Dialogi (Gregorius Magnus)/Liber I

E Wikisource


Prologus[recensere]

Quadam die nimiis quorumdam saecularium tumultibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogimur solvere etiam quod nos certum est non debere, secretum locum petii amicum moeroris, ubi omne quod de mea mihi occupatione displicebat, se patenter ostenderet, et cuncta quae infligere dolorem consueverant, congesta ante oculos licenter venirent. Ibi itaque cum afflictus valde et diu tacitus sederem, dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a primaevo juventutis flore amicitiis familiariter obstrictus, atque ad sacri verbi indagationem socius. Qui gravi excoqui cordis languore me intuens, ait: Nunquidnam novi tibi aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? Cui, inquam: Moeror, Petre, quem quotidie patior, et semper mihi per usum vetus est, et semper per augmentum novus. Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus vulnere, meminit qualis aliquando in monasterio fuit; quomodo ei labentia cuncta subter erant; quantum rebus omnibus quae volvuntur eminebat; quod nulla nisi coelestia cogitare consueverat; quod etiam retentus corpore, ipsa jam carnis claustra contemplatione transibat; quod mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae et laboris sui praemium amabat At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quod amisi. Dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior, atque in navi mentis tempestatis validae procellis illidor. Et cum prioris vitae recolo, quasi post tergum ductis oculis viso littore suspiro. Quodque adhuc gravius est, dum immensis fluctibus turbatus feror, vix jam portum videre valeo quem reliqui, quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet, si tamen se perdidisse meminerit; cumque longius recesserit, etiam boni ipsius quod perdiderat obliviscatur; fitque ut post neque per memoriam videat, quod prius per actionem tenebat. Unde hoc agitur quod praemisi, quia cum navigamus longius, jam nec portum quietis quem reliquimus videmus. Nonnunquam vero in augmentum mei doloris adjungitur, quod quorumdam vita qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi ad memoriam revocatur. Quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis jaceam agnosco; quorum plurimi Conditori suo in secretiori vita placuerunt, qui ne per humanos actus a novitate mentis veterascerent, eos omnipotens Deus hujus mundi laboribus noluit occupari. Sed jam quae prolata sunt, melius insinuo, si ea quae per inquisitionem ac responsionem dicta sunt, sola nominum praenotatione distinguo. PETRUS: Non valde in Italia aliquorum vitam virtutibus fulsisse cognovi; ex quorum igitur comparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos viros in hac terra fuisse non dubito, signa tamen atque virtutes aut ab eis nequaquam facta existimo, aut ita sunt hactenus silentio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus. GREGORIUS: Si sola, Petre, referam, quae de perfectis probatisque viris unus ego homuncio, vel bonis ac fidelibus viris attestantibus, agnovi, vel per memetipsum didici; dies, ut opinor, ante quam sermo, cessabit. PETRUS: Vellem quaerenti mihi de eis aliqua narrares. Neque pro hac re interrumpere expositionis studium grave videatur, quia non dispar aedificatio oritur ex memoria virtutum. In expositione quippe qualiter invenienda atque tenenda sit virtus, agnoscitur; in narratione vero signorum cognoscimus inventa ac retenta qualiter declaretur. Et sunt nonnulli, quos ad amorem patriae coelestis plus exempla, quam praedicamenta succendunt. Fit vero plerumque audientis animo duplex adjutorium in exemplis Patrum, quia si ad amorem venturae vitae ex praecedentium comparatione accenditur, etiam si se esse aliquid existimat, dum meliora de aliis cognoverit, humiliatur. GREGORIUS: Ea quae mihi sunt virorum venerabilium narratione comperta, incunctanter narro sacrae auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet quia Marcus et Lucas Evangelium quod scripserunt, non visu, sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus haec auctoribus mihi comperta sint manifesto. Hoc vero scire te cupio, quia in quibusdam sensum solummodo, in quibusdam vero et verba cum sensu teneo; quia si de personis omnibus ipsa specialiter verba tenere voluissem, haec rusticano usu prolata stylus scribentis non apte susciperet. Seniorum valde venerabilium didici relatione quod narro.

CAPUT I. De Honorato abbate monasterii Fundensis.[recensere]

Venantii quondam patricii in Samnii partibus villa fuit, in qua colonus ejus filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque magna conversatione polleret, seque jam ab otioso quoque sermone restringeret, multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes ejus vicinis suis convivium fecerunt, in quo ad vescendum carnes paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes ejus irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus? Illa vero in loco pisces audiri consueverant, non videri. Sed cum his sermonibus Honoratus irrideretur, repente in convivio aqua ad ministerium defuit; et cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit. Dumque hauriret aquam, piscis situlam intravit. Reversumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei victum potuisset Honorato sufficere. Mirati omnes, totaque illa parentum irrisio cessavit. Coepere namque in Honorato venerari abstinentiam, quam ante deridebant; sicque a Dei homine irrisionis detersit opprobria piscis de monte. Qui cum magnis virtutibus cresceret, a praedicto domino suo libertate donatus est, atque in eo loco qui Fundis dicitur, monasterium construxit, in quo ducentorum ferme monachorum Pater exstitit, ibique vita illius circumquaque exempla eximiae conversationis dedit. Nam quadam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso prominet ingentis saxi moles erupta est, quae per devexum montis latus veniens, totius ruinam cellae, omniumque fratrum interitum minabatur. Quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, frequenti voce nomen Christi invocans, extensa mox dextera signum ei crucis opposuit, eamque in ipso devexi montis latere cadentem fixit, sicut religiosus vir Laurentius perhibet. Et quia locus ei non fuerat quo inhaerere potuisset, aspicitur ita ut hucusque montem cernentibus, casura pendere videatur. PETRUS: Putamus, hic tam egregius vir, ut post magister discipulorum fieret, prius habuit magistrum? GREGORIUS: Nequaquam hunc fuisse cujusquam discipulum audivi, sed lege non constringitur sancti Spiritus donum. Usus quidem rectae conversationis est, ut praeesse non audeat, qui subesse non didicerit; nec obedientiam subjectis imperet, quam praelatis non novit exhibere. Sed tamen sunt nonnulli qui ita per magisterium Spiritus intrinsecus docentur, ut etsi eis exterius humani magisterii disciplina desit, magistri intimi censura non desit. Quorum tamen libertas vitae ab infirmis in exemplum non est trahenda, ne dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum praesumit, discipulus hominis esse despiciat, et magister erroris fiat. Mens autem quae divino spiritu impletur, habet evidentissime signa sua; virtutes scilicet et humilitatem, quae si utraque perfecte in una mente conveniunt, liquet quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferunt. Sic quippe etiam Joannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa Veritas, quae corporali praesentia apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregavit; sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab angelo didicit, quod per hominem non cognovit. Sed haec, ut praediximus, infirmis veneranda sunt, non imitanda. PETRUS: Placet quod dicis; sed peto ut mihi dicas si tantus hic Pater aliquem sui imitatorem discipulum reliquit.

CAPUT II. De Libertino praeposito ejusdem monasterii.[recensere]

