Diadema monachorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diadema monachorum
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 102


Diadema monachorum (Smaragdus S. Michaelis), J. P. Migne

PROLOGUS R. P. SMARAGDI.

(0593C) Hunc modicum Operis nostri libellum de multorum dictis orthodoxorum, opitulante Christo, collegimus Patrum, et per eorum discurrentes florentia prata, bene olentes (veluti ad manum) collegimus flosculos: atque de illorum florigero, benedictionibusque Domini pleno, ea (quae necessaria monachis esse perspeximus) collegimus agro, et in hoc parvo studuimus congregare libello. Ea videlicet, quae perfectorum monachorum corda demulceant, et ad desiderium patriae coelestis avidius sublimiusque erigant: infirmorum quoque monachorum corda confirment et terreant, ad regularemque perducant emendationem. Et quia in regula beati Benedicti scriptum est, Mox ut surrexerint fratres a coena, (0593D)sedeant omnes in unum, et legat unus collationes vel vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes: ideo nos et de collationibus Patrum, et de conversationibus et institutionibus eorum modicum, et de diversis Doctoribus in hoc libello congessimus plurimum, et sic eum in centum capitulis consummavimus totum. Et quia mos est monachorum, ut regulam beati Benedicti ad capitulum legant quotidie matutinum: volumus ut iste libellus ad eorum capitulum quotidie legatur vespertinum. Et quia in eadem beati Benedicti legimus regula, ut quidquid inchoamus bonum a Deo illud perfici instantissima deposcamus oratione; propterea in hoc libello de orationis officio capitulum ponimus primum.(0594C)

CAPUT PRIMUM. De oratione. Hoc est remedium animae ejus, qui vitiorum tentamentis exaestuat, ut quoties quolibet vitio tangitur, toties ad orationem se subdat, quia frequens oratio vitiorum impugnationem exstinguit. Tam perseveranter intendere oportet animum nostrum orando, atque pulsando, quousque importunas desideriorum carnalium suggestiones, quae nostris obstrepunt sensibus, fortissima intentione superemus: ac tandiu insistere, quousque persistendo vincamus. Nam negligentes orationes nec ab ipso homine impetrare valent quod volunt. Quando quis orat, sanctum ad se spiritum advocat: at ubi venerit, confestim tentamenta daemoniorum, quae se (0594D)mentibus humanis immergunt, praesentiam ejus ferre non sustinentes, effugiunt. Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim verba deprecantis Deus intendit: sed orantis cor aspicit. Quod si cor tacite oret, et vox sileat, quamvis homines lateat, Deum latere non potest, qui conscientiae praesens est. Melius est autem cum silentio orare corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intentu mentis. Voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etiam vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. (Greg., Moral. l. XXII, c. 18.) Hinc est quod in eremo (0595A)populus vocibus perstrepit, et Moyses a strepitu verborum tacet: et tamen silens, aure divinae pietatis auditur. Cui dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV)? Intus est ergo in desiderio clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum conditoris replet. Nunquam est sine gemitu orandum. Nam peccatorum recordatio moerorem gignit. ( Huc usque Greg.) Dam enim oramus, ad memoriam culpam reducimus: et magis reos tunc nos esse cognoscimus. Ideoque cum Deo assistimus, gemere et flere debemus, reminiscentes quam gravia sint scelera quae commisimus, quamque dira inferni supplicia, quae timemus. Mens qualem se in oratione offert, talem post orationem conservet. Nam nihil proficit oratio, si denuo committitur, (0595B)unde jam venia postulatur. Ille enim precis desideratum effectum sine dubio percipit, qui quod orando ablui postulat, delinquendo non iterat. Tunc ergo veraciter oramus, quando aliunde non cogitamus. Nam revera, tunc impetranda divina munera credimus; quando simplici affectu assistimus, cum oramus. Quando autem stamus ad orationem, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus, ut cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat: nec quidquam tunc aliud cogitet animus, quam id solum quod precatur. Ideo et sacerdos fratrum praeparat mentes dicendo: Sursum corda, ut dum plebs respondet: Habemus ad Dominum, admoneatur, nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Qui laeditur, non desistat orare pro se laedentibus, (0595C)alioquin juxta Dei sententiam peccat, qui pro inimicis non orat (Matth. V). Sicut nullum proficit in vulnere medicamentum si adhuc in eo ferrum sit, ita nihil proficit oratio illius, cujus adhuc dolor in mente, vel odium manet in pectore. Libentius sacrificium orationis accipitur, quod (in conspectu misericordis judicis,) proximi dilectione conditur. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Tantus esse debet orantis erga Deum affectus; ut non desperet precis effectum. Inaniter autem oramus, si spei fiduciam non habemus. Petat ergo (ait Apost. Jacob.) unusquisque in fide, nihil dubitans (Jacob. I). Et Dominus, Omnia quaecunque petitis in oratione, credentes accipietis (Matth. XI). Venit quidam senex aliquando in montem (0595D)Sinai, et cum exiret inde, occurrit ei frater in via, et ingemiscens dicebat seni: Affligimur, Abba, propter siccitatem, quia nobis non pluit. Et dixit ei senex: Quare non oratis et rogatis Deum? Et ille respondit: Et oramus et deprecamur assidue Deum, et non pluit. Et dixit senex: Credo quia non oratis attentius. Vis autem scire quia ita est? Veni, stemus pariter ad orationem. Et extendens in coelum manus oravit, et statim plavia descendit. Quod cum vidisset frater ille, timuit; et procidens adoravit senem Nam et Dominus discipulis ait: Habete fidem. Amen dico vobis, quia quicunque huic monti dixerit, tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, quodcunque dixerit, fiet ei (Matth. XI). Quod (0596A)et factum precibus beati Patris Gregorii Neocaesariensis legimus. Qui cum volens aedificare Ecclesiam in loco apto, videretque eum angustiorem esse quam res exigebat, venit nocte ad locum, et genibus flexis oravit Dominum, ut montem longius juxta fidem petentis ageret. Et mane facto, reversus invenit montem tantum spatii reliquisse structoribus Ecclesiae, quantum opus habebat. Nam et sancta Scholastica manus et caput in mensam posuit, et ut plueret, oravit: et statim pluvia super illos de coelo descendit. (Rufin. lib. VII Hist.) Nam et proinde tardius justorum exaudiuntur orationes: ut dum differuntur, majoribus praemiis cumulentur. Oratio namque privatis locis opportunius funditur, dum Deo tantum teste depromitur. Neque enim conciliat (0596B)Deum multiplex orantis sermo: sed plura, sinceraque orationis intentio. Interrogaverunt quidam Abbatem Macharium dicentes: Quomodo debemus orare? Et dixit eis senex: Non opus est multum loqui in oratione, sed extendere manus frequenter, et dicere: Domine, sicut vis, et sicut scis, miserere mei. Hinc beatus Benedictus ait: Non in mutiloquio, sed in puritate cordis, et compunctione lacrymarum, nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. In conventu tamen omnino bre vietur oratio.(0596B) CAPUT II. De disciplina psallendi. Oportet enim nisibus totis obedire illi, qui nos (0596C)per Prophetam admonet dicens: Psallite sapienter (Psal. XLVI), id est, non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis: et quod lingua cantamus, opere compleamus. (Basil. Reg. brev., 279.) Cantat et sapienter, qui quod psallit intelligit. Nemo enim sapienter agit, qui quod operatur non intelligit. Quod enim est in omnibus cibis gustus, quo dignoscitur cujus saporis sit, hoc est et in verbis sanctae Scripturae, prudentia et sensus. Si quis ergo ita animam suam intendat in singula verba psalmodiae, sicut gustus intentus est in discretione saporis ciborum: iste es qui complevit quod dicitur, Psallite sapienter (Psal. XLVI). Bonum est corde semper orare, bonum etiam sono vocis, Deum spiritualibus hymnis glorificare. Nihil est sola voce canere, sine cordis intentione. (0596D)Sed sicut ait Apost: Commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Coloss. III). Hoc est, non solum voce, sed corde psallentes. Unde et alibi: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Sicut orationibus regimur, ita psalmorum studiis delectamur. Psallendi enim utilitas tristia corda consolatur, gratiores mentes facit, fastidiosos delectat, inertes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint carnalium corda, statim ut psalmi dulcedo intonuerit, ad affectum pietatis animum eorum inflectit. Dum enim Christianum non vocis modulatio, sed tantum verba divina quae ibi dicuntur, debeant commovere, nescio quo tamen (0597A)pacto quam modulatione canentis major nascitur compunctio cordis. Multi enim reperiuntur qui cantus suavitate commoti, sua crimina plangunt, atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrymas, ex qua psallendi insonuerit dulcedo suavissima. Oratio in praesenti tantum pro remedio peccatorum effunditur, psalmorum autem decantatio perpetuam Dei laudem demonstrat in gloriam sempiternam, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Cujus operis ministerium quicunque fideliter intentaque mente exsequitur, quodammodo Angelis sociatur. Unde et in alio loco idem Psalmographus ait: In conspectu Angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Psalmodiae hic virtus ostenditur, ut qui puro corde inter homines (0597B)psallit, etiam sursum cum Angelis canere videatur. Hinc et Apostolus ait: Commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus: cantantes in cordibus vestris Deo (Coloss. III). Et canere igitur, et psallere, et laudare Dominum magis animo, quam voce debemus. Hoc est quippe quod dicitur cantantes in cordibus vestris. Vox etenim psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut intentae menti, vel prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat. Unde scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter est quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Et illud: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus, iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. (0597C)LXVII). Ipse etenim super occasum ascendit, qui mortem resurgendo calcavit. Cui dum cantamus, iter facimus, ut ad nostrum cor veniat, et sui nos amoris gratia accendat.(0597C) CAPUT III. De lectione. Orationibus mundamur, lectionibus instruimur. Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, melius orare quam legere. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare, frequenter et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur: cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Omnis profectus, ex lectione et meditatione procedit. Quae enim nescimus, lectione discimus: quae autem didicimus, meditationibus conservamus. Geminum confert donum (0597D)lectio sanctarum Scripturarum. Sive quia intellectum mentis erudit; seu quod a mundi vanitatibus abstractum hominem, ad amorem Dei perducit. (Isid. l. III, Sent. c. 8.) Geminum est etiam lectionis studium. Primum quomodo intelligantur scripturae: secundum, qua utilitate, vel dignitate dicantur. Nam rationabiliter erit quisque prius promptus ad intelligendum quae legit, deinde idoneus ad proferendum quae didicit. Lex enim Dei, et praemium habet, et poenam legentibus eam. Praemium, in iis qui eam bene vivendo custodiunt; poenam vero, in iis qui eam male vivendo contemnunt. Scriptura sacra lectoris sui animum ad coelestem patriam vocat, atque a terrenis desideriis ad superna (0598A)amplectenda cor legentis immutat, dictisque obscurioribus exercet, et parvulis humili sermone blanditur: et usu legendi fastidium tollit lectori. Quia nimirum quos verbis humilibus adjuvat, sublimibus levat. Scriptura sacra aliquo modo cum legentibus crescit, a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen a doctis semper nova reperitur. Ad Ezechieiem prophetam dicitur: Fili hominis, quodcunque inveneris comede (Ezech. III). Quidquid enim in sacra Scriptura invenitur, edendum est: quia et ejus parva simplicem componunt vitam, et ejus magna subtilem aedificant intelligentiam. Praecepta Scripturae sacrae legendo, reviviscimus, qui mortui in culpa jacebamus. Unde Omnipotenti Domino per Psalmistam dicitur: In aeternum non obliviscar (0598B)sermones tuos: quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII). Sancta Scriptura in tenebris vitae praesentis facta est nobis lumen itineris. Hinc enim Petrus ait: Cui benefacitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I). Cum legenti cuilibet sermo Scripturae sacrae tepidus videtur, sensus divini eloquii ejus mentem non excitat, et in cogitatione sua nullo intellectu luminis emicat. At vero si bene vivendi ordines quaerat, et per gressum cordis inveniat quemadmodum pedem boni operis ponat, tantum in sacro eloquio profectum invenit, quantum apud illum ipse profecerit. Plerumque fit, ut Scripturae sacrae verba esse mystica quisque sentiat, si accensus supernae contemplationis gratia, semetipsum ad coelestia suspendat. Mira enim atque ineffabilis (0598C)sacri eloquii virtus agnoscitur, cum superno amore legentis animus penetratur.(0598C) CAPUT IV. De dilectione Dei et proximi. (Isid., l. II Sent. c. 3.) Charitas in dilectione Dei et proximi consistit. Servat autem in se dilectionem Dei qui a charitate non dividitur proximi. Qui a fraterna societate secernitur, a divinae charitatis participatione privatur. Nec poterit Deum diligere, qui noscitur in proximi dilectione errare. Christus, Deus et homo est. Totum ergo Christum non diligit, qui hominem odit. (Isid. ibid.) Quamvis ergo nonnulli fide atque operibus sanctis videantur esse participes: tamen quia privantur charitate fraternae dilectionis, nullum habent incrementum virtutis. Nam (sicut (0598D)Apostolus ait): Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII). Sine amore charitatis quamvis quisque recte credat, ad beatitudinem pervenire non potest. Quia tanta est charitatis virtus, ut etiam prophetia et martyrium sine illa nihil esse credantur. Nullum praemium charitate pensatur. Charitas enim virtutum omnium obtinet principatum. Unde et vinculum perfectionis charitas ab Apostolo dicitur (Coloss. III) eo quod universae virtutes ejus vinculo religentur. ( Huc usque Isid.) Prima virtus obedientiae in charitate est. Quae videlicet charitas in duobus praeceptis distinguitur, ut Deus et proximus diligatur: et recta operatio ex decalogi completione (0599A)perficitur, ut cum bona agi coeperint, mala jam nulla perpetrantur. Duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi, per quae nos sacrae scripturae dicta vivificant: quia dilectionem Dei et proximi capimus in eloquiis divinis. (Greg., Moral. l. VII, c. 10.) Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit. Tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate ligamur. Quia ergo amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum tuum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Math. XXII; Luc. X; Deut. VI), ut videlicet in (0599B)terra pectoris nostri prius amoris sui radicem sisteret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Amor Dei proximi amore coalescit, sicut testatur Joannes, qui quosdam increpat dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? (Greg. loc. cit.) Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. Saepe omnipotens Deus, ut quantum quisque a charitate Dei et proximi longe sit, vel in ea quam profecerit, notum facit (I Joan. IV). Miro ordine cuncta dispensans, alios per flagella deprimit, alios successibus fulcit. Et dum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet, ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros (0599C)insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus et proximus integra mente diligantur. Nec Deus enim vere diligitur sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Sanctus Spiritus secundo legitur discipulis datus: prius a Domino in terra degente (Joan. XX), postmodum a Domino, coelo praesidente (Act. II). In terra quippe datur spiritus, ut diligatur proximus: e coelo vero, ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quia patenter datur intelligi, quod juxta Joannis vocem: Qui fratrem suum quem videt non diligit, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV)? Amemus et amplectamur proximum, qui juxta nos est, ut pervenire valeamus (0599D)ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo, quod exhibeat Deo, ut perfecte mereatur in Deo gaudere cum proximo. Tunc enim ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus, si ad istum finem, scilicet ad dilectionem Dei et proximi, toto amore tendamus. Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt. (Greg. hom. 27 in Ev.) Quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Praecepta ergo Dominica, et multa sunt, et unum. Multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter dilectio Dei et proximi sit tenenda, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis, et amicos jubet (0600A)diligi in se, et inimicos diligi propter se. Diligamus ergo, dilectissimi fratres, Dominum Deum nostrum sicut ille praecepit; scilicet, ex toto corde, tota anima et tota virtute nostra diligamus, quia ille prior dilexit nos (Deut. VI; Matth. XXII; Luc. X). Sic enim Joannes ille, qui super illum dilectionis fontem in coena recubuit, in epistola sua ait: Fratres, diligamus Dominum, quoniam ille prior dilexit nos (I Joan. IV). Neque enim poterat Dominum fragilitas humana diligere, nisi ille primum naturam diligeret nostram. Dilexit etiam nos prius quam essemus, et ideo ut essemus creavit, vivificavit, nutrivit, custodivit, et ad lavacrum regenerationis perduxit, renovavit, gubernavit, et ad intelligibilem aetatem perduxit. Haec enim omnia nobis misericorditer, et per nimiam dilectionem (0600B)perfecit. Aperiamus ergo oculos cordis nostri, dilectissimi fratres, et in tantum nos a Jesu Christo Domino nostro cognoscamus esse dilectos, ut pro nobis ejus sanguinem fusum non dubitemus. Suspendamus corda nostra ad dilectionem Creatoris nostri, et non ad modicum aut ex aliquo: Sed ex toto corde, tota anima, et tota virtute diligamus eum (Deut. VI; Matth. XXII; Luc. X), et nullius rei dilectionem praeponamus dilectioni Domini nostri Jesu Christi. Ipse enim ait: Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus (Matth. X). Vere enim si Deum toto corde diligamus, dilectioni ejus nec parentum, nec amicorum, nec filiorum dilectionem praeferre debemus. Sed si diligimus Dominum, necesse est ut (sicut nosmetipsos) diligamus (0600C)et proximum, quia in his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII; Rom. XIII). Ergo legem et Prophetas non implet, qui Deum proximumque non diligit. Scriptum est enim. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (I Joan. IV). Et in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Et illud: Charissimi, diligamus nos invicem, quoniam charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est, et cognoscit Deum (I Joan. IV). Si diligas invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est (Ibid.). Beata est ergo dilectio charitatis, quae omnes amplectitur, omnes diligit, omnes fovet. Vere beata, quae nutrit virtutes, et delet peccata. Opprimit (0600D)iram, excludit odia, expellit avaritiam, comprimit rixam, et fugat pariter omnia vitia. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat (I Cor. XIII). Inter opprobria secura est, inter iras placida, inter odia benefica, in veritate firma. A pravis impugnatoribus non diripitur, a latronibus non furatur, ab incendio non crematur, ab haeresi non dividitur. Individua stat, inexpugnabilis manet, inexplicabilis durat, inconcussa perseverat, incorrupta laetatur. Ligamentum est enim omnium virtutum, glutinum animarum, concordia mentium, et societas electorum. Ne adversitatibus frangatur, fortiter mentem roborat: ne prosperitatibus elevetur, caute temperat: ne ab ira superetur, rationabiliter reprimit. (0601A)Vere haec (ut video) nobilissima et excellentissima virtus est. Teneamus ergo eam, fratres, virtute qua possumus, ut nobiscum sit, nobiscum maneat, nobiscum surgat, nobiscum pergat, nobiscum laetetur et convivetur. Decet enim in fratrum congregatione tam regiam jugiter inesse virtutem.(0601A) CAPUT V. De observatione mandatorum Dei. Post exsecutionem dilectionis, videamus quid nobis observandum ipse auctor praecipiat dilectionis. Ait enim: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum (Joan. XIV). Attendamus ergo, fratres, quantum nos diligat Dominus noster Jesus Christus, qui cum promissione a nobis (0601B)suam exigit dilectionem, et Spiritum sanctum dicit nobiscum esse in aeternum mansurum, si post dilectionem suam mandata ejus servaverimus. Ab ipso enim nobis omnia bona largiuntur, et velle bonum et operari, ab illo prius donatur nobis. Diligimur enim ab illo; ut diligamus illum; amamur ab eo, ut amemus eum. Cognoscimur, ut cognoscamus: adjuvamur ut operemur, et operando virtutibus ditemur. Ergo si nos dilectio Dei proximique demulcet, consequens est ut faciamus quod ille praecepit. Quia in tantum diligimus, in quantum facimus. Neque enim potest sincere Deum diligere, qui mandata ejus fideliter non implet. Ipse enim ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum (0601C)faciemus. Et qui non diligit me sermones meos non servat. Joannes quoque Apostolus dilectione Domini repletus, in Epistola sua ait: In hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observamus (Joan. XIV). Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est. Qui servat verbum ejus, vere in hoc charitas Dei perfecta est (I Joan. II). De se quoque Job ait: Vestigia Dei secutus est pes meus. Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus (Job. XXIII). Ipse quoque Dominus de dilectione sui, atque mandatorum suorum observatione, populum Israeliticum admonens, dicit: Et nunc Israel audi praecepta et judicia, quae ego doceo te hodie, ut faciens (0601D)ea vivas in eis (Lev. XVIII). Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia, et caeremonias quas ego praecipio tibi hodie (Deut. VIII). Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petiit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum ac servias ei in toto corde tuo, et in tota anima tua, custodiasque mandata et caeremonias ejus, quas ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X). Si autem audieris, ut facias omnia mandata ejus, faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra. Benedictus eris in civitate, et benedictus in agro, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae. Mittet Dominus super cellaria tua, (0602A)et super omnia opera manum tuarum, benedictionem (Deut. XXVIII). Hinc et Joannes Apostolus ait: In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, et mandata ejus gravia non sunt (I Joan. V). Hoc et ipse Dominus ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. XIV). (Greg. hom. 30 in Ev.) Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Vere enim Deum diligimus, si mandata ejus observantes, a nostris nos voluntatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.(0602A) CAPUT VI De timore (0602B) Scriptum est enim: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor: et dabit laetitiam et gaudium, in longitudinem dierum (Eccli. I). Time Dominum, et recede a malo, quia timenti Deum bene erit in extremis, et in diebus consummationis illius benedicetur (Prov. III). Plenitudo sapientiae, timere Deum (Eccli. I). Generatio sapientiae, timor Domini, divitiae, et vita, et gloria. Timor Domini expellit peccatum, et reprimit vitium, cautum facit hominem atque sollicitum. Nam qui sine timore est, non poterit justificari. Quia ubi timor non est, ibi dissolutio vitae est. Ubi timor non est, ibi sceleratio est. Ubi timor non est, ibi scelerum abundantia est. Qui timent Dominum, non (0602C)erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt eum, conservabunt viam ejus. Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius santificabunt animas suas. Qui timent Dominum custodient mandata ejus, et patientiam habebunt usque ad inspectionem ejus (Eccli. II). Timor Domini, non despicere justum hominem pauperem, et non magnificare virum pejorem divitem. David enim dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Et, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum (Psal. XXXIII). Et, Beati omnes qui timent Dominum: qui ambulant in viis ejus (Psal. CXXVII). Moyses quoque ait: Post Dominum Deum vestrum ambulate, et ipsum timete, et praecepta ejus custodite, et acquiescite illi (Deut. XIII (0602D)juxta LXX). Apostolus quoque dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operemini (Phil. II). Iterum Salomon ait: Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum: utraque autem sunt dona Dei (Eccli. I). Metuentes Dominum sustinete misericordiam ejus, et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, diligite illum: et illuminabuntur corda vestra (Eccli. II). Beatus cui donatum est habere timorem Dei. Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum (Eccli. XL). In timoris etenim laude adhuc Salomon ait, Timor Domini apponet dies (Prov. X). Timeamus, ergo fratres, illo timore Domini, (0603A)qui sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII); illo casto timore qui nobis ad dies temporis hujus adjiciat dies aeternos, dies perpetuos, dies perennes et immortales, imo diem unum sine vespera et infinitum, diem felici gaudio plenum, indeficienti luce refertum, angelico comitatu suffultum; diem inquam, quem nox non interpolat, tenebrae non obscurant, nubilum non offuscat, importabilem non efficit calor aestatis, pigrum non reddit frigus hiemis; dies qui nobismet unus erit cum sanctis, communis cum angelis, aeternus cum utrisque; qui nobis cum felici gaudio consortium tribuat angelorum, et socios faciat patriarcharum, in numero computet prophetarum, in exsultatione socios faciat apostolorum. Et quia apostolus Joannes in canonica dicit: (0603B)Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, et quia timor poenam habet, et qui timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV), necesse est duos discrete et diligenter intelligamus timores. Duo sunt igitur timores. Unus quo timent homines Deum, ne mittantur in gehennam. Ipse est timor ille, qui introduxit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas, quem sic times: non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor sanctus, ille scilicet, ne ipsa bona amittas, non ne mittaris in gehennam, sed ne te deserat praesentia Domini, quem amplecteris, quo aeterno frui desideras. Frater (0603C)quidam interrogavit senem dicens: Quomodo venit timor Domini in animam? Et dixit senex: Si habet homo humilitatem, et paupertatem, et non judicet alterum; sic venit in eum timor Dei. Dixit quidam senex: Timor et humilitas, et egestas victualium, et planctus maneat in te. Et alius senex dixit illud: Quidquid odio habes, alii ne facias (Tob. IV). Si odio habes eum qui tibi male loquitur, ne tu male loquaris de aliquo. Si odio habes eum qui tibi calumniam facit, ne tu calumniam facias alicui. Si odio habes eum qui te in contemptu ducit, aut injuriis appetit, nihil tu horum facias cuiquam: Qui ergo verbum istud custodire potest, sufficit ei ad salutem. Dixit quidam senex: Vita Monachi haec est. Operatio, obedientia, meditatio, et ut non judicet, (0603D)non obloquatur, non murmuret. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum. Monachi vita haec est, non ingredi cum injustis, neque videre oculis suis mala, neque curiose agere, neque audire inania, neque aliena rapere, sed magis sua tribuere, neque superbire corde, neque cogitatione malignari, neque ventrem implere, sed cum discretione omnia agere (Psal. XCVI). Ecce in his est monachus. Dixit Abbas Jacob: Quia sicut lucerna obscurum cubiculum illuminat, ita timor Domini, si venerit in cor hominis, illuminat eum, et docet omnes virtutes et mandata Dei. Interrogaverunt quidam patrum Abbatem Macharium Aegyptium, dicentes: Quomodo et quando manducas, et quando jejunas, (0604A)corpus tuum siccum sic est? Et dixit eis senex: Sicut lignum in manu hominis quo frutices in igne versantur arescit, ita si homo habuerit mentem suam in timore Dei, ipse timor Dei ossa ejus consumit.(0604A) CAPUT VII. De sapientia quae Christus est. Corona sapientiae (ut ait Scriptura) timor Domini est, et initium sapientiae, timere Deum, et plenitudo sapientiae, et radix sapientiae timor Domini est (Eccli. I). Timeamus ergo, charissimi, Dominum, et animas nostras praeparemus, ad excipiendam sapientiam, ut sapienter, et pie, et juste viventes, cum ipsa sapientia, regna mereamur possidere perpetua. Sic enim scriptum est: Qui custodierint illam, justificabuntur ab ea, et facile videbitur ab iis qui diligunt eam, et (0604B)invenietur ab iis qui quaerunt illam (Sap. VI). Scriptum est enim: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regna perpetua (Ibid.). Propterea ait Salomon: Optavi, et datus est mihi sensus: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae, et proposui pro luce habere illam. Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplea, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat benefaciens, (0604C)humanus: stabilis, secutus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus intelligibilis. Nam omnibus mobilibus, mobilior est sapientia. Vapor est enim virtutis Dei et emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera. Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII). Est enim (ut dicitur) haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior. Luci enim succedit nox, sapientia autem vincit malitiam (Ibid.). Ut enim dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Sap. VIII). Thesaurus enim magnus est sapientia, quam qui invenerit, (0604D)inveniet vitam: et qui possederit illam, immortalitatis habebit coronam. Ipsa est enim quae stabiles facit in fide, certos in verbo, dulces in eloquio, hilares in dato, in misericordia humanos, in respondendo suaves, in discernendo sagaces, in prosperitate mites, in adversitate securos, acutos in sensu, perlucidos in facto, candidos in vultu, et fortes in conflictu (Ibid.). Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium. Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Ipse enim dixit homini: Ecce timor Domini, ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Job. XXVIII). Diligamus ergo eam, fratres, ut diligamur ab ea. Ipsa enim sapientia quae Christus (0605A)est, dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est et fortitudo. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria. Melior est fructus meus auro et lapide pretioso. In viis justitiae ambulo, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam (Prov. VIII). Diligit enim Deus illum qui diligit sapientiam. Sapientia enim filiis suis vitam praeparat, diligentibus se justitiam ministrat, amantibus se prudentiam donat. In tentatione cum illo ambulat, et iter directum illi praeparans, absconsa sua denudat, illi scientiam et intellectum prudentiae thesaurizat. Ergo qui tenuerit illam, vitam haereditabit aeternam.(0605B) CAPUT VIII. De prudentia. Prudentia namque ornamentum est omnium virtutum, gloria verbi, decusque sermonis, sicut scriptum est: Ornamentum aureum prudenti, doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro (Eccli. XXI). Prudentia custos est oris, gubernatio actionis, temperantia cordis, moderatio linguae, omniumque statera verborum, et ponderatio rerum. Sic enim scriptum est: Verba prudentium statera ponderabuntur (Eccli. XXI). Hinc et Paulus ait: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Col. IV). Diligamus et nos, fratres, hanc clarissimam virtutem, quae nobis gubernationem animi disponat, et discretionem mentis confirmet. (0605C)Sic enim scriptum est: Qui sapiens est, multa gubernatur prudentia (Prov. XLI). Diligamus prudentiam quae gressus operis nostri dirigat, et actus cogitationis disponat. Scriptum est enim: Vir prudens dirigit gressus suos (Prov. XV). Diligamus prudentiam quae nobis spiritalem aedificet domum, et aedificatam sublimiter roboret. Scriptum est enim: Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur (Prov. XXIV). Diligamus prudentiam, quae nobis ornamenta morum, et copiam ministret virtutum, quae ori nostro legem veritatis insinuet, et sermonem sapientiae et intellectus multipliciter adornet, sermonibus nostris aureum ornamentum imponat, et labiis nostris munus argenteum conferat: moribus nostris jugem custodiam, congruam ministret et gloriam.