Jump to content

Dialogi (Gregorius Magnus)/Liber II

Unchecked
E Wikisource
Liber secundus
De sancto Benedicto abbata Casini in Italia, ordinis benedictini fundatore


CAPUT I. Ortus, educatio, capisterium precibus reparatum: Vita in specu Sublacensi acta. Regimen monasterii relictum.

[recensere]

[1] Fvit vir vitae venerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso suae pueritiae tempore cor gerens senile. Aetatem quippe moribus transiens, nulli voluptati animum dedit: sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere adhuc vti potuisset, despexit iam, quasi aridum mundum cum flore. Qui liberiori genere ex a prouincia Nursiae exortus, [Natus in prouincia Nursiae,] Romae liberalibus studiis traditus fuerat: sed cum in eis multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem: ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque in immane praecipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, [studia Romae coepta deserit.] soli Deo placere desiderans, sanctae conuersationis habitum quaesiuit. Recessit igitur scienter nesciens, et sapienter indoctus. Huius ego omnia gesta non didici: sed pauca, quae narro, quatuor discipulis illius referentibus, agnoui: Constantino scilicet, reuerendissimo valde viro, qui ei in monasterii regimine successit; Valentiniano quoque, qui annis multis Lateranensi monasterio praefuit; Simplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit: Honorato etiam, qui nunc adhuc cellae eius, in qua prius conversatus fuerat, praeest.

Hic itaque cum iam, relictis litterarum studiis, petere deserta decreuisset, [Effiden cum nutrice discedit:] nutrix, quae hunc arctius amabat, sola secuta est. Cumque ad locum venissent, qui Effide dicitur, multisque honestioribus viris pro caritate se illic detinentibus in B. Petri ecclesia demorarentur, praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit: quod super mensam incaute derelictum, casu accidente fractum est, sic vt in duabus partibus inveniretur divisum. Quod mox rediens nutrix illius, vt ita inuenit, [fractum capisterium oratione integrum reddit,] vehementissime flere coepit, quia vas, quod praestitum acceperat, fractum videbat. Benedictus autem religiosus et pius puer, cum nutricem suam flere conspiceret, eius dolori compassus, ablatis secum vtrisque fracti capisterii partibus, sese cum lacrymis in orationem dedit: qui ab oratione surgens, ita iuxta se vas sanum reperit, vt in eo inueniri fracturae nulla vestigia potuissent: moxque nutricem suam blande consolatus, ei sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat. Quae res in eodem loco a cunctis est agnita, atque in tanta admiratione habita, [diu in ecclesia suspensum] vt hoc ipsum capisterium eius loci incolae in ecclesiae ingressu suspenderent, quatenus et praesentes et secuturi omnes agnoscerent, Benedictus puer conuersationis gratiam quanta perfectione coepisset. Quod annis multis illic ante omnium oculos fuit, et vsque ad haec Longobardorum tempora super fores ecclesiae pependit. Sed Benedictus plus appetens mala mundi perpeti quam laudari, et pro Deo laboribus fatigari quam vitae huius fauoribus extolli; nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum petiit, cui Sublacus vocabulum est: [Sublacum solus fugit,] qui ab Romana vrbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas: quae illic videlicet aquarum abundantia in extenso prius lacu colligitur, ad extremum vero in amnem derivatur. Quo dum fugiens pergeret, monachus quidam, Romanus nomine, hunc euntem reperit: quo tenderet, requisivit. Cuius cum desiderium cognouisset, et secretum tenuit et adiutorium impendit, [in specu 3 annos degit:] eique sanctae conuersationis habitum tradidit, et inquantum licuit ministrauit. Vir autem Dei ad eumdem locum perueniens, in arctissimum specum se tradidit, et tribus annis, excepto Romano monacho, omnibus hominibus ibi incognitus mansit. Qui videlicet Romanus non longe in monasterio sub Theodati Patris Regula degebat: sed pie eiusdem Patris sui oculis furabatur horas, et quem sibi ad manducandum surripere poterat, diebus certis Benedicto panem ferebat. Ad eumdem vero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupes eminebat: [panem a S. Romano monacho quotidie accipit:] sed ex eadem rupe in longissimo fune ligatum Romanus deponere panem consueuerat: in qua etiam resti paruum tintinnabulum inseruit: vt ad eius sonum vir Dei cognosceret, quando sibi Romanus panem praeberet, quem exiens acciperet. Sed antiquus hostis vnius caritati inuidens, alterius refectioni: cum quadam die submitti panem conspiceret, iactauit lapidem, et tintinnabulum fregit: Romanus tamen horis congruentibus ministrare non desiit.

Cum vero iam Deus omnipotens et Romanum vellet a labore quiescere, [et Dei monitu in Paschate a Sacerdote cibos:] et Benedicti vitam in exemplum hominibus demonstrare, vt posita supra candelabrum lucerna claresceret, quatenus omnibus, qui in domo Dei sunt, luceret: cuidam Presbytero longius manenti, qui refectionem sibi in Paschali festiuitate parauerat, per visum Dominus apparere dignatus est, dicens: Tu tibi delicias praeparas, et seruus meus illo in loco fame cruciatur. Qui protinus surrexit, atque in ipsa solennitate Paschali cum alimentis, quae sibi parauerat, ad locum tetendit, et virum Dei per abrupta montium, per concaua vallium, per defossa terrarum quaesiuit, eumque latere in specu reperit. Cumque oratione facta, benedicentes Dominum omnipotentem consedissent, post dulcia vitae colloquia is, qui aduenerat, Presbyter dixit: Surge, sumamus cibum: quia hodie Pascha est. Cui vir Dei respondit, dicens: Scio, quia Pascha est: quia hodie videre te merui. Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem Paschalis solennitas esset, ignorabat. Venerabilis autem Presbyter rursus asseruit, dicens: Veraciter hodie Resurrectionis Dominicae Paschalis dies est: abstinere tibi minime congruit: quia et ego ad hoc missus sum, vt omnipotentis Dei dona pariter sumamus. [saepe etiam a Pastoribus aliisque quos instruit:] Benedicentes igitur Dominum, sumpserunt cibum, expletaque refectione et colloquio, ad ecclesiam suam Presbyter recessit. Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam Pastores inuenerunt: quem dum vestitum pellibus inter fruteta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt: sed cognoscentes Dei famulum, eorum multi ad pietatis gratiam a bestiali mente mutati sunt. Nomen itaque eius per vicina loca innotuit cunctis: factumque est, vt ex illo iam tempore a multis frequentari coepisset: qui cum ei cibum afferrent corporis, ab eius ore in suo pectore alimenta referebant vitae.

[2] Quadam vero die, dum solus esset, tentator affuit: [volante ave signo Crucis fugata,] nam nigra parvaque avis, quae vulgo merula nominatur, circa eius faciem volitare coepit, eiusque vultui importune insistere, ita vt manu capi posset, si hanc vir sanctus tenere voluisset: sed signo Crucis edito, recessit auis. Tanta autem carnis tentatio, aue eadem recedente, secuta est, quantam vir sanctus numquam fuerat expertus. [tentatione carnis vexatur:] Quamdam namque aliquando faeminam viderat, quam malignus spiritus ante eius mentis oculos reduxit: tantoque igne serui Dei animum in specie illius accendit, vt, dum in eius pectore amoris flamma vim caperet, etiam paene deserere eremum, voluptate victus deliberaret. Tunc subito superna gratia respectus, ad semetipsum reuersus est, atque vrticarum et veprium iuxta densa succrescere fruteta conspiciens, [inter vrticas et vepres nudus volutatus,] exutus indumento, nudum se in illis spinarum aculeis, et vrticarum incendiis proiecit: ibique diu volutatus, toto ex eis corpore vulneratus exiit, et per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis, quia voluptatem traxit in dolorem. Cumque bene poenaliter foris arderet, extinxit quod intus illicite ardebat: vicit itaque peccatum, quia mutauit incendium. Ex quo videlicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, [liberatur in perpetuum:] ita in eo est tentatio voluptatis edomita, vt tale aliquid in se minime sentiret. Coeperunt postmodum multi iam mundum relinquere, atque ad eius monasterium festinare: liber quippe a tentationis vitio, vero iure iam factus est virtutum magister: vnde et per Moysen in Exodo praecipitur, vt Leuitae a viginti quinque annis et supra ministrare debeant, ab anno vero quinquagesimo custodes vasorum fiant. [Num. 2.] [multos accipit discipulos:] PETRUS: Iam quidem prolati testimonii mihi aliquantum intellectus interlucet: sed tamen hoc plenius exponi postulo. GREGORIUS: Liquet, Petre, quod in iuuentute carnis tentatio ferueat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat: vasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo, cum adhuc in tentatione sunt, subesse eos ac seruire necesse est, et obsequiis laboribusque fatigari: cum vero iam mentis aetate tranquilla calor recesserit tentationis, custodes vasorum sunt, quia Doctores animarum fiunt. PETRUS: Fateor, placet, quod dicis: sed quia prolati testimonii clausa reserasti, quaeso, vt de vita Iusti debeas ea, quae sunt inchoata, percurrere.

[3] GREGORIUS: Recedente igitur tentatione, vir Dei, quasi spinis erutis exculta terra, de virtutum segete feracius fructus dedit. [curam monasterii vicini inuitus suscipit:] Praeconio itaque eximiae conuersationis celebre nomen eius habebatur. Non autem longe monasterium fuit, cuius congregationis Pater defunctus est: omnisque ex illo congregatio ad eumdem venerabilem Benedictum venit, et magnis precibus, vt eis praeesse deberet, petiit. Qui diu negando distulit: suis illorumque Fratrum moribus se convenire non posse praedixit: sed victus quandoque precibus assensum dedit. Cumque in eodem monasterio Regularis vitae custodiam teneret, nullique, vt prius, [a dissolutis monachis non toleratur:] per actus illicitos in dexteram laeuamque partem deflectere a conuersationis itinere liceret; suscepti Fratres insane saeuientes, semetipsos prius accusare coeperunt, quia hunc sibi praeesse poposcerant, quorum scilicet Fortitudo in norma eius rectitudinis offendebat. Cumque sibi sub eo conspicerent illicita non licere, et se dolerent adsueta relinquere, durumque esset, quod in mente veteri cogebantur noua meditari, et quia grauis est semper prauis moribus vita bonorum; tractare de eius morte aliqui conati sunt, qui inito consilio venenum vino miscuerunt. Et cum vas vitreum, in quo ille pestifer potus habebatur, [signo Crucis vas, in quo venenum erat, frangit:] recumbenti Patri ex more monasterii ad benedicendum fuisset oblatum, extensa manu Benedictus signum Crucis edidit, et vas, quod longius tenebatur, eodem signo rupit: sicque confractum est, acsi in illo vase mortis pro Cruce lapidem dedisset.

