Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/18.

Unchecked
E Wikisource

CAPUT XVIII.

De Rigore iuris & poenis maleficorum.

Severo & summo in puniendis delictis utuntur iure, nec considerant, quod summum ius sit summa iniuria: Nullum ferè crimen tam leve est, quod morte non luere oporteat, exceptis Regibus & Dynastis. In aleatores vel alio lusus depositâ pecuniâ colludentes, in eos qui coram Magistratu mentiti sunt, & in similes morte animadvertitur: inprimis verò in fures, si vel unius stuferi furtum commiserint. Eadem mortis poena illis infligitur, qui alicui evaginato gladio minatus est: unde rixae & digladiationes rarae apud eos visuntur. Omnes Domini & Patresfamilias, ne infimae sortis quidem cive excepto subditos & ministros suos pro delicti gravitate pumendi potestatem habent & formidabile vitae necisque eorum arbitrium. Carcerum usus ibi nullus, quandoquidem rei vel statim necantur vel relegantur. Pro levioribus delictis soli transgressori poena irrogatur: sed in gravioribus non ipse tantum, sed etiam pater, filii, fratres & nepotes morte puniuntur. Mater verò sorores, filiaeque, modò non participes sceleris sint, vitam quidem servant, pro mancipiis tamen venduntur. Foemina enim suo ipsius tantum, non alterius crimine luce privatur.

Censentur autem graviora crimina, Violatio legum & edictorum Caesaris, mala administratio munerum & Praefecturarum, opum & divitiarum Caesaris suffuratores, monetae falsae cusores, incendiorum autores clancularii, constuprationes faeminarum nuptarum &, si violentae sint, innuptarum, &c. Horum si quid ab aliquo patratum fuit, omnes eius proximi cognati morti adiudicantur: in ipsum verò sceleris autorem plerunque crudelius statuitur exemplum: pro his quoque apud Caesarem intercedere lege vetitum est. Annotat Caronius eius, quod diximus, memorabile exemplum, illo istic locorum praesente factum. Nobilis aliquis regioni circa arcem Iedo à Caesare praefectus, cogebat agricolas plus tributi solvere, quàm constitutum erat à Caesare, atque hac ratione non exiguas sibi divitias comparaverat. Caeterùm cum agricolae diutius tantum onus sustinere non valerent, conquesti sunt hac de re apud supremum Magistratum. Damnatus est praefectus ad ventrem secandum cum tota cognatione. Erant autem eius cognati hi. 1. Tres fratres, quorum unus ducentis quadraginta septem miliaribus à Iedo versus Occidentem aberat in regno Fingo, ubi Regi serviebat: reliqui duo erant ex militum Caesarianorum numero. 2. Avunculus, qui adhuc longius, quam frater de quo dixi, aberat in regno Satsuma, ducentis sexaginta septem miliaribus. 3. Filii tres, quorum unus apud regem Kinocuni stipendia merebat, secundus apud Praefectum arcis Caesarianae in Quana, tertius natu minimus non longè ab arce Iedo habitabat, cui dives quidam mercator (Societati Indicae Belgicae benè notus propter institutam saepius cum eo negotiationem) filiam, unicam suam prolem dederat in uxorem. 4. Nepos ex filia, apud Regem provinciae Maslammae vivens, miliaribus centum & decem ab urbe Iedo versus Orientem. Omnes hi consanguinei & ipse Praefectus, utut à se invicem remoti essent Eurum Zephyrumque versus, eiusdem diei eadem horâ mortem obierunt, quod hoc modo procurant. Supputant primò, quot dierum spatio tabellarius ad remotissimum locum ab arce Iedo possit pervenire, nempe in hoc exemplo, ad Satsuma, quô mense & mensis die, fuitque in hoc exemplo octavus dies mensis octavi. Iuxta hanc supputationem tempus pro reliquis minus distantibus locis constituitur, & Dominis in quorum provinciis degunt, mandatur, ut constituto die nempe mensis octavi die octavo simul ac Sol caeli medium obtinuerit (itaque eadem hora nomine quidem sed non reipsa) nominatas personas ventrem sibi secare curet & iubeat, quod mandatum accuratè observatur. Mercator, cuius memini, Praefecti socer, moerore animi est extinctus: filia eius, nupta Praefecti filio, cum hic sibi ventrem secuisset, ipsa quoque sibi mortem consciscere conabatur: sed diligenti custodiâ impedita est quo minus id effectum daret. Certa tamen mori, & vitae pertaesa, omni cibo potuque abstinere constituit, & undecim post mariti mortem diebus animam exhalavit. Ex quo facile est colligere, quomodo cum reliquis nobilibus & horum consanguineis actum sit. Aliud severi iuris exemplum adducit Caronius, ubi tamen poenae consanguineorum non meminit. Vir quidam, qui ex contractu cum procuratoribus Caesaris inito certum lignorum & lapidum numerum praebere tenebatur, minorem tradiderat atque inspectores & acceptatores donis corruperat. Quâ fraude palam factâ, cruci affixus est capite deorsum, pedibus sursum, ingenti cruciatu: inspectores verò ad ventrem secandum damnati sunt. Erat Vir ille multis aliàs praeditus animi dotibus & ideo à Consiliariis Caesaris & Primoribus aulae magni aestimabatur. Quanquam autem pro reis talium facinorum non licet intercedere, tamen aulici, viri amore & benevolentia ducti vitam illi à Caesare impetrare conabantur. Verùm à Caesare, contra quam putaverant, responsum est in hunc modum: Petitionem vestram, haud libens cognovi, unum tamen maximè me angit, quod ex illa vestram prudentiam & mentem imminutam esse colligere mihi videor. Hic enim iniustus fraudator non morietur? unde verò vestra haec petitio? Etiamne vestri animi donis & muneribus occupati sunt? Mutate sententiam nec iustitiae quicquam detrahite. Si quis autem vestrûm est, qui pecunias & divitias appetit, ille ad meos thesauros eat, & quantum volet, fumens seipsum satiet: Ite: do vobis plenam eius faciundi potestatem. Quo responso accepto intercessores nullum verbum reposuerunt, sed statim è conspectu Caesaris se proripuerunt.

