Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/22.

Unchecked
E Wikisource

CAP. XXII

De Urbibus, aedificiis & suppellectile.

Ex ligno constant pleraeque Iaponensium aedes, cuius causam quidam esse volunt terrae motus, quibus Insulae hae valde sint obnoxiae, cum tamen loca paludosa & medio mari sita ab hoc periculo tuta esse putentur. Quidam lapideis ab imo aedificiis utuntur, elegantiâ atque arte visendis: magnifica quoque templa extruunt, & sacerdotum utriusque sexûs ampla & sumtuosa coenobia. Abundat tellus ubique lignis & quidem variis, ita ut ad ignem domesticum & luculentum focum incolis nunquam desit materia, nec opus habeant matrem suam cremare. Elegantia quoque ad aedificiorum exornationem lignorum genera habent undulata, magnam copiam subflavi & albi, ex quo fiunt in instrumentis musicis clavicymbala, ut vocant: lignum Camphorae ita magnum ut asseres quidam sint longi decem pedes, lati quatuor. Evenit autem non rarò propter illam ligneam aedificiorum materiam, ut unius vel alterius incuriâ integrae urbes in cinerem redigantur & frequentia sint in incendia, quorum in epistolis Iesuitarum Indicis saepius fit mentio: habent autem singulae domus unum conclave opere caementitio constructum & à reliqua domo separatum, quod tutum sit à flammarum violentiâ; in hoc res suas pretiosiores reponunt & asservant cistis inclusas, quandoquidem malunt eas in securo esse quàm cum periculo incendii domum latera exornare. Ad quatuor pedum altitudinem asseribus sunt extructi parietes aedium, quibus superiniectae sunt densae storeae eleganter inter se aptatae, atque omnia ita facta ut sibi invicem respondeant: tecta ex lignis ita sectis, ut nostras tegulas laterésve referant, conficiunt. Calcem ignorant, sed pro ea adhibent fabulum. Contignatione, quam unicam habent pleraeque aedes, utuntur ad supellectilem minoris pretii reponendam: cubicula & conclavia, in quibus de die agunt & nocte cubant, in domus pavimento sunt, atque ea nitida & munda servant, inprimis primaria, in quae amicos introducunt aliosque visitatores. storeas instar culcitrarum tumentes & nitidas (aurea peristromata Caesaris sunt) insternunt conclavium pavimento, super quas cruribus resident, ubi cibum capiunt, nec cubilia separata obtinent, sed super easdem storeas somnum capiunt, lapidem vel tigillum capiti supponentes. Ingressuri cubicula haec, ne storeas consuprcent, prae foribus sandalia (nam hisce pro calceis utuntur) deponunt, eaque resumunt ubi egrediuntur. Nobilium aedes in duas partes divisae sunt, dextram & sinistram: ab uno introitûs latere uxor habitat, inclusa toto vitae tempore istic commoratur, nec in aliorum adspectum se profert: ab altero latere maritus tenet conclavia tam ad negotia sua, quam pro recipiendis hospitibus parata.

Parietes conclavium omnes ferè picturis exornant, vel chartam deauratam illis applicant, idque tam aptè, ut chartaceus tantùm paries esse videri possit, in extremitatibus firmant eam subscudibus nigro vernice illitis. Illud verò egregium, quod aliquot vicina procestria & conclavia, talibus distinguunt intermediis parietibus vel potius fenestris auratâ chartâ obductis, quae trusatiles sint & singulari ratione pro libitu aperiri, claudi, aut removeri possint, ut ita amplam quandam aulam ex illis minoribus conclavibus, quando usus id postulat, possint efficere & rursus ex uno magno multa minora.

In postica domo magnatum & divitum Xystus est, ex qua per aliquot gradus descenditur in hortum arboribus semper virentibus consitum & petris quibusdam collibusque ad naturae imitationem non sine subtili arte conspicuum, atque in hunc ex atrio prospectus datur, cum ei è regione obversus sit.

