Descriptio Regni Iaponiae/28.
De Morbis & Funeribus.
Pleraque genera morborum, quibus nostra corpora afficiuntur, Iaponios quoque invadunt, minus tamen frequenter: plurimis validae & constantes vires ad canam usque senectutem perdurant. Sed admodùm infamem reddit terram foedus morbus lepra, sive Elephantiasin appellare placet, qui ibi est Endemius. Cum admiratione, inquit Hagenerus, vidimus hic leproso tum magnum numerum, quibus & manuum & peditum digitos putredo consumserat, quorundam faciem quoque mirè foedaverat. Separati ab aliis habitant extra urbes & pagos in tuguriolis, atque miserrimam vitam in magna egestate trahunt. De aliis morbis nihil invenio annotatum.
Dynastâ aliquo mortuo, plerunque decem, viginti, triginta, plures aut pauciores, prout multos fideles ministros & subditos habuerit, voluntariam sibi ipsis mortem consciscunt, ventrem scilicet secantes. Horum plerique regnante adhuc Domino ad hoc leti genus se obstrinxerunt. Etenim ubi se amari à Dominis sentiunt aut singulari prae aliis favore & beneficio afficiuntur, gratiatum actioni haec solent adiungere verba: Clementissime Domine, magnus est fidelium vobis subditorum numerus: ecquid igitur ego officii praestiti, quo hunc prae aliis honorem promeritus sim! Corpus hoc, quod vestrum tamen est mancipium, dono vobis in compensationem, & promitto quod non diutius quàm vestrum vitâ frui debeat. Quo votô facto, ad eius confirmationem more gentis bibunt vinum suum factitium ex patera. Nec enim ullos contractûs, quibus superbiberint pateram vini, licet frangere. Istam autem lethiferam ventris sectionem peracturi, convocant omnes suos cognatos atque cum eis templum aliquod ingrediuntur, ubi super storeas discumbentes in medio eius postrema vice convivantur & liberaliter se invitant. Quod cum affatim est factum, secant sibi ventrem decussatim ita ut intestina effluant: animosiores etiam fauces praescindunt sibi. Et vel quinquaginta huius sectionis modi esse dicuntur, aliis alium observantibus.
Mortuos, vel sepeliunt vel comburunt prius & combustorum cinerem tantum terrae mandant: utrunque faciunt sacerdotes Bonzii multis adhibitis caeremoniis & solennibus ritibus pro dignitate, quam defunctus, dum viveret, obtinuit & pro magnitudine opum relictarum. Si enim haeredes sumtus in sepulturam faciendos expendere nequeunt, defuncti nocturno tempore clanculum sine caeremoniis humantur. De sepulturis luculentus est locus in epistolis p. 194, ubi Froius ita loquitur: Iaponii ad memoriam sui nominis propagandam illud vel maximè pertinere arbitrantur, inanis gloriae cupidissimi, ut quanto maximo apparatu pompaque vitâ functi sepeliantur. Funerum autem & exsequiarum in urbe Meaco ritus eiusmodi est. Horâ circiter, antequam domo efferatur cadaver, amicorum turba vestitu quàm optimo ad rogum anteit, mox propinquae ac notae mulieres progrediuntur amictu candido, (color ille funestus est) versi colori velo caput obductae: Familiam etiam pro suis quaeque facultatibus ducunt, albo item ornatu subserico. Quae verò dignitate atque opibus praecellunt, cedrinâ singulae magnifico apparatu & artis eximiae lecticâ vehuntur. Secundo loco incedunt pedibus viri permulti sumptuoso vestitu. Longo deinde intervallo Bonzius earum superstitionum antistes auro sericoque refulgens, lecticâ gestatur amplâ & praecelsa pretiosi operis, Bonziis stipulatus ferè triginta parasatis linteatisque, atro superindutis pallio textu pertenui: tum cineraceo quidam vestium colore (nam is quoque funestus est) accensâ praelongâ pineâ face, demortuo (ne offendat, errétve ignarus viarum) iter monstrat ad pyram. Huic Bonzii fermè ducenti succedunt, nomen concinentes daemonis eius, (Dei) quem defunctus in vita praecipuè coluit: simul etiam ingens catinus ad rogum usque tintinnabuli vice pulsatur: tum chartacei duo perampla & expansa figura canistri praefixi hastilibus, chartaceae item rosae varii coloris copiam continent: quas qui gestant, tardiori procedentes gradu, sic hastilia subinde concutiunt, ut flores illi paulatim in speciem pluviae decidant, ventoque flante spargantur: eum videlicet imbrem argumento esse aiunt, mortui animam ad paradisi gaudia penetrâsse. Post haec autem, octo primâ lanugine Bonzii, divisi bifariam, praelongas arundines cum vexillis cubitalibus, quibus item idoli nomen inscriptum est, per terram aversa trahunt cuspide. Tum iisdem insignes literis, ardenti inclusa candela decem laternae feruntur, obductis velo pertenui lateribus. Ad haec iuvenes duo cinereis vestimentis pineas praeferunt faculas, dodrantium trium longitudine, haud tamen accensas, quibus deinde rogo flammas iniiiiant. Eodem vestimenti colore permulti sequuntur, verticem capitis adoperti exiguisadmodum