Jump to content

Dialogi (Gregorius Magnus)/Liber III

Checked
E Wikisource

CAPUT I. De Paulino Nolanae urbis episcopo.

[recensere]

Dum vicinis valde Patribus intendo, majorum facta reliqueram, ita ut Paulini miraculum, Nolanae urbis episcopi, qui multos quorum memini virtute et tempore praecessit, memoriae defuisse videatur. Sed ad priora nunc redeo, eaque quanta valeo brevitate perstringo. Sicut enim bonorum facta innotescere citius similibus solent, senioribus nostris per justorum exempla gradientibus praedicti venerabilis viri celebre nomen innotuit, ejusque opus admirabile ad eorum se instruenda studia tetendit, quorum me necesse fuit grandaevitati tam certo credere, ac si ea quae dicerent meis oculis vidissem. Cum saevientium Vandalorum tempore fuisset Italia in Campaniae partibus depopulata, multique essent de hac terra in Africanam regionem transducti, vir Domini Paulinus cuncta quae ad episcopii usum habere potuit captivis indigentibusque largitus est. Cumque jam nihil omnino superesset quod petentibus dare potuisset, quodam die quaedam vidua advenit, quae a regis Vandalorum genero suum filium in captivitatem fuisse ductum perhibuit, atque a viro Dei ejus pretium postulavit, si forte illius dominus hoc dignaretur accipere, et hunc concederet ad propria remeare. Sed vir Dei magnopere petenti feminae quid dare potuisset inquirens, nihil apud se aliud nisi se invenit, petentique feminae respondit, dicens: Mulier, quod possim dare non habeo, sed memetipsum tolle, servum me juris tui esse profitere, atque ut filium tuum recipias, me vice illius in servitium trade. Quod illa ex ore tanti viri audiens, irrisionem potius credidit quam compassionem. At ille, ut erat vir eloquentissimus, atque apprime exterioribus quoque studiis eruditus, dubitanti feminae citius persuasit ut audita crederet, et pro receptione filii sui in servitium episcopum tradere non dubitaret. Perrexere igitur utrique ad Africam. Procedenti autem regis genero, qui ejus filium habebat, vidua rogatura se obtulit, ac prius petiit ut ei filium donare debuisset. Quod cum vir barbarus typho superbiae turgidus, gaudio transitoriae prosperitatis inflatus, non solum facere, sed etiam audire despiceret, vidua subjunxit, dicens: Ecce hunc hominem pro eo vicarium praebeo, solummodo pietatem in me exhibe, mihique unicum filium redde. Cumque ille venusti vultus hominem conspexisset, quam artem nosset inquisivit. Cui vir Dei Paulinus respondit, dicens: Artem quidem aliquam nescio, sed hortum bene excolere scio. Quod vir gentilis valde libenter accepit, cum in nutriendis oleribus quia peritus esset audivit. Suscepit itaque servum, et roganti viduae reddidit filium. Quo accepto, vidua ab Africana regione discessit. Paulinus vero excolendi horti suscepit curam. Cumque idem regis gener crebro ingrederetur hortum, suumque hortulanum quaedam requireret, et sapientem valde esse hominem videret, amicos coepit et familiares deserere, et saepius cum suo hortulano colloqui, atque ejus sermonibus delectari. Cui Paulinus quotidie ad mensam odoriferas virentesque herbas deferre consueverat, et accepto pane ad curam horti remeare. Cumque hoc diutius ageretur, quadam die suo domino secum secretius loquenti ait: Vide quid agas, et Vandalorum regnum qualiter disponi debeat provide, quia rex citius et sub omni celeritate est moriturus. Quod ille audiens, quia ab eodem rege prae caeteris diligebatur, ei minime tacuit, sed quid a suo hortulano, sapienti scilicet viro, agnovisset indicavit. Quod dum rex audisset, illico respondit: Ego vellem hunc de quo loqueris hominem videre. Cui gener ejus, venerabilis Paulini temporalis dominus, respondit dicens: Virentes herbas mihi ad prandium deferre consuevit, has itaque huc ad mensam eum deportare facio, ut quis sit qui mihi haec est locutus agnoscas. Factumque est. Et dum rex ad prandendum discubuit, Paulinus ex suo opere odora quaeque et virentia delaturus advenit. Cumque hunc rex subito conspexisset, intremuit, atque, accersito ejus domino, sibi per filiam propinquo, ei secretum quod prius absconderat indicavit, dicens: Verum est quod audisti; nam nocte hac in somnio, sedentes in tribunalibus contra me judices vidi, inter quos iste etiam simul sedebat, et flagellum quod aliquando acceperam eorum mihi judicio tollebatur. Sed percunctare quisnam sit; nam ego hunc tanti meriti virum, popularem, ut conspicitur, esse non suspicor. Tunc regis gener secreto Paulinum tulit, et quisnam esset inquisivit. Cui vir Domini respondit: Servus tuus sum, quem pro filio viduae vicarium suscepisti. Cumque instanter ille requireret ut non quid esset, sed quid in terra sua fuisset indicaret, atque hoc ab eo iteratione frequentis inquisitionis exigeret, vir Domini, constrictus magnis conjurationibus, jam non valens negare quid esset, episcopum se fuisse testatus est. Quod possessor ejus audiens, valde pertimuit, atque humiliter obtulit, dicens: Pete quod vis, quatenus ad terram tuam a me cum magno munere revertaris. Cui vir Domini Paulinus ait: Unum est quod mihi impendere beneficium potes, ut omnes civitatis meae captivos relaxes. Qui cuncti protinus in Africana regione requisiti, cum onustis frumento navibus pro venerandi viri Paulini satisfactione, in ejus comitatu laxati sunt. Post non multos vero dies Vandalorum rex occubuit, et flagellum quod ad suam perniciem, dispensante Deo, pro fidelium disciplina acceperat amisit. Sicque factum est ut omnipotentis Dei famulus Paulinus vera praediceret, et qui se in servitium solum tradiderat, cum multis a servitio ad libertatem rediret, illum videlicet imitatus qui formam servi assumpsit, ne nos essemus servi peccati. Cujus sequens vestigia Paulinus, ad tempus voluntarie servus factus est solus, ut esset postmodum liber cum multis. PETRUS: Dum me audire contingit quod imitari non valeo, flere magis libet quam aliquid dicere. GREGORIUS: De cujus etiam morte apud ejus Ecclesiam scriptum est, quia cum dolore esset lateris tactus, ad extrema perductus est. Dumque ejus omnis domus in sua soliditate persisteret, cubiculum in quo jacebat aeger, facto terrae motu, contremuit, omnesque qui illic aderant nimio terrore concussit; sicque sancta illa anima carne soluta est. Factumque est ut magnus pavor invaderet eos qui Paulini mortem videre potuissent. Sed quia haec, quam superius dixi, Paulini virtus valde est intima, nunc, si placet, ad miracula exteriora veniamus, quae et multis jam nota sunt, et ego tam religiosorum virorum relatione didici, ut de his omnimodo ambigere non possim.

CAPUT II. De sancto Joanne papa.

[recensere]

Gothorum tempore, cum Joannes vir beatissimus hujus Romanae Ecclesiae pontifex ad Justinum seniorem principem pergeret, in Corinthi partibus advenit, cui necesse fuit ut in itinere ad sedendum equus requiri debuisset. Quod illic quidam vir nobilis audiens, equum, quem pro magna mansuetudine ejus conjux sedere consueverat, ita ei obtulit, ut cum ad loca alia pervenienti aptus equus inveniri potuisset, deberet ille quem dederat propter suam conjugem retransmitti. Factumque est, et usque ad certum locum praedictus vir equo eodem subvehente perductus est. Qui mox ut alium reperit, illum quem acceperat retransmisit. Cumque eum praedicti nobilis viri conjux sedere ex more voluisset, ultra non valuit, quia post sessionem tanti pontificis mulierem ferre recusavit. Coepit namque immenso flatu et fremitu, atque incessanti totius corporis motu quasi despiciendo prodere, quia post membra pontificis mulierem ferre non posset. Quod vir ejus prudenter intuitus, hunc ad eumdem venerabilem virum protinus retransmisit, magnis precibus petens ut equum ipse possideret, quem juri suo sedendo dedicasset. De quo etiam illud mirabile a nostris senioribus narrari solet, quod in Constantinopolitana urbe ad portam quae vocatur Aurea, veniens, populorum turbis sibi occurrentibus, in conspectu omnium roganti caeco lumen reddidit, et manu superposita oculorum tenebras fugavit.

CAPUT III. De sancto Agapito papa.

[recensere]

Post non multum vero temporis, exigente causa Gothorum, vir quoque beatissimus Agapitus hujus sanctae Romanae Ecclesiae pontifex, cui Deo dispensante deservio, ad Justinianum principem accessit. Cui adhuc pergenti quadam die in Graeciarum jam partibus curandus oblatus est mutus et claudus, qui neque ulla verba edere, neque ex terra unquam surgere valebat. Cumque hunc propinqui illius flentes obtulissent, vir Domini sollicite requisivit an curationis illius haberent fidem. Cui dum in virtute Dei, ex auctoritate Petri, fixam salutis illius spem habere se dicerent, protinus venerandus vir orationi incubuit, et missarum solemnia exorsus, sacrificium in conspectu Dei omnipotentis immolavit. Quo peracto, ab altari exiens, claudi manum tenuit, atque assistente et aspiciente populo, eum mox a terra in propriis gressibus erexit. Cumque ei Dominicum corpus in os mitteret, illa diu muta ad loquendum lingua soluta est. Mirati omnes flere prae gaudio coeperunt, eorumque mentes illico metus et reverentia invasit, cum videlicet cernerent quid Agapitus facere in virtute Domini ex adjutorio Petri potuisset.

CAPUT IV. De Datio Mediolanensi episcopo.

[recensere]

Ejusdem quoque principis tempore cum Datius Mediolanensis urbis episcopus causa fidei exactus, ad Constantinopolitanam urbem pergeret, Corinthum devenit. Qui dum largam domum ad hospitandum quaereret, quae comitatum illius totum ferre potuisset, et vix inveniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi praeparari ad hospitandum jussit. Cumque ejusdem loci incolae dicerent, in ea hunc manere non posse, quia multis jam annis hanc diabolus inhabitaret, atque ideo vacua remansisset, vir venerabilis Datius respondit, dicens: Imo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc spiritus malignus invasit, et ab ea hominum inhabitationem repulit. In ea igitur sibi parari praecepit, securusque illam, antiqui hostis certamina toleraturus, intravit. Itaque intempestae noctis silentio, cum vir Dei quiesceret, antiquus hostis immensis vocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, ruditus asinorum, sibilos serpentium, porcorum stridores et soricum. Tunc repente Datius tot bestiarum vocibus excitatus surrexit, vehementer iratus, et contra antiquum hostem magnis coepit vocibus clamare, dicens: Bene tibi contigit, miser, tu ille es qui dixisti: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo; ecce per superbiam tuam porcis et soricibus similis factus es; et qui imitari Deum indigne voluisti, ecce, ut dignus es, bestias imitaris. Ad quam ejus vocem, ut ita dicam, dejectionem suam malignus spiritus erubuit. An non erubuit, qui eamdem domum ad exhibenda monstra quae consueverat ulterius non intravit? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est, quia dum eam unus veraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit. Sed oportet jam ut priora taceamus, ad ea quae diebus nostris sunt gesta veniendum est,

CAPUT V. De Sabino Canusinae civitatis episcopo.

[recensere]

Quidam enim religiosi viri Apuliae provinciae partibus cogniti, hoc quod apud multorum notitiam longe lateque percrebuit, de Sabino Canusinae urbis episcopo testari solent, quia idem vir longo jam senio oculorum lumen amiserat, ita ut omnimodo nil videret. Quem rex Gothorum Totila prophetiae habere spiritum audiens, minime credidit, sed probare studuit quod audivit. Qui cum in iisdem partibus devenisset, hunc vir Domini ad prandium rogavit. Cumque jam ventum esset ad mensam, rex discumbere noluit, sed ad Sabini venerabilis viri dexteram sedit. Cum vero eidem patri puer ex more poculum vini praeberet, rex silenter manum tetendit, calicem abstulit, eumque per se episcopo vice pueri praebuit, ut videret an spiritu providente discerneret quis ei poculum praeberet. Tunc vir Dei, accipiens calicem, sed tamen ministrum non videns, dixit: Vivat ipsa manus. De quo verbo rex laetatus erubuit, quia quamvis ipse deprehensus fuisset, in viro tamen Dei quod quaerebat invenit. Hujus autem venerabilis viri, cum ad exemplum vitae sequentium in longum senium vita traheretur, ejus archidiaconus ambitione adipiscendi episcopatus accensus, eum exstinguere veneno molitus est. Qui cum vini fusoris ejus animum corrupisset, ut mistum vino veneni ei poculum praeberet, refectionis hora cum jam vir Dei ad edendum discumberet, ei praemiis corruptus puer hoc quod ab archidiacono ejus acceperat veneni poculum obtulit. Cui statim venerabilis episcopus dixit: Bibe tu hoc quod mihi bibendum praebes. Tremefactus puer, deprehensum se esse sentiens, maluit moriturus bibere quam poenas pro illa tanti homicidii culpa tolerare. Cumque sibi ad os calicem duceret, vir Domini compescuit, dicens: Non bibas, da mihi, ego bibo; sed vade, dic ei qui tibi illud dedit: Ego quidem venenum bibo, sed tu episcopus non eris. Facto igitur signo crucis, venenum episcopus bibit securus. Eademque hora in loco alio quo inerat archidiaconus ejus defunctus est, ac si per os episcopi ad archidiaconi viscera illa venena transissent. Cui tamen ad inferendam mortem venenum quidem corporale defuit, sed hunc in conspectu aeterni judicis venenum suae malitiae occidit. PETRUS: Mira sunt haec, et nostris valde stupenda temporibus; sed talis ejusdem viri vita perhibetur ut qui conversationem ejus agnoverit, virtutem non debeat mirari.

CAPUT VI. De Cassio Narniensis civitatis episcopo.

[recensere]

GREGORIUS: Neque hoc, Petre, sileam quod multi nunc qui hic de Narniensi civitate adsunt mihi sedulo testificantur. Eodem namque Gothorum tempore, cum praefatus rex Totila Narniam venisset, ei vir vitae venerabilis Cassius ejusdem urbis episcopus occurrit. Cui quia ex conspersione semper facies rubere consueverat, hoc rex Totila non conspersionis esse credidit, sed assiduae potationis, eumque omnimodo despexit. Sed omnipotens Deus, ut quantus vir esset qui despiciebatur ostenderet, in Narniensi campo quo rex advenerat, malignus spiritus coram omni exercitu ejus spatharium invasit, eumque vexare crudeliter coepit. Qui cum ante regis oculos ad venerandum virum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo vir Domini oratione facta, signo crucis expulit, qui in eum ingredi ulterius non praesumpsit. Sicque factum est ut rex barbarus servum Dei ab illo jam die veneraretur ex corde, quem despectum valde judicabat ex facie. Nam quia virum tantae virtutis vidit, erga illum illa mens effera ab elationis fastu detumuit.