Intellexit protinus vir Dei, quia potum mortis habuerat, quod portare non potuit signum vitae: atque illico surgens, vultu placido, mente tranquilla, [discedit:] conuocatos Fratres allocutus est, dicens: Misereatur vestri, Fratres, omnipotens Deus: quare in me ista facere voluistis? Numquid non prius dixi vobis, quia vestris ac meis moribus minime conueniret? Ite, et iuxta vestros mores Patrem vobis quaerite: quia posthac me habere minime potestis. Tuncque ad locum dilectae solitudinis rediit, et solus in superni spectatoris oculis habitauit secum. PETRUS: [secum habitat.] Minus patenter intelligo quidnam sit, habitauit secum. GREGORIUS: Si sanctus vir contra se vnanimiter conspirantes, suae conuersationi longe dissimiles, coactos diu sub se tenere voluisset; fortasse sui vigoris vsum et modum tranquillitatis abscinderet, atque a contemplationis lumine suae mentis oculum declinasset; dumque quotidie illorum correptione fatigatus, minus curaret sua, et se forsitan relinqueret, et illos non inueniret. Nam quoties per cogitationis motum nimium extra nos ducimur, et nos sumus et nobiscum non sumus: quia nosmetipsos minime videntes, per alia vagamur. An illum secum fuisse dicimus, qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, vni in ea ciuium adhaesit, porcos pauit, [in se reuersus non instar filii prodigi,] quos et manducare videret siliquas, et esuriret? Qui tamen cum postmodum coepit cogitare bona, quae perdidit, scriptum de illo est: In se reuersus, dixit: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus? Si igitur secum fuit, vnde ad se rediit? Hunc ergo venerabilem virum secum habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper adspiciens, se semper examinans, extra se mentis suae oculum non divulgauit. PETRUS: Quid ergo, quod de Apostolo Petro scriptum est, dum de carcere ab Angelo eductus fuisset: Qui ad se reuersus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum? [Actor. 12] GREGORIUS: Duobus modis, Petre, extra nos ducimur: quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus, aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos leuamur. Ille itaque qui porcos pauit, vagatione mentis et immunditia sub semetipsum cecidit; iste vero, quem Angelus solvit eiusque mentem in ecstasim rapuit, extra se quidem sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se rediit, [sed instar S. Petri e carcere ab Angelo educti:] quando et ille ab errore operis se collegit ad cor, et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit, quod in intellectu communi, vt prius, fuit. Venerabilis igitur Benedictus in illa solitudine habitabat secum, inquantum se intra cogitationis claustra custodiuit: nam quotiescumque hunc contemplationis ardor in altum rapuit, se procul dubio sub se reliquit.

PETRUS: Placet quod dicis, sed quaeso respondeas, si deserere Fratres debuit, quos semel suscepit? GREGORIUS: Vt ego, Petre, existimo, [ministerium susceptum licite potuit deserere.] ibi adunati aequanimiter portandi sunt mali, vbi inueniuntur aliqui, qui adiuuentur, boni. Nam vbi omnimodo de bonis fructus deest, fit aliquando de malis labor vacuus; maxime si e vicino caussae suppetant, quae fructum Deo ferre valeant meliorem. Vir itaque sanctus, propter quem custodiendum staret, qui omnes vnanimiter se persequentes cerneret? Et saepe agitur in animo perfectorum, quod silentio praetereundem non est: quia cum laborem suum sine fructu esse considerent, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Vnde ille quoque egregius Praedicator, qui dissolui cupit et cum Christo esse, cui viuere Christus est et mori lucrum, qui passionum certamina non solum ipse appetiit sed ad toleranda haec et alios accendit; Damasci persecutionem passus, vt posset euadere, murum, funem, sportamque quaesiuit, seque latenter deponi voluit. Numquid non Paulum mortem dicimus timuisse, [Exemplo S. Pauli Damasco fugientis ad meliores fructus.] quam se ipse pro amore Iesu testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret et grauem laborem, ad laborem se alibi cum fructu seruauit. Fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesiuit. Vnde idem quoque venerabilis Benedictus, si libenter audis, citius agnoscis, quia non tantos ipse indociles deseruit, quantos in locis aliis a morte animae suscitauit. PETRUS: Ita esse vt doces, et manifesta ratio et prolatum congruum testimonium declarat. Sed quaeso, vt de vita tanti Patris ad narrationis ordinem redeas.

CAPUT II. Monasteria XII extructa, daemon fugatus, fons elicitus: alia miracula. Discessus Sublaco Casinum.

[recensere]

[4] GREGORIUS: Cum sanctus vir diu in eadem solitudine virtutibus signisque succresceret, multi ab eo in eodem loco ad omnipotentis Dei sunt seruitium congregati: ita vt illic duodecim monasteria cum omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus statutis Patribus duodenos monachos deputauit, paucos vero secum retinuit, quos adhuc in sua praesentia aptius erudiri iudicauit. Coepere etiam tunc ad eum Romanae vrbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti Deo nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles, Eutychius a Maurum, Tertullius vero Patricius Placidum tradidit: [SS. Maurum et Placidum discipulos accipit:] e quibus Maurus iunior, cum bonis polleret moribus, Magistri adiutor coepit existere; Placidus vero puerilis adhuc indolis gerebat annos. In vno autem ex eis monasteriis, quae circumquaque construxerat, quidam monachus erat, qui ad orationem stare non poterat; sed mox vt se Fratres ad studium orationis inclinabant, ipse egrediebatur foras, et mente vaga terrena aliqua et transitoria agebat. Cumque ab Abbate suo saepius fuisset admonitus, ad virum Dei deductus est: [monachum tempore orationis vagantem reprehendit:] qui ipse quoque stultitiam eius vehementer increpauit, et ad monasterium reuersus, vix duobus diebus viri Dei admonitionem tenuit: nam die tertia ad vsum proprium reuersus, vagari tempore orationis coepit. Quod cum seruo Dei ab eodem monasterii Patre, quem constituerat, nuntiatum fuisset, dixit: Ego venio, eumque per memetipsum emendo. Cumque vir Dei venisset ad idem monasterium, et constituta hora, expleta psalmodia, sese Fratres in orationem dedissent; adspexit, quod eumdem monachum, qui in oratione manere non potuit, quidam niger puerulus per vestimenti fimbrias foras traheret. Tunc eidem Patri monasterii, [eumdem per diabolum ab oratione abstrahi videt cum S. Mauro,] Pompeiano nomine, et Mauro Dei famulo secrete dixit: Numquid non adspicitis, quis est, qui istum monachum foras trahit? Qui respondentes, dixerunt: Non. Quibus ait: Oremus, vt vos etiam videatis, quem iste monachus sequitur. Cumque per biduum esset oratum, Maurus monachus vidit: Pompeianus vero eiusdem monasterii Pater, videre non potuit. Die igitur alia, expleta oratione, [castigatum virga a daemone liberat:] vir Dei oratorium egressus, stantem foris monachum reperit, quem pro caecitate cordis sui virga percussit: qui ex illo die nil persuasionis vlterius a nigro iam puerulo pertulit, sed ad orationis studium immobilis permansit: sicque antiquus hostis dominari non ausus est in eius cogitatione, acsi ipse percussus fuisset ex verbere.

[5] Ex his autem monasteriis, quae in eodem loco construxerat, tria sursum in rupibus montis erant: [monachos ob defectum aquae conquerentes solatur,] et valde erat Fratribus laboriosum, quod semper ad lacum oportebat descendere, vt aquam haurire debuissent: maxime quia e devexo montis latere erat grave descendentibus in timore periculum. Tunc collecti Fratres ex eisdem tribus monasteriis, ad Dei famulum Benedictum venerunt, dicentes: Laboriosum nobis est propter aquam quotidie vsque ad lacum descendere, et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari. Quos blande consolans, dimisit: et nocte eadem cum parvo puerulo, nomine Placido, cuius superius memoriam feci, eiusdem montis rupem ascendit, ibique diutius orauit: et oratione completa, tres petras in loco eodem pro signo posuit; atque ad suum, cunctis illis nescientibus, monasterium rediit. Cumque die alia ad eum pro necessitate aquae praedicti Fratres rediissent, dixit: Ite, et rupem illam, [et precibus e rupe fontem elicit:] in qua tres super inuicem positas petras inueneritis, in modico cavate: valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, vt vobis laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes, rupem montis, quam Benedictus praedixerat, iam sudantem inuenerunt. Cumque in ea concauum locum fecissent, statim aqua repletus est: quae tam sufficienter emanauit, vt nunc vsque ubertim defluat, atque ab illo montis cacumine vsque ad inferiora derivetur.

[6] Alio quoque tempore Gotthus quidam, pauper spiritu, ad conuersionem venit: quem Dei vir Benedictus libentissime suscepit. Quadam vero die ei dari ferramentum iussit, [ferrum falcastri in lacum delapsum,] quod ad falcis similitudinem falcastrum vocatur, vt de loco quodam vepres abscinderet, quatenus illic hortus fieri deberet. Locus autem ipse, quem mundandum Gotthus susceperat, super ipsam laci ripam iacebat. Cumque Gotthus idem densitatem veprium totius virtutis annisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit, vbi scilicet tanta erat aquarum profunditas, vt spes requirendi ferramenti nulla iam esset. Itaque ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gotthus; damnum quod fecerat nuntiauit, et reatus sui poenitentiam egit: quod Maurus quoque monachus mox Benedicto famulo Dei curauit indicare. Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit ad laum: [manubrio etiam proiecto, recipit:] tulit de manu Gotthi manubrium et misit in lacum: et mox ferrum a profundo rediit atque in manubrium intrauit: qui statim ferramentum Gottho reddidit, dicens: Ecce, labora, et noli contristari.

