Descriptio Regni Iaponiae/25.
De Eruditione & artium tam liberalium quàm mechanicarum conditione apud Iaponios.
In literarum studiis & liberalium disciplinarum cultu, totius Indiae provincias adiacentesque Insulas Iaponensium ingenia superant, nec Sinensibus inferiores esse videntur, sive diligentiam sive rationis acumen & sagacitatem attendas: Europaeis tamen in omni Scientiarum genere inferiores minusque felices Contemplatores censendi sunt; utcunque multi annos multos meditationibus impedant, & eâ ingenii felicitate praedicentur à Iesuitis, ut ducem rationem facile sequantur: sine autem eâ haud quaquam aliquid recipiant. Vide Xaver. epist. p. 126 & seqq. & vitam Xaverii libr. IV. Sed hyperbolas non rarò tum in hisce tum in aliis scriptis de longinquis regionibus adhiberi scito. In Theologia, si ita falsas de divinis opiniones & superstitiones appellare fas est, multa habent conscripta volumina, & sacris meditationibus magnopere vacant: dicemus autem de illorum Theologia altero libro: Bonzii appellati sunt iam olim illi omnes, qui studio contemplationis se dedissent monachorum vitam agentes & coenobia incolentes, qui etsi sacra inprimis tractarent nihilominus tamen aliarum scientiarum curam non omittebant, sed studiis physicis, mathematicis, medicis, legumque & iuris cognitioni se dabant, ita ut coenobia illorum sint veluti Academiae nostrae, (quemadmodum in primitiva Ecclesia & seculis, sequentibus apud Christianos ea ratio coenobiorum fuit & apud Aegyptios olim idem observatum,) Itaque qui apud Graecos Philosophi, apud Persas Magi, apud Aegyptios Sacerdotes, apud Indos Brachmanes, apud Gallos Dryades & apud alias nationes aliis nominibus appellati sunt, hi in Iaponia Bonzii dicuntur quo nomine etiam in epistolis Iesuitarum vocantur. Ex Academiis duae praecipuae fuerunt, Frenoiamensis in monte Frenoiama, novem circiter millibus passuum ab urbe Meaco ad Orientem remotus, altera Facusangin: Banduensis quoque Academiae, quae sexcentis passuum millibus à Meaco distet, mentio fit in epistolis p. 61. & Meacensis quoque Academia alicubi. Quomodo autem Frenoiamensis & Facusangin à Nabunanga vastatae & deletae sint, dicemus capite secundo libr. 11. de rebus sacris. Xaverius p. 216. praeter Meacensem scribit quinque esse Academias circa Meacum modicis intervallis sitas, singulasque ter mille & quingentis circiter auditoribus celebrari, nempe Coyanam, Negruensem, Fissoniam Homianam & Banduensem. Minores alias complures perhiberi.
Amplis reditibus gaudent Bonziorum collegia, propterea quod multi Magnatum & Principum filii, cum solus primogenitus paternae dignitatis sit haeres, in ea ablegantur, ut in contemplationibus vitam transigant, fratrique felicitatem minus invideant.
Iurisprudentiam, ut hodie ea vox sumitur, non habent ullis contentam regulis vel libris: ex insito naturae lumine, rationisque dictamine vel etiam pro arbitrio suo potentiores ius dicunt: civilis iuris formulae nullae, nulla responsa prudentum observantur, uno Principum responso litigantium causae & controversiae finiuntur: Bonziorum autem de Virtutibus legibusque contemplationes & disputationes non egrediuntur Philosophiae Ethicae aut moralis limites. Legis periti cuiusdam, qui Christianus factus sit, meminerunt epistolae p. 29. Medicinae faciendae mediocrem habent peritiam, eam profitentes ex pulsu arteriarum inprimis de morbo colligere callent Indicationes, affectus & prognostica, medicamentis & compositionibus quibusdam plerumque pillularum formâ utuntur, sed non ea abundantia nec varietate, quâ Europaei, delectantur: radicis Chinae proprietates & vires probè perspectae illis sunt: Chirurgiae verò imperiti sunt administratores. Aegris salsa, acria & dura proponunt, dicente Maffeo, pisces & conchylia, pharmaca suavia & odorata: sanguinem nunquam eliciunt. Magnam autem esse Medicorum dignitatem videre est ex epistola Almeidae, ubi narrat in urbe Sacaio Medicum quendam eximiâ eruditione atque existimatione virum, Christianam religionem suscepisse & filio item medico cedentem omnes opes & praxin medicam, Societatis Iesu membrum factum; retinuisse autem pretiosum ornatum corporis quo antea incedere solitus fuerat magno comitatu stipatus.