GREGORIUS: Vir reverentissimus Libertinus, qui tempore Totilae regis Gothorum ejusdem Fundensis monasterii praepositus fuit, in discipulatu illius conversatus atque eruditus est. De quo quamvis virtutes multas plurimorum narratio certa vulgaverit, praedictus tamen Laurentius religiosus vir, qui nunc superest, et ei ipso in tempore familiarissimus fuit, multa mihi dicere de illo consuevit, ex quibus quae recolo, pauca narrabo. In eadem provincia Samnii, quam supra memoravi, idem vir pro utilitate monasterii carpebat iter. Dumque Darida Gothorum dux cum exercitu in loco eodem venisset, Dei servus ex caballo in quo sedebat, ab hominibus ejus projectus est. Qui jumenti perditi damnum libenter ferens, etiam flagellum quod tenebat, diripientibus obtulit, dicens: Tollite, ut habeatis qualiter hoc jumentum minare possitis; quibus dictis protinus se in orationem dedit. Cursu autem rapido praedicti ducis exercitus pervenit ad fluvium, nomine Vulturnum, ibique equos suos coeperunt singuli hastis tundere, et calcaribus cruentare; sed tamen equi verberibus caesi, calcaribus cruentati, fatigari poterant, moveri non poterant; sicque aquam fluminis tangere quasi mortale praecipitium pertimescebant. Cumque diu caedendo sessores singuli fatigarentur, unus eorum intulit, quia ex culpa quam servo Dei in via fecerant, illa sui itineris dispendia tolerabant. Qui statim reversi, post se Libertinum reperiunt in oratione prostratum. Cui cum dicerent: Surge, tolle caballum tuum; ille respondit: Ite cum bono, ego caballo opus non habeo. Descendentes vero, invitum eum in cabellum de quo deposuerant, levaverunt, et protinus abscesserunt. Quorum equi tanto cursu illud quod prius non poterant transire flumen, transierunt, ac si ille fluminis alveus aquam minime haberet. Sicque factum est ut cum servo Dei unus caballus suus redditur, omnes a singulis reciperentur. Eodem quoque tempore in Campaniae partibus Buccellinus cum Francis venit. De monasterio vero praefati famuli Dei rumor exierat, quod pecunias multas haberet. Ingressi oratorium Franci, coeperunt saevientes Libertinum quaerere, Libertinum clamare, ubi in oratione ille prostratus jacebat. Mira valde res: quaerentes, saevientesque Franci, ingredientes in ipso impingebant, et ipsum videre non poterant; sicque sua caecitate frustrati, a monasterio sunt vacui regressi. Alio quoque tempore pro causa monasterii, abbatis jussu, qui Honorato ejus magistro successerat, Ravennam pergebat. Pro amore vero ejusdem venerabilis Honorati, quocunque Libertinus ibat, ejus semper caligulam in sinu portare consueverat. Itaque dum pergeret, accidit ut quaedam mulier exstincti filii corpusculum ferret. Quae dum servum Dei fuisset intuita, amore filii succensa, jumentum ejus per frenum tenuit, atque cum juramento dixit: Nullatenus recedes, nisi filium meum suscitaveris. At ille inusitatum habens tale miraculum, expavit petitionis illius juramentum: declinare mulierem voluit, sed nequaquam praevalens, animo haesit. Considerare libet quale quantumque in ejus pectore certamen fuerit. Ibi quippe pugnabat inter se humilitas conversationis, ac pietas matris: timor ne inusitata praesumeret, dolor ne orbatae mulieri non subveniret. Sed ad majorem Dei gloriam vicit pietas illud pectus virtutis, quod ideo fuit validum, quia devictum; virtutis enim pectus non esset, si hoc pietas non vicisset. Itaque descendit, genua flexit, ad coelum manus tetendit, caligulam de sinu protulit, et super exstincti pueri pectus posuit. Quo orante, anima pueri ad corpus rediit: quem manu comprehendit, ac flenti matri viventem reddidit, atque iter quod coeperat peregit. PETRUS: Quidnam hoc esse dicimus? virtutem tanti miraculi Honorati egit meritum, an petitio Libertini? GREGORIUS: In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminae virtus convenit utrorumque; atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de magistri, quam de sua virtute confidere. Cujus enim caligulam in pectore exstincti corpusculi posuit, ejus nimirum animam obtinere quod petebat aestimavit. Nam Elisaeus quoque magistri pallium ferens, atque ad Jordanem veniens, percussit semel, et aquas minime divisit. Sed cum repente diceret: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussit fluvium magistri pallio, ac iter inter aquas fecit. Perpendis, Petre, quantum in exhibendis virtutibus humilitas valet? Tunc exhibere magistri virtutem potuit, quando magistri nomen ad memoriam reduxit. Quia enim ad humilitatem sub magistro rediit, quod magister fecerat et ipse fecit. PETRUS: Libet quod dicis; sed, quaeso te, estne aliquid aliud quod adhuc de ipso ad nostram aedificationem narres? GREGORIUS: Est plane, sed si sit qui velit imitari. Ego enim virtutem patientiae signis et miraculis majorem credo. Quadam namque die is qui post venerabilis Honorati exitum monasterii regimen tenebat, contra eumdem venerabilem Libertinum gravi iracundia exarsit, ita ut eum manibus caederet. Et quia virgam qua eum ferire posset, minime invenit, comprehenso scabello suppedaneo, ei caput ac faciem tutudit, totumque illius vultum tumentem ac lividum reddidit: qui vehementer caesus, ad stratum proprium tacitus recessit. Die vero altera erat pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens vero ille quantum a cunctis honoraretur, quantumque diligeretur, pro injuria quam ei ingesserat, recedere eum a monasterio velle putabat, atque requisivit, dicens: Ubi vis ire? Cui ille respondit: Monasterii causa constituta est, Pater, quam declinare nequeo, quia hesterno die me hodie iturum promisi, illuc ire disposui. Tunc ille a fundo cordis considerans asperitatem et duritiam suam, humilitatem ac mansuetudinem Libertini, ex lecto prosiliit, pedes Libertini tenuit, se peccasse, seque reum esse testatus est, qui tanto talique viro tam crudelem facere contumeliam praesumpsisset. At contra Libertinus sese in terram prosternens, ejusque pedibus provolutus, suae culpae, non illius saevitiae fuisse referebat quod pertulerat. Sicque actum est ut ad magnam mansuetudinem perduceretur Pater, et humilitas discipuli magistra fieret magistri. Cumque pro utilitate monasterii ad constitutionem causae egressus fuisset, multi viri noti ac nobiles qui eum valde honorabant, vehementer admirati, sollicite requirebant quidnam hoc esset, quod tam tumentem ac lividam haberet faciem. Quibus ille dicebat: Hesterno die sero, peccatis meis facientibus, in scabello suppedaneo impegi, atque hoc pertuli. Sicque vir sanctus servans in pectore honorem veritatis et magistri, nec patris prodebat vitium, nec falsitatis incurrebat peccatum. PETRUS: Putasne vir iste venerabilis Libertinus, de quo tot signa et miracula retulisti, in tam ampla congregatione imitatores suos in virtutibus non reliquit?

CAPUT III. De hortulano monacho monasterii ejusdem.[recensere]

GREGORIUS: Felix qui appellatur Curvus, quem ipse bene nosti, qui ejusdem monasterii nuper praepositus fuit, multa mihi de fratribus ejusdem monasterii admiranda narrabat: ex quibus aliqua quae ad memoriam veniunt supprimo, quia ad alia festino. Sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo. In eodem monasterio quidam magnae vitae monachus erat hortulanus. Fur vero venire consueverat, per sepem ascendere, et occulte olera auferre. Cumque ille multa plantaret, quae minus inveniret, et alia pedibus conculcata, alia direpta conspiceret; totum hortum circumiens, invenit iter unde fur venire consueverat. Qui in eodem horto deambulans, reperit etiam serpentem, cui praecipiens dixit: Sequere me: atque ad aditum furis perveniens, imperavit serpenti, dicens: In nomine Jesu praecipio tibi ut aditum istum custodias, ac furem huc ingredi non permittas. Protinus serpens totum se in itinere in transversum tetendit, et ad cellam monachus rediit. Cumque meridiano tempore cuncti fratres quiescerent, more solito fur advenit, ascendit sepem; et cum in hortum pedem deponeret, vidit subito quia tensus serpens clausisset viam; et tremefactus post semetipsum concidit, ejusque pes per calceamentum in sude sepis inhaesit, sicque usque dum hortulanus rediret, deorsum capite pependit. Consueta hora venit hortulanus, pendentem in sepe furem reperit, serpenti autem dixit: Gratias Deo, implesti quod jussi; recede modo. Qui statim abscessit. Ad furem vero perveniens, ait: Quid est, frater? Tradidit te mihi Deus. Quare in labore monachorum furtum toties facere praesumpsisti? Et haec dicens, pedem illius a sepe in qua inhaeserat, solvit, eumque sine laesione deposuit. Cui dixit: Sequere me. Quem sequentem duxit ad horti aditum, et olera quae furto appetebat auferre, ei cum magna dulcedine praebuit, dicens: Vade, et post haec furtum non facias; sed cum necesse habes, huc ad me ingredere, et quae tu cum peccato laboras tollere, ego tibi devotus dabo. PETRUS: Nuncusque, ut invenio, incassum ego non fuisse Patres in Italia qui signa facerent aestimabam.

