Descriptio Regni Iaponiae/9.
De Magnificentia Caesaris & Reverentia Procerum erga eum.
De his quidem in praecedentibus quaedam attigimus, hic alia commemoratione digna afferemus.
Omnes regni Proceres, Reges & Dynastae dimidiam anni partem in aula Caesaris Iedo commorari tenentur, ut eo tempore exeuntem comitentur, ministeriis fungantur, & ad iucunditatem vitae sodalitium praestent: uno nimirum semestri magnates in septentrionali & Orientali Iaponiae parte habitantes Caesari adsunt: cum alterius semestris initio adveniunt ex australibus & Occidentalibus provinciis, post quorum adventum priores ad suam quisque provinciam revertitur, non sine accepta à Caesare licentiâ, multis caeremoniis, solennibus conviviis & donariis: elapso semestri redeunt, atque ita alternatim splendido hoc onere levantur & premuntur. Diximus autem praec. cap. quod procerum quilibet in secundo & tertio arcis Iedo ambitu proprias habeat aedes, in quibus tempore istius commorationes habitent.
Neque verò paucis accedunt stipati ministris, sed sex, quinque &c. millia hominum, pro conditione quisque opum & ditionum suarum secum adducunt, omnes splendidissimo ornatu, magnâque cum pompâ, ita ut in tam magnificos accessus & recessus magnam sumtuum vim impendere opus habeant. Dominus sive Dynasta in Firando, ubi Societas Belgica negotiationis suae Iaponensis sedem, merciumque repositorium pro tempore constituit, ex infima procerum classe est, nunquam tamen cum minori quam trecentorum virorum comitatu proficiscitur, in quorum numero sunt nobiles; praefecti, milites, armiferi, servi, &c. Idem Dominus in duabus aedibus, quas in Iedo habet, alit plures quàm mille homines, partim viros & servos, partim foeminas & ancillas: atque ita alii Magnates pro facultatum rerumque suarum magnitudine se gerunt: cumque propter immensam hominum in urbe Iedo multitudinem magna sit omnium rerum caritas, quilibet de faciendis sumtibus iudicare poterit. Has augent splendida eorum aedificia, quę saepius immutantur & renovantur; superbae vestes, quibus tam ministros quàm primarias gynaecei virgines exornant; sumtuosa convivia & donaria in tam magnifica aula facienda.
Progressurus Caesar extra arcem, interdum equo vehitur, interdum lecticâ ab omni parte apertâ portatur. Praecedunt proceres regni, de quibus iam dixi, & alii Domini, quos proprio nomine appellant Contubernium Caesaris, qui aulâ nunquam abeunt. Hi omnes ex illustri Regum & magnatum sunt stirpe, largis gaudent stipendiis, sed nullis ditionibus vel officiis praesunt in id solùm electi, ut Imperatori ad volputatem & delectationem consortium praestent.
Ideo eximiis praeditos oportet esse animi dotibus, quidam medici, alii musici, excellentes pictores & Scriptores, Oratores, Poetae & similes. Hos sequitur prima cohors praetoria, quae constat ex delectis nobilibus, filiis, fratribus cognatisque Regum, progenitis ex pellicum lecto, qui haeredes paternarum ditionum esse nequeunt & propter pellicum multitudinem magno sunt numero.
Denique alterius cohortis seu potius legionis praetoriae, (quandoquidem bis, vel ter mille habet milites) dimidia pars cum praefectis & magistris suis praecedit Caesarem, & altera pars tergum tuetur, atque agmen claudit, multis satellitibus circa lecticam versantibus: atque omnes ita incedunt composito corpore, ut in neutrum latus se inclinent, iucundumque spectaculum praebeant. Nulli clamores aut sermones in via vel à comitibus & satellitibus Caesaris vel ab incolis platearum, per quas eunt, instituuntur, ita ut istic locorum nihil audiatur, quàm strepitus ex incessu tam multorum hominum & equorum excitatus, caeteroquin summum silentium. Viae platearum purgatae & arenâ inspersae sunt: aedium ianuae apertae esse debent: nemini praetereuntae Caesare in officina, taberna aut antico stare nec per fenestras eundem contemplari licet: sed vel in domûs interioribus partibus se continere vel prae foribus aut in limine in genua considere debent.
Praecipui Reges & Principes, quando novum aliquod palatium aedificant, praeter ianuas ingressusque ipsorum usui necessarias splendidam aliquam portam fieri curant, exornatam à pede ad summitatem usque elegantibus cymatiis, menianis sive proiecturis & statuis, quae omnia non leviter deaurata sunt: perfectoque opere ne ab iniuria coeli & pluviarum splendor aureus pallescat, asseribus superinductis tegitur. Haec porta in eum solum exstruitur finem, ut Imperatori ad unum in novas illas aedes introitum, nunquam deinde repetendum, pateat. Etenim palatio absoluto, Dominus illius excipit Caesarem opipaparo convivio, ad cuius adventum splendida illa porta remotis asseribus aperitur, finito convivio per eandem Caesar discedit, statimque clauditur, nec unquam deinde recluditur; quo ipso summam Imperatoris Maiestatem indicant, quae tanta sit, ut nemo dignus censeri debeat, qui per eandem portam transeat.
Omnia instrumenta ad huius epuli apparatum, domusque exornationem necessaria, magnis sumtibus & industriâ diu ante convivii diem comparantur, iisque insignia Caesaris insculpuntur vel intexuntur: finito convivio, ad memoriam tanti honoris & gratię à Caesare profectae quod vasalli aedes praesentiâ suâ dignatus sit, tanquam egregius thesaurus seponuntur & asservantur, nunquam verò deinde ad usum adhibentur: cùm nullius Dynastae Caesar secundò fiat conviva.
Invitatur autem ad hasce dapes tribus annis ante tempus constitutum, quo tempore in praeparandis necessariis rebus occupati sunt: & postquam primum diem suâ Caesar praesentiâ decoravit per tres deinde menses procerum turba luxuriat, multis interea observatis caeremoniis, festivitatibus, donariisque ultrò citroque missis, ita ut vel regias opes palatii illius structura & convivium exhaurire queat. Princeps Zatsumae, cum nuper in aedibus recenter exstructis Caesarem convivio excepisset, maiorem (quàm quisquam antehac) ab illo honorem gratiamque expertus est. Donabat ei Caesar annuos reditus superantes sexies florenorum pro alendis equis sive ad fabas pro equis, ut loquuntur.
Quando Imperator in venatione grues aliquot, quorum magna hic est aestimatio, cepit, interdum unam illarum vasallo cuidam suo in singularis favoris signum donare consuevit. Haec donatio tam carè constat vasallo, ut dimidiam annuorum redituum partem auferat. Ideo enim, quod eam avem Caesar ope falconis ipsemet ceperit, tantum secum fert honorem, ut propterea multis diebus convivia magnifica instituantur cum multis donariis caeremoniisque, omnibus cum maximo splendore peractis.
Rex Hispaniae, Siamis, ut & Romanus Pontifex aliquoties ad Iaponiae Caesarem Legatos suos misêre: sed hic illos nunquam simili honore vicissim dignatus est, etsi missos magnificè & decenti pompâ exceperit.