(0605D) CAPUT IX. De simplicitate. Magna est quidem prudentiae virtus, sed necesse est ut simplicitatis virtute temperetur. Sic enim Dominus in Evangelio ait: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X). Et de Job simplici viro, Dominus ad diabolum ait: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit similis ei super terram, simplex, rectus, et timens Deum, et recedens a malo (Job. I)? Diligamus ergo, fratres, hanc magnam virtutem, quae de Altissimi thesauro prodit, quae quamvis omnibus Christianis, maxime autem necessaria est monachis, qui vitae propositum simplicitatis ornare debent officio. (0606A)Scriptum est enim: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab iis qui non tentant illum: apparet autem eis qui fidem habent in illum (Sap. I). Diligamus ergo simplicitatem cordis, ut ab illa actus nostri dirigantur in viam salutis. Scriptum est enim: Simplicitas justorum diriget eos (Prov. XI). Obediamus verbis Pauli praedicatoris egregii, qui nos admonet, dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices in malo (Rom. I). Debet enim electorum corda prudentia in bonum jugiter acuere, et simplicitas ab acumine prudentiae temperare, ne aut prudentia modum rectitudinis excedat, aut simplicitas ignorantiae fallacia torpescat. (Greg., l. V, Moral., c. 3.) De Jacob enim legitur: Quod esset vir simplex, et in domo habitans (0606B)(Gen. XXV), quia nimirum omnes qui in curis exterioribus spargi refugiunt, simplice in cogitatione, atque in conscientae suae habitatione consistunt, ne dum ad multa foris inhiant, a semetipsis alienati cogitationibus recedant. Curramus ergo per simplicitatis itinera, ut ad perennitatis per eam citius pervenire mereamur patriam, ubi immortalitatis stolam et simplicitatis recipere mereamur praemia.(0606B) CAPUT X. De patientia. De hac virtute patientiae sic Dominus ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Et Paulus discipulus ejus dicit: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, (0606C)humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem in charitate (Col. III; Ephes. IV). Salomon quoque ait: Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi (Prov. XIX). Jacobus Apostolus praedicans ait: Patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes (Jac. I). Et Paulus iterum dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V). Curramus ergo, dilectissimi fratres, per hanc patientiae viam, et diligamus eam, quia non habet offendiculum, sed plenum et aeternum per se currentibus in futuro retribuet gaudium. Magna est enim, fratres, virtus patientiae, quae laedentes se non laedit, sed diligit: quae injurianti se injurias remittit, non reddit: (0606D)cui nocere potest non nocet, sed parcit. Radix enim omnium et custos virtutum, patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras (Luc. XXI). Custodem igitur conditionis nostrae patientiam Dominus esse monstravit: quia in ipsa possidere nosmetipsos docuit. (Greg., past. Curae p. III, adm. 10; Cypr. de bono Pat.) Patientia autem vera, est aliena mala aequanimiter perpeti: et contra eam qui mala irrogat, dolore nullo moveri. Patientiae ergo virtus est, fratres, quae nos Deo commendat, et a malis omnibus custodit, et servat. Ipsa est quae iram temperat, linguam refrenat, et mentem gubernat. Ipsa est quae pacem custodit, disciplinam moderate peragit, libidinis impetum frangit, violentiam (0607A)comprimit, et incendium simultatis exstinguit. Coercet potentiam divitum, refovet inopiam pauperum, facit humiles in prosperis, fortes in adversis, contra injurias et contumelias mites. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta fortiter munit, incrementa spei nostrae sublimiter provehit, et actus vitae nostrae dirigit. Ipsa nos ut tenere possimus viam Christi, patienter gubernat, et ut filii Dei perseveremus, immobiliter confirmat. Hanc enim virtutem, fratres dilectissimi, cum gaudio diligere, et totis viribus amplecti debemus. Cito enim fructum patientiae, ejusque praemium recipiemus, si cum illa usque in finem perseveremus. Sic enim et Jacobus apostolus ait: Ecce judex ante januam assistit, et vobis praemia patientiae, et (0607B)adversariis vestris poenam quam merentur, restituat (Jacob. V). Ante januam dicit, quia proximus nobis est, et paratus Dominus Jesus Christus, et ad dimittenda nobis rogantibus delicta, et ad reddenda patientiae praemia. Dicebant de abbate Isidoro, qui erat presbyter in Scythia: quia si quis habuisset fratrem infirmum, aut pusillanimem, aut injuriosum, et volebat eum expellere foras, ille dicebat: Adducite eum ad me. Et apprehendens, cum patientia sua curabat animum fratris illius. Venerunt aliquando latrones in monasterium cujusdam senis, et dixerunt ad eum: Omnia quaecunque in cella tua sunt tollere venimus; et ille dixit: Quantum vobis videtur, filii, tollite. Tulerunt ergo quaecunque invenerunt in cella, et abierunt. Obliti sunt autem ibi (0607C)saccellum qui erat absconditus in cella. Senex vero secutus est, post eos clamans et dicens: Filii, tollite quod obliti estis in cella. Illi vero admirantes patientiam ejus, revocaverunt et restituerunt omnia in cella ejus. Et poenitentiam egerunt omnes ad invicem dicentes: Hic vere homo Dei est.(0607C) CAPUT XI. De humilitate. Haec virtus humilitatis, quamvis omnium esse debeat Christianorum, maxime autem in cordibus habitare, et requiescere debet monachorum. Unde Isidorus ait (Sent. l. III, c. 19): Summa monachi virtus, humilitas; summum vitium ejus, superbia est. Tunc autem se quisque monachum judicet, quando se minimum existimaverit, etiam cum majora virtutum (0607D)opera gesserit. Qui mundum deserunt, et tamen virtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso gravius corruunt, quia deterius per virtutum elationem dejiciuntur, quam per vitia prolabi potuerunt. Semper conscientia servi Dei humilis esse debet et tristis, scilicet ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat. ( Huc usque Isid.) De hac summa virtute Dominus ait: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Hinc et Jacobus apostolus ait: Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua (Jacob. I). Quia omnis frater qui adversa humiliter pro Domino suffert, sublimiter ab illo regni praemia percipiet. Hinc et beatus (0608A)Petrus apostolus ait: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). Omnes enim dicit, seniores scilicet, et adolescentes, quibus invicem videtur humilitatis insinuare virtutem: et his videlicet regendo, et illis humiliter obsequendo. Omnes ergo humilitatem in alterutrum vel exemplo, vel etiam verbo docet insinuare, quia nimirum omnibus superbiae vitium (quod angelos de coelo dejecit) noverat esse cavendum. Et quae sit gratia, quam humilibus promittit donandam, sequenter exponit dicens: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V). Hanc ergo gratiam humilibus tribuit, ut quo magis humiliati fuerint tempore certaminis propter ipsum, eo gloriosius exaltentur tempore retributionis ab ipso. (0608B)Hinc Psalmista ait: Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII). Omnis autem humilitas non tam in sermone quam in mente est, ut humiles nos conscientia noverit, et nunquam nos vel scire vel intelligere, vel esse aliquid existimemus. Mirabiliter enim culmen humilitatis rex et propheta David retinebat, cum diceret: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX), etc. Ipse iterum ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Et iterum: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia delicta mea (Psal. XXIV). Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit quando dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, etc. Quod si aliquis eremita cellulae suae vacans, (0608C)talia diceret, magna patientiae laude fulgeret, sed quia hoc purpuratus rex et eximius prophetarum dicebat, humilitatis ejus exemplum per universum mundum diffusa laudet Ecclesia. Quae ideo maxime inter virtutes eximias humilitas honorata consurgit, quoniam eam dignatio majestatis assumpsit. Dixit abbas Antonius ( Athan. in Vit. Anton.): Vidi omnes laqueos inimici tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? Et audivi vocem dicentem: Humilitas. Dicebat abbas Serapion: Quia multos labores corporales plusquam filius meus Zacharias feci, et non perveni ad mensuras humilitatis et taciturnitatis ejus. Abbas Moyses dixit fratri Zachariae: Dic mihi, quid faciam? At ille tollens cucullam de capite suo, misit illam sub pedibus suis, et conculcans (0608D)eam dixit. Nisi ita conculcatus fuerit homo, non potest monachus esse. Interrogatus senex, quare inquietaretur a daemonibus, respondit: Quia arma nostra abjecimus, quae sunt contumeliae, humilitas, paupertas et patientia. Interrogatus senex, quid esset perfectio, respondit: perfectio hominis est humilitas. Quantum enim quis ad humilitatem profecerit, et inclinatus fuerit, tantum elevabitur ad profectum, quia humilitas magnum opus est et divinum. Via autem humilitatis haec est, ut labores corporales assumere debeat homo, et habeat seipsum peccatorem et ponat se subjectum in omnibus, et non attendat aliena peccata, sed sua semper aspiciat, et deprecetur pro illis sine intermissione Deum.(0609) CAPUT XII. De pace. Nemo se apud Deum magis exaltat, quam qui se apud semetipsum propter Deum humiliat. Ad hoc enim a Deo humilis exaltatur, ut filius Dei et haeres Christi vocetur. Tantum est ut pacem sequatur, quia pacem quaerere debet et sequi, filius pacis. Taliter enim nos admonens Apostolus dicit: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Heb. XII). Ipse quoque Dominus in Evangelio ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Nam inter sua divina mandata et magisteria salutaria, passioni jam proximus, hoc nobis praeceptum atque mandatum commendavit Salvator custodiendum. Ait enim: Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis (Joan. XIV). (0609B)Hanc nobis haereditatem ascendens Dominus in coelum reliquit, et sequi eam per suum fidelissimum regem David atque Prophetam mandavit. Ait enim: Declina a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam (Psal. III). Si hanc enim sincero corde sequi voluerimus, Christi haeredes erimus. Si autem Christi haeredes cupimus esse, in Christi pace debemus versari. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Pacificos enim esse oportet Dei filios et humiles, mente mites, corde simplices, sermone puros, animo innocentes, affectu concordes, fideliter sibimet ac unanimiter cohaerentes.(0609B) CAPUT XIII. De obedientia. De obedientia sic beatus Petrus apostolus dicit: (0609C)Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii in omnibus, perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae (I Petr. I). Recte filios obedientiae vult illos existere, quos in praefatione, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi dixerat electos (Ibid.). Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omni modo non habere, quatenus et in adversis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa (quam divinitus percipit) gloria, funditus ex mente separatur. Ab omnipotente Domino obedientia usque ad mortem servanda praecipitur, sicut Veritas ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio, judico (Joan. V). Ipse (0609D)sicut audit, judicat. Tunc etiam obediet patri, cujus judex hujus venerit saeculi. (Greg. Moral. l. XXXV, c. 22, 23.) Ne nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, qui hanc etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc mediator Dei et hominum etiam cum obedientes remunerat, non relinquit? Sciendum est, nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit (Gen. II). Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus (0610A)cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Scriptum est enim, Melior est obedientia quam victimae (Eccle. IV). Obedientia quippe victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Hinc abbas Basilius (Reg. brev. disp., interr. 115) interrogatus, quomodo sibi invicem fratres obedire deberent, respondit: Sicut servi Domini, secundum quod praecepit Dominus: Quia qui vult in vobis esse magnus, fiat omnium novissimus et servus: sicut filius hominis (0610B)non venit ministrari, sed ministrare. (Cass. de Instit. l. IV, c. 23, 27.) Plantavit quidam senex lignum aridum in eremo, et volens obedientiam fratris probare, dixit ei: Per singulos dies riga lignum istud, donec fructum faciat. Erat autem longe ab eis aqua. Quod cum fecisset frater ille per tres annos, lignum illud viride factum est, et fructum attulit. Sumens autem ex fructu ejus senex, detulit ad Ecclesiam, et dixit fratribus: Accipite et manducate obedientiae fructum. Dicebat senex, quod nihil sic quaerit Deus ab iis qui initium habent conversionis, quomodo obedientiae laborem. Quidam saecularis renuntiavit saeculo, et venit in monasterium, adducens secum filium suum parvulum. Quem abbas tenens, infantulum osculabatur, et dixit patri ejus: Amas hunc? (0610C)Et ille respondit, Etiam. Et iterum dixit illi: Diligis eum? Et respondit, Etiam. Postea dixit illi Abbas: Tolle ergo si amas eum, et mitte illum in furnum ardentem. Et tenens eum pater suus, jactavit in furnum ardentem, et statim factus est furnus velut ros. Ex quo facto acquisivit sibi gloriam in tempore illo, quemadmodum Abraham patriarcha. Dixit senex: Quia frater qui ad obedientiam patris spiritalis animam dederit, majorem mercedem habet, quam ille qui eremo solus recesserit: quia ii qui se in eremum relegant, arbitrio suo de saeculo recesserunt; hic autem ordo, qui se ad obediendum dedit, omnes voluntates suas abjiciens, pendet ad Deum et ad jussionem spiritualis patris, propterea et majorem gloriam ab aliis habet. Quapropter, o filii, bona est (0610D)obedientia, quae propter Deum fit. Intendite ergo, filii, virtutis hujus aliqua ex parte vestigium. Obedientia salus est omnium fidelium. Obedientia genitrix est omnium virtutum. Obedientia regni coelorum inventrix est. Obedientia coelum aperiens, et hominem de terra elevans. Obedientia cohabitatrix est angelorum. Obedientia sanctorum omnium cibus est. Ex hac enim ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt.(0610D) CAPUT XIV. De contemptoribus mundi. (Isid., l. III Sent. c. 16.) Ea quae saeculi amatoribus chara sunt, sancti velut adversa refugiunt, plusque adversitatibus mundi gaudent, quam prosperitatibus delectentur. Alienos constat esse a Deo, (0611A)quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Servis autem Dei cuncta hujus mundi contraria sunt, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste desiderium ardentius excitentur. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Nam revera necesse est, ut quem mundus odit, diligatur a Deo. Sancti viri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna revocare, ut ibi se recolligant, unde defluxerunt, et inde se subtrahant, unde dispersi sunt. (Ibid., loc. cit.) Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione, quasi quibusdam pennis sublevatus erigitur, et in quo lapsus erat per gemitum conspicit, et ubi pervenerit cum gaudio magno intendit. (Isid., lib. III Sent., (0611B)c. 17.) Sancti viri funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur, quantumque ab hujus saeculi conversatione se subtrahunt, tantum internae mentis acie praesentiam Dei, et Angelicae societatis frequentiam contemplantur. Via sine offendiculo, vita monachi, sine cupiditatis et amoris impedimento. Dum enim quisque a consortio mundi abstrahitur, nec cupiditas eum obligat consentientem, nec cruciat sentientem. Bonum est corporaliter remotum esse a mundo, sed multo est melius voluntate. Utrumque autem viro perfecto. Ille autem perfectus est, qui huic saeculo corpore et corde discretus est. Onager, ut ait Jeremias, contemnit civitatem (Jer. II), et monachi communem saecularium civium conversationem. Hi adversa (0611C)vitae nostrae appetunt, prospera contemnunt, ut eum dum ab eis haec vita despicitur, futura inveniatur.(0611C) CAPUT XV. De poenitentia. Omnis peccator in poenitentia duplum habere gemitum debet, nimirum quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit, fecit. Cum ad bona opera non assurgimus, necesse est ut nosmetipsos dupliciter defleamas, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus. Per beatum Moysen unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur (Lev. V). Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus. De altero vero holocaustam facimus, cum pro eo (0611D)quod bona negleximus, nosmetipsos funditus accendentes, igne doloris ardemus. Beatus Job post flagella proficiens, et semetipsum in magna redargutione discutiens dicit: Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII). (Greg. in c. Job, XLII, 1. XXXV, c. 2.) In favilla enim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nihil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. In cilicio asperitas et compunctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque adhiberi ad poenitentiam solet, ut in compunctionis cilicio cognoscamus quid per culpas fecimus, et in favilla cineris, perpendamus quid per judicium facti sumus. Fidelis (0612A)quisque dum cogitationes in judicio exquiri subtiliter non ignorat, semetipsum introrsus discutiens, ante judicium vehementer examinat, ut districtus Judex eo jam tranquillius veniat, et cor quod discutere appetit, pro culpa punitum cernat. Quia eam dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat. Paulo attestante qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). (Greg. ibid.) Quod exterius agimus (nisi poenitentia) interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti, exeat ad publicum judicii. Cum vero pro malis quae fecimus, disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec multa hic (0612B)deserit, nec in judicio puniendo servat. Bene se judicet justus in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Amaritudo poenitentiae facit animum sua facta subtilius discutere, et dona Dei, quae contempsit, flendo commemorare. Nihil autem pejus quam culpam agnoscere, nec deflere. Duplicem habere fletum debet in poenitentia omnis peccator. Sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit. Ille poenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet atque deflendo quae gessit, tanto inde plorando profundius, (0612C)quanto exstitit in peccando proclivius. Ille poenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis eluerit, tanto amplius lutum facit. Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poeaitentiam convertatur, consequi veniam posse creditur. Festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque dum potest, ne si dum potest noluerit, cum tarde voluerit, omnino non possit. Proinde Propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est (Isa. LV). Si quando quis peccare potest, poenitet, vitamque suam vivens ab omni crimine corrigit, non dubium (0612D)quin moriens ad aeternam transeat requiem. Qui autem prave vivendo poenitentiam in mortis agit periculo, sicut ejus damnato incerta est, sic remissio dubia. Quamvis per poenitentiam propitiatio peccatorum sit, sine metu homo esse non debet, quia poenitentiae satisfactio divino pensatur judicio, non humano. Proinde quia miseratio Dei occulta est, sine intermissione flere necesse est. Neque enim unquam oportet poenitentem habere de peccatis securitatem. Nam securitas negligentiam parit, negligentia autem saepe incautum ad vitia transacta reducit. Dum per poenitentiam expulsa fuerint ab homine vitia, si forte post haec intercedente securitate, quaelibet culpa subrepserit, confestim delectationes pristinae (0613A)vitiorum avidius irrepunt, pulsantesque hominem in consueta opera gravius pertrahunt, ita ut sint novissima illius pejoru prioribus (Matth. XII).(0613A) CAPUT XVI. De confessione. Hinc Jacobus ait: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. I). In hac autem sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam, juxta legem Sacerdoti pendamus, atque ad ejus arbitrium, qualiter et quanto tempore jusserit, purificari curemus (Lev. XIII). Hinc et David ait: Revela Domino viam tuam, et spera in eo (Ps. XXXVI). Velum quoddam est densitas peccatorum, unde via, id est vita (0613B)nostra tenebrosa, amictus circumdatione vestita est. Hanc revelamus, quando delicta nostra tenebrosa promptissime confitemur. Item ipse David: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Ps. CV). Confessionem istam, ad medicinam plenitudinis applicandam designat. Sed et hoc quoque ad praeconium Domini pertinere non dubium est, quando major est gloria pietatis, confitenti parcere, quam viventi sine offensione praestare. Et ne aliquis de culparum suarum numerositatibus terreretur, addit quoniam bonus. Quis enim dubitet ad eum recurrere, quem sibi audit posse celerrime subvenire. Addidit, quoniam in saeculum misericordia ejus. Audito bono Domino, ne se humana negligentia a studiosa et sedula supplicatione (0613C)suspenderet, remedii causam dicit, ut ad confessionem celerem Domini debeat munere festinare. Confiteamur ergo, fratres, Domino nostro, quia bonus est, et peccata dimittit. (Greg., Moral. l. XXII, c. 13.) Humilitatis testimonia sunt, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. Usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum non confitendo prodere, sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Indicia verae confessionis sunt, si unusquisque cum se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII). Curandum summopere est, ut mala (0613D)quae fecimus et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus, non negemus. Superbiae quippe vitium est, ut quod se quisque fateri quasi sua sponte, dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.(0613D) CAPUT XVII. De compunctione (Isid., l. II Sent., c. 12.) Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis, exoriens de recordatione peccati, et timore judicii. Illa est conversis perfectior compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit. Geminam constat esse compunctionem, qua propter Deum anima cujusque electi afficitur, id est, vel dum operum suorum mala considerat, vel (0614A)dum desiderio aeternae vitae suspirat. Quatuor autem sunt qualitates affectionum, quibus mens justi taedio salubri compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae longinquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. Cum quisque peccatorum memoria compungitur ad lamenta, tunc Dei se vivificari sciat praesentia, quando ex eo quod se amisisse recolit, interius erubescit suoque judicio poenitendo jam punit. Nam tunc Petrus flevit, quando in eum Christus respexit (Luc. XXII). Unde et Psalmus: Respexit, inquit, et commota est, et contremuit terra (Psal. XCVI). De hac compunctionis virtute David ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes (0614B)die ac nocte (Psal. XLI). (Huc usque Isid.) Luctu suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur, et intus quidem doloris sui gemitum tolerat: sed eo refectionis pabulum percipit, quo hinc vis amoris per lacrymas emanat. Electi uniuscujusque mens ponit ante oculos illinc districtionem justitiae, hinc meritum culpae. Conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, qui per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consuevit. Omnipotens Deus mentes carnalium (quae prius in hujus mundi fluctibus vagabantur) per sancti Spiritus adventum in moerore poenitentiae aflligit, ut coutrita superbia salubriter in humilitate jaceant, quas prius in hoc mari saeculi, alta vanitatis et prosperitatis suae unda sublevat. (Greg. Mor. l. XXIII, (0614C)c. 21.) Quatuor sunt qualitates, quibus justi viri anima in compunctione vehementer aflicitur. Aut cum malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit: aut judiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens cogitat ubi erit: aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est: aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. Hinc Psalmista ait: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX). Providendum est iis qui peccata suorum operum deplorant, ut consummata mala perfecto diluant lamento, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus solvant in fletibus satisfactionis. Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura. Ut (0614D)videlicet uniuscujusque mens tantum poenitendo, compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas.(0614D) CAPUT XVIII. De spe et formidine electorum. Plerumque mens justi jam quidem quod perverse se egisse meminit, deplorat, et jam prava acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit. Sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, gravi judicii pavore terretur. Electus quisque jam se perfecte convertit, sed adhuc se perfecte in securitate non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem et formidinem sollicitus trepidat: quia judex justus veniens, quid (0615A)de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava commiserit meminit, sed an commissa digne defleverit, nescit: ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat metuit, et plerumque culpam jam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia (dum valde sibi est sollicita) trepidat. Sanctus ergo vir etiam hic misericordiam suscipit, sed suscepisse se nescit, quia peccatum suum homo jam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum judicem de ejus retributione pertimescit. Illic ergo justus quilibet misericordias Domini libere in aeternitate cantat, ubi jam de peccati venia dubietas non est, ubi jam securam mentem culpae suae memoria non angit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de ejus indulgentia liber exsultat. Admonendi (0615B)sunt timore formidinis oppressi, ut de misericordia quam postulant praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant. (Greg., past. Curae p. III, adm. 30.) Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset. Constat enim quod suo judicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens, sibimetipsis judices fecit. Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI)(0615B) CAPUT XIX. De iis qui ad delictum post lacrymas revertuntur. (Isid., l. II Sent., c. 16.) Derisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet: nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis (0615C)reversus ad vomitum, et poenitens ad peccatum (Prov. XXVI). Multi enim lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam videmus accipere lacrymas ad poenitentiam, et effectum poenitentiae non habere, quia inconstantia mentis, nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc vero reviviscente usu ea quae fleverint iterando committunt. Qui et praeterita vult plangere et actionibus saecularibus incubare, iste mundationem non habet, quoniam adhuc agit, quae poenitendo deflere possit. Isaias peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote (Isai. I). Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lavatur et non est mundus, qui plangit quae gessit nec deserit, et post lacrymas ea quae fleverat repetit. Sic denique (0615D)et alibi animam poenitentem atque iterum delinquentem sermo divinus increpat dicens: Quam vilis es facta nimis, iterans vias tuas (Jer. II). (Huc usque Isid.) Quisquis ergo culpas praeteritas plorat, hunc necesse est modum teneat, et sic admissa defleat, ne iterum flenda committat. Scriptum est in libro Ecclesiastico: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV)? (Greg., past. Curae p. III, adm. 31.) Post lavacrum mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Lavantur enim et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursum flenda committunt. Baptizatur scilicet a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato, sed post (0616A)baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas appetit. Hinc Salomon ait: Sicut canis qui iterat stultitiam suam (Prov. XXVI). Canis ergo cum vomit, profecto cibum qui pectus deprimebat projicit: sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Et qui admissa plangunt, profecto nequitiam de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum repetunt, resumunt. Sus vero in volutabro luti dum lavatur, sordidior redditur (II Petr. II). Et qui admissum plangit peccatum, nec tamen deserit, pene graviori se culpae subjicit: qui et ipsam quam flendo impetrare potuit veniam contemnit, et quasi in lutosa aqua semetipsum volvit, quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, (0616B)ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit ( Huc usque Greg.).(0616B) CAPUT XX. De vita vel conversatione monachorum. Admonendus est monachus, ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, atque ea quae mundi sunt, perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Electi namque monachi cum eis transitoria prosperitas arridet, favorem mundi quasi nescientes dissimulant, et forti gressu interius ea unde exterius sublevantur calcant. Electi monachi nullis pravae actionis clamoribus perstrepunt, nullo cupiditatum temporalium turbulento appetitu rapiuntur, sed curis praesentis (0616C)vitae necessariis immoderatius occupati refugiunt. Saepe bona agentes monachi, paterna adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad haereditatem veniant, quanto eos pie ferientis disciplina quotidie etiam de minimis purgat. Veri monachi funditus saeculo renuntiantes, ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur, quantumque ab hujus saeculi conversatione se subtrahunt, tantum interna mentis acie praeentiam Dei et Angelorum frequentiam contemplantur: quantoque magis se exterius despiciendo dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis. (Isid., l. III Sent., c. 18.) Alia sunt enim praecepta quae dantur (0616D)fidelibus communem in saeculo vitam degentibus, atque alia saeculo renuntiantibus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant. Illi praeceptis generalibus astringuuntur; isti praecepta generalia, perfectius vivendo, transcendunt. Ad perfectum non sufficit, nisi abnegatis omnibus suis, etiam seipsum abneget. Sed quid est seipsum abnegare, nisi voluptatibus propriis renuntiare? Ut qui superbus erat, sit humilis; qui iracundus, esse studeat mansuetus. Nam si ita quisque renuntiet omnibus quae possidet, ut suis non renuntiet moribus, non est Christi discipulus. Qui enim renuntiat rebus suis, sua abnegat; qui vero renuntiat moribus pravis, semetipsum abnegat. Unde et Dominus: Qui (0617A)vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum (Matth. XVI).(0617A) CAPUT XXI. De iis qui quietam diligunt vitam. (Greg., Mor. l. IV, c. 34). Sancti viri quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctae conversations ejiciunt, et qui transitoria cuncta despiciunt, ex iis nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt, et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Magna requies mentis est, a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae (0617B)patriae in amorem intimae quietis anhelare. A tumultu rerum temporalium David secessum quaerebat, cum diceret: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI). Et illud: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). Fugiens elongat, qui a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat; manet vero in solitudine, qui perseverat in remota mentis intentione. Dixit abbas Antonius: Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, id est, auditus, locutionis et visus. ( Sim. Metaph. in Vita Arsen.) Abbas Arsenius oravit dicens: Domine, dirige me ad salutem; et venit ei vox dicens: Arseni, fuge homines, tace, quiesce, et salvus eris. Dixit abbas Moyses: Homo fugiens homines, similis est (0617C)uvae maturae: qui autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba erit. Dixit abbas Nilus: Impenetrabilis manet a sagittis inimici, qui amat quietem; qui autem miscetur multitudini, crebra suscipiet vulnera.(0617C) CAPUT XXII. De electis omnia relinquentibus. (Greg. Mor. l. XI, c. 30). In fine saeculi cum Deo judices venient, qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet, quod coelesti potestati subnixi sunt, qui terrena omnia sponte reliquerunt. Quia quisquis stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen judiciariae (0617D)potestatis obtinebit, ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea voluntate castigat. Redemptor nester judicii sententiam cum sanctis Ecclesiae praedicatoribus decernit, sicut ipse in Evangelio dicit: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Omnes qui in Ecclesia modo perfecti sunt, perfectionis suae rectitudinem per Evangelium didicerunt. Redemptori ergo nostro uniti, ejusque majestati conjuncti, cum eo judices videbuntur, qui modo perfecta opera juxta Evangelica praecepta secuti sunt. Qui in hoc saeculo praeceptis (0618A)Domini paruit, cum illo postmodum ad judicandos populos judex veniet, sicut cuncta relinquentibus praedicatoribus dicitur: Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel. Rectum quippe est, ut cum Deo de populis in judicio disputent, qui ad verba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt. Et illi cum Deo postmodum judices veniant, qui ei modo in voluntaria paupertate, vel in pace familiares exstiterunt. Scriptum est: Advocavit coelos sursum, et terram, ut discerneret populum suum (Psal. XLIX). (Greg., Mor. l. XV, c. 15.) Coelos quippe sursum advocat, cum ii qui sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt, ad consedendum in judicio convocantur, atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur, (0618B)cum ii qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt: quibus in fine dicitur: Hospes eram, et collegistis me, nudus et operuistis me (Matth. XV). Electi viri omnia relinquentes, non judicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecepit implere contenti sunt, sed praestantiore desiderio plus appetunt exhibere quam praeceptis generalibus audire potuerunt.