CAPUT VII. De Andrea Fundanae civitatus episcopo.

[recensere]

Sed ecce dum facta fortium virorum narro, repente ad memoriam venit quid erga Andream Fundanae civitatis episcopum divina misericordia fecerit. Quod tamen ad hoc legentibus ut valeat exopto, quatenus qui corpus suum continentiae dedicant, habitare cum feminis non praesumant; ne ruina menti tanto repentina subripiat, quanto ad hoc quod male concupiscitur etiam praesentia concupitae formae famulatur. Nec res est dubia quam narro, quia pene tanti in ea testes sunt, quanti et ejusdem loci habitatores existunt. Hic namque venerabilis vir cum vitam multis plenam virtutibus duceret, seque sub sacerdotali custodia in continentiae arce custodiret, quamdam sanctimonialem feminam, quam secum prius habuerat, noluit ab episcopii sui cura repellere, sed certus de sua ejusque continentia, secum hanc permisit habitare. Ex qua re actum est ut antiquus hostis apud ejus animum aditum tentationis exquireret. Nam coepit speciem illius oculis mentis ejus imprimere, ut illectus nefanda cogitaret. Quadam vero die Judaeus quidam ex Campaniae partibus Romam veniens, Appiae carpebat iter: qui ad Fundanum clivum perveniens, cum jam diem vesperascere cerneret, et quo declinare posset minime reperiret, juxta Apollinis templum fuit, ibique se ad manendum contulit. Qui ipsum loci illius sacrilegium pertimescens, quamvis fidem crucis minime haberet, signo tamen se crucis munire curavit. Nocte autem media, ipso solitudinis pavore turbatus, pervigil jacebat, et repente conspiciens vidit malignorum spirituum turbam quasi in obsequium cujusdam potestatis praeire, eum vero qui caeteris praeerat, in ejusdem gremio loci consedisse: qui coepit singulorum spirituum obsequentium sibi causas actusque discutere, quatenus unusquisque quantum nequitiae egisset inveniret. Cumque singuli spiritus ad inquisitionem ejus exponerent quid operati contra bonos fuissent, unus in medium prosiliit, qui in Andreae episcopi animum per speciem sanctimonialis feminae, quae in episcopio ejus habitabat, quantam tentationem carnis commovisset aperuit. Cum vero hoc malignus qui praeerat spiritus inhianter audiret, et tanto sibi factum lucrum grande crederet, quanto sanctioris viri animum ad lapsum perditionis iclinaret, ille spiritus, qui haec eadem fatebatur, adjunxit quia usque ad hoc quoque, die praeterito, vespertina hora, ejus mentem traxerit, ut in terga ejusdem sanctimonialis feminae blandiens alapam daret. Tunc malignus spiritus atque humani generis antiquus inimicus exhortatus hunc blande est, ut perficeret quod coepisset; quatenus ruinae illius singularem inter caeteros palmam teneret. Cumque Judaeus qui advenerat hoc vigilans cerneret, et magnae formidinis anxietate palpitaret, ab eodem spiritu qui cunctis illic obsequentibus praeerat jussum est ut requirerent quisnam esset ille qui jacere in templo eodem praesumpsisset. Quem maligni spiritus pergentes, et subtilius intuentes, crucis mysterio signatum viderunt, mirantesque dixerunt: Vae, vae, vas vacuum et signatum. Quibus hoc renuntiantibus, cuncta illa malignorum spirituum turba disparuit. Judaeus vero qui haec viderat, illco surrexit, atque ad episcopum sub festinatione pervenit. Quem in Ecclesia sua reperiens, seorsum tulit, qua tentatione urgeretur inquisivit. Cui confiteri episcopus tentationem suam verecundatus noluit. Cum vero ille diceret quod in illa tali Dei famula pravi amoris oculos injecisset, atque adhuc episcopus negaret, adjunxit, dicens: Quare negas quod inquireris, qui ad hoc usque vespere hesterno perductus es, ut posteriora illius alapa ferires? Ad quae nimirum verba deprehensum se episcopus intuens, humiliter confessus est quod prius pertinaciter negavit. Cujus ruinae et verecundiae idem Judaeus consulens, qualiter hoc cognovisset, vel quae in conventu malignorum spirituum de eo audivisset, indicavit. Quod ille agnoscens, se ad terram protinus in orationem dedit. Moxque de suo habitaculo non solum eamdem Dei famulam, sed omnem quoque feminam, quae in ejus illic obsequio habitabat, expulit. In eodem vero templo Apollinis, beati Andreae apostoli repente oratorium fecit, atque omni illa tentatione carnis funditus caruit. Judaeum vero, cujus visione atque increpatione salvatus est, ad aeternam salutem traxit. Nam sacramentis fidei imbutum, atque aqua baptismatis emundatum, ad sanctae Ecclesiae gremium perduxit. Sicque factum est ut Hebraeus idem, dum saluti alienae consuluit, perveniret ad suam, et omnipotens Deus inde alterum ad bonam vitam perduceret, unde in bona vita alterum custodisset. PETRUS: Res haec gesta quam audivi, et metum mihi praebet et spem. GREGORIUS: Utique sic oportet et de Dei nos semper miseratione confidere, et de nostra infirmitate formidare. Ecce enim paradisi cedrum concussam audivimus, sed non evulsam, quatenus infirmis nobis et de ejus concussione nascatur timor, et de ejus stabilitate fiducia.

CAPUT VIII. De Constantio Aquinae civitatis episcopo.

[recensere]

Vir quoque venerabilis vitae Constantius Aquinae civitatis episcopus fuit, qui nuper praedecessoris mei tempore beatae memoriae Joannis papae defunctus est. Hunc prophetiae habuisse spiritum multi testantur, qui eum familiariter scire potuerunt. Cujus inter multa hoc ferunt religiosi veracesque viri qui praesentes fuerunt, quod in die obitus sui cum a circumstantibus civibus utpote discessurus Pater tam amabilis amarissime plangeretur, eum flendo requisierunt, dicentes: Quem post te, Pater, habebimus? Quibus ipse Pater per prophetiae spiritum respondit, dicens: Post Constantium, mulionem; post mulionem, fullonem. O te, Aquine, et hoc habes. Quibus prophetiae verbis editis, vitae spiritum exhalavit extremum. Quo defuncto, ejus Ecclesiae pastoralem suscepit curam Andreas diaconus illius, qui quondam in stabulis itinerum cursum servaverat equorum. Atque hoc ex hac vita subducto, ad episcopatus ordinem Jovinus accersitus est, qui in eadem urbe fullo fuerat. Quo adhuc superstite, ita cuncti inhabitatores civitatis illius et barbarorum gladiis et pestilentiae immanitate vastati sunt, ut post mortem illius nec quis episcopus fieret, nec quibus fieret inveniri potuisset. Sic itaque completa est viri Dei sententia, quatenus post decessum duorum se sequentium ejus Ecclesia pastorem minime haberet.

CAPUT IX. De Frigdiano Lucensis civitatis episcopo.

[recensere]

Sed neque hoc sileam, quod narrante viro venerabili Venantio Lunensi episcopo me ante biduum contigit agnovisse. Lucanae namque Ecclesiae, sibimet propinquae, fuisse mirae virtutis virum Frigdianum nomine narravit episcopum: cujus hoc opinatissimum a cunctis illic habitantibus testatur memorari miraculum, quod Auseris fluvius, qui juxta illius urbis muros influebat, saepe inundatione facta cursus sui alveum egressus per agros diffundi consueverat, ut quaeque sata et plantata reperiret everteret. Cumque hoc crebro fieret, et magna ejusdem loci incolas necessitas urgeret, dato studio operis, eum per loca alia derivare conati sunt. Sed quamvis diutius laboratum fuisset, a proprio alveo deflecti non potuit. Tunc vir Domini Frigdianus rastrum sibi parvulum fecit, ad alveum fluminis accessit, et solus orationi incubuit; atque eidem flumini praecipiens ut se sequeretur, per loca quaeque ei visa sunt rastrum per terram traxit. Quem relicto alveo proprio tota fluminis aqua secuta est, ita ut funditus locum consueti cursus desereret, et ibi sibi alveum, ubi tracto per terram rastro vir Domini signum fecerat, vindicaret, et quaeque essent alimentis hominum profutura sata vel plantata ultra non laederet.

CAPUT X. De Sabino episcopo Placentino, qui Padum flumen per litteras suas compescuit.

[recensere]

Hujus quoque venerabilis viri Venantii episcopi aliud miraculum relatione cognovi, quod in Placentina urbe perhibet gestum; quod vir quoque veracissimus Joannes in hac modo Romana civitate locum praefectorum servans, qui in eadem Placentina urbe est ortus et nutritus, ita ut episcopus memorat, quia gestum fuerit attestatur. In ea namque civitate Sabinum nomine fuisse asserunt mirae virtutis episcopum. Cui dum die quadam suus diaconus nuntiasset quod cursus sui Padus alveum egressus Ecclesiae agros occupasset, totaque illic loca nutriendis hominibus profutura aqua ejusdem fluminis teneret, venerabilis vitae Sabinus episcopus respondit, dicens: Vade, et dic ei: Mandat tibi episcopus ut te compescas, et ad proprium alveum redeas. Quod diaconus ejus audiens, despexit et irrisit. Tunc vir Dei, accersito notario, dictavit, dicens: Sabinus Domini Jesu Christi servus, commonitorium Pado: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi Domini nostri ut de alveo tuo in locis istis ulterius non exeas, nec terras Ecclesiae laedere praesumas. Atque eidem notario subjunxit, dicens: Vade, hoc scribe, et in aquam ejusdem fluminis projice. Quo facto, sancti viri praeceptum suscipiens, statim se a terris Ecclesiae fluminis aqua compescuit, atque ad proprium alveum reversa, exire ulterius in loca eadem non praesumpsit. Qua in re, Petre, quid aliud quam inobedientium hominum duritia confunditur, quando in virtute Jesu et elementum irrationabile sancti viri praeceptis obedivit?

CAPUT XI. De Cerbonio Populonii episcopo.

[recensere]

Vir quoque vitae venerabilis Cerbonius Populonii episcopus, magnam diebus nostris sanctitatis suae probationem dedit. Nam cum hospitalitatis studio valde esset intentus, die quadam transeuntes milites hospitio suscepit, quos Gothis supervenientibus abscondit, eorumque vitam ab illorum nequitia abscondendo servavit. Quod dum Gothorum regi perfido Totilae nuntiatum fuisset, crudelitatis immanissimae vaesania succensus, hunc ad locum qui ab octavo hujus urbis milliario Merulis dicitur, ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, jussit deduci, cumque in spectaculo populi ursis ad devorandum projici. Cumque idem rex perfidus in ipso quoque spectaculo consedisset ad inspiciendam mortem episcopi, magna populi turba confluxit. Tunc episcopus deductus in medium est, atque ad ejus mortem immanissimus ursus exquisitus, qui dum humana membra crudeliter carperet, saevi regis animum satiaret. Dimissus itaque ursus ex cavea est: qui accensus et concitus episcopum petiit, sed subito suae feritatis oblitus, deflexa cervice, submissoque humiliter capite, lambere episcopi pedes coepit, ut patenter omnibus daretur intelligi quia erga illum virum Dei et ferina corda essent hominum, et quasi humana bestiarum. Tunc populus qui ad spectaculum venerat mortis, magno clamore versus est in admirationem venerationis. Tunc ad ejus reverentiam colendam rex ipse permotus est, quippe cum quo superno judicio actum erat, ut qui Deum sequi prius in custodienda vita episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur. Cui rei hi qui tunc praesentes fuerunt adhuc nonnulli supersunt, eamque cum omni illic populo se vidisse testantur. De quo etiam viro aliud quoque miraculum Venantio Lunensi episcopo narrante cognovi. In ea namque Populonii ecclesia cui praeerat sepulcrum sibi praeparavit. Sed cum Langobardorum gens in Italiam veniens cuncta vastasset, ad Ilvam insulam recessit. Qui ingruente aegritudine ad mortem veniens, clericis suis sibique obsequentibus praecepit, dicens: In sepulcro meo quod mihi praeparavi Populonii me ponite. Cui illi cum dicerent: Corpus tuum illuc qualiter reducere possumus, qui a Langobardis teneri loca eadem, et ubique eos illic discurrere scimus? Ipse respondit: Reducite me securi, nolite metuere, sed festine sepelire me curate; mox autem ut sepultum fuerit corpus meum, ex eodem loco sub omni festinatione recedite. Defuncti igitur corpus imposuerunt navi; cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aere, immensa nimis pluvia erupit. Sed ut patesceret omnibus cujus viri corpus navis illa portaret, per illud maris spatium quod ab Ilva insula usque Populonium duodecim millibus distat, circa utraque navis latera procellosa valde pluvia descendit, et in navem eamdem una pluviae gutta non cecidit. Pervenerunt itaque ad locum clerici, et sepulturae tradiderunt corpus sacerdotis sui. Cujus praecepta servantes, ad navem sub festinatione reversi sunt. Quam mox ut intrare potuerunt, in eumdem locum ubi vir Domini sepultus fuerat, Langobardorum dux crudelissimus Gummarith advenit. Ex cujus adventu virum Dei habuisse spiritum prophetiae claruit, qui ministros suos a sepulturae suae loco sub festinatione discedere praecepit.

CAPUT XII. De Fulgentio Utriculanae civitatis episcopo.

[recensere]

Hoc vero quod de divisa pluvia factum narravi miraculum, etiam in alterius episcopi veneratione monstratum est. Nam quidam clericus senex, qui adhuc superest, eidem rei praesto se fuisse testatur, dicens: Fulgentius episcopus qui Utriculensi Ecclesiae praeerat, regem crudelissimum Totilam infensum omnimodo habebat. Cumque ad easdem partes cum exercitu propinquasset, curae fuit episcopo per clericos suos xenia ei transmittere, ejusque furoris insaniam, si posset, muneribus mitigare. Quae ille ut vidit, protinus sprevit, atque iratus suis hominibus jussit ut eumdem episcopum sub omni asperitate constringerent, eumque ejus examini servarent. Quem dum feroces Gothi, ministri scilicet crudelitatis illius, tenuissent, circumdantes eum uno in loco stare praeceperunt, eique in terra circulum designaverunt, extra quem pedem tendere nullo modo auderet. Cumque vir Dei in sole nimio aestuaret, ab eisdem Gothis circumdatus, et designatione circuli inclusus, repente coruscationes et tonitrua, et tanta vis pluviae erupit, ut hi qui eum custodiendum acceperant, immensitatem pluviae ferre non possent. Et dum magna nimis inundatio fieret, intra eamdem designationem circuli in qua vir Domini Fulgentius stetit, ne una quidem pluviae gutta descendit. Quod dum regi crudelissimo nuntiatum esset, illa mens effera ad magnam ejus reverentiam versa est, cujus poenam prius insatiabili furore sitiebat. Sic omnipotens Deus contra elatas carnalium mentes, potentiae suae miracula per despectos operatur; ut qui superbe contra praecepta veritatis se elevant, eorum cervicem veritas per humiles premat.