CAPUT IV. De Equitio abbate provinciae Valeriae.[recensere]

GREGORIUS: Fortunati viri venerabilis abbatis monasterii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque etiam virorum venerabilium didici relatione quod narro. Vir sanctissimus Equitius nomine, in Valeriae provinciae partibus, pro vitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus idem familiariter notus fuit. Qui nimirum Equitius pro suae magnitudine sanctitatis multorum in eadem provincia monasteriorum Pater exstitit. Hunc cum juventutis suae tempore acri certamine carnis incentiva fatigarent, ipsae suae tentationis angustiae ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quaereret, nocte quadam assistente angelo eunuchizari se vidit, ejusque visioni apparuit, quod omnem motum ex genitalibus ejus membris abscideret; atque ex eo tempore ita alienus exstitit a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore. Qua virtute fretus ex omnipotentis Dei auxilio, ut viris ante praeerat, ita coepit postmodum etiam feminis praeesse; nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se ejus exemplo in hac re facile crederent, et casuri tentarent donum quod non accepissent. Eo autem tempore quo malefici in hac sunt Romana urbe deprehensi, Basilius, qui in magicis operibus primus fuit, in monachico habitu Valeriam fugiens petiit. Qui ad virum reverentissimum Castorium Amiterninae civitatis episcopum pergens, petiit ab eo ut eum Equitio abbati committeret, ac sanandum monasterio illius commendaret. Tunc ad monasterium venit episcopus, secumque Basilium monachum deduxit, et Equitium Dei famulum rogavit, ut eumdem monachum in congregationem susciperet. Quem statim vir sanctus intuens, ait: Hunc quem mihi commendas, Pater, ego non video monachum esse, sed diabolum. Cui ille respondit: Occasionem quaeris ne debeas praestare quod peto. Ad quem mox Dei famulus dixit: Ego quidem hoc eum esse denuntio, quod video; ne tamen nolle me obedire existimes, facio quod jubes. Susceptus itaque in monasterio est. Non post multos dies idem Dei famulus pro exhortandis ad desideria superna fidelibus, paulo longius a cella digressus est. Quo discedente contigit ut in monasterio virginum, in quo ejusdem Patris cura vigilabat, una earum quae juxta carnis hujus putredinem speciosa videbatur febricitare inciperet, et vehementer anxiari, magnisque jam non vocibus, sed stridoribus clamare: Modo moritura sum, nisi Basilius monachus veniat, et ipse mihi per suae curationis studium salutem reddat. Sed in tanti Patris absentia accedere quisquam monachorum in congregationem virginum non audebat; quanto minus ille qui novus advenerat, cujusque adhuc vitam congregatio fratrum nesciebat. Missum repente est, et Dei famulo Equitio nuntiatum, quod sanctimonialis illa immensis febribus aestuaret, et Basilii monachi visitationem anxie quaereret. Quo audito vir sanctus, dedignando subrisit, atque ait: Nunquid non dixi quod diabolus esset iste, non monachus? Ite et eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quae anxietate febrium urgetur, nolite esse solliciti, quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quaesitura. Regressus est autem monachus, et ea hora saluti restitutam Dei virginem agnovit, qua eamdem salutem illius Dei famulus Equitius longe positus dixit; in virtute scilicet miraculi exemplum tenens Magistri, qui invitatus ad filium reguli, eum solo verbo restituit saluti, ut revertens pater ea hora filium restitutum vitae cognosceret, qua vitam illius ex ore Veritatis audisset. Omnes autem monachi jussionem Patris sui implentes, eumdem Basilium ex monasterii habitatione repulerunt. Qui repulsus dixit, frequenter se cellulam Equitii magicis artibus in aera suspendisse, nec tamen ejus quempiam laedere potuisse. Qui non post longum tempus, in hac Romana urbe, exardescente zelo Christiani populi, igne crematus est. Quadam vero die una Dei famula ex eodem monasterio virginum hortum ingressa est: quae lactucam conspiciens concupivit, eamque signo crucis benedicere oblita, avide momordit; sed arrepta a diabolo protinus cecidit. Cumque vexaretur, eidem Patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, ut veniret concitus, et orando succurreret. Moxque hortum idem Pater ut ingressus est, coepit ex ejus ore quasi satisfaciens ipse qui hanc arripuerat diabolus clamare, dicens: Ego quid feci? ego quid feci? Sedebam mihi super lactucam; venit illa, et momordit me. Cui cum gravi indignatione vir Dei praecepit ut discederet, et locum in omnipotentis Dei famula non haberet. Qui protinus abscessit, nec eam ultra contingere praevaluit. PETRUS: Vellem etiam Patris hujus opus agnoscere, qui fertur talia dona percepisse. GREGORIUS: Opus, Petre, ex dono est, non donum ex opere, alioquin gratia jam non est gratia. Omne quippe opus dona praeveniunt, quamvis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt; ne tamen vitae ejus cognitione frauderis, bene hunc reverentissimus vir Albinus Reatinae antistes Ecclesiae cognovit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt. Sed quid plus quaeris operis, quando concordabat vitae munditia cum studio praedicationis? Tantus quippe illum fervor ad colligendas Deo animas accenderat, ut sic monasteriis praesset, quatenus per ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae coelestis excitaret. Erat vero valde vilis in vestibus, atque ita despectus, ut si quis illum fortasse nesciret, salutatus etiam resalutare despiceret, et quoties alia tendebat ad loca, jumentum sedere consueverat, quod despicabilius omnibus jumentis in cella potuisset reperiri; in quo etiam capistro pro freno, et vervecum pellibus pro sella utebatur. Super semetipsum sacros codices in pelliceis sacculis missos dextro laevoque portabat latere, et quocunque pervenisset, Scripturarum aperiebat fontem, et rigabat prata mentium. Hujus quoque opinio praedicationis ad Romanae urbis notitiam pervenit; atque ut est lingua adulantium auditoris sui animam amplectendo necans, eodem tempore clerici hujus apostolicae sedis antistiti adulando questi sunt, dicentes: Quis est iste vir rusticus, qui auctoritatem sibi praedicationis arripuit, et officium apostolici nostri Domini sibimet indoctus usurpare praesumit? Mittatur ergo, si placet, qui huc eum exhibeat, ut quis sit ecclesiasticus vigor agnoscat. Sicut autem moris est ut occupato in multis animo adulatio valde subrepat, si ab ipso cordis ostio nequaquam fuerit citius repulsa, suadentibus se clericis consensum pontifex praebuit, ut ad Romanam urbem deduci debuisset, et quaenam sua esset mensura cognosceret. Julianum tamen tunc defensorem mittens, qui Sabinensi Ecclesiae postmodum in episcopatu praefuit, hoc praecepit, ut magno cum honore eum deduceret, nec quidquam Dei famulus ex conventione eadem injuriae sentiret. Qui parere de eo clericorum votis concitus volens, festine ad ejus monasterium cucurrit, ibique absente illo antiquarios scribentes reperit, ubi abbas esset inquisivit. Qui dixerunt: In valle hac quae monasterio subjacet, fenum secat. Idem vero Julianus superbum valde atque contumacem puerum habuit, cui vix poterat vel ipse dominari. Hunc ergo misit, ut ipsum ad se sub celeritate perduceret. Perrexit puer, et protervo spiritu pratum velociter ingressus, omnesque illic intuens fenum secantes, requisivit quisnam esset Equitius. Moxque ut audivit quis esset, eum adhuc longe positus aspexit, et immenso timore correptus, coepit tremere, lassescere, seque ipsum nutanti gressu vix posse portare. Qui tremens ad Dei hominem pervenit, atque ulnis humiliter ejus genua deosculans, strinxit, suumque dominum ei occurrisse nuntiavit. Cui resalutato Dei famulus praecepit, dicens: Leva fenum viride, porta pabulum jumentis in quibus venistis: ecce ego, quia parum superest, opere expleto te subsequor. Is autem qui missus fuerat, Julianus defensor mirabatur valde quidnam esset quod redire moraretur puer: cum ecce revertentem puerum conspicit, atque in collo fenum ex prato deferentem; qui vehementer iratus coepit clamare, dicens: Quid est hoc? Ego te misi hominem deducere, non fenum portare. Cui puer respondit: Quem quaeris, ecce subsequitur. Tum ecce vir Dei, clavatis calceatus caligis, falcem fenariam in collo deferens, veniebat: quem adhuc longe positum puer suo domino quia ipse esset quem quaereret indicavit. Idem vero Julianus repente ut vidit Dei famulum, ex ipso habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui proterva mente praeparabat. Mox vero ut servus Dei cominus adfuit, ejusdem Juliani animum intolerabilis pavor invasit, ita ut tremeret, atque ad insinuandum hoc ipsum quod venerat, vix sufficere lingua potuisset. Qui humiliato mox spiritu ad ejus genua cucurrit, orationem pro se fieri petiit, et quia pater ejus apostolicus pontifex eum videre vellet indicavit. Vir autem venerandus Equitius coepit immensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per summum pontificem gratia superna visitasset. Illico vocavit fratres, praecepit hora eadem jumenta praeparari, atque exsecutorem suum coepit vehementer urgere ut statim exire debuissent. Cui Julianus ait: Hoc fieri nullatenus potest, quia lassatus ex itinere hodie non valeo exire. Tunc ille respondit: Contristas me, fili, quia si hodierna die non egredimur, jam crastina non exibimus. Dei itaque famulus exsecutoris sui lassitudine coactus, in monasterio suo eadem nocte demoratus est. Cum ecce sequenti die sub ipso lucis crepusculo vehementer equo in cursu fatigato ad Julianum puer cum epistola pervenit, in qua praeceptum est ei ne servum Dei contingere vel movere de monasterio auderet. Quem cum ille requireret cur sententia esset mutata, cognovit, quia nocte eadem, in qua ipse exsecutor illuc missus est, per visum pontifex fuerat vehementer exterritus, cur ad exhibendum Dei hominem mittere praesumpsisset. Qui protinus surrexit, seque venerandi viri commendans orationibus, ait: Rogat Pater noster ne fatigari debeatis. Cumque hoc Dei famulus audisset, contristatus ait: Nunquid non die hesterno dixi tibi, quia si statim non pergeremus, jam pergere minime liceret? Tunc pro charitatis exhibitione aliquantulum exsecutorem suum in cella detinuit, eique laboris sui commodum coacto renitentique dedit. Cognosce igitur, Petre, in quanta Dei custodia sunt qui in hac vita seipsos despicere noverunt; cum quibus intus civibus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt; quia econtra in Dei oculis jacent, qui apud suos et proximorum oculos per inanis gloriae appetitum tument. Unde et quibusdam Veritas dicit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominabile est ante Deum. PETRUS: Miror valde quod de tali viro subripi pontifici tanto potuerit. GREGORIUS: Quid miraris, Petre, quia fallimur qui homines sumus? An mente excidit quod S. David, qui prophetiae spiritum habere consueverat, contra innocentem Jonathae filium sententiam dedit, cum verba pueri mentientis audivit? Quod tamen quia per S. David factum est, et occulto Dei judicio justum credimus, et tamen humana ratione qualiter justum fuerit, non videmus. Quid ergo mirum si ore mentientium aliquando in aliud ducimur, qui prophetae non sumus? Multum vero est quod uniuscujusque praesulis mentem curarum desitas devastat. Cumque animus dividitur ad multa, fit minor ad singula: tantoque ei in una qualibet re subripitur, quando latius in multis occupatur. PETRUS: Vera sunt valde quae dicis. GREGORIUS: Silere non debeo, quod de hoc viro abbate quondam meo reverentissimo Valentino narrante, agnovi. Aiebat namque quia corpus ejus dum in beati Laurentii martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque vir illic jaceret, perpendere ac vereri curavit. Tunc repente turbo coelitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quae superposita sepulcro ejus fuerat, extulit, longeque projecit, ut palam cuncti cognoscerent quanti esset meriti is cujus illic corpus jaceret. Etiam ea quae subjungo, praedicti venerabilis viri Fortunati, qui valde mihi aetate, opere et simplicitate placet, relatione cognovi. Eamdem Valeriae provinciam Langobardis intrantibus, ex monasterio reverentissimi viri Equiti in praedicto oratorio ad sepulcrum ejus monachi fugerunt. Cumque Langobardi saevientes oratorium intrassent, coeperunt eosdem monachos foras trahere, ut eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent. Quorum unus ingemuit, atque acri dolore commotus clamavit: Heu, heu, sancte Equiti, placet tibi quod trahimur, et nos non defendis? Ad cujus vocem protinus saevientes Langobardos immundus spiritus invasit. Qui corruentes in terram tandiu vexati sunt, quousque hoc cuncti, etiam qui foris erant, Langobardi cognoscerent, quatenus locum sacrum temerare ulterius non auderent. Sicque vir sanctus dum discipulos defendit, etiam multis post remedium illuc fugientibus praestitit.

