Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/2.

Unchecked
E Wikisource

CAP. II.

De Terrae Iaponiae proprietatibus, Aquis, Montibus, Herbis, Animalibus.

Ex Climate quidem, in quo unaquaeque regio sita est, licet iudicare de illius apparentiis caelestibus, ut priori capite innuimus: Sed de qualitatibus regionum, terraeque fructibus non potest inde certi aliquid statui, cum multae regiones in eodem Climate sitę sint, quae multis modis inter se differant. Tutius itaque est, de hoc experientiam consulere, & eorum, qui in illis vixerunt, narrationes sequi. In Epistolis ex Iaponia in Europam missis haec reperio. Pag. 87, Vilela de Meacensi provincia ita loquitur: Regio est inprimis frigida, partim ex copia nivium, partim ex arborum caeduarum inopia Sterilis autem adeò ut raphanis, rapis, malis insanis & leguminibus vulgò vescantur. Et pag. 89 scribit, Mense Ianuario anni CIƆ IƆLIX, magnam cecidisse nivium copiam, frigora fuisse maxima, quod etiam p. 56. refert. Almeida pag. 105 ait: maxima erat nivium copia, quae aciem oculorum retunderet, viaque teterrima, occultis passim occurrentibus foveis, è quibus iumenta sese aegrè admodum expedirent. Idem pag. 166. Praeter vim frigoris acerbissimi & confragosa atque invia loca, diuturnus etiam imber calles ita lutulentos effecerat, ut saepenumero prolapsi fuerimus: cum interea defatigatis corporibus ad reficiendas vires in diversoriis nasturtiorum & Inhamis herbae folia praeberentur. Et in eadem Epistola (scripta anno 1565) ita: Hyemis initium erat asperrimae, iuga montium nive cooperta, quae assiduè cadebat densa adeò, ut iam tum experiri liceret, inter eius regionis & aliarum frigora quantum interesset: & paulò post, pag. 169; Tanta, inquit, vis nivium coelo delapsa est, quanta his annis quinquaginta nunquam. De frigore, nive, glacie, pluvia in his Insulis testatur etiam Linschotius. De sterilitate, Villela pag. 50 in epistula ex Firando insula scripta haec: Hic locus quartum iam quintumve annum abundat annona, exspectamus vicissim vaccas Pharaonis strigosas, quas utinam Deus arceat. Effodit enim pectus, infantium multitudo à parentibus tali tempore pereuntium: quibus si nunc in ipsa vilitate non parcunt, quid in caritate putandum est? Magna enim (mihi credite) fratres charissimi, sterilitatis incommoda ac difficultates in his regionibus sunt, prorsus ut ipsi divites herbis tolerent vitam. Idcirco nos Iosephi prudentiam imitati, in annum insequentem aliquid semper custodientes, Christianorum inopiae ac necessitati consulimus: tametsi inter Iosephi horrea, nostraque permultum interest, quippe apud nos non nisi nasturtiorum folia, lactucaeque Sole tostae adservantur. Res frumentaria in his locis est perexigua. Nam triticum, ubi maturum est, imbrium vi tempestatumque deperditur. Oryzam ferè demetunt, eamque non ita multam, ut universae urbi sufficiat, nec eâ pauperes nisi siquando gratulationis causa vescuntur; quos tamen omnes Domini benignitas alit ac sustinet. Caeterum haec, quae ex Iesuitarum Christianismum in Iaponiam introducentium epistolis attulimus, de quibusdam tantum Insulis & regionibus Iaponiae accipienda sunt: nec ignorare debemus, toto eo seculo bellum intestinum inibi fuisse, quod agriculturam ferè omnem sustulit, inprimis circa Meacum metropolim regni, ut seq. cap. dicetur. Itaque Tursellinus aptè dixit, naturâ fertilem esse Iaponiam, nisi cultui agrorum assidua pene bella obstarent. Etenim mediocrem esse telluris ibi fertilitatem & Belgae testantur, & ex multitudine hominum & brutorum colligitur. Omina enim quae ad sustentationem vitae requiruntur, habet Iaponia in se ipsa, inquit Caronius, & nullam esse in India regionem, quae coeli salubri temperie, fertilitate & argenti copiâ eam superet, Hagenerus refert. Ex Iaponia quoque olim farinam, & frumentum ad Philippinas vectum, legimus in Descript. Itin. Oliver. & à multis, qui in India fuêre, cognovi, quod Oryza ex Iaponia evehatur navibus magnâ copiâ in alias Orientis Insulas ipsamque Iavam, & haberi pro omnium optima, cum sit candida; reliqua genera vel rubra vel nigra vel fusca. Multos habet montes, in quibus gramen ad egregiam altitudinem crescit, & variae herbae, species quaedam rosae odoratae sylvestris, flava lilia, aliaeque florem bulbosum proferentes, quorum magni sunt cultores Magnates Iaponiae. Duo praecipuâ nobilitate montes visuntur, quorum alter, incertae appellationis, assiduè flammas evomit, inque eius cacumine, certis hominibus postquam voti causa diu se merceraverint, splendida circumfusus nube sese Cacodaemon ostendit: (verba sunt Maffei) alter Figenoiama nomine, leucarum aliquot adscensu trans nubes attollitur.