CAPUT XIII. De Herculano Perusinae civitatis episcopo.

[recensere]

Nuper quoque Floridus venerabilis vitae episcopus narravit quoddam memorabile valde miraculum, dicens: Vir sanctissimus Herculanus nutritor meus, Perusinae civitatis episcopus fuit, ex conversatione monasterii ad sacerdotalis ordinis gratiam deductus. Totilae autem perfidi regis temporibus, eamdem urbem annis septem continuis Gothorum exercitus obsedit, ex qua multi civium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno vero septimo nondum finito, obsessam urbem Gothorum exercitus intravit. Tunc comes qui eidem exercitui praeerat, ad regem Totilam nuntios misit, exquirens quid de episcopo vel populo fieri juberet. Cui ille praecepit, dicens: Episcopo prius a vertice usque ad calcaneum corrigiam tolle, et tunc caput ejus amputa; omnem vero populum qui illic inventus est, gladio exstingue. Tunc idem comes venerabilem virum Herculanum episcopum super urbis murum deductum capite truncavit, ejusque cutem jam mortui a vertice usque ad calcaneum incidit, ut ex ejus corpore corrigia sublata videretur. Moxque corpus illius extra murum projecit. Tunc quidam, humanitatis pietate compulsi, abscissum caput cervici apponentes, cum uno parvulo infante, qui illic exstinctus inventus est juxta murum, corpus episcopi sepulturae tradiderunt. Cumque post eamdem caedem die quadragesimo rex Totila jussisset ut cives urbis illius qui quolibet dispersi essent ad eam sine aliqua trepidatione remearent, hi qui prius famem fugerant, vivendi licentia accepta reversi sunt. Sed, cujus vitae eorum episcopus fuerat memores, ubi sepultum esset corpus illius quaesierunt, ut hoc juxta honorem debitum in Ecclesia beati Petri apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulcrum, effossa terra, invenerunt corpus pueri pariter humati, utpote jam die quadragesimo, tabe corruptum, et vermibus plenum; corpus vero episcopi ac si die eodem esset sepultum. Et quod est adhuc magna admiratione venerandum, quia ita caput ejus unitum fuerat corpori, ac si nequaquam fuisset abscissum, sic videlicet, ut nulla vestigia sectionis apparerent. Cumque hoc et in terga verterent, exquirentes si quod signum vel de alia monstrari incisione potuisset, ita sanum atque intemeratum omne corpus inventum est, ac si nulla hoc incisio ferri tetigisset. PETRUS: Quis non obstupescat talia signa mortuorum, quae fiunt pro exercitatione viventium?

CAPUT XIV. De Isaac servo Dei.

[recensere]

Prioribus quoque Gothorum temporibus fuit juxta Spoletanam urbem vir vitae venerabilis Isaac nomine, qui usque ad extrema pene Gothorum tempora pervenit, quem nostrorum multi noverunt, et maxime sacra virgo Gregoria, quae nunc in hac Romana urbe juxta Ecclesiam beatae Mariae semper virginis habitat. Quae dum adolescentiae suae tempore constitutis jam nuptiis in ecclesiam fugisset, et sanctimonialis vitae conversationem quaereret, ab eodem viro defensa, atque ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quae quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in coelo. Multa autem de eodem viro, narrante venerabili Patre Eleutherio, agnovi, qui et hunc familiariter noverat, et ejus verbis vita fidem praebebat. Hic itaque venerabilis Isaac ortus ex Italia non fuit, sed ea illius norro miracula quae conversatus in Italia fecit. Cum primum de Syriae partibus ad Spoletanam urbem venisset, ingressus ecclesiam a custodibus petiit ut sibi quantum vellet licentia concederetur orandi, eumque horis secretioribus egredi non urgerent. Qui mox ad orandum stetit, diemque totum peregit in oratione, cui sequentem continuavit et noctem. Secundo etiam die, cum nocte subsequenti indefessus in precibus perstitit, diem quoque tertium in oratione conjunxit. Cumque hoc unus ex custodibus superbiae spiritu inflatus cerneret, unde proficere debuit, inde ad defectus damna pervenit. Nam hunc simulatorem dicere, et verbo rustico coepit impostorem clamare, qui se tribus diebus et noctibus orare ante oculos hominum demonstraret. Qui protinus currens, virum Dei alapa percussit, ut, quasi religiosae vitae simulator, de ecclesia cum contumelia exiret. Sed hunc repente ultor spiritus invasit, et ad viri Dei vestigia stravit, ac per os illius clamare coepit: Isaac me ejicit. Vir quippe peregrinus quo censeretur nomine nesciebatur, sed ejus nomen ille spiritus prodidit, qui se ab illo posse ejici clamavit. Mox autem super vexati corpus vir Dei incubuit, et malignus spiritus qui eum invaserat abscessit. In tota urbe tunc statim quid in ecclesia factum fuisset innotuit. Currere viri et feminae nobiles atque ignobiles pariter coeperunt, certatimque eum in suis rapere domibus conabantur. Alii ad construendum monasterium praedia, alii pecunias, alii subsidia quaeque poterant, offerre viro Dei suppliciter volebant. Sed servus omnipotentis Domini horum nihil accipiens, egressus urbem non longe desertum locum reperit, ibique sibi humile habitaculum construxit. Ad quem dum multi pergunt, exemplo illius aeternae vitae accendi desiderio coeperunt, atque sub ejus magisterio in omnipotentis se Domini servitium dederunt. Cumque ei crebro discipuli humiliter imminerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus qui in terra possessionem quaerit monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Ibi itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus vita ejus inclaruit. Nam die quadam ad vesperum in hortum monasterii fecit jactari ferramenta, quae usitato nos nomine vangas vocamus. Dixit itaque discipulis suis: Tot vangas in hortum projicite, et citius redite. Nocte vero eadem dum ex more cum fratribus ad exhibendas laudes Domino surrexisset, praecepit, dicens: Ite et operariis nostris pulmentum coquite, ut mane primo paratum sit. Facto autem mane, fecit deferri pulmentum quod parari jusserat, atque hortum cum fratribus ingressus, quot vangas jactari praeceperat, tot in eo laborantes operarios invenit. Ingressi quippe fures fuerant, sed mutata mente per spiritum apprehenderunt vangas quas invenerunt, et ab ea hora qua ingressi sunt, quousque vir Domini ad eos veniret, cuncta horti illius spatia quae inculta fuerant coluerunt. Quibus vir Domini mox ut ingressus est, ait: Gaudete, fratres, multum laborastis, jam quiescite. Quibus illico alimenta quae detulerat praebuit, eosque post tanti laboris fatigationem refecit. Sufficienter autem refectis ait: Nolite malum facere, sed quoties de horto aliquid vultis, ad horti aditum venite, tranquille petite, cum benedictione percipite, et a furti pravitate cessate. Quos statim collectis oleribus onustari fecit. Actumque est ut qui ad hortum nocituri venerant cum laboris sui praemio et repleti ab eo et innocui redirent. Alio quoque tempore accesserunt ad eum peregrini quidam misericordiam postulantes, scissis vestibus, pannis obsiti, ita ut pene nudi viderentur. Cumque hunc vestimenta peterent, eorum verba vir Domini tacitus audivit; qui unum ex discipulis suis protinus silenter vocavit, eique praecepit, dicens: Vade, atque in illa silva in loco tali cavam arborem require; et vestimenta quae in ea inveneris defer. Cumque discipulus abiisset, arborem sicut fuerat jussum requisivit, vestimenta reperit, et latenter detulit magistro. Quae vir Dei suscipiens, peregrinis nudis atque petentibus ostendit et praebuit, dicens: Venite, quia nudi estis, ecce tollite, et vestite vos. Haec illi intuentes, recognoverunt quae posuerant, magnoque pudore consternati sunt; et qui fraudulenter vestimenta quaerebant aliena, confusi receperunt sua. Alio quoque tempore quidam se ejus orationibus commendans, sportas duas plenas alimentis ei per puerum transmisit, quarum unam idem puer subripuit, atque in itinere abscondit: unam vero ad Dei hominem detulit, et petitionem illius qui se ei per xenium commendaverat enarravit. Quam vir Domini benigne suscipiens, eumdem puerum admonuit, dicens: Gratias agimus, sed vide, sportam quam in itinere posuisti ne incaute tangere praesumas, quia in eam serpens ingressus est. Esto ergo sollicitus, ne si tollere incaute volueris, a serpente feriaris. Quibus verbis puer valde confusus, exsultavit quidem quod mortem evaserit, sed tristis ad modicum factus est, quia quamvis salubrem poenam, tamen pertulit verecundiam suam. Qui reversus ad sportam, caute ac sollicite attendit, sed eam jam, sicut vir Dei praedixerat, serpens tenebat. Hic itaque cum virtute abstinentiae, contemptu rerum transeuntium, prophetiae spiritu, orationis intentione esset incomparabiliter praeditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse videbatur, quod nonnunquam tanta ei laetitia inerat, ut illis tot virtutibus nisi sciretur esse plenus, nullo modo crederetur. PETRUS: Quidnam, quaeso te, hoc esse dicimus? Sponte sibi laetitiae frena laxabat, an tot virtutibus pollens, aliquando ad praesens gaudium etiam renitens ejus animus trahebatur? GREGORIUS: Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut quibus majora bona praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat; quatenus dum appetunt perfecti esse, nec possunt, et laborant in hoc quod non acceperunt, nec tamen laborando praevalent, in his quae accepta habent se minime extollant, sed discant quia ex semetipsis majora bona non habent, qui in semetipsis vincere parva vitia atque extrema non possunt. Hinc est enim quod perducto Dominus ad terram repromissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes adversarios ejus exstinguens, Philisthaeos atque Chananaeos diutius reservavit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel; quia nonnunquam, ut dictum est, eis etiam quibus magna dona tribuit, parva quaedam reprehensibilia relinquit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et devictis magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc adversarii etiam minimi fatigant. Fit itaque ut miro modo una eademque mens et virtute polleat, et ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit, et ex parte se conspiciat esse destructam, ut per bonum quod quaerit, et habere non valet, illud servet humiliter quod habet. Sed quid mirum quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio in civibus suis ex parte damna pertulit, et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent? Illi ergo regioni sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeternitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa. Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodiam aliquando ad lucra maxima ex minimo damno servetur. PETRUS: Placet quod dicis.

CAPUT XV. De Eutychio et Florentio servis Dei.

[recensere]

GREGORIUS: Neque hoc sileam quod ex regione eadem venerabilis viri Sanctuli presbyteri narratione cognovi; de cujus verbis ipse non dubitas, quia ejus vitam fidemque minime ignoras. Eodem quoque tempore in Nursiae provinciae partibus duo viri in vita atque habitu sanctae conversationis habitabant, quorum unus Eutychius, alter vero Florentius dicebatur. Sed idem Eutychius in spirituali zelo atque in fervore virtutis excreverat, multorumque animas ad Deum perducere exhortando satagebat; Florentius vero simplicitati atque orationi deditam ducebat vitam. Non longe autem erat monasterium, quod rectoris sui morte erat destitutum, ex quo sibi monachi eumdem Eutychium praeesse voluerunt. Qui eorum precibus acquiescens, multis annis monasterium rexit, discipulorumque animas in studio sanctae conversationis exercuit. Ac ne oratorium in quo prius habitaverat solum remanere potuisset, illic venerabilem virum Florentium reliquit. In quo dum solus habitaret, die quadam sese in orationem prostravit, atque ab omnipotenti Domino petiit ut ei illic ad habitandum aliquod solatium donare dignaretur. Qui mox ut implevit orationem, oratorium egressus, ante fores ursum reperit stantem. Qui dum ad terram caput deprimeret, nihilque feritatis in suis motibus demonstraret, aperte dabat intelligi quod ad viri Dei obsequium venisset, quod vir quoque Domini protinus agnovit. Et quia in eadem cella quatuor vel quinque pecudes remanserant, quas omnino deerat qui pasceret et custodiret, eidem urso praecepit, dicens: Vade, atque oves has ad pastum ejice, ad horam vero sextam revertere. Coepit itaque hoc indesinenter agere. Injungebatur urso cura pastoralis, et quas manducare consueverat, pascebat oves bestia jejuna. Cum vir Domini jejunare voluisset, ad nonam horam praecipiebat urso cum ovibus reverti; cum vero noluisset, ad sextam. Atque ita in omnibus mandato viri Dei obtemperabat ursus, ut neque ad sextam jussus, rediret ad nonam, neque ad nonam jussus, rediret ad sextam. Cumque diu hoc ageretur, coepit in loco eodem tantae virtutis fama longe lateque crebrescere. Sed quia antiquus hostis unde bonos cernit enitescere ad gloriam, inde perversos per invidiam rapit ad poenam, quatuor viri ex discipulis venerabilis Eutychii vehementer invidentes quod eorum magister signa non faceret, et is qui solus ab eo relictus fuerat, tanto hoc miraculo clarus appareret, eumdem ursum insidiantes occiderunt. Cumque hora qua jussus fuerat non rediret, vir Dei Florentius suspectus est redditus, quem usque ad horam vesperi exspectans, affligi coepit, quod is quem ex simplicitate multa fratrem vocare consueverat ursus minime reverteretur. Die vero altera perrexit ad agrum, ursum pariter ovesque quaesiturus; quem occisum reperit. Sed sollicite inquirens, citius a quibus fuerat occisus invenit. Tunc sese in lamentis dedit, Fratrum malitiam magis quam ursi mortem deplorans. Quem venerandus vir Eutychius ad se deductum consolari studuit; sed idem vir Domini, coram eo doloris magni stimulis accensus, imprecatus est, dicens: Spero in omnipotenti Deo, quia in hac vita ante oculos omnium ex sua malitia vindictam recipiant qui nihil se laedentem ursum meum occiderunt. Cujus vocem protinus ultio divina secuta est. Nam quatuor monachi qui eumdem ursum occiderant statim elephantino morbo percussi sunt, ut membris putrescentibus interirent. Quod factum vir Dei Florentius vehementer expavit, seque ita fratribus maledixisse pertimuit. Omni enim vitae suae tempore flebat quia exauditus fuerat, se crudelem, se in eorum morte clamabat homicidam. Quod idcirco omnipotentem Dominum fecisse credimus, ne vir mirae simplicitatis, quantolibet dolore commotus, intorquere ultra praesumeret jaculum maledictionis. PETRUS: Nunquidnam valde grave esse credimus, si fortasse cuilibet exagitanti iracundia maledicamus? GREGORIUS: De hoc peccato cur me percunctaris an grave sit, cum Paulus dicat: Neque maledici regnum Dei possidebunt? Pensa itaque quam gravis culpa est, quae separat a regno vitae. PETRUS: Quid si homo non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria, maledictionis verbum jaculatur in proximum? GREGORIUS: Si apud districtum judicem, Petre, otiosus sermo reprehenditur, quanto magis et noxius? Pensa ergo quantum sit damnabilis, qui a malitia non vacat, si et ille sermo poenalis est, qui a bonitate utilitatis vacat. PETRUS: Assentio. GREGORIUS: Idem vir Dei egit aliud, quod sileri non debeat. Cum enim magna ejus opinio longe lateque crebresceret, quidam diaconus longe positus ad eum pergere studuit, ut ejus se orationibus commendaret. Qui ad ejus cellulam veniens, omnem locum per circuitum invenit innumeris serpentibus plenum. Cumque vehementer expavisset, clamavit, dicens: Serve Dei, ora. Erat autem tunc mira serenitas. Egressus vero Florentius, ad coelum oculos et palmas tetendit, ut illam pestem, sicut sciret Dominus, auferret. Ad cujus vocem subito coelum intonuit, atque idem tonitrus omnes illos, qui eumdem locum occupaverant, serpentes interemit. Quos cum vir Dei Florentius interemptos aspiceret, dixit: Ecce illos occidisti, Domine, quis eos hinc levat? Moxque ad ejus vocem tantae aves venerunt, quanti serpentes occisi fuerant: quae asportantes singulos, et longius projicientes, locum habitationis illius mundum a serpentibus omnimodo reddiderunt. PETRUS: Quid virtutis, quid fuisse meriti dicimus, quod ejus ori tantum factus est proximus omnipotens Deus? GREGORIUS: Apud omnipotentis Dei singularem munditiam, atque ejus simplicem naturam multum, Petre, humani cordis munditia atque simplicitas valet. Hoc ipsum namque quod ejus famuli a terrenis actionibus segregati, otiosa loqui nesciunt, et mentem per verba spargere atque inquinare devitant, auctoris sui prae caeteris exauditionem impetrant. Cui in quantum est possibile, ipsa puritate ac simplicitate cogitationis, quasi ex quadam jam similitudine concordant. Nos autem turbis popularibus admisti, dum frequenter otiosa, nonnunquam vero etiam graviter noxia loquimur, os nostrum omnipotenti Deo tanto longinquum fit, quanto huic mundo proximum. Multum quippe deorsum ducimur, dum locutione continua saecularibus admiscemur. Quod bene Isaias postquam regem Dominum exercituum vidit, in semetipso reprehendit, et poenituit, dicens: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum. Qui cur polluta labia haberet, aperuit, cum subjunxit: In medio populi polluta labia habentis ego habito. Pollutionem namque labiorum habere se doluit; sed unde hanc contraxerit, indicavit, cum in medio populi polluta labia habentis se habitare perhibuit. Valde enim difficile est ut lingua saecularium mentem non inquinet quam tangit, quia dum plerumque eis ad quaedam loquenda condescendimus, paulisper assueti, hanc ipsam locutionem quae nobis indigna est etiam delectabiliter tenemus, ut ex ea jam redire non libeat, ad quam velut ex condescensione ducti venimus inviti. Sicque fit ut ab otiosis ad noxia, a levibus ad graviora verba veniamus; et os nostrum ab omnipotenti Domino tanto jam minus exaudiatur in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione, quia sicut scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Quid ergo mirum si postulantes tarde a Domino audimur, qui praecipientem Dominum aut tarde aut nullo modo audimus? Et quid mirum si Florentius in prece sua citius est auditus, qui in praeceptis suis Dominum citius audivit? PETRUS: Nihil est quod responderi valeat apertae rationi. GREGORIUS: Eutychius vero, qui praedicti Florentii in via Domino socius fuerat, magnus post mortem claruit in virtute signorum. Nam cum multa cives urbis illius de eo soleant narrare miracula, illud tamen est praecipuum, quod usque ad haec Langobardorum tempora omnipotens Deus per vestimentum illius assidue dignabatur operari. Nam quoties pluvia deerat, et aestu nimio terram longa siccitas exurebat, collecti in unum cives urbis illius, ejus tunicam levare atque in conspectu Domini cum precibus offerre consueverant. Cum qua, dum per agros pergerent exorantes, repente pluvia tribuebatur, quae plene terram satiare potuisset. Ex qua re patuit, ejus anima quid virtutis intus, quid meriti haberet, cujus foris ostensa vestis iram Conditoris averteret.