Si quis furti accusatus, at non satis convictus sit, hoc instituitur examen: Ferri frustum quadratâ formâ, cuius crassities unius digiti, longitudo quadrantis ulnae, ignitum reddunt: deinde fervore aliquantulum imminuto donec caeruleus color igneo succedat, imponunt, utrique palmae manus eius, de quo furti est suspicio, uno tamen vel altero chartae folio interiecto, in quo malorum Spirituum imagines ad manum illaesam servandam depictae sunt. Chartâ illico crematâ & ferro reiecto, si manus omnino illaesa mansit, absolvitur reus, si verò leniter saltem ambusta vel semiustulata sit, furtum commisisse iudicatur. Poena eius est crux, & hunc in modum peragitur: Palum arundinaceum, cuius crassitudo brachium aequet eligunt: huic duo ligna decussatim sive in crucis formam alligant, unum superiori, alterium inferiori parte, super quae furem imponunt & collum quidem ad palum, brachia verò extensa ad unum transversorum lignorum, pedes ad alterum divaricatos stramineis vinculis vinciunt. Hoc facto palum erigunt & hastam cui acuta ferri lamina praefixa sit, in dextrum furis latus adigunt, donec per sinistrum humerum penetret, & iterum in sinistrum latus, donec per dextrum humerum. A quibus perforationibus vel statim, si cor attigerit hasta, moriuntur vel paulò post. Interdum ita tantùm agunt: Furem ad palum quendam erectum constituunt, cui etiam collum furis alligant fasciâ ex stramine factâ. Ab utroque latere consistunt, qui brachia furis extensa tenent alligatis ad manum eius stramineis funibus. Tunc aliquis acinace humerum dextrum iuxta collum transverberat, ita ut plaga per sinistrum latus transversè se extendat, quo ictu pectus ferè totum dissecant.

In aliis flagitiis varia habent poenarum genera, quibus sontes afficiunt, inter quas fectio ventris frequentissima est & minori cum dedecore coniuncta: nec, quod sciam, huic poenae apud alias gentes quicquam est simile. Conceditur haec nobilibus tantùm & militibus; aliis verò nequaquam, nisi propter alterius delicta puniantur. Secant sibi ventrem ipsi damnati in crucis plerunque formam, & effluentibus intestinis vitam deserunt: cordatiores verò etiam guttur sibi praescindunt, ut eò citius moriantur.