(0618B) CAPUT XXIII. De mortificatione monachorum. Paulus apostolus ait: Existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo (Rom. VI). In mortuo enim non regnat peccatum, neque cupiditas (0618C)vivit peccati: exstinguitur enim continuo in eo concupiscentia carnis, conquiescit furor, cessat ira, fugatur odium, et omnia simul conquiescunt vitia. Et hoc est mori peccato, et vivere Christo. Item ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III). Propter nos Christus crucifixus, et mortuus, et sepultus est: et nos ad ejus similitudinem voluntates et cupiditates nostras crucifigamus. Christus autem non ex parte, sed integer est crucifixus peccato, ut vivamus Deo. Ille autem vivit Deo, qui Christi vestigia humilitate, sanctificatione et pietate sectatur. Mortificatur monachus, quando corpus suum jejuniorum continuatione castigat, quando intra necessarium modum suum temperat appetitum, quando non solum (0618D)a delicatioribus cibis, sed etiam a vilioribus temperans, se suspendit, quando nihil carni suae pro desiderio, sed pro sustentandae vitae necessitate permittit (Greg., Mor. l. V, c. 3). Cum spirituales monachi plene mortificationem suam appetunt, quanto magis fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis adversum labores crescunt, qui cum jam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Omnes monachi saeculum relinquentes, punire flendo non desinunt quae deliquerunt. Gravi se moerore affligunt, quia longe huc a facie conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. Nonnunquam monachi idcirco ad contemplanda (0619A)desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur: et quae extenuari implicata poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa multiplicius crescant. Plerique monachorum sic in praesenti saeculo se mortificare appetunt, ut jam perfecte si liceat conditoris sui faciem contemplentur, sed eorum desiderium differtur ut proficiat, et a tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Bonus monachus ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahit, ac terrenarum actionum strepitum deserit, et per quietis studium ejus mens virtutibus intenta, quasi vigilans dormit. Unusquisque monachus ad contemplanda interna minime perducitur; nisi ab iis quae exterius implicant, studiose subtrahatur. Hinc enim (0619B)per semetipsam Veritas dicit: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II ad Tim. II). Per Prophetam Dominus admonet dicens: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Ps. XLV), quia videlicet nequaquam notitia interna concipitur, nisi ab externa implicatione cessetur. Hinc iterum Paulus ait: Si commortui sumus, et convivemus (II ad Tim. II). Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum eo (Rom. VI): quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Nam et si sustinemus pro illo tribulationes, sicut et ille sustinuit pro nobis, conregnabimus cum illo: quia oportet nos per multas tribulationes (0619C)introire in regnum Dei (II Tim. II). Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III).(0619C) CAPUT XXIV. De vita contemplativa. Activa vita, innocentia est operum bonorum, contemplativa speculatio supernorum. Illa communis multorum est, ista vero paucorum. Activa vita, mundanis rebus bene utitur, contemplativa vero mundo renuntians, soli Deo vivere delectatur. Qui prius in activa vita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis invenitur. Sicut sepultus ab omni negotio terreno privatur: ita contemplationi vacans, ab occupatione actuali avertitur. Viri sancti sicut a (0619D)secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum intimae contemplationis revertuntur: ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad ejus gloriam operentur. (Greg., Moral. l. IX, c. 23). Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere, nec deflectere, nisi escae solius obtentu: ita sancti a contemplatione ad actualem vitam interdum reflectuntur, considerantes illa summa sic esse utilia, ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria. Magna est in contemplativa vita mentis contentio, cum sese ad coelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter videtur, cum (0620A)se angustat ut dilatet; et aliquando quidem vincit, et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, et de incircumscripto lumine quiddam furtim subtiliter attingit: sed statim ad semetipsam protinus reverberatur, atque ab ea luce ad quam respirando transit, ad suae caecitatis tenebras suspirando redit. In libro Genesis scriptum est: Sepelivit Abraham conjugem suam in sepulcro duplici (Greg., Moral. l. VI, c. 25). Activa quasi sepulcrum est, quia a pravis operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia a cunctis mundi actionibus funditus dividit. Frater quidam abiit ad cellam abbatis Arsenii, et attendit per fenestram, et vidit senem in contemplatione totum quasi igneum. Erat autem frater ille dignus, qui talia intueretur. Dicebant de abbate Sysoi, (0620B)quia nisi cito deponeret manus suas quando stabat ad orationem, rapiebatur mens ejus in superiora. Si ergo contingebat cum eo aliquem fratrem orare, festinabat cito deponere manus, ne raperetur mens ejus, et moraretur. Dixit quidam senex, quod assidua oratio cito corrigit mentem. Dixit quidam Patrum: Quia sicut impossibile est ut videat quis faciem suam in aqua turbida, sic et anima (nisi purgata faerit a cogitationibus alienis) contemplative non potest orare Deum.(0620B) CAPUT XXV. De regni coelestis desiderio. Magnus clamor sanctorum, magnum est desiderium: tanto enim minus quisque clamat, quanto minus desiderat. Et tanto majorem vocem in aures (0620C)incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Saepe enim nostra desidederia (quia celeriter non fiunt) exaudiuntur, et quod impleri concite petimus, ex ipsa melius tarditate prosperatur. Desideria nostra dilatione extenduntur, ut proficiant: proficiunt, ut ad hoc quod perceptura sunt, convalescant. Excitantur in certamine, ut majoribus cumulentur praemiis in retributione. Labor protrahitur pugnae, ut crescat corona victoriae. Justi viri quantum in coelestibus per contemplationis radium inhaerere desiderant, tantum in terra aedificari refugiunt, ubi se peregrinos et hospites noverunt, Paulo attestante qui ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III). (Greg., Mor. l. V, c. 3). Sancti viri ab importunitate desideriorum temporalium (0620D)et inutilium curarum, ac ab amore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus se ante faciem Dei in sinu mentis abscondunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a contradictione hominum (Psal. XXX), ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutiliter perturbatione laceretur. Paulus apostolus per contemplationem, mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Qui enim mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit: ut exstinctus mundum lateat, et cunctis (0621A)exteriorum rerum sopitis perturbationibus, intra sinum se intimi amoris abscondat. Aliquando mens justi ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur; et raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renovatur, tantoque magis inhiat quanto magis quaedam et degustat, atque hoc intra se appetit, quod sibi dulcius habere intrinsecus sentit. Dixit abbas Theonas: Quia impeditur mens nostra, et revocatur a contemplatione Dei, propterea captivi ducimur in carnalibus passionibus. Dixit abbas Arsenius cuidam fratri: Quantacunque tibi virtus est, conare ut interius opus tuum secundum Deum sit et vincat exterioris hominis passiones. Dicebat abbas Joannes: Quia fecerat aliquando plectam ad duas sportas, et expendit eam in unam sportam, et non (0621B)intellexit. Erat enim mens ejus occupata in contemplatione Dei. Dixit abbas Serapion: Quia sicut milites imperatoris (cum ante ipsum stant) non audent ad dexteram aut sinistram respicere: ita monachus si stat in conspectu Domini, et intentus est omni hora in timore ejus, nihil est de quo adversarius eum terrere possit. Dixit abbas Hypericius: Cogitatio tua semper sit in regno coelorum, et cito in haereditatem accipies illud. Dixitque iterum: Vita monachi juxta imitationem angelorum fiat, comburens atque consumens peccata. Dixit abbas Matois: Quanto magis se approximat homo ad Deum, tanto amplius se peccatorem videt. Isaias enim propheta videns Dominum, miserum se et immundum dicebat (Isa. VI). Dixit quidam senex: Sicut nemo audet laedere (0621C)eum, qui juxta imperatorem est, ita Satanas non poterit nobis aliquid nocere, si anima nostra inhaeserit Deo.(0621C) CAPUT XXVI. De remissa conversatione monachorum. (Ibid., l. II Sent., c. 10.) Multos remissa conversatio in pristinos errores reducit, ac vivendi tempore resolvit. Tepidus in conversatione otiosa verba et vanas cogitationes noxias esse non conspicit. Quod si a torpore mentis evigilaverit, ea quae levia existimabat, confestim quasi horrenda atque atrocia pertimescit. Omnis ars saeculi hujus strenuos amatores habet, et ad exsequendum promptissimos. Et hoc proinde fit, quia praesentem habet operis sui remunerationem. Ars vero divini amoris plerosque (0621D)habet sectatores languidos, tepidos, pigritia et inertia congelatos. Sed hoc proinde, quod labor eorum non pro praesenti, sed pro futura remuneratione differtur. Ideoque dum eorum laborem mercedis retributio non statim consequitur, spe pene dissoluta languescunt. Unde et magna illis gloria praeparatur, qui bonae conversationis et vitae principia augmento solidiori consummant, atque eo ad promerendam retributionem clariores praeparantur, quo firmius duri itineris labores et inchoant et consummant. (Greg., Mor. l. XII, c. 26.) Quidam primo conversionis calore ad virtutes se accingunt: accedente vero progressu, dum immoderate terrenis rebus incumbunt, pulvere infimi appetitus obscurantur. (0622A)Sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem, dum a calore intimi ardoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de sero fervore apparere videbatur, interficit. Si quid boni fortasse infirmus ac tepidus monachus agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora dilabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Sciendum summopere est quia plerumque monachis hoc evenire consuevit (qui Deum puro ac simplici (0622B)studio non sequuntur) quod in libro beati Job scriptum est: Congregatio hypocritae sterilis (Job. XV). (Greg., Mor. l. XII, c. 27.) Coepta enim bona non amitterent, si hypocritae non fuissent. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio: quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti judicis infecundi et aridi apparent. Pravae monachorum mentes temporalium rerum tumultus intra semetipsos versare non cessant, etiam cum vacant. In cogitatione enim servant depicta quae amant, et quamvis nihil exterius faciant, apud semetipsos tamen sub pondere inquietudinis quieti laborant. Quibus si earumdem (0622C)rerum administratio praebeatur, semetipsos funditus deserunt. Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. (Gregr., hom. 17 in Evang.) Usu et cura terreni desiderii obdurescit animus, et dam ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet, quae pertinent ad charitatem Dei. Sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Can. I). Vinea quippe nostra, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus: quia cum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dixit abbas Sysois: Esto contemptibilis, (0622D)et voluntates tuas post tergum tuum projice. Esto liber et securus a saecularibus curis, et habebis requiem. Dixit senex: Vita monachi haec est: operatio, obedientia, meditatio, ut non judicet, non detrahat, non murmuret, neque curiose agat, neque audire aliena delectet. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI).(0622D) CAPUT XXVII. De abstinentia. Hoc est perfectum et rationabile jejunium, quando noster homo exterior jejunat, interior orat. Facilius per jejunium oratio penetrat coelum. Tunc enim homo spiritalis effectus, angelis conjungitur, Deoque liberius copulatur. Per jejunium etiam occulta mysteriorum (0623A)coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur. Sic namque Daniel, angelo revelante, mysteriorum sacramenta cognoscere meruit. Haec enim virtus et angelorum manifestationes et eorum annuntiationes ostendit. Jejunia, fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam devincuntur. Unde etiam Dominus Salvator noster, eorum incursus jejuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus daemoniorum non ejicitur, nisi per orationem et jejunium (Marc. VI). Immundi enim spiritus illuc sese magis injiciunt, ubi plus vident escae et potus. Sancti quandiu in hujus saeculi vita inhabitant, desiderio superni roris corpus suum aridum portant. Unde et in Psalmo: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro (0623B)mea (Psal. LXII). Caro enim tunc Deum sitit, quando per jejunium abstinet et arescit. Abstinentia et vivificat et occidit: vivificat animam, corpus necat. Jejunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem a cibis abstinent et prave agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille autem bene abstinet a cibis qui a malitiae actibus, et a mundi jejunat ambitionibus. Spernitur jejunium quod in vespero repletione ciborum reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit ventris saturitas subsecuta. Spernitur jejunium quod in vespero deliciis compensatur. Cum nostra corpora per abstinentiam domamus, quid aliud quam carnalia sacrificia omnipotenti Domino exhibemus? Sicut per Paulum dicitur: Ut exhibeatis corpora (0623C)vestra hostiam viventem (Rom. XII). Egregius psalmista David nullam esse abstinentiam sine concordia designans, ait: Laudate eum in tympano et choro (Psal. CL). In tympano etenim corium siccum resonat, in choro autem voces concorditer cantant. Quid enim per tympanum, nisi abstinentia, et quid per chorum, nisi charitatis concordia designatur? (Greg., Past. Curae p. III, adm. 23.) Qui itaque sic abstinentiam tenet, ut concordiam deserat, laudat quidem in tympano, sed non laudat in choro. Dixit quidam senex: Propterea amputo a me delectationes carnales, ut etiam iracundiae occasiones abscindam. Scio enim eam semper adversus me pugnare pro delectationibus, et conturbare mentem meam, et intellectum meum expellere. Dixit abbas Joannes (0623D)pusillae staturae. Quia si voluerit rex aliquis civitatem inimicorum tenere, prius aquam tenet et escas eorum, et sic inimici siti et fame periclitantes, subjiciuntur ei. Si in jejunio et fame conversetur homo, inimici ejus qui sollicitant animum, prius infirmantur.(0623D) CAPUT XXVIII. De continentia. A Deo datur continentia, sed petite et accipietis (Sap. VIII, Matth. VII, Luc. XI). Tunc autem tribuitur, quando ad Deum gemitu interno pulsatur. Geminum est bonum virginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit. Virgines feliciores esse in vita aeterna Isaias testatur, qui ait: Haec dicit Dominus (0624A)eunuchis: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Isa. LVI). Nec dubium quod qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiantur aequales. Amanda est pulchritudo castitatis, cujus degustata delectatio, dulcior invenitur quam carnis. Castitas enim fructus suavitatis est, pulchritudo inviolata sanctorum. Castitas securitas est mentis, et sanitas corporis. Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis, nihilque valet mundum esse corpore ei qui pollutus est mente. Dixit senex, quia securitas et taciturnitas et occulta meditatio, pariunt castitatem; gloriatio monachi, abstinentia escarum et a multiloquio linguae. Dixit abbas Poemen: Sicut spatarius principis (0624B)assistit ei continuo semper paratus, ita oportet animam semper esse paratam adversus spiritum fornicationis. Dicebat abbas Antonius: Scire convenit quod sunt tres corporales motus: unus quidem naturalis, alter autem ex plenitudine ciborum, tertius vero ex daemoniorum impugnatione. Sed contra hos omnes bonum est custodire quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV).(0624B) CAPUT XXIX. De tolerantia divinae correptionis. (Isid., lib. III Sent., cap. 4.) Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quod corripitur, emendatur. Unusquisque autem tunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala, pro quibus illi infertur retributio justa. (0624C)Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc juste se pati arbitretur, pro eo quod ab illo judicatur cujus nunquam injusta judicia sunt. Qui flagella sustinet, et contra Deum murmurat, justitiam judicantis accusat. Qui vero se cognoscit a justo judice pati quod sustinet, etiamsi pro quo patitur ignorat, per hoc jam justificatur quod et seipsum accusat et Dei justitiam laudat. (Greg. in c. IV Job, lib. V, c. 26; Isid., lib. III Sent., cap. 4; Gregor., lib. VII, c 3 Moral.) Ad magnam utilitatem divino judicio mens justi diversis passionum tentationibus agitatur, pro quibus si Deo gratias egerit, suaeque culpae quod talibus dignus sit, imputaverit, hoc quod ex passione tolerat ei pro virtutibus reputabitur, quia et divinam (0624D)agnoscit justitiam, et suam culpam intelligit. Justorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed jam pavet quod restat. Videt qualia in hac vita patitur, metuit ne post haec graviora patiatur. Luget quia in hujus caecitatis exsilium a paradisi gaudio cecidit: timet ne et cum exsilium relinquitur, mors aeterna subsequatur. Jam ergo sententiam tolerat in poena, sed minas adhuc aeterni judicis formidat ex culpa. Recte ergo per Psalmistam dicitur: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me (Psal. LXXXVII). Interni quippe judicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia jam aliud de damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. ( Huc usque Greg.) Gloriatio (0625A)autem monachi patientia in tribulationibus ejus, et longanimitas cum charitate. Sancti viri quanto magis se exterius despiciendo dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Quos enim exterius in fletu continet convallis humilitatis, eos interius sublevat ascensus contemplationis.(0625A) CAPUT XXX. De flagellis Dei. (Isid., lib. III Sent., cap. 1.) Ordinata est miseratio Dei, quae prius hic hominem per flagella a peccatis emundat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus vitae hujus atteritur, ut perfectior vitae futurae praemia lucretur. Nequaquam Deus delinquenti parcit: quoniam peccatorem (0625B)aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut judicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo poenitendo punit quod male admisit; ac proinde est quod Deus delinquenti non parcit. Justi per temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia. Ideoque et justus in poenis gaudere, et impius in prosperitatibus timere debet. Neque justo neque reprobo Deus misericordiam et justitiam abstrahit. Nam et bonos hic per afflictionem judicat, et illic remunerat per miserationem; et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam justitiam. In hac enim vita Deus parcit impiis, et tamen non parcit electis; in illa parcet electis, non tamen parcet iniquis. Plus corripitur flagello, quia a Deo diligitur, si peccaverit, dicente Amos propheta: (0625C)Tantummodo vos cognovi ex omnibus nationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras (Amos III). Nam quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII). ( Isid. ibid.) Valde necessarium est justum in hac vita et vitiis tentari, et verberari flagello, ut dum vitiis pulsatur, de virtutibus non superbiat: dum vero aut animi aut carnis dolore atteritur, a mundi amore retrahitur. ( Isidor., loco citato.) Durius circa suos electos in hac vita Deus agit, ut dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nullo oblectamento praesentis vitae delectentur, sed coelestem patriam, ubi certa requies exspectatur, indesinenter desiderent. Admovendi sunt aegri, ut eo se Dei filios sentiant, quo illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correptis (0625D)filiis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. Lapides sanctuarii Domini extra tunsi sunt, ut in constructione templi absque mallei sonitu ponerentur (III Reg. VI): quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus templo Dei postmodum sine disciplina et percussione disponamur, quatenus quidquid in nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget. Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor noster ab iis quos creaverat pertulit mala considerent. Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis, (0626A)Aut quis sanae intelligentiae de percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui huc sine peccato venit.(0626A) CAPUT XXXI. De infirmitate carnis. (Isid., lib. III Sent., cap. 3.) Quosdam videns Deus nolle proprio voto corrigi, adversitatum tangit stimulis; quosdam etiam praesciens multum peccare posse in salutem, flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam manere incolumes ad damnationem. Qui valentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis sordidentur cupiditatum et luxuriae desideriis. Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit, (0626B)est et salubris infirmitas, quae per divinam correptionem mentem a duritia frangit. Dixit sancta Syncletica, quia diabolus infirmitates quasdam expetendo adversus eum qui tentandus est adhibet, ut per eas pusillanimes faciens monachos, conturbet charitatem eorum, quam habebant ad Deum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validis inflammetur, insuper etiamsi intolerabilis sit afflictio, si quidem peccator es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, aeternum ignem et judicialia tormenta, et ita non deficies ab eis quae in praesenti contingunt: insuper et gaudebis quia visitavit te Deus, et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII). Si ferrum es, spera adhibitum (0626C)tibi ignem, quia si justus es, et haec pateris, de magnis ad majora promoveris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quod Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam, et duait nos in refrigerium (Psal. LXV). Si infirmitas molesta nobis fuerit, non contristemur, tanquam qui pro infirmitate et vulnere corporis non possumus stare ad orandum aut psallendum ad vocem. Haec autem omnia nobis proficient ad destruenda corporis desideria, quoniam jejunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si igitur aegritudo ista retundit superflua, de his observandis ratio est. Sicut enim magno et forti medicamine exitialia ab aegritudine corporis vitia reciduntur, et haec est magna virtus, (0626D)quando infirmitatibus tolerantia adhibita, et gratiarum actio Deo fuerit missa. Si amittimus oculos, non feramus graviter. Extollentiae enim instrumentum amisimus et interioribus oculis gloriam Domini speculamur. Surdi facti sumus, non curemus, quia auditum vanum amisimus. Manus nostrae ex aliqua passione debilitatae sunt, sed interiores paratas habemus adversus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet, sed interiori homini nostro sanitas crescit.(0626D) CAPUT XXXII. De tribulatione justorum. (Isid., lib. III Sent., c. 58.) Justus in adversis probari se recognoscat, non dejici. Viri sancti plus (0627A)formidant prospera mundi quam adversa, quia Dei servos prospera mundi dejiciunt, adversa vero crudiunt. Ideoque sancti viri constantia ita portare debet adversa, ut frangi non queat. Tunc magis sunt Dei oculi super justos, quando eos affligi ab iniquis providentia superna permittit. Nam tunc eis gaudia disponuntur aeterna, quando praesenti tribulatione probantur. Omnes vitae hujus tribulationes aquis comparantur praetereuntibus. Propterea quia si quid in hac vita tribulationis acciderit, non stat sed celeriter transit. Qui vitae futurae praemia diligenter excogitat, mala omnia vitae praesentis aequanimiter portat: quoniam ex illius dulcedine hujus amaritudinem temperat, et ex aeternitate illius brevitatem hujus despicit transitoriam. Quia vero qui in dolore (0627B)gravantur carnis, cupiditatis et luxuriae et vitiorum caeterorum mala non appetunt, plus prodest saluti tentatio saeculi quam prosperitas. Nam ex prosperitate in deterius itur, ex tentationis dolore in melius proficitur. Unusquisque ad tentationem animum praeparare debet. Minus enim dum speratur, tentatio gravat; dure autem premit, si non sperata advenerit. Sapientis est contra omnia adversa ante meditari; nec evenire casus debet, quem non consilia ejus praeveniant. ( Haec Isid. loc. citato.) Haec causa est quod ab injustis justi sinuntur affigi, ut scilicet dum futura audiunt bona quae cupiunt, patiantur etiam mala praesentia quae perhorrescunt; atque ad faciliorem exitum dum amor provocat, cruciatus impellat. David Psalmista ait: Tu es mihi (0627C)refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Psal. XXXI). Ecce quasi in nocte pressuram nominat, et tamen liberatorem suum inter angustias exsultationem vocat. Foris quidem nox erat in circumdatione pressurae, sed intus carmina resonabant de consolatione laetitiae. Electus quisque dum circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi exsultationem nominat, procul dubio quasi carmen in nocte cantat, ut ad subsequentis vitae diem felix perveniat. Dixit quidam senex: Si venerit homini tentatio (undique enim multiplicantur tribulationes) ut pusillanimis fiat et murmuret, tu tamen si te occupaverit infirmitas corporis, noli pusillanimis fieri, neque moleste suscipias, quia ipse Dominus pro te cogitat de omnibus. (0627D)Nunquid sine ipso vivis? Patienter ergo ferre debes, et rogare eum ut donet tibi quae expediunt, hoc est, ut quod voluntas ipsius est facias, et sede cum patientia manducans quod habes in charitate.(0627D) CAPUT XXXIII. De tentationibus. (Isid., lib. III Sent., cap. 5.) Multis calamitatum tentationibus mens justi in hac vita pulsatur, unde et optat ab hoc saeculo funditus evelli, quo et aerumnis careat, et fixam illic securitatem inveniat. Non amplius tentat electos diabolus, quam Dei voluntas permittit. Tentando autem sanctorum profectibus servit. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum servit diabolus, quando eos tentationibus suis non decipit, (0628A)sed potius erudit. Sollicite hostis insidias intelligere pariter et cavere Dei servum oportet, sicque innocentia vitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem. Qui prudentiam simplicitati non miscet, juxta prophetam, Columba est seducta, non habens cor (Oseae VII). Sed ideo columba, quia simplex; ideo autem cor non habens, quia ignara prudentiae est. In oculis electorum terror ejus vilis est. Ab incredulis ut leo timetur; a fortibus in fide ut vermis contemnitur, atque ad momentum offensus repellitur. Diabolus enim serpens est lubricus, cujus si capiti, id est primae suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis (dum non sentitur) illabitur. Tentationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae si non caveantur, sed per usum in consuetudinem (0628B)transeant, in novissimis fortiter convalescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate vincantur. Cum in tota vita diabolus praevaricari hominem cupiat, amplius tamen molitur in fine decipere. Hinc est quod in principio contra protoplastum serpenti est dictum (Gen. III): Et tu insidiaberis calcaneo ejus; quia nimirum hominem quem diabolus in cursu praeteritae vitae non decipit, in novissimis supplantare disponit. Proinde quamvis quisque sit justus, nunquam tamen tutum est ut sit in hac vita securus, sed semper humilis caveat, semperque ne in fine ruat sollicitus pertimescat. Diabolus sanctos homines non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos extrinsecus pugnat; et qui interius amisit dominium, (0628C)exterius commovet bellum. Diabolus quando decipere quemquam quaerit, prius naturam uniuscujusque intendit, et inde se applicat, unde aptum hominem ad peccandum inspexerit. Ex ea parte homines diabolus tentat, qua eos per excrescentem humorem facile inclinari ad vitia conspicit, ut secundum humoris conspersionem adhibeat et tentationem. Lege Balaam, qui in figura diaboli contra populum Domini ex ea parte praecipit perniciosos praetendere laqueos, ex qua sensit eos facilius esse lapsuros (Num. XXIV). Nam et qui aquam alicubi deducit, non eam per aliam partem mittit, nisi ubi impetum ejus intendit. Aliud est intrare in mentem cujusquam diabolum, aliud vero inhabitare. Nam et in corda sanctorum ingreditur, dum malas suggestiones insinuat; sed non (0628D)habitat in eis, quia in suum corpus non eos traducit [ Al., transducit]. Qui vero in corpore ejus sunt ipsos inhabitat, quia ipsi sunt templum ejus. Etsi subrepat mentibus electorum diabolus, non autem in eis requiescit, sicut in cordibus reproborum, nam calore fidei mox excitatur, ut exeat ab electis. Nonnulli jam avido ore diabolus devoraverat, rursus divini judicii occulta miseratione ab ejus ore eripiuntur et saluti restituuntur. Nam saepe multos quos antiquus hostis luxuriae voragine mersos tenuit, potentia divina per poenitentiam ab ejus faucibus traxit. Multa justus adversa in anima patitur instigatione daemonum, sed talibus tentamentis perire vitae aeternae non potest, quia pius Dominus ad damnationem culpae (0629A)non reputat, quod de suae majestatis permissu nolens qui patitur portat. Nam ibi peccamus ubi per cupiditatem vel voluntatem deflectimus. Ubi vero violenter addicimur, etsi facinus aut flagitium non est, miseria tamen pro flagitio et facinere est. Sed qui Deum pro irrogata laudat miseria, commisso procul dubio caret facinore.(0629A) CAPUT XXXIV. De multimodis peccatis. (Greg., lib. IV, c. 26, in cap. III Job.) Quatuor modis committitur peccatum in corde, quatuor perpetratur et opere. Admittitur in corde, suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Committitur opere, nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. (0629B)Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere perpetratur. (Isid., lib. II Sent., cap. 17, 18, 19, 21, 25.) Tribus modis peccatum geritur, hoc est, ignorantia, infirmitate, industria. Gravius est infirmitate quam ignorantia delinquere: gravius industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit. Infirmitate autem, qui casu vel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant, qui non solum non bene vivunt, sed etiam et bene viventes (si possunt) a veritate divertunt. Sunt peccata levia quae ab incipientibus quotidiana satisfactione purgantur, quae tamen a perfectis viris velut magna crimina evitantur. Quid autem homines de magnis sceleribus agere debent, quando etiam perfecti levia quaeque delicta (0629C)quasi gravissima lugent? Experimento minorum peccatorum majora committi non debent peccata, ne durius feriantur pro magnis sceleribus, qui de parvis corrigi non noverunt. Judicio autem divino in reatum nequiorem labuntur, qui distringere minora sua facta contemnunt. Multi a crimine corruunt in crimen, qui Dei cognitionem habentes, timorem ejus negligunt, et quem noverunt per scientiam, per actionem non venerantur. Ideoque sinuntur divino judicio punienda committere, et in poenam commisso facinori facinus deterius addere. Saepe peccatum alterius peccati causa est, quod dum committitur, aliud ex ipso quasi sua soboles oritur: sicut nasci solet libido ex nimia ventris ingluvie. Poena vero peccati peccatum admittitur, quando pro merito (0629D)cujusque peccati Deo deserente in aliud peccatum deterius itur, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati, sequens vero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena. Praecedentium peccatorum poena ipsa vocatur induratio, veniens de divina justitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te (Isa. LXIII). Aliud est non peccare amore dilectionis Dei, aliud timore supplicii. Qui enim amore charitatis Dei non peccat, horrescit omne malum, amplectendo justitiae bonum; nec cum delectat peccatum, etiamsi sceleris impunitas promittatur. (0630A)Qui vero sola poena supplicii in se vitia reprimit, quamvis non expleat opus peccati, vivit tamen in eo voluntas peccandi, doletque sibi illicitum, quod lex prohibere dignoscitur. Ille ergo mercedem boni operis percipit, qui amando justitiam facit, non is qui eam solo metu poenarum invitus custodit. Omne peccatum antequam admittatur, amplius pertimescitur. Quamvis autem grave sit, dum in usum venerit, leve existimatur, et sine ullo metu committitur. Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum. Cogitatio namque prava delectationem parit, delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Sicque his vinculis homo implicatus quadam catena vitiorum tenetur astrictus, ita ut ab (0630B)ea evelli nequaquam valeat, nisi divina gratia manum jacentis apprehendat. Peccatum admittere, cadere est in puteum. Consuetudinem vero peccandi facere, os putei est coangustare, ne is qui ceciderit valeat exire. Sed interdum etiam tales Deus liberat, dum eorum desperationem ad conversionem libertatis commutat. Ipso enim miserante, peccata dimittuntur, quo protegente fit ne in deterius peccando eatur. Propterea metuendum est confidentibus ita posse salvari, ne forte dum exspectamus a vitiis sanari, et vitia multiplicemus, et salutem non adipiscamur. Ergo studeamus aut non cadere, aut cito conversi a lapsu consurgere. Mora peccandi immanitatem facit sceleris. Unde et propheta: Vae, inquit, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi (0630C)vinculum plaustri peccatum (Isa. V). Trahit enim iniquitatem ut funiculum, qui tardat converti ad Deum. Trahere enim iniquitatem est moram facere iniquitati. Unde et Psalmista: Prolongaverunt iniquitates suas: Dominus justus concidit cervices peccatorum (Psal. CXXVIII).