In rebus physicis Bonziis quosdam admodum intelligentes esse commemorat Almeida p. 68: & aliis locis idem refertur: sed qualis sit eorum de rebus naturalibus scientia, de eo nihil annotatum invenio. Mihi Metaphysicorum more videntur disputationibus & argutiis potius vacare, quàm verae cognitioni: quandoquidem Astronomiae ignaros esse nec minus Meteororum causas admirari scribit Xav. pag. 246. Nec mirum, cum Sinenses quoque in Astronomia, Physica, & Medicina parum sciant, ut Maffeus l. VI. testatur. Animarum transmigrationem Pythagoricam multi tuentur, ut videre est in Tursell. p. 253. Mundi originem nequaquam agnoscunt sed aeternum esse putant. Nec quid in morali disciplina egregii praestare possint video, si animorum immortalitatem negant, quod Iesuitae & ex illorum relatione Maffus Bonziis attribuunt: sed mera haec est calumnia. Alia enim sunt, ab ipsis Iesuitis scripta ex quibus manifestò colligitur, eos aliter hac de re sentire, ut libr. II. dicetur. Et videntur Iesuitae unius sectae opinionem interdum omnibus Bonziis asscripsisse. Esse enim quandam sectam, quae nihil recipiendum affirmet, quàm quae sensibus cognoscuntur, Belgarum quoque annotationes testantur. Arithmeticam artem subtili ratione nec minus promtè quàm Europaei tractant: diverso tamen modo. Usurpant enim ad hoc tabulam aliquam, cui multi infixi baculi, in quorum summitate globuli haerent, non dissimile multum ei Instrumento, quod apud Chinenses in usu est: huius beneficio Additionem, Subtractionem, Multiplicationem, Divisionem, Regulam auream tam in fractis quàm integris numeris expediunt magnâ celeritate: nec verò dissentaneum, Doctos alium quoque modum adhibere. quem enim retulimus, is negotiatorum est.
Etenim tam in nobilium quàm civium multitudine multi sunt, qui artibus liberalibus, inprimis pangendis carminibus excellant, à Bonziis tamen informati: picturam autem quanti faciant, ex eo colligitur, quod quaedam papyri plagulae laevoris eximii, in quibus atro monochromate singulae tantum aves arborésve, nobilium artificum penicillo pictae sunt, carè vendantur; (Linschotius tribus & quatuor millibus aureorum interdum vendi scribit) unde etiam in thesauris nobilioribus habent picturas, ut capite XV in fine dictum. In Musica arte parùm vel nihil possunt: organa Musica, qualia nostra sunt, non habent: aliis quibusdam instrumentis symphoniam Europaeorum auribus ingratam edunt. Refert Hagenerus, cum in urbe Iedo apud Caesaris regiam esset, missum sibi esse cęcum quendam, qui harmoniam quandam fecerit instrumento, cuius longitudo & latitudo sesquiquadrantis ulnae, ventrem habens quadrata figurâ, vesicâ vel tenui pelliculâ obductum, collum gracile & arctum ut nostrae citharae: in eo quatuor chordae ex serico contorto erant tensae, quas ossiculo quodam plano tangens sonum excitabat, vocalem musicam addens, sed nulla suavitate.
In scribendo adhibent penicillos, & celeriter literas exarant, quibus ferè semper, si quid aliis indicari volunt, utuntur. Pro singulari arte ducunt, & valdè in eo student, ut multas res, animique sensus paucis lineis comprehendant. Libellos supplices & alia scripta inprimis ad supremum magistratum deferenda, mirâ brevitate conficiunt, ita tamen ut omnia ad causam pertinentia complectantur. Quendam neophytum Christianum Iaponium, unius dimidiatique diei spatio descripsisse librum, foliis quinque & quinquaginta constantem de religione Christiana epistolae commemorant p. 106.
De scribendi modo Xaverius ita loquitur p. 149. Iapones in scribendi ratione ab aliis differunt plurimum. Nam à summo orsi directo ad ima descendunt. Quaerenti mihi ex Paulo Iapone, Cur nostro more non scriberent? Quin vos, inquit ille, potius more nostro? Etenim ut hominis caput summum est, pedes imi: sic par est, homines cum scribunt, à summo deorsum directò ferri. Est tamen hoc illis cum Chinensibus & aliis populis commune, à quibus etiam literas illas, quibus libros scribunt, accepisse idem Xaverius refert. Aliud praeterea genus literarum à viris, aliud à foeminis usurpari.
