Descriptio Regni Iaponiae/20.
De Virtutibus & vitiis Moralibus Iaponensium.
Vitiorum moralium in omnibus terrae regnis largam licet metere segetem: sed Virtutum veram & genuinam Ideam, qualem vel Ethici mentis rationisque argumentationibus utentes vel Theologi revelatae innitentes doctrinae requirunt, frustra quaesieris: speciem tantum & umbras quasdam Virtutum sectantur mortales & admirantur, atque hisce augustum splendidumque Virtutis nomen attribuunt, sibi ipsis vel aliis adulantes. Unde fit, ut in explicandis diversarum gentium moribus Scriptores Virtutis nomen non in angusta illa Philosophorum & Theologorum significatione sed de qualicunque laudabili actione, Virtutum feminibus aut pedissequis accipiant, quod & nos hoc capite imitamus.
Et primò quidem laudem meretur insignis parentum Iaponensium in educandis liberis cura, inprimis quod teneris animis gloriae honorisque studium instillare non cessant. Hinc enim consequuntur, ut inde à pueritia in omnibus suis actionibus solam laudem & gloriam tanquam scopum ad quem colliment, praefigant ideóque talia agant iisque se dent studiis, per quae voti sui compotes reddantur. Pericula nulla reformidant, exiguo fortitudinis & audaciae discrimine, mortem contemnunt, ac saepe ipsi sibi per indignationem eam consciscunt: mendacia cane peius & angue vitant, quandoquidem magnam huic vitio turpitudinem inesse vident: Coeli iniurias, pluvias, aestum & frigus, vitaeque molestias, famem, sitim, vigilias, labores incredibili animi facilitate & contra Orientalium populorum consuetudinem tolerant: voluptatibus, si licet, fruuntur: si non, absque ulla animi aegritudine carere possunt: divitiis non inhiant, quia parvo contenti ut essent didicerunt. Magnus quoque honos fidelitatis, ita ut alter alterum calumniari & famae illius detrahere, inter honestiores inprimis, rarò deprehendatur. Maximè verò fidem hanc suam demonstrant cum ab aliquo rogat sunt (quod ex consuetudine eius gentis saepe fit) hisce verbis: Tuere vitam meam & honestam famam. Sic enim supplices ad extremum vitae spiritum defendere annituntur, nec vel uxorum suarum liberorumque amore vel periculorum ipsiusque mortis metu à proposito se abduci patiuntur. Adeo prae nominis fama & praedicatione vitam contemnere consueverunt. Nec minus eorum fidelitatem licet perspicere eo casu, quando ex multis, quorum communi consilio & ope scelus aliquod patratum fuit, unus tantum reliquis adhuc delitescentibus, captivus detinetur. Etenim saevissimos torturae cruciatus potius sufferunt, quàm ut criminis socios prodant, praesertim si ita pacti sint inter se invicem, cùm maximo sibi fore dedecori existiment, si sodalium ignominiae aut mortis autores fuisse dicantur. In persecutione tamen Christianorum, immanitas torturae vicit omnium ferè constantiam, ut libro de Religione, capite de Relig. Christ. exstirp. dicemus.
Verecundiam quoque & pudorem studiosè observant in consanguineorum conventibus, singulis sibi bene caventibus, ne vel libidinosos sermones vel de rebus ad matrimonium spectantibus verba instituat. Quod si imprudentiâ alicuius tale quid acciderit, iuniores statim loco surgent & ex caetu secedent.
Liberi parentes suos magnâ habent reverentia & omnium officiorum genere prosequuntur, certo persuasi, quod Dii immortales, ut aiunt, contrarium agentes haud passuri sint impunè abire. Quolibet mense, die eo, quo parentes mortem obierunt, nihil comedunt eorum, quae animata fuerunt, fructibus tantum telluris victitant. Nec silentio praetereunda est eximia Magnatum prudentia in eo, quod unum vel alterum in aula sua alunt, cuius officium sit, Domini actiones observare & de illis, quae malè vel imprudenter eum fecisse viderit, liberè monere. De gratitudine erga bene meritos ita loquitur Balthasar Gagus Iesuita in epist. libr. III. Sunt Iaponii acceptorum beneficiorum adeo memores gratique, ut si modo ipsorum eleemosynas acceperimus, quod illi sibi honoris loco ducunt (non enim dico si eos inviserimus, aut alia quapiam re adiuverimus) eorum primarii ad agendas nobis gratias domum usque contendant: quod ipsum interdum etiam ethnici eorum cognati faciunt: quòd si qui nobis (ut fit) in domesticis ministeriis operam dederint, illam duntaxat mercedem requirunt, ut sub vesperam hilari vultu dicamus: Goxinio de Oniat, h. e. laborâstis egregiè. Id si reticeatur, valde moesti afflictique discedunt. Furta adeo detestantur, ut ex omnibus gentibus neque Christianorum, neque barbarorum ullam se nationem à furto magis alienam vidisse referat Xaverius p.191.