[7] Quadam vero die dum idem venerabilis Benedictus in cella consisteret, praedictus Placidus puer, sancti viri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est: qui vas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens, ipse quoque cadendo secutus est: quem mox vnda rapuit, et paene ad vnius sagittae cursum, eum a terra introrsus traxit. [S. Placidum in lacum delapsum] Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnouit, et Maurum festine vocauit, dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, iamque eum longius vnda trahit. Res mira, et post Petrum Apostolum inusitata! Benedictione etenim postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque vsque ad eum locum quo ab vnda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenens, cursu rapido rediit. [per S. Maurum super aquas currentem iubet extrahi:] Qui mox vt terram tetigit, ad se reuersus, post tergum respexit, et quia super aquas cucurrisset agnouit: et quod praesumere non potuisset vt fieret, miratus extremuit factum. Reuersus itaque ad Patrem, rem gestam retulit. Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis, sed illius obedientiae deputare coepit; at contra Maurus pro solo eius imperio factum dicebat; seque conscium in illa virtute non esse, quam nescius fecisset. Sed in hac humilitatis mutua et amica contentione accessit arbiter puer, qui ereptus est; namque dicebat: Ego cum ex aqua traherer, super caput meum melotem Abbatis videbam, atque ipsum me ex aquis educere considerabam. PETRUS: Magna sunt valde, quae narras, et multorum aedificationi profutura: ego autem boni viri miracula, quo plus bibo, eo plus sitio.

[8] GREGORIUS: Cum iam loca eadem in amorem Domini nostri Iesu Christi, [a Florentio Presbytero iniuriam patitur,] longe lateque feruescerent, et secularem vitam multi relinquerent, et sub leui Redemptoris iugo ceruicem cordis edomarent; sicut mos prauorum est, inuidere aliis virtutis bonum, quod ipsi habere non appetunt; vicinae ecclesiae Presbyter, Florentius nomine, huius nostri Subdiaconi Florentii avus, antiqui hostis malitia percussus, sancti viri studiis coepit aemulari, eiusque conuersationi derogare, quosque etiam posset ab illius visitatione compescere. Cumque iam se conspiceret eius profectibus obviare non posse, et conuersationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum vitae melioris ipso quoque opinionis eius praeconio indesinenter vocari; inuidiae facibus magis magisque succensus, deterior fiebat: [ab eo infectum veneno panem accipit:] quia conuersationis illius appetebat habere laudem, sed habere laudabilem vitam nolebat. Quin eiusdem inuidiae tenebris caecatus, ad hoc vsque perductus est, vt seruo omnipotentis Dei infectum veneno panem quasi pro benedictione transmitteret: quem vir Dei cum gratiarum actione suscepit: sed eum, quae pestis lateret in pane, non latuit. Ad horam vero refectionis illius ex vicina sylua corvus venire consueuerat, et panem de manu eius accipere: qui cum more solito venisset, panem, quem Presbyter transmiserat, vir Dei ante corvum proiecit, eique praecepit, dicens: In nomine Iesu Christi Domini nostri tolle hunc panem, et tali eum in loco proiice, vbi a nullo hominum possit inueniri. Tunc coruus aperto ore, expansis alis, circa eumdem panem coepit discurrere et crocitare, [iubet a coruo deferri in locum abstrusum,] ac si aperte diceret, et obedire se velle et tamen iussa implere non posse. Cui vir Domini praecipiebat, iterum atque iterum dicens: Leua, leua securus, atque ibi proiice, vbi inueniri non possit. Quem diu demoratus, quandoque corvus momordit, leuauit, et recessit: post trium vero horarum spatium, abiecto pane, rediit, et de manu hominis Dei annonam, quam consueuerat, accepit. Venerabilis autem Pater contra vitam suam inardescere Sacerdotis animum videns, illi magis quam sibi doluit. Sed praedictus Florentius, quia Magistri corpus necare non potuit, [ob tentatos obiectis puellis discipulos inde migrat:] se ad extinguendas discipulorum animas accendit; ita vt in horto cellae, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quae coram eis sibi inuicem manus tendentes et diutius ludentes, illorum mentes ad peruersitatem libidinis inflammarent. Quod vir sanctus de cella conspiciens, lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, [hoste subita morte a Deo punito,] idque pro sua solius persecutione fieri pertractans, invidiae locum dedit: atque oratoria et cuncta, quae construxerat, sub statutis Praepositis adiunctisque Fratribus ordinauit, et paucis secum monachis ablatis, habitationem mutauit loci. Moxque vt vir Dei eius odia humiliter declinauit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum praedictus Presbyter, stans in solario, Benedictum discessisse cognosceret et exultaret, perdurante immobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum tantum, in quo stabat, solarium cecidit, et Benedicti hostem conterens extinxit. Quod viri Dei discipulus, Maurus nomine, [lamentatur:] statim venerabili Patri Benedicto, qui adhuc a loco eodem vix decem millibus aberat, aestimauit esse nuntiandum, dicens: Reuertere, quia Presbyter, qui te persequebatur, extinctus est. Quod vir Dei Benedictus audiens, sese in grauibus lamentis dedit: vel quia inimicus occubuit, vel quia de inimici morte discipulus exultauit. Qua de re factum est, vt eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset. PETRUS: Mira sunt et multum stupenda, quae dicis: nam in aqua ex petra producta, Moysen; in ferro vero, quod ex profundo aquae rediit, Elisaeum; in aquae itinere, Petrum; in corvi obedientia, Eliam; in luctu autem mortis inimici, [spiritu iustorum] Dauid video; et perpendo quia vir iste spiritu iustorum omnium plenus fuit. GREGORIUS: Vir domini Benedictus, Petre, vnius Dei spiritum habuit, qui per concessae redemptionis gratiam electorum corda omnium, impleuit, de quo Ioannes dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: de quo rursus scriptum est: [et Dei donatus:] De plenitudine eius nos omnes accepimus. [Io. 1] Nam sancti Dei homines potuerunt a Domino virtutes habere, non etiam aliis tradere. [Matth. 12] Illa autem signa virtutis dedit subditis, qui se daturum signum Ionae promisit inimicis, vt coram superbis mori dignaretur, coram humilibus resurgere: quatenus et illi viderent quod contemnerent, et isti quod venerantes amare debuissent. Ex quo mysterio actum est, vt dum superbi adspiciunt despectum mortis, humiles contra mortem acciperent gloriam potestatis. PETRUS: Quaeso te, post haec, ad quae loca vir sanctus migrauerit, vel si aliquas in eis virtutes postmodum ostenderit, innotesce. GREGORIUS: Sanctus vir ad alia demigrans, [Casinum petit:] locum non hostem mutauit: nam tanto post grauiora praelia pertulit quanto contra se aperte pugnantem ipsum malitiae magistrum inuenit. Castrum namque, quod Casinum dicitur, in excelsi montis latere situm est (qui videlicet mons distenso sinu hoc idem castrum recipit, sed per tria millia in altum se subrigens, velut ad aëra cacumen tendit) vbi vetustissimum fanum fuit, in quo, ex antiquorum more Gentilium, a stulto rusticorum populo Apollo colebatur. Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succreuerant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. Illuc itaque vir Dei perueniens, contriuit idolum, subuertit aram, succendit lucos, atque in ipso templo Apollinis oraculum B. Martini, vbi vero ara eiusdem Apollinis fuit, [aram Apollinis euertit.] oraculum S. Ioannis construxit, et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continua ad fidem vocabat.

CAPUT III. Praestigiae daemonium sublatae: absentia cognita et futura praescita, etiam in Totila Rege.

[recensere]

[9] Sed haec antiquus hostis tacite non ferens, non occulte per somnium, [Oratoria erigit:] sed aperta visione eiusdem Patris oculis sese ingerebat, et magnis clamoribus vim se perpeti conquerebatur: ita vt voces illius etiam Fratres audirent, [Diabolum in se frementem videt:] quamuis imaginem minime cernerent. Vt enim discipulis suis venerabilis Pater dicebat, corporalibus eius oculis idem antiquus hostis teterrimus et succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flammantibus saeuire videbatur. Iam vero quae diceret, audiebant omnes: prius enim hunc vocabat ex nomine. Cui cum vir Dei minime responderet, ad eius mox contumelias erumpebat. Nam cum clamaret, dicens: Benedicte, Benedicte, et eum sibi nullo modo respondere conspiceret; protinus adiungebat: Maledicte, maledicte, et non Benedicte, quid mecum habes? quid me persequeris? Sed iam nunc expectanda sunt contra Dei famulum antiqui hostis noua certamina: cui pugnam quidem volens intulit, sed occasiones victoriae ministrauit inuitus. [lapidem a diabolo aggrauatum benedictione mobilem facit:] Quadam die dum Fratres habitacula eiusdem cellae construerent, lapis in medio iacebat, quem in aedificium leuare decreuerunt. Cumque eum duo vel tres mouere non possent, plures adiuncti sunt: sed ita immobilis mansit, ac si radicitus in terra teneretur: vt palam daretur intelligi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sederet, quem tantorum virorum manus mouere non possent. Difficultate igitur facta, ad virum Dei missum est, vt veniret et orando hostem repelleret, vt lapidem leuare possent. Qui mox venit, et orationem faciens, benedictionem dedit: et tanta lapis celeritate leuatus est, ac si nullum prius pondus habuisset.

[10] Tunc in conspectu viri Dei placuit, vt in eodem loco terram foderent: [alias praestigias daemonum tollit:] quam dum fodiendo altius penetrarent, aereum illic idolum Fratres inuenerunt: quo ad horam casu in coquinam proiecto, exire ignis repente visus est, atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne eiusdem coquinae aedificium consumeretur, ostendit. Cumque iaciendo Fratres aquam ad ignem quasi extinguendo perstreperent; pulsatus eodem tumultu vir Dei aduenit: qui eumdem ignem in oculis Fratrum esse, in suis vero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit: et eos, quos phantastico reperit igne deludi, vocauit Fratres: monuit vt oculos suos signarent, et vt sanum illud coquinae aedificium assistere cernerent, et flammas, quas antiquus hostis finxerat, non viderent.