Frenoiamam quoque montem commemorant epistolae permagnum esse, ad cuius radices iacere lacum plenum piscibus, qui passuum nonaginta millia in longitudinem, unum & viginti in latitudinem habeat, & quem multi confluentes amnes efficiant. Pag. 86. epist. dicitur distare à Meaco, passuum millibus decem & octo: sed pag. 244, novem tantum millia passuum ponuntur. Ad eum montem olim fuisse coenobia ter mille & trecenta; suo autem tempore (nempe anno 1562) tantum quingenta esse scribit Villela.

Arbores vel ad amoenitatem vel ad fructum ferunt haut absimiles nostris: cedros verò tellus profert magna copia, procera & insigni adeo altitudine, ut malos ex eis faciant. Unius tamen, inquit Maffeus, quae palmam imitatur, ignoto nomine, admirabile planè ingenium. Siquidem (uti perhibent) humorem quemlibet reformidat: Si forte maduerit, contrahit illico sese, ac veluti pestifero contactu marcescit: remedio est, avulsam radicitus in sole siccare, & in vacuum scrobem scoriam ferri contusam vel sitientem arenam infundere. ibi, postquam aruerit, rursus depacta revirescit, ac pristinum nitorem, decoremque recipit: rami quoque decidui seu defracti, si clavo ad truncum affingantur, veluti insiti coalescunt.

Herbae Inamis saepe fit mentio in epistolis, sed qualis ea sit, nullibi sit descriptio.

Animalium quoque omnes species ibi reperiuntur, quae in Europa sunt, ut boves, cervi, porci, apri, ursi, lupi, cuniculi, canes, feles, inprimis verò equorum incredibilis copia. Avium similiter variae species, Cygni, anseres amnici anatesque, ardeae, grues, accipitres, phasiani, columbae, ficedulae, coturnices sylvestres gallinae & minoris magnitudinis species, quarum Magnates & divites domi in amplis caveis magnum asservant numerum. Falcones quoque doctos aliis avibus capiendis habent, Bombyces quoque alunt, ex quibus sericum colligere nôrunt. Nullum verò altile animal mactant Iaponii, adeoque domi non alunt oves, porcum, gallinam, anseres & similia, si caro gustanda sit, ferinâ vescuntur. Piscibus quoque tam fluviatilibus quàm marinis abundant, sed de his plura capite de Cibo & Potu dicentur.

Praecipua autem dona, quae Iaponia largitur, sunt metalla, aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, omnia in magna abundantia, propter quae diversi peregrini populi Iaponiam adierunt. Argenti quidem magnam copiam suppeditat exteris, auri non ita multum: etsi Paulus Venetus scribat, suo tempore aurum in Iaponia fuisse multum, adeo ut palatium & arx Dairi habuerit aureum tectum. Sed & hodiernorum Caesarum arcem Iedo, & vicinas Procerum multas aedes aureis laminis instratas esse Caronius scribit. Aquarum dulcium & fluviorum nullâ premuntur penuriâ: thermis quoque diversis gaudet regio (quarum beneficio & usu multis aegris sanitas restituitur;) nimirum cupreis, sulphureis, nitrosis, ferreis, stanneis, salsis.

Inter alias vidi, inquit Caronius, aquam stanni qualitatibus seu virtutibus impraegnatam, quae erumpit ex spelunca sita ex adverso excelsi montis. Os speluncae erat circiter decem pedum in ambitu: intus propter profunditatem tenebricosa, sed partibus orificio propioribus, quantum inspicere licebat, tam superiori, quàm inferiori latere, acutis lapidibus quasi brevibus crassisque Elephantis dentibus obsita, mira aspectu, nec absimilis piscis, qui galeus dicitur, hianti palato, vel picturae, quâ Inferni introitum solent repraesentare. Ex hac cavitate aqua illa stanneae naturae magnâ copiâ, noctes atque dies sine intermissione profluit, nec maiorem obtinet calorem, quàm aegri in ea sedentes admittere possunt. Alium verò vide fontem, priori similem, ad radicem montis in planitie non procul à mari situm, qui certo tantum diei tempore aquam dabat, nempe binis quotidie vicibus plerunque, nec diutius quàm unius horae spatio.

Subsolano tamen vehementer spirante, tribus & interdum quatuor vicibus uno die aqua erumpit.

Lapidosus est puteus, ex quo haec calida erumpit aqua, & magnis saxis tectus: sed appropinquante fluxus horâ, tanto cum vento spirituque & tantâ copiâ eructatur aqua ex puteo, ut saxa illa commoveat, tremore quodam, simulque ingentem clangorem excitat similem ei, qui ex magni tormenti explosione existit, ascenditque aqua ad altitudinem aëris trium quatuorve orgyiarum. Est haec aqua adeo fervida, ut aqua communis nullo, ut ut forti, igne ad eum fervoris gradum possit perduci: triplo quoque diutius servat calorem, quàm alia calefacta aqua: & comburit omnia, quae lanea vel linea sunt, si in illa incidat. Puteus hic cinctus est lapideo opere, ne cui propius accedenti ex illa damnum nascatur: ad pedem verò montis aliquot ei inseruntur canales, qui in progressu minores in fistulas abeunt, & aquam illam ad aedes hominum deferunt, eum à multis ad morborum curationem adhibeatur.

Similis huic aqua fervida annotatur in Historia Martyrum Iaponiae, quam ultimo capite dabimus; Hanc autor ait appellari Singak, nostro sermone, Infernum & magno cum murmure sonituque ex radice montis alicuius emanare.