PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX GAUDET DE OBSEQUIO SIBI PRAESTITO
- A SODALITATE MARIANA URBIS BURGHAUSEN*
DILECTAE IN CHRISTO FILIAE
- MODERATRICI SODALITATIS MARIANAE
- APUD SACRAM FEMINARUM ANGLICARUM DOMUM - BURGHAUSEN
Dilecta in Christo filia, salutem et Apostolicam benedictionem.
Descriptum ornatumque affabre libellum excepimus, in quo eum, quem in Personam Nostram sodalitas ista Mariana adhibet cultum, significatum perbelle expressumque plane voluistis. Quod quidem iucundissimum obsequii genus eo gratiore est a Nobis voluntate susceptum, quod non solum a coetu exhiberetur, qui esset in excolendis Deiparae laudibus totus, sed etiam ea ipsa tempestatis laetitia daretur, quae, ob solemnia iubilaria Virginis Immaculatae, opportuna maxime accideret. Laudis idcirco Nostrae testimonium accipite, illudque ne umquam deponatis e mente, eam Nos probare in primis erga Vicarium Christi reverentiam, quae sit cum Sanctissimae observantia Virginis iuncta. Testem paternae benevolentiae Nostrae gratiarumque divinarum auspicem, Apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), p. 334-335.