Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/6.

Unchecked
E Wikisource

CAP. VI.

De stirpe Caesaris in praesentia regnantis.

Quomodo à veris antiquae stirpis Dominis, Dayris regni administratio & maiestas ad alium nullâ generis nobilitate splendidum, nomine Tayckonem pervenerit, diximus capite quarto. Novus hic Caesar insigni erat vir prudentia, atque ideo non tantum feliciter regnum administrabat, sed etiam facile providebat, fieri vix aliter posse, quin Proceres regni invidia simul & indignatione aliquando stimulati, quod tam vili stirpe oriundo Caesari obedientiam praestare tenerentur, rebellionem facerent. Hoc ut praecaveret, callido usus est consilio: inter Chinam & Iaponiam medio mari in longum se extendit à septentrione versus Austrum Insula magna Corea, cuius longitudini tribuuntur milliaria germanica CCLXX, latitudini maximae XXX. Illam sibi in animo esse expugnare regnoque Iaponiae subiugare comminiscebatur. Ad perficiendum verò hoc, praecipuos reges & magnates, à quibus periculum sibi aliquod imminere suspicabatur, illuc cum exercitu sexagies millium circiter militum misit ad inferendum incolis bellum, missosque deinde amicis epistolis magnisque promissionibus septem annos illic detinuit, assiduè illos exhortans, ne reverterentur antequam totam insulam debellassent.

Elapso iam tot annorum spatio Duces & milites non poterant diutius ferre patriae, uxorum, liberorum desiderium, nec tamen iniussu vel absque permissione Caesaris exire insula licebat.

Patientiâ itaque in desperationem & furorem conversa, crudeliter in Insula Corea grassabantur, trucidantes incolas, aedificia cremantes, foeminas constuprantes atque omnia, quae poterant, funditus evertentes. Tandem Corienses cum haec sustinere diutius non possent, ad Caesarem Iaponiae Tayckonem mittunt Legatum pacis ineundae causâ. Caeterum hic Legatus amore suae patriae flagrans Caesarem & simul seipsum veneno interemit. Proceres Iaponenses in Corea belligerantes auditâ Caesaris morte, illico non exspectata permissione vel licentia in patriam relictâ Corea festinarunt, quisque ad suas ditionem visuri quisnam ex ipsorum numero imperium consecuturus esset. Praedictus Taycko genuerat unicum filium, nominatum Fidery, qui moriente patre sextum modo aetatis annum agebat.

Sentiens itaque pater moriendum sibi esse, elegit praecipuum & potentissimum ex regni Proceribus, cui maximè omnium fidebat, dictum Ongosschio, quem in Testamento filii, cuius aetas ad regnum nondum apta, Tutorem constitueret & interregem. Quod tamen antequam faceret, debuit Ongosschio volente ita Caesare & iuxta gentis morem, aliis quoque adhibitis obtestationibus & Sacramentis, Syngrapha quam sanguine è corpore suo educto conscripserat, cavere, quod filium Caesaris Fidery, simul ac is in decimo quinto versaretur aetatis anno, solennibus caeremoniis & ritibus, per Dayrum in Caesarem Iaponiae coronandum curaturus esset.

Mortuo itaque Tayckone suscepit regni administrationem Ongosschio, acri vir iudicio, & grandi iam senectute nomine pupilli sui & tanquam Interrex, quoniam & defunctus ita voluerat, & Proceres Imperii consentiebant, ne propter Caesaris pueritiam alius supremam dignitatem affectaret, novique rursus belli materiam subministraret.

Verum enimverò hircus olitor erat constitutus. Etenim Ongosschio promissis suis proprio quamvis sanguine consignatis non stetit, sed sibi posterisque suis regnum comparare aggressus est, idem procul dubio animo volvens axioma, quod Romanorum primo Imperatori Cicero tribuit: Si violandum est ius, regni causa violandum est. Pupillum itaque suum Fidery, cum iam decimus quintus aetatis annus non longe abesset, variis confictis criminationibus oneravit, inter alia verò illum accusavit, quasi sibi Tutori à Parente ipsi constituto diffideret, & metuens ne ad regnum non eveheretur, bellum pararet, quo vi & armis imperium Tutori concreditum & pro tempore demandatum arriperet.

Obiiciebat quoque tum ipsi Fidery; quod soli Caesari convenientes honores admitteret, antequam Caesar esset declaratus, tum Proceres regni, qui illum talibus honoribus afficerent. Has & alias non minus futiles praetendens rationes nefandi consilii, bellum instituit contra pupillum, contractisque in regno Suruga copiis quam poterat maximis ad urbem Osacka, ubi aula Fidery erat, perrexit, arctâque obsidione cinctam tertium post mensem expugnavit. In summum vitae discrimen adductus Fydery, humiliter vitam sibi ut concederet, Ongoschionem Tutorem rogabat, imperiumque ultro ipsi cum regni Maiestate permittens, vasallus tantum & satrapa quidam esse cupiebat.

Atque ut hanc petitionem facilius ab Ongoschione impetraret, ablegabat ad eum uxorem suam, quae Ongoschionis filia erat & ab ipso in matrimonium pupillo data. Sed Tyrannus, mortuum Leonem non mordere cogitans, filiae precibus aures praebere abnuit: quin potius perfidum suum propositum persequens, devictâ arce, aedes illas, in quibus se Fidery cum matre & praecipuis ex nobilitate tam viris quàm foeminis absconderat, lignorum strue ad egregiam altitudinem circumdari iussit; quâ succensâ aedes illae cum omnibus intra eas latentibus in cinerem redactae sunt & tot nobiles animae tam miserabili leti genere vitâ privatae.

Omnes quoque Dynastas, qui ex parte Fidery steterant, interfecit Ongoschio, totoque regno in potestatem suam redacto, constituebat imperii formam non per peiorem eâ, quae à praecessore Tayckone inductus erat. Facta haec sunt anno CIƆ D CXVI Ep. Chr. & Fidery in Historiâ martyrum Iaponiae dicitur Fidecosamma. Quibus peractis, haud diu regni possessione illi licuit gaudere: sed proximo post illa anno vitam, cum valde iam senex, commutavit, relinquens haeredem regni filium nomine Combo, sive Conbosamma, qui solenni ritu Caesar factus est & parens fuit Caesaris illius, qui anno CIƆ DCXXXI incepit regnare, appellatus Chiongon.