De misericordia eorum erga afflictos Ludovicus Froius ita scripsit in epistola, quam ex Iaponia misit ad socios, cum per aliquot tempus ibi aegrotus decubuisset: Ut est gens ad omnem humanitatem ac misericordiam prona, quanquam in summis rei familiaris angustiis, alii ad me contegendum suismet vestimentis exuere sese, alii in cibum duas trésve cochleas, alii virides cepas, alii denique sylvestre allium afferre: aliquot etiam Firandenses & Facatenses Christiani, qui in eam insulam anno priore migraverant, cocta nobis cibaria septem octove dies è suis domibus misere. Rarò eos iurare notat Xaverius, id tamen quando faciunt, per Solem iurare. Idem quoque hanc eis laudem largitur, quod si contra rationem ostendas ea, quae peccant, facile assentiantur, & imperio pareant rationes.
Sed audiamus iam Maffeum, qui reliqua, quae dicenda essent, ita descripsit: In universum, acuta, sagax, ac bene à natura informata gens est: iudicio, docilitate, memoria non Eois modò, sed etiam Hesperiis nationibus antecellit, quae res in rusticis ac pueris liquidò cernitur: Illi urbanos paene mores, vegetum ingenium ac minimè agrestem indolem prae se ferunt: hi celerius multò, quàm Europaei nostri latinas & literas & artes arripiunt. Paupertas dedecori aut probro est nulli: vix etiam in multis agnoscitur, adeo familiraem dispensant rem, & pro sua tenuitate concinni ac nitentes incedunt. Maledicta, furta, impiam temerè iurandi consuetudinem, aleae genus omne aversantur. Famae, gloriaeque avidissimi, dignitatis verò supra quam credi possit, retinentes aequè summi atque infimi sunt: nullam non modo contumeliae speciem, sed ne dictum quidem paulò asperius ferunt. Ergo reverentur inter se, praecipuè nobiles, certantque officiis & honore verborum. Quin ipsi rerum vilissimarum artifices, quique se in diem locant, comiter appellandi, si eorum uti velis industriâ: nam alioquin irritantur, ac spreto lucello, coeptum opus abiiciunt. Constantiam ac decorum ita custodiunt vulgo, ut vel ab imminente ruina sensim ac sine trepidatione ulla recedant, caventque diligenter, ne quid abiectum aut timidum vel in dictis vel in factis appareat, atque ob idipsum animi perturbationes, aegritudines, impetus, in speciem cohibere atque irae praesertim notas omnes obruere vel potius in contrarium flectere didicerunt. Tum enim & gradus lentior & frons hilarior est: Intemperantiam verò linguae maximo animo minimè dignam putant: ac proinde vociferationes ac iurgia, neque inter populares in publico, neque domi inter maritum, uxoremque, parentes, ac liberos, herum ac famulas audiuntur: Sedatè graviterque, quod agendum est, agitur: si quid odiosius accidit, internuntii commeant: quin etiam inter ipsas noxiorum poenas convitia removentur & verborum acerbitas. Provocationes autem ac rixae, contra quam apud nos, admodum rarae: ferociam minasque in tempora belli reservant. Iam verò (quae haud postrema amicitiae lex est) mutuis in congressibus domestica incommoda, necessitates, aerumnas, amicis haud temerè impertiunt; tristitiam & curas egregiè condunt: neque alienam pacem & iucunditatem ineptis querimoniis & supervacaneo moerore sollicitant: ab aliis interrogati, rem totam vel renidentes elevant, vel certè modicâ significatione perstringunt: denique asperis in rebus planè incredibilem animi aequitatem ostendunt, ac veluti in gradu perstant, & quicquid evenit, sine gemitu excipiunt: credo ipsâ varietate casuum edocti & inconstantiâ rerum humanarum, quae in iis regionibus vel maximè viget: Infimae fortis homines ad regiam celsitudinem evehi repente, alios è summo fastigio ad ima praecipitari, paene quotidianum est: hac illi vicissitudine scilicet eruditi laetissima quaeque sic optant, ut interim difficillima cogitent. Firmus autem est animus, ad quae diu meditatus ac praeparatus accedit. Neque provectae solum aetatis eae laudes: in puerorum consuetudine, atque adeo in ipsis lusibus & remissione animorum senilis prope maturitas & moderatio quaedam elucet: Imò Linschotus ait; vulgus & agricolas eâ esse humanitat & urbanitate, quasi in aulis educati essent.