[11] Rursus dum Fratres parietem, quia res ita exigebat, paullo altius erigerent; [puerum muro a daemone euerso oppressum,] vir Dei in orationis studio intra cellae suae claustra morabatur: cui antiquus hostis insultans apparuit, et ei, quod ad laborantes Fratres pergeret, indicauit. Quod vir Dei per nuntium celerrime Fratribus indicauit, dicens: Fratres, caute vos agite: quia ad vos hac hora malignus spiritus venit. Is, qui mandatum detulit, vix verba compleuerat, et malignus spiritus eumdem parietem, qui aedificabatur, euertit; atque vnum puerulum monachum, cuiusdam curialis filium opprimens, ruina contriuit. Contristati omnes ac vehementer afflicti, non damno parietis, sed contritione Fratris, venerabili Patri Benedicto celeriter cum graui luctu nuntiarunt. Tunc idem pater Benedictus dilaceratum puerum ad se deferri iubet: [ad vitam sanum resuscitat:] quem portare non nisi in sago potuerunt, quia collapsi saxa parietis, non solum eius membra, sed etiam ossa contriuerant. Praecepitque vir Dei statim eum in cella sua in psiathio, quod vulgo matta vocatur, quo orare consueuerat, proiici: missisque foras Fratribus, cellam clausit: qui orationi instantius, quam solebat, incubuit. Mira res! eadem hora hunc incolumem, atque vt prius valentem, ad eumdem iterum laborem misit, vt ipse quoque parietem cum Fratribus perficeret, de cuius se interitu antiquus hostis Benedicto insultare credidisset.

[12] Coepit vero inter ista, vir Dei prophetiae etiam spiritu pollere, ventura praedicere, [Absens nouit, quos cibos et vbi comedissent monachi et quoties bibissent:] praesentibus etiam absentia nuntiare. Mos etenim cellae fuit, vt, quoties ad responsum aliquod egrederentur Fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent: cumque hoc de vsu Regulae solicite seruaretur, quadam die ad responsum Fratres egressi sunt, et in eo tardiori compulsi sunt hora demorari: qui manere iuxta religiosam faeminam voluerunt, cuius ingressi habitaculum sumserunt cibum. Cumque iam tardius ad cellam rediissent, benedictionem Patris ex more petierunt. Quos ille protinus percontatus est, dicens: Vbi comedistis? Qui responderunt: Nusquam. Quibus ille ait: Quare ita mentimini? Numquid illius talis faeminae habitaculum non intrastis? numquid hos atque illos cibos non accepistis? numquid tot calices non bibistis? Cumque eis venerabilis Pater et hospitium mulieris, et genera ciborum, et numerum potionum diceret; cognoscentes cuncta quae egerant, ad eius pedes tremefacti ceciderunt, et se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpae pepercit, perpendens, quod in eius absentia vltra non facerent, quem praesentem sibi esse in spiritu scirent.

[13] Frater quoque Valentiniani, eius monachi cuius superius memoriam feci, vir erat laicus, sed religiosus: qui vt serui Dei orationem perciperet et germanum fratrem videret, annis singulis de loco suo ad cellam eius ieiunus venire consueuerat. [Num. 1.] Quadam igitur die dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter viator adiunxit, qui sumendos cibos in itinere portabat: cumque iam hora tardior excrevisset, dixit: Veni frater, sumamus cibum, ne lassemur in via. Cui ille respondit: Absit frater, hoc non faciam: quia ad venerabilem Patrem Benedictum ieiunus semper peruenire consueui. Quo responso percepto, ad horam conuiator tacuit: sed cum post hoc aliquantulum itineris spatium egissent, rursus admonuit, vt manducarent. Noluit consentire qui ieiunus peruenire decreuerat: tacuit quidem, qui ad manducandum inuitauerat, et cum eo ieiunus adhuc pergere modicum consensit: cumque iter longius agerent, et eos tardior hora fatigaret ambulantes, inuenerunt in itinere pratum et fontem, et quaeque poterant ad reficiendum corpus delectabilia videri. Tunc conuiator ait: Ecce aquam, ecce pratum, ecce amoenus locus, in quo possumus refici et parum quiescere, vt valeamus iter nostrum postmodum incolumes explere. Cum igitur et verba auribus, [obiicit cuidam, quod comedendo absens commiserat.] et loca oculis blandirentur, tertia admonitione persuasus, consensit et comedit: vespertina vero hora peruenit ad cellam. Praesentatus aurem venerabili Benedicto Patri, sibi orationem petiit: sed mox ei vir sanctus hoc, quod in via egerat, improperavit, dicens: Quid est, Frater, quod malignus hostis, qui tibi per conuiatorem tuum locutus est, semel tibi persuadere non potuit, secundo non potuit, tertio vero persuasit, et te ad hoc quod voluit superauit? Tunc ille reatum infirmae suae mentis agnoscens, eius pedibus prouolutus, tanto magis coepit culpam deflere et erubescere, quanto se cognouit etiam absentem in Benedicti Patris oculis deliquisse. PETRUS: Ego sancti viri praecordiis Elisaei spiritum video inesse, qui absenti discipulo praesens extitit.

[14] GREGORIUS: Oportet, Petre, vt interim sileas, quatenus adhuc maiora cognoscas. Gotthorum namque temporibus, cum Rex eorum Totila sanctum virum prophetiae habere spiritum audisset, ad eius monasterium pergens, paullo longius substitit, eique se venturum esse nuntiauit. Cui dum protinus mandatum de monasterio fuisset vt veniret ipse, sicut perfidae mentis fuit, [famulum a Totila instar Regis ad se missum reprehendit de simulatione:] an vir Dei prophetiae spiritum haberet, explorare conatus est. Quidam vero eius spatharius Riggo dicebatur, cui calceamen sua praebuit, eumque indui vestibus regalibus fecit, quem quasi in persona sua pergere ad Dei hominem praecepit: in cuius obsequio tres, qui sibi prae ceteris adhaerere consueuerant, Comites misit, scilicet Vultericum, Rudericum et Blindinum, vt ante serui Dei oculos ipsum Regem Totilam esse simulantes, eius lateri obambularent: cui alia quoque obsequia, alios spatharios praebuit, vt tam ex eisdem obsequiis, quam ex purpureis vestibus Rex esse putaretur. Cumque idem Riggo decoratis vestibus, obsequentum frequentia comitatus, monasterium fuisset ingressus, vir Dei eminus sedebat: quem venientem conspiciens, cum iam ab eo audiri potuisset, clamauit, dicens: Pone fili, pone: hoc quod portas non est tuum. Qui Riggo protinus in terram cecidit, et quia tanto viro illudere praesumpsisset, expauit, omnesque qui cum eo ad hominem Dei veniebant, terrae consternati sunt. Surgentes autem, ad eum minime propinquare praesumpserunt: sed ad suum Regem reuersi, nuntiauerunt trepidi, in quanta velocitate fuerant deprehensi.

[15] Tunc per se idem Totila ad Dei hominem accessit: [Totilam in terram prostratum erigit, futura et mortem praedicit:] quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere, sese in terram dedit. Cui cum vir Dei bis terue diceret, Surge; sed ipse ante eum de terra erigere se non auderet, Benedictus Christi Iesu famulus per semetipsum dignatus est accedere ad Regem, prostratumque de terra levavit, et de suis actibus increpauit: atque in paucis sermonibus cuncta, quae illi erant ventura, praenuntiauit, dicens: Multa mala facis, multa mala fecisti: iam aliquando ab iniquitate conquiesce: equidem Romam ingressurus es, mare transiturus, nouem annis regnans, decimo morieris. Quibus auditis, Rex vehementer territus, oratione petita recessit: atque ex illo iam tempore minus crudelis fuit, et non multo post Romam adiit, ad Siciliam perrexit: anno autem regni sui decimo, omnipotentis Dei iudicio, regnum cum vita perdidit. Praeterea Canusinae Antistites Ecclesiae ad eumdem Dei famulum venire consueuerat, quem vir Dei pro vitae suae merito valde diligebat: is itaque dum cum illo de ingressu regis Totilae et Romanae vrbis perditione colloquium haberet, [Romam tempestatibus et terraemotu perituram indicat.] dixit: Per hunc Regem ciuitas ista destruetur, vt iam amplius non inhabitetur. Cui vir Domini respondit; Roma a Gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis turbinibus, ac terraemotu fatigata, marcescet in semetipsa. Cuius prophetiae mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac vrbe dissoluta moenia, euersas domus, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque aedificia, longo senio lassata, quia ruinis crebrescentibus, prosternantur, videmus: quamuis hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione compertum est, nequaquam ex ore illius audisse se perhibet: sed qui hoc dixerit, dictum sibi a Fratribus fuisse testatur.