CAPUT XVI. De Martino monacho de monte Marsico.

[recensere]

Nuper quoque in parte Campaniae vir valde venerabilis Martinus nomine in monte Marsico solitariam vitam duxit, multisque annis in specu angustissimo inclusus fuit, quem multi ex nostris noverunt, ejusque actibus praesentes exstiterunt. De quo multa ipse et beatae memoriae papa Pelagio decessore meo, et aliis religiosissimis viris narrantibus agnovi. Cujus hoc miraculum primum fuit, quod mox ut se in praedicti montis foramine contulit, ex petra eadem, quae in semetipsa concava angustum specum fecerat, aquae stilla prorupit, quae Martino Dei famulo in usu quotidiano sufficeret, et nec plus adesset, nec necessitati deesset. Qua in re ostendit omnipotens Deus quantam sui famuli curam gereret, cui vetusto miraculo potum in solitudine ex petrae duritia ministraret. Sed antiquus hostis humani generis, ejus viribus invidens, hunc usitata arte pellere ex eo specu molitus est. Nam amicam sibi bestiam, serpentem scilicet, ingressus, hunc ab eadem habitatione ejicere facto terrore conatus est. Coepit etenim serpens in speluncam venire solus cum solo, eoque orante se ante illum sternere, et cum cubante pariter cubare. Sed vir sanctus omnino imperterritus, ejus ori manum vel pedem extendebat, dicens: Si licentiam accepisti ut ferias, ego non prohibeo. Cumque hoc continue per triennium gereretur, die quadam antiquus hostis tanta hac ejus fortitudine victus infremuit, seque per devexum montis latus in praecipitium serpens dedit, omniaque arbusta loci illius flamma ex se exeunte concremavit. Qui in eo quod montis latus omne combussit, cogente omnipotente Deo, monstrare compulsus est, quantae virtutis fuerat, per quem victus abscedebat. Perpende, quaeso, iste vir Domini in quo mentis vertice stetit, qui cum serpente per triennium jacuit securus. PETRUS: Auditu paveo. GREGORIUS: Vir iste vitae venerabilis, inclusionis suae tempore primo, decreverat ut ultra mulierem non videret, non quia aspernabatur sexum, sed ex contemplata specie tentationis incurrere metuebat vitium. Quod quaedam mulier audiens, audacter ascendit montem, atque ad ejus specum impudenter prorupit. At ille paulo longius intuens, et venientis ad se muliebria indumenta conspiciens, sese in orationem dedit, in terram faciem depressit, et eo usque prostratus jacuit, quo impudens mulier a fenestra cellulae illius fatigata recederet. Quae die eodem, mox ut de monte descendit, vitam finivit, ut ex mortis ejus sententia daretur intelligi quia valde omnipotenti Deo displicuit, quod ejus famulum ausu improbo contristavit. Alio quoque tempore dum multi ad hunc religiosa devotione concurrerent, atque arcta esset semita quae in devexo montis latere ad ejus cellulam properantes ducebat, puer parvulus, incaute gradiens, ex eodem monte cecidit, et usque ad vallem corruit, quae, sub monte eodem sita, quasi in profundo conspicitur. In loco quippe eodem tanta mons ipse altitudine excrevit, ut arbusta ingentia, quae ex eadem valle prodeunt, ex monte aspicientibus quasi fruteta esse videantur. Perturbati itaque sunt cuncti qui veniebant, summaque cura quaesitum est sicubi corpus elapsi pueri potuisset inveniri. Quis enim aliud nisi exstinctum crederet? quis vel corpus ad terram integrum pervenisse suspicaretur, dum interpositis ubique scopulis in partes discerpi potuisset? Sed requisitus puer in valle inventus est non solum vivus, sed etiam incolumis. Tunc cunctis patenter innotuit quod ideo laedi non potuit, quia hunc in casu suo Martini oratio portavit. In specu vero illius magna desuper rupes eminebat, quae cum ex parte exigua monti videretur affixa, Martini cellae prominens, casum suum quotidie, et illius interitum ruitura minabatur. Ad hanc Mascator illustris viri Armentarii nepos, cum magna rusticorum multitudine veniens, precabatur ut vir Dei de specu eodem dignaretur exire, quatenus ipse ruituram rupem ex monte potuisset evellere, atque in specu suo Dei famulus jam securus habitaret. Cumque hoc vir Dei nequaquam acquiesceret, ei quod posset ut faceret praecepit, et ipse in cellae suae remotiori se parte contulit. Si tamen ingens moles rueret, dubium non erat quod simul et specum destrueret, et Martinum necaret. Itaque dum ea quae venerat multitudo conaretur, si posset, sine periculo viri Dei, ingens illud, quod desuper incubuerat, saxum levare, cunctis videntibus, repente res valde admirabilis contigit, quia moles ipsa quam conabantur evellere, subito ab eisdem laborantibus evulsa, ne speluncae Martini tectum tangeret, saltum dedit, et quasi servi Dei laesionem fugiens, longius cecidit. Quod ad jussum omnipotentis Dei angelico ministerio actum intelligit, qui divina providentia disponi omnia fideliter credit. Hic cum primum se in eumdem montem contulit, necdum clauso specu habitans, catena sibi ferrea pedem ligavit, eamque saxo ex parte altera affixit, ne ei ultra liceret progredi, quam catenae ejusdem quantitas tendebatur. Quod vir vitae venerabilis Benedictus audiens, cujus superius memoriam feci, ei per discipulum suum mandare curavit: Si servus Dei es, non teneat te catena ferri, sed catena Christi. Ad quam vocem Martinus protinus eamdem compedem solvit, sed nunquam postmodum solutum tetendit pedem ultra locum quo ligatum hunc tendere consueverat, atque in tanto se spatio sine catena coercuit, in quanto et antea ligatis mansit. Qui dum se postmodum in ejusdem loci specu conclusisset, coepit etiam discipulos habere, qui ab ejus specu seorsum habitantes, ad usum vitae aquam de puteo haurire consueverant. Sed funis in quo ad hauriendum aquam situla dependebat crebro rumpebatur. Unde factum est ut eamdem catenam quam ex pede suo vir Domini solverat ejus discipuli peterent, eamque funi adjungerent, atque in illa situlam ligarent. Ex quo jam tempore contigit ut idem funis et quotidie tingeretur aqua, et nullo modo rumperetur. Quia enim catenam viri Dei funis ille contigit, ipse quoque ad tolerandam aquam, ferri in se fortitudinem traxit. PETRUS: Facta haec placent, quia mira; et multum, quia recentia.

CAPUT XVII. De monacho ex monte Argentario, qui mortuum suscitavit.

[recensere]

GREGORIUS: Nostris modo temporibus quidam vir, Quadragesimus nomine, Buxentinae Ecclesiae subdiaconus fuit qui ovium suarum gregem pascere in ejusdem Aureliae partibus solebat. Cujus valde veracis viri narratione res mira innotuit, quae secreto fuerat gesta. Is namque, ut praediximus, dum gregis sui in Aurelia curam gereret, in diebus ejusdem vir fuit e monte, qui Argentarius vocatur, venerabilis vitae, qui habitum monachi, quem praetendebat specie, moribus explebat. Hic itaque ad Ecclesiam beati Petri apostolorum principis ab eodem monte Argentario annis singulis venire consueverat, atque ad hunc, quem praedixi, Quadragesimum subdiaconum, sicut ipse narravit, hospitalitatis gratia declinabat. Quadam vero die, dum ejus hospitium, quod non longe ab Ecclesia aberat, intrasset, cujusdam pauperculae mulieris maritus juxta defunctus est: quem ex more lotum, vestimentis indutum, et sabano constrictum, superveniente vespere, sepelire nequiverunt. Igitur juxta defuncti corpus viduata mulier sedit, quae in magnis fletibus noctem ducens, continuis lamentorum vocibus satisfaciebat dolori. Cumque hoc diutius fieret et flere mulier nullo modo cessaret, vir Dei, qui receptus hospitio fuerat, Quadragesimo subdiacono compunctus ait: Dolori hujus mulieris anima mea compatitur; rogo, surge, et oremus. Perrexerunt igitur utrique ad vicinam ecclesiam, seseque pariter in orationem dederunt. Cumque diutius orassent, complere orationem Quadragesimum subdiaconum servus Dei petiit. Qua completa ab altaris crepidine pulverem collegit, atque cum eodem Quadragesimo ad defuncti corpus accessit, seseque ibidem in orationem dedit. Cumque diutius orasset, jam non, sicut prius fecerat, orationem compleri per subdiaconum voluit, sed ipse benedictionem dedit, statimque surrexit. Et quia manu dextera collectum pulverem gestabat, sinistra pallium quo facies defuncti velabatur abstulit. Quod cum mulier fieri cerneret, contradicere vehementer coepit et mirari quid vellet facere. Ablato itaque pallio, diu eo quem collegerat pulvere defuncti faciem fricavit. Qui cum diutius fricaretur, recepit animam, oscitavit, oculos aperuit, seseque elevans resedit, quid erga se ageretur miratus est, ac si de gravissimo somno fuisset excitatus. Quod cum mulier lamentis fatigata conspiceret, coepit ex gaudio magis flere, et voces amplius edere. Quam vir Domini modesta prohibitione compescuit, dicens. Tace, tace; sed si quis vos requisiverit qualiter factum sit, hoc solummodo dicite: quia Dominus Jesus Christus opera sua fecit. Dixit hoc, atque ab ejus hospitio exivit, Quadragesimum subdiaconum protinus reliquit, et in loco eodem ultra non apparuit. Temporalem namque honorem fugiens, egit ut ab his a quibus visus in tanta virtute fuerat nunquam jam in hac vita videretur. PETRUS: Quid alii sentiant ignoro: ego autem cunctis miraculis hoc potius existimo esse miraculum, quod ad vitam mortui redeunt, eorumque animae ad carnem ex occulto revocantur. GREGORIUS: Si visibilia attendimus, ita necesse est ut credamus; si vero invisibilia pensamus, nimirum constat, quia majus est miraculum praedicationis verbo atque orationis solatio peccatorem convertere, quam carne mortuum resuscitare. In isto enim resuscitatur caro iterum moritura, in illo vero anima in aeternum victura. Cum enim propono duos, in quo horum existimas majori factum virtute miraculum? Lazarum quippe, quem jam fidelem credimus fuisse, carne Dominus suscitavit; Saulum vero resuscitavit in mente. Et quidem post resurrectionem carnis de Lazari virtutibus tacetur. Nam post resurrectionem animae, capere nostra infirmitas non valet quanta in sacro eloquio de Pauli virtutibus dicuntur: quod illius praedicatione crudelissimae cogitationes ad pietatis mollia conversae sunt viscera; quod mori cupit pro fratribus, in quorum prius morte gaudebat; quod, plenus omnis scripturae scientia, nil se scire judicat, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum; quod pro Christo virgis libenter caeditur, quem gladiis insequebatur; quod Apostolatus honore sublimis est, sed tamen sponte fit parvulus in medio discipulorum; quod ad coeli tertii secreta ducitur, et tamen mentis oculum per compassionem reflectit ad disponendum cubile conjugatorum, dicens: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro, quod admiscetur in contemplatione coetibus angelorum, et tamen non aspernatur cogitare atque disponere facta carnalium; quod gaudet in infirmitatibus, sibique in contumeliis placet; quod ei vivere Christus est, et mori lucrum; quod totum jam extra carnem est, hoc ipsum quod vivit in carne. Ecce qualiter vivit, qui ab inferno mentis ad vitam pietatis rediit. Minus est ergo quempiam in carne suscitari, nisi forte per vivificationem carnis ad vitam reducatur mentis; ut ei hoc agatur per exterius miraculum, quatenus conversus interius vivificetur. PETRUS: Valde infra credidi hoc, quod modo quam sit incomparabiliter superius agnovi. Sed, quaeso, coepta prosequere, ut dum tempus vacat, sine aedificatione hora non transeat.