CAPUT V. De Constantio mansionario Ecclesiae sancti Stephani.[recensere]

Cujusdam coepiscopi mei didici relatione quod narro: qui in Anconitana urbe per annos multos in monachico habitu deguit, ibique vitam non mediocriter religiosam duxit; cui etiam quidam nostri jam provectioris aetatis, qui ex eisdem sunt partibus, attestantur. Juxta eam namque civitatem ecclesia beati martyris Stephani sita est, in qua vir vitae venerabilis, Constantius nomine, mansionarii functus officio deserviebat: cujus sanctitatis opinio sese ad notitiam hominum longe lateque tetenderat, quia idem vir funditus terrena despiciens, toto annisu mentis ad sola coelestia flagrabat. Quadam vero die dum in eadem Ecclesia oleum deesset, et praedictus Dei famulus unde lampades accenderet omnino non haberet, omnes lampades Ecclesiae implevit aqua, atque ex more in medio papyrum posuit; quas allato igne succendit, sicque aqua arsit in lampadibus ac si oleum fuisset. Perpende igitur, Petre, cujus meriti vir iste fuerit, qui necessitate compulsus, elementi naturam mutavit. PETRUS: Mirum est valde quod audio; sed nosse vellem cujus humilitatis apud se esse intus potuit iste, qui tantae excellentiae foris fuit. GREGORIUS: Inter virtutes animum congrue requiris, quia multum valde est quod tentatione sua intus mentem lacessunt mira quae foris fiunt. Sed si hujus Constantii venerabilis unum quod fecit audis, cujus humilitatis fuerit, citius agnosces. PETRUS: Postquam facti illius tale miraculum dixisti, superest etiam ut me de humilitate mentis ejus aedifices. GREGORIUS: Quia valde opinio sanctitatis ejus excreverat, multi hunc ex diversis provinciis anxie videre sitiebant. Quadam vero die ex longinquo loco ad videndum eum quidam rusticus venit. Eadem vero hora casu contigerat, ut sanctus vir stans in ligneis gradibus, reficiendis deserviret lampadibus. Erat autem pusillus valde, exili forma atque despecta. Cumque is qui ad videndum eum venerat quisnam esset inquireret, atque obnixe peteret ut sibi debuisset ostendi, hi qui illum noverant monstrarunt quis esset. Sed sicut stultae mentis homines merita ex qualitate corporis metiuntur, eum parvulum atque despectum videns, ipsum hunc esse coepit omnino non credere. In mente etenim rustica inter hoc quod audierat et videbat, quasi facta fuerat quaedam rixa; et aestimabat tam brevem per visionem esse non posse, quem tam ingentem habuerat per opinionem. Cui ipsum esse dum a pluribus fuisset assertum, despexit et coepit irridere, dicens: Ego grandem hominem credidi, iste autem de homine nihil habet. Quod ut vir Dei Constantius audivit, lampades quas reficiebat protinus laetus relinquens, concitus descendit, atque in ejusdem rustici amplexum ruit, eumque ex amore nimio constringere coepit brachiis, et osculari, magnasque gratias agere quod is de se talia judicasset, dicens: Tu solus in me apertos oculos habuisti. Qua ex re pensandum est cujus apud se humilitatis fuerit, qui despicientem se rusticum amplius amavit. Qualis enim quisque apud se lateat, contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur. Cumque se et in alienis oculis viles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc judicium confirmari intelligunt, quod de se et ipsi apud semetipsos habuerunt. PETRUS: Ut agnosco, vir iste magnus foris fuit in miraculis, sed major intus in humilitate cordis.

CAPUT VI. De Marcellino Anconitanae civitatis episcopo.[recensere]

GREGORIUS: Ejusdem quoque Anconitanae antistes Ecclesiae vir vitae venerabilis Marcellinus fuit, cujus gressum dolore nimio podagra contraxerat, eumque familiares sui sicubi necesse erat in manibus ferebant. Quadam vero die per culpam incuriae eadem civitas Anconitana succensa est. Cumque vehementer arderet, concurrerunt omnes ut ignem exstinguerent. Sed illis aquam certatim projicientibus, ita crescebat flamma, ut jam totius urbis interitum minari videretur. Cumque propinquiora sibi quaeque loca ignis invaderet, jamque urbis partem non modicam consumpsisset, et obsistere nullus valeret, deductus in manibus venit episcopus, et tanta periculi necessitate compulsus, familiaribus suis se portantibus praecepit, dicens: Contra ignem me ponite. Quod ita factum est, atque in eo loco est positus, ubi tota vis flammae videbatur incumbere. Coepit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexione sui impetus exclamaret se episcopum transire non posse. Sicque factum est ut flamma incendii illo termino refrenata, in semetipsa refrigesceret, et contingere ulterius quidquam aedificii non auderet. Perpendis, Petre, cujus sanctitatis fuerit aegrum hominem sedere, et exorando flammas premere? PETRUS: Et perpendo et obstupesco.

