Descriptio Regni Iaponiae/12.

E Wikisource

CAP. XII.

De Coniugio & sexus foeminei conditione.

In rebus ad coniugium spectantibus eadem ferè vigent in Iaponia consuetudines, quae in omnibus Asiaticis regionibus: parva est in quibusdam discrepantia. Polygamia licita est, hac tamen conditione, ut una tantùm sit legitima uxor, reliquae pellices sive Concubinae, qualium quot alere possunt, tot habere permittitur. Plebeias quidem & pauperes unâ contentos esse iubet curta suppellex; sed magnates & ditiores ista licentiâ egregiè utuntur. Unde mirum videri non debet, si multam progenerent sobolem, regnumque incolis abundet, inprimis militibus & nobilibus, quippe ad quorum classem filii ex pellicibus geniti maxima ex parte referuntur. Avunculus Caesaris Chiongonis, (qui anno 1631 regnare incepit) Rex in Mito cum esset quinquaginta annorum, tot progenuerat filios, quot aetatis annos impleverat: & praeter hos multas filias, quarum numerus vulgo non innotescit, quandoquidem in gynaeceo assiduè commorantur. Soli filii ex legitima uxore nati fiunt haeredes paternarum ditionum & opum, nec in horum defectu ex pellicibus geniti admittuntur ad successionem: sed Caesar aliis regni Magnatibus, quibus favet, eorumque filiis defunctorum possessiones largitur. Uxorem hanc, ex qua procreandi sunt successores, ipse Caesar magnatibus attribuit, coniugiumque ratum esse iubet: quam ideo valde splendide habent, novasque aedes deauratas & magnificè exornatas ad illius adventum exstrui curant, adiungentes ei magnum nobilium virginum honoratarum & famularum numerum, pro suis quisque opibus, à viginti ad ducentas, quae gynaeceum constituunt, & omnes pretiosis indutae vestibus incedunt. Ex hisce proferentem se extra aedes Dominam sequuntur & comitantur viginti, triginta, vel etiam quinquaginta, delatae lecticis vermiculato opere auroque intercurrente paratis, sed omni ex parte clausis: quas singulas ab utroque latere cubicularii & satellites cingunt: inter binas quasque lecticas duarum orgyiarum intervallum relinquitur.

In aedibus uxorum vel iuxta eas omnia habent magnates, quaecunque ad recreationem hominis facere possunt, nempe hortos, piscinas, aves terrestres & aquatiles, instrumenta Musica: & singulis ferè diebus illic aguntur Comoediae. Maritus enim, aiunt, ingrediens uxoris domum, ut animum recreet, frontemque explicet, omnia negotia, officiorumque curas ex animo removet, quasi horum nihil ipsi incumberet: egrediens autem, rursus illa assumit. Proinde praesente in gynaeceis marito, nihil inibi agitur vel tractatur, quàm ludrica oblectamenta, Venereae deliciae, cum fidium, fistularumque Musica. Inprimis verò ipsae uxores tam summâ quàm infimâ stirpe natae callent, & valde in eo laborant, ut singulari cum suavitate, honore, & obedientia maritis placeant, & ex vultu illorum, quomodo animus sit affectus, cognoscant.

Viros ambire vel procari foeminas, non fert Iaponensium consuetudo: omnia matrimonia per utriusque partis parentes contrahuntur: quod si parentes iam defuncti sint, proximis consanguineis hoc officium incumbit. Dotem viris nullam afferunt uxores: opulentiores quidem parentes solent interdum cum filiabus suis ipso quo nubunt die, certam pecuniae summam ad sponsum mittere: verùm illam ad eos sponsus cum solenni gratiarum actione & caeremoniis remittit. Nolunt enim quicquam admittere, ex quo uxor occasionem superbiae capiat: in plebeiorum tamen coniugio, quoniam illi omnes fere pauperes sunt, si sponsa aliquid secum afferret, id non remitteretur, quemadmodum etiam interdum contingit. Proverbium quoddam crebrò in ore habent, foeminam toto vitae tempore carere propriâ habitatione. Puellam enim in parentum aedibus, nuptam in mariti, viduam in liberorum domibus agere. Porrò nobiles, quamvis pauperes & egentes nullâ ratione adducuntur, (si fides habenda est Xaverio, qui p. 189: illud narrat) ut cum plebeio vel ditissimo iungant connubium: adeo prae dignitate divitias ducunt. Si viris minus placeant uxores, possunt illas, quandocunque volunt, cum honesto divortio à se dimittere, etsi nullum admiserint crimen: & plebeii hoc iure utuntur: nobiles verò & Dynastae aliter agunt. Neque enim, etsi non ducantur amore uxoris, ideo eam repudiant, sed retentae apud se coniugi de omnibus, ut antea, prospiciunt: ad pellices verò amorem transferunt & cum his se oblectant, rarò deinde legitimum thalamum repetentes. Atque hinc fit, ut uxores cum tam exiguo iure nullisque ferè privilegiis se gaudere videant, omni studio annitantur mores maritorum suorum probè cognoscere, quo hisce cognitis ea faciant, quae grata & iucunda illis fient, nihilque eorum omittant, quae ad devinciendos sibi maritorum animos quicquam momenti habitura nôrint. Itaque ubi abalienatum à se maritum foemina sentit, tantum abest ut par pari referre vel illum obiurgare conetur, ut potius aegritudinem dissimulans ne tristiori quidem ingratóve vultu eum excipiat, sed dulcedine conversationis & inserviendi promtitudine amorem eius sibi rursus conciliet.