[16] Eodem quoque tempore quidam Aquinensis Ecclesiae, Clericus daemonio vexabatur, qui a venerabili viro Constantio, eiusdem Ecclesiae Antistite, per multa fuerat Martyrum loca transmissus, vt sanari potuisset. Sed sancti Dei Martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, [Clericum energumenum liberat] vt, quanta esset in Benedicto gratia, demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum: qui Iesu Christo Domino preces fundens, [praedicit, si sacros Ordines suscipiat a daemone obsidendum.] antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit, dicens: Vade, et posthac carnem non comedas, ad sacrum Ordinem numquam accedere praesumas: quacumque autem die ad sacrum ordinem accedere praesumpseris, statim iuri diaboli iterum mancipaberis. Discessit igitur Clericus sanus, et sicut terrere solet animum poena recens, ea, quae vir Dei praeceperat, interim custodiuit: cum vero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibimet superponi in sacris Ordinibus cerneret, verba viri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum Ordinem accessit; quem mox is, qui reliquerat diabolus tenuit, eumque vexare, quousque animam eius excuteret, non cessauit.
PETRUS: Iste vir Dei diuinitatis, vt video, [vnus ipse cum Deo spiritus,] etiam secreta penetrauit: quia perspexit hunc Clericum idcirco diabolo traditum, ne ad sacrum Ordinem auderet accedere. [1 Cor. 6] GREGORIUS: Quare diuinitatis secreta non nosset, qui diuinitatis praecepta seruaret, cum scriptum sit: Qui adhaeret Domino, vnus spiritus est cum eo? PETRUS: Si vnus sit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, quid est, quod iterum idem egregius praedicator dicit: Quis cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? [Rom. 11] Valde enim esse inconueniens videtur, eius sensum, cum quo vnum factus fuerit, ignorare. GREGORIUS: Sancti viri, inquantum cum Deo vnum sunt, sensum Domini non ignorant: nam idem quoque Apostolus dicit: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus hominis, qui est in ipso? [1. Cor. 2] Ita et quae Dei sunt, nemo cognouit, nisi spiritus Dei, qui vt se ostenderet, nosse, quae Dei sunt, adiunxit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est. Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se, nobis autem reuelauit per spiritum suum. [Ibidem.] PETRUS: Si ergo eidem Apostolo ea quae Dei sunt per Dei spiritum sunt reuelata, quomodo super hoc quod proposuit, praemisit dicens: O altitudo diuitiarum, sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles viae eius! [Rom 11]. Sed rursum mihi haec dicenti, alia suboritur quaestio: nam Dauid propheta Domino loquitur, dicens: In labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. [Psalm. 118] Et cum minus sit nosse, quam etiam pronuntiare, quid est, quod Paulus incomprehensibilia esse Dei iudicia asserit: Dauid autem se omnia non solum nosse, sed etiam in labiis pronuntiasse testatur? GREGORIUS: Ad vtraque haec tibi superius sub breuitate respondi, dicens, quod sancti viri, [cum Sanctis varia Deiiudicia sciuit:] inquantum cum Domino vnum sunt, sensum Domini non ignorant: omnes enim, qui deuote Dominum sequuntur, etiam deuotione cum Deo sunt; et adhuc carnis corruptibilis grauati pondere, cum Deo non sunt: occultaque Dei iudicia, inquantum coniuncti sunt, sciunt; inquantum disiuncti sunt, nesciunt. Quia enim secreta eius adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia eius iudicia esse testantur: quia vero mente ei inhaerent, atque inhaerendo vel sacris Scripturae eloquiis vel occultis reuelationibus inquantum accipiunt cognoscunt, haec et nouerunt et pronuntiant. Iudicia enim, quae Deus tacet, nesciunt, quae Deus loquitur sciunt. Vnde et Dauid Propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiaui omnia iudicia: protinus addidit, Oris tui: ac si aperte dicat: Illa ego iudicia et nosse et pronuntiasse potui, quae te dixisse cognoui: nam ea quae ipse non loqueris, a nostra proculdubio cognitione abscondis. Concordat ergo prophetia Apostolicaque sententia: quia et incomprehensibilia sunt Dei iudicia, [scilicet quae a Deo reuelantur.] et tamen, quae de ore eius prolata fuerint, humanis labiis pronuntiantur: quoniam sciri ab hominibus et prolata per Deum possunt et occulta non possunt. PETRUS: In obiectione meae quaestiunculae patuit caussa rationis. Sed quaeso te, si qua sunt adhuc de viri huius virtute, subiunge.

CAPUT IV. Cognita futura, absentia, arcana cordis. Apparitio absentibus facta. Contumaces puniti.

[recensere]

[17] GREGORIUS: Vir quidam nobilis, Theoprobus nomine, eiusdem Benedicti Patris fuerat admonitione conuersus: [Praedicit excidium coenobii Casinensis a Longobardis factum.] qui pro vitae suae merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die eius cellam esset ingressus, hunc amarissime flentem reperit: cumque diu subsisteret, eiusque non finiri lacrymas videret, nec tamen, vt vir Dei consueuerat, orando plangeret sed moerendo; quaenam caussa tanti luctus existeret, inquisiuit. Cui vir Dei illico respondit: Omne hoc monasterium quod construxi, et cuncta quae Fratribus praeparaui, omnipotentis Dei iudicio Gentibus tradita sunt: vix autem obtinere potui, vt mihi ex hoc loco animae concederentur. Cuius vocem tunc Theoprobus audiuit, nos autem cernimus, qui destructum modo a Longobardorum gente eius monasterium scimus. Nocturno enim tempore, quiescentibus Fratribus, nuper illic Longobardi ingressi sunt: qui diripientes omnia, ne vnum quidem hominem illic tenere potuerunt: sed impleuit omnipotens Deus, quod fideli famulo Benedicto promiserat, vt, si res Gentibus traderet, animas custodiret. Qua in re Pauli vicem video tenuisse Benedictum, cuius dum navis rerum omnium iacturam pertulit, ipse in consolatione vitam omnium, qui eum comitabantur, accepit.

[18] Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse Conuersum nosti, transmissus a domino suo fuerat, vt Dei viro in monasterium vino plena duo lignea vascula, quae vulgo flascones vocantur, deferret: [flasconem vini furto absconditum scivit,] qui vnum detulit, alterum vero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non poterant, vnum cum gratiarum actione suscepit, et discedentem puerum monuit, dicens: Vide, fili, ne de illo flascone, quem abscondisti, bibas: sed inclina illum caute, et inuenies quid intus habet. Qui confusus valde a Dei homine exiuit; et reuersus, volens adhuc probare quod audierat, cum flasconem inclinasset, de eo protinus serpens egressus est. Tunc praedictus Exhilaratus puer per hoc, quod in vino reperit, expauit malum quod fecit.

[19] Non longe autem a monasterio vicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conuersa: [Cernit absens mappulas dari monacho:] ibi quoque quaedam sanctimoniales faeminae inerant, et crebro istuc pro exhortandis animabus Fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam vero die misit ex more: sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus faeminis rogatus mappulas accepit, sibique eas abscondit in sinu. Qui mox vt reuersus est, eum vir Dei vehementissima amaritudine coepit increpare, dicens: Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum? At ille obstupuit, et quid egisset oblitus, vnde corripiebatur ignorabat. Cui ait: Numquid ego illic praesens non eram, quando ab ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinu misisti? Qui mox eius vestigiis prouolutus, stulte se egisse poenituit, et eas quas in sinu absconderat mappulas abiecit.

[20] Quadam quoque die, dum venerabilis Pater vespertina iam hora corporis alimenta perciperet, [occultas videt monachi cogitationes.] eius monachus, cuiusdam Defensoris filius fuerat, qui ante mensam lucernam tenebat. Cumque vir Dei ederet, ipse autem cum lucernae ministerio adstaret; coepit per superbiae spiritum in mente sua tacitus voluere et per cogitationem dicere: Quis est hic, cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, seruitium impendo? Quis sum ego, vt isti inseruiam? Ad quem vir Dei statim conuersus, vehementer coepit eum increpare, dicens: Signa cor tuum, Frater. Quid est, quod loqueris? Signa cor tuum. Vocatisque statim Fratribus, praecepit ei lucernam de manibus tolli: ipsum vero iussit a ministerio recedere, et ibi hora eadem quietum sedere. Qui requisitus a Fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narrauit, quanto superbiae spiritu intumuerat, et quae contra virum Dei verba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit, quod venerabilem Benedictum latere nil posset, in cuius auribus tacitae etiam cogitationis verba sonuissent.

[21] Alio quoque tempore in eadem Campaniae regione fames incubuerat, [in communi fame, vt praedixerat,] magnaque omnes alimentorum indigentia coangustabat: iamque in Benedicti monasterio triticum deerat, panes vero paene omnes consumpti fuerant, vt non plusquam quinque ad refectionis horam fratribus inueniri potuissent. Cumque eos venerabilis Pater contristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit modesta increpatione corrigere, et rursum promissione subleuare, dicens: Quare de panis inopia vester animus contristatur? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. [farinam diuinitus allatam pro suis accipit:] Sequenti autem die ducenti farinae modii ante fores cellae in saccis inuenti sunt, quos omnipotens Deus, quibus deferentibus transmisisset, nunc vsque manet incognitum. Quod cum Fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt iam de abundantia nec in egestate dubitare. PETRUS: Dic, quaeso te, numquid non credendum est, huic Dei famulo semper prophetiae spiritum adesse potuisse, an per interualla temporum eius mentem prophetiae spiritus implebat? GREGORIUS: Prophetiae spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de sancto Spiritu scriptum est, Vbi vult, spirat; ita sciendum est, quia et quando vult, adspirat. [Ioa. 3] Hinc enim est, quod Nathan a Rege requisitus, si construere templum posset, prius consensit, et postmodum prohibuit. Hinc est, quod Elisaeus cum flentem mulierem cerneret, caussamque nescisset; ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima eius in amaritudine est, et Dominus celauit a me, et non indicauit mihi. Quod omnipotens Deus ex magnae pietatis dispensatione disponit: [Spiritus prophetiae subinde Sanctis subtrahitur.] quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et eleuat in celsitudine et custodit in humilitate: vt et accipientes spiritum, inueniant quid de Deo sint: et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid sint de semetipsis. PETRUS: Ita hoc esse, vt asseris, magna ratio clamat: sed, quaeso, de venerabili Patre Benedicto, quicquid adhuc animo occurrit, exequere.