CAPUT VII. De Nonnoso praeposito monasterii in monte Soractis.[recensere]

GREGORIUS: De vicino nunc loco tibi aliquid narrabo, quod et viri venerabilis Maximiani episcopi, et Laurionis, quem nosti veterani monachi, qui uterque nuncusque superest, relatione cognovi; qui scilicet Laurio in illo monasterio quod juxta Nepesinam urbem Suppentonia vocatur, ab Anastasio viro sanctissimo nutritus est. Qui nimirum Anastasius, vitae venerabilis viro Nonnoso praeposito monasterii, quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci et morum magnitudine, et virtutum studiis assidue jungebatur. Idem vero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat Patre: sed ejus mores mira semper aequanimitate tolerabat. Sicque fratribus praeerat in mansuetudine, sicut crebro Patris iracundiam ex humilitate mitigabat. Quia vero ejus monasterium in summo montis cacumine situm est, ad quemlibet parvum hortum fratribus excolendum nulla patebat planities: unus autem brevissimus locus in latere montis excreverat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat. Quadam die dum Nonnosus vir venerabilis cogitaret, quod saltem ad condimenta olerum nutrienda locus idem aptus potuisset existere, si hunc moles saxi illius non teneret, occurrit animo, quod eamdem molem quinquaginta boum paria movere non possent. Cumque de humano labore facta esset desperatio, ad divinum se solatium contulit, seque illic nocturno silentio in orationem dedit. Cumque mane facto ad eumdem locum fratres venirent, invenerunt molem tantae magnitudinis ab eodem loco longius recessisse, suoque secessu largum fratribus spatium dedisse. Alio quoque tempore cum idem vir venerabilis lampades vitreas in oratorio lavaret, una ex ejus manibus cecidit, quae per innumeras partes fracta dissiluit: qui vehementissimum Patris monasterii furorem timens, lampadis protinus omnia fragmenta collegit, atque ante altare posuit, seque cum gravi gemitu in orationem dedit. Cumque ab oratione caput levasset, sanam lampadem reperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum Patrum virtutes imitatus est: in mole scilicet saxi, factum Gregorii qui montem movit; in reparatione vero lampadis, virtutem Donati, qui fractum calicem pristinae incolumitati restituit. PETRUS: Habemus, ut video, de exemplis veteribus nova miracula. GREGORIUS: Visne aliquid in operatione Nonnosi de imitatione quoque Elisaei cognoscere? PETRUS: Volo, atque inhianter cupio. GREGORIUS: Dum quadam die in monasterio vetus oleum deesset, jamque colligendae olivae tempus incumberet, sed fructus in oleis nullus appareret, visum Patri monasterii fuerat ut circumquaque fratres in colligendis olivis ad exhibenda extraneis opera pergerent, quatenus ex mercede sui operis aliquantulum monasterio oleum deportarent. Quod vir Domini Nonnosus fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres ex monasterio dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus olivae paucae inesse videbantur, eas colligi praecepit, et in praelo mitti, et quamlibet parum olei exire potuisset, sibimet deferri. Factumque est, et susceptum in parvo vasculo oleum fratres Nonnoso Dei famulo detulerunt: quod ipse protinus ante altare posuit, cunctisque egredientibus oravit, atque accersitis postmodum fratribus praecepit, ut hoc quod detulerant oleum levarent, et per cuncta vasa monasterii exigue fundendo dividerent, quatenus benedictione ejusdem olei omnia infusa viderentur: quae protinus ut erant vacua claudi fecit. Die vero altera aperta omnia plena reperta sunt. PETRUS: Probamus quotidie impleri verba Veritatis, quae ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor .

CAPUT VIII. De Anastasio abbate monasterii, quod Suppentonia vocatur.[recensere]

GREGORIUS: Eodem quoque tempore venerandus vir Anastasius, cujus superius memoriam feci, sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservio, notarius fuit. Qui soli Deo vacare desiderans, scrinium deseruit, monasterium elegit, atque in eo loco quem praefatus sum, qui Suppentonia vocatur, per annos multos in sanctis actibus vitam duxit, eique monasterio solerti custodia praefuit. Quo videlicet in loco ingens desuper rupes eminet, et profundum subter praecipitium patet. Quadam vero nocte cum jam omnipotens Deus ejusdem venerabilis viri Anastasii labores remunerare decrevisset, ab alta rupe vox facta est, quae producto sonitu clamaret, dicens: Anastasi, veni. Quo vocato alii quoque septem fratres vocati sunt ex nomine. Parvo autem momento ea quae fuerat emissa vox siluit, et octavum fratrem vocavit. Quas dum aperte voces congregatio audisset, dubium non fuit quin eorum qui vocati fuerant obitus appropinquasset. Intra paucos igitur dies primus venerandus vir Anastasius, caeteri autem in eo ordine ex carne educti sunt, quo de rupis vertice fuerant vocati. Frater vero ille ad quem vocandum vox parum siluit, atque eum ita nominavit, morientibus aliis, paucis diebus vixit, et tunc vitam finivit; ut aperte monstraretur quia interjectum vocis silentium parvum vivendi spatium signaverit. Sed mira res contigit, quia venerabilis vir Anastasius dum de corpore exiret, erat quidam frater in monasterio qui super cum vivere nolebat: provolutus vero ejus pedibus coepit cum lacrymis ab eo postulare, dicens: Per illum ad quem vadis, te adjuro, ne septem dies super te in hoc mundo faciam; ante cujus septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter caeteros non fuerat vocatus, ut aperte claresceret, quia ejus obitum sola venerabilis Anastasii intercessio obtinere potuisset. PETRUS: Cum idem frater et vocatus inter caeteros non est, et tamen sancti viri intercessionibus ex hac luce subtractus est, quid aliud datur intelligi, nisi quod hi qui apud Dominum magni sunt meriti, obtinere aliquando possunt ea etiam quae non sunt praedestinata? GREGORIUS: Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerint; sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. PETRUS: Probari mihi apertius velim, si potest praedestinatio precibus juvari. GREGORIUS: Hoc quod ego, Petre, intuli, concite valet probari. Certe etenim nosti, quia ad S. Abraham Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Cui etiam dixerat: Patrem multarum gentium constitui te . Cui rursum promisit, dicens: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris. Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen Abrahae multiplicare per Isaac praedestinaverat, et tamen scriptum est: Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis, qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur conjugem sterilem accepit? Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus impletur, quando is in quo Deus multiplicare semen Abrahae praedestinaverat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset. PETRUS: Quia secretum ratio aperuit nihil mihi dubietatis remansit. GREGORIUS: Vis tibi aliquid de Tusciae partibus narrem, ut cognoscas quales in ea viri fuerint, et omnipotentis Dei notitiae quantum propinqui? PETRUS: Volo, atque hoc omnimodo exposco.

CAPUT IX. De Bonifacio Ferentinae civitatis episcopo.[recensere]