Ex superiori atrii contignatione dependet picta Tabula, ante quam conspiciuntur flores in urceo defixi, quandoquidem hi plerumque per totum annum isthic haberi possunt. Ianuas longe aliâ, atque apud Europaeos formâ esse, legitur in epist. p. 208. In separato quodam conclavi gazam suam reponere incolas, supra diximus: ea autem non sunt gemmae vel multitudo nummorum sed supellex, vasa necessaria ad conficiendum & asservandum inprimis pulverem Tsia pro potu, de quo dicemus in capite de Cibo & Potu. Magnus quoque honos & dignitas picturis, Scripturis, incurvis gladiis & similibus quarum rerum praestantiâ alter alterum superare certant.

In hoc conclave nemo admittitur exceptis proximis consanguineis vel amicis valdè familiaribus aut si quando hospitibus hunc honorem gazam suam inspiciendi habere volunt. Ritus enim est Iaponiorum, inquit Froius in epistolis, qui quidem nobilitate ac divitiis praestant, hospitibus paulò honorantioribus in digressu benevolentiae causa praebere spectanda quae apud sese pretiosissima sunt: id est, omne instrumentum necessarium ad potionem herbae cuiusdam in pulverem redactae, nempe ollam ferream, figlinum poculum, cochlearia, infundibulum eluendo figlino, tripodem, foculum denique potioni calefaciendae: quae fericis tegumentis involuta conduntur arculis pretiosis. Meaci quidam fuit, qui vasculum fictile ad urceoli magnitudinem in usum eius potionis, aureorum triginta millibus aestimaverit, etsi multi essent, qui decem millibus cum eo libenter decidissent.

Hîc plurima vasa quatuor, quinque &c. millibus aestimantur. Similia exemplar Linschotius refert, atque instrumenta haec non operis novitate sed vetustate aestimari & celebritate antiqui alicuius artificis. Scalas ex cedro construunt admirabili quodam artificio elaboratas, easdemque ita purgant mundasque esse curant, ut nunquam calcatae pedibus esse videantur.

De Cubi palatio idem Froius ita loquitur: Aedes quasdam Cubi primùm adivimus, eximio quodam artificio atque elegantiâ exstructas, oblectationis & animi causâ: Nihil ego nec in Europa, nec in tota India tale conspexi. Iis horti subiecti sunt cùm aliis arboribus ignotis in orbe nostro, tum cedro, cupresso, pinu, malis medicis consiti: quae omnes arbores, varias in figuras artificè manu coactae, cameras, tintinnabula, turres, aliaque id genus plurima referunt. Iam lilii, cyani, rosae, florumque tanta est copia, tanta colorum, odorumque varietas, non solùm ut advenas ac peregrinos, verùm etiam domesticos ipsos atque cultores cum voluptate atque admiratione retineant: neque horti modò, sed urbs ipsa quoque pulcherrima: viae latae ac directae, foribus arcium instar (quae res furta & latrocinia maximè prohibet) occluduntur: in iis variarum mercium institores, opifices, ac sellularii, cùm alia in usus deliciasque mortalium, tum praesertim aurea flabella conficiunt, sericamque cuiuslibet operis textrinam exercent. Deinde sumptuosissimas praefecti Meacensis nuper instauratas aedes adivimus, quibus item horti coniuncti, non modò arborum multitudine, artificiosisque figuris delectant oculos, verùm etiam aquae limpidissimae copia, quae à novem circiter passuum millibus excisâ rupe, regali sumtu perducta, lacum in hortis mediis efficit, in quo complures variae magnitudinis insulae, ligneis lapideisque perviae pontibus, usquequaque laetissimis arboribus opacantur.

Meacum metropolis totius regni pro situ loci bifariam est divisa, sic ut altera pars Meaci, superior, altera inferior nominetur: superiorem olim celeberrimam totius Iaponis praecipua nobilitas incolebat, sed à Nubunanga tyranno combusta est anno CIƆ IƆ LXXI. eoque incendio aedes novies mille circiter conflagrârunt: deinde tamen denuo aedificari coepta est, sed non eo splendore, quo fuerat prior. Meaci longitudo olim dicitur fuisse passuum unius & viginti millium, novemque latitudo. Montes editis eam cingunt: Iesuitae scribunt eam centum millia aedium habere & olim C LXXX millia habuisse, idque ex murorum vastissimo circuitu probari. Exitus ex urbe spatiandi causâ laetissimos esse scribunt epistol. p. 209 Celebris quoque olim Iaponiae fuit urbs Amangutium, cui anno CIƆ DLV à rebellibus & coniuratis contra Regem saevum adeò incendium illatum est, ut unius horae spatio universam flamma absumerit, cum amplius decem millibus familiarum incoleretur; nec ab illo incendio templum, quod neophyti Christiani condiderant, fuit immune. Non multò post cum ex incendio restauratum esset Amangutium, denuo ab aliis dirutum est: sed nihilominus cives urbem denuò aedificârunt.