(0630C) CAPUT XXXV. Ut post ruinam quis surgere queat. (Greg., Past. Curae part. III, adm. 29.) Peccata carnis experti, saltem post naufragium peccare metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant. Dicendum est lapsis ut praeterita peccata considerent, atque imminentia devitent, quatenus transactas culpas ad memoriam revocent, et pollui in futuris erubescant. Admonendi (0630D)sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quomodo sinum suae pietatis expandat, dicens nobis per prophetam: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis. Haec est via, ambulate per eam, etc. (Isa. XXX). Omnipotens Deus quasi post tergum nos subsequens monet, quia etiam post culpam ad se redire persuadet. Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si post peccata humili et contrito corde revertimur. Debemus igitur pietatem vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare, quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto (0631A)et contemptus adhuc vocare non dedignatur. (Greg., hom. 10, lib. I, super Ezechiel.) Per Michaeam prophetam Dominus dicit: Et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis (Mich. IV). Babylon quippe confusio interpretatur. Saepe enim qui postquam in confusione vitiorum ceciderit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo, erigit. Quid ergo iste, nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est? Nonnunquam quisquam erubescens mala quae fecit, contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illos increpat, qui a statu rectitudinis ad erroris (0631B)vitia in transmigratione ceciderunt. Frater interrogavit senem dicens: Si incurrerit monachus in peccatum, et affligatur pro eo quia de profectu in deteriorem statum pervenerit, et laboret donec resurgat? Respondens autem senex dixit: Monachus in tentationem incurrens, sic est tanquam domus quae cecidit. Et si sobrius fuerit in cogitatione sua, reaedificat eam inveniens materias ad aedificium profuturas, habens posita fundamenta, et lapides et arenam, et caetera quae sunt aedificationi necessaria, et ita velociter ejus fabrica proficit. Ita est monachus, si in tentationem ceciderit, et conversus fuerit ad Dominum, habet plurimum apparatum, meditationem divinae legis, psalmodiam, opus manuum, quae sunt fundamenta aedificii spiritualis.(0631) CAPUT XXXVI. De cogitatione. (Isid., l. II Sentent., c. 25.) Bipartita est causa peccandi, id est, opere et cogitatione, quorum unum iniquitas dicitur, quod opere geritur; aliud injustitia, quod cogitatione admittitur. Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio; prius prava opera, postmodum desideria. Vicissim autem a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur. Quamvis et si ab opero malo quisque vacet, pro solius tamen pravae cogitationis malitia non erit innocens. Unde et Dominus per Isaiam: Auferte, inquit, malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Isai. II). Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur. (0631D)Sicut vipera a filiis in utero positis lacerata perimitur, ita nos cogitationes nostrae intra nos enutritae occidunt, et conceptae interius vipereo veneno consumunt, animamque nostram crudeli vulnere perimunt. Dum unusquisque divina illuminatione pervenitur, statim molestiis turpium cogitationum pulsatur. Sed Dei servus judicio timoris Dei tentamenta a semetipso rejicit, bonisque introjectis cogitationibus turpes a se repellit. Magna observatio circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae aut malae rei ibi consistit origo. Nam, sicut scriptum est. ex corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV), unde si prius pravae cogitationi resistimus, in lapsum operis non incurrimus. ( Huc usque Isid.) Plerumque (0632A)ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus. Pene cuncta bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quae ex operatione nascuntur. Nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Valde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur. In sola nonnunquam cogitatione delinquitur, et quia usque ad opus non pervenit culpa, neque ad cruciatum pervenit poenitentia. (Greg., Mor. lib. X, c. 39; lib. XVI, c. 20; lib. IV, c. 33; lib. II, c. V.) Sed cogitata afflictio mentem citius erigit, quia nimirum tantummodo cogitata iniquitas polluit. Saepe namque hoc quod a conspectu judicis jam fletu interveniente deletum est, (0632B)ad animum per cogitationem redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine diutina pulsatione reparatur, ita ut quod prius erat in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum versetur in mente. Cum nihil foris opere agitur, sed sola intus cogitatione peccatur, districto se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat. Plerumque aurem cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit, claudit; atque intra secretarium mentis quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis non auditur. Nonnunquam in ipso orationis nostrae sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant quod in nobis Deo flentes immolamus. Omnes qui vel illicita (0632C)appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur. Mare significat mentem hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per Dei gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur. Plerumque mentem hominis tumultus cogitationum deprimit, ira perturbat, et cum recedit ira, succedit inepta laetitia. Frater quidam interrogavit quosdam Patrum utrum polluitur homo quando res sordidas cogitat? Et alii dicebant: Etiam polluitur; non possumus salvari nos, qui idiotae sumus. Sed hoc pertinet ad salutem, si ea quae cogitamus corporaliter non fecerimus. Dixit quidam senex: Non (0632D)quia intrant cogitationes malae in nos, condemnamur ex eo: sed si male utimur cogitationibus et illis assensum praebemus. Fit enim ut et per cogitationes naufragium patiamur, et pro cogitationibus coronemur.(0632D) CAPUT XXXVII. De sermone. (Isid., lib. II Sent., cap. 29.) Cum quaedam parva vitiorum verba non evitamus, magno linguae prolabimur crimine, et dum facta quaedam non gravia libere ac sine metu committimus, ad pejora scelera horrenda peccandi consuetudine labimur. Vani sermones in ore Christiani esse non debent. Nam sicut malos mores bona colloquia corrigunt, ita prava colloquia bonos mores corrumpunt (I Cor. XV). Custodia ori (0633A)ponitur (Psal. CXL), dum quisque non se justum, sed (quod magis verum est) peccatorem fatetur. Manum super os ponit (Job. XXXIX), qui bonis operibus linguae excessum operit. Manum super os ponit, qui malae locutionis culpas bonae actionis velamine tegit. Quadrimoda est dicendi ratio, qua praevidendum est, quid, quando, cui vel quomodo, aliquid proferatur. Bonum quippe bene loquitur, qui ea quae recta sunt humiliter annuntiat. Corde bene loquitur, qui charitatem non simulat. Ore bene loquitur, qui veritatem annuntiat. Factis bene loquitur, qui alios bonis exemplis aedificat. Mali mala respondent pro bonis, et adversa pro prosperis. Boni bona respondent pro malis, et prospera pro adversis. Adversus convicium linguae fortitudo adhibenda est patientiae, (0633B)ut tentatio verbi quae foris impugnat, tolerantiae virtute devicta discedat. Dicebat quidam Patrum quia dum sederent aliquando seniores, et loquerentur sermonem de aedificationibus, erat inter eos unus providus, et vidit angelos manus agitantes et lavantes eos. Ut autem locutio venisset saecularis, discedebant angeli, et volutabantur porci in medio eorum pleni fetoribus, et polluerunt eos. Cum autem rursus loquerentur de aedificatione, venientes iterum angeli lavabant eos. Venerunt ergo aliquando senes ad abbatem Antonium, et erat cum eis etiam abbas Joseph. Volens autem abbas Antonius probare eos, movit sermonem de Scripturis sanctis, et coepit interrogare a junioribus quid esset hoc aut illud verbum? Et singuli eorum dicebant, prout poterant. Ille (0633C)autem dicebat: Necdum invenistis. Post omnes vero dixit abbati Joseph: Tu quomodo dicis verbum hoc? Et ille respondit: Nescio. Et dixit abbas Antonius: Vere abbas Joseph solus invenit viam, qui nescire se respondit. Frater quidam interrogavit senem dicens: Si quis fratrum attulit ad me de foris sermones, vis, abba, dicam ei ut non eos afferat ad me? Et respondit ei senex: Noli. Et dicit frater: Quare? Respondit senex: Quia nec nos potuimus id custodire. Et dixit frater: Quid ergo debet fieri? Et respondit ei senex. Si volumus taciturnitatem servare, sufficit proximo modus ipse.(0633C) CAPUT XXXVIII. De taciturnitate. Lingua discrete frenanda est, non insolubiliter (0633D)obliganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX), ut nimirum cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt in usum se utilitatis impendat. De tacendi atque loquendi censura per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccli. III). Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat, aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. (Gregor., lib. VII Mor., cap. 26.) Quanta sit utilitas taciturnitatis Psalmista considerans ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Non enim poni ori suo parietem, sed ostium (0634A)petit, quod videlicet aperitur et clauditur. Unde et nobis caute dicendum est, quatenus os discrete et congruo tempore vox aperiat, et rursum congruo taciturnitas claudat. Admonendi sunt enim singuli ut si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant unde eos juste reprehendunt. Vocis medicamine utrorumque saluti concurritur, dum ab illo qui infert actio prava compescitur, et ab hoc qui sustinet doloris fervor vulnere aperto temperatur. (D. Greg. Pastor. Curae p. III, admon. 15.) Qui proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicamini subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus quod poterant curare noluerunt. Frater quidam interrogavit parvulum monachum dicens: Bonum est loqui, (0634B)an tacere? Dicit ei puer ille: Si sunt verba otiosa, dimitte ea: si autem bona sunt verba, non diu pertrahas, sed cito incide quod loqueris, et quiesce tu. Dixit senex quidam: Taciturnitati operam da, et nihil cogites, et intende cogitationi tuae, sive quiescens in lecto, sive surgens cum timore Dei, et haec faciens, malignorum impetus non timebis. Dixit abbas pastor: Quia interrogavit abbas Moyses fratrem Zachariam tempore quo moriebatur, dicens: Quid vides? Et ille dixi ei: Nihil melius quam tacere, Pater. Dixit ei: Verum est, fili, tace. Dixit quidam abbati Ammoni: Si sit necessitas cum vicino loquendi, videtur tibi ut de Scripturis cum eo loquar, an de verbis et sententiis seniorum? Dixitque ei senex: Si non potes tacere, bonum est magis ut de verbis (0634C)seniorum loquaris, quam de Scriptura. Periculum enim est non parvum. Dixit senex: Quia homo si verbum quidem habeat, opera autem non habeat, assimilabitur arbori habenti folia, fructum autem non. Sicut enim arbor fructibus plena etiam foliis viridis, ita et sermo consequitur hominem qui habet opera bona.(0634C) CAPUT XXXIX. De multiloquio. Scriptum est: In mutiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Et: Qui multis utitur verbis, laedit animam suam (Eccli. XX). Et, vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Et si in multiloquio extollamur, coram Domino non absolvimur. Unde melius est ut illud Dominum rogantes dicamus: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis (0634D)meis (Psal. CXL). Et: Non declines cor meum in verba malitiae (Ibid.). [Gregor., lib. VII, c. 25, in c. VI Job.] Admonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilantes aspiciant, quanto a rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa, ad superiora colligitur, quia illud repetit unde descendit, et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Qui supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur, unde et redire interius mens ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium sparsa a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia se munitione custodiae non circumcludit. (0635A)In Proverbiis scriptum est (Cap. XXV): Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quia enim murorum silentium non habet, patet inimici jaculis civitas mentis, et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario ostendit. (Gregor., Pastor. Curae p. III, admon. 15.) Plerumque per quosdam gradus desidiosa mens in foveam lapsa impellitur, et dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus, ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus vitam eorum de quibus loquimur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Per effrenationem linguae seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. (Greg., Moral. (0635B)l. VII, c. 37.) Quia multiloquio quisque deserviens, rectitudinem justitiae tenere nequaquam possit, testatur Propheta qui ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Hinc Salomon iterum ait: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X). Isaias propheta ait: Cultus justitiae silentium (Isa. XXXII). Videlicet indicans quia mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jacob. I). Pravi quidem homines, sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquuntur, sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua producit. Per semetipsam nos Veritas (0635C)admonet dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensemus quae poena multiloquio maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur. Dixit aliquando etiam abbas Sysois: Crede, crede, quia ecce triginta annos habeo, quod non deprecor Deum propter peccatum, sed orans hoc dico: Domine Jesu Christe, protege me a lingua mea: et usque nunc per singulos dies corruo per ipsam et delinquo. Abbas Macharius major in Scythi dicebat fratribus: Post missas Ecclesiae fugite fratres. Et dixit ei unus frater: Pater, quo habemus fugere amplius a solitudine (0635D)ista? Et ille respondebat digitum suum ponendo in ore, dicens: Istud est quod fugiendum dico. Et sic intravit in cellam suam, et claudens ostium, sedebat solus. Dixit abbas Sysois: Quia peregrinatio nostra in hoc est ut teneat homo os suum. Dixit abbas Hyperitius: Monachus qui non retinet linguam suam in tempore furoris, neque passiones caeteras poterit aliquando prohibere. Dixit abbas Longinus abbati Lucio: Habeo tres cogitationes: unam, ut ad peregrina pergam. Et respondit ei senex: Si non tenueris linguam, quocunque perrexeris, non eris peregrinas. Sed refrena hic linguam tuam, et eris etiam hic peregrinus. Frater interrogavit abbatem Sysoi, dicens: Desidero custodire cor meum. Dicit ei senex: Et quomodo (0636A)possumus custodire cor nostrum, si lingua nostra januam apertam habuerit? Frater interrogavit abbatem Pastorem dicens: Quomodo oportet monachum sedere in cella: Et respondit: Quantum ad id quod in manifesto est, hoc est, ut faciat opus manuum, et semel comedat, et taceat, et meditetur. Occulte enim proficere potest in cella, hoc est, ut redarguat semetipsum de propriis excessibus unusquisque in omni loco ad quem perrexerit.(0636A) CAPUT XL. De collatione. (Isid., lib. III Sent., cap. 14.) Cum sit utilis ad instruendum lectio, adhibita tamen collatione, majorem intelligentiam praebet. Melius est enim conferre quam legere. Collatio docibilitatem facit, (0636B)Nam propositis interrogationibus cunctatio rerum excluditur, et saepe objectionibus latens veritas approbatur. Quod enim obscurum est aut dubium, conferendo cito perspicitur. Sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit. Haec enim relicto sensu veritatis, lites generat, et pugnando verbis, etiam in Deum blasphemat. Lectio memoriae auxilio eget. Quod si fuerit naturaliter tardior, frequenti tamen meditatione acuitur, ac legendi assiduitate colligitur. Saepe prolixa lectio longitudinis causa memoriam legentis oblitterat. Quod si brevis sit, submotoque libro sententia retractatur in animo, tunc sine labore legitur: et ea quae lecta sunt recolendo, memoria minime excidunt. Acceptabilior est sensibus (0636C)lectio tacita, quam aperta. Amplius enim intellectus instruitur, quando vox legentis quiescit, et sub silentio lingua movetur. Nam clare legendo, et corpus lassatur, et vocis acumen obtunditur. ( Huc usque Isid.) Dixit abbas Pelagius: Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem, aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quod novit. Si autem utrumque cum possit non vult, insaniae morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo, fastidium doctrinae est. Dixit abbas Pastor: Quia qui querulus est, monachus non est; qui fratri suo detrahit, monachus non est; qui iracundus est, monachus non est; qui autem vere monachus est, semper est humilis et quietus, et charitate plenus, et timorem Dei prae oculis habet, et cor suum custodit. (0636D)Interrogatus senex quid est quod legitur, via angusta et arcta, respondens senex, ait: Angusta et arcta via est, ut cogitationibus suis homo violentiam faciat, et abscidat propter Deum voluntates suas. Hoc est etiam quod scriptum est: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. VII). Dixit senex: Debet monachus quotidie mane et sero cogitare in semetipso, quid fecit eorum quae vult Deus, et quae non fecit: et ita tractans omnem vitam suam poenitentiam agendo, monachus esse potest. Dixit senex: Dormiente te, aut surgente, vel aliud quid faciente, si fuerit Deus ante oculos tuos, in nullo te inimicus poterit deterrere, et si talis cogitatio manserit in homine, etiam Dei virtus manet in eo.(0637A) CAPUT XLI. De dilectione proximi, et correctione fraterna. Duo sunt erga dilectionem proximi conservanda; unum ne malum quis inferat, alterum ut bonum impendat. Primum ut caveat laedere, sequens ut discat totum patrare. Amicitia est animorum societas. Haec quippe a duobus incipit. Nam minus quam inter duos dilectio esse non poterit. Tunc vere amicus amatur, si non pro se, sed pro Deo ametur. Qui vero pro se amicum diligit, insipienter eum amplectitur. Multum in terra demersus est, qui carnaliter hominem moriturum plus diligit quam oportet. (Isid., lib. III Sent., cap. 32.) Non debet vitia aliena corripere, qui adhuc vitiorum contagionibus servit. Improbum est enim arguere quemquam in alio, (0637B)quod adhuc reprehendit in semetipso. Qui veraciter vult sanare ac corripere fraternam infirmitatem, talem se praestare fraternae utilitati studeat, ut eum quem corripere cupit, humili corde admoneat; hoc faciens ex compassione quasi communis periculi, ne forte et ipse subjiciatur tentationi. Sicut viri spirituales alieni peccati emendationem exspectant, ita protervi delinquentibus deridendo insultant. Et quantum in ipsis est, eos insanabiles putant, nec declinant cor ad compatiendi misericordiam, sed supervenientes detestantur atque blasphemant. Plerique correptionem suam officium charitatis existimant. Plerique vero hoc ipsum quod ex charitate corripiuntur ad injuriae contumeliam trahunt. Unde evenit ut ex eo deteriores efficiantur, per quod (0637C)emendari obediendo potuerunt. Salubriter accipiunt justi quoties de suis excessibus arguuntur. Iniquis molesta est veritas, et amara disciplina justitiae; nec delectantur nisi placentia propriae imbecillitatis. Corda reproborum lubrica sunt ad malum consentiendum et fluxa, ad bonum vero consentiendum durissima. De talibus Salomon ait: Qui erudit derisorem, ipse sibi facit injuriam (Prov. IX, XV). De bono autem: Doce justum (inquit) et festinabit accipere. In odium enim contra corripientem se, vertitur malus. (Greg. lib. XX, c. 21, Expos. mor., in Job cap. XIX). Sed si ab increpatione illius idcirco reticemus, quia contra nos insurgere odia formidamus, non jam lucra Dei, sed nostra procul dubio quaerimus. Sciendum magnopere est quod nonnunquam cum redarguuntur pravi, deteriores (0637D)existunt, nosque magnis odiis insequuntur. Ipsis ergo et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Unde necesse est nobis ut aliquando toleremus tacendo quod sunt, quatenus in nobis discant videndo quod non sunt. Non est omnino justo timendum, ne dum quisque corripitur, contumelias inferat, sed ne tractus ad odium, pejor fiat. Cavendum summopere est ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque ad lasciviam obtrectationis extendat, ne odium malitia excitet, et usque ad jacula maledictionis inclinet. Hinc Salomon ait. Argue sapientem, et amabit te, insipientem, et adjiciet odisse te. Qui diligit disciplinam, diligit sensum. Nam qui odit arguentem se, (0638A)stultus est (Prov. IX, XII). Sed quia Apostolus ait: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes (I Thess. V), necesse est ut hic pia Patrum correptionis ponamus exempla. Offendit aliquando frater in congregatione, et expulsus est foras. Expulsus autem de congregatione, misit se in carectum, et flebat ibi. Contigit autem ut alii fratres euntes ad abbatem pastorem, audirent eum plorantem. Qui descendentes ad eum, invenerunt eum magno labore constrictum, et rogaverunt eum ut iret ad senem illum solitarium, et non acquievit, dicens: In hoc loco moriar ego. Venerunt autem fratres ad abbatem Pastorem, et narraverunt ei de eo. Et rogavit eos, ut irent ad eum dicentes: Abbas Pastor vocat te ad se. Quod cum ei dixissent, (0638B)perrexit ad eum. Et videns eum senex afflictum, surrexit et osculatus est eum. Et adgaudens ei rogabat ut sumeret cibum. Qui et ita fecit. Frater interrogavit abbatem Pastorem dicens: Feci peccatum grande, et volo triennium poenitere. Dixit autem ei abbas Pastor: Multum est. Et dixit ei frater: Jubes unum annum. Et dixit iterum senex: Multum est. Qui autem praesentes erant, dicebant usque ad quadraginta dies. Senex iterum dixit: Multum est. Et adjecit dicens: Ego puto quia si toto corde homo poenitentiam agat, etiam triduanam poenitentiam suscipiat Deus. Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem. dicens: Quomodo opus est jejunare? Et dixit abbas Pastor: Ego volo ut quotidie quis manducans, paululum subtrahat sibi ne satietur. Et dixit ei abbas (0638C)Joseph: Ergo quando eras juvenis, non jejunabas biduanas? Dixit senex: Crede mihi, frater, quia et triduanas, et hebdomadam. Sed haec omnia probaverunt senes magni, et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, parum sibi subtrahendo, et ostenderunt nobis viam hanc regalem, quia levior est et facilis.(0638C) CAPUT XLII. De zelo pastoris officii. (Greg., in Ezech. lib. I, hom. 12.) Omnis spiritualis zelus doctoris animum frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere, rebus temporalibus delectari conspicit. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum, sicut Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). Quantum frixura cordis quae (0638D)pro spirituali zelo agitur, omnipotenti Domino placet, aperte ostenditur, cum offerri per legem simila in sacrificio jubetur. Scriptum quippe est: In sartagine oleo conspersa frigatur, offeretque eam calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos, qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari (Levit. VI). Tunc simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zeli sancti ardorem crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est, cum per charitatis et misericordiae viscera in conspectu omnipotentis Dei ardet et lucet. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur, calorem simila amisit. Notandum valde est quis similam (0639A)offerre praecipitur, videlicet sacerdos patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit qui esse se omnipotentis Dei filium moribus demonstrat, et qui a nobilitate intima, operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spiritualis afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem (Ezech. IV), id est, assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, (0639B)si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando etiam severius agendo. ( Huc usque Greg.) Necesse est ut hoc ante omnia qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat: sed in ultionem peccati tempus modumque considerans, surgentis animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat, ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus. Qui zelo rectitudinis movetur, sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, ut fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus ipso zelo rectitutidinis, longe a rectitudine (0639C)suberret.(0639C) CAPUT XLIII. De doctrinae discretione. (Isid., lib. III Sent., cap. 43, 44, 46.) Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversae sint exhortationes doctorum. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda. Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut juxta vulnerum varietatem medicina diversa sit: sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat pro aetate, pro sexu ac professione annuntiabit. Prima quippe prudentiae virtus est, eam quam docere oporteat aestimare personam. Aliter est agendum (0639D)erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum iis qui nobis commissi non sunt. Qui si justi sunt, venerandi sunt; si vero delinquunt, pro sola charitate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum severitate, sicut ii qui nobis regendi commissi sunt. Pro malo merito plebis aufertur doctrina praedicationis. Pro bono merito audientis, tribuitur sermo doctori. In potestate divina consistit, cui velit Deus doctrinae verbum dare, vel cui auferre. Et hoc aut pro dicentis aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctori, modo vero pro utriusque [ Al., utilibus] meritis tribuatur. Qui docendi accipit officium, interdum ad tempus facta proximi taceat, quae statim (0640A)corrigere nequaquam existimat. Nam si corrigere potest et dissimulat, verum est quod consensum erroris alieni habeat. Plerumque sancti doctores pro mali pertinacia, quia iniquos emendare nequeunt, his tacere disponunt: sed calorem spiritus quo aguntur ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt iniquorum. Qui praesunt, pro subditorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant: dicente Domino ad prophetam: Speculatorem te dedi domui Israel. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Qui praeest curam debet habere de iis qui pereunt, ut ejus redargutione aut corrigantur a peccatis, aut si (0640B)incorrigibiles existunt, ab Ecclesia separentur. Qui blando verbo castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur. Cum dolore enim abscindenda sunt, quae leniter sanari non possunt. Qui admonitus secrete corrigi de peccato negligit, publice arguendus est, ut vulnus quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Palam enim sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, ii qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Melius est enim ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam pro unius licentia multi periclitentur. Ita ergo delinquenti sermo est proferendus, sicut ejus qui corripitur expostulat salus. Quod si (0640C)opus est aliquam medicamenti salutem verbo increpationis aspergere, lenitatem tamen corde opus est retinere. Doctores nonnunquam duris feriunt increpationibus subditos, qui tamen a charitate eorum quos corripiunt, non recedunt. ( Huc usque Isid.) Magna est disciplinae magisterii subtilitas discretionis, quatenus quisque rector culpas delinquentium discrete noverit parcere, et pie resecare. Qui autem sic dimittunt peccata ut non corrigant, aut sic quasi corrigendo feriunt, ut non dimittant, discretionis spiritum habent. Scriptum est in libro Genesis: Sirecte offeras, et recte non dividas, peccasti (Gen. IV, juxta LXX). [Gregor., lib. III Expos. mor., c. 9 et 10, et l. I super Ezech., hom. 11.] Oblata recte dividere, est quaelibet bona nostra studia discernendo pensare. (0640D)Quod nimirum qui agere dissimulat, etiam recte offerens peccat. Saepe quod bono studio gerimus, dum discernere caute negligimus, quo judicetur fine, nescimus; et nonnunquam hoc fit reatus criminis, quod putatur causa virtutis. Recte ergo offerimus, cum bono studio bonum opus agimus; sed recte non dividimus, si habere discretionem in bono opere postponamus. Dixit abbas Antonius: Sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia, et quia non habent discretionem, longe facti sunt a Deo. Dicebat abbas Daniel quia quantum corpus virescit, tantum anima exsiccatur; et quantum siccatum fuerit corpus, tantum anima virescit. Dixit abbas Pastor: Malitia nequaquam expellit malitiam, (0641A)sed si quis tibi malefecerit, bene fac ei, ut per bonum opus tuum destruas malitiam illius. Interrogatus est quidam senex a quodam fratre dicente: Quomodo possum invenire Deum? Utrum in jejuniis, an in laboribus, an in vigiliis, an in misericordia? Et respondit: In his quae enumerasti, et in discretione. Dico enim tibi quia multi afflixerunt carnem suam, et quia sine discretione faciebant hoc, abierunt vacui nihil habentes.(0641A) CAPUT XLIV. De donis divinis. Omnipotens Deus interni judicii secreto moderamine: Alii sermonem sapientiae, alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera (0641B)linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit (I Cor. XII). (Greg. l. XX Moral. in Job. c. 18 et 11.) Creator noster ac dispositor sic moderatur cuncta, ut qui extolli poterat ex dono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet. Atque ita fit ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alteri alterum subdat. Omnipotens Dominus sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum: et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. Sancta Ecclesia superni sui capitis corpus est, in qua alius alta videndo, oculus, alius recta operando, manus, alius ad cuncta discurrendo, pes, alius praeceptorum (0641C)vocem intelligendo, auris, alius malorum fetorem, bonorumque fragrantiam discernendo, naris est. Qui enim corporalium more membrorum, dum vicissim sibi accepta officia impendunt, unum de semetipsis omnibus corpus reddunt. Miro consilio auctor ac dispositor noster huic illa largitur quae alii denegat, alii haec denegat quae isti largitur. Mensuras itaque sibi positas egredi nititur, quisquis posse plus quam acceperit conatur. Unusquisque fidelium (cui fortasse tantummodo datum est praeceptorum occulta disserere) si tentat etiam miraculis coruscare: aut is quem supernae virtutis donum ad sola miracula roborat, etiam divinae legis pandere occulta contendat, in praecipitio pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit. Dicebant (0641D)de abbate Hor quod neque mentitus est unquam, neque juravit, neque maledixit hominem, neque (si necesse non fuit) locutus est alicui. Venit aliquando abbas Hilarion, de Palaestina ad abbatem Antonium in montem, et dixit ei abbas Antonius: Bene venisti, lucifer, qui mane oriris. Et dixit ei abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, quae sustines orbem terrarum. Dixit quidam abbas quod habitaverit in eremo quadraginta annis solitarius quidam; qui interrogatus a Joanne abbate, respondit: Quia ex quo coepi solitarius esse, nunquam me vidit sol manducantem. Respondit ei abbas Joannes: Nec me irascentem. Dicebant de abbate Arsenio quod tota nocte vigilabat, et quando volebat circa mane dormire, dicebat (0642A)somno, Veni, serve male. Et subripiebat parum somni sedendo, et statim surgebat.(0642A) CAPUT XLV. De gratia Dei. (Greg., l. I super Ezech., hom. 9.) Ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adjuvat qui jubet. Sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt. Bona autem nostra, et omnipotentis Dei sunt, et nostra. Quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur, ne inaniter velimus, sed possimus implere quod volumus. Praeveniente gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat (0642B)dicens: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV). Qui ne videretur suae virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). [Isid. l. II Sent., c. 5.) Interdum peccantibus nobis suam Deus gratiam non retrahit, ut ad spem divinae propitiationis humana mens consurgat. Ab illo enim nobis omnia bona, gratia praeveniente, donantur. Profectus hominis donum Dei est, nec a se potest quisquam, sed a Deo corrigi, testante propheta, qui ait: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jer. X). Spiritualis gratia non omnibus distribuitur, sed tantummodo electis donatur. Munera gratiarum, alii ista, alii vero donantur illa, nec datur habere ita uni ut non egeat altero. Posse fieri non est dubium, ut ii (0642C)quos quidam virtutum excellentia antecedunt, Dei repentina praeveniente gratia, quosdam compendio sanctitatis praeveniant, ut dum sunt conversione postremi, subito efficiantur virtutis culmine primi. Dum quisque aliquod bonum accipit, non appetat amplius quam quod meruit, ne dum alterius membri officium arripere tentat, id quod meruit perdat. Conturbat enim corporis ordinem totum, qui non suo contentus officio, subripit alienum. Frater interrogavit quemdam senem dicens: Si fuero in loco aliquo, et nata mihi fuerit tribulatio, et non habuero cui me committam, et indicem illi passionem animae meae, quid facio? Dicit illi senex: Crede in Deum, quia ipse mittet gratiam suam, et satisfaciet tibi, si in veritate rogaveris eum. Et addidit dicens: Audivi (0642D)enim quia in Scythi tale aliquid factum est. Erat ibi quidam qui sustinebat tentationes, et non habens fiduciam in aliquo cui confiteretur, paravit sero peram suam ut discederet. Et ecce nocte apparuit ei gratia Domini in specie virginis, et rogabat eum dicens: Nusquam vadas, sed sede hic mecum; nihil enim malum tibi fiet ex iis quae audisti. Qui credens verbis ejus sedit, et sanatum est statim cor ipsius.