GREGORIUS: Fuit vir vitae venerabilis Bonifacius nomine, qui in ea civitate quae Ferentis dicitur episcopatum officio tenuit, et moribus implevit. Hujus multa miracula is qui adhuc superest Gaudentius presbyter narrat. Qui nutritus in ejus obsequio, tanto valet de illo quaeque veracius dicere, quanto eis hunc contigit interesse. Hujus Ecclesiae gravis valde paupertas inerat, quae bonis mentibus esse solet custos humilitatis, nihilque aliud ad omne stipendium, nisi unam tantummodo vineam habebat: quae quodam die ita grandine irruente vastata est, ut in ea paucis in vitibus vix parvi rarique racemi remanerent. Quam cum Dei praedictus vir reverentissimus Bonifacius episcopus fuisset ingressus, magnas omnipotenti Deo gratias retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustiari cognovit. Sed cum jam tempus exigeret ut ipsi quoque racemi qui remanserant, maturescere potuissent custodem vineae ex more posuit, eamque solerti vigilantia servari praecepit. Quadam vero die mandavit Constantio presbytero nepoti suo, ut cuncta vini vascula in episcopio, omniaque dolia, ita ut ante consueverat, pice superfusa praepararet. Quod cum nepos illius presbyter audisset, valde admiratus est quod quasi insana praeciperet, ut vini vascula praeparari faceret, qui vinum minime haberet; nec tamen praesumpsit inquirere cur talia juberet, sed jussis obtemperans, omnia ex more praeparavit. Tunc vir Dei vineam ingressus racemos collegit, ad calcatorium detulit, omnesque exinde egredi praecepit, solusque ibi cum uno parvulo puerulo remansit, quem in eodem calcatorio deposuit, et calcare ipsos paucissimos racemos fecit. Cumque ex iisdem racemis parum aliquid vini deflueret, coepit hoc vir Dei suis manibus in parvo vase suscipere, et per cuncta dolia omniaque vasa quae parata fuerant, pro benedictione dividere, ut ex eodem vino omnia vascula vix infusa viderentur. Cum vero ex liquore vini parum aliquid in vasis omnibus misisset, vocato protinus presbytero, jussit pauperes adesse. Tunc coepit vinum in calcatorio crescere ita ut omnia quae allata fuerant pauperum vascula impleret. Quibus cum se idonee satisfecisse conspiceret, ex calcatorio jussit puerum descendere, apothecam clausit, atque impresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque ad Ecclesiam rediit. Die vero tertia praedictum Constantium presbyterum vocavit, et oratione facta apothecam aperuit, et vasa in quibus tenuissimum liquorem infuderat, ubertim vinum fundentia invenit, ita ut pavimentum omne excrescentia vina invaderent, si adhuc episcopus tardius intrasset. Tunc terribiliter presbytero praecepit ne quousque ipse in corpore viveret, hoc miraculum cuiquam indicaret; pertimescens videlicet ne in virtute facti favore humano pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret: exemplum etiam Magistri sequens, qui ut nos ad viam humilitatis instrueret, de semetipso discipulis praecepit, dicens ut ea quae vidissent, nemini dicerent, quousque Filius hominis a mortuis resurgeret. PETRUS: Quia occasio apta se praebuit, libet inquirere quidnam sit quod Redemptor noster cum duobus caecis lumen reddidit, jussit ut nemini dicerent, et illi abeuntes diffamaverunt eum in totam terram illam. Nunquidnam unigenitus Filius, Patri et sancto Spiritui coaeternus, hac in re velle habuit, quod non potuit implere, ut miraculum quod taceri voluit, minime potuisset abscondi? GREGORIUS: Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis praebuit, ut pro nostrarum virium modulo ejus vestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis vitae carpamus viam. Miraculum namque faciens, et taceri jussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet et electi ejus exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt, latere quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti; quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo voluit Dominus quidquam fieri, et minime potuit; sed quid velle ejus membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. PETRUS: Placet quod dicis. GREGORIUS: Adhuc pauca aliqua quae de Bonifacii episcopi opere supersunt, quia ejus memoriam fecimus, exsequamur. Alio namque tempore beati Proculi martyris natalitius propinquabat dies, quo in loco vir nobilis Fortunatus nomine manebat: qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit ut cum apud beatum martyrem missarum solemnia ageret, ad benedictionem dandam in suam domum declinaret. Vir autem Dei negare non potuit quod ab eo ex Fortunati mente charitas poposcit. Peractis igitur missarum solemniis, cum ad praedicti Fortunati venisset mensam, prius quam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte victum solent quaerere, repente ante januam cum simia vir astitit, et cymbala percussit. Quem sanctus vir sonitum audiens dedignatus, dixit: Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste. Ego ad mensam refectionis veni, os adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia veniens percussit cymbala. Subjunxit tamen et ait: Ite et pro charitate ei cibum potumque tribuite; scitote tamen quia mortuus est. Qui infelix vir dum panem ac vinum ex eadem domo percepisset, egredi januam voluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in verticem venit. Ex qua percussione prostratus in manibus jam semivivus levatus est: die vero altera secundum viri Dei sententiam funditus finivit vitam. Qua in re, Petre, pensandum est quantus sit viris sanctis timor exhibendus; templa enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam vir sanctus trahitur, quis alius ad irascendum nisi ejusdem templi inhabitator excitatur? Metuenda ergo tanto est ira justorum, quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem quam voluerit, invalidus non est. Alio quoque tempore praedictus Constantius presbyter nepos ejus, equum suum duodecim aureis vendidit, quos in propriam arcam ponens, ad exercendum opus aliquod discessit. Cum subito ad episcopium pauperes venerunt, qui importune precabantur ut eis sanctus vir Bonifacius episcopus ad consolationem suae inopiae aliquid largiri debuisset. Sed vir Dei quia quid tribueret non habebat, aestuare coepit in cogitatione ne ab eo pauperes vacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit, quia Constantius presbyter nepos ejus, equum quem sedere consueverat, vendidisset, atque hoc ipsum in arca sua pretium haberet. Absente igitur eodem nepote suo accessit ad arcam, et pie violentus claustra arcae comminuit, duodecim aureos tulit, eosque indigentibus, ut placuit, divisit. Itaque Constantius presbyter reversus ex opere, arcam fractam reperit, et caballi sui pretium quod in eam posuerat, non invenit. Coepit itaque voce magna perstrepere, et cum furore nimio clamare: Omnes hic vivunt, solus ego in domo hac vivere non possum. Ad cujus nimirum voces venit episcopus, omnesque qui in eodem episcopio aderant. Cumque eum locutione blanda vir Dei temperare voluisset, coepit ille cum jurgio respondere, dicens: Omnes tecum vivunt, solus ego hic ante te vivere non possum: redde mihi solidos meos. Quibus vocibus commotus episcopus, beatae Mariae semper virginis Ecclesiam ingressus est, et elevatis manibus extenso vestimento, stando coepit exorare, ut ei redderet unde presbyteri furentis insaniam mitigare potuisset. Cumque subito oculos ad vestimentum suum inter extensa brachia reduxisset, repente in sinu suo duodecim aureos invenit ita fulgentes, tanquam si ex igne producti eadem hora fuissent. Qui mox de Ecclesia egressus, eos in sinum furentis presbyteri projecit, dicens: Ecce habes solidos quos quaesisti; sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam tu hujus Ecclesiae episcopus non eris propter avaritiam tuam. Ex qua sententiae veritate colligitur quia, eosdem solidos presbyter pro adipiscendo episcopatu parabat. Sed viri Dei sermo praevaluit, nam idem Constantius in presbyteratus officio vitam finivit. Alio quoque tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia venerunt, qui Ravennam se festinare professi sunt. Quibus ipse parvum vas ligneum vino plenum manu sua praebuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuissent: ex quo illi quoadusque Ravennam pervenirent, biberunt Gothi. Aliquantis autem diebus in eadem civitate morati sunt, et vinum quod a sancto viro acceperant, quotidie in usu habuerunt. Sicque usque ad eumdem venerabilem Patrem Ferentis reversi sunt, ut nullo die cessarent bibere, et tamen vinum eis ex illo vasculo nunquam deesset, ac si in illo vase ligneo quod Episcopus dederat, vinum non augeretur, sed nasceretur. Nuper quoque de ejusdem loci partibus senex quidam clericus advenit, qui ea de illo narrat, quae silentio non sunt premenda. Nam dicit quod quadam die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine invenit esse coopertum: qui omne olus deperire conspiciens, ad easdem erucas conversus, dixit: Adjuro vos in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, recedite hinc, atque haec olera comedere nolite. Quae statim ad viri Dei verbum ita omnes egressae sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. Sed quid mirum quod haec de episcopatus ejus tempore narramus, quando jam apud omnipotentem Deum ordine simul et moribus creverat, dum illa magis miranda sint quae eum hic senex clericus adhuc puerulum fecisse testatur? Nam ait quod eo tempore quo cum matre sua puer habitabat, egressus hospitium, nonnunquam sine linea, crebro etiam sine tunica revertebatur, quia mox ut nudum quempiam reperisset, vestiebat hunc, se expolians, ut se ante Dei oculos illius mercede vestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueverat, dicens quod justum non esset ut ipse inops pauperibus vestimenta largiretur. Quae die quadam horreum ingressa, pene omne triticum quod sibi in stipendio totius anni paraverat, invenit a filio suo pauperibus expensum. Cumque semetipsam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, supervenit Bonifacius puer Dei, eamque verbis quibus valuit consolari coepit. Quae cum nihil consolationis admitteret, hanc rogavit ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid inventum est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit, qui post paululum egressus, ad horreum matrem reduxit, quod ita tritico plenum inventum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo viso miraculo cumpuncta mater, ipsa jam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset quae petiisset accipere. Haec itaque in hospitii sui vestibulo gallinas nutrire consueverat: sed eas ex vicino rure vulpes veniens auferebat. Quadam vero die dum in eodem vestibulo puer Bonifacius staret, vulpes ex more venit, et gallinam abstulit. Ipse autem concitus Ecclesiam intravit, et se in orationem prosternens, apertis vocibus dixit: Placet tibi, Domine, ut de nutrimentis matris meae manducare non possim? Ecce enim gallinas quas nutrit vulpes comedit. Qui ab oratione surgens, Ecclesiam est egressus. Mox autem vulpes rediit, gallinam quam ore tenebat dimisit, atque ipsa moriens ante ejus oculos in terram cecidit. PETRUS: Valde mirum quod exaudire preces in se sperantium etiam in rebus vilibus dignatur Deus. GREGORIUS: Hoc, Petre, ex magna Conditoris nostri dispensatione agitur, ut per minima quae percipimus, sperare majora debeamus; exauditus namque est in rebus vilibus puer sanctus et simplex, ut in parvis disceret quantum de Deo praesumere in magnis petitionibus deberet. PETRUS: Placet quod dicis.