CAPUT XVIII. De Benedicto monacho.

[recensere]

GREGORIUS: Frater quidam mecum est in monasterio conversatus, in Scriptura sacra studiosissimus, qui me aetate praeibat, et ex multis quae nesciebam, me aedificare consueverat. Hujus itaque narratione didici quod fuit quidam in Campaniae partibus intra quadragesimum Romanae urbis miliarium nomine Benedictus; et quidem aetate juvenis, sed moribus grandaevus, et in sanctae conversationis regula se fortiter stringens. Quem Totilae regis tempore cum Gothi reperissent, hunc incendere cum sua cella moliti sunt. Ignem namque supposuerunt, sed in circuitu arserunt omnia, cella vero illius igne comburi non potuit. Quod videntes Gothi, magisque saevientes, atque hunc ex suo habitaculo trahentes, non longe aspexerunt succensum clibanum, qui coquendis panibus parabatur, eumque in illo projecerunt, clibanumque clauserunt. Sed die altero ita illaesus inventus est, ut non solum ejus caro ab ignibus, sed neque extrema ullo modo vestimenta cremarentur. PETRUS: Antiquum trium puerorum miraculum audio, qui projecti in ignibus laesi non sunt. GREGORIUS: Illud, ut opinor, miraculum ex parte aliqua dissimiliter gestum est. Tunc quippe tres pueri ligatis pedibus ac manibus in ignem projecti sunt, quos die altera rex requirens, in camino illaesis vestibus deambulantes reperit. Ex qua re colligitur quia ignis in quo jactati fuerant, qui eorum vestimenta non contigit, eorum vincula consumpsit, ut uno eodemque tempore in obsequio justorum et haberet flamma virtutem suam ad solatium, et non haberet ad tormentum.

CAPUT XIX. De Ecclesia beati Zenonis martyris Veronae, in qua aquae ultra portam apertam inundantes minime intraverunt.

[recensere]

Huic tam antiquo miraculo, diebus nostris res similis e contrario evenit elemento. Nam nuper Joannes tribunus relatione sua me docuit, quod Pronulphus comes, cum illic adesset, se cum rege Autharico eo tempore in loco eodem ubi mira res contigit adfuisse, eamque se cognovisse testatus est. Praedictus etenim tribunus narravit, dicens: quia ante hoc fere quinquennium, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut ejus unda super muros urbis influeret, atque inde in ea jam maximas regiones occuparet, apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit. Cujus ecclesiae dum essent januae apertae, aqua in eam minime intravit. Quae paulisper crescens, usque ad fenestras ecclesiae, quae erant tectis proximae, pervenit; sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset mutatum. Cumque essent multi inventi interius, sed et aquarum multitudine omni ecclesia circumdata, qua possent egredi non haberent, ibique se siti ac fame deficere formidarent, ad ecclesiae januam veniebant, ad bibendum hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreverat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat. Hauriri itaque ut aqua poterat, sed diffluere ut aqua non poterat. Stans autem ante januam ad ostendendum cunctis meritum martyris ut aqua erat ad adjutorium, et quasi aqua non erat ad invadendum locum. Quod ego antiquo antedicti ignis miraculo vere praedixi non fuisse dissimile, qui trium puerorum et vestimenta non contigit, et vincula incendit. PETRUS: Mira sunt valde sanctorum facta quae narras, et praesenti infirmitati hominum vehementer stupenda. Sed quia tantos nuper in Italia fuisse audio admirandae virtutis viros, nosse velim si nullas eos contigit antiqui hostis insidias pertulisse, an ex insidiis profecisse. GREGORIUS: Sine labore certaminis non est palma victoriae. Unde ergo victores sunt, nisi quod contra antiqui hostis insidias decertaverunt? Malignus quippe spiritus cogitationi, locutioni, atque operi nostro semper insistit, si fortasse quid inveniat unde apud examen aeterni judicis accusator existat. Vis etenim nosse quomodo ad decipiendum semper assistat?

CAPUT XX. De Stephano presbytero provinciae Valeriae, cui diabolus caligas e tibiis traxit.

[recensere]

Quidam qui nunc nobiscum sunt rem quam narro testantur. Vir vitae venerabilis, Stephanus nomine, Valeriae provinciae presbyter fuit, hujus nostri Bonifacii diaconi atque dispensatoris Ecclesiae agnatione proximus. Qui quadam die de itinere domum regressus, mancipio suo negligenter loquens praecepit, dicens: Veni, diabole, discalcea me. Ad cujus vocem mox coeperunt se caligarum corrigiae in summa velocitate dissolvere, ut aperte constaret quod ei ipse qui nominatus fuerat ad extrahendas diabolus caligas obedisset. Quod mox ut presbyter vidit, vehementer expavit, magnisque vocibus clamare coepit, dicens: Recede, miser, recede; non enim tibi, sed mancipio meo locutus sum. Ad cujus vocem protinus recessit, et ita ut inventae sunt, magna jam ex parte dissolutae, corrigiae remanserunt. Qua in re colligi potest, antiquus hostis, qui jam praesto est factis corporalibus, quam nimiis insidiis nostris cogitationibus insistat. PETRUS: Laboriosum est valde atque terribile contra inimici insidias semper intendere, et continue quasi in acie stare. GREGORIUS: Laboriosum non erit, si custodiam nostram non nobis, sed gratiae supernae tribuimus; ita tamen, ut et ipsi, quantum possumus, sub ejus protectione vigitemus. Si autem antiquus hostis a mente coeperit expelli, ex divina largitate plerumque agitur, ut non solum jam timeri non debeat, sed ipse etiam bene viventium virtute terreatur.

CAPUT XXI. De puella conversa, cujus solo imperio homo est a daemone liberatus.

[recensere]

Rei namque quam narro, vir sanctissimus Eleutherius senex Pater, cujus memoriam superius feci, testis exstitit, mihique hoc intimare curavit: quod in Spoletana urbe puella quaedam jam nubilis cujusdam primarii filia, coelestis vitae desiderio exarsit, eique pater ad viam vitae resistere conatus est; sed contempto patre, conversationis sanctae habitum suscepit. Qua ex re factum est ut eam Pater suae substantiae exhaeredem faceret, nihilque ei aliud nisi sex uncias unius possessiunculae largiretur. Ejus vero exemplo provocatae coeperunt apud eam multae nobilioris generis puellae converti, atque omnipotenti Domino dedicata virginitate servire. Quadam vero die idem Eleutherius abbas, vir vitae venerabilis, ad eam gratia exhortationis atque aedificationis accesserat, et cum ea de verbo Dei colloquens sedebat; cum repente ex eodem fundo, quem in sex unciis a patre perceperat cum xenio rusticus venit. Qui dum ante eos assisteret, maligno spiritu correptus cecidit, fatigatique nimiis stridoribus atque balatibus coepit. Tunc sanctimonialis femina surrexit, atque irato vultu magnis clamoribus imperavit, dicens: Exi ab eo, miser, exi ab eo, miser. Ad cujus vocem mox per os vexati diabolus respondit, dicens: Et si de isto exeo, in quem intrabo? Casu autem juxta porcus parvulus pascebatur. Tunc sanctimonialis femina praecepit, dicens: Exi ab eo, et in hunc porcum ingredere. Qui statim de homine exivit, porcum quem jussus fuerat invasit, occidit, et recessit. PETRUS: Velim nosse si saltem porcum concedere spiritui immundo debuit. GREGORIUS: Propositae regulae nostrae actioni sunt facta Veritatis. Ipsi etenim Redemptori nostro a legione, quae hominem tenebat, dictum est: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Qui hanc et ab homine expulit, et in porcos ire, eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re etiam hoc colligitur, quod absque concessione omnipotentis Dei nullam malignus spiritus contra hominem potestatem habeat, qui in porcos intrare non potuit nisi permissus. Illi ergo nos necesse est sponte subdi, cui et adversa omnia subjiciuntur invita, ut tanto nostris hostibus potentiores simus, quanto eum auctore omnium unum efficimur per humilitatem. Quid autem mirum, si electi quique in carne positi multa facere mirabiliter possunt, quorum ipsa quoque ossa mortua plerumque in multis miraculi vivunt?

CAPUT XXII. De presbytero provinciae Valeriae, qui furem ad sepulcrum suum tenuit.

[recensere]

In Valeria namque provincia res est haec gesta quam narro, mihique beatae memoriae abbatis mei Valentionis relatione cognita. Ibi etenim quidam venerabilis sacerdos erat, qui cum clericis suis, Dei laudibus bonisque operibus intentus, sanctae conversationis vitam ducebat. Superveniente autem vocationis suae die defunctus est, atque ante ecclesiam sepultus. Eidem vero ecclesiae caulae inhaerebant ovium, atque idem locus in quo sepultus est ad easdem oves tendentibus pervius erat. Quadam autem nocte cum, clericis intra ecclesiam psallentibus, fur venisset, ut ingressus caulas furtum faceret, vervecem tulit, et concitus exiit. Cum vero pervenisset ad locum ubi vir Domini sepultus erat, repente haesit, et gressum movere non potuit. Vervecem quidem de collo deposuit, eumque dimittere voluit, sed manum laxare non valuit. Coepit igitur stare miser cum praeda sua reus et ligatus. Volebat vervecem dimittere, nec valebat; volebat egredi cum vervece, nec poterat. Miro itaque modo fur, qui a vivis videri timuerat, hunc mortuus tenebat. Cumque ita gressus manusque illius fuissent obstricta, immobilis perstitit. Facto autem mane expletisque laudibus Dei, ab Ecclesia egressi sunt clerici, et invenerunt ignotum hominem vervecem tenentem manu. Res venit in dubium, utrum vervecem tolleret, an offerret, sed culpae reus citius indicavit poenam. Mirati omnes quia ingressus fur viri Dei merito ad praedam suam stabat ligatus. Qui se pro eo protinus in orationem dederunt, suisque precibus vix obtinere valuerunt ut qui res eorum venerat rapere saltem vacuus exire mereretur. Itaque fur, qui diu steterat cum praeda captivus, quandoque exiit vacuus et liber. PETRUS: Apparet quantae sit super nos dulcedinis omnipotens Deus, cujus erga nos fiunt tam jucunda miracula.

CAPUT XXIII. De abbate Praenestini montis, ejusque presbytero.

[recensere]

GREGORIUS: Praenestinae urbi mons praeeminet, in quo beati Petri Apostoli monasterium situm est virorum Dei: quorum relatione adhuc in monasterio positus audisse me contigit magnum hoc quod narro miraculum, quod ejusdem monasterii monachi nosse se testabantur. In eo namque monasterio fuit Pater vitae venerabilis, qui quemdam monachum nutriens, usque ad reverendos provexit mores. Cumque eum in timore Domini videret excrevisse, in eodem sibi monasterio tunc presbyterum fecit ordinari. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset ejus exitus, revelatione indicatum est. A praedicto autem Patre monasterii petiit quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit: Ante te quidem ego moriturus sum, sed tamen vade, et, sicut vis, praepara sepulcrum tuum. Recessit igitur, et praeparavit. Cum non post multos dies senex pater febre praeventus ad extrema pervenit, atque assistenti presbytero jussit, dicens: In tuo sepulcro pone me. Cumque ille diceret: Scis quia ego modo te secuturus sum, utrosque capere non potest, abbas protinus respondit, dicens: Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit. Defunctus itaque est, atque in sepulcro eodem quod sibi presbyter paraverat positus. Mox quoque et presbyterum corporis languor secutus est, quo languore crescente citius presbyter vitam finivit. Cumque ad sepulcrum quod sibi ipsi paraverat corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro viderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres qui presbyteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem viderent, unus eorum exclamavit, dicens: O Pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos nos caperet? Ad cujus vocem subito, cunctis videntibus abbatis corpus, quod illic ante positum fuerat, et supinum jacebat, sese vertit in latere, et vacantem sepulcri locum ad sepeliendum presbyteri corpus praebuit; et quia utrosque ille locus caperet, sicut vivus promiserat, mortuus implevit. Sed quia hoc quod praedixi apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, visne aliquid etiam in hac urbe de ejus ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire? PETRUS: Volo, atque id ut fiat magnopore deprecor.

CAPUT XXIV. De Theodoro mansionario ecclesiae beati Petri apostoli urbis Romae.

[recensere]

GREGORIUS: Adhuc supersunt aliqui qui Theodorum ejus ecclesiae custodem noverunt, cujus narratione innotuit res quae ei contigit, valde memorabilis: quod quadam nocte dum citius ad melioranda juxta januam luminaria surrexisset, ex more in ligneis gradibus sub lampade positis stabat, et lampadis refovebat lumen. Tunc repente beatus Petrus apostolus in stola candida deorsum in pavimento constitit, eique dixit: Conliberte, quare tam citius surrexisti? Quo dicto, ab oculis aspicientis evanuit. Sed tantus in eum pavor irruit, ut tota in illo corporis virtus deficeret, et per dies multos de stratu suo surgere non valeret. Qua in re quid idem beatus apostolus servientibus sibi voluit, nisi praesentiam sui respectus ostendere, quia quidquid pro ejus veneratione agerent, ipse hoc pro mercede retributionis sine intermissione semper videret? PETRUS: Mihi hoc non tam apparet mirum quia visus est; sed quia is qui eum vidit, cum sanus esset, aegrotavit. GREGORIUS: Quid super hac re miraris, Petre? Nunquidnam menti excidit, quia cum Daniel propheta magnam illam ac terribilem visionem vidit, ex qua etiam visione contremuit, protinus adjunxit: Et ego elangui, et aegrotavi per dies plurimos ? Caro enim ea quae sunt spiritus capere non valet; et idcirco nonnunquam cum mens humana ultra se ad videndum ducitur, necesse est ut hoc carneum vasculum, quod ferre talenti pondus non valet, infirmetur. PETRUS: Scrupulum cogitationis meae aperta ratio dissolvit.

CAPUT XXV. De Acontio mansionario ejusdem ecclesiae beati Petri.