pileolis mento subligatis, è nigro fulgente corio formâ triquetrâ, (quod apud eos honoris indicium est) iidem schedulâ insignes, capiti affixâ, in qua nomen eius, quem dixi daemonis legitur: quod ipsum quo magis celebretur, ponè certus homo tabellam ostentat cubiti longitudine, dodrantis latitudine, albo velo tenuissimo tectam, inscripto ex utraque parte eodem illo nomine litteris aureis. Tum demum à quatuor viris lecticâ sedens magnifica defunctus ipse gestatur in veste candida, demisso capite, iunctisque precantis habitu manibus, ad caeterum amictum, extima toga papyracea superadditur libro exarata, quem Deus ille suus, cum in terris ageret, scriptum reliquisse perhibetur, cuius praesidio meritisque vulgo se compotes fore salutis existimant. Cadaver filii subsequuntur quàm elegantissimo cultu corporis: quorum natu minimus pineam item fert facem ad ignem pyrae inferendum. Extremum agmen est magnae hominum multitudinis, iisdem quae modò dixi, pileorum insignibus. Ut ad locum exsequiarum perventum est, Bonzii universi & caetera simul turba cum strepitu aeramentorum catinorumque horae spatio daemonis illius nomen magnis clamoribus invocant. Deinde hoc maximè modo fit bustum. Area quadrata satis ampla, cancellis eminentibus & velo crassiore ita praecincta est, ut singulis in quatuor caeli plagas ianuis introitus pateat. In medio fovea referta lignis, tecto eleganti opere ex undulata materia super eam excitato, duas habet è regione mensas, vario ciborum genere (piscibus tamen exceptis & carnibus) praesertim verò carycis, medicis malis, placentis affatim exstructas. Stat etiam in earum altera vaporarium vasculum suffimenti causa prunis impositum, & lignum aquilanum in disco. Ut igitur eò deventum est, lecticae vinculum iniicitur è fune praelongo, quem, qui adsunt, certatim manu apprehendentes vociferantur, ut diximus: postea totum septum introrsus terna lustratione circumeunt. Deinde lectica pyrae superimpositâ, Bonzius earum caeremoniarum anthistes carmen effatus, quod circumfusa turba nequaquam intelligat, accensam faculam ter supra caput in orbem idcirco circumagit, ut eo significet gyro, defuncti animam nec originem habuisse, nec vero finem habituram esse aliquando. Rotatam inde faculam abiicit: hanc duo ex defuncti filiis cognatisve arreptam stantes ad lecticae latera, ad solis ortum alter, alter ad occasum, super cadaver ipsum mutuo sibi, quasi honor & officii causa ter ubi porrexerint, deinde in lignorum struem iniiciunt. Superinfunditur oleum statim, cum aquilano ligno & aliis odoramentis, prout capiae suppetunt, magnoque incendio corpus in cinerem vertitur. Interea filii ad mensam accedunt, & aquitano ligno in vaporarium indito, solenni suffitu parentem quasi iam ad caelestium numerum asscriptum supplices venerantur. Adoratione peractâ, merces laborum Bonziis pro dignitate persolvitur: Antistiti quinque vel decem vel etiam viginti aurei nummi, caeteris vel argentei deni viritim, vel certus caxarum numerus: prandium verò paratum (amicorum ac Bonziorum turba dimissa) vel busti ministris, vel pauperibus, ulcerosisque relinquitur. Postridie liberi cum affinibus, & amicis ad rogum reversi, cineres ossa, dentesque demortui in vas inauratum imposita domum referunt, ipsumque vas veste contectum in mediis aedibus locant: frequentes adsunt iterum Bonzii ad privatas exsequias, eaedemque septimo die denuo reperuntur: deinde translati certum in locum cineres terrae mandantur, quadrato imposito lapide, in quo ductis à summo ad imum usque maioribus literis, nomen describitur daemonis, quencunque de mortuus in vita coluerit. Inde continuis diebus ad sepulchrum se filii conferunt, ibi spargunt rosas, ibi calidam apponunt, ut habeat defunctus unde sitim levet. Nec solùm die sed mense etiam & anno septimo privatos intra parietes eadem funebria iusta recurrunt, ingenti videlicet Bonziorum saginâ, crebrisque vindemiis. Omnino in haec funera à locupletioribus impensa fit aureorum trium circiter millium, à tenuioribus ducentorum trecentorumve: nam quorum tanta est inopia, ut funeri sumtus desit, eos per noctem ac tenebras nullo apparatu vel pompa in sterquilinium abiectos humi defodiunt. Haec Froius.
Coemiteria conspiciuntur adiuncta templis in collibus seu locis elevatioribus, sepulchra ad duorum pedum altitudinem lapidibus cingunt, floribusque & ramusculis infixis ornant, quod etiam postea saepius repetunt, cum memoriae & honoris ergo sepulturam visitant, ubi quoque oryzae paululum & aquae in excavato lapide deponunt, quod deinde vel à pauperibus vel à corvis interdum aufertur. Quibusdam sepulchris, ditiorum nempe, parva columna lapideo opere imposita est, in qua sepultorum eô bustô nomen legitur.
FINIS.