Jump to content

Descriptio Regni Iaponiae/Praefatio

Unchecked
E Wikisource

PRAEFATIO
Ad Lectorem.

Amice Lector, Cum omnes fere Respublicas, quibus populi totius terrae inter se distincti sunt, exceptâ solâ Iaponiâ, descriptas latino sermone esse scirem, & forte continua & diutina Mathematicarum rerum contemplatione (cuius fructus iam praelum exspectant) defatigatus essem, constitui ingenio meo requiem aliquam concedere à severioribus illis studiis, quae dici vix potest quantopere hominis mentem & cogitationes à rebus civilibus abstrahant. Etenim quae in Conica, difficillima totius Mathesis parte speculatus fueram, ea typographi excudere abnuebant, propterea quòd ea studia paucissimorum hominum esse dicerent, atque ideo pauca valdè exemplaria & non nisi multis annis divendi, ita ut tantum non lucrum ex illis facere possint, sed ne quidem expensas & sumtus in impressionem faciendos recipere. Faciliora itaque & quae ab omnibus latinae linguae peritis intelligi possent, scribenda esse cum statuissem venit mihi in mentem Iaponici Regni, quod solum ex omnibus Regnis latino sermone nondum explicatum esse deprehenderam, etsi multa commemoratione digna in diversis Scriptoribus partim Belgis, partim Lusitanis de eo legeram. Operae itaque pretium me facturum putavi, si illa, quae de eo legi, colligerem, in ordinem & certa capita distribuerem, obscura illustrarem, tandemque publici iuris facerem. Addiderunt mihi stimulum Viri quidam docti, qui cum Belgica quaedam collectanea de eo regno apud me vidissent, & me de latina Descriptione cogitare cognoscerent, magnoperè hortati sunt ut propositum hoc meum perficerem. Verum enimverò vix ea rudi forma elaboraveram & disposuram, cum Aesculapius, cuius sacris dudum initiatus fui, intervenit, atque ut sepositis aliis literarum studiis Medicinae exercendae me totum tradam Medicamq; scientificam artem acrius excolam iubet. Etenim huic arti, dum in Academiis versarer, soli ferè me dabam & curriculum Medici studii absolvebam: sed cum non sine magnis sumtibus praxin ubi nulla occasio est, suscipi posse considerarem, propterea quod omnia ferè loca Medicis abundant, ideo putavi me rectius facturum, si primò in Philosophia & inprimis Mathesi fortunam experirer, quandoquidem tantum temporis in illam impendi & labores exantlavi, ut ex illa omnino mihi fructum aliquem promittere deberem. Sed dum in hoc totus sum, praeter meam exspectationem & de qua nunquam cogitaveram, offertur mihi occasio medicinae faciendae, quae quamvis tenue largiatur annuum aes, tamen talis est, ut & exercitio Medico amplum campum praebeat, & industriam meam atque artem aliis probare possit atque ea ratione ad lautiorem conditionem promovere. Ideo, re in utranque partem expensa, occasionem hanc nequaquam negligendam censui, amicis idem suadentibus. Accedit, quod ingenium meum magis afficitur & trahitur Physicae studio & naturae contemplatione, quam cum mihi in toto studio tanquam metam proposuerim, gaudebam, quod hac occasione posthac illi disciplinae me totum tradere possem. Etenim Medica ars ita coniuncta est Physicae, ut altera sine alterius ope claudicet. Cum itaque Mathesis, Physica, & Medicina tot tantisque difficultatibus scateant, ut vel unaquaeque earum totum hominem postulet, hoc mecum reputans, iudicavi optimè me facturum, si aliis studiis valedicerem, neque posthac ex aliis, quàm tribus illis quas nominavi eruditionis speciebus, laudem gloriamque honestam quaererem. Quod ut absque aliorum admistione vel interpellatione praestare possem, illa quae ferè absolveram, perficere & meâ potestate emissa publici iuris facere decrevi, nimirum Descriptionem hanc Iaponiae, item de Religione in illo regno, praeterea Tabulas Historiae Universalis. Accipe igitur benevolo animo, amice Lector, hanc Descriptionem, atque ubi reliquos duos libros etiam acceperis, tunc praeter Mathematica, Physica & Medica in alio nullo argumento à me quicquam expecta. Vale.