[recensere]

GREGORIUS: Alius illic non ante longa tempora, sicut nostri seniores referunt, custos ecclesiae Acontius dictus est, magnae humilitatis atque gravitatis vir, ita omnipotenti Deo fideliter serviens, ut idem beatus Petrus apostolus signis ostenderet quam de illo haberet aestimationem. Nam cum quaedam puella paralytica, in ejus ecclesia permanens, manibus reperet, et dissolutis renibus corpus per terram traheret, diuque ab eodem beato Petro apostolo peteret ut sanari mereretur, nocte quadam ei per visionem astitit, et dixit: Vade ad Acontium mansionarium, et roga illum, et ipse te saluti restituet. Cumque illa de tanta visione certa esset, sed quis esset Acontius ignoraret, coepit huc illucque per ecclesiae loca se trahere, ut quis esset Acontius investigaret. Cui repente ipse factus est obvius, quem quaerebat, eique dixit: Rogo te, Pater, indica mihi quis est Acontius custos? Cui ille respondit: Ego sum: At illa inquit: Pastor et nutritor noster beatus Petrus apostolus ad te me misit, ut ab infirmitate ista liberare me debeas. Cui ille respondit: Si ab ipso missa es, surge. Manumque ejus tenuit, et eam in statum suum protinus erexit. Sicque ex illa hora omnes in ejus corpore nervi ac membra solidata sunt, ut solutionis illius signa ulterius nulla remanerent. Sed si cuncta quae in ejus ecclesia gesta cognovimus, evolvere conamur, ab omnium jam proculdubio narratione conticescimus. Unde necesse est ut ad modernos Patres, quorum vita per Italiae provincias claruit, narratio se nostra retorqueat.

CAPUT XXVI. De Mena monacho solitario.

[recensere]

Nuper in Samnii provincia quidam venerabilis vir, Menas nomine, solitariam vitam ducebat, qui nostrorum multis cognitus, ante hoc fere decennium defunctus est. De cujus operis narratione unum auctorem non infero, quia pene tot mihi in ejus vita testes sunt, quot Samnii provinciam noverunt. Hic itaque nihil ad usum suum aliud, nisi pauca apum vascula possidebat. Huic cum Langobardus quidam in eisdem apibus rapinam voluisset ingerere, prius ab eodem viro verbo correptus est, et mox per malignum spiritum ante ejus vestigia vexatus. Qua ex re factum est ut sicut apud omnes incolas, ita etiam apud eamdem barbaram gentem ejus celebre nomen haberetur, nullusque ultra praesumeret ejus cellulam nisi humilis intrare. Saepe vero ex vicina silva venientes ursi, apes ejus comedere conabantur: quos ille deprehensos, ferula, quam portare manu consueverat, caedebat. Ante cujus verbera immanissimae bestiae rugiebant, et fugiebant; et quae gladios formidare vix poterant, ex ejus manu ictus ferulae pertimescebant. Hujus studium fuit nihil in hoc mundo habere, nihil quaerere; omnes qui ad se charitatis causa veniebant, ad aeternae vitae desideria accendere. Si quando autem quorumlibet culpas agnosceret, nunquam ab increpatione parcere, sed, amoris igne succensus, studebat in eis vehementer per linguam saevire. Consuetudinem vero vicini vel longe positi ejusdem loci accolae fecerant ut diebus singulis per hebdomadam unusquisque ei oblationes suas transmitteret, ut esset quod ipse ad se venientibus offerre potuisset. Quodam vero tempore possessor quidam, Carterius nomine, immundo desiderio devictus, quamdam sanctimonialem feminam rapuit, sibique illicito matrimonio conjunxit. Quod mox ut vir Domini cognovit, ei per quos potuit quae fuerat dignus audire mandavit. Cumque ille sceleris sui conscius timeret, atque ad virum Dei nequaquam accedere praesumeret, ne forte hunc aspere, ut delinquentes solebat, increparet, fecit oblationes suas, easque inter oblationes aliorum misit, ut ejus munera saltem nesciendo susciperet. Sed cum coram eo fuissent oblationes omnium deportatae, vir Dei tacitus sedit, sigillatim omnes considerare studuit, et omnes alias eligens atque seorsum ponens, oblationes quas idem Carterius transmiserat cognovit per spiritum, sprevit atque abjecit, dicens: Ite et dicite ei: Oblationem suam omnipotenti Domino abstulisti, et mihi tuas oblationes transmittis? Ego oblationem tuam non accipio, quia suam abstulisti Deo. Qua ex re factum est ut praesentes quosque magnus timor invaderet, cum vir Domini tam scienter de absentibus judicaret. PETRUS: Multos horum suspicor martyrium subire potuisse, si eos tempus persecutionis invenisset. GREGORIUS: Duo sunt, Petre, martyrii genera, unum in occulto, alterum in publico. Nam etsi persecutio desit exterius, martyrii meritum in occulto est, cum virtus ad passionem prompta flagrat in animo. Quia enim esse possit et sine aperta passione martyrium, testatur in Evangelio Dominus, qui Zebedaei filiis adhuc prae infirmitate mentis majora sesionis loca quaerentibus dicit: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Cui videlicet cum responderent: Possumus; ait utrisque: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis. Quid autem calicis nomen, nisi passionis poculum signat? Et cum nimirum constet quia Jacobus in passione occubuit, Joannes vero in pace Ecclesiae quievit, incunctanter colligitur, esse et sine aperta passione martyrium, quando et ille calicem Domini bibere dictus est, qui ex persecutione mortuus non est. De his autem talibus tantisque viris, quorum superius memoriam feci, cur dicamus quia si persecutionis tempus exstitisset, martyres esse potuissent, qui occulti hostis insidias tolerantes, suosque in hoc mundo adversarios diligentes, cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres fuerunt, dum nostris modo temporibus viles quoque et saecularis vitae personas, de quibus nil coelestis gloriae praesumi posse videbatur, oborta occasione, contigit ad martyrii coronas pervenisse?

CAPUT XXVII. De quadraginta rusticis, qui pro eo quod carnes comedere immolatitias noluerunt, a Langobardis occisi sunt.

[recensere]

Nam ante hos ferme annos quindecim, sicut hi testantur qui interesse potuerunt, quadraginta rustici a Langobardis capti, carnes immolatitias comedere compellebantur. Qui cum valde resisterent, et contingere cibum sacrilegum nollent, coepere Langobardi qui eos tenuerant, nisi immolata comederent, mortem eis minari. At illi aeternam potius vitam quam praesentem ac transitoriam diligentes, fideliter perstiterunt, atque in sua constantia simul omnes occisi sunt. Quid itaque isti, nisi veritatis martyres fuerunt, qui, ne vetitum comedendo, Conditorem suum offenderent, elegerunt gladiis vitam finire?

CAPUT XXVIII. De multitudine captivorum, qui pro eo quod caput caprae adorare noluerunt, occisi sunt.

[recensere]

Eodem quoque tempore, dum fere quadringentos captivos alios Langobardi tenuissent, more suo immolaverunt caput caprae diabolo, hoc ei per circuitum currentes et carmine nefando dedicantes. Cumque illud ipsi prius submissis cervicibus adorarent, eos quoque quos ceperant hoc adorare pariter compellebant. Sed ex eisdem captivis maxima multitudo magis eligens moriendo ad vitam immortalem tendere quam adorando vitam mortalem tenere, obtemperare jussis sacrilegis noluerunt, et cervicem quam semper Creatori flexerant creaturae inclinare contempserunt. Unde factum est ut hostes qui eos ceperant, gravi iracundia accensi, cunctos gladiis interficerent, quos in errore suo participes non haberent. Quid ergo mirum si, erumpente persecutionis tempore, illi martyres esse potuissent, qui in ipsa quoque pace Ecclesiae semetipsos semper affligendo angustam martyrii tenuerant viam, quando, irruente persecutionis articulo, hi etiam meruerunt martyrii palmas accipere, qui in pace Ecclesiae latas hujus saeculi vias sequi videbantur? Nec tamen hoc, quod de eisdem electis dicimus viris, de cunctis jam quasi in regulam tenemus. Nam cum persecutionis apertae tempus irruit, sicut plerique martyrium subire possunt, qui esse in pace Ecclesiae despicabiles videntur; ita nonnunquam in debilitatis formidinem corruunt, qui in pace prius Ecclesiae fortiter stare credebantur. Sed eos de quibus praediximus, fieri martyres potuisse fidenter fatemur, quia hoc jam ex eorum fine colligimus. Cadere enim nec in aperta persecutione poterant hi de quibus constat quia et usque ad finem vitae in occulta animi virtute perstiterunt. PETRUS: Ut asseris ita est, sed super indignos nos divinae misericordiae dispensationem miror, qui Langobardorum saevitiam ita moderatur, ut eorum sacerdotes sacrilegos, qui esse fidelium quasi victores videntur, orthodoxorum fidem persequi minime permittat.

CAPUT XXIX. De Ariano episcopo caecato.

[recensere]

GREGORIUS: Hoc, Petre, facere plerumque conati sunt, sed eorum saevitiae miracula superna restiterunt. Unde unum miraculum narro quod per Bonifacium monasterii mei monachum, qui usque ante quadriennium cum Langobardis fuit, adhuc ante triduum agnovi. Cum ad Spoletanam urbem Langobardorum episcopus, scilicet Arianus, venisset, et locum illic ubi solemnia sua ageret non haberet, coepit ab ejus civitatis episcopo Ecclesiam petere, quam suo errori dedicaret. Quod dum valde episcopus negaret, idem qui venerat Arianus, beati Pauli apostoli Ecclesiam illic cominus sitam se die altero violenter intraturum esse professus est. Quod ejusdem ecclesiae custos audiens, festinus cucurrit, ecclesiam clausit, seris munivit; facto autem vespere, lampades omnes exstinxit, seque in interioribus abscondit. In ipso autem subsequentis lucis crepusculo Arianus episcopus collecta multitudine advenit, clausas ecclesiae januas effringere paratus. Sed repente cunctae simul portae divinitus concussae, abjectis longius seris, apertae sunt, atque cum magno sonitu omnia ecclesiae claustra patuerunt; effuso desuper lumine, omnes quae exstinctae fuerant lampades accensae sunt. Arianus vero episcopus, qui vim facturus advenerat, subita caecitate percussus est, atque alienis jam manibus ad suum habitaculum reductus. Quod dum Langobardi in eadem regione positi omnes agnoscerent, nequaquam ulterius praesumpserunt catholica loca temerare. Miro enim modo res gesta est, ut quia ejusdem Ariani causa lampades in ecclesia beati Pauli fuerant exstinctae, uno eodemque tempore et ipse lumen perderet, et in ecclesiam lumen rediret.

CAPUT XXX. De Arianorum ecclesia, quae in Romana urbe catholica consecratione dedicata est.

[recensere]

Sed neque hoc sileam, quod ad ejusdem Arianae haereseos damnationem in hac quoque urbe ante biennium pietas superna monstravit. Ex his quippe quae narro alia populus agnovit, alia autem sacerdos et custodes Ecclesiae se audisse et vidisse testantur. Arianorum ecclesia in regione urbis hujus quae Subura dicitur, cum clausa usque ante biennium remansisset, placuit ut in fide catholica, introductis illic beati Sebastiani et sanctae Agathae martyrum reliquiis, dedicari debuisset; quod factum est. Nam cum magna populi multitudine venientes, atque omnipotenti Domino laudes canentes, eamdem Ecclesiam ingressi sumus. Cumque in ea jam missarum solemnia celebrarentur, et prae ejusdem loci angustia populi se turba comprimeret, quidam ex his qui extra sacrarium stabant porcum subito intra suos pedes huc illucque discurrere senserunt. Quem dum unusquisque sentiret, et juxta se stantibus indicaret, idem porcus ecclesiae januas petiit, et omnes per quos transiit in admirationem commovit; sed videri a nullo potuit, quamvis sentiri potuisset. Quod idcirco divina pietas ostendit, ut cunctis patesceret quia de loco eodem immundus habitator exiret. Peracta igitur celebratione missarum recessimus; sed adhuc nocte eadem magnus in ejusdem Ecclesiae tectis strepitus factus est, ac si in eis aliquis errando discurreret. Sequenti autem nocte gravior sonitus excrevit, cum subito tanto terrore insonuit, ac si omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset eversa; et protinus recessit, et nulla illic ulterius inquietudo antiqui hostis apparuit; sed per terroris sonitum quem fecit, innotuit a loco quem diu tenuerat quam coactus exibat. Post paucos vero dies, in magna serenitate aeris super altare ejusdem Ecclesiae nubes coelitus descendit, suoque illud velamine operuit, omnemque Ecclesiam tanto terrore ac suavitate odoris replevit, ut patentibus januis nullus illic praesumeret intrare. Sacerdos quoque et custodes, vel hi qui ad celebranda missarum solemnia venerant, rem videbant, ingredi minime poterant, et suavitatem mirifici odoris trahebant. Die vero alio, cum in ea lampades sine lumine dependerent, emisso divinitus lumine sunt accensae. Post paucos iterum dies, cum, expletis missarum solemniis, exstinctis lampadibus custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paululum intravit, et lampades quas exstinxerat lucentes reperit. Quas negligenter exstinxisse se credidit, eas jam sollicitius exstinxit, et exiens atque ecclesiam sollicitius clausit. Sed post horarum trium spatium regressus, lucentes lampades quas exstinxerat invenit, ut videlicet ex ipso lumine aperte claresceret quia locus ille a tenebris ad lucem venisset. Petr. Etsi in magnis sumus tribulationibus positi, quia tamen a conditore nostro non sumus omnino despecti, testantur ea quae audio ejus stupenda miracula. Gregor. Quamvis sola quae in Italia gesta sunt narrare decreveram, visne tamen ut, pro ostendenda ejusdem Arianae haereseos damnatione, transeamus verbo ad Hispanias, atque inde per Africam ad Italiam redeamus? PETRUS: Perge quo libet; nam laetus ducor, laetus reducor.

CAPUT XXXI. De Herminigildo rege Liuvigildi Visigothorum regis filio, pro fide catholica ab eodem patre suo occiso.