Reges & Dynastae in insulam deportantur, rarò morte plectuntur. Quatuordecim miliaribus à provincia Iedo versus Ortum sita est in mari Insula, nomine Faytsiensima, cuius circuitus, qui est circiter unius miliaris, multis scapulis, petris & procurrentibus promontoriis laborat, ita ut nec anchorae iaciendae fundum aptum praebeat, nec locum stationi navium commodum. Hanc insulam primò quidam audaces coelo sereno & quieto mari conscenderunt trahentes secum funes corpori alligatos, altera extremitate in continenti relicta: quorum funium beneficio ligna & alia necessaria in Insulam attraxerunt: quae postquam nacti sunt, extantes trabes cum dependentibus funibus & retibus ita aptârunt promontoriis, ut naviculae appulsae è mari ad unius orgyiae altitudinem eleventur & suspensae teneantur per illos funes. Etenim in salo si relinquerentur, à levi maris commotione ad scopulos illiderentur & frangerentur. Sterilis & petrosa est insula, paucis locis conseri potest: mori quaedam nascuntur. In hanc deportantur Reges & Dynastae celsae stirpis: & ne cum iis alii ex continenti secretò conferre & consilia agitare queant, vel etiam quaedam ad commodiorem vitam praebeant, constitutae sunt in singulis insulae procurrentibus angulis stationes & milites. Quolibet mense, si tempestas permittat, novi milites pro excubiis & simul annona pro victu advehitur: sed parcè satis ac duriter aluntur, nempe paucâ oryzâ, radicibus arborum & aliis ad alimentum non idoneis rebus. Habitant in tuguriolis, quae nec fervorem folis in aestate nec frigus hyemis arcere possunt: à bombycibus autem sericum colligere tenentur, praeparare, in fila torquere & singulis annis aliquot sericei panni volumina contexere. Sed audiamus iam Maffeum de poenis ita loquentem: Sontibus, quolibet nomine, haud leviora, quàm exilii, aut proscriptionis, aut capitis supplicia constituta sunt: gladio fermè trucidantur improvidi, nam alioqui se haud inultos cadere patiuntur (idem etiam Linschotus refert.) Quibusdam tamen locis comprehensos latrones, certóque ad ignominiam vehiculi genere per civium ora transvectos, extra urbem cruci, ab ignaris quanta signo illi veneratio debeatur, affigi mos est. In seditiosos etiam, qui quidem potentes ac principes viri sunt, ex ante condicto interdum animadverti solet in hunc ferè modum: Aedes noxii Rex, ubi visum est, milite armato circumdat, eidemque facit liberum aut pugnae aut mortis arbitrium. Si pugnam optârit, commisso protinus certamine, cum familia planè tota deletur, ac perpetua in omnem posteritatem notatur infamiâ. Sin voluntariam elegerit necem, ultro sibimet ventrem alta plaga in obliquum, nonnulli etiam animosiores duplici in decussim incidunt. Ubi effluere intestina coepêre, parato in idpsum famulo cervices amputandas praebent, ex amicis praecipui, illatis pariter sibi manibus, supra mortuum corruere sibi gloriosum putant. Atque idem facinus in aliis quoque periculis, praesertim ubi agitur existimatio & fama, valdè usitatum est, & obductis densâ caligine mentibus honestissimum ducitur. Quin ipsi interdum pueri vel à parentibus exacerbati vehementius, vel graviore aliqua indignatione concepta, genus id leti palam sibimet ipsi consciscunt. Forensis res nulla propemodum: non iuris civilis formulae, non responsa prudentum, non vadimonia, non carcer, non iudicum testiumve reiectio, non citatio reorum, aut causae dicendae potestas. Ius totum in armis aut principum placitis: horum in proceres ducesque: ducum in cives, civium in suam cuique familiam formidabile vitae pariter ac necis arbitrium: neque ab inferioribus acta pro potestate, à superioribus in cognitionem revocari aut rescindi consuevêre.