De vitiis Iaponensium idem Maffeus, postquam falsam eorum religionem notâsset, ita loquitur: Inde paulatim Iaponii extinctis, quae Deus indiderat, veritatis igniculis, conscientiae magisterium exuunt, effractisque pudicitiae claustris, in choreas, ludos, compotationes ac Venerem intemperanter effusi, coeci cum coecis ducibus viatores ad sempiternum interitum praecipiti celeritate festinant. Iidem per causam retinendae gravitatis atque constantiae, dum animorum sensa motusque à primis annis obtegunt ac celare adsuescunt, facili deflexi prudentia ad astutiam, calliditatem perfidiamque degenerant. Inde pravum simulandi studium & fallendi certamen: uti quemque pessimè oderunt, ita familiarissimis oculis intuentur: bona fides & aperta simplicitas, & candor illuditur Accedit saevitia morum & immanitas dira: levissimis de causis, & quidem nec opinantes & aversos invadunt homines, unoque aut altero acuti ac ponderosi acinacis ictu conficiunt: dein composito ac securo vultu, quasi facinus ad se nullâ ratione pertineat, ferrum vaginae reddunt. Insuper nacti occasionem ex tuto, gladii acumen in capite humerisve insontis cuiuspiam interdum experiti non dubitant. In bello, captis per vim oppidis aut pagis certum exitium, cuncta ferro flammisque vastantur: non aetati, non sexui parcitur: in praelio victi, si palantes effugiant, nullo discrimine cives hostesve sint, spoliorum causâ plerunque ab agrestibus opprimuntur. Aliena, ut diximus, furto subducere dedignantur, caedibus rapinisque grassari non item: terra latronibus, mare piratis vehementer infestum: Praegnantes foeminae, partum haud rarò medicamentis abigunt, idque Bonziis auctoribus & magistris: vel etiam editos in lucem infantes, alendi taedio inopiáve crudeliter iniecto praefocant pede*. Egentibus aegrotis aut peregrinis publica & gratuita diversoria nulla: sub dio pernoctant, miseramque trahentes animam, deserti ab hominibus vel ipsa die sanantur, vel extincti morbo abiiciuntur in sterquilinium. Eo maiore cum approbatione Iaponii Christianam caritatem erga destitutos & calamitosos itemque sepulturae ac funerum instituta mirantur. Sontibus quolibet nomine haud leviora quàm exilii aut proscriptionis aut capitis supplicia constituta sunt: gladio fermè trucidantur improvidi &c. Ipsi autem dynastae regésve quanquam ab externo ac mercenario milite planè imparati, atque ob idipsum indigenis vehementer obnoxii, tamen barbaro quodam fastu ut de Sina retulimus, adorari, colique se volunt: stipati armatorum caterva difficiles aditus, delicatas praebent aures, adductóque vultu nutibus ferme vel scriptis agunt, sermone gravatè consociant: nil opis habent in populi caritate repositum: regit omnia metus: huic adiunctum est odium: inde crebrae & occultae conspirationes ac seditiones erumpunt, excussoque rectore sceptrum ad alios aliosque in summa rerum omnium perturbatione transfertur. His adde, quod etsi Deos immortales agnoscant, nunquam tamen vel ante cibum assumendum vel post assumtum preces faciant. Claudat vitiorum cumulum, quod à Maffeo omissum miror, grande & stultissimum crimen, Paederotia, sive vitium Sodomiticum, quâ gens Iaponia, ut etiam Chinenses & omnes ferè Indi adeò delectantur, ut pro crimine non habeant, sed licitum sit atque ab ipsis Sacerdotibus, qui foeminis abstinere coguntur propter religionem, peragatur. Xaverius p. 191 de illo ita: Bonzii (sacerdotes & monachi Iaponenses) nefario libidinis generi usque eò dediti sunt, ut etiam palam id profiteantur. Iamque adeo communis omnium virorum pariter ac mulierum haec pestis est, ut tam tetri flagitii odium atque horrorem ipsa iam sustulerit consuetudo. In hoc nos nefarium scelus saepe invehimus, cumque ostendimus quàm scelerati sint, Deoque invisi, qui tantam impuritatem suscipiant; secundis quidem caeterorum auribus atque animis utimur: sed Bonzii ipsi à nobis admoniti, ut à tam foeda libidine sibi temperent, risu ac facetiis obiecta elevare conantur. Et quamvis graviter obiurgentur, quasi callo ad turpitudinem obducto, etiam ad pudorem obduruerunt. Haec Xaverius. Porrò praeter Iaponios & Chinenses etiam Siamenses & Peguenses isto vitio olim laborârunt, sed à quadam Regina abolitum est. Cum enim illa videret isto stulto amore procreationem hominum impediri, neque subditos suos ab illo apertâ ratione posset abducere, astu id effecit. Edictum nempe promulgavit, ut omnes masculi aureum vel argenteum globum inter cutem & carnem glandis interponerent.
(* Fides sit penes auctorem.)