[recensere]

GREGORIUS: Sicut multorum qui ab Hispaniarum partibus veniunt relatione cognovimus, nuper Herminigildus rex Leuvigildi regis Visigothorum filius, ab Ariana haeresi ad fidem catholicam, viro reverentissimo Leandro Hispalitano episcopo, dudum mihi in amicitiis familiariter juncto, praedicante conversus est. Quem pater Arianus, ut ad eamdem haeresim rediret, et praemiis suadere, et minis terrere conatus est. Cumque ille constantissime responderet nunquam se veram fidem posse relinquere, quam semel agnovisset, iratus pater eum privavit regno, rebusque exspoliavit omnibus. Cumque nec sic virtutem mentis illius emollire valuisset, in arcta illum custodia concludens, collum manusque illius ferro ligavit. Coepit itaque idem Herminigildus rex juvenis terrenum regnum despicere, et forti desiderio coeleste quaerens, in ciliciis vinculatus jacere, omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnoverat nil fuisse quod potuerit auferri. Superveniente autem paschalis festivitatis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arianum episcopum misit, ut ex ejus manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus Ariano episcopo venienti exprobravit ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit; quia etsi exterius jacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reverso episcopo, Arianus pater infremuit, statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic ubi jacebat occiderent; quod et factum est. Nam mox ut ingressi sunt, securem cerebro ejus infigentes, vitam corporis abstulerunt; hocque in eo valuerunt perimere, quod ipse quoque qui peremptus est, in se constituerat despexisse. Sed pro ostendenda vera ejus gloria, superna quoque non defuere miracula. Nam coepit in nocturno silentio psalmodiae cantus ad corpus ejusdem regis et martyris audiri; atque ideo veraciter regis, quia et martyris. Quidam etiam ferunt quod illic nocturno tempore accensae lampades apparebant; unde et factum est quatenus corpus illius, ut videlicet martyris, jure a cunctis fidelibus venerari debuisset. Pater vero perfidus et parricida commotus poenitentia, hoc fecisse se doluit, nec tamen usque ad obtinendam salutem. Nam quia vera esset catholica fides agnovit, sed gentis suae timore perterritus, ad hanc pervenire non meruit. Qui oborta aegritudine ad extrema perductus, Leandro episcopo, quem prius vehementer afflixerat, Recharedum regem filium, quem in sua haeresi relinquebat, commendare curavit, ut in ipso quoque talia faceret, qualia et in fratre illius suis cohortationibus fecisset. Qua commendatione expleta defunctus est. Post cujus mortem Recharedus rex non patrem perfidum, sed fratrem martyrem sequens, ab Arianae haereseos pravitate conversus est, totamque Visigothorum gentem ita ad veram perduxit fidem, ut nullum in suo regno militare permitteret, qui regno Dei hostis existere per haereticam perfidiam non timeret. Nec mirum quod verae fidei praedicator factus est, qui frater est martyris, cujus hunc quoque merita adjuvant, ut ad omnipotentis Dei gremium tam multos reducat. Qua in re considerandum nobis est, quia totum hoc agi nequaquam posset, si Herminigildus rex pro veritate mortuus non fuisset. Nam sicut scriptum est: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc fieri videmus in membris, quod factum scimus in capite. In Visigothorum etenim gente unus mortuus est, ut multi viverent; et dum unum granum fideliter cecidit ad obtinendam vitam animarum, seges multa surrexit. PETRUS: Res mira, et nostris stupenda temporibus.

CAPUT XXXII. De episcopis Africanis qui pro defensione catholicae fidei abscissa ab Arianis Vandalis lingua nullum locutionis solitae sustinuere dispendium.

[recensere]

GREGORIUS: Justiniani quoque Augusti temporibus, dum contra catholicorum fidem exorta a Vandalis persecutio Ariana in Africa vehementer insaniret, quidam in defensione veritatis episcopi fortiter persistentes, ad medium sunt deducti. Quos Vandalorum rex verbis ac muneribus ad perfidiam flectere non valens, tormentis frangere posse se credidit. Nam cum eis in ipsa defensione veritatis silentium indiceret, nec tamen ipsi contra perfidiam tacerent, ne tacendo forsitan consensisse viderentur, raptus in furorem, eorum linguas abscidi radicitus fecit. Res mira et multis nota senioribus, quia ita post pro defensione veritatis etiam sine lingua loquebantur, sicut prius loqui per linguam consueverant. PETRUS: Mirandum valde et vehementer stupendum. GREGORIUS: Scriptum, Petre, est de Unigenito summi Patris: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. De cujus etiam virtute subjungitur: Omnia per ipsum facta sunt. Quid igitur miramur, si verba edere sine lingua potuit Verbum quod fecit linguam? PETRUS: Placet quod dicis. GREGORIUS: Hi itaque, eo tempore profugi, ad Constantantinopolitanam urbem venerunt. Eo quoque tempore quo pro explendis responsis Ecclesiae ad principem ipse transmissus sum, seniorem quemdam episcopum reperi qui se adhuc eorum ora sine linguis loquentia vidisse testabatur, ita ut apertis oribus clamarent: Ecce videte, quia linguas non habemus et loquimur. Videbatur enim a respicientibus, ut ferebat, quia abscissis radicitus linguis, quasi quoddam barathrum patebat in gutture, et tamen ore vacuo plena ad integrum verba formabantur. Quorum illic unus in luxuriam lapsus, mox privatus est dono miraculi; recto videlicet omnipotentis Dei judicio, ut qui carnis continentiam servare neglexerat, sine lingua carnea non haberet verba virtutis. Sed haec nos pro Arianae haereseos damnatione dixisse sufficiat, nunc ad ea quae nuper in Italia gesta sunt signa redeamus.

CAPUT XXXIII. De Eleutherio servo Dei.

[recensere]

GREGORIUS: Is autem, cujus superius memoriam feci, Eleutherius Pater monasterii beati evangelistae Marci, quod in Spoletanae urbis pomeriis situm est, diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conversatus, ibique defunctus est. Quem sui discipuli referebant orando mortuum suscitasse. Vir autem tantae simplicitatis erat et compunctionis, ut dubium non esset quod illae lacrymae ex tam humili simplicique mente editae apud omnipotentem Deum multa obtinere potuissent. Hujus ergo aliquod miraculum narro, quod inquisitus mihi simpliciter et ipse fatebatur. Quadam namque die dum iter carperet, facto vespere cum ad secedendum locus deesset, in monasterium virginum devenit, in quo quidam puer parvulus erat, quem malignus spiritus omni nocte vexare consueverat. Sed sanctimoniales feminae ut virum Dei susceperunt eum rogaverunt, dicentes: Tecum, Pater, hac nocte puer iste maneat. Quem ipse benigne suscepit, secumque eum nocte eadem jacere permisit. Facto autem mane coeperunt sanctimoniales feminae eumdem Patrem vigilanter inquirere, si quid ei puer quem dederant nocte eadem fecisset. Qui miratus cur ita requirerent, respondit: Nihil. Tunc illae ejusdem pueri innotuerunt causam, et quod malignus spiritus nulla ab eo nocte recederet indicaverunt, summopere postulantes ut hunc secum ad monasterium tolleret, quia jam vexationem illius videre ipsae non possent. Consensit senex, puerum ad monasterium duxit. Qui cum multo tempore in monasterio fuisset, atque ad hunc antiquus hostis accedere minime praesumpsisset, ejusdem senis animus de salute pueri immoderatius per laetitiam tactus est. Nam coram positis fratribus dixit: Fratres, diabolus ibi cum illis sororibus jocabatur; at vero ubi ad servos Dei ventum est, ad hunc puerum accedere non praesumpsit. Post quam vocem, hora eadem ac momento, idem puer coram cunctis fratribus diabolo se invadente vexatus est; quo viso senex, se protinus in lamentum dedit. Quem dum lugentem diu fratres consolari voluissent, respondit, dicens: Credite mihi, quia in nullius vestrum ore hodie panis ingreditur, nisi puer iste a daemonio fuerit ereptus. Tunc se in orationem cum cunctis fratribus stravit, et eo usque oratum est, quousque puer a vexatione sanaretur, Qui tam perfecte sanatus est, ut ad hunc malignus spiritus accedendi ausum ulterius non haberet. PETRUS: Credo quod ei elatio parva subrepserat, et ideo ejus discipulos omnipotens Deus facti illius esse voluit adjutores. GREGORIUS: Ita est; nam quia pondus miraculi solus portare non potuit, divisit hoc cum fratribus, et portavit. Hujus viri oratio quantae virtutis esset, in memetipso expertus sum. Nam cum quodam tempore in monasterio positus incisionem vitalium paterer, crebrisque angustiis per horarum momenta ad exitum propinquarem (quam medici molestiam Graeco eloquio syncopin vocant), et nisi me frequenter fratres cibo reficerent, vitalis mihi spiritus funditus intercidi videretur, paschalis supervenit dies. Et cum sacratissimo Sabbato, in quo omnes et parvuli pueri jejunant, ego jejunare non possem, coepi plus moerore quam infirmitate deficere. Sed tristis animus consilium citius invenit, ut eumdem virum Dei secreto in oratorium ducerem, eumque peterem quatenus mihi ut die illo virtus ad jejunandum daretur, suis apud omnipotentem Dominum precibus obtineret; quod et factum est. Nam mox ut oratorium ingressi sumus, a me humiliter postulatus, sese cum lacrymis in orationem dedit, et post paululum completa oratione exiit. Sed ad vocem benedictionis illius, virtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memoria tolleretur cibus et aegritudo. Coepi mirari quis essem, quis fuerim, quia et cum ad animum redibat infirmitas, nihil in me ex his quae memineram recognoscebam. Cumque in dispositione monasterii occupata mens esset, obliviscebar funditus aegritudinis meae. Si vero, ut praedixi, rediret aegritudo ad memoriam, cum tam fortem me esse sentirem, mirabar si non comedissem. Qui ad vesperam veniens, tantae me fortitudinis inveni, ut si voluissem, jejunium usque ad diem alterum transferre potuissem. Sicque factum est ut in me probarem ea etiam de illo vera esse quibus ipse minime interfuissem. PETRUS: Quia eumdem virum magnae compunctionis fuisse dixisti, ipsam lacrymarum vim largius addiscere cupio. Unde quaeso ut quot sunt genera compunctionis mihi edisseras.

CAPUT XXXIV. Quot sunt compunctionis genera.

[recensere]

GREGORIUS: In multas species, compunctio dividitur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur. Unde ex voce quoque poenitentium Jeremias ait: Divisiones aquarum deduxit oculus meus. Principaliter vero compunctionis genera duo sunt, quia Deum sitiens anima prius timore compungitur, post amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti aeterna supplicia pertimescit. At vero cum longa moeroris anxietudine fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amore coelestium gaudiorum animus inflammatur; et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum amarissime flere incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei; et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam flevit prius cum mala aeterna metuebat. Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis, trahat animum compunctioni dilectionis. Quod bene in sacra veracique historia figurata narratione describitur, quae ait quod Axa filia Caleb sedens super asinum suspiravit. Cui dixit pater suus: Quid habes? At illa respondit: Da mihi benedictionem; terram Australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Deditque ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Axa quippe super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno gemitu quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere; sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent, sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet, oportet nimis, ut aut timore supplicii, aut amore regni coelestis mala etiam quae antea perpetraverunt deplorent. Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit. Irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, ac post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorari debuisset. PETRUS: Placet quod dicis. Sed postquam hunc venerandae vitae Eleutherium hujus meriti fuisse dixisti, libet inquirere si nunc in mundo esse credendum est aliquos tales.

CAPUT XXXV. De Amantio presbytero provinciae Tusciae.

[recensere]

GREGORIUS: Floridus Tiburtinae Ecclesiae episcopus, cujus veritatis atque sanctitatis est dilectioni tuae incognitum non est. Hic mihi esse apud se presbyterum quemdam Amantium nomine praecipuae simplicitatis narravit virum; quem hoc habere virtutis perhibet, ut apostolorum more manum super aegros ponat, et saluti restituat, et quantumlibet vehemens aegritudo sit, ad tactum illius abscedat. Quem hoc etiam habere miraculi adjunxit, quia in quolibet loco quamvis immanissimae asperitatis serpentem repererit, mox ut eum signo crucis signaverit, exstinguit, ita ut virtute crucis quam vir Dei digito ediderit, diruptis visceribus moriatur. Quem si quando serpens in foramine fugerit, signo crucis os foraminis benedicit, statimque ex foramine serpens jam mortuus trahitur. Quem tantae virtutis virum ipse etiam videre curavi, eumque ad me deductum in infirmorum domo paucis diebus manere volui, ubi, si qua adesset curationis gratia, citius probari potuisset. Ibi autem quidam inter aegros alios mente captus jacebat, quem medici Graeco vocabulo phreneticum appellant. Qui nocte quadam cum magnas voces, scilicet ut insanus, ederet, cunctosque aegros immensis clamoribus perturbaret, ita ut nulli illic capere somnum liceret, fiebat res valde miserabilis, quia unde unus male, inde omnes deterius habebant. Sed sicut et prius a reverentissimo viro Florido episcopo, qui tunc cum praedicto presbytero illic pariter manebat, et post a puero qui nocte eadem aegrotantibus serviebat, subtiliter agnovi, idem venerabilis presbyter de proprio stratu surgens, ad lectum phrenetici silenter accessit, et super eum positis manibus oravit. Moxque illum melius habentem tulit, atque in superiora domus secum ad oratorium duxit, ubi pro eo liberius orationi incubuit, et statim eum sanum ad lectum proprium reduxit, ita ut nullas ulterius voces ederet, nec jam aegrotorum quempiam aliquo clamore perturbaret; nec jam aegritudinem auxit alienam, qui perfecte receperat mentem suam. Ex quo ejus uno facto didicimus ut de eo illa omnia audita crederemus. PETRUS: Magna vitae aedificatio est, videre viros tam mira facientes, atque in civibus suis Jerusalem coelestem in terra conspicere.

CAPUT XXXVI. De Maximiano Syracusanae civitatis episcopo.

[recensere]

GREGORIUS: Neque hoc silendum puto, quod omnipotens Deus super Maximianum famulum suum, nunc Syracusanum episcopum, tunc autem mei monasterii Patrem, dignatus est monstrare miraculum. Nam dum jussione pontificis mei in Constantinopolitanae urbis palatio responsis ecclesiasticis deservirem, illuc ad me idem venerabilis Maximianus charitate exigente cum fratribus venit. Qui cum ad monasterium meum Romam rediret, in mari Adriatico nimia tempestate deprehensus, inaestimabili ordine atque inusitato miraculo erga se cunctosque qui cum eo aderant, omnipotentis Dei et iram cognovit, et gratiam. Nam cum in eorum morte ventorum nimietatibus elevati fluctus saevirent, ex navi clavi perditi, arbor abscissa est, vela in undis projecta, totumque vas navis quassatum nimiis fluctibus, ab omni fuerat sua compage dissolutum. Rimis itaque patentibus intravit mare, atque usque ad superiores tabulas implevit navem, ita ut non tam navis intra undas quam undae jam intra navem esse viderentur. Tunc in eadem navi residentes non jam ex morte vicina, sed ex ipsa ejus praesentia ac visione turbati omnes, sibimet pacem dederunt, corpus et sanguinem Redemptoris acceperunt, Deo se singuli commendantes, ut eorum animas benigne susciperet, quorum corpora in tam pavenda morte tradiderat. Sed omnipotens Deus, qui eorum mentes mirabiliter terruit, eorum quoque vitam mirabilius servavit. Nam diebus octo navis eadem usque ad superiores tabulas aquis plena, iter proprium peragens enatavit; nono autem die in Cotronensis castri portum deducta est. Ex qua exierunt omnes incolumes, qui cum praedicto venerabili viro Maximiano navigabant. Cumque post eos ipse quoque fuisset egressus, mox in ejusdem portus profundum navis demersa est, ac si illis egredientibus pro pondere sublevatione caruisset; et quae plena hominibus in pelago aquas portaverat, atque nataverat, Maximiano cum suis fratribus recedente, aquas sine hominibus in portu non valuit portare; ut hinc omnipotens Deus ostenderet quia hanc onustam sua manu tenuerat, quae ab hominibus vacua et derelicta super aquas non potuit manere.

