Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/21.

Unchecked
E Wikisource

CAP. XXI.

De illis, quae opinione honesta vel turpia censentur.

Multa in vita communi pro indecoris, multa pro decoris habentur, quorum pleraq; Ethici docent esse indifferentia, magisque opinione gentium quàm iuris & aequi principiis inniti ostendunt. Unde non immeritò honesta & turpia distinguuntur in duo genera, quorum alterum contineat ea, quae revera talia sunt, & virtutum vitiorumque nominibus appellantur, alterum ea quae ex consuetudine taia censentur, & apud diversos populos diversa ratione observantur.

De priori genere dictum est praeced. cap., itaque de posteriori iam dicendum nobis erit. In hisce verò magnopere à nobis discrepant, quod ideo minus mirum videri debet, cum in opposito ferè nobis orbe agant, remotissimique sint omnium Orientalium populorum, etsi antipodes nostri non sint. Tenent apud nos dextram honoratiores, sinistram minus honorati: in Iaponia contrà, hi dextram, illi sinistram. Nigrum nos colorem tristitiae luctusque signum habemus, illi album: Versicolorem vestem in viris non ridemus, illi sine dedecore usurpant: nos pallio induimur exeuntes domo, illudque deponimus redeuntes: illi contra, deponunt exeuntes; induuntur, dum in domibus agunt: Sequimur nos funus, istic cognati & amici praecedunt. Scamnis vel sedilibus insidentes capimus cibum, illi genibus pavimento, (quod apud magnates storeis nitidis, & culcitrae in modum tumentibus sit instratum) innixi & cruribus insidentes: in lecto dormimus, culcitris, pulvinaribus, tegminibus corpora nostra foventes; illi, in pavimento super storeas, quas dixi, capitique lapidem supponunt. Magnam nos dotem à sponsarum parentibus petimus, & variis interdum artibus extorquemus: illi, si quid ultro missum sit, remittunt. Saginamus nos boves, sues, oves; illi nullum horum animalium alunt, ferinâ utuntur si carnem appetant. Familiae nomen nos postponimus proprio; illi praeponunt, rationem suae consuetudinis reddentes non ineptam, nimirum quod maiores parentesque idem familiae nomen gestaverint adeóque priorem iure praeponi posteriori, honoratius minus honorato. Neque assumtitia nomina eadem per totam vitam servant, sed pro ratione aetatis mutant ita, ut pueritiae nomen abiiciant, ubi ad virilem pervenêre aetatem, aliudque huic aetati magis conveniens assumant, quod deinde ubi senectutem attigerunt, deponunt, alio assumto. Multa quoque horum nominum plurimis constant syllabis, ut Sadosienminamo Tonofindelanda, nomen Caesaris, qui anno XXVI huius seculi regnavit. Potentium carpenta apud nos trahunt equi; apud Iaponios tauris hic labor cum equis est communis. In tractandis hospitibus & amicis sordidi non sunt. Etenim sive nobilium sive ignobilium aedes accedas, humanis & blandis verbis rogant, ut ingredi, sessumque capere digneris: apponunt mox tabacum & Tsiam (de qua postea.) Quod si gratior Domino sit hospitis adventus vel amicus sit, vinum quoque propinant, quod in patera uni pedi innitente affertur: nec licet tunc hospiti discedere vino non libato.

Cum servi dominis sacramento fidelitatis se obstringunt, ante idolum stantes sanguinem mittunt è brachio, descriptisque ex eo literis quibusdam, quae legi non possunt, & ad extremum syngraphâ concrematâ, hero se sidem servaturos esse, iureiurando promittunt.

Si amicos quosdam peregrè adventare cognoverint, obviam illis procedunt cum multis accensis facibus: Ter inclinato ad terram usque capite advenientes excipiunt. Mos quoque est Iaponiorum, cum aliquam pecuniae summam principibus largiuntur, chirographum illis offerre, ex quo ipsi deinde per suos domesticos eam pecuniam exigant. Anno ineunte, à die nono Lunae adusque vigesimum, regni proceres & Bonziorum principes ad regem quisque suum salutandum non sine donis accedunt. Ea sunt ferè magnus chartae numerus, aurea flabella, arma affabrè facta, & alia eiusmodi. Atque haec consuetudo iam inde ab antiquis ducta temporibus praecipuè in aula Caesaris retinetur, atque idem honos uxori quoque ipsius, matrique tribuitur. Hos autem salutatores Caesar longo cubiculorum ordine admittit quidem in penetralia, operis eximii peristromatis aureis exornata, sed ad eorum verba salutationesque (ea loci & personae maiestas est) nihil omnino respondet: insignibus tantùm Bonziis id habet honoris, ut flabellum quod tenet manibus, paululum inclinet; atque in hunc modum primae nobilitatis viri inducuntur: nam inferiorum ordinum hominibus, quanquam locupletissimis & pretiosissima dona ferentibus nullo pacto ad eum aditus est. Somno gens non indulget nimis, & Magnates magnam noctis partem vigilare consueverunt. Porrò huc referenda videntur ea quae Maffeus narrat ita loquens: Credi vix potest, quantopere à nostro victus eorum & cultus abhorreat. In olfactu, suffitus nostros minime ferunt, alia quaedam odoramenta succedunt.

In gustu nostras illi epulas; nos vicissim illorum condimenta aspernamur. Aquam nos gelidam; isti calefactam aestate pariter ac hyeme potant. In auditu symphoniam eorum nostrae aures omnino refugiunt. Nobis, dentium in candore; illis, quod mirere, in ipsa nigritie decor est: itaque atro quodam eos pigmento identidem inficiunt. Foeminas in publico viri & cognati praecedunt, famuli subsequuntur. Equum nos ab laeva; illa ab dextra conscendunt. Inter salutandum nos caput; illi perlevi crepidarum vel sandaliorum excussu pedes aperiunt. Advenienti amico nos adsurgimus; illi subsidunt. Nobis gemmae, illis fictilia vel ferrea vasa in honore sunt. Iam in curationibus nos dulcia & bene cocta, illi falsa & acria & cruda aegrotis apponunt: nos pullos & altilia, illi pisces atque conchylia: pharmacis nos fermè olidis & amaris, illi perquam suavibus & odoratis utuntur: nos crebrò sanguinem, illi nunquam eliciunt. Neque verò cur ita faciant, probabilem plerunque rationem afferre non possunt, ut illa: sidere, quam attolli, maioris venerationis indicium: cuiuslibet usus vasa, quàm nullius commodi lapides, quantavis mercede sapientius emi: frigidâ comprimi fibras, irritari tussim & pectoris vitia; restingui nativos ignes, fervidâ foveri calorem insitum, laxari meatus, eoque facilius levari sitim; aegro quas appetat natura potiones, non quas horreat, propinari: sanguini, quippe vehiculo vitae parci oportere defendunt: & alioqui, non minus illis Europaei, quàm Europaeis illi ridiculi sunt: ac si quando per munditiarum aut elegantiae contentionem ut fit, cum illis agatur, par pari nobis egregiè referunt.