Eloquentiam verò Bonzii ita excolunt, ut populum suavitate & copia dicendi ad quaelibet impellere possint, quod plenius cap. 1. libr. seq. explicabitur, ubi eorum concionandi modus proponetur. Pueros quoque pro aetate dicendi peritos esse docet Tursellinus p. 340, ubi etiam exemplum eius ponit hoc, quo Xaverium venientem allocuti sunt Procerum liberi: Felix tuus adventus, sacerdos sancte, adeò gratus Regi erit, ut infantis dulcissimi risus matri ubera praebenti. Enim verò ipsi parietes, quos conspicis, tuâ praesentiâ gestientes, tuum à nobis adventum ingenti studio ac favore celebrari iubent, idque in gratiam, gloriamque eius Dei, de quo Amangucii mira quaedam enunciâsse te fama vulgavit.
Caeterùm qui inter Bonzios magistri aut Doctores esse cupiunt, illi multos prius annos meditationibus impendere debent & deinde Principibus Bonziorum suam eruditionem probare. Laurentius, natione Iaponius, sed qui primus eius gentis Christianus & Iesuitarum Societati se addixerat, ita hac de re loquitur in epistolis, p. 61. In Bonziorum ordine magnum est nomen eorum, quorum eruditionem duo quidam ex Principibus suo chirographo comprobaverint. Ea veluti quaedam canonizatio est. in sella constitutos adorant, eorumque approbationem scripto testantur. Ex eo tempore qui probati sunt, certos locos caeteris ad meditandum proponunt. Hunc dignitatis gradum adeptus Bonzius quidam Quenxu, qui ipsos triginta annos in meditando consumpserat: in charta pratum, & in eo aridam arborem depingendam curavit: ad arboris autem radices carmina duo descripsit iudicum chirographo confirmata, quorum haec erat sententia:
Prioris:
- Cedo, quisnam te serit arbor arida?
- Ego, cuius principium nihil est, finis nihil.
Posterioris;
- Meum cor, quod neque esse, neque non esse habet,
- Neque it, neque redit, nec retinetur uspiam.
Haec Iaponius, ex quibus coniicere datur, ipsos aenigmatibus & Emblematibus excogitandis quoque incumbere. Froius autem in ultima epistola narrat, duobus circiter millibus passuum à Meaco esse templum probandis & laureâ donandis, veteri Academiarum more scholasticis destinatum. In eò inquit, pulpitum vexillis compluribus è superiori parte pendentibus eminet ligneum, in quod scalis tribus ascenditur. Est ibi mensa cum cathedra parata magistro qui actibus eiusmodi praesidet, itemque ad imum suggestum altera in usum discipuli, qui eo iudicio probandus, insignibusque doctrinae publicè decorandus est.
Templum autem ipsum lacertae seu stellioni dicatum est, quem vulgò Deum & praesidem literarum & eruditionis existimant: huic nulla neque ara nec statua, ut caeteris Diis erigitur: in summo tantum laqueari, multiplicem convolutus in spiram ingenti orbiculari depingitur forma, ut scholastici dum eum supplices venerantur, oculos mentemque simul ad superna cogantur attollere. E regione alterius templi sunt aedes peramplae, caelaturâ magnificâ: scholasticorum id domicilium est.
Librorum magnum habent numerum, illisque instructissimas bibliothecas. * Ad templum quoddam Meaci quidam peramplus oecus pensilis est, columnis quatuor & viginti, ulnae unius & dimidiatae ambitu superimpositus bibliothecam continet Bonziorum, tantâ quidem librorum copiâ ut vel fenestras ipsas propemodum obstruere videantur.
Neque id mirum videri debet, cum ad conscribendos libros promtissima sint eorum ingenia. Quidam Iaponius, Christianus factus, commentarium elaboraverat, in quem & Cathechismi explicationem & sacras conciones Iaponico sermone retulerat: Is autem incendio periit. Idem de Iaponico sermone in gratiam Iesuitarum grammatica praecepta conscripsit: iis duplex Lexicon addidit; in altero Iaponicas voces, in altero Lusitanicas alphabeti ordine cum sua cuiusque significatione praetexens. Sexto vel septimo mense, haud tamen idcirco intermissis concionibus caeterisque muneribus, eam lucubrationem absolvit, inprimis utique necessariam Iaponiis excolendis. Alius quidam neophytus Christianus librum consecit, quô exorsus ab ipso mundi initio adusque Christi Domini nostri in terras adventum, historias sacras prosecutus est, Christi inprimis cruciatibus singulis enumeratis. Itaque Ludovicus Froius pag. 210, ita loquitur: Profectò hae gentes naturae bonitate, ingeniique praestantiâ multis Europae nostrae nationibus antecellunt. Quod si minus magnificè de Iaponiis vel sentiunt negotiatores vel praedicant, id nimirum idcirco fit, quod non nisi cum populis maritimis negotia contrahunt, qui ab interioribus tantum absunt vitae cultu, morumque elegantiâ, ut prae iis rustici videri propemodum possint. Itaque per contemtum sylvestres etiam vulgo à Meacensibus appellantur, cum tamen alioquin ab humanitate ipsi quoque maris accolae nequaquam abhorreant.