(0642A) CAPUT XLVI. De bonis subjectis. (D. Greg., pastor. Curae p. III, admon. 5, 11.) Admonendi sunt subditi ne praepositorum suorum vitam temere, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, reprehendant, ne unde recte mala redarguunt, (0643A)inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt subditi, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant: sed sic (si qua valde sunt eorum prava) apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Admonendi sunt benevoli subditi, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenus habere et propria concupiscant, sic proximorum facta diligendo laudent, ut etiam imitando multiplicent, ne (si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alienum devoti fautores, sed pigri spectatores assistunt) eo post certamen sine bravio remaneant, quo nunc in certamine non laborant, et tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc labore otiosi perdurant. Valde peccamus; (0643B)si aliena bene gesta non diligimus, sed nil mercedis agimus; si ea quae diligimus, in quantum possumus, non imitamur. Nostra nimirum sunt bona aliorum, quae (et si imitari non possumus) in aliis amamus, amantium fiunt, quaeque amantur in nobis. (Greg. lib. XXV Expos. mor., c. 22.) Qui igitur magnis virtutibus in sanctae Ecclesiae sinu proficiunt, praepositorum suorum vitam despicere non debent, cum vacare eos rebus exterioribus vident: quia hoc quod ipsi securi intima penetrant, ex illorum adjumento est, qui contra procellas hujus saeculi exterius laborant. Quam enim candoris sui gratiam retineret, si byssum pluvia tangeret? Aut quid fulgoris atque claritatis coccus vel hyacinthus ostenderet, si haec susceptus pulvis foedaret? Sit ergo desuper textura (0643C)cilicii fortis ad pulverem, sit interius color hyacinthinus, aptus ad decorem. Ornent Ecclesiam qui solis rebus spiritalibus vacant. Tegant Ecclesiam, quos et labor rerum corporalium gravat. Nequaquam ergo contra rectorem suum exteriora agentem murmuret is qui intra sanctam Ecclesiam jam spiritualiter fulget. Si enim tu secure interius, ut coccus, rutilas, cilicium quo protegeris, cur accusas? ( Huc usque Greg.) Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem dicens: Dic mihi quomodo monachus fiam? Et dixit senex: Si vis invenire requiem et in isto saeculo et in futuro, in omni causa dic: Quid sum ego? Et non judices quemquam. Frater interrogavit abbatem Pastorem dicens: Quid faciam, quia pusillanimis fio dum sedeo. Dicit ei senex: Nullum (0643D)judices, nullum spernas, neque condemnes, nullique detrahas, et Deus tibi praestat requiem, et erit sessio tua sine perturbatione. Vir quidam sanctus cum audisset quemdam peccantem, flevit amare, et dixit: Iste hodie, ego crastino. Verumtamen qualiter vis peccet aliquis ante te, non judices: sed judica magis temetipsum peccatorem, quam illum. Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus error putatur. Saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Unde et nonnulli subditi contra hoc manum reprehensionis mittunt: sed a vita protinus ipsa, sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum tetendit: sed delinquens vitam perdidit (II Reg. 6), quia (0644A)dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a viventium sorte reprobantur.(0644A) CAPUT XLVII. Ut thesaurus monachi in coelo collocetur. Dominus nos admonet dicens: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea exterminat (Matth. VI). Et quomodo unusquisque ad perfectionem monachatus perveniat, ipse iterum dicit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesauros in coelo, et veni et sequere me (Matth. XIX, Marc. X, Luc. XIX). Thesaurum ergo nostrum, fratres, in coelo ponamus, ubi hostem et expugnatorem non timeamus. Thesaurum itaque operum vel virtutum nostrarum collocemus in coelo, ubi non timeamus occultum furem, neque (0644B)violentum raptorem. Patria enim nostra paradisus est. In patria vero nostra postmodum recepturi, multiplices nunc bonarum virtutum debemus condere thesauros, ubi post finem hujus saeculi centuplicatos mereamur recipere fructus. Sancti enim, dicit propheta, in terra sua duplicia possidebunt (Isa. VI), id est, in terra viventium beatitudinem mentis simul habebunt et corporis: Ubi Dominus Jesus Christus reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Phil. III). [ Cyprian., lib. de Mortalit. in fine.] Magnus enim nos illic charorum exspectat numerus; parentum, fratrum atque sororum copiosa turba videre desiderat, de sua jam immortalitate secura, sed adhuc de nostra salute (0644C)sollicita. Ibi chorus patriarcharum, numerus prophetarum, apostolorum, virginum, et omnium cernere nos desiderat cuneus sanctorum. O quam grandis laetitia est, ad istorum omnium sanctorum pervenire consortium, ad istorum omnium felicem venire complexum! O quam summa et perpetua felicitas, illic apostolorum gloriosos cernere choros, et exsultantium prophetarum numerum videre sacratum, et inter virginum, martyrum et confessorum candidatum cuneum interesse sanctorum. Dixit abbas Hyperitius: Thesaurus monachi est voluntaria paupertas. Thesauriza ergo tibi, frater, in coelo, quia ad requiescendum sine fine sunt saecula. Dicebat abbas Evagrius: Cum sedes in cella, collige ad te sensum tuum, et memor esto diei mortis, et tunc videbis corporis tui (0644D)mortificationem. Cogita cladem, suscipe dolorem, devita mundi istius vanitates. Esto modestus et sollicitus, ut possis semper in eodem quietis proposito permanere, et non infirmaberis. Memorare etiam et bona quae sunt justis reposita. Fiduciam habe ante Deum Patrem et Christum ejus, coram angelis, et potestatibus, atque omni plebe regni coelorum, et dona ejus cogita, et requiem, et gaudium. Super bona vero justis reposita gaude, et exsulta, et laetare, et his quidem frui festina.(0644A) CAPUT XLVIII. De consilio. De hac nos virtute consilii Salomon admonet dicens: Audi, fili, consilium, et suscipe disciplinam, ut (0645A)sis sapiens in novissimis tuis (Prov. XIX). Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebit (Eccli. XXXII). Astutus enim omnia agit cum consilio (Prov. XIII). Et qui agunt cuncta cum consilio, multa reguntur sapientia (Ibid.). Nam dissipantur cogitationes, ubi non est consilium (Prov. XV). Ubi vero plures sunt consiliarii, confirmantur. Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur (Prov. XXVII). Cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt (Prov. XXIV). Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet (Eccli. XXI). Magna etenim res est bonum consilium, et monachis valde pernecessarium. Hanc igitur consilii virtutem dilexerunt omnes in terra qui ad coelestem voluerunt (0645B)conscendere patriam. Per hanc virtutem consilii martyres ut aeternam a Domino reciperent vitam, morti mortalia sua tradiderunt corpora. Per hanc consilii virtutem virgines et confessores in servitio Domini usque in finem perseveraverunt. Grave autem consilium cordis, omnem inconstantiam vagationis expellit. Sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa desiderant. Omnipotens ergo Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat: sed cum per gratiam respicit, vagam mentem in consilii stabilitatem figit. Cum Deus omnipotens leves motus hominis misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus constantiae maturitatem format, atque supernae gratiae respectu cor ejus ad (0645C)gravitatem consilii repente perducit. In omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum, et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina. Et si est rectum coram Deo, perfice illud; si vero perversum fuerit, amputa illud ab anima tua. Et nos ergo, fratres, omnia quae agimus, cum consilio agamus, quia scriptum est: Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile: et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit te, et quasi imbres, mittet tibi eloquia sapientiae suae, et aperiet os tuum in oratione, et diriget consilium tuum in bono, et usque in saeculum non delebitur memoria tua (Eccli. XXXVII, XXXIX). Venit in initio (0645D)conversationis suae abbas Evagrius ad quemdam senem, quaerens consilium, et dicit ei: Dic mihi, abba, sermonem quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si vis salvus fieri, quando vadis ad aliquem, non prius loquaris antequam ille te inquirat. Evagrius autem compunctus in hoc sermone, dixit: Crede mihi, multos codices legi, et talem eruditionem nunquam inveni. Et multum proficiens exiit. Dixit abbas Pastor: Qui docet et non facit quae docet, similis est canali, quae omnes ad se venientes satiat, et sordes eorum lavat, seipsam autem purgare non potest, sed omnis spurcitia et immunditia in ea est. Frater interrogavit abbatem Pastorem dicens: Quid est illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo sine (0646A)causa (Matth. V). Et ille respondit: Ex omni re qua te gravare voluerit frater tuus, ne irascaris adversus eum donec oculum tuum dextrum ejiciat: alioquin sine causa irasceris ei. Si autem aliquis vult te separare a Deo, pro hoc irascere.(0646A) CAPUT XLIX. De sanctificatione cordis et corporis. Inter caetera de sanctificatione sic Paulus in Epistola ad Thessalonicenses ait: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis a fornicatione (I Thess. IV). Haec est voluntas Dei, dicit, id est, hoc placet Deo, ut vos corde pariter sancitificati sitis et corpore. Nisi enim ei hoc placuisset, nobis non imperasset dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester (Lev. XIX et XX). Sed vere (0646B)et absque ulla dubitatione, sanctimonia qua sanctimoniales et magnificentia qua magnifici apud Deum efficiuntur sancti, in sanctificatione ejusdem nostri creatoris consistit, sicut scriptum est: Sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus (Psal. XCV). Hinc et Dominus ait: Custodite praecepta mea, et facite ea, ego Dominus qui sanctifico vos (Lev. XX). Quae virtus sanctificationis, quamvis omnibus inesse debeat Christianis, maxime tamen ordini convenit et condecet sacerdotali. Unde et Dominus Moysi ait: Vesties Aaron et filios ejus, et sanctificabis illos, ut sacerdotio fungantur mihi (Exod. XXVIII). Et ne contaminetur sacerdos in mortibus, quia consecratus est Deo suo, et panes propositionis offert. Sit ergo sanctus, quia et ego sanctus sum Dominus, qui sanctifico (0646C)vos (Lev. XXI). Vere enim nisi corde et corpore sanctificato Deo sacrificium a sacerdote offeratur, non erit ei gratum, qui cor illius a fornicationis contagio cognoscit esse pollutum. Unde et hoc in loco non solum Thessalonicenses (I Thess. IV), sed et omnes hortatur Apostolus in Christo credentes, ut se abstineant a fornicatione: quia sicut per humilitatem mentis custoditur castitas carnis, ita per superbiam cordis in immunditiam itur libidinis. (Isid., l. II Sentent., c. 39.) Et ideo luxuriosis atque superbis familiariter se plus quam caeteris peccatoribus consociant daemones, quia per luxuriam carnis suis eos diabolus constringit catenis, ut a Deo separati daemonibusque sociati, regnum coelorum habere non possint cum sanctis. De hac sanctificationis virtute (0646D)sic et Joannes apostolus ait: Omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est (I Joan. III). Multi se dicunt spem habere vitae coelestis in Christo, sed hanc confessionem negligenter vivendo evacuant. Manifestum autem de se indicium supernae spei exhibet, qui bonis operam dare actibus studet, certus quia non aliter ad similitudinem Dei quis in futuro perveniet, nisi Dei sanctitatem in praesenti se sanctificando (id est, abnegando impietatem et saecularia desideria, sobrie autem et juste, et pie vivendo [Tit. II] ) imitetur. Qui habet spem in Domino, sanctificat se (quantum potest) ipsum intuendo, et ejus per omnia gratiam flagitando qui ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), eique dicendo: Adjutor (0647A)meus esto, ne derelinquas me (Ps. XXVI). Ergo sanctificat nos, sicut et ipse sanctus est (I Joan. III). Sed ille sanctus aeternitate, nos sancti fide. Tempore enim antiquo, episcopi, presbyteri et diaconi unius uxoris viri ordinabantur (I Tim. III): modo autem (quia sanctitatis causa crevit munditia) ab omni carnali consortio omnes illos sacrorum regula prohibet canonum. Nam et in Veteri Testamento (Exod. XXVIII) eo tempore tantum quo sacerdotes praesto erant altari, ab uxorum suarum se continebant concubitu: nunc autem (quia quotidie corpus Domini aut conficiendum nobis est ad altare, aut sumendum) a carnali concubitu quotidie nobis est abstinendum. Hinc Paulus Timotheum admonet, dicens: Exemplum esto fidelium in sermone, in conversatione, (0647B)in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV). Qui enim aliis in sermone exemplum debet praebere, modum locutionis non debet ignorare, sed diligenter debet attendere, quid, cui, quando vel quomodo debeat loqui, ut sermo ejus non fatuus, sed, secundum Domini praeceptum, sale sapientiae sit conditus (Matth. IX). Ille in conversatione bonum aliis praebet exemplum qui caste, pie et juste vivit in hoc saeculo (Luc. XIV). Ille in charitate aliis bonum praebet exemplum qui Deum ex toto corde, tota mente, tota virtute diligit, et proximum sicut semetipsum (Deut. VI; Matth. XXII; Luc. X). Ille in fide bonum praebet exemplum, qui recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Ille in castitate aliis bonum praebet exemplum, qui castitatis pulchritudinem (0647C)diligens, non solum eam in suo servat corpore, sed etiam a cogitationibus pravis tutam custodit in mente, quia nihil prodest incorruptio carnis ubi non est integritas mentis.(0647C) CAPUT L. De vocatione divinae pietatis. Vocatio divinae pietatis (quae diversis modis in diversis aetatibus et diversis fit temporibus) non hominis merito, sed semper gratis ab ipso solo pioque fit Deo: sicut Apostolus ait: Sine poenitentia sunt dona, et vocatio Dei (Rom. XI). Qui et ad Timotheum dicit: Qui liberavit nos et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum et gratiam (II Tim. I). Vocantur enim, ut dictum est, diversis modis: (0647D)quia alii tantum corpore sani vocantur, divinitus inspirati; alii autem infirmitate carnis afflicti; alii vero diversis damnis, vel tribulationibus variis oppressi. Vocantur et diversis aetatibus, quia alii in infantia, alii in adolescentia, alii in juventute, alii vero in senectute, vel etiam in decrepita aetate vocantur; et diversis horis diei, quia alii primo mane, alii hora tertia, alii hora sexta, alii nona, alii vero vocantur undecima. Quorum omnium nullus in immunditiam, sed omnes sunt vocati a sancto Deo in sanctificationem cordis et corporis. Sanctus etenim Deus sanctos vult semper habere ministros, sicut et idem in Evangelio ait: Pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Joan. XVII). Dixit (0648A)quidam senex: Quia duo fratres erant vicini, unus peregrinus, et alter indigena. Erat autem peregrinus ille modicum negligentior, ille vero indigena studiosus valde: contigit autem ut dormiret peregrinus ille in pace. Senex autem qui erat vicinus eorum, cum esset providus, vidit multitudinem angelorum deducentium animam ejus. Cum ergo venisset ad coelum ut intraret, facta est quaestio de illa anima. Et venit vox desuper dicens: Manifestum est quia modicum negligens fuit, sed propter peregrinationem ejus aperite ei. Et post haec dormivit ille indigena, et venit omnis cognatio ad eum: angelos vero non vidit ille senex venire ad deducendam animam illius. Miratus autem senex dixit: Quomodo peregrinus ille cum negligentior fuerit, (0648B)talem gloriam habuit, et hic cum studiosus esset, nihil hujusmodi meruit. Et venit vox dicens ei: Hic studiosus cum venit ut dormiret, aperuit oculos suos et vidit parentes suos flentes, et consolata est anima ejus. Peregrinus vero, ille licet negligentior fuit, nullum tamen suorum vidit, et ingemiscens flevit, et Deus consolatus est eum. Dicebant de abbate Sysois quod in die dormitionis suae cum sederent circa eum patres, splenduit sicut sol facies ejus, et dixit ad eos: Ecce chorus prophetarum et apostolorum venit. Iterum dixit: Ecce angeli venerunt accipere me. Et rursum facta est facies ejus sicut sol, et timuerunt omnes. Dicit iterum eis: Videte, ecce Dominus venit dicens: Afferte mihi vas electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum. Et fulgore (0648C)repletus est totus locus ille odore suavitatis.(0648C) CAPUT LI. De dilectione et gratia Dei. De hoc capitulo sic Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo. Cujus gratia sumus salvati: et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo, ut ostenderet abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim sumus salvati per fidem (Eph. II). Deus autem dives esse dicitur in misericordia, quia omnipotens est et misericordia ejus plena est terra. Dives autem Deus dicitur in misericordia, quia peccatores omnes misericorditer trahit ad poenitentiam, et in ea misericorditer concedit (0648D)perseverantiam. Et dives dicitur propter nimiam charitatem suam, qua dilexit genus humanum. In tantum enim nos dilexit omnipotens Deus, ut Filium suum morti traderet pro nobis, sicut scriptum est: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Nimia enim id et grandis charitas est, pro peccatoribus servis unigenitum tradere Filium, et eosdem rebelles servos diligere tanquam filios. Hinc etenim, fratres, considerare debemus quantum nos Dominus diligat sanctos, qui tantum diligere dignatus est peccatores, Qui cum essemus mortui propter delicta nostra, vivificavit nos in Christo Jesu (Ephes. II). Propter misericordiam suam, unam atque eamdem nobis tribuens (0649A)cum eo vitam habere perpetuam. Mortua enim dicitur anima, quando mortiferis vitiis esse dicitur maculata, sicut et Apostolus ait: Et vos cum essetis mortui in delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis manifeste (Eph. II.). Mors animae dicitur esse peccatum, sicut propheta ait: Quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Duobus etenim modis uniuscujusque hominis peccat anima, id est, in non faciendo quae facere jussa sunt, et faciendo quae vetita sunt. Cujus gratia, inquit, salvati sumus, id est non ex prioribus vitae nostrae operibus, sed sola fide et baptismi gratia, nostrorum accepimus remissionem peccatorum. Ipse enim Dominus noster, qui dives est in misericordia, fratres, propter nimiam charitatem suam (qua dilexit nos) conresuscitavit (0649B)et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Considerate, fratres, quas gratiarum actiones Creatori nostro referre debemus, quando in natura nostra ipse Creator et Redemptor noster Christus, et resurrexit a mortuis, et ascendit ad coelos, et sedet ad dexteram Patris. In qua natura nostra et nos consurreximus, ascendimus et sedemus ad dexteram Patris. Unde et vir sanctus, qui vivens in carne conversationem habet in coelis, non dubitat dicere quod sancti jam sedeant et regnent cum Christo in dextera Patris. Quanta sit beneficii magnitudo et quam multiplex gratia qua nos Domino consedere fecit, et conregnare cum Christo: hinc comprobatur, cum nos qui quondam lege tenebamur inferni, nunc in Christo regnemus sedeamusque cum eo. Vere (0649C)abundans est gratia, quae non solum peccata donavit, sed etiam cum Christo nos resuscitatos in dextera Dei collocavit. Dixit cuidam episcopo angelus: Sic dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo (Joan. III). Qui igitur cum inimici essent homines, mori pro ipsis elegit, non multo magis domesticos effectos eos, et poenitentiam agentes super iis quae gesserant absolvet a poenis, et praestabit iis (quae ab ipso praeparata sunt) bona? Hoc ergo scito quia nulla delicta hominum vincunt clementiam Dei. Tantum ut per patientiam ea quae pridem gesserant mala abluant actibus bonis. Cum enim sit misericors Deus, scit infirmitates generis vestri, et passionum fortitudinem, et diaboli potentiam atque astutiam, et incidentibus hominibus in peccatis, (0649D)quasi ignoscit, et exspectat correctionem eorum, patientiam habens in eis. Convertentibus vero atque exorantibus bonitatem, tanquam infirmis compatitur et absolvit confestim tormenta eorum, et donat eis bona quae praeparata sunt justis.(0649B) CAPUT LII. De eo quod sancti filii lucis vocantur. Joannes apostolus ait: Annuntiamus vobis quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I). Merito ergo qui filii Dei sunt, filii lucis ab Apostolo vocantur, ubi ait: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non estis noctis, neque tenebrarum (I Thess. V). Sicut enim dicuntur filii dilectionis vel filii pacis habentes in se dilectionem et pacem, ita dicuntur et filii (0650A)lucis habentes in se fidei et scientiae lumen. Unde et alibi Paulus ait: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Eph. V). Sive filii lucis dicuntur, id est filii Dei, sicut Dominus ait: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Et filii diei, inquit, id est Domini Jesu Christi, qui dixit discipulis suis: Nonne duodecim horae sunt diei? Qui ambulat in die non offendit (Joan. XI). Se enim diem, et apostolos significari voluit horas. Nam ipse spiritaliter verus dies est, quia de ipso dictum est. Dies sanctificatus illuxit nobis. Duodecim vero horae (ut praedictum est) duodecim sunt ejus apostoli; quia ut diem se esse ostenderet, duodecim apostolos elegit. Qui vero operatur veritatem et in lucem venit lux est, (0650B)et filius lucis et diei (Joan. III). Sicut enim nemo a seipso est, ita etiam nemo a seipso illuminatur, sed illustrante illo de quo scriptum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Quicunque enim a tenebris ignorantiae et a peccatis surrexerit, et illuminatus ab ipso fuerit qui dixit: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII), merito filius lucis et diei vocatur. Imitatione enim, non natura, filii Dei sumus, sicut ait Salvator: Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. V).(0650B) CAPUT LIII. De spe. De hoc spei capitulo sic et apostolus Paulus ait: (0650C)Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI). Neque enim quod videt, quis sperat, sed quod non videmus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Spes est bonorum exspectatio futurorum, quae exprimit humilitatis affectum, et sedulae servitutis obsequium. Spes autem vocata, quod sit pes progrediendi, quasi enim est pes. Unde e contrario dicitur desperatio, cui nulla est progrediendi facultas: quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Ille enim fiducialiter exspectat, qui ejus mandata fideliter servat. Beata enim recte ab Apostolo dicitur spes ubi filii Dei merebimur esse et haeredes: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Ubi cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus (0650D)eum, sicuti est (Rom. VIII). Ubi et peccatum nobis non dominabitur et vita aeterna praestabitur. Ubi splendorem solis et consortium obtinebimus angelorum. Hinc et alibi Apostolus ait: Propter spem, quae reposita est nobis in coelis (Col. I). Spes enim bonorum futurorum non est modo carnalibus perspicua oculis, sed adhuc reposita est nobis in coelis. De qua spe idem Apostolus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Nam et spes omnium electorum vita aeterna est, quae in coelo adhuc in Christo nobis reposita est: Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et nos apparebimus cum illo in gloria (Col. III). Nam et alibi idem (0651A)Apostolus ait: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater qui dilexit nos, et dedit nobis consolationem aeternam, et spem bonam in gratia (II Thess. II). Ideo dicitur spes bona, quia scriptum est: Sperantes autem in Domino, non deficient omni bono (Psal. XXXIII). Dicitur et spes misericordiae: Quia sperantes in Domino, misericordia circumdabit (Psal. XXXI); dicitur a Petro spes viva (I Petr. II), quia vitam nobis promittit aeternam. Nam secundum qualitatem suae donationis, et additamentum recipit nominis. Potest autem multo clarius et excellentius hoc in loco spes bona in gratia, ipse qui cum Patre et Spiritu sancto solus est bonus accipi Dominus Jesus Christus de quo Psalmista canit: Spes mea Dominus, a juventute mea (Psal. LXX). [Isid. lib. II Sent. (0651B)cap. 4.] Metuendum valde est ut neque per spem veniae, quam promittit Deus, perseveranter peccemus, neque quia juste peccata distringit, veniam desperemus, sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus, et de pietate Dei veniam speremus.(0651B) CAPUT LIV. Ut sine intermissione oretur. Sine intermissione orare duobus modis mihi videtur fieri posse; sive cordis intentione, seu opere misericordiae. Cordis enim intentione orat, qui desiderio supernae contemplationis afflatus, in amore creatoris sui totus est deditus. Ipsa enim amoris Dei continuatio, sine intermissione est oratio. Fit et sine intermissione oratio, quando thesaurus eleemosynarum (0651C)thesaurizatur in coelo, Domino dicente: Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. VI). Pro thesaurizante enim in coelo (sive ille ambulet, seu sedeat, comedat, bibat, loquatur, taceat, dormiat) semper thesaurus ejus qui in conspectu Domini est reconditus sine intermissione orat ad Dominum. Unde et ipse Dominus ait: Abscondite eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro vobis ad Dominum (Eccl. XXIX; Luc. XI). Orat et ille (ut quidam volunt) sine intermissione; qui qualem se primum exhibet in oratione, talem se postmodum in ea conservare studet, sicut et de Anna factum legitur orante, quae in ipso compunctionis affectu quo oravit, permansit, usque dum adepta est a Domino Deo suo quod postulavit (I Reg. I). Dicebant de abbate (0651D)Arsenio quia vespere sabbati, lucescente Dominica, relinquebat post se solem, et extendebat manus suas ad coelum orans, donec mane die Dominico illustraret ascendens sol faciem ejus, et sic residebat. Venerunt aliquando ad abbatem Lucium monachi quidam, qui dicebantur Euthicae, hoc est orantes, et interrogavit eos senex dicens: Quod est opus manuum vestrarum? Et illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum: sed, sicut dicit Apostolus: Sine intermissione orantes (I Thess. V). Et dicit eis senex: Et non manducatis? Illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dixit eis: Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? Et iterum interrogavit eos, dicens: Non dormitis? Et illi dixerunt: Dormimus. (0652A)Dixit senex: Et eum dormitis, quis pro vobis orat? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et dixit senex: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis. Ego autem ostendo vobis quia operans manibus meis, sine intermissione oro. Sedeo enim juvante Deo infundens mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L). Et dicit eis: Oratio est an non? Et dixerunt ei: Etiam. Et ille dixit: Quando permansero tota die laborans et orans, facio plus minus sexdecim nummos, et pono ex eis ad ostium duos, et residuos manduco. Et qui acceperit illos duos denarios, orat pro me tempore quo ego manduco (0652B)vel dormio: atque ita per gratiam Dei impletur in me quod scriptum est: Sine intermissione orate (I Thess. V).(0652B) CAPUT LV. Ut simus simplices, sicut filii Dei. Ille est sine querela qui, quantum fragilitas permittit humana, vitam studet ducere sine culpa. Querelam enim contra Deum vel proximum commissa suscitat culpa. Ergo ille vivit sine querela qui non ducit vitam vitiis sordidatam, nec committit culpam, unde illi juste inferatur querela. Et simplices sitis, dicit Apostolus, sicut filii Dei (Phil. II). Deus enim simplex natura est. Qui ergo jam filii Dei sunt per adoptionem, et esse cupiunt per imitationem, necesse est ut sint simplices, sicut columbae (0652C)(Matth. X). Scriptum est enim: Simplicitas justorum diriget eos (Prov. XI). [Greg., lib. XII Moral., c. 19.] Nihil enim simplici corde felicius: quia qui innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis, simplicitatem suam, nec suspectus est pati, quod se fecisse non meminit. Immaculati, sine reprehensione (Phil. II). Ornatissimos et honestissimos Dei filios docet et cupit esse Paulus: maculatus est enim qui peccat. Macula autem est ipsum scelus peccati, quod operatorem suum commaculat atque contaminat. Filii autem Dei immaculati, adjuvante Deo, et sine reprehensione vivere possunt, si reprehensionibus opera digna non agunt, quamvis a malevolis reprehendantur. Beati enim immaculati (0652D)in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII). Dixit sancta Syncletice: Efficiamur prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X), ut astute intelligamus laqueos ejus. Nam prudentes fieri sicut serpentes dictum est, ut non ignoremus impetus diaboli et artes ejus. Etenim simile aliquid, ex alio simili scelere superatur. Nam et simplicitas columbae demonstrat puritatem actionis.(0652B) CAPUT LVI. Ut omnia sine murmuratione faciamus Qui enim contra Domini vel praeceptoris sui murmurat praecepta, haesitat sine dubio laboris sui recipere praemia. Omnes enim qui contra Dominum et (0653A)Moysen de filiis Israel in eremo murmuraverunt, in ipsa eremo a venenatis serpentium morsibus perierunt, et in repromissionis terra haereditatem inter fratres non receperunt (Num. XIV et XXI). Quisquis nostrum ergo haereditatem inter electos Dei, velut inter fratres, in terra viventium habere desiderat, necesse est ut sine murmurationibus in instanti saeculo vivat. Tanto enim magis quisque de praesenti murmurat operatione, quanto amphus desperat laboris sui aeternam recipere retributionem. Nam qui de spe retributionis non dubitat, in operibus duris positus, contra eruditorem suum Dominum minime murmurat. Filius enim qui eruditur a patre, ut haereditatem accipiat aeternam, murmurare non debet, sed potius de patris eruditione (0653B)gaudere. Perversa mens quando per increpationem corripitur, aut per praedicationis dulcedinem ad bona suadetur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Quisquis pro peccato percutitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso jam justus esse inchoat, quo ferientis justitiam non accusat. Hinc et Paulus ait: Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X; Num. XXI). Narrat quippe liber Numerorum quod pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuraverit, ideoque Dominus miserit in illum ignitos serpentes. Plagae igitur serpentum ignitorum venena sunt vitiorum quae animam quam tangunt spirituali morte perimunt. (0653C)Et bene murmurans contra Dominum populus serpentum morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur. Dixit abbas Joseph quod tres sunt ordines honorabiles in conspectu Domini: primus quando homo infirmatur, et adjiciuntur ei tentationes, et cum gratiarum actione suscipit eas; secundus autem, quando aliquis omnia opera sua facit munda coram Domino, et nihil in iis quaerit humanum; tertius vero, quando aliquis sedet in subjectione, et praeceptis spiritualibus sine murmuratione obedit, et omnibus propriis renuntiat voluntatibus.