[22] GREGORIUS: Alio quoque tempore a quodam fideli viro fuerat rogatus, vt in eius praedio iuxta Taracinensem vrbem, missis discipulis suis, construere monasterium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis Fratribus Patrem constituit, et quis ei secundus esset, ordinauit: quibus euntibus spopondit, dicens: Ite, et die illo ego venio, et ostendo vobis, in quo loco oratorium, in quo refectorium Fratrum, in quo susceptionem hospitum, [Addicit se certo die coram omnia pro nouo monasterio extruendo ordinaturum:] vel quaeque sunt necessaria, aedificare debeatis. Qui benedictione percepta, illico perrexerunt, et constitutum diem magnopere praestolantes, parauerunt omnia, quae his, qui cum tanto Patre venire potuissent, videbantur esse necessaria. Nocte vero eadem, qua promissus illucescebat dies, eidem seruo Dei, quem illic Patrem constituerat, atque eius Praeposito, vir Domini in somnis apparuit, et loca singula, vbi quid aedificare debuissent, subtiliter designauit. Cumque vtrique a somno surgerent, sibi inuicem, quid viderant retulerunt: non tamen visioni illi omnimodo fidem dantes, virum Dei, sicut se venire promiserat, expectabant. Cumque vir Dei constituto die minime venisset ad eum, [id in somno praestat,] cum moerore reuersi sunt, dicentes: Expectauimus, Pater, vt venires, sicut promiseras, et nobis ostenderes, vbi quid aedificare deberemus, et non venisti. Quibus ipse ait: Quare Fratres, quare ista dicitis? Numquid sicut promisi, non veni? Cui cum ipsi dicerent, Quando venisti? Respondit, Numquid vtrisque vobis dormientibus non apparui, [et se fecisse indicat:] et loca singula designaui? Ite, et sicut per visionem vidistis, omne habitaculum monasterii ita construite. Qui haec audientes, vehementer admirati, ad praedictum praedium sunt reuersi, et cuncta habitacula, sicut ex reuelatione didicerant, construxerunt. PETRUS: Doceri velim, quo fieri ordine potuit, vt longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per visionem audirent, et recognoscerent. GREGORIUS: Quid est, quod perscrutans rei gestae ordinem, [instar Abacuc ad Danielem,] ambigis Petre? Liquet profecto, quia nobilioris naturae est spiritus quam corpus. Et certe, Scriptura teste, nouimus quod Propheta ex Iudaea subleuatus, repente est cum prandio in Chaldaea depositus, quo videlicet prandio Prophetam refecit, seque repente in Iudaea iterum inuenit. Si igitur tam longe Abacuc potuit sub momento corporaliter ire et prandium deferre, quid mirum, si Benedictus Pater obtinuit, quatenus iret per spiritum, [in spiritu ad illos missus.] et Fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret: vt sicut ille ad cibum corporis corporaliter perrexit, ita iste ad institutionem spiritalis vitae spiritaliter pergeret? PETRUS: Manus tuae locutionis tersit meae (fateor) dubietatem mentis: sed velim nosse, in communi locutione qualis iste vir fuit.

[23] GREGORIUS: Vix ipsa, Petre, communis eius locutio a virtutis erat pondere vacua: quia, cuius cor sese in alta suspenderat, [Sanctimonialibus ob linguam procacem minatur excommunicationem,] nequaquam verba de ore illius incassum cadebant. Si quid vero vmquam non iam decernendo, sed minando diceret, tantas vires sermo illius habebat, acsi hoc non dubie atque suspense, sed iam per sententiam protulisset. Nam longe ab eius monasterio duae quaedam sanctimoniales faeminae, nobiliori genere exortae, in loco proprio conuersabantur, quibus quidam religiosus vir ad exterioris vitae vsum praebebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parare ignobilitatem mentis, vt minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt; necdum praedictae sanctimoniales faeminae perfecte linguam suam sub habitus sui fraeno restrinxerant, et eumdem religiosum virum, qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat, incautis saepe sermonibus ad iracundiam prouocabant. Qui dum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, quantasque pateretur verborum contumelias enarrauit. Vir autem Dei haec de illis audiens, eis protinus mandauit, [quas mortuas, ab aliis a Missa ideo visas exire,] dicens: Corrigite linguam vestram: quia si non emendaueritis, excommunico vos: quam videlicet excommunicationis sententiam non proferendo intulit sed minando. Illae autem a pristinis moribus nihil mutatae, intra paucos dies defunctae sunt, atque in ecclesia sepultae. Cumque in eadem ecclesia Missarum solennia celebrarentur, atque ex more Diaconus clamaret, Si quis non communicat, det locum: nutrix earum, quae pro eis oblationem Domino offerre consueuerat, eas de sepulcris suis progredi et exire videbat. Quod dum saepius cerneret, quia ad vocem Diaconi clamantis exibant foras, atque intra ecclesiam permanere non poterant; ad memoriam reduxit quae vir Dei illis adhuc viuentibus mandauit: eas quippe se communione priuare dixerat, nisi mores suos et verba corrigerent. [factis precibus absoluit:] Tunc seruo Dei cum graui moerore indicatum est: qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens: Ite, et hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, et vlterius excommunicatae non erunt. Quae dum oblatio pro eis fuisset immolata, et a Diacono iuxta morem clamatum est, vt non communicantes ab ecclesia exirent, illae exire ab ecclesia vlterius visae non sunt. Qua ex re indubitanter patuit, quia dum inter eos, qui communione priuati sunt, minime recederent, communionem a Domino per servum Domini recepissent. PETRUS: Mirum valde quod dicis, quamuis venerabilem et sanctissimum virum, adhuc tamen in hac carne corruptibili degentem, potuisse animas soluere, in illo iam inuisibili iudicio constitutas. GREGORIUS: Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat, Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in caelis: [facta potestate a Deo absoluendi etia spiritus.] et quae solueris super terram; soluta erunt et in caelis? [Matth. 16] Cuius nunc vicem ligando et soluendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent. Sed vt tanta valeat homo de terra, caeli et terrae Conditor in terram venit e caelo: atque vt iudicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, factus pro hominibus Deus caro: quia inde surrexit vltra se infirmitas nostra, vnde sub se infirmata est firmitas Dei. PETRUS: Cum virtute signorum concorditer loquitur ratio verborum.

[24] Gregorius. Quadam quoque die dum quidam eius puerulus monachus parentes suos ultra quam deberet diligens, atque ad eorum habitaculum tendens, sine benedictione de monasterio exiisset, eodem die mox ut ad eos pervenit, defunctus est. Cumque esset sepultus, die altero proiectum foras corpus eius inventum est, quod rursus tradere sepulturae curaverunt. Sed sequenti die iterum proiectum exterius atque inhumatum sicut prius invenerunt. Tunc concite ad Benedicti Patris vestigia currentes, cum magno fletu petierunt ut ei suam gratiam largiri dignaretur. Quibus vir Dei manu sua protinus communionem dominici corporis dedit dicens: Ite, atque hoc dominicum corpus super pectus eius cum magna reverentia ponite, et sic sepulturae eum tradite. Quod dum factum fuisset, susceptum corpus eius terra tenuit, nec ultra proiecit. Perpendis, Petre, apud Iesum Christum Dominum cuius meriti iste vir fuerit, ut eius corpus etiam terra proiecerit, qui Benedicti gratiam non haberet. Petr. Perpendo plane, et vehementer stupeo.

[25] GREGORIUS: Quidam autem eius monachus mobilitati mentis deditus erat, [instabilem monachum dimittit: dracone apparente territam recipit.] et permanere in monasterio nolebat. Cumque eum vir Dei assidue corriperet, et frequenter admoneret, ipse vero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis precibus, vt relaxaretur, immineret; quadam die idem venerabilis Pater, nimietatis eius taedio affectus, iratus iussit vt discederet. Qui mox vt monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere inuenit: cumque eum idem draco, qui apparuerat, deuorare vellet; coepit ipse tremens et palpitans magnis vocibus clamare, dicens: Succurrite, succurrite: quia draco iste me deuorare vult. Currentes autem Fratres, draconem minime viderunt; sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxerunt: qui statim promisit numquam se esse a monasterio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit: quippe qui sancti viri orationibus contra se assistere draconem viderat, quem prius non videndo sequebatur.

CAPUT V. Miracula varia, etiam mortui resuscitati.

[recensere]

[26] Sed neque hoc silendum puto, quod illustri viro Antonio narrante, [Pellit elephantinum morbum,] cognoui; qui aiebat patris sui puerum morbo elephantino fuisse correptum, ita vt iam pilis cadentibus, cutis intumesceret, atque increscentem saniem occultare non posset: qui ad virum Dei ab eodem patre eius missus est, et saluti pristinae sub omni celeritate restitutus.

[27] Neque illud taceam, quod eius discipulus, Peregrinus nomine, narrare consueuerat: quia die quadam fidelis vir quidam necessitate debiti compulsus, vnum fore sibi remedium credidit, [iuvat aere alieno pressum,] si ad Dei virum pergeret, et quae eum vrgeret debiti necessitas indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit: quia a creditore suo pro duodecim solidis grauiter affligeretur, intimavit. Cui venerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos, respondit, sed tamen eius inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, et post biduum reuertere: quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus: cumque die tertio is, qui necessitate debiti affligebatur, rediit; super arcam monasterii, quae erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inuenti: quos vir Dei deferri iussit, et afflicto petitori tribuit, dicens, vt duodecim redderet, et vnum in expensis propriis haberet. Sed ad ea nunc redeam, quae eius discipulis, in libri huius exordio praedictis, referentibus agnoui. Quidam vir grauissima aduersarii sui aemulatione laborabat, cuius ad hoc vsque odium prorupit, vt ei nescienti in potu venenum daret. Qui quamuis vitam auferre non valuit, cutis tamen colorem mutauit, [sanat veneno infectum:] ita vt diffusa in corpore eius varietas, leprae morem imitari videretur. Sed ad Dei hominem deductus, salutem pristinam citius recepit: nam mox vt eum tetigit, omnem cutis illius varietatem fugauit.

[28] Eo quoque tempore, quo alimentorum inopia Campaniam grauiter affligebat, [benignus in egenos:] vir Dei diuersis indigentibus monasterii sui cuncta tribuerat, vt paene nihil in cellario, nisi parum quid olei in vitreo vase remaneret. Tunc quidam Subdiaconus, Agapitus nomine, aduenit, magnopere postulans; vt sibi aliquantulum olei dari debuisset. [oleum petenti iussit dari:] Vir autem Domini, qui cuncta decreuerat in terra tribuere, vt in caelo omnia reseruaret, hoc ipsum parum, quod remanserat, olei iussit petenti dari. Monachus vero, qui cellarium tenebat, audiuit quidem iubentis verba, sed implere distulit. Cumque post paullulum, si id quod iusserat, datum esset inquireret, respondit monachus, se minime dedisse: quia si illud ei tribueret, omnino nihil Fratribus remaneret. [cum vase vitreo illaesum,] Tunc vir Dei iratus aliis praecepit, vt hoc ipsum vas vitreum, in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proiicerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret. Factumque est. [cum miraculo seruatum,] Sub fenestra autem eadem ingens praecipitium patebat, saxorum molibus asperum. Proiectum itaque vas vitreum venit in saxis, sed sic mansit incolume, acsi proiectum minime fuisset, ita vt neque frangi, neque oleum effundi potuisset: quod vir Domini praecepit leuari, atque vt erat integrum petenti tribui. Tunc collectis Fratribus inobedientem monachum de infidelitate sua et superbia coram omnibus increpauit.