Navam urbem & arcem ita describit Almeida: Navam veni primùm, neophyti ad praefectum in arcem deduxêre munitissimam, aspectuque pulcherrimam. Collis erat praecelsus è lapide molliori. Eum collem ante quinquennium Daiondonus fabris adhibitis ad iustam planitiem ita depressit, ut eadem opera ex ipsomet lapide solidae turres & propugnacula exsisterent. In medio autem complures effodit puteos negotio facili, quippe cum ad tertium statim cubitum aquarum copia scaturiret. Tum illuc è popularibus suis ditissimum quemque ac fidelissimum evocavit: solum in areas descriptum illis aedificandi causa distribuit. Illi porrò certatim aedes exstruxêre magnificentissimas, contignationibus multis & more nostro specularibus fenestris instructas. Illud verò praecipuè delectat intuentium oculos, quod non privata solùm aedificia, sed moenia etiam ipsa turresque tectorio sunt inductae levissimo prorsus ac nitidissimo. Nihil in orbe nostro tale conspexi. Calcem quippe non arenâ commista, sed acndidissimo quodam chartae genere subigunt. Nam quid ego de tegulis dicam, quae duorum digitorum crassitudine nigricantes & varietate figurarum oculos retinent, & in quingentesimum annum atque eò amplius durare dicuntur? Oeci porrò & cubicula cedrina sunt gratissimi odoris, pergulae omnes ex una duntaxat eiusdem materiae tabula: parietes pretiosè caelati priscis annalium monumentis: quod inter effigies est spatii, totum id inauratum est: columnae cum epistyliis ac spiris ex aurichalco item inauratae: caelatura magnifica, quibus è mediis eminent eiusdem operis rosae peramplae, visuque pulcherrimae, Iam verò lacunaria tum aliis commentis opificum, quae dicendo assequi nequeo, admirabilia, tum verò tabularum iuncturis adeo artificiosè latentibus, ut quamvis defixos fallant obtutus. Sed mihi inter caetera mirabile visum est cubiculum ulnarum quaqua versus quatuor & semis, è ligno croceo undatim crispante, venustatis eximiae, ita polito ac splendido, ut cum speculorum fulgore certet: quanquam ego dotem eam ipsius materiae fuisse minimè credidi, quod ad eum modum sine aliquo artis lenocinio radiare vix posset. Huic aedium dignitati horum respondet amoenitas, quibus dici nihil puto posse iucundius &c. Almeida in epist. p. 103 ita fatur: Arx in itinere accurrit Hexandoni viri principis, edito in monte posita, omnium, quas in vita videre me memini, & loco & opere munitissima: quippe quam decem ferè propugnacula cingunt, inter se non nisi ponte subductili pervia, magnoque intervallo distantia, fossis ita profundis, ut despicientium oculis caliginem offundant, perpetuo, ut aiunt, silice ferramentis exciso.

Sacaium urbs est copiosissima ac munitissima, ab occidente alluitur mari ab aliis partibus profundissimâ angitur fossâ, & aquis plena perpetuis. Atque etiam intestino omni tumultu ac seditionibus vacant civitates Iaponiae, nec rixae adiuntur, fermè. Cum enim urbis viae suas quaeque portas & custodes habeant, statimque, cum opus sit, occludantur; nullus noxiis ad fugam exitus patet, sed statim comprehensi ad tribunalia pertrahuntur. Nangasacque urbs hodie celebris est propter negotiationes Belgarum. Piongon olim celebris fuit Urbs, octodecim à Meaco milliaribus. Sed in bellis Nubunangae valde devastata: deinde anno M. D. XCVI eius dimidia pars terrae motu absorpta fuit, reliquum urbis denique crematum est.

Multas alias urbes magnitudine & aedificiorum elegantia conspicuas habet Iaponia, quarum in epistolis Iesuitarum mentio fit: sed haec nostrae descriptioni sufficiunt.