CAPUT XXXVII. De Sanctulo presbytero provinciae Nursiae.

[recensere]

GREGORIUS: Ante dies quoque fere quadraginta vidisti apud me eum, cujus superius memoriam feci, venerabilis vitae presbyterum Sanctulum nomine, qui ad me ex Nursiae provincia annis singulis venire consuevit. Sed ex eadem provincia quidam monachus ante triduum venit, qui gravis nuntii moerore me perculit, quia eumdem virum obiisse nuntiavit. Hujus ergo viri, etsi non sine gemitu dulcedinis recolo, jam tamen sine formidine virtutes narro, quas a vicinis ejus sacerdotibus mira veritate et simplicitate praeditis agnovi. Et sicut inter amantes se animos magnum charitatis familiaritas ausum praebet, a me plerumque ex dulcedine exactus, ipse quoque de his quae egerat extrema quaedam fateri cogebatur. Hic namque quodam tempore cum in prelo Langobardi olivas premerent, ut in oleum liquari debuissent, sicut jocundi erat et vultus et animi, utrem vacuum ad prelum detulit, laborantesque Langobardos laeto vultu salutavit, utrem protulit, et jubendo potius quam petendo eum impleri sibi dixit. Sed gentiles viri, qui tota jam die frustra laboraverant, atque ab olivis exigere oleum torquendo non poterant, verba illius moleste susceperunt, eumque injuriis insectati sunt. Quibus vir Domini laetiori adhuc vultu respondit, dicens: Sic pro me oretis, istum utrem Sanctulo impleatis, et sic a vobis revertetur. Cumque illi ex olivis oleum defluere non cernerent, et virum Dei ad implendum utrem sibi insistere viderent, vehementer accensi, majoribus hunc verborum contumeliis detestari coeperunt. Vir autem Dei videns quod ex prelo oleum nullo modo exiret, aquam sibi dari petiit, quam cunctis videntibus benedixit, atque in prelum suis manibus jactavit. Ex qua protinus benedictione tanta ubertas olei erupit, ut Langobardi, qui prius diu incassum laboraverant, non solum sua vascula omnia, sed utrem quoque quem vir Dei detulerat implerent, et gratias agerent, quia is qui oleum petere venerat, benedicendo dedit quod postulabat. Alio quoque tempore vehemens ubique fames incubuerat, et beati Laurentii martyris ecclesia fuerat a Langobardis incensa. Quam vir Dei restaurare cupiens, artifices multos, ac plures subministrantes operarios adhibuit, quibus necesse erat ut quotidiani sumptus laborantibus sine dilatione praeberentur. Sed exigente ejusdem famis necessitate, panis defuit; coeperuntque laborantes instanter victum quaerere, quia vires ad laborem per inopiam non haberent. Quod vir Dei audiens, eos verbis consolabatur foris, promittendo quod deerat; sed ipse graviter anxiabatur intus, exhibere cibum non valens quem promittebat. Cum vero huc illucque anxius pergeret, devenit ad clibanum, in quo vicinae mulieres pridie panes coxerant, ibique incurvatus aspexit, ne forte panis a coquentibus remansisset. Tunc repente panem mirae magnitudinis, atque insoliti candoris invenit: quem quidem tulit, sed deferre artificibus noluit, ne fortasse alienus esset, et culpam velut ex pietate perpetraret. Per vicinas itaque hunc mulieres detulit, eumque omnibus ostendit, ac ne cui earum remansisset inquisivit. Omnes autem quae pridie panem coxerant, suum hunc esse negaverunt, atque panes suos numero integro se a clibano retulisse professae sunt. Tunc laetus vir Domini perrexit ad multos artifices cum uno pane; ut omnipotenti Deo gratias agerent admonuit; et quia eis annonam praebuerat, indicavit; eisque ad refectionem protinus invitatis inventum panem apposuit. Quibus sufficienter pleneque satiatis, plura ex eo quam ipse panis fuerat, fragmenta collegit. Quae die quoque altero eis ad refectionem intulit; sed id quod ex fragmentis supererat, ipsa quoque, quae apposita fuerant, fragmenta superabat. Factumque est ut per dies decem omnes illi artifices atque operarii ex illo uno pane satiati, hunc et quotidie ederent, et ex eo quotidie quod edi posset in crastinum superesset, ac si fragmenta panis illius per esum crescerent, et cibum comedentium ora repararent. PETRUS: Mira res, atque in exemplum Dominici operis vehementer omnibus stupenda. GREGORIUS: Ipse, Petre, multos de uno pane pavit per servum, qui ex quinque panibus quinque millia hominum satiavit per semetipsum, qui pauca seminis grana in innumera segetum frumenta multiplicat, qui ipsa quoque semina produxit ex terra et simul omnia creavit ex nihilo. Sed ne diutius mireris quid in virtute Domini venerandus vir Sanctulus exterius fecerit, audi ex virtute Domini qualis interius fuit. Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant, interficere cogitabant. Advesperascente autem die, vir Dei Sanctulus ab eisdem Langobardis petiit ut relaxari eique vita concedi debuisset, quod posse se facere omnino negaverunt. Cumque mortem illius deliberasse eos cerneret, petiit ut sibi ad custodiam tradi debuisset. Cui protinus responderunt: Tibi quidem eum ad custodiendum damus, sed ea conditione interposita, ut si iste fugerit, pro eo ipse moriaris. Quod vir Domini libenter accipiens, praedictum diaconum in suam suscepit fidem; quem nocte media cum Langobardos omnes somno gravi depressos aspiceret, excitavit et ait: Surge, et concitus fuge, liberet te omnipotens Deus. Sed idem diaconus promissionis ejus non immemor, respondit dicens: Fugere, Pater, non possum, quia si ego fugero, pro me sine dubio ipse morieris. Quem vir Domini Sanctulus ad fugiendum compulit, dicens: Surge, et vade, te omnipotens Deus eripiat; nam ego in manu ejus sum, tantum in me possunt facere, quantum ipse permiserit. Fugit itaque diaconus, et quasi deceptus in medio fidejussor remansit. Facto igitur mane Langobardi, qui diaconum ad custodiendum dederant, venerunt, quem dederant petierunt; sed hunc venerandus presbyter fugisse respondit. Tunc illi inquiunt: Scis ipse melius quid convenit. Servus autem Domini constanter ait: Scio. Cui dixerunt: Bonus homo es, nolumus te per varios cruciatus mori, elige tibi mortem quam vis. Quibus vir Domini respondit, dicens: In manu Dei sum, ea morte me occidite qua me occidi ipse permiserit. Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit ut eum capite truncare debuissent, quatenus sine gravi cruciatu vitam ejus compendiosa morte terminarent. Cognito itaque quod Sanctulus qui inter eos pro sanctitatis reverentia magni honoris habebatur occidendus esset, omnes qui in eodem loco inventi sunt Langobardi convenerunt (sicut sunt nimiae crudelitatis) laeti ad spectaculum mortis. Circumsteterunt itaque acies. Vir autem Domini deductus in medium est, atque ex omnibus viris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset quin uno ictu caput ejus abscinderet. Venerandus igitur vir inter armatos deductus, ad sua arma statim cucurrit; nam petiit ut sibi paululum orandi licentia daretur. Cui dum concessum fuisset, in terram se stravit et oravit. Qui dum paulo diutius oraret, hunc electus interfector calce pulsavit ut surgeret, dicens: Surge, et flexo genu tende cervicem. Surrexit autem vir Domini, genuflexit, cervicem tetendit, sed tenso collo eductam contra se spatham intuens, hoc unum publice fertur dixisse: Sancte Joannes, suscipe illam. Tunc electus carnifex evaginatum gladium tenens, nisu forti in altum brachium percussurus levavit, sed deponere nullo modo potuit, nam repente diriguit, et erecto in coelum gladio brachium inflexibile remansit. Tunc omnis Langobardorum turba quae ad illud mortis spectaculum aderat, in laudis favorem conversa, mirari coepit, virumque Dei cum timore venerari, quia profecto claruerat cujus sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. Itaque postulatus ut surgeret, surrexit; postulatus ut brachium sui carnificis sanaret, negavit, dicens: Ego pro eo nullo modo orabo, nisi mihi ante juramentum dederit quia cum ista manu Christianum hominem non occidat. Sed Langobardus idem, qui, ut ita dicam, brachium contra Deum tendendo perdiderat, poena sua exigente, compulsus est jurare se Christianum hominem nunquam occidere. Tunc vir Domini praecepit, dicens: Depone manum deorsum. Qui statim deposuit. Atque illico adjunxit: Remitte gladium in vaginam. Et statim remisit. Omnes ergo tantae virtutis hominem cognoscentes, boves et jumenta quae depraedati fuerant, certatim ei offerre in munere volebant; sed vir Domini tale munus suscipere renuit, munus autem bonae mercedis quaesivit, dicens: Si mihi aliquid vultis concedere, omnes captivos quos habetis mihi tribuite, ut habeam unde pro vobis debeam orare. Factumque est; et omnes captivi cum eo dimissi sunt, atque, superna gratia disponente, cum se unus pro uno morti obtulit, multos a morte liberavit. PETRUS: Mira res, et quamvis hanc ab aliis et ipse cognoverim, vere tamen fateor quia mihi quoties narratur innovatur. GREGORIUS: Nihil in hac re in Sanctulo mireris, sed pensa, si potes, quis ille spiritus fuerit, qui ejus tam simplicem mentem tenuit, atque in tanto virtutis culmine erexit. Ubi enim ejus animus fuit, quando mori pro proximo tam constanter decrevit, et pro temporali vita fratris unius suam despexit, atque sub gladio cervicem tetendit? Quae ergo vis amoris illud cor tenuit, quod mortem suam pro unius salute proximi non expavit? Scimus certe quia idem venerabilis vir Sanctulus ipsa quoque elementa litterarum bene non noverat. Legis praecepta nesciebat; sed quia plenitudo legis est charitas, legem totam in Dei ac proximi dilectione servavit; et quod foris in cognitione non noverat, intus vivebat in amore. Et qui nunquam fortasse legerat quod de Redemptore Joannes Apostolus dixit: Quoniam sicut ille pro nobis animan suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere, tam sublime apostol cum praeceptum faciendo magis quam sciendo noverat. Comparemus, si placet, cum hac nostra indocta scientia illius doctam ignorantiam. Ubi haec nostra jacet, ibi illius disciplina eminet. Nos de virtutibus vacui loquimur, et quasi inter fructifera arbusta positi, odoramus poma, nec manducamus; ille virtutum fructus carpere noverat, quamvis hos in verbis odorare nesciebat. PETRUS: Quidnam, quaeso te, esse existimas, quod boni quique subtrahuntur; et qui vivere ad aedificationem multorum poterant, aut penitus inveniri nequeunt, aut certe jam omnimodo rarescunt? GREGORIUS: Malitia remanentium meretur, ut hi qui prodesse poterant festine subtrahantur: et cum mundi finis appropinquat, electi tolluntur, ne deteriora videant. Hinc enim proheta ait: Justus perit, et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat. Hinc rursus scriptum est: Aperite, ut exeant qui conculcent eam, tollite de via lapides. Hinc Salomon ait: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi. Quo igitur finis mundi urget, eo necesse est ut vivi lapides ad aedificium coeleste colligantur, quatenus Jerusalem nostra in mensuram suae constructionis excrescat. Nec tamen ita omnes electos subtrahi credimus, ut soli in mundo perversi remaneant, quia nunquam peccatores ad lamentum poenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exempla, quae eorum mentem traherent. PETRUS: Incassum subtrahi bonos queror, qui perire catervatim et malos video.

CAPUT XXXVIII. De visione Redempti Ferentinae civitatis episcopi.

[recensere]

GREGORIUS: Hac de re nihil, Petre, mireris; nam Redemptum Ferentinae civitatis episcopum, vitae venerabilis virum, qui ante hos fere annos septem ex hoc mundo migravit, tua dilectio cognitum habuit. Hic sicut mihi adhuc in monasterio posito valde familiariter jungebatur, hoc quod Joannis junioris praedecessoris mei tempore de mundi fine cognoverat, sicut longe lateque claruerat, a me requisitus mihi ipse narrabat. Aiebat namque quia quadam die dum parochias suas ex more circuiret, pervenit ad Ecclesiam beati Eutychii martyris. Advesperascente autem die stratum fieri sibi juxta sepulcrum martyris voluit, atque ibi post laborem quievit, cum nocte media, ut asserebat, nec dormiebat, nec perfecte vigilare poterat; sed depressus, ut solet, somno, gravabatur quodam pondere vigilans animus, atque ante eum idem beatus martyr Eutychius astitit, dicens: Redempte, vigilas? Cui respondit: Vigilo. Qui ait: Finis venit universae carnis, finis venit universae carnis, finis venit universae carnis. Post quam trinam vocem visio martyris, quae mentis ejus oculis apparebat, evanuit. Tunc vir Dei surrexit, seque in orationis lamentum dedit. Mox enim illa terribilia in coelo signa secuta sunt, ut hastae atque acies igneae ab Aquilonis parte viderentur. Mox effera Langobardorum gens de vagina suae habitationis educta, in nostram cervicem grassata est atque humanum genus, quod in hac terra prae nimia multitudine quasi spissae segetis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatae urbes, eversa castra, concrematae ecclesiae, destructa sunt monasteria virorum ac feminarum, desolata ab hominibus praedia, atque ab omni cultore destituta, in solitutudine vacat terra, nullus hanc possessor inhabitat, occupaverunt bestiae loca quae prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus agatur, ignoro. Nam in hac terra, in qua nos vivimus, finem suum mundus jam non nuntiat, sed ostendit. Tanto ergo nos necesse est instantius aeterna quaerere, quanto a nobis cognoscimus velociter temporalia fugisse. Despiciendus a nobis hic mundus fuerat, etiam si blandiretur, si rebus prosperis demulceret animum; at postquam tot flagellis premitur, tanta adversitate fatigatur, tot nobis quotidie dolores ingeminat, quid nobis aliud quam ne diligatur clamat? Multa autem fuerant quae adhuc de electorum factis narrari debuissent, sed haec silentio supprimo, quia ad alia festino. PETRUS: Quia multos intra sanctae Ecclesiae gremium constitutos de vita animae post mortem carnis perpendo dubitare, quaeso ut debeas, vel quae ex ratione suppetunt, vel si qua animarum exempla animo occurrunt, pro multorum aedificatione dicere, ut hi qui suspicantur, discant cum carne animam non finiri. GREGORIUS: Laboriosum valde hoc opus est, et maxime occupato animo atque ad alia tendenti. Sed si sunt quibus prodesse valeat, voluntatem meam procul dubio postpono utilitati proximorum, et, in quantum Deo largiente valuero, quod anima post carnem vivat subsequenti hoc quarto volumine demonstrabo.