(0653C) CAPUT LVII. De circumcisione vitiorum. (0653D) De hoc capitulo sic Paulus ait: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Jesu (Phil. III). Ac si diceret carnaliter circumcisis: Vos estis circumcisio pellis praeputii vestri, nos circumcisio cordis et corporis nostri. Vos bonam Dei a vobis amputatis creaturam, nos a nobis vitia circumcidimus spiritualiter et peccata. Unde et nos sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, non vos qui maculam circumcisionis inducitis corpori vestro. Quod autem dicit, Nos sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, tale est, quasi diceret: Nos sumus spiritualis circumcisionis justitia; quia justitia spirituales effecti, spiritualiter nostro servimus Auctori. Non enim dixit: Nos sumus (0654A)circumcisi, vel, Habemus circumcisionem: sed Nos sumus, inquit, circumcisio, id est, nos sumus munditia et justitia circumcisionis spiritualis, habendo justitiam et munditiam spiritualem. In lege enim et prophetis dupliciter circumcidi jubemur, carne videlicet et corde. Carne, ubi ait: Circumcidimini carnem praeputii vestri (Gen. XVII, Deut. X); Corde, ubi dicit: Circumcidite praeputia cordium vestrorum (Jer. IV). Nos vero tunc carne circumcidimur, si a nobis carnalia vitia abscindimus, id est, adulteria, fornicationes, immunditiam, crapulam, ebrietates, et caetera his similia, quae per carnis operantur concupiscentiam. Corde circumcidimur, si a nobis spiritualia vitia abscindimus, id est, superbiam, jactantiam, iram, rixam, odium, vel invidiam, et similia. Horum (0654B)ergo omnium abjectio vitiorum, et bonarum assumptio virtutum, faciunt hominem justum. Et haec justitia circumcisionis, qua justi homines efficiuntur, a Paulo circumcisio vocatur. Qui spiritu Deo servimus (Phil. III), inquit: Deus enim spiritus est (Joan. IV). Et sicut qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare, ita et qui servit Deo, in spiritu et veritate oportet ei servire. Et gloriamur in Christo Jesu. Ac si diceret: Nos qui spiritu Deo servimus, non carnaliter in carnis circumcisione, sed spiritualiter in Christo Jesu gloriamur, a quo et fidei virtutem accepimus, per quam in eo gloriamur. Nam quod Dominus die octavo est circumcisus, et post tricesimum tertium circumcisionis diem, ad templum est delatus (Luc. II), ut hostia pro eo offerretur, et sanctus (0654C)Domini vocaretur, mystice significat quia nemo, nisi circumcisus vitiis, dignus sit Dominicis praesentari conspectibus; nemo nisi mortalitatis nexibus absolutus, supernae civitatis gaudia poterit subire perfectus. Nam et ad hanc carnalium et spiritualium vitiorum circumcisionem faciendam, nos Jacobus apostolus hortatur dicens: Abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum (Jacob. I). Primo corpus et mentem a vitiis jubet circumcidi, ut digni existere possimus qui verbum salutis percipiamus. Omnem quippe immunditiam et carnis et animae nuncupat: malitiam vero, tantum ad interioris hominis pravitatem pertinere designat. At hanc nos vitiorum circumcisionem facere, Petrus apostolus (0654D)admonet dicens: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis (I Petr. II). Aperte autem nos docet a carnalibus abstinere desideriis, quia adversus nostram semper militant animam: et dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. Dixit abbas Ammonas quod quatuordecim annos steterit in Scythi, deprecans Deum nocte ac die, ut donaret ei virtutem superandi carnem.(0654D) CAPUT LVIII. De fructu justitiae. Jacobus apostolus ait: Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem (Jacob. III). (0655A)Omne quod in hac vita agimus semen est futurae retributionis. Ipsa autem retributio fructus est operum praesentium, Apostolo testante qui ait: Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Et qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui autem in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Galat. VI). Et ideo recte dicitur quia fructus justitiae in pace seminatur facientibus pacem. Fructus enim justitiae vita aeterna est, quae operibus justitiae retribuitur; quia qui inquirunt pacem sequuntur eam. Ipsa pace cui student, quasi optima semente, terram sui cordis aspergunt, quo per quotidianum bonae operationis crementum ad fructum valeant vitae pervenire coelestis. De quo alibi scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV). Hinc et (0655B)Paulus ait: Repleti fructu per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei (Phil. V). Hunc autem fructum justitiae in epistola ad Galatas fructum Spiritus nominavit dicens: Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (Galat. V). Quo multiplici fructu vult nos in die Christi Jesu esse repletos, in gloriam et laudem Dei; quia de omnibus bonis quae ab ipso accepimus, non nobis, sed ipsi gloriam et laudem referre debemus cum Psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Venerunt aliquando duo fratres ad quemdam senem. Consuetudo autem erat senis non manducare quotidie. Qui cum vidisset fratres, gaudens suscepit (0655C)eos, et dixit: Jejunium suam mercedem habet. Iterum, qui manducat propter charitatem, duo mandata implet, quoniam voluntatem propriam derelinquit, et mandatum implet, reficiens fratres. Dixit quidam Patrum: Nisi prius odio habueris vitia, non poteris diligere. Nisi ergo oderis peccatum, non facies justitiam. Scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII). Verumtamen in omnibus his propositum animi ubique requiritur. Adam enim in paradiso consistens praevaricatus est mandatum Dei, Job autem in stercore sedens, custodivit. Unde constat quod propositum bonum quaerit Deus ab homine, et ut semper timeat eum.(0655C) CAPUT LIX. Ut ad innocentiam revertamur infantiae. (0655D) Dominus in Evangelio ait: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). Hoc non solum apostolis praecepit Dominus, sed et omnibus in se credentibus qui cupiunt in regnum intrare coelorum. Non ergo nobis praecipitur ut aetatem habeamus parvulorum, sed ut conversationem teneamus innocentiae, et quod illi per annos possident infantiae, nos possideamus per puritatem innocentiae, ut malitia, non sapientia parvuli simus. Hinc iterum ipse Dominus ait: Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII). Quasi diceret: Sicut iste parvulus (cujus vobis exemplum tribuo) non perseverat in (0656A)iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur: sic et vos nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regnum coelorum non poteritis intrare. Qua enim ratione ad innocentiam infantiae pervenire possimus, Petrus apostolus exponit dicens: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II). Ac si diceret: Quia jam renati estis per aquam baptismatis, et per Spiritus sancti gratiam filii Dei facti estis per baptisma, estote modo per studium bonae conversationis, quales sunt infantes per naturam innoxiae aetatis: id est, non habentes (0656B)malitiam, non dolum, non simulationes, non detractiones (Ephes. IV); et ut omnis amaritudo, et furor, et ira, et indignatio, et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Et hoc modo ad infantiam innocentiae revertentes, quasi lac maternum, desiderate in vobis sanctarum Scripturarum recipere verbum; ut in eo crescentes, ad eum panem proficiscamini comedendum, qui de coelo descendit, et dedit vitam mundo (Joan. VI). Paulus autem de se et sequacibus suis ait: Facti sumus parvuli, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II). Sciebat enim illud evangelicum a Domino dictum: Quicunque humiliaverit se, sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII). Ideo se humiliabat in medio discipulorum (0656C)suorum, ut et illis exemplum praeberet humilitatis, et sibimet praemium acquireret humiliationis. Videndum tamen quomodo hoc in loco laudabiliter dicat, facti sumus parvuli, cum alio loco dicat: utinam non efficiamur parvuli (I Cor. XIV); quomodo voluntarie facti sunt parvuli nolentes esse parvuli. Sed quales nos parvulos cupiat esse Paulus, ipse exponens ait: Malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Et quales nos esse parvulos non cupiat ipse subdendo manifestat, dicens: Utinam non efficiamur parvuli, fluctuantes, et non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV). Ergo bene duobus modis efficimur parvuli, id est, habendo et non habendo. Habendo humilitatem, puritatem et innocentiam; non habendo malitiam, dolum et invidiam. Apostoli autem (0656D)parvuli facti sunt non habendo malitiam, dolum et invidiam; facti sunt magni, habendo humilitatem, puritatem et innocentiam, insuper et habendo ubertatem doctrinae, de qua tanquam nutrix, Paulus suos fovebat filios, quibus et dicebat: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III).(0656D) CAPUT LX. De eo quod justi lapides vivi vocantur. Petrus in Epistola sua ait: Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II). Superaedificari illos dicit, quia sine Domino Jesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla aedificatio spiritualis stare potest. Fundamentum enim aliud nemo (0657A)potest ponere, praeter illum (I Cor. III). Cujus participatione fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles, quibus merito diceretur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI), docibile scilicet ad evangelicam recipiendam doctrinam, ut tanquam lapides vivi ad spirituale aedificium aptentur, qui per discretionem eruditi doctoris, amputatis actibus et cogitationibus superfluis, velut ictu quadrantur securis. Lapis etenim quadrus in quodcunque latus versus fuerit, aeque stat [Greg., lib. II super Ezech., hom. 21]. Justus vero qui in prosperitatibus non elevatur, adversitatibus non frangitur, vituperationibus non dejicitur, suasionibus ad malum non trahitur, lapis quadrus (0657B)est. Sicut enim ordine lapides in pariete portantur, alii ab aliis; ita portantur fideles a praecedentibus in Ecclesia justis. Portant et ipsi per doctrinam et tolerantiam sequentes, et hoc ordine alii ab aliis portantur justi usque ad ultimum justum. Qui cum a prioribus portetur, quem portare debeat, ipse non habebit sequentem. Qui autem omne aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus. Unde et lapis a propheta pretiosus vocatur, in fundamento fundatus (Isa. XXVIII). Item vivos lapides Apostolus appellat electos, ut conatum insinuet bonae actionis eorum. Mortui namque, id est materiales lapides, ubicunque a structore positi fuerint, insensibiliter manent, aut etiam lapsi decidunt. Non ergo nos beatus Petrus talium lapidum insensibilitatem (0657C)vult imitari, sed tanquam lapides vivos fundamento Christi superaedificari; ut videlicet juvante nos gratia Dei, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II). Tanquam lapis ergo vivus aedificatur a Christo in domo ejus, quicunque, donante et adjuvante ipso, bonis indefessus insistere curat operibus. In templo ergo vivo et sancto non possunt lapides poni, nisi vivi et sancti. Ergo omni labore nitendum est ut simus illi lapides de quibus scriptum est: Lapides vivi volvuntur super terram (Zach. IX, juxta LXX), et cum fuerimus vivi lapides, et ex omni parte dolati, aedificemur in templum: et simus cum apostolis et prophetis habitaculum Dei sanctum, spirituale, non manufactum (Heb. IX).(0657C) CAPUT LXI. De sufferentia tentationum. Beatus vir (ait Jacobus apostolus) qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jacob. I). Huic simile est illud in Apocalypsi. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, quam repromisit, inquit, Deus diligentibus se (Apoc. II). Aperte admonens quia tanto amplius gaudere in tentationibus oportet, quanto certius claret Deum iis quos diligit majus saepe tentationum pondus imponere, ut scilicet per tentationum exercitium probentur in fide perfecti. Cum autem probati fuerint veraciter esse fideles, hoc est, perfecti et integri in nullo deficientes, jure accipient promissam aeternae vitae (0658A)coronam. Duplex est enim genus tentationis, unum quod decipit, alterum quod probat. Secundum hoc quod decipit, scriptum est: Nemo, cum tentatur, dicat quod a Deo tentatur. Deus enim neminem tentat (Jacob. I). Secundum illud quod probat. Deus tentavit Abraham (Gen. XXII). De qua tentatione et Propheta postulans Dominum dicit. Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV). Scriptum est et alibi: Vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis (Eccl. VII). [Greg., Homil. in Evang., l. L, hom. 16.] Tribus enim modis tentatio agitur: Suggestione, delectatione, consensu. Suggestione hostis, delectatione autem vel etiam consensu nostrae fragilitatis. Quod si hoste suggerente delectari aut consentire peccato nolumus, tentatio ipsa nobis ad (0658B)victoriam provenit, qua coronam vitae mereamur accipere. Tentatus est Job multipliciter, sed quia nec possessiones, nec salutem corporis, divino amori praeposuerat, tentari quidem suggestione hostili potuit, sed consentire vel saltem delectari peccato, nullatenus valebat. Dixit abbas Antonius abbati Pastori: Hoc est magnum opus hominis, ut culpam suam super seipsum unusquisque ponat coram Domino, et exspectet tentationem usque ad ultimum vitae suae tempus. Dicebat quidam senex: Quando tentamur, tunc magis humiliamur. Quoniam Deus sciens infirmitatem nostram, protegit nos; si autem gloriamur, aufert a nobis protectionem suam, et perimus. Narraverunt de quodam sene quia sedens in cella, et sustinens tentationes, videbat daemones manifeste (0658C)et contemnebat eos. Cum autem diabolus se videret vinci a sene, venit, et ostendens se ei, dixit: Ego sum Christus. Videns autem eum senex, clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Ego sum Christus, quare clausisti oculos tuos? Et respondens senex, dixit ei: Ego Christum hic nolo videre, sed in illa vita. Audiens haec diabolus, non comparuit.(0658C) CAPUT LXII. De cognitione Domini nostri Jesu Christi Petrus apostolus ait: Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri Jesu Christi, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donata sunt per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute (II Petr. II). Ac si diceret: Adimpleatur vobis gratia in eo, ut Dominum (0658D)nostrum Jesum Christum perfecte cognoscatis. Et hoc quoque adhuc per eum cognoscatis, quomodo omnia nobis divinae virtutis suae donata sunt per ejus gratiam, quae ad vitam obtinendam et pietatem conservandam sufficiant. Quia quanto quis perfectius Dominum cognoscit, tanto altius promissorum ejus magnitudinem sentit. Hinc et Paulus ait: Ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus (Philip. III). Cognitio enim mysterii incarnationis ejus, passionis et resurrectionis, perfectio vitae est et thesaurus sapientiae. Per cognitionem enim Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi omnia divinitatis ejus mysteria quibus salvamur, agnoscimus. Tripliciter enim ad agnitionem Christi venire, Scriptura (0659A)teste, didicimus. Primum ut credamus eum Filium esse Dei Patris omnipotentis, et cum Patre et Spiritu sancto unum esse Deum in Trinitate. Secundo, ut diligamus eum ex toto corde, tota anima, tota virtute (Matth. XXXII), quia ut Joannes ait: Omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit eum (I Joan. IV). Tertio, si mandata ejus servamus, eodem Joanne teste qui ait: Qui dicit nosse Deum, et mandata ejus non custodit mendax est (I Joan. II). In hoc enim scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observamus, et virtutem resurrectionis ejus. Agnoscimus enim virtutem resurrectionis Christi, quando credimus quod Deus suscitavit eum, et nos cum illo suscitavit per virtutem suam (I Cor. VI), et a damnatione (0659B)mortis eripuit, et ereptos in haereditate aeterna, ut filios, ad Patris dexteram collocavit. Octava enim die Dominus a mortuis resurgens, exemplum nobis futurae resurrectionis et mysterium ostendit novae conversationis.(0659B) CAPUT LXIII. De clarificatione Domini nostri Jesu Christi in ' sanctis. De Domino Jesu Christo sic Paulus apostolus dicit: Cum venerit glorificari in sanctis suis (II Thess. I), ille qui in gloria naturaliter sua semper gloriosus, semperque manet glorificatus, in judicio (cum venerit judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem) glorificabit sanctos suos, ipse cum illis gloriosus, et glorificatus apparens, a claritate potentiae (0659C)suae clarificans illos: sicut et idem Patri Dominus ait: Et claritatem quam dedisti mihi, dedi eis (Joan. XVII). Et alibi: Fulgebunt (inquit) justi sicut sol, in regno Patris mei (Matth. XIII). Qua gloriosa et perpetua gloria glorificati, in judicio cum Christo apparebunt electi. Veniet ergo, veniet in judicio apparere in sanctis suis glorificatus, qui iniquis apparuit in passione sua despectus. Et qui ante Pilatum et pontifices Judaeorum in primo adventu apparuit humilis et pusillus, in secundo gloriosus, magnus et excelsus apparebit Deus, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Ipse enim Dominus noster Jesus Christus, qui semper admirabilis est in sua divinitate, factus est et nobis admirabilis in sua humanitate: (0659D)admirabilis in conceptione, admirabilis in nativitate, admirabilis in resurrectione, admirabilis et in ascensione. Ipse adhuc et mirabilis apparebit in omnibus, qui (ut credendum est) crediderunt, in ultimi judicii revelatione, ut ab illo mirabili mirabiles facti, vivant cum illo in aeternum glorificati. Ipse est enim mirabilis Deus, de quo et Isaias ait: Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, etc. (Isa. IX). Et David: Mirabilis (inquit) Deus in sanctis suis (Psal. LXVII). Cujus gloriam resurrectionis viderunt et crediderunt populi Christiani, et in judicio gloriam majestatis ejus soli videbunt electi.(0660A) CAPUT LXIV Ut ambulemus digne Deo, et impleamur agnitione voluntatis ejus. Post acceptam sacri baptismatis undam, et per manus impositionem episcopi susceptam Spiritus sancti gratiam, potissimum est homini impleri cognitione voluntatis Dei (Coloss. I), ut ea quae sunt voluntatis Dei faciat, et in omnibus secundum voluntatem ejus vivat. Quia quantum quisque voluntatis Dei habuerit cognitionem, tantum et majestatis ejus habebit timorem, et cordis erga eum tenebit dilectionem, et in tantum digne Deo poterit ambulare, et in tantum illi placere, et in omni opere bono fructificare. Ille ergo digne Deo ambulat, qui fidem quam in baptismate per Domini accepit gratiam, (0660B)quotidie operibus bonis accumulat, qui membra sua quae sunt super terram mortificat, ut Deo spiritualiter vivat, et ei cui se probavit, juste et pie vivendo placeat. Deo per omnia placentes (Ibid.). Nemo ergo Deo placere, et ad veram potest beatitudinem pervenire, nisi per mortificationem vitiorum et assumptionem virtutum, per fidem rectam et operationem sanctam. Et neque in hoc saeculo sine his duabus rebus (si tamen operandi adfuerit tempus) quisquam sanctificationis consequitur gratiam, neque in futuro vitam possidebit aeternam: In omni opere bono fructificantes (Ibid.). Ille bene in omni opere bono fructificat, qui accepto in corde verbi semine, ut terra bona et optima, aliud trigesimum. aliud sexagesimum, aliud vero centesimum fructum (0660C)affert in patientia (Luc. VIII). Et notandum quod tacite hoc in loco eorum desidiosas corripit mentes, qui in melius non crescunt, nec bonum operantes in virtutibus proficiunt, sed tantum sibi sufficere credunt, vel quia non operantur malum, vel quia reliquerunt corpore mundum: nescientes quod per exercitia sapientiae, et meditationem sanctarum Scripturarum, et per virtutem bonorum operum, novus quotidie crescens et placens Deo efficitur homo. Dixit abbas Pastor: Quia sicut fumo expelluntur apes ut tollatur dulcedo operum earum, ita et corporalis requies timorem Domini expellit ab anima et aufert ab ea omne opus bonum. Dixit iterum ipse: Abominatio est omnis corporalis requies.(0660C) CAPUT LXV De eo quod non omnibus placere debemus hominibus. Hinc Paulus ait: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I). Id est, si Judaeis carnaliter in observatione legis vel prave viventibus Christianis in pravitate eorum consensissem, Christi servus non essem. Cui sententiae contraria minime est illa, ubi ait: Sine offensione estote Judaeis et gentibus et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X). Nam cur omnibus placeret, ipse exponendo subjungens, ait: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (Ibid.). Qui enim omnium utilitatem et salutem quaerebat, omnibus non inconvenienter se placere dicebat. Hoc apostolicum boni monachi tenentes exemplum, (0661A)non suae tantum utilitati debent esse contenti congruentia quaerere, sed magis quae conveniunt proximis, non quae sua sunt singuli considerantes, sed quae aliorum. Qui tantummodo quae sua sunt (Phil. II), id est, quae sibi soli necessaria sunt, considerat, et de fraterna salute vel de ejus temporali utilitate non curat, sine dubio a charitatis tramite, in quo omnis animarum salus consistit, declinat. Qui vero de sua ac proximorum utilitate atque salute sollicitus, quidquid valet utilitatis, quasi sibi superioribus fratribus impendere satagit; sibimetipsi per hanc humilitatis obedientiam vitae coelestis gaudia ampliora conquirit. Placet ergo Paulus hominibus et non placet: quia omnibus bene, juste et recte viventibus, in omnibus suis conversationibus, verbis, placet, et actibus; (0661B)cunctis autem prave et male viventibus contradictor existens, nec verbis placet, nec moribus. Sunt etenim in hac Christi latissima atque magnifica Ecclesia quae est per mundi quadratum clima tensa, duo hominum genera, bene volentium scilicet atque male volentium. Bene volentibus autem in omnibus placet Paulus, male volentibus vero in omnibus displicet. Sicut enim in area mixta sunt grana cum paleis, ita Ecclesiae adhuc degenti in terra mixti sunt boni cum malis. De hac enim malorum et bonorum mixtura, sic legimus in Pauli quam ad Timotheum misit Epistola: In magna, inquit, domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam (II Tim. II). Per magnam autem magni domini domum (0661C)potest designari Ecclesia Christi, universum diffusa per orbem, in qua sunt vasa aurea, hominum videlicet corda intellectu spirituali repleta, et velut auro obryzo variis virtutibus rutilantia. Sunt et argentea, nitore eloquentiae clara, et officio praedicationis perlucida. Sunt et lignea, superba scilicet, stulta et insensibilia corda. Sunt et fictilia, fragilia quoque et terrena de terra sumpta, et terrenis actibus dedita. Sed aurea et argentea, in hac magna Christi Ecclesia, honore sunt digna: Qui enim, ait Apostolus, bene ministraverint, duplici honore digni habeantur (I Tim. V). Lignea autem et fictilia merito sunt in contumelia, quia mentem habentes stultam atque superbam, Domini sui justa non custodierunt praecepta. Dixit sancta Syncletice: Quia per discretionem (0661D)oportet nos animas gubernare, et in congregatione manentes, non quae nostra sunt quaerere, neque servire propriae voluntati: sed secundum fidem Patri spirituali obedire. Dixit quidam senex: Nunquam desideravi opus quod mihi utile esset, et fratri meo dispendium facere, hujusmodi habens spem, quia lucrum fratris mei opus fructificationis est mihi.(0661D) CAPUT LXVI. Ut nobis mutuo culpae dimittamus querelam. Dominus in Evangelio ait: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens, offeres munus tuum (Matth. V). Hoc praeceptum (0662A)quamvis historialiter sit tenendum, spiritualiter tamen semper a nobis est complendum. Spiritualiter autem templum nostrum interior homo noster est: Altare, fides nostra est; munus, prophetia, doctrina, oratio, hymnus et psalmus est. Quia si praesens fuerit frater qui aliquid habet adversum nos, poterimus eum non simulato, sed sincero animo lenire, atque ad gratiam veniam postulando, revocare: si tamen hoc coram Deo non pigro motu corporis, sed celerrimo dilectionis affectu fecerimus. De hoc capitulo sic et apostolus Paulus ait: Supportantes invicem in charitate, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit nobis (Col. III). Hortatur autem nos Apostolus ut simus supportantes invicem, id est, ut mores, actus et (0662B)sermones nostros patienter pro Christo, et omnia onera nostra portemus invicem pro amore fraterno: quia qui fratrem sicut semetipsum diligit, patienter pro illo omnia portat et sustinet. Charitas enim, secundum Apostolum, omnia suffert, omnia sustinet (I Col. XIII). Donantes, ait Apostolus, vobismetipsis, si quis adversum aliquem habet querelam (Col. III). Habet aliquis adversus alterum querelam, quando eum quis laedit, etiam sine causa. Sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Ac si diceret, Sicut et Dominus donavit vobis omnia peccata, per sacri baptismatis undam, ita et vos non aliqua, sed omnia de cordibus vestris debetis fratribus donare commissa: quia justissimum est apud Deum ut juxta mensuram pietatis ejus, qua nostra donavit nobis delicta, donemus (0662C)nos fratribus omnia quae in nobis commiserunt peccata; ut libere Deo dicere valeamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI), ac per hoc omnes culpas quae in nobis committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Nemo contra se teneat non remittendo, ne contra illum teneatur, non ignoscendo. Ait namque Dominus de servo nequam, qui noluit conservo suo remittere culpam: Iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum (Matth. XVIII). Cujus exemplum cavere nos admonet, dicens. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis: si non remiseritis, unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Ibid.). Nec dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Conscientiam enim tuam (0662D)Deus inspicit. Vis ergo ut tibi Deus omnia debita dimittat? Dimitte et tu omnia debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hoc pacto et placito cum Deo obligaris, cum dicis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Hinc et alio loco Dominus ait: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI). Interrogatus est senex, Quid est humilitas? Et ille respondit: Si peccanti in te fratri ignoveris, antequam apud te poenitentiam agat, et benefacias iis qui tibi malefaciunt. Dixit abbas Antonius: Quia de proximo est mors et vita. Si enim lucremur fratrem, lucrabimur Deum; si autem scandalizemus fratrem, in Christum peccamus. Dicebat abbas Hyperitius: Eripe proximum a (0663A)peccatis, quanta tibi virtus est, sine improperio, quoniam convertentes Deus non repellit a se. Verbum autem malitiae et nequitiae non habeas in corde tuo adversus fratrem tuum, ut possis dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). De hoc capitulo et alibi scriptum est: Ut sitis sine querela, et simplices sicut filii Dei (Phil. II). Ille enim sine querela est qui, quantum fragilitas permittit humana, vitam studet ducere sine culpa. Querelam contra Deum vel proximum commissa suscitat culpa. Ergo ille vivit sine querela qui non ducit vitam vitiis sordidatam, nec committit culpam unde illi juste inferatur querela.(0663A) CAPUT LXVII. De eo quod filii Dei sumus, et haeredes, et haereditas ejus, illeque nostra. Hinc Paulus ait: Quoniam estis filii Dei, misit Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem Abba Pater (Gal. IV). Nunquam enim auderemus dicere, Pater noster qui es in coelis, nisi de conscientia spiritus habitantis in nobis. Ut enim probaremur adoptati esse a Deo in filios, Spiritum suum dedit nobis, qui signum Patris ostendat esse in filiis, ut audeamus dicere: Abba, quod est Pater, quod Judaeis dicere dudum non fuerat concessum: Itaque jam non sumus servi, sed filii. Quod si filii, et haeredes per Deum (Gal. IV), id est, si filii sumus, consequenter nobis debetur haereditas Patris; ut quomodo Spiritum Filii Dei accipientes, facti sumus filii, ita in libertatem (0663C)de servitute mutati, haeredes simus Dei Patris, cohaeredes autem Jesu Christi filii ejus. Nam et alio loco idem ait Apostolus (Colos. I): Gratias agentes Deo Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Pars sortis sanctorum, congregatio est adunata, et in una societate juncta, omnium electorum, sicut et alibi dicit: Vos autem Dominus multiplicet (I Thess. III), subauditur, in numero electorum suorum, ut sitis sancti et immaculati, in gremio scilicet congregati sanctorum. Fit ergo pars sortis sanctorum in lumine; et illustratur a lumine, quando fit in Christo, et illustratur a Christo, quia solet in sorte haereditas significari, sicut scriptum est: Sorte divisit eis terram in funiculo distributionis (Psal. LXXVII). Dicamus quia sicut omnis electorum populus, (0663D)pars et funiculus haereditatis Domini est, Scriptura dicente: Pars autem Domini populus ejus: Jacob funiculus haereditatis ejus (Deut. XXXII). Ita pars et haereditas sortis sanctorum ipse Dominus est, qui dixit ad Aaron: Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel (Num. XVIII). Nos autem cum apostolis et omnibus sanctis societatem habentes: Gratias agentes Deo Patri, oremus ut dignos nos faciat in partem sortis sanctorum in lumine (Coloss. I), id est, ut pars et sors et haereditas Domini esse mereamur, et ipsum Dominum Salvatorem nostrum in sorte et haereditate sempiterna feliciter possideamus, et in lumine, id est in ipso et per ipsum illuminati, in aeternum felices permaneamus.(0664) CAPUT LXVIII. Quomodo homo lucrifaciat Christum. Si quis monachus mortificaverit membra sua quae sunt super terram, et tollens crucem suam secutus fuerit Christum (Coloss. III; Matth. XVI), et mortuus mundo, et tropaeum mortificationis suae Dominicae passionis affixerit ligno, ita ut dicere possit cum Paulo: Ego per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, Christo confixus cruci (Gal. II), iste poterit lucrifacere Christum. Christus enim et Veritas, et Charitas, et Sapientia, et Justitia, et Sanctificatio dicitur. Qui enim haec omnia sibi bene vivendo acquirit, Christum procul dubio lucrifacit, vel certe qui fratrem suum, qui Christi est membrum, praedicando et bonum exemplum ostendendo lucratur, Christum (0664B)lucrifacit. Beatus enim Augustinus ait: Si quid forte perversum videris, satage corrigere, et emendare non cesses. Fac quidquid potes pro persona quam portas. Noli quiescere lucrari Christum, quia lucratus es a Christo. Nam et secundum intelligentiam hujus sententiae, qui intelligit sui causa Christum hominem factum, passum, et mortuum, et a mortuis resurrexisse, et in coelos ascendisse, et spretis omnibus quae sunt mundi recto cursu eum fuerit secutus, ut ipsum Christum apprehendat, a quo est comprehensus, iste feliciter lucrifacit Christum. Hinc et alibi idem apostolus ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI). Non in propria justitia gloriari debet monachus, vel in doctrina aliqua, (0664C)sed in fide crucis Christi, per quem sibi omnia sperat dimitti peccata. Mutuo ergo sibi mortui esse debent, et mundus monacho, et monachus mundo. Et nihil concupiscere debet monachus eorum quae sunt mundi, nec mundus habere debet quod concupiscat in monacho. Solus ergo potest in cruce Christi gloriari: qui tollit eam, et sequitur Salvatorem: Qui crucifigit carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, qui mortuus est mundo, et non contemplatur ea quae videntur, sed quae non videntur et aeterna sunt (Matth. XVI; Gal. V; II Cor. IV).(0664C) CAPUT LXIX. De eo quod Domini semper a monachis annuntientur virtutes. Hinc Petrus apostolus ait: Ut virtutes annuntietis (0664D)ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (I Petr. II). Sicut enim ii qui de Aegyptia servitute liberati sunt per Moysen, carmen triumphale post transitum maris Rubri, et demersum Pharaonis exercitum, Domino cantaverunt (Exod. XV); ita et nos oportet post acceptam in baptismo remissionem peccatorum, dignas beneficiis coelestibus rependere gratias, et ejus semper annuntiare virtutes. Si virtutes suas omnipotens Deus taceret, nullus agnosceret, nullus amaret. Virtutes ergo suas annuntiat, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut ii qui hunc in sua laude cognoverunt, ad perpetuam haereditatem perveniant. [Greg., Moral. l. XVIII, c. 5.] Idcirco Deus laudes suas indicat, ut valeamus eum audientes cognoscere, (0665A)cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero ejus visione perfrui. Hinc Propheta ait: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psal. CX). Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem suae operationis insinuat, ut eam qui audierint, donis spiritualibus ditescant. In spiritualibus enim donis proficere, est digne in Deo ambulare, et de die in diem in virtutibus sanctis proficere, donec ad visionem Omnipotentis valeat pervenire, ut dicatur cum caeteris sanctis de illo: Ibunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Ille videlicet videbitur a nobis in Sion, id est in speculatione superna, qui nos vocavit in suum regnum et gloriam. Vocavit prius per fidem, postea vero vocavit (0665B)per speciem, quando videbimus eum facie ad faciem, et illam desiderabilem audiemus vocem dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). In quo regno et gloria aeterna et vita manet perpetua. Beatus Job de hac annuntiatione virtutum, sub figura Redemptoris nostri ait: Terra, ne operias sanguinem meum (Job. XVI). [Greg., Moral. l. XIII, c.23.] Terra namque sanguinem Christi non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur, clamor nostri Redemptoris est. Ergo ut sacramentum Dominicae passionis in nobis non sit otiosum, debemus imitari quae sumimus, et praedicare caeteris quae veneramur. Hinc iterum beatus (0665C)Job ait: Neque inveniat locum in te latendi clamor meus (Job. XVI). Locum enim latendi clamor ejus in nobis invenit, si hoc quod mens credit lingua taceat. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis notificet.