CAPUT X. De Fortunato Tudertinae civitatis episcopo.[recensere]

GREGORIUS: Alius quoque vir vitae venerabilis in eisdem partibus fuit Fortunatus nomine, Tudertinae antistes Ecclesiae, qui in effugandis spiritibus immensae virtutis gratia pollebat, ita ut nonnunquam ab obsessis corporibus legiones daemonum pelleret, et continuae orationis studio intentus, objectas contra se eorum multitudines superaret. Hujus viri familiarissimus fuit Julianus nostrae Ecclesiae defensor, qui ante non longum tempus in hac urbe defunctus est. Cujus ego quoque hoc didici relatione quod narro, quia saepe gestis illius ausu familiaritatis intererat, ejusque post memoriam ad instructionem nostram quasi favi dulcedinem in ore retinebat. Matrona quaedam nobilis in vicinis partibus Tusciae nurum habebat, quae intra breve tempus quo filium ejus acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorii beati Sebastiani martyris fuerat invitata. Nocte vero eadem qua subsequente die ad dedicationem praedicti oratorii fuerat processura, voluptate carnis devicta, a viro suo sese abstinere non potuit; cumque mane facto conscientiam deterreret perpetrata carnis delectatio, processionem vero imperaret verecundia, plus erubescens vultum hominum, quam Dei judicium metuens, cum socru sua ad dedicationem oratorii processit. Mox vero ut reliquiae beati Sebastiani martyris oratorium ingressae sunt, eamdem praedictae matronae nurum malignus spiritus arripuit, et coram omni populo vexare coepit. Ejusdem vero oratorii presbyter dum eam vehementissime vexari conspiceret, ex altari protinus sindonem tulit, eamque operuit; sed hunc simul repente diabolus invasit. Et quia ultra vires voluit quidquam praesumere, compulsus est cognoscere in sua vexatione quid esset. Hi vero qui aderant, puellam in manibus ex oratorio sublatam ad domum propriam deportaverunt. Cumque hanc antiquus hostis vexatione continua vehementer attereret, propinqui sui eam carnaliter amantes, et amando persequentes, ad obtinendum salutis remedium maleficis tradiderunt; ut ejus animam funditus exstinguerent, cujus carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur. Ducta est itaque ad fluvium, atque in aquam mersa; ibique diutius incantationibus agere malefici moliebantur, ut is qui eam invaserat diabolus exiret. Sed miro omnipotentis Dei judicio, dum arte perversa unus ab ea repellitur, in eam subito legio intravit. Coepit ex hoc illa tot motibus agitari, tot vocibus clamoribusque perstrepere, quot spiritibus tenebatur. Tunc inito consilio parentes ejus suae perfidiae culpam fatentes, hanc ad venerabilem virum Fortunatum episcopum duxerunt, eique reliquerunt. Qua ille suscepta, multis se diebus ac noctibus in orationem dedit; tantoque annisu precibus incubuit, quanto et in uno corpore contra se assistere legionis aciem invenit. Cum non post multos dies ita sanam atque incolumen reddidit, ac si in ea jus proprium diabolus nunquam habuisset. Alio quoque tempore idem vir omnipotentis Dei famulus ex obsesso quodam homine immundum spiritum excussit. Qui malignus spiritus cum vesperascente jam die secretam ab hominibus horam cerneret, peregrinum quempiam esse se simulans, circuire coepit civitatis plateas et clamare: O virum sanctum Fortunatum episcopum! ecce quid fecit? peregrinum hominem de hospitio suo expulit. Quaero ubi requiescere debeam, et in civitate ejus non invenio. Tunc quidam in hospitio cum uxore sua et parvulo filio ad prunas sedebat, qui vocem ejus audiens, et quid episcopus ei fecerit requirens, hunc invitavit hospitio, sedere secum juxta prunas fecit. Cumque vicissim aliqua confabularentur, parvulum ejus filium idem malignus spiritus invasit, atque in easdem prunas projecit, ibique mox ejus animam excussit. Qui orbatus miser, vel quem ipse susceperit, vel quem episcopus expulisset, agnovit. PETRUS: Quidnam hoc esse dicimus, ut occidendi ausum in ejus hospitio antiquus hostis acciperet, qui hunc peregrinum aestimans, ad se hospitalitatis gratia vocasset? GREGORIUS: Multa, Petre, videntur bona, sed non sunt, quia bono animo non fiunt. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Quia cum perversa est intentio quae praecedit, pravum est omne opus quod sequitur, quamvis esse rectum videatur. Ego namque hunc virum, qui dum quasi hospitalitatem exhiberet orbatus est, non pietatis opere delectatum aestimo, sed episcopi derogatione; nam poena subsequens innotuit, quia praecedens illa susceptio sine culpa non fuit. Sunt namque nonnulli, qui idcirco bona facere student, ut gratiam alienae operationis obnubilent; nec pascuntur bono quod faciunt, sed laude boni qua caeteros premunt. Qua de re existimo hunc virum qui malignum spiritum in hospitalitatem suscepit, ostentationi potius intendisse quam operi, ut meliora quam episcopus fecisse videretur; quatenus ipse susciperet eum, quem vir Domini Fortunatus expulisset. PETRUS: Ita est ut dicis; nam finis operis probabat, quod munda intentio in operatione non fuerit. GREGORIUS: Alio quoque tempore, cum oculorum quidam lumen amisisset, ad hunc deductus intercessionis ejus opem petiit, et impetravit. Nam cum vir Dei oratione facta oculis ejus signum crucis imprimeret, ab eis, protinus luce reddita, nox caecitatis abscessit. Praeterea equus cujusdam militis in rabiem fuerat versus, ita ut a multis teneri vix posset: sed et quoscunque potuisset invadere, eorum membra morsibus dilaniaret. Tunc utcunque a multis ligatus ad virum Dei deductus est. Qui mox ejus capiti extensa manu signum crucis edidit, cunctam ejus rabiem in mansuetudinem mutavit, ita ut postea mitior existeret, quam ante illam insaniam fuisset. Tunc idem miles equum suum, quem celerrimo miraculi imperio a sua vesania vidit immutatum, eidem sancto viro decrevit offerendum. Quem cum suscipere ille renueret, ipse vero in precibus, ne despiceretur ejus oblatio, perseveraret, sanctus vir mediam duarum partium viam tenens, et petitionem militis audivit, et munus recipere pro exhibita virtute recusavit; prius namque dignum pretium praebuit, et postea equum qui sibi offerebatur accepit. Quia enim si non susciperet, eum contristari conspexerat, charitate cogente emit quod necessarium non habebat. Neque hoc silere de hujus viri virtutibus debeo, quod ante dies fere duodecim agnovi. Quidam namque ad me deductus est senex pauper; atque ut mihi senum collocutio esse semper amabilis solet, studiose hunc unde esset inquisivi, qui se esse de Tudertina civitate respondit. Cui inquam: Quaeso te, Pater, num Fortunatum episcopum nosti? Qui ait: Novi, et bene novi. Tunc ipse subjunxi: Dic, rogo, si qua illius miracula nosti, et desideranti mihi qualis vir fuerit innotesce. Qui ait: Homo ille longe fuit ab istis hominibus quos videmus modo. Nam quidquid ab omnipotenti Deo petiit, ita dum peteret impetravit. Cujus hoc unum narro miraculum, quod ad praesens animo occurrit. Quadam namque die Gothi juxta Tudertinam civitatem venerunt, qui ad partes Ravennae properabant, et duos parvos puerulos de possessione abstulerant, quae possessio praefatae Tudertinae civitati subjacebat. Hoc cum viro sanctissimo Fortunato nuntiatum fuisset, protinus misit, atque eosdem Gothos ad se evocari fecit. Quos blando sermone alloquens, eorum prius studuit asperitatem placare, ac post intulit, dicens: Quale vultis pretium dabo, et puerulos quos abstulistis reddite, mihique hoc gratiae vestrae munus praebete. Tunc is qui prior eorum esse videbatur, respondit dicens: Quidquid aliud praecipis, facere parati sumus, nam istos puerulos nullatenus reddemus. Cui venerandus vir blande minatus est, dicens: Contristas me, fili, et non audis patrem tuum: noli me contristare, ne non expediat tibi. Sed idem Gothus in cordis sui feritate permanens, negando discessit. Die vero altera digressurus, rursus ad episcopum venit, quem eisdem verbis pro praedictis puerulis iterum episcopus rogavit. Cumque ad reddendum nullo modo consentire voluisset, contristatus episcopus dixit: Scio quia tibi non expedit quod me contristato discedis. Quae Gothus verba despexit, atque ad hospitium reversus, eosdem pueros de quibus agebatur, equis superimpositos cum suis hominibus praemisit. Ipse vero statim ascendens equum subsecutus est. Cumque in eadem civitate ante beati Petri apostoli ecclesiam venisset, equo ejus pes lapsus est; qui cum eo corruit, et ejus coxa mox fracta est, ita ut in duabus partibus os esset divisum. Tunc levatus in manibus, reductus est ad hospitium. Qui festinus misit, et pueros quos praemiserat reduxit, et viro venerabili Fortunato mandavit, dicens: Rogo te, Pater, mitte ad me diaconum tuum. Cujus diaconus dum ad jacentem venisset, pueros quos redditurum se episcopo omnino negaverat, ad medium deduxit, eosque diacono illius reddidit, dicens: Vade, et dic domino meo episcopo: Quia maledixisti mihi, ecce percussus sum; sed pueros quos quaesisti, recipe, et pro me, rogo, intercede. Susceptos itaque puerulos diaconus ad episcopum reduxit, cui benedictam aquam venerabilis Fortunatus statim dedit, dicens: Vade citius, et eam super jacentis corpus projice. Perrexit itaque diaconus, atque ad Gothum introgressus, benedictam aquam super membra illius aspersit. Res mira et vehementer stupenda! mox ut aqua benedicta Gothi coxam contigit, ita omnis fractura solidata est, et saluti pristinae coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret, et ascenso equo ita coeptum iter ageret, ac si nullam unquam laesionem corporis pertulisset. Factumque est ut qui sancto viro Fortunato pueros cum pretio reddere obedientiae subjectus noluit, eos sine pretio poena subactus daret. His igitur expletis studebat adhuc senex de eo et alia narrare. Sed quia nonnulli aderant ad quos exhortandos occupabar, jamque diei tardior hora incubuerat, venerabilis Fortunati facta diu mihi audire non licuit, quae audire, si liceat, semper volo. Sed die alia idem senex rem de illo magis adhuc mirabilem narravit, dicens: In eadem Tudertina urbe Marcellus quidam, bonae actionis vir, cum duabus sororibus suis habitabat: qui eveniente molestia corporis, ipso sacratissimo vesperascente jam Sabbato paschali, defunctus est. Cujus corpus cum longius esset efferendum, die eodem sepeliri non potuit. Cumque mora esset temporis ad explendum debitum sepulturae, sorores ejus, morte ejus afflictae, cucurrerunt flentes ad venerabilem virum Fortunatum, eique magnis vocibus clamare coeperunt: Scimus quia apostolorum vitam tenes, leprosos mundas, caecos illuminas, veni, et resuscita mortuum nostrum. Qui mox ut cognovit earum fratrem defunctum, flere ipse etiam de morte ejus coepit, eisque respondit, dicens: Recedite, et haec dicere nolite, quia fussio omnipotentis Dei est, cui contraire nullus hominum potest. Illis itaque discedentibus, tristis ex morte ejus mansit episcopus. Subsequente autem die Dominico ante exsurgentis lucis crepusculum, vocatis duobus diaconibus suis, perrexit ad domum defuncti; accedensque ad locum ubi corpus jacebat exanime, ibi se in orationem dedit. Expleta autem prece surrexit, et juxta corpus defuncti sedit; non autem grandi voce defunctum per nomen vocavit, dicens: Frater Marcelle. Ille autem, ac si leviter dormiens, ad vicinam vocem quamvis modicam fuisset excitatus, statim oculos aperuit, atque ad episcopum respiciens, dixit: O quid fecisti? o quid fecisti? Cui episcopus respondit, dicens: Quid feci? At ille: Duo hesterno die venerunt, qui me ejicientes ex corpore in bonum locum duxerunt, hodie autem unus missus est qui dixit: Reducite eum, quia Fortunatus episcopus in domum ejus venit. Quibus verbis expletis, mox ex infirmitate convaluit, et in hac vita diutius mansit. Nec tamen credendum est quia locum quem acceperat perdidit, quia dubium non est quod intercessoris sui precibus potuit post mortem melius vivere, qui et ante mortem studuit omnipotenti Deo placere. Sed cur multa de ejus vita dicimus, cum nunc usque ad corpus illius tot virtutum documenta teneamus? Daemoniacos quippe absolvere, aegros curare quoties ex fide petitur, ut vivus consueverat hoc indesinenter facere, et apud mortua sua ossa perseverat. Sed libet, Petre, adhuc ad Valeriae provinciae partes narrationis meae verba reducere, de quibus me eximia valde miracula ex ore venerabilis Fortunati, cujus longe superius memoriam feci, contigit audisse. Qui crebro ad me nunc usque veniens, dum facta mihi veterum narrat, nova refectione me satiat.