Fasti & annales Regni servantur Miaci apud Dairum, & huius curâ etiam pertexuntur singulis annis. Magna quoque librorum pars à Dairi consanguineis & nobilibus aulae eius, quorum vel octingenti sunt, & simul ab illorum uxoribus compinguntur. Etenim omnes ferè ii, qui cum Dairo sunt, tam viri quàm foeminae, ab una eademque stirpe antiquorum Caesarum sive Dairorum oriundi sunt & cognatione inter se invicem devincti. Et hoc tempore annuos reditus habent sat divites, ita ut de victu sibi prospicere necessum haud habeant, sed tantum ultrò allatis fruantur: regni administrationi vel politicis rebus planè non vacant, sed in omni abundantia sine rerum mundanarum cura vitam agunt & Sapientiae studiis, librisque legendis, conficiendis, praeparandis dediti sunt. Unde etiam singuli in hac aula pro eruditionis, doctrinaeque quam consecuti sunt, gradu, non habitâ ratione generis, nobilitatis, honorantur & splendidis titulis ornantur, quae dignitas ad filios non transit nisi parentum eruditionem exaequent. Atque cùm propter hanc suam eruditionem tum propter stirpis maiestatem adeo inflato sint animo, ut reliquos hominumque ordines ipsumque Caesarem prae se contemnant. Pars quoque illa urbis Meaci, in qua aula Dairi & cognatorum eius habitationes conspiciuntur, moenibus circumcingitur & ab reliqua urbe distinguitur: Peculiarem etiam vestium formam adhibent: nec vulgari Iaponensium sermone loquuntur, sed diviniorem quandam & maiestatis plenam dialectum usurpant, quâ libri Iaponiensium conscripti sunt. Notatu verò dignum est, quod Chinensium, Iaponensium, Coreensium, & Tonquinensium tam vulgaris quàm doctorum sermo nihil habeat commune, adeò ut ne verbo quidem unus alterum loquentem intelligat, & praeterea in quotidiano usu diversos usurpent literarum characteres, unum tamen aliquod illae gentes commune habent literarum genus, quibus scientias & disciplinas chartae mandant. Hisce literis quicquid scriptum fuerit, diversarum illarum quatuor nationum docti & periti aeque bene intelligunt & legent, sed suâ & propriâ unusquisque dialecto: indocti & vulgus nihil eorum vel legere vel lectum intelligre queunt: sicut nostrum vulgus Latinum ignorat sermonem. Eodem augusto sermonis genere Bonzii & sacerdotes, ut auditores nihil eorum intelligant, sicut Pontificii latino sermone in Ecclesiis uti solent. De sermone Iaponensium ita loquitur Maffeus: Sermo Iaponensium unus & communis est omnium: sed ita varius idem & multiplex, uti plures haud immeritò videantur esse: quippe uniuscuiusque notionis ac rei multa vocabula sunt, quorum alia contemtus, alia honoris causâ; alia apud principes, alia apud plebem, alia denique viri, alia foeminae usurpant. Adhaec aliter loquuntur ac scribunt; & in ipsa scriptione aliter epistolas, aliter volumina librosque conficiunt: habent autem plurimos, tum solutâ oratione, tum elegantissimo versu conscriptos: porrò notis utuntur eiusmodi, quarum singulae singulas vel etiam plures dictiones Aegyptio ac Sinensi more contineant. Ad summum, à nostris haud imperitis rerum aestimatoribus, Iaponica lingua latinae vel genere ipso vel ubertate praefertur. Itaque ad perdiscendum & magni laboris, & longi temporis indiget. Villela tamen in epistolis non adeo difficilem esse Iaponicum sermonem refert. Tursellinus addit haec: Nec licet cuiquam urbano in hoc genere esse negligenti. Si quid enim ab eorum ratione deflectas, tanquam homo imperitus ac rusticanus ludibrio sis, haud secus quàm apud nos qui in latina lingua barbaris verbis aures offendunt delicatas. Europaeos vocant sua lingua Cengheque seu gentem de Cengecu. Literarum autem characteres à quodam Bonzio, nomine Combadaxi, ante nongentos annos esse inventos perhibent: de eo in libro secundo plura afferemus. Ad anni formam quod attinet, menses currentes lunaris observant, tredecim pro anno numerantes: ad anomalias autem corrigendas interdum septimum mensem, interdum nonum duplicant.