(0665C) CAPUT LXX. De eo quod donatum sit sanctis pati pro Christo. Sic inter caetera Paulus apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, ut non solum in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Phil. I). Notandum quod et fides qua in Christum credimus, et passiones quas pro illo patimur, a Deo Patre pro Christo nobis donantur. Non enim aliis, sed amatoribus Christi, pro Christo pati conceditur. Unde et (0665D)non nobis in passionibus pro Christo dolendum, sed multo magis est gaudendum nobis et exsultandum: Quia et apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Non solum nihil bonis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat; sed etiam causam majoris beatitudinis illis praestat, juxta illud evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Hinc et alibi Paulus ait: Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor (II Tim. I). Ob quam causam dicit, id est, propter praedicationem Evangelii, et fidem Domini nostri Jesu Christi. Pro Christo enim pati, non (0666A)confusio, sed magna debet fidelibus esse gloriatio. Christus enim, ait Apostolus, factus est nobis justitia (I Cor. I). Pati ergo pro Christo, pati est propter justitiam. Beati enim (ait Dominus) qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Confundantur ergo illi qui propter justitiam persequuntur electos, quia eos cruciatus exspectat aeternus. Non confundantur electi, quibus pro brevibus tribulationibus gaudium aeternum, pariter coelorum tribuetur et regnum. Hinc Petrus ait: Si quid patimini propter justitiam, beati (I Petr. III). Non solum, inquit, nil vobis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat; sed etiam cum vos propter bona quae exsecratur hostis insequitur, causam vobis majoris beatitudinis (0666B)praestat, cum patientiae vestrae vires exercet. Ipse iterum dicit: Melius est enim bene facientes (si velit voluntas Dei) pati quam male facientes (Ibid.). Haec sententia illorum monachorum stultitiam arguit, qui cum pro culpis arguuntur a fratribus, vel etiam excommunicantur, patienter non tolerant. Si vero sine culpa, vel verborum contumelias, vel adversa quaeque patiuntur a praepositis, mox ad iracundiam prorumpunt: et qui antea videbantur innoxii, per impatientiam et murmurationis audaciam culpabiles se reddunt et noxios. Et mihi si daretur optio, mallem judicari aut adversa pati sine culpa, quam cum culpa subjacere verberibus vel excommunicationibus. Qui enim justus et sine culpa patitur, Christum imitatur; qui (0666C)vero in flagellis corripitur, latronem illum imitatur qui in cruce Christum cognovit et post crucem in paradisum cum Christo intravit. Qui vero nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata in crucem ascendit, et post crucem in tartarum ruit. Dixit sancta Syncletice: Quamvis concidatur corpus infirmitatibus, et validis inflammetur febribus, non deficias in pressuris, sed magis gaude, quia visitavit te Dominus et dices, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII). Si ferrum es, spera adhibitum tibi ignem. Aurum es, sed per ignem probatior eris (I Petr. I). Quod si justus es et haec pateris, de magnis ad majora promoveris. Interrogavit quidam frater senem, dicens: Dic mihi unam rem (0666D)quam custodiam, et vivam per eam. Et dixit ei senex. Si potueris contumeliam pati et sustinere, magnum est hoc, et super omnes virtutes. Qui contemptum et injuriam et damnum patienter fert, potest salvus esse.(0666D) CAPUT LXXI. De eo quod Christus pro dilectione nostra tradidit semetipsum. Dicit enim Paulus apostolus: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris (Gal. I). Hinc et alibi ipse ait: Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V). In tantum enim Christus nostram dilexit vitam, ut pro illa suam poneret animam. (0667A)Dedit enim semetipsum Dominus Jesus Christus morti, ut nos a periculo mortis eriperet, et ereptos Patri in filios adoptaret. Mortuus est namque, ne nos mori timeremus. Resurrexit, ut et nos per eum resurgere valeamus: Eripuit de praesenti saeculo nequam (Gal. I, 7), ut nobis gloriam pariter et vitam donaret aeternam. Nos enim Filius Dei eripuit a raptore iniquo, ut proprio nos redderet Domino. Tunc etenim Christus nos eripuit de praesenti saeculo nequam, cum nostram in vitiis enutritam, in meliorem mutavit vitam. Conversationem nostram tantum mutavit in melius erexitque sublimius, ut cum Paulo dicere possimus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III). Merito ergo suam et eorum conversationem in coelis esse dicit Paulus, (0667B)qui, relictis terrenis, toto desiderio cogitant de coelestibus, et mente pura atque devota, non ea quae sunt terrena et caduca, sed ea desiderant quae sunt coelestia et aeterna. Voluntas enim fuit Dei Patris, ut Dominus Jesus Christus pro nostris traderetur peccatis. Et voluntas fuit Christi ut Patris faceret voluntatem, sicut idem Dominus per Prophetam dicit: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX). Ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II). Hoc est, quod vivimus, quod speramus, quod intelligimus, et credere possumus, ipsius est, quia ipse est conditor noster, nos autem factura ejus sumus. Ad hoc enim nos creati dicimur in Christo Jesu, (0667C)creati utique non quia ante non fuimus, sed renati in Christo, et creati in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. In charitate radicati et fundati (Ephes. III). Charitas Christus est, et in charitate, id est, in Christo radicati et fundati ita esse debemus, ut in ejus amore firmiter perseveremus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III). Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus (Ephes. IV). Veritas enim Christus est, et charitas Christus est, et justitia, et sanctificatio, et pax Christus est (I Cor. I). Qui ergo haec omnia quae Christus est, facit, insuper et mandata ejus custodit, veritatem facit, et (0667D)in charitate, id est in Christo, quotidie crescit.(0667D) CAPUT LXXII. De eo quod Apostolus ait: Spiritum nolite exstinguere. Ac si dicat: Spiritus sancti gratiam, quam baptizati per manus impositionem et chrismatis accepistis unctionem, nolite prave vivendo exstinguere (I Thes. V); sed eam integram et inviolatam in vestro corde et corpore servate. Unde ad Ephesios idem ait Apostolus: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV): signaculum enim sancti Spiritus in (0668A)die quo baptizati sumus et confirmati, accepimus, quod utique fideliter servare debemus. Hoc igitur signaculo sancti Spiritus, ideo qui credit Deo, signatur ab illo; ut servet et ostendat illud in die redemptionis purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum. Unde et Joannes apostolus ait: Et unctio quam accepistis ab eo maneat in vobis (I Joan. II). Ac si diceret: Hoc Domino adjuvante procurate, ut Spiritus sancti gratiam, quam in baptismo consecuti estis, integram vestro in corde et corpore servetis, et hoc sit spiritum nolite exstinguere. Potest unctio ejus, de qua Joannes loquitur, et spiritus de quo Paulus dicit, spiritum nolite exstinguere, ipsa Dei Charitas intelligi, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui (0668B)datus est nobis (Rom. V). Quae citissime ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat, quae a prave viventibus per odium et invidiam exstinguitur atque discordiam. Exstinguitur et spiritus praedicatorum, qui audientibus salutis praedicant verbum, a contradicentium, resistentium et exasperantium malitia auditorum, ita ut magis eos tacere libeat, quam praedicare delectet: et ita fit ut per exasperationem auditorum praedicatoribus tollatur verbum. Unde et Ezechieli Dominus ait: Adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III). Venit quidam senex ad alium senem et dixit unus ex eis: Ego mortuus sum huic saeculo. Alter vero dixit ei: Ne confidas in temetipso, donec (0668C)exeas de corpore isto. Quia si tu mortuus es, Satanas mortuus non est. Dixit abbas Pastor: Quia semper homo humilitatem et timorem Dei ita incessabiliter respirare debet, sicut flatum, quem naribus attrahit vel emittit. Dixit iterum: Quia projicere se in conspectu Dei, et non seipsum extollere, et mittere post tergum propriam voluntatem ferramenta sunt quibus anima operatur.(0668C) CAPUT LXXIII De nociva curiositate monachorum. Paulus apostolus dicit: Rogamus autem vos, fratres, ut quieti sitis, et vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris (I Thess. IV). Ac si diceret: Ab omni vos inquietudinis et curiositatis abstinete vitio, ut quieti facti, vestrum agatis negotium. (0668D)Ille igitur suum agit negotium, qui postposito curiositatis vitio, de salute sua est incessanter sollicitus. Nam ille monachus alienum agit negotium, qui curiositatis vitio suam oblitus vitiosam discutere vitam, alienam investigare sollicite curat. Unde et ad eosdem in secunda idem ait Epistola: Audivimus enim quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes (II Thess. III). In hac brevi sententia multa Paulus monachorum reprehendit vitia, inquietudinem videlicet et otiositatem et curiositatem, et multiloquium, in quo secundum Salomonem (Prov. X) non effugitur peccatum; (0669A)inquietudo ergo, quae et alio nomine curiositas appellatur, grande est vitium, quae nec corpus quietum, nec animam dimittit esse sine peccato. Dum enim sollicite aliorum domos circuit, vel aliena acta curiose perquirit, procul dubio in multis offendit. Nam curiositatis vitium indesinenter comitatur et otium. Otiositas autem inimica est animae (Eccl. XXXIII). Melius est ergo monachis ut obedientes sint praepositis suis ad omnem obedientiam utilitatis suae, et cum silentio, id est ab omni vitio inquietudinis et curiositatis, et verbositatis alieni, manibus operantes suum panem manducent, et intelligant de seipsis illud Psalmographi dictum: Opera manuum tuarum manducabis: beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Dicebat quidem senex: Propterea (0669B)non proficimus, quia nescimus mensuras nostras, neque patientiam habemus in opere quod ceperimus; sed sine labore aliquo virtutes volumus possidere. Dicebat abbas pastor, quod abbas Isidorus allocutus sit aliquando plebem fratrum dicens: Fratres, nunquid non ad laborandum venimus in locum hunc? Et nunc video quia nullus hic labor est. Ego igitur, dimissa plebe, vado ubi est labor, et ubi non invenio requiem. Quemdam senem rogabant fratres ut quiesceret a gravi labore, ille autem respondit eis: Credite mihi, filii, quod Abraham poenitebit, cum viderit magna et praeclara dona Dei, quod amplius non fuerit in laboribus decertatus.(0669B) CAPUT LXXIV. De regula ab apostolis posita. Hinc Paulus apostolus ait: Quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia (Gal. VI). Doctrina Dei quaedam regula sermonis est, quae inter justa judicat et injusta: quam qui secutus fuerit, habebit pacem in semetipso, quae exsuperat omnem sensum, et post pacem misericordiam consequetur. Nova creatura est generatio Christiana, quia Christus novus homo venit in mundum, et nova praecepta dedit mundo, et super observantes ea pax et misericordia. Item ipse Apostolus ait: Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula (Philip. III), id est, ut in ministerio fidei permaneamus, ad quod Christo vocante pervenimus, et nihil extra regulae disciplinam (0669D)in conversatione fidei sapiamus, sed hoc sapiamus quod commune sit et modestum, in evangelica veritate et in eadem fidei regula permaneamus. Regula hoc in loco fides vocatur catholica. Regula vero ab eo quod recte ducat, et recte regat est dicta. Unde et illa Patrum instituta, quae recte vivere catholicam docent Ecclesiam canones vocantur. Canon autem Graece, Latine regula dicitur. Hinc et alibi Paulus ait: Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante et inordinate (II Thess. III). Ista denuntiatio non est ab auditoribus parvipendenda, quia regali est auctoritate fulcita, quando in nomine Domini nostri Jesu (0670A)Christi est denuntiata. Et quamvis apostolica charitate sit plena, auctoritatem tamen continet regiam, quae fidelium omnium salubriter catervam ad rectam animarum perducit regulam. Ait enim: Ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis (II Thess. II). Hinc auctoritatem firmam subrahendi se a pravis hominibus ab apostolo sanctorum accepit Ecclesia. Regulam autem bene ambulandi, id est, bene, et juste, et pie vivendi, tradiderunt fidelibus apostoli, quam omnium fidelium debet tenere firmiter Ecclesia, quae ad illorum suam vult dirigere vitam. Istius ergo regulae norma, omnibus Christianis, ipsorum apostolorum facta est vita. Unde et sequitur: Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat (0670B)vos imitari nos (Ibid.). Ac si diceret: Quia jam frequenter et verbis vobis praediximus et exemplis ostendimus, ideo notum est vobis quomodo oporteat vos imitari nos. Libenter tamen facite quod hortamur, si a nobis traditam fidei vultis tenere regulam. Dixit quidam senex: Scriptum est, Justus ut palma florebit (Psal. XCI). Significat autem hic sermo bonum actum, altum, et rectum, et dulcem. Est enim in palma unum incardium et ipsum candidum, omnem habens operationem in se. Similiter autem et in viro justo reperitur unum ei et simplex inesse cor, ad Deum tantummodo respiciens. Est autem et album, habens illuminationem fidei, et omnis operatio justi in corde ipsius est. Nam et acumen stimulorum ejus adversus diabolum est propugnaculum.(0670) CAPUT LXXV. Ut vigilantes sint monachi. Paulus apostolus nos admonet dicens: Non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus (I Thess. V). Id est, non dormiamus sicut caeteri infideles, injusti, iniqui, qui ignorantiae et corporis somno depressi, et peccatorum suorum mole gravati, quid illis in futuro eveniat praevidere non valent. Qui tam graviter turpiterque dormiunt, ut ad sui custodiam cordis oculos non aperiant; qui nihil de futura gloria, sed semper de praesenti cogitant vita. Non de iis quae non videntur et aeterna sunt, sed semper de iis cogitant quae videntur, et caduca et temporalia sunt. Nos autem non sicut illi dormiamus, sed vigilemus. (0670D)Hinc nos et Marcus evangelista salubriter admonet dicens: Vigilate ergo, quia nescitis quando Dominus veniat. Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes (Marc. XIII). Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). Vigilat enim, qui ad aspectum veri luminis oculos apertos tenet. Vigilat, qui servat operando quod credit. Vigilat, qui a se corporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc et alibi idem ait apostolus: Sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum Christo vivamus (I Thess. V). Id est, sive vigilemus ad custodiam nostrae salutis, sive dormiamus a nocivis hujus saeculi curis, simul cum illo vivamus, id est, semper in Christo et cum Christo simus: qui pro nobis mortuus est, et resurrexi (0671A)(Ibid.). De hac salubri vigilatione et dormitione, in Canticis canticorum Salomon ait: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V). Ac si diceret: Quanto magis a terrenis velut dormiens quiesco curis, tanto liberius cor meum ad sui contemplationem vigilat creatoris. Illa enim anima in aeternum semper cum Domino vivet, quae illi hic per dilectionem adhaerens, a tergo ejus nunquam recedit. Unde et Dominus inquit: Qui diligit me, me sequatur. Et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII). Id est, mecum in perpetuo vivens, semper gloriosus et immortalis regnabit. Dixit abbas Evagrius: Si deficis animo, ora sicut scriptum est. Ora autem cum timore, et tremore et labore, sobrie et vigilanter. Ita oportet orare maxime propter malignos, et nequitiis vacantes, (0671B)invisibiles inimicos nostros, qui nos in hoc praecipue impedire nituntur. Dixit iterum: Quando cogitatio contraria in corde tuo venerit, noli alia pro aliis per orationem quaerere, sed adversus eam quae te impugnat, gladium lacrymarum exacue.(0671B) CAPUT LXXVI. De pugna virtutum. (Isid. lib. II Sent., c. 37.) Tunc viri sancti veracius a vitiorum colluvione deterguntur, dum ab eis contra singula vitia virtutes singulae opponuntur. Nam adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum: contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia; contra odium, dilectio praeparanda; contra iracundiam, patientia proponenda; contra timorem, fiducia est adhibenda; contra tristitiam, (0671C)gaudium est adhibendum; contra acediam, fortitudo; contra avaritiam, largitas; contra superbiam, humilitas est opponenda: sicque singulae virtutes nascentia contra se vitia reprimunt. Libidinem enim abstinentia domat, quia quantum corpus inedia frangitur, tantum mens ab illicito appetitu revocatur. Et adversus iram tolerantia dimicat. Et moerorem tristitiae spes aeterni gaudii superat. Et quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis linit. Adversus invidiam praeparatur charitas, et adversus irae incendia mansuetudinis adhibetur tranquillitas. Cum dominio vitiorum contradicimus, cum iniquitati, quae nos a Deo separat, reluctamur, cum consuetudini violenter resistimus, et desideria perversa calcantes, (0671D)contra haec jus nobis libertatis ingenitae vindicamus, vitiorum agminibus acerrimo conflictu resistimus, cum culpas poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus, fortiter contra vitia reluctamur. Dixit abbas Agathon: Quia secundum voluntatem meam nunquam dormivi, retinens in corde adversus quemquam dolorem: neque dimisi dormire alium habentem adversum me aliquid. Dixit abbas Macharius: Age fiducialiter, o fili, nam et ego per viginti annos non pane, non aqua, non somno, satiatus sum. Panem quidem pensatum accipiens, aquam vero ad mensuram, somno autem, parietibus me duntaxat inclinans, surripere paululum festinabam. Dixit abbas Isidorus: Si cogitationes non habemus, (0672A)ferarum similes sumus. Sed si inimicus quod suum est, exigit, nos quoque quod nostrum est, implere debemus. Insistamus orationi, et inimicus fugatur. Vaca meditationi Dei, et vincis. Perseverantia boni, victoria est. Certa, et coronaberis. Dixit abbas Joannes: Quia janua Dei est humilitas, et patres per multas contumelias acti, gaudentes intraverunt in civitatem Dei, quia humilitas et timor Dei superant omnes virtutes. Debet ergo monachus ante omnia humilitatem habere. Hoc enim inter octo beatitudines primum Salvatoris mandatum, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).(0672A) CAPUT LXXVII. De odio et correctione fraterna. Paulus apostolus ait: Si quis autem non ob audit (0672B)verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur: et nolite quasi inimicum existimare illum, sed corripite, ut fratrem (II Thess. III). Ac si diceret: Si eum auctoritas Epistolae nostrae non corrigit, per litteras vestras quis sit ipse nobis notificate, ut a nobis corripiatur, vel etiam per nostram Epistolam excommunicetur. Et vos non commisceamini tandiu cum excommunicato donec obediens praeceptis consentiat apostolicis; et sic ab utrisque, a nobis videlicet et a vobis confusus, tandem aliquando resipiscat, et emendatus praeceptis nostris obediat. Apertum hoc in loco Apostolus dat indicium, ut cum excommunicato nec in actu, nec in consilio, nec in aliquo commisceamur consortio. In uno eodemque homine et fraternitatem (0672C)simul diligere et vitia possumus odisse. Aliud enim est quod frater est, aliud quod vitiosus est homo. Diligamus ergo in eo fraternitatem nostram, et odio habeamus vitiositatem ejus. Persequamur in eo vitium, et emendatum ut nosmetipsos diligamus eum. Hinc beatus Gregorius ait: (Hom. 37 in Evang.): Sic sic nimirum proximis nostris exhibere odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod homines sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Dixit quidam senex: Quia debet homo mortificare seipsum ab omni re mala, priusquam egrediatur de corpore, et non laedat ullum hominem. Et nisi habuerit homo in corde suo quod peccator est, Deus non exaudiet eum. Quid est in corde habere, quod peccator est? Id est, si quis supportat (0672D)peccata sua, et non videt peccata proximi sui. Quando enim dimiserit homo voluntatem suam, tunc ei reconciliabitur Deus, et suscipit orationem ejus. Si enim conspexerimus peccata nostra, non videmus peccata proximi. Stultitia est enim homini habenti mortuum suum, et relicto eo, abire et flere mortuum proximi sui: Quando enim manus Domini occidit omne primogenitum in terra Aegypti, non erat domus, in qua non jaceret mortuus (Exod. XII). Non enim est homo qui vivat, et non peccet (III Reg. VIII). Unusquisque ergo mortuum, id est peccatum suum, plangere debet.

Peccatum enim mortuum dicit propheta, ubi ait: Qui lavatur a mortuo, et iterum tangit mortuum , (0673A)id est, qui plangit peccatum, et iterum committit peccatum, nihil proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV).(0673A) CAPUT LXXVIII. Ut mentis lumbos succinctos habeat monachus. Petrus apostolus ait: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae in veritate, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Jesu Christi (I Petr. I). Ac si diceret monachis: Quanto major est vobis gratia promissa, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Et recte dicit, sperare in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Domini nostri Jesu Christi; quia qui succinctis lumbis mentis, id est, et mente et corpore castus Domini adventum exspectat, merito quando reveletur, sperat. Hinc et Paulus apostolus (0673B)ait: State ergo succincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI), id est, perfecti state, lumbos mentis succincti, hoc est, in omni praelio viriliter praeparati, et ab omnibus curis saeculi expediti. Quod juxta membra carnis et corporis, omnia membra animae in Scripturis vocentur nulli dubium est. De quibus unum puto esse nunc membrum, lumbos, quos ut accingamus a Veritate praecipitur. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Hinc et propheta ait: Accingite lumbos vestros super ubera vestra (Isa. XXXII). Ac si dicat: In corde libidines resecate, ne exterius turpiter in fornicationem cadatis. Nam castus corpore non tamen corde, nullum praemium habet in repromissione, quia secundum Veritatis dictum: Qui viderit mulierem ad concupiscendum (0673C)eam jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). [Greg., lib. VIII, c. 19, Mor.] Si ergo primum fornicationes prohibeantur a corde, non prorumpunt in opere. Sunt nonnulli justorum qui ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt, qui rebus habitis se nudant, gloria honoris se exspoliant, qui internorum desideriorum per assiduitatem se amici moeroris afficiunt, habere de exterioribus consolationem nolunt, qui internis gaudiis dum mente appropiant, vitam in se funditus corporeae delectationis necant. Talibus namque per Paulum dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Colos. III). Horum itaque vocem Psalmista expresserat, cum dicebat: (0673D)Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. LXXXIII). Concupiscit vero et deficit in atria Dei, qui cum aeterna desiderat, in amore temporalium non perdurat. [ Huc usque Greg.] Hinc Psalmista iterum dicit: Deficit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII). In salutari ergo Dei animam justi deficere, est praesentis vitae bona aeternitatis electione deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere.(0673D) CAPUT LXXIX. De mortificatione vitiorum. Hinc Paulus apostolus ait: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, etc. (Colos. III). Ideo haec vitia et (0674A)peccata nostra dicuntur membra, quia per membra nostra sua complent officia, quibus nos consentire Apostolus prohibet dicens: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo (Rom. VI). Omnia enim generaliter peccata et vitia unum diaboli faciunt corpus, cujus specialiter haec quae sequuntur vitia, dicuntur membra. Unde et in Epistola scribitur ad Romanos: Scientes hoc, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati (Ibid.), id est, crimina atque peccata, quae simul unum corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam et fidem catholicam. Omnis enim immunditia et libido uno nomine vocatur fornicatio, quae si primum auferatur a cordis cogitatione, prorumpit in opus. Verumtamen si delectatione (0674B)vel consensu fuerit lactata, ita crescit in colubrum, ut mortifero suum lactantem occidat veneno. Ergo non lactetur, sed mortificetur a nobis, ne mortificemur ab illa. Crucifigatur a nobis, ne crucifigamur ab illa. Hinc et Paulus iterum dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. IX). Si omnia simul vitia crucifixa sunt, et caro quasi in cruce pendens nihil concupiscit, ut quid nobis legem, quae data est ad vitia coercenda? Simul illud notandum quod eos dixerit Christi esse, qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixerint, contra illos qui solam fidem sufficere arbitrantur. Fuit quidam senex magnus inter praevidentes, qui affirmabat dicens: quia virtutem quam vidi stantem super baptisma, eamdem (0674C)vidi etiam super vestimentum monachi, quando accipit habitum spiritualem. Cuidam seni data est gratia videndi quae fiebant, et dicebat: Quia vidi in coenobio aliquando meditantem fratrem in cella, et ecce daemon veniens stabat extra cellam; et dum frater ille meditaretur, non praevalebat ingredi: cum autem cessasset a meditando, tunc ingrediebatur ille daemon in cellam.(0674C) CAPUT LXXX. De gratia lacrymarum. Scriptum est quia Axa filia Caleph suspirans dixit patri suo: Da mihi benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Et dedit ei pater suus irriguum superius, et irriguum inferius (Jos. XV); hoc significans quod a Creatore (0674D)et Patre nostro Deo, cum magno gemitu quaerenda est a nobis lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam alia Domini perceperunt dona, quae significabat australis terra, sed adhuc lacrymarum non acceperunt gratiam. [Gregor., lib. III Dialog., c. 34.] Deum enim sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, (0675A)quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelici chori, quae societas sanctorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei: et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis trahat animum compunctioni dilectionis. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit. Irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Dicebant de abbate Arsenio quod toto tempore vitae suae sedens ad opus manuum, pannum habebat in sinu propter lacrymas, quae crebro currebant ex oculis ejus. Dixit sancta Syncletice: Labor est et certamen magnum, in primis qui convertuntur ad Dominum, postea autem (0675B)inenarrabile gaudium habent. Sicut enim qui ignem accendere volunt, primum infumantur, et sic obtinent quod volunt, ita oportet nos divinum ignem cum lacrymis atque laboribus in nobis ipsis accendere. Scriptum est enim quia Deus noster ignis consumens est (Deut. IV; Hebr. XII). Dixit senex: Quomodo umbram corporum nostrorum ubique nobiscum circumferimus, sic debemus fletum ex compunctione habere nobiscum ubicunque sumus. Dixit abbas Hyperitius: Nocte et die laborat monachus, vigilans, in orationibus permanens, compungens autem cor suum, producit lacrymas, et celerius provocat misericordiam Dei.(0675B) CAPUT LXXXI De eo quod sancti monachi filii Dei vocantur. (0675C) Hinc Dominus ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). In pace perfectio est, ubi nihil repugnat. Et ideo filii Dei pacifici sunt, quoniam nihil in eis resistit Deo. Pacifici autem in semetipsis sunt, qui omnes animi sui motus componentes, fiunt regnum Dei. Si filii Dei sumus, pacifici esse debemus. Pacificos enim esse oportet Dei filios, et humiles, mente mites, corde simplices, sermone puros, animo innocentes, affectu concordes, sibimet unanimiter cohaerentes. Hinc et Joannes apostolus ait: Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus (I Joan. III). Magna est gratia conditoris nostri quam nobis donavit, ut eum amare et noverimus et possimus: et ita amare, ut patrem filii, cum et hoc magnum esset, (0675D)si sic amare illum possemus quomodo fideles servi amant dominos suos. Qualiter autem filii Dei effici debeamus, idem Joannes testatur. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri iis qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Per fidem ergo et dilectionem filii Dei efficimur. Magna benevolentia, magna misericordia: Unicus natus est, et noluit manere unus. Sed Deus Unicum eumdemque ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo quo modo ille Unigenitus, sed adoptati per gratiam ejus sumus. Ex munere enim divino prius potestatem adoptionis accepimus, postea (0676A)ut filii Dei esse mereremur, consecuti sumus. Hinc iterum idem Joannes ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III). Hinc iterum ipse: Et nos cognovimus, et credimus charitati, quam habet Deus in nobis (I Joan. IV). Cognovimus quia Jesus est Filius Dei, et quia Pater misit eum Salvatorem mundi: et credimus charitati, quam habet Deus in nobis. Quia videlicet cum haberet Unicum, noluit esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit illi alios, qui cum illo possiderent vitam aeternam. Dixit abbas Pastor, quia interrogavit quidam frater abbatem Poemenem, dicens: Quid est quod in Evangelio Dominus dicit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut quis animam suam pro amico ponat (Joan. XV). Quomodo fit hoc? Respondit (0676B)senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et cum possit ipse similia respondere, pugnat tamen in corde suo portare laborem, et vim sibi facit ne forte respondeat illi malum ut contristet illum, iste talis animam suam ponit pro amico suo. Contigit aliquando abbatem Pabo iter cum fratribus in partes Aegypti facere, et videns quosdam saeculares sedentes, dicit eis: Surgite, et salutate et osculamini monachos, ut benedicamini. Frequenter enim cum Deo loquuntur, et sancta sunt ora eorum.(0676B) CAPUT LXXXII. Quod ex virtutibus virtutes, et ex vitiis vitia oriuntur. Omnes virtutes in conspectu Conditoris vicaria ope se sublevant, ut (quia una virtus sine alia, vel nulla est omnino, vel minima) vicissim se sua conjunctione (0676C)fulciant. Nulla bona sunt caetera, si occulti judicis oculis castitatis testimonio non approbentur, si vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas relinquat. Apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse nihil praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata. Sic vitio vitium gignitur, sic virtus virtute concipitur [Isid., lib. II Sent.]. Ex vitio enim vitium gignitur, sicut in David, qui dum non evitavit adulterium, perpetravit homicidium (II Reg. XI). Item virtus virtute concipitur, sicut per virtutem evangelicae praedicationis, virtutem martyrii apostoli meruerunt. Dixit sanctus Gregorius quia haec tria exigit Deus ab omni homine qui est baptismum consecutus, id est, fidem rectam ex tota anima et virtute, linguae continentiam (0676D)et castitatem corporis. Dixit abbas Evagrius: Mentem errantem vel nutantem solidat lectio et vigiliae, et oratio. Concupiscentiam vero marcescere facit esuries, et labor, et solitudo. Iracundiam autem reprimit psalmodia, et longanimitas, et misericordia. Sed haec opportunis temporibus et mensuris congruis adhibitis. Quae autem non opportune, vel sine mensura fiunt, ad parvum tempus proficiunt.(0676A) CAPUT LXXXIII. Quid sit configi Christi cruci? Tollens monachus crucem suam, et Christum sequens mortificatis membris super terram, et mundo mortuus, et configuratus morti Jesu Christi, et in ligno Dominicae passionis affixus, hic configitur cruci (0677A)Christi. Qui vestigia ejus ita sectatur, ut conversationem illius imitari possit, ut sit mansuetus sicut ille fuit, et mitis et humilis corde, verberatus non respondeat, maledictus non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam; iste cum Paulo dicere potest: Christo crucifixus sum cruci, et, vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). Beatus multumque felix qui vivente in se Christo per singulas orationes, cogitationes et opera, potest dicere, Vivit in me Christus, et, quod vivo, in fide vivo Filii Dei (Ibid.). Vivit autem in eo Christus in quo vivit sapientia, justitia, veritas, sanctificatio, pax et fortitudo, caeteraeque virtutes, quas qui non habet, non potest dicere, vivit in me Christus. Vivit vero et in eo Christus, qui vestigia sectatur ejus, et nulla (0677B)mundi concupiscentia capitur, ut Deo vivens, mundo mortuus videatur: Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). Monachi autem habentes victum et vestimentum, his debent esse contenti, quia et a monachis extraneum et a fide debet esse alienum quidquid de hoc mundo concupiscitur vel desideratur, nam superfluum est. Interrogatus quidam senex a fratre quid faceret ut salvus esset, ille exspolians se vestimento suo, et cingens lumbos suos, atque extendens manus suas, dixit: Sic debet monachus nudus esse ab omni materia saeculi, et crucifigere se adversus tentationes atque certamina mundi. Dixit abbas Hyperitius: Quia grata est Deo monachi obedientia, quam qui possidet, (0677C)quod poscit exauditur, et cum fiducia Crucifixo astabit. Etenim Dominus sic venit ad crucem, scilicet: Factus obediens usque ad mortem (Phil. II).(0677C) CAPUT LXXXIV. Ut monachi cor habeant purum et conscientiam bonam. Clamat enim nobis Scriptura dicens: Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona (I Tim. I). Finis dicit, id est, perfectio praecepti et totius legis. Charitas ergo quae nos charos Deo et hominibus facit, et istius saeculi contemptores, ac bonorum omnium amatores, fons est omnium bonorum, et origo charismatum, et cunctarum perfectio virtutum. Cor autem purum illud est ubi nullus dolus est, nec aliquod machinatur malum; ubi simulatio (0677D)nulla, sed tota puritas regnat; ubi non corde aliud tenetur, et aliud ore profertur; ubi non invenitur illud: Vana locuti sunt, unusquisque ad proximum suum. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et innocens manibus, et mundo corde, hic accipiet benedictionem a Domino (Psal. XXIII). Conscientia enim illa bona est, in qua non sunt opera mortua, sed ab omnibus peccatorum sordibus est mundata. Unde et ad Hebraeos Paulus apostolus ait: Qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, et mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis (Hebr. IX), id est, peccatis. Opera enim mortua intelliguntur peccata. Ibi ergo est conscientia bona, ubi est innocentia (0678A)bona et pura, simplicitas tota et fides non ficta. Illa est procul dubio conscientia bona, ubi non est vitiorum accusatio ulla, quam nec peccati remordet culpa, nec criminum moles accusat; quae nullum odit, nulli nocet, nulli detrahit, nullum molestat, nulli invidet, sed omnibus est suavis, omnibus innocua, mitis, pacifica, atque benigna. Dixit abbas Agathon: Non debet monachus permittere conscientiae suae ut accuset eum in quacunque re. Intelligere ergo debent monachi ut sicut angeli cum timore et tremore hymnos canentes assistunt Creatori, ita et monachi debent in psalmodiis coram Deo cum metu et corde puro consistere tempore orationis. Gloriatio ergo monachi, et laus in conspectu angelorum et hominum, humilitas, et simplicitas (0678B)cordis. Gloriatio monachi, mansuetudo cordis et silentium.(0678B) CAPUT LXXXV. Ut divites sint monachi in operibus bonis, et thesaurizent sibi fundamentum bonum Monachi, qui divites non sunt in rebus terrenis, divites esse debent in virtutibus sanctis et operibus bonis, quia non carnales, sed spirituales divitiae liberant animam in die vindictae et ultionis. Unde et Salomon ait: Non proderunt divitiae in die ultionis. Justitia autem liberabit a morte (Prov. XI). Fundamentum enim quod dicit bonum, sive Christum, sive bonorum operum significat praemium, quod sibi unusquisque monachus bene et juste vivendo thesaurizat in coelo, ut illic bene fundatus, quasi mons (0678C)Sion, non moveatur in aeternum (Ps. CXXIV). Domus enim nostra aeterna, non manu facta (II Cor. V), quae bonis operibus aedificatur in coelo, si supra petram (Matth. VII), id est supra Christum, fuerit fundata, a nullius supervenientis impetu patietur ruinam. Christum enim habet fundamentum, ideo nullius timebit impulsum. Thesaurus enim terrenus, quia Christum non habet in fundamento, a latronibus effoditur et furatur. Thesaurus vero qui in coelis a sanctis monachis thesaurizatur, quia Christum habet in fundamento, nec effoditur a latronibus nec furatur. Ibi enim nos ipse Dominus thesaurizare jubet, cum dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea exterminat, nec fures effodiunt, aut furantur (Matth. VI). Ibi et Apostolus (0678D)veram nos denuntiat apprehendere vitam; si dum vivimus in praesenti, sollicite Domini custodierimus praecepta. Sine dubio illi veram vitam apprehendunt in futuro saeculo, qui adhuc viventes in mundo, illic bonorum suorum operum quotidie sibimetipsis condunt thesaurum. Hinc et alibi scriptum est: Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum (Eccli. XIX). Thesaurus enim terrenus divitias servat fallaces. Thesaurus vero coelestis vitam veram pariter praeparat et aeternam. Ad comparationem enim istius transitoriae vitae illa dicitur vera vita in qua virtutibus divites monachi, in perpetuo feliciter cum Christo regnant. Abiit aliquando Zacharias ad abbatem suum Sylvanum, (0679A)et invenit eum in excessu mentis, et erant manus ejus extensae in coelum; et cum vidisset ita, clausit ostium et exiit. Et intrans circa horam sextam atque nonam, invenit eum eodem modo. Circa decimam vero horam pulsavit, et ingressus invenit eum quiescentem, et dicit ei: Quid habuisti hodie, Pater? Qui dixit ei: Infirmatus sum hodie, fili. Ille vero tenens pedes ejus, dicebat: Non te dimittam, nisi indicaveris mihi quid vidisti. Respondit ei senex: Ego in coelum raptus sum, et vidi gloriam Dei, et illic steti usque modo, et nunc dimissus sum.(0679A) CAPUT LXXXVI. De mansione aeterna quae a Deo praeparata est sanctis. Omni custodia servemus cor nostrum (Prov. IV), (0679B)fratres: exspectantes Patremfamilias Christum Dominum ac Deum nostrum: Qui cum dives esset, propter nostram salutem pauper factus est (II Cor. VIII), ut nos divitiarum suarum socios faceret, et ineffabilis futurae gloriae participes demonstraret. Hunc ergo diligere sine intermissione debemus, ut ab ipso quoque diligi mereamur, et cum illo in mansionem illam, quae apud Patrem praeparata est sanctis, introeamus; ubi contemplabimur omnem naturam angelorum et archangelorum, virtutum et potestatum, et omnium sanctorum. Illic vocabimur filii Dei, illic aperientur nobis portae regni, et intrabimus in penetralia Patris, illic apparebit nobis Sol justitiae Christus. Illic transformabit Deus corpus humilitatis nostrae, conforme factum corpori claritatis (0679C)suae (Phil. III). Illic renovabitur sicut aquilae, juventus nostra (Psal. CII), illic percipiemus coronam pulchritudinis, et vestem jucunditatis de manu Domini, et dicemus in illa die: Laetetur anima nostra in Domino, quia induit nos vestimento salutis et justitiae, et circumdedit nos indumento laetitiae. Tanquam sponso circumponet nobis mitram, et tanquam sponsam ornabit nos ornamento (Isa. LXI). Illic fulgebimus sicut Sol in regno Patris nostri (Matth. XIII), illic immortalia saecula et permanentia inveniemus. Illic donabitur nobis sine perturbationibus et fluctibus longitudo dierum, ubi semper vox laetantium et exsultantium erit. Illic nobis praeparatus est locus, et mansio aeterna in domo Domini et muro ejus, et nomen sempiternum quod non delebitur. Oremus (0679D)ergo semper, fratres dilectissimi, ut transferat nos Dominus pius atque benignus in illam beatam spem et ineffabilem laetitiam et mansionem aeternam, ubi est semper laudatio et exsultatio, et jucunditas sempiterna. Si desideras esse coelestis, semper quae terrena sunt exsecrare et despice, perfectorum exempla sectare, et imitator existe. Ne cogites intra te dicens: Multus est labor propositi atque institutionis monachatus nostri; ego autem sum parvus et infirmus, non valeo in hoc proposito consistere. O dilectissime frater, intellige quae dico. Si volueris proficisci in longam regionem, non poteris unius horae spatio totius viae intervalla concurrere, sed gradatim quotidie perficis mansionem, et post multum (0680A)tempus ac laborem ad patriam quam desideras pervenies. Sic est regnum coelorum, et paradisus deliciarum, et desiderabilis patria monachorum, ad quam per orationes, et vigilias, jejunia et continentiam, per lacrymas et obedientiam, per charitatem et perseverantiam, per humilitatem et justitiam, et si quae sunt aliae virtutes, pervenitur. Haec enim sunt mansiones per quas ad regnum coeleste et Deum Patrem venturos nos esse credimus. Haec serva, ne timeas initium bonae viae suscipere, quae te ad vitam perducat aeternam.(0680A) CAPUT LXXXVII. Quomodo beatus efficitur homo. Beatus qui odio habuerit hunc mundum, et tantummodo meditatio ejus fuerit in Deo. Beatus qui (0680B)exsecratus fuerit peccatum et malitiam, et Deum solum benignum, et pium dilexerit Redemptorem, et castos jugiter et sanctos habuerit cogitatus. Beatus qui ab omnibus pollutis cogitationibus fuerit emundatus, et non fuerit in mundi istius actibus implicatus: sed ex integro liber in Domino, ab omnibus mundi istius negotiis vanissimis liberatus. Beatus qui semper recordatus fuerit de die illa tremenda, et festinaverit lacrymarum fontibus ablui, et animae suae vulnera semper curare. Beatus qui fuerit effectus tanquam nubes, ad proferendam pluviam lacrymarum, per quas possit exstinguere flammas omnium vitiorum: Beatus qui ambulaverit in via mandatorum Domini (Psal. CXVIII), et in sanctis operibus jugiter conversatus, immaculatam servaverit (0680C)animam suam. Beatus qui in bonis operibus quotidie per sanctam creverit disciplinam, habens in Domino spem certam, ut videat eum in claritate sua, et regno, et gloria. Beatus qui meminerit praecepti Domini et mandata ejus sollicite custodierit, ut operetur et vivat in eis. Beatus qui posuerit custodiam ori suo, et ostium circumstantiae labiis suis, ut non declinet in verba malitiae (Psal. CXL). Multis enim modis beati efficiuntur homines, sicut in Evangelio Dominus ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati (0680D)mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).(0680A) CAPUT LXXXVIII. De hora exitus et separatione animae a corpore. Beatus qui semper habuerit diem exitus sui ante oculos, et festinaverit in illa hora paratus et sine aliquo timore peccati vel pravae conscientiae inveniri. Beatus qui invenerit fiduciam in illa hora exitus sui, quando anima separabitur a corpore: cum magno namque metu magnisque doloribus separatur. Venient enim angeli assumere animam, et separabunt eam a corpore, et perducent ante tribunal immortalis (0681A)et metuendi judicis. At illa memorans operum suorum, contremiscit, et videns et considerans actus suos, pro metu et timore horrendo egredi pertimescit. Tamen tremens et metuens ad aeternum pergit judicium. Unde sollicite debet unusquisque vivere, ne forte in iniquitatibus suis rapiatur, simulque finiatur vita cum culpa. (Isid., lib. III Sent., cap. 62.) Venturi enim exitus ignorantia incerta est, et dum mori quisque non existimat, tollitur. Nam incentor diabolus eos quos viventes accendit ad vitia, subito morientes pertrahere nititur ad tormenta, et repente hora qua nesciunt, improviso exitu rapiuntur, atque absorbente profundo, cruciandi aeternis gehennae incendiis deputantur. De quibus scriptum est: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (0681B)(Job. XXI). Pravorum enim animas hominum apostatae angeli excipiunt a corpore exeuntes, ut sint eis ipsi tortores in poenis qui fuerunt suasores in vitiis. Finem vero justorum optimum vocatio tranquilla nonnunquam commendat, ut ex eo intelligantur ad sanctorum angelorum pertinere consortium, ex quo ab hoc corpore sine dura vexatione tolluntur. Unde et pro talibus quamvis pietas jubeat flere, fides tamen vetat lugere. Illi enim sunt deplorandi, quos barathrum absorbet inferni, non quos aula laetificandos excipit paradisi. Legimus de quodam sene, qui cum moreretur in Scythi, circumdederunt fratres lectum ejus, et vestierunt eum, et coeperunt flere. Ille autem aperuit oculos, et risit. Adjecit iterum ridere. Hoc etiam factum est tertio. Quod cum (0681C)viderent fratres, rogaverunt eum dicentes: Dic nobis, abba, quare, nobis flentibus, tu rides? Et dixit eis: Primo risi, quia vos timetis mortem. Secundo risi, quia non estis parati. Tertio autem risi, quia ex labore ad requiem vado. Hoc cum dixisset, statim clausit oculos senex in mortem. Dicebant et de abbate Sysoi quod in die dormitionis suae cum sederent circa eum fratres, splenduit tanquam sol facies ejus, et dixit ad eos: Ecce, abbas Antonius venit. Et post paululum rursum dicit eis: Ecce, chorus prophetarum venit. Et iterum amplius facies ejus resplenduit, et dixit: Ecce, chorus apostolorum venit; et dupliciter refulsit adhuc facies ejus, et ecce ipse cum aliquibus loquebatur. Deprecati sunt autem illum senes, dicentes: Cum quo loqueris, Pater? (0681D)Qui dixit eis: Ecce angeli venerunt accipere me, et rogo ut dimittar poenitere modicum. Dicunt ei seniores: Non indiges poenitentia, Pater. Dixit autem illis: Vere nescio meipsum, vel initium sumpsisse poenitendi. Et cognoverunt omnes quia perfectus esset. Et rursus subito facta est facies ejus sicut sol, et timuerunt omnes. Dixit autem eis: Videte, ecce Dominus venit dicens: Auferam [ Al., afferte] vas mihil electionis eremi. Et continuo reddidit spiritum. Et facto fulgore repletus est totus locus ille odore suavitatis.(0681D) CAPUT LXXXIX. De innocentia. Ille vere innocens est qui nec aliis nec sibi nocet. (0682A)Qui vero sibimetipsi nocet, quamvis aliis non noceat, innocens non est. De propria enim innocentia in Domino confidens David, aiebat: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans, non infirmabor (Psal. XV). Et iterum: Ego autem in innocentia mea ingressus sum, redime me, et miserere mei (Psal. XXV). Et interrogans Dominum, quis habitaret in tabernaculo suo, aut quis requiesceret in monte sancto ejus (Psal. XIV)? responsum audivit divinum dicens: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo (Psal. XXIII). ( J. Chrys., serm. de Joseph. vend. a fratr.) Gaude, innocentia, et exsulta; gaude, (0682B)inquam, quia ubique illaesa es, ubique secura: si tentaris, proficis; si humiliaris, erigeris; si pugnas, vincis; si occideris, coronaris. Tu in servitute libera es, in periculis tuta, in custodia laeta. Tibi omnis reatus addicitur, tibi universa malitia subjugatur. Te potentes honorant, suscipiunt principes, magnates exquirunt, etiam illi te nonnunquam desiderant qui impugnant. Tibi boni parent, mali invident. Zelant aemuli, inimici succumbunt, nec unquam poteris victrix non esse, etiamsi tibi inter homines judex justus defuerit. Dicebant de abbate Paulo quod teneret manibus cerastas qui dicuntur cornuti, et serpentes et aspides atque scorpiones. et scindebat eos per medium. Videntes autem haec fratres, satisfacientes ei interrogabant eum, dicentes: Dic nobis quid (0682C)operatus es ut acciperes gratiam istam? Qui ait eis: Ignoscite mihi, Patres. Si quis possederit puritatem et innocentiam, omnia subjiciuntur ei, sicut Adae, quando erat in paradiso ante praevaricationem mandati divini.(0682C) CAPUT XC. Quid sit sanctificare jejunium. Quia jejunantis Domini victorias recensentes, triumphum nostrae salutis agnovimus, jejunia nostra religionis sanctificemus obsequiis. Quid autem est aliud, sanctificare jejunium (Joel. I), nisi jejunii causa sancta velle, justa facere, iniqua vitare. Sanctificat ille jejunium, qui flammas saevientis iracundiae, mansuetae mentis placabilitate restinguit. Sanctificat jejunium, qui lascivientes oculos turpi ab (0682D)aspectu habenis castitatis avertit. ( Maximus, homil. 1, de jejunio Quadragesimae.) Sanctificat jejunium, qui conviciorum jacula scuto patientiae repercussa, dispergit. Sanctificat jejunium, qui litigantium tumultus pacifici sermonis et linguae prudentioris arte compescit. Sanctificat jejunium, qui consurgentes in semetipso vanarum cogitationum spinas evangelico sulcante vomere, velut quidam pectoris sui arator, excidit. Sanctificat jejunium, qui inopias egenorum pro quantitate substantiae suae miserantis manus humanitate solatur. Apprime sanctificat ille jejunium, qui per omnia praeceptis divinae legis intentus, diabolica a corde suo respuit tentamenta. Et ideo, fratres charissimi, si volumus Deo placita exhibere jejunia, (0683A)simus in fide fortes, in judiciis justi, in amicitia fideles, in injuriis patientes, in contentionibus moderati, refugientes turpiloquia, adversus iniqua constantes, in conviviis sobrii, in voluptatibus continentes, in charitate simplices, inter subdolos cauti, condolentes tristibus, contumacibus resistentes, in suspicionibus parci, inter maliloquos taciti, inter humiles coaequales. Si hujusmodi virtutibus nostra voluerimus sanctificare jejunia, tribuente Domino ad festivitatem Paschalis gratiae, et ad gaudia coelestium promissionum indubitata fiducia, et conscientia laetiore veniemus(0683A) CAPUT XCI. Quid sit bene jejunare. (0683B) Bene jejunat quicunque esuriem suam, refecti pauperis satietate sustentat. Bene jejunat qui divini recordatione judicii semetipsum refrenans, ab omni se illecebrarum voluptate suspendit. Bene jejunat, qui carnem suam vitiorum germina pullulantem, sanctarum meditatione virtutum, et sobrietatis amore castigat. Bene jejunat, qui fraternas injurias pacifici pectoris lenitate dimittit. ( Maxim. hom. 3, de Jejunio Quadrages.) Gratissimum Deo defert jejunium, qui mentem suam a pravis cogitationibus, oculos a concupiscentia, linguam manusque a lite custodit. Et sic jejunium nostrum sanctificet castitas, ornet patientia, benignitas foveat, misericordia laetificet, commendet humilitas, ut gemino quodam corporis animique jejunio divinae nos gratiae semper commendemus.(0683) CAPUT XCII. De eo quod scriptum est: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum ( Matth. VIII). Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent, non carnaliter jacentes, sed spiritualiter requiescentes; non temporaliter potantes, sed aeterne epulantes. Recumbent in regno Dei, ubi lux et species, ubi laetitia et exsultatio, ubi gloria et benedictio, ubi lux oculorum et longaevitas vitae aeternae: ubi omnes jucundantur, ubi omnes gaudent, ubi Patres illi beati recumbunt; ubi omnes prophetae requiescunt, ubi apostoli et evangelistae super gloriosos sedent thronos, ubi multitudo martyrum in gloria aeterna gloriatur, ubi copiositas virginum in saecula exsultat, portans (0683D)coronam immaculatae virginitatis. ( Aug., serm. 1, de festo omnium sanctorum.) O dulcissimi fratres, unanimis conventio, hilaris congregatio, fulgens conjunctio. Ita est a saeculo beneplacita et annuntiata exsultatio, ista ab initio narrata requies. In istam festinarunt ire omnes Dominum diligentes, ad istam colliguntur omnes ex gentibus Domino credentes, religiositatem servantes, in eam et nos omnes pergamus. O religiosi filii Dei, ad istam omni virtute nostra festinemus. Nihil nos revocet, nihil nos retardet, nihil nos impediat ad hoc desiderabile properare convivium. Omnem negligentiam a nobis pellamus, omnemque desidiam ab animo, et corporis impedimenta a nobis projiciamus, ut hujus beatitudinis et requiei (0684A)domestici efficiamur, quatenus sancta hujus, ut dictum est, epulatione digni inveniamur.(0684A) CAPUT XCIII. De eo quod omnis electus atque perfectus monachus et homo, et vitulus, et leo, et aquila figuraliter sit. Omnis etenim electus atque in via Domini perfectus et homo et vitulus, et leo simul, et aquila est. Homo enim rationale est animal. Vitulus autem in sacrificium mactari solet. Leo vero fortis est bestia, sicut scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX). Aquila ad sublimia evolat, et irreverberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est, homo est. Et quoniam semetipsum ab hujus mundi voluptate mortificat, vitulus est. Quia vero ipsa sua (0684B)spontanea mortificatione contra adversa omnia fortitudinem securitatis habet, leo est. Unde scriptum est: Justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. XXVIII). Quia vero sublimiter contemplatur ea quae coelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam justus per rationem homo, per sacrificium mortificationis suae vitulus, per fortitudinem securitatis leo, per contemplationem vero efficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quia omnis intentio, omnisque contemplatio sanctorum super se tendit, ut illud possit adipisci quod in coelestibus appetit. Sive enim bono operi, seu coelesti invigilet contemplationi, tunc veraciter hoc quod agit bonum est quando ei placere concupiscit a quo est. Qua in re pensandum est ut (0684C)omne bonum quod agitur per intentionem semper ad coelestia levetur. Electi autem quia et in bono opere omnipotenti Deo placere appetunt, et per contemplationis gratiam aeternam jam beatitudinem degustare concupiscunt, facies et pennas desuper ex tendunt (Ezech. I).(0684C) CAPUT XCIV. De eo quod Apostolus ait: Caro concupiscit, etc. ( Gal. V). Concupiscentia carnis est motus animae turpis in affectum sordidae delectationis. Concupiscentia vero spiritus est ardens intentio mentis in desideria sanctae virtutis. Ista sibi consentientes mittit ad regnum, illa ad supplicium sempiternum. Concupiscentia namque carnis primum illecebras vitiorum in cogitationibus gignit. Concupiscentia vero spiritus e contrario (0684D)cogitationes sanctas indesinenter opponit Illa fabulis vanis oblectatur et verbis, ista Scripturarum meditationibus atque praeceptis. Illa gaudet spectaculis rerum terrestrium, ista contemplatione coelestium gaudiorum. Illa terrena gaudia quaerit, ista gemitus et suspiria trahit. Illa in somnum atque pigritiam corpus relaxat, ista in vigiliis et competentibus orationibus elaborat. Illa per ingluviem illecebris ventris et desiderio gutturis inaestuat, ista semetipsam jejuniis et abstinentiae cruciatibus macerat. Illa luxuriae subdita turpium perpetrationum affectus, quos intentione cogitationis agit, perfectione voluntatis explere contendit; ista castitatis et pudicitiae honestatem diligit. Illa avaritiae (0685A)flamma succensa, appetit lucrum, et fugit temporalium damna rerum; ista contemnens mundum, solum sibi vindicat Christum. Illa invida nullum sibi superiorem vel aequalem esse permittit, sed interno livore vulneris de cunctorum profectu tabescit; ista de cunctorum virtutibus gaudet, et minores sibi pro charitate praeponit. Illa exaestuans nihil aequanimiter portat, sed perturbata mente usque ad voces tumultum exaltat; ista nulla exasperatione movetur, sed per tranquillitatis mansuetudinem patienter sustinet. Illa tristitia inficitur, dum quaelibet adversa persenserit; ista nullo moerore frangitur, sed etiam mala de proximis portans, ab interiore gaudio non movetur. Illa ambitione honorum inficitur, et humanis laudibus vel illecebris vanae gloriae delinitur; ista humilitatem (0685B)amat, et soli Deo suo qui inspector mentis est, placere delectat. Illa inflata superbiae fastu cor miserum elevat; ista ne a celsitudine sua corruat, usque in infima seipsam humiliat. Sed quid plura? Concupiscentia carnis, in omnium vitiorum multitudinem sibi consentientes praecipitat. Concupiscentia vero spiritus mentem lassam, ne deficiat, spe futurae gloriae corroborat.(0685B) CAPUT XCV. Quid sit impetus spiritus, et quid sit impetus carnis. In electis et reprobis diversi sunt impetus: in electis videlicet impetus spiritus, in reprobis impetus carnis. Impetus quippe carnis ad odium, ad elationem, ad immunditiam, ad rapinam, ad exteriorem gloriam, ad crudelitatem, ad perfidiam, ad (0685C)desperationem, ad iram, ad jurgia, ad voluptates animum impellit. Impetus vero spiritus ad charitatem, ad humilitatem, ad continentiam, ad largitatem misericordiae, ad interiorem profectum, ad pietatis opera, ad aeternorum fidem, ad spem sequentis gaudii, ad patientiam, ad pacem, ad considerationem vitae immortalis et lacrymas mentem pertrahit. Unde necesse est ut magna semper cura considerare debeamus in omne quod agimus, quo nos impetus ducat: utrum nostra cogitatio per impetum carnis an per impetum spiritus impellatur. Amare enim terrena, temporalia aeternis praeponere, exteriora bona non ad usum necessaria habere, sed ad voluptatem concupiscere, ultionem de inimico quaerere, de aemuli casu gaudere, impetus carnis est. At (0685D)contra amare coelestia, contemnere transitoria, non ad fructum voluptatis transitura, sed ad usum necessitatis quaerere, de inimici morte tristari, impetus spiritus est. Et quia perfecti quique in istis se semper virtutibus exercent, recte nunc de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (Ezech. I).(0685D) CAPUT XCVI. De eo quod unusquisque justus et ante faciem suam, et coram facie sua ambulat. Ante faciem ergo suam graditur justus, quia ad ea quae reliquerat, nullo jam appetitu aspicit, et in aeternis quae appetit, sub contemplationis suae oculo, boni operis pedem ponit. (Greg. lib. I super Ezech. (0686A)hom. 4.) Ante faciem quippe ambulare, est anteriora petere. In praesenti vero ambulare, est sibimetipsi absentem non esse. Omnis etenim justus qui vitam suam sollicitus aspicit, et diligenter considerat quantum quotidie in bonis crescat, aut fortasse quantum a bonis decrescat, iste quia se ante se ponit, coram se ambulat, quippe qui vigilanter videt utrum surgat an defluat. Quisquis vero vitae suae custodiam negligit, discutere quod agit, quae loquitur, quae cogitat, aut despicit, aut nescit, coram se non ambulat, quia qualis sit in suis moribus vel actibus ignorat. Nec sibimetipsi praesens est, qui semetipsum quotidie excutere atque cognoscere sollicitus non est. Ille autem veraciter se ante se ponit, sibique in praesenti est, qui se in suis actibus tanquam alium attendit. (0686B)( Huc usque Gregor.) Debemus ergo nosmetipsos sollicite sicut alios videre, nosque ipsos, ut dictum est, ante nos ponere, et in cunctis quae agimus interius et exterius nos diligenter custodire debemus.(0686B) CAPUT XCVII. De eo quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum ( Prov. IV). Dicis fortasse, quomodo possum custodire cor meum, ut mala non cogitet? Audi breviter rationem. Potes evidenter, si divina et coelestia mediteris. Tamen tria sunt quae possunt a malis cogitationibus animam liberare: vigilia sancta, oratio et meditatio. Harum assiduitas confert animae stabilitatem, ut bonis cogitationibus et non malis occupetur. Si vis in mundo cor mundum habere, dic cum David: (0686C)Meditatus sum nocte cum corde meo, et ventilabam in me spiritum meum (Ps. LXXVI). Quantum cor tuum meditando domaveris, tantum sublimius consequeris praemium, et clariore sapientiae et scientiae lumine fulgebis. Si vis, ut superius dictum est, cor mundum habere, nunquam te inanibus fabulis occupes. Quidquid turpe est et contra sanctitatem nunquam aut agas, aut delecteris audire. Jam quae saeculi erant deposuisti. Christum Dominum induisti (Rom. XIII). Vide ne de tecto virtutum, pristina quaesiturus vestimenta descendas (Matth. XXIV), nec de agro revertaris domum, ne fimbriam Salvatoris, nec cincinnos noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti aliquando dimittas: Esto ut domus fundata super petram (Matth. VII), nulla te aura saeculi hujus (0686D)concutiat, nullus te ventus desiderii pravi exurat. Esto apis prudentissima, favum mellis opera tua componant, ut tua dulcedine saties Christum. Supervola vitia et continges eum qui tibi dicit: Ego flos campi, et flos agri (Cant. II). Decerpe flores per Scripturas sanctas, ut dicas cum Propheta: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. XLIV). Illos ergo imitare, illos sequere qui ista audire meruerunt, quorum habitus, sermo, incessus, vita, formam intuentibus praebent. Nam illos quos videris in modum turturis pingere incessum, curiosos, verbosos, in risu faciles, sine pudore, sine verecundia, fabulaaniles et vanas referentes, ad cursum tardos, ad (0687A)mensam paratos, ad jejunium ingratos, quorum oculi ut faces ardentes huc illucque vento animi flante, scintillas concupiscentiae spargunt, et ut rota volvuntur, qui proprio igne torquentur in sartagine menti suae, hos, ut dixi, devita, quia scriptum legis: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII). Humiles vero obedientes, lectionem amantes, orationi instantes, ama et dilige, tanquam membra Christi. Illos quos te devitare monui, non attendas, magis volo ut te timeant et aemulentur mali, boni vero diligant et suscipiant.(0687A) CAPUT XCVIII. Quid significet quod dixit Deus ad Abraham: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi ( Gen. XII). Et nos, fratres charissimi, ad exemplum beati Abrahae pervenientes: Egrediamur de terra nostra, et de cognatione nostra, et veniamus ad terram quam nobis daturus est Dominus post istam vitam. Quae est terra nostra de qua egredi jubemur, nisi caro nostra? ( Aug., serm. 34, inter append.) Bene ergo de terra egreditur, qui carnales concupiscentias contemnens, et voluntates proprias velut venenum diaboli respuit, et lectioni vel orationi frequenter insistit: bene de terra sua egreditur, qui cupiditatem spernit, et misericordiam diligit, luxuriam fugit, amplectitur castitatem. Bene de terra sua egreditur, qui malitiam deserit, ut teneat charitatem, superbiam (0687C)spernit, et sectatur humilitatem. Quid ergo de terra egredi est, nisi omnia peccata et vitia carnalia relinquere? Et veni, inquit Dominus, in terram, quam monstravero tibi (Gen. XII). Ergo si terram nostram relinquimus, ad terram quam ostendit Dominus veniemus. Quae tamen est terra ista quam Dominus dignatur ostendere? Sine dubio credamus, quia ipsa est de qua Propheta dicebat: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI). Ergo terra corporis nostri quando magnis criminibus famulatur, terra morientium esse cognoscitur. Cum vero virtutibus operam dederit, in terra viventium transmigratione felicissima commutatur. Sed hoc ergo, fratres charissimi, non extra nos, sed intus in nobis, cum Dei gratia possumus exercere si volumus. Si (0687D)enim peccata relinquimus, et virtuti operam damus, de terra morientium feliciter egressi sumus, et in terram viventium feliciter veniemus. Et ideo qui solebat maledicere, benedicat; et qui solebat detrahere, semper quod bonum est studeat proferre. Qui solebat iracundiam in corde conservare, patientiam teneat. Qui res alienas solebat invadere, de rebus propriis studeat erogare. Qui in negotio fraudem facere, et per stateras vel mensuras duplices lucra mundi conquirere solebat, ab omni fraude et ab omni iniquitate suum animum per poenitentiam vel misericordiam contendat erigere. Hoc ergo agite, fratres charissimi, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum (II Cor. XIII).(0688) CAPUT XCIX. De martyrio quod in pace Ecclesiae fit. ( Aug. ser. 250, de temp.) Nemo dicat, fratres, quod temporibus nostris martyrum certamina esse non possint. Habet enim et pax nostra martyres suos. Nam sicut frequenter suggessimus, iracundiam mitigare, libidinem fugere, justitiam custodire, avaritiam contemnere, pars magna martyrii est. Non incongrue dictum est, avaritiam contemnere, iracundiam mitigare. libididem fugere: contemnenda est enim avaritia, quae nobis ideo iniqua lucra procurat, ut nos suos faciat. Nostri enim essemus, si illa nostra non esset. Iniqua est avaritia, quae velut ignis, quanto plus accipit, tanto amplius quaerit. Iracundia (0688B)vero mitiganda est, quae prius nocituris nocet quam nocendis. Quod autem libidinem fugiendam esse suggerimus, apostolus Paulus evidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicaret resistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit resistite, sed fugite fornicationem (I Cor. VI). Ac si contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere, libidinem vero fugiendo superare. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec tibi verecundiae sit fugere si castitatis palmam desideras obtinere. Unde, fratres charissimi, ab omnibus Christianis, praecipue tamen a clericis vel monachis, indigna et inhonesta familiaritas fugienda est; quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem non vult vitare suspectam, cito (0688C)delabitur in ruinam. Inter omnia Christianorum cortamina sola duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana pugna est, et rara victoria. Gravem castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur et timetur. Et ideo, sicut jam dictum est, nemo se falsa securitate decipiat, nec de suis viribus periculose praesumat, sed audiat Apostolum dicentem: Fugite fornicationem. Et ideo, charissimi fratres, contra mortifera blandimenta et contra adjutores diaboli qui familiaritatem suspectam habere nec metuunt nec erubescunt, ne nos exemplo suo decipiant, Dei adjutorium jugiter imploremus ut nos de laqueo venantium liberare (Ps. CXXIV) dignetur: scientes quod in iis malis quae supra diximus omnibus Christianis quotidiana martyria deesse non possunt. Si enim (0688D)castitas, et veritas, et justitia Christus est, sicut ille qui insidiatur persecutor est, ita et ille qui haec et in aliis defensare et in se custodire voluerit, martyr erit. Et ideo qui haec tota animi virtute et ipse diligit, et ut alii diligant, et verbis simul et exemplis ostendit, et ubicunque pax, veritas vel justitia, sive castitas laborant, quantum praevalet etiam ultro se ingerit, et secundum quod vires habuerit, defensare contendit, martyrii coronam Domino remunerante percipiet. Sed dicit aliquis homo, Juvenis sum, faciam quod delectat modo, et postea poenitentiam agam. Hoc est dicere: Percutiam me crudeli gladio, et postmodum ad medicum vadam. Et nescit quod unius horae puncto vulnus exhibetur, sed vix longo (0689A)tempore ad sanitatem pristinam revocatur. Qui enim adulterans dicit se postea poenitentiam acturum, quare non timet ne eum subita febricula superveniens rapiat, et pereat illi dilatio, succedat aeterna damnatio.(0689A) CAPUT C. De duobus altaribus in homine, quorum alterum in corpore est, et alterum in corde. ( August in Anivers. dedicat. serm. 4.) Duo sunt in nobis altaria constituta, corporis videlicet et cordis nostri. Denique duplex a nobis sacrificium quaerit Deus: unum, ut simus casti corpore, alterum, ut mundi corde. Ergo in exteriore, id est corpore nostro, offerantur opera bona; in corde, odores suavitatis (0690A)reddat cogitatio sancta. In altari cordis nostri cogitemus semper quod bonum est; in altari vero corporis nostri jugiter quod Deo heneplacitum est operemur. Tunc enim ordine legitimo consecrationem altaris cum gaudio celebramus, quando altaria cordis et corporis nostri munda et pura in conspectu divinae majestatis offerimus. Nam nescio qua fronte aut qua conscientia, optat in altaris consecratione gaudere, qui in cordis sui altari non studet munditiam custodire. Nos vero, fratres charissimi, ita agere studeamus, ut semper festivitatem duplicem celebrare mereamur. Et quomodo visibiliter de templi altaris consecratione gaudemus, sic invisibiliter de corporis castitate vel animi puritate spirituale gaudium habere mereamur.

(no apparatus)