CAPUT XI. De Martyrio monacho provinciae Valeriae.[recensere]

Quidam namque in eadem provincia, Martyrius nomine, devotus valde omnipotentis Dei famulus exstitit, qui hoc de virtutis suae testimonio signum dedit. Dum quadam die fratres illius panem subcinericium fecissent, eique obliti essent crucis signum imprimere, sicut in hac provincia crudi panes ligno signari solent, ut per quadras quatuor partiti videantur, idem Dei famulus adfuit, eisque referentibus signatum non fuisse cognovit. Cumque jam panis ille prunis esset et cineribus coopertus, dixit: Quare hunc minime signastis? Qui hoc dicens, signum crucis digito contra prunas fecit. Quo signante protinus immensum crepitum panis dedit, ac si ingens in ignibus olla crepuisset. Qui dum coctus postmodum fuisset ab igne subtractus, ea cruce signatus inventus est, quam non contactus, sed fides fecit.

CAPUT XII. De Severo presbytero ejusdem provinciae.[recensere]

In eo etiam loco Interorina vallis dicitur, quae a multis verbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam vir vitae valde admirabilis, nomine Severus, Ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis semper virgnis sacerdos. Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum venisset diem, missis concite nuntiis, rogavit ut ad se quantocius veniret, suisque orationibus pro peccatis ejus intercederet, ut, acta de malis suis poenitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui videlicet sacerdos inopinate contigit ut ad putandam vineam esset occupatus, atque ad se venientibus diceret: Antecedite, ecce ego vos subsequor. Cumque videret sibi in eodem opere parum aliquid superesse, paululum moram fecit, ut opus quod minimum restabat expleret, quo expleto, coepit ad aegrum pergere. Eunti vero in itinere occurrentes hi qui prius venerant, obviam facti sunt, dicentes: Pater, quare tardasti? Noli fatigari, quia jam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque vocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque pervenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque vehementer fleret, in terram caput funderet, seque reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspicerent, admirationis vocibus emissis, coeperunt amplius flere prae gaudio. Cumque eum requirerent ubi fuerit, vel quomodo rediisset, ait: Tetri valde erant homines qui me ducebant, ex quorum ore et naribus ignis exibat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me ducerent, subito pulchrae visionis juvenis cum aliis nobis euntibus obviam factus est, qui me trahentibus dixit: Reducite illum, quia Severus presbyter plangit, ejus enim lacrymis Dominus eum donavit. Qui scilicet Severus protinus de terra surrexit, eique poenitentiam agenti opem suae intercessionis praebuit. Et dum per dies septem de perpetratis culpis poenitentiam aeger redivivus ageret, octava die laetus de corpore exivit. Perpende, Petre, quaeso, hunc de quo loquimur Severum, quam dilectum Dominus attendit, quem contristari nec ad modicum pertulit. PETRUS: Admiranda sunt valde haec, quae me invenio nunc usque latuisse. Sed quid esse dicimus quod modo tales viri nequeunt inveniri. GREGORIUS: Ego, Petre, multos tales in hoc saeculo nec modo deesse existimo: neque enim si talia signa non faciunt, ideo tales non sunt. Vitae namque vera aestimatio in virtute est operum, non in ostensione signorum. Nam sunt plerique, qui etsi signa non faciunt, signa tamen facientibus dispares non sunt. PETRUS: Unde mihi, rogo, ostendi potest, quod sint quidam qui signa non faciunt, et tamen signa facientibus dissimiles non sunt? GREGORIUS: Numquidnam nescis quoniam Paulus apostolus Petro apostolorum primo in principatu apostolico frater est? PETRUS: Scio plane, nec dubium est quia etsi minimus omnium apostolorum, plus tamen omnibus laboravit. GREGORIUS: Quod bene ipse reminisceris, Petrus super mare pedibus ambulavit, Paulus in mari naufragium pertulit: et in uno eodemque elemento ibi Paulus ire cum navi non potuit, ubi Petrus pedibus iter fecit. Aperte igitur constat, quia cum utriusque virtus fuerit dispar in miraculo, utriusque tamen meritum dispar non est in coelo. PETRUS: Placet, fateor, omnino quod dicis: ecce enim aperte novi, quia vita et non signa quaerenda sunt. Sed quoniam ipsa signa quae fiunt, bonae vitae testimonium ferunt, quaeso te adhuc si qua sunt referas, ut esurientem me per exempla bonorum pascas. GREGORIUS: Vellem tibi in laudibus redemptoris de viri venerabilis Benedicti miraculis aliqua narrare, sed ad haec explenda hodiernum tempus video non posse sufficere. Liberius itaque haec loquemur, si aliud exordium sumamus.