Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/16.

Unchecked
E Wikisource

CAPUT XVI.

Narratio eorum, quae in Caesaris Chiongonis coniugio acciderunt.

Chiongon, cum post obitum patris anno 1631, ad regnum eveheretur, nondum coniugem duxerat, eratque valdè deditus amori puerorum, sive Sodomiticae libidini, ut quidam hunc stultum & vesanum amorem appellant, quod apud Iaponenses impune facere licet. Dayrus hoc aegrè ferens, duas elegantissimae formae puellas sanguine sibi proximo iunctas, & splendidis titulis ac honoribus auctas ad Imperatorem misit hac cum petitione, ut alterutram, quae maximè placeret, in Midai, quo nomine Imperatricem seu Augustam appellant, assumeret. Satisfecit quidem Chiongon petitioni Dayri, alterâ ex puellis in uxorem ducta: caeterùm in consueta sua vivendi ratione & voluptate persistens, nullamque vel saltem exiguam cum nova nupta consuetudinem instituit. Quae res etsi magnam aegritudinem uxoris animo crearet, tamen ne Caesaris odium incurreret, studiosè illam occultavit. Nutrix, quae eam infantem lacte suo nutrierat, & reliquae educationi semper affuerat, huic malo mederi cupiebant. Habentur autem Magnatum nutrices in magno honore, atque illis liberius aliquando loqui & admonere permissum est; & apud alumnos suos innuptae, & in otio vivunt. Haec itaque diu captatâ occasione videns aliquando Caesarem hilari esse animo, hunc in modum praevia decenti reverentiâ illum alloquebatur: Quomodo, obsecro, animus Vestrae Maiestatis tam perversâ voluptate delectari potest, & interim pulcherrimae puellae oblivisci, quam certe aequum erat illo frui gaudio, ut Maj. V. prolem utero gestaret? Hac nutricis admonitione, Chiongon, qui antea laetus videbatur, ita irâ excanduit, ut nullo prolato verbo discesserit ex illo conclavi, atque in aliam quandam domum se contulerit, accersi ad se iubens Architectos & fabros, quibus praecepit, ut illico novum aliquod castellum in arcis formam cum altis moenibus, fossis, pontibus & validis portis extruerent, intus variis splendidisque conclavibus exornatum. Opere iam perfecto, Augustam, coniugem nempe suam, cum nutrice & toto gynaeceo in novas illas aedes deduci mandat, adiunctâ arci diligenti custodiâ. Atque ita pulcherrima Imperatrix à coniuge omnino deserta est, & omni masculorum aspectu ad totum vitae spatium privata, & fere ut captiva carceri inclusa. Ipsius Caesaris nutrix, quae non minus ac si mater illius esset, colitur, cum propter illud factum magno afficeretur dolore, nullosque Caesarem nancisci liberos videret, nec tale quid sperandum dum ita se gereret, ex omnium Regum & Dynastarum gynaeceis pulcherrimas conquirit virgines, atque has oportunam nacta occasionem in Caesaris aspectum produxit. Fuit in virginum numero filia cuiusdam fabri laminarii, sive frreorum thoracum fabri: huius amore praeter caeteras ita captus est Caesar, ut gravidam illam redderet: quod ubi sensêre nobiles & claro sanguine natae foeminae, invidiâ tantum non rumpebantur indignantes, quod vilis opificis manuarii filiae talis honor & gratia contigisset. Ne tamen prole istâ gauderet Caesar, in ipso partu foetum necandum curaverunt communi consilio; quod earum facinus aulici studiosè cavent ne innotescat Caesari, ad praecavendam nimirum multorum hominum lanienam.