[29] Qua increpatione completa, sese cum eisdem Fratribus in orationem dedit. In eo autem loco, [precibus impetrat oleo dolium impleri:] vbi cum Fratribus orabat, vacuum erat ab oleo dolium coopertum: cumque sanctus vir in oratione persisteret, coepit operimentum eiusdem dolii oleo excrescente subleuari: quo commoto atque subleuato, oleum, quod excreuerat, ora dolii transiens, pauimentum loci, in quo incubuerat, inundabat. Quod Benedictus Dei famulus vt aspexit, protinus orationem compleuit, atque in pauimentum oleum defluere cessauit. Tunc diffidentem inobedientemque Fratrem latius admonuit, vt fidem habere disceret et humilitatem. Idem vero Frater salubriter correptus erubuit, quia venerabilis Pater virtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimauerat, miraculis ostendebat: nec erat iam, vt quisquam de eius promissionibus dubitare posset, qui in vno eodemque momento pro vitreo vase paene vacuo, plenum oleo dolium reddidisset.

[30] Quadam die dum ad S. Ioannis oratorium, quod in ipsa montis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulo medici specie obuiam factus est, cornu et tripedicam ferens. Quem cum requisisset, dicens: Quo vadis? Ille respondit: Ecce ad Fratres vado, potionem eis dare. [alapa pellit daemonem:] Itaque perrexit venerabilis Pater Benedictus ad orationem, qua completa, concitus rediit: malignus vero spiritus vnum seniorem monachum inuenit aquam haurientem; in quem statim ingressus est, eumque in terram proiecit et vehementissime vexauit. Quem cum vir Dei ab oratione rediens, tam crudeliter vexari conspiceret, ei solummodo alapam dedit, et malignum ab eo spiritum protinus excussit, ita vt ad eum redire vlterius non auderet. PETRUS: Velim nosse, si haec tanta miracula virtute semper orationis impetrabat, an aliquando etiam solo voluntatis exhibebat nutu. GREGORIUS: Qui deuota mente Deo adhaerent, [Miracula facit,] cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa modo vtroque solent, vt mira quaeque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. [Ioan. I] Cum enim Ioannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: qui filii ex potestate sunt, quid mirum, si signa facere ex potestate valeant? Quia enim vtroque modo miracula exhibeant, testatur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitauit: Ananiam vero et Saphiram mentientes, morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat ergo, quod aliquando haec ex potestate, aliquando vero exhibent ex postulatione, [tum precibus tum accepta potestate:] dum et istis vitam increpando abstulit, et illi reddidit orando. Nam duo quoque fidelis famuli Dei Benedicti facta nunc replico, in quibus aperte clareat, aliud hunc accepta diuinitus ex potestate, aliud ex oratione potuisse.

[31] Gothorum quidam, Zalla nomine, perfidiae fuit Arianae, qui Totilae Regis eorum temporibus, contra Catholicae Ecclesiae religiosos viros ardore immanissimae crudelitatis exarsit, [ita lora, quibus a Gotho Ariano adstrictus erat rusticus] ita vt quisquis ei Clericus monachusue ante faciem venisset, ab eius manibus vivus nullo modo exiret. Quadam vero die auaritiae suae aestu succensus, in rapinam rerum inhians, dum quemdam rusticum tormentis crudelibus affligeret, eumque per supplicia diuersa laniaret; victus poenis rusticus, sese res suas Benedicto Dei famulo commendasse professus est, vt dum hoc a torquente crederetur, suspensa interim crudelitate, ad horam vita repararetur. Tunc idem Zalla cessauit rusticum tormentis affligere, sed eius brachia loris fortibus adstringens, ante equum suum coepit impellere, vt quis esset Benedictus qui eius res susceperat, demonstraret. Quem ligatis brachiis rusticus antecedens, duxit ad sancti viri monasterium, eumque ante ingressum cellae solum sedentem reperit et legentem. Eidem autem subsequenti et saeuienti Zallae rusticus dixit: Ecce iste est, de quo dixeram tibi, Benedictus Pater. Quem dum feruido spiritu cum peruersae mentis insania fuisset intuitus, eo terrore quo consueuerat acturum se existimans, magnis coepit vocibus clamare, dicens, Surge, surge, et res istius rustici redde quas accepisti. Ad cuius vocem vir Dei protinus oculos leuauit a lectione, eumque intuitus, mox etiam rusticum qui ligatus tenebatur attendit. Ad cuius brachia dum oculos deflexisset, miro modo tanta se celeritate coeperunt illigata brachiis lora dissoluere, [celerrime dissoluit:] vt dissolui tam concite nulla hominum festinatione potuissent. Cumque is, qui ligatus venerat, coepisset subito adstare solutus, ad tantae potestatis vim tremefactus Zalla, ad terram corruit, et ceruicem crudelitatis rigidae ad eius vestigia inclinans, se orationibus illius commendauit. Vir autem sanctus a lectione minime surrexit: sed vocatis Fratribus, eum introrsus tolli, vt benedictionem acciperet, praecepit: quem ad se reductum, vt a tantae crudelitatis insania quiescere deberet, admonuit. Qui fractus, recedens, nil vlterius petere a rustico praesumpsit, [et ferocitatem Gothi reprimit:] quem vir Domini non tangendo, sed respiciendo soluerat. Ecce est, Petre, quod dixi, quia hi, qui omnipotenti Deo familiarius seruiunt, aliquando mira facere etiam ex potestate possunt. Qui enim ferocitatem Gotthi terribilis sedens repressit, lora vero nodosque ligaturae, quae innocentis brachia adstrinxerant, oculis dissoluit; ipsa miraculi celeritate indicat, quia ex potestate acceperat habere quod fecit. Rursum quoque quale quantumque miraculum orando valuit obtinere, subiungam.

[32] Quodam die cum Fratribus ad agri opera fuerat egressus: quidam vero rusticus defuncti filii corpus in vlnis ferens, orbitatis luctu aestuans, ad monasterium venit, [puerum mortuum] Benedictum Patrem quaesiuit. Cui cum dictum esset, quia idem Pater cum Fratribus in agro moraretur, protinus ante monasterii ianuam corpus extincti filii proiecit, et dolore turbatus, ad inueniendum venerabilem Patrem sese in cursum concitus dedit: eadem vero hora vir Dei ab agri opere iam cum Fratribus reuertebatur. Quem mox vt orbatus rusticus adspexit, clamare coepit: Redde filium meum, redde filium meum. Vir autem Dei in hac voce substitit, dicens: Numquid ego filium tuam tibi abstuli? Cui ille respondit: Mortuus est: veni, resuscita eum. Quod vt mox Dei famulus audiuit, valde contristatus est, dicens: Recedite Fratres, recedite: haec nostra non sunt, sed sanctorum Apostolorum. Quid nobis onera vultis imponere, quae non possumus portare? [post humilem excusationem] At ille, quem nimius cogebat dolor, in sua petitione persistit, iurans quod non recederet, nisi eius filium resuscitaret. Quem mox Dei famulus inquisiuit, dicens: Vbi est? Cui ille respondit: Ecce corpus eius ad ianuam monasterii iacet. Vbi cum vir Dei cum Fratribus peruenisset, flexit genu, et super corpusculum infantis incubuit, seseque erigens, ad caelum palmas tetendit, [precibus restituit vitae:] dicens: Domine, non adspicias peccata mea, sed fidem huius hominis, qui resuscitari filium suum rogat, et redde in hoc corpusculum animam, quam abstulisti. Vix in oratione verba compleverat, et regrediente anima ita corpusculum pueri omne contremuit, vt sub oculis omnium, qui aderant, apparuerit, concussione mirifica tremendo palpitasse: cuius mox manum tenuit, et eum patri viuentem atque incolumen dedit. Liquet, Petre, quia hoc miraculum in potestate non habuit, quod prostratus petiit vt exhibere potuisset. PETRUS: Sic cuncta esse, vt asseris, constat patenter: quia verba, quae proposueras, rebus probas. Sed quaeso te, vt indices, si sancti viri omnia quae volunt, possunt; et cuncta impetrant, quae desiderant obtinere.

CAPUT VI. Colloquium cum S. Scholastica. Huius et S. Germani animae visae deferri in caelum. Obitus S. Benedicti.