Hactenus de scientiis & liberalibus artibus abundè pertractavimus, quas vel omnes vel magnam partem à Sinis accepisse Iaponios valdè est verisimile ex illis quae in Xaverii & aliorum epistolis leguntur. Magnam quoque esse Iaponum opinionem de Sinarum sapientia vel in mysteriis religionis, vel in moribus atque institutis civilibus, ex eo patet, quod Iesuitis obiecerint, si vera esset religio Christiana, quî fieret ut id Sinae ignorarent? Xaver. p. 232.
Restat ut de mechanicis pauca subiungamus. Harum autem plurimas in Europa vulgares, tum in Iaponia tum in aliis Orientis regnis haud reperias. Pistores, sutores, cerevisiarii nulli inibi sunt. Modum candelas faciendi ignorant: pineas ipsi taedas ac faces, alicubi etiam paleas ad lumen adhibet vulgus. Egregiam verò vitra, quibus nihil praestantius reperiri potest si fragilitatem excipias, fundendi, frustra quaesiéris toto Oriente: solis Europaeis ea gloria contigit. Hinc enim fit, ut nautae ad littora Africae & quaedam Asiae, ne Americam commemorem, appulsi pro vitro unius obuli saepe integrum bovem, oves, aut magnam oryzae copiam emerint, de quo tamen pretio hodie propter navigationum frequentiam multum detractum est. Septem hodie vel octo assibus Hollandicis venditur in Batavia Colonia Hollandorum in Iava vitrum, quod in Belgio emitur uno asse: maius tamen longè pretium erit in Iaponia. quia longe remotior est. Si quas habent speculares fenestras, eas vel à Lusitanis vel à Belgis vel ab Hispanis vel Anglis accepêre. Hae enim quatuor gentes ex Europa istuc navigavêre, & de gloria navigationis certare videntur. etsi hodie Belgae foederati absque controversia reliquis palmam praeripuerint. Insignis quoque artis automatariae adeò imperiti sunt, ut machinas tales istuc allatas ab exteris sine fine mirentur nec adspectu animum saturare queant. Ex omnibus verò artibus maximè callent eas, quae in ferro aliisque metallis purgandis atque variis tum bellicis tum in alios usus instrumentis conficiendis versantur: Argenti fodinas scrutantur peritè satis, nec minus prudenter divendunt. Sub dio ferrum fundunt atque eò libentius, quo aër est frigidior: nimirum in vas intus undiquaque luto vel argillâ ad dimidii pedis crassitudinem obductum, ferrum deponunt, & maximo urgent igne vehementer spiritum sufflaminantes, donec forrum liquescat: deinde subsidentibus scoriis, liquatum cochlearibus exhauriunt & in varias formas fundunt subtiliori operatione quàm ipsi Eburones. Unde gladios & pugiones eâ habent chalybis temperaturâ ut Europaeum ferrum uno ictu rumpat, de quo iam alio loco meminimus: Campanis quoque non carent. Typographiam diu ante Europaeos usurpârunt, non minùs ac Chinenses & simili artificio; nec vero absonum, eam à Chinensibus accepisse artem. Navigandi peritiam in illis non desideres. Nam & à multis seculis ad Chinam aliaque regna petenda mare sulcârunt, & hodie etsi Caesaris Iaponiae edicto navigatio ipsis sit prohibita, clanculum tamen ad quasdam Insulas navigant: sed etiam in Euripis & fretis, quibus Insulae Iaponicae à se invicem disiunctae sunt, mare infestum reddunt, eô quidem animo ut potius quàm in hostium manus deveniant, iniecto igne pulveri tormentario, totam navim & seipsos cum ea momento comburant & in aethera mittant. Navium autem forma in multis diversa est ab Europaeorum navibus, & nec firmitate operum nec artificio cum hisce comparari possunt. Omnes enim alias mundi regiones Europaei tum in aliis tum praecipuè in nautica & tormentaria arte provocant & lacessunt.
Naves Iaponensium capacissimae olim fuêre ducentarum vehium (Last vocant nautae) vela iuncea aut arundinacea sive ex storeis: restes ex stramine: anchorae ex ligno. Expeditè tamen hoc instrumento navigare nôrunt. Nec destituuntur viris peritis in aliis opificiorum generibus, cum & acuto sint ingenio & facilè artes apprehendant.
* (Epist. p. 178)