Dynastarum & nobilium uxores peculiaria sua habent cubicula & conclavia, quibus inclusae quasi servantur, nec in cuiusvis aspectum veniunt.

Mercatorum & opificium uxores in antica domo sedent cum ancillis suis rem domesticam gubernantes: à venientibus tamen magna cum modestia & decenti cum respectu compellantur, unoquoque sibi benè cavente, ne liberiores sermones apud illas instituat, vel gestibus amorem utcunque significantibus utatur. Hoc enim & viro, qui tale quid fecisset, & mulieri, quae admisisset, magno verteretur vitio. Magnatum uxoribus semel tantum in anno extra aedes se proferre permissum est invisendae cognationis causâ: & portantur à mancipiis sedentes in lecticis nulla parte ad obviantium oculos patentibus. In gynaecea sua mariti nullos admittunt viros, praeter eos, qui proximâ illas cognatione attingunt, idque rarò. Magna enim cum diligentia custodiuntur & virginibus illic degentibus omni masculorum conversatione interdictum est. Nulla suspicio delicti, ut ipsum delictum taceam, tam parva est, quàm morte luere non oporteat.

Virgines in gynaecea seliguntur pulcherrimae, è nobili prosapia natae, & quae edoctae sint, quomodo apud Dominas suas se gerere debeant, cum summa modestia illis servire, loquendi, videndi, tristitiae simulandae tempora discernere. Distributae sunt in certas classes, quae ex peculiari vestium, quas ex serico habent, colore dignoscuntur.

Aliquarum vestes rubri sunt coloris, cingula verò & taeniae viridis: aliarum alba sunt vestimenta, cingula cum taeniis rubra: quaedam flavo conspiciuntur habitu cum cingulis taeniisque purpureis: atque ita porrò aliorum ordinum alii colores. Praeterea singulae classes sedecim plerunque constant virginibus, quibus una Antistes seu gubernatrix praefecta est. Ad pauciores quàm quindecim annos nulla in gynaeceum recipitur, pleraeque ad totum vitae tempus: multae cum quatuor modò annorum vel circiter aetas illarum est, eliguntur. Quasdam ex illis, postquam ad XXVIII annum aetatis pervenerunt, elocant Domini in matrimonium ministris suis quibus prae caeteris favent: atque simul stipendia illorum augent, certamque pecuniae summam donant. Severitatis, quâ in gynaecei pudicitia tuenda utuntur, grande exemplum nuper dedit Dynasta de Firando, cum tres puellas iussit arcis includere, quibus intus ab omni latere infixi erant acuti clavi: unam quidem illarum, quod clanculum cum nobili quodam iuvene solita fuerat in colloquium venire &, ut arbitror, amori indulgere: reliquas duas, quod cum illud scirent, ad Dominum non detulissent. Nobilis ille sibi ventrem secuit, de quo mortis voluntariae genere in sequentibus dicemus.

Nec silentio praetereundum est, quod omnes foeminae ita à teneris annis informatae sunt, ut nunquam se rebus civilibus aut regimini immisceant, nec de talibus maritos percontentur, vel aliorum nomine quicquam ab illis petant.

Nôrunt enim, si eiusmodi sermones instituerint, maritum absque ullo dato responso vel verbo, tacitum è gynaeceo discessurum cum indignatione, quò nihil magis illae evitare student. Rogati Iaponenses, cur uxores suas tam severè habeant, nec ullam rerum civilium curam aut cognitionem permittant, respondere solent, primò quidem, quod foemina in eum tantum usum nata sit, ut viro inserviat, laboribus curisque lassum recreet, liberos ei pariat & educet: Deinde, quod cum olim, magnam obtinerent mulieres libertatem, multa inde extiterint tragica facinora, quorum aliquot historiarum monumentis adhuc contineantur. Experientiâ itaque cautiores factos occasionem tantorum malorum sustulisse. Maius est, quod Xaverius scribit p. 240, Bonzios, Iaponiorum sacerdotes docere, singulas mulieres propter menstruorum foeditatem pluribus peccatis esse coopertas, quàm viros universos: proinde tam tetrum animal haut facilè salvum esse posse. Sed idem mox adiicit hoc à Bonziis fieri, ut à foeminis salutis aeternae cupidis, opima auferant donaria. Quin idem Xaverius & alius quidam Iesuita in epistolis affirmant, Iaponiis persuasum esse, si foeminae pariant puellam, ipsas ad inferna damnari, & ideo medicamentis conceptum impedire vel abigere. Verisimilem illorum narrationem facit Hagenerus Benga referens, quod circiter dimidiae horae itinere à Firando prope aliquem maris sinum conspiciatur reposita cistella lignea, unius ulnae in latitudine & crassitie. Huc praegnantes venire uxores atque rogare Deum hisce verbis: Da mihi filium, tunc tibi munus afferam, cum hisce verbis illas aliquantulum oryzae offerre Deo.