[recensere]

[33] GREGORIUS: Quisnam erit, Petre, in hac vita Paulo sublimior, [S. Scholasticam ad se quotannis venientem in vicina aliqua dome invisit:] qui de carnis suae stimulo ter Dominum rogauit, et tamen quod voluit obtinere non valuit? Ex qua re necesse est, vt tibi de venerabili Patre Benedicto narrem, quia fuit quiddam quod voluit, sed non valuit implere. Soror namque eius, a Scholastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dedicata, ad eum semel per annum venire consueuerat, ad quam vir Dei non longe extra ianuam in possessionem monasterii descendebat. Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discipulis venerabilis eius descendit frater: qui totum diem in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes, incumbentibus iam noctis tenebris, simul acceperunt cibos. Cumque adhuc ad mensam sederent, et inter sacra colloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis faemina soror eius eum rogauit, dicens: Quaeso te, vt ista nocte me non deseras, vt vsque mane de caelestis vitae gaudiis loquamur. Cui ille respondit: Quid est, quod loqueris soror? Manere extra cellam nullatenus possum. Tanta vero erat caeli serenitas, vt nulla in aëre nubes appareret: sanctimonialis autem faemina, cum verba fratris negantis audisset, [redire cupiens impeditur, tempestate precibus S. Scholasticae impetrata:] insertas digitis manus super mensam posuit, et caput in manibus, omnipotentem Dominum rogatura, declinauit. Cumque de mensa leuaret caput, tanta coruscationis et tonitrui virtus, tantaque inundatio pluviae erupit, vt neque venerabilis Benedictus, neque Fratres, qui cum eo aderant, extra loci limen, quo consederant, pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe faemina caput in manibus declinans, lacrymarum fluuium in mensam fuderat, per quas serenitatem aëris ad pluviam traxit. Nec paullo tardius post orationem inundatio illa secura est: sed tanta fuit convenientia orationis et inundationis, vt de mensa caput iam cum tonitruo leuaret, quatenus vnum idemque esset momentum, et leuare caput et pluuiam deponere. Tunc vir Dei inter coruscos et tonitruos atque ingentis pluuiae inundationem videns se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus, soror: quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce te rogaui, et audire me noluisti: rogaui Dominum meum, et audiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, et me dimissa, ad monasterium recede. Ipse autem exire extra tectum non valens, quia remanere sponte noluit, in loco mansit inuitus: sicque factum est, vt totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiarent. Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime potuisse: quia si venerabilis viri mentem adspicimus, dubium non est, quin eamdem serenitatem voluerit, in qua descenderat, permanere: sed contra hoc, quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex faeminae pectore miraculum inuenit. Nec mirum, quod plus illo faemina, quae diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit: quia enim iuxta Ioannis vocem, Deus caritas est; iusto valde iudicio illa plus potuit, quae amplius amauit. PETRUS: Fateor, multum placet quod dicis. [1. Ioan. 4.]

[34] GREGORIUS: Cumque die altero eadem venerabilis faemina ad cellam propriam recessisset, [animam eius videt in columbae specie caelum petere:] vir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum in cella consistens, eleuatis in aëra oculis, vidit eiusdem sororis suae animam de eius corpore egressam, in columbae specie caeli secreta penetrare. Qui tantae eius gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias reddidit, eiusque obitum Fratribus denuntiauit. Quos etiam protinus misit, vt eius corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro, quod sibi ipse parauerat, ponerent: quo facto contigit, vt quorum mens vna semper in Domino fuerat, eorum quoque corpora nec sepultura separaret.

[35] [Seruandum Diaconum et Abbatem excipit sancto colloquio:] Alio quoque tempore Seruandus Diaconus atque Abbas eius monasterii, quod in Campaniae partibus a Liberio quondam Patricio fuerat constructum, ad eum visitationis gratia ex more venire consueuerat: eius quippe monasterium frequentabat, vt quia idem quoque vir doctrina gratiae caelestis influebat, dulcia sibi inuicem vitae verba transfunderent, et suauem cibum caelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustarent. Cumque hora iam quietis exigeret, in cuius turris superioribus se venerabilis Benedictus, in eius quoque inferioribus se Seruandus Diaconus collocauit: quo videlicet in loco inferiora ad superiora pervius continuabat ascensus: ante eamdem vero turrim largius erat habitaculum, in quo vtriusque discipuli quiescebant. Cumque vir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc Fratribus, instans vigiliis, nocturnae orationis tempora praeuenisset, ad fenestram stans et omnipotentem Deum deprecans; subito intempesta noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper, cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, vt diem vinceret lux illa, [videt animam S. Germani Episcopi Capuani ferri in caelum.] quae in tenebris radiasset. Mira autem res valde in hac speculatione secuta est: quia, sicut post ipse narrauit, omnis etiam mundus, velut sub vno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est. Qui venerabilis Pater dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis infigeret, vidit Germani Capuani Episcopi animam in sphaera ignea ab Angelis in caelum ferri. Tunc tanti sibi testem volens adhibere miraculi: Seruandum Diaconum, iterato bis terque eius nomine, cum clamoris magnitudine vocauit. Cumque ille fuisset insolito tanti viri clamore turbatus, [testem adhibet Seruandum,] ascendit, respexit, partemque iam lucis exiguam vidit: cui tantum hoc obstupescenti miraculum, vir Dei per ordinem, quae fuerant gesta, narrauit: statimque in Cassinum castrum religioso viro Theoprobo mandauit, vt ad Capuanam vrbem sub eadem nocte transmitteret, et quid de Germano Episcopo ageretur, agnosceret et indicaret. Factumque est et reuerendissimum virum Germanum Episcopum is qui missus fuerat iam defunctum reperit, et requirens subtiliter, agnouit eodem momento fuisse illius obitum, quo vir Domini eius cognouit ascensum. PETRUS: Mira res valde, et vehementer stupenda! Sed hoc, quod dictum est, quia ante oculos ipsius quasi sub vno solis radio collectus omnis mundus adductus est, sicut numquam expertus sum, ita nec coniicere scio, quonam ordine fieri potest, vt mundus omnis ab homine vno videatur. GREGORIUS: Fixum tene, Petre, [eleuatus in Deum mundum sub radio solis collectum vidit:] quod loquor: quia animae videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris adspexerit, breue ei fit omne, quod creatum est: quin ipsa luce visionis, intimae mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, vt superior existat mundo. Fit vero ipsa videntis anima etiam super semetipsam; cumque in Dei lumine rapitur, super se in interioribus ampliatur; et dum se sub se conspicit, exaltata comprehendit quam breue sit, quod comprehendere humiliata non poterat. Vir ergo Dei, qui in turri globum igneum, Angelos quoque ad caelum redeuntes videbat, haec proculdubio cernere non nisi in Dei lumine poterat. Quid itaque mirum, si mundum ante se collectum vidit, qui subleuatus in mentis lumine, extra mundum fuit? Quod autem collectus mundus ante eius oculos dicitur, non caelum et terra contracta est, sed videntis animus est dilatatus: qui in Deo raptus, videre sine difficultate potuit omne, quod infra Deum est. In illa ergo luce, quae exterioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quae videntis animum cum ad superiora rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstrauit. PETRUS: Videor mihi vtiliter non intellexisse quae dixeras, quando ex tarditate mea tantum creuit expositio tua. Sed quia haec liquide meis sensibus infudisti, quaeso vt ad narrationis ordinem redeas.

[36] [Scribit regulam discretione praecipuam,] GREGORIUS: Libet, Petre, adhuc de hoc venerabili Patre multa narrare; sed quaedam eius studiose praetereo, quia ad aliorum gesta reuoluenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod vir Dei inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinae quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum Regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam: cuius si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, potest in eadem institutione regulae omnes magisterii illius actus inuenire: quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere quam vixit.

[37] [Mortem praedicit:] Eodem vero anno, quo de hac vita erat exiturus, quibusdam discipulis secum conuersantibus, quibusdam longe manentibus, sanctissimi sui obitus denuntiauit diem: praesentibus indicens, vt audita per silentium tegerent, absentibus indicans, quod vel quale eis signum fieret, quando eius anima de corpore exiret. Ante sextum vero sui exitus diem aperiri sibi sepulturam iubet: qui mox correptus febribus, [sepulcrum aperiri iubet:] acri coepit ardore fatigari. Cumque per dies singulos languor ingrauesceret, sexta die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitium suum Dominici Corporis et Sanguinis perceptione muniuit, atque inter discipulorum manus imbecillia membra sustentans, erectis in caelum manibus stetit, et vltimum spiritum inter verba orationis efflavit. Qua scilicet die duobus de eo Fratribus, vni in cella commoranti, [accepto viatico moritur:] alteri autem longius posito, reuelatio vnius atque indissimilis visionis apparuit. Viderunt namque, quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus via, recto Orientis tramite ab eius cella in caelum vsque tendebatur: cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cuius esset via, quam cernerent inquisiuit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est via, [in caelum ascendisse ostenditur:] qua dilectus Domino caelum Benedictus ascendit. Tunc itaque sancti viri obitum, sicut praesentes discipuli viderunt, ita absentes ex signo, quod eis praedictum fuerat, agnouerunt. Sepultus vero est in oratorio S. Ioannis Baptistae, quod, destructa ara Apollinis, [sepelitur.] ipse construxit: qui et in eo specu, in quo prius habitauit, nunc vsque, si petentium fides exigat, miraculis coruscat.

[38] [Amens mulier redit ad sanitatem.] Nuper namque est res gesta, quam narro. Quaedam mulier mente capta, dum funditus sensum perdidisset, per montes et valles, et syluas et campos die noctuque vagabatur, ibique tantummodo quiescebat, vbi hanc quiescere lassitudo coëgisset. Quadam vero die dum vaga nimium erraret, ad beati viri Benedicti specum deuenit, ibique nesciens ingressa mansit. Mane autem facto, ita sanato sensu egressa est, ac si eam numquam insania capitis vlla tenuisset: quae omni vitae suae tempore in eadem, quam accepit, salute permansit. PETRUS: Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrociniis Martyrum sic esse sentimus; vt non tanta per corpora sua, quanta beneficia per Reliquias ostendant; atque illic maiora signa faciant, vbi minime per semetipsos iacent? GREGORIUS: Vbi in suis corporibus sancti Martyres iacent, dubium, Petre, non est, quod multa valeant signa demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente quaerentibus innumera miracula ostendunt: sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, vtrumne ad exaudiendum ibi praesentes sint, vbi constat, quia in suis corporibus non sunt; ibi necesse est eos maiora signa ostendere, vbi de eorum praesentia potest mens infirma dubitare. [Sancti vbique possunt ipsos inuocantes exaudire.] Quorum vero mens in Deo fixa est, tanto maius habet fidei meritum, quanto illic eos nouit et non iacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. Vnde ipsa quoque Veritas, vt fidem discipulis augeret, dixit: Si ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Cum enim constet, quia Paracletus Spiritus a Patre semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, vt ille veniat, qui a Filio numquam recedit? Sed quia discipuli Dominum in carne cernentes, corporeis hunc oculis semper videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet: acsi aperte diceretur: Si corpus non subtraho, quis sit amor spiritus non ostendo: et nisi me desieritis carnaliter cernere, numquam me discetis spiritaliter amare. PETRUS: Placet quod dicis. GREGORIUS: Aliquantum iam a locutione cessandum est, ut si ad aliorum miracula enarranda tendimus, loquendi vires interim per silentium reparemus.