Jump to content

Dialogi (Gregorius Magnus)/Liber IV

Checked
E Wikisource

CAPUT I. Quod aeterna ac spiritalia ideo a carnalibus minus credantur, quia ea quae audiunt per experimentum minime noverunt.

[recensere]

GREGORIUS: Postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, expulsus est primus humani generis parens, in hujus caecitatis atque exsilii quam patimur venit aerumnam, quia peccando extra semetipsum fusus, jam illa coelestis patriae gaudia, quae prius contemplabatur, videre non potuit. In paradiso quippe assueverat homo verbis Dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et celsitudine visionis interesse; sed postquam huc cecidit, ab illo quo implebatur mentis lumine recessit. Ex cujus videlicet carne nos in hujus exsilii caecitate nati, audivimus quidem coelestem esse patriam, audivimus ejus cives angelos Dei, audivimus eorumdem angelorum socios spiritus justorum et perfectorum. Sed carnales quique, quia illa invisibilia scire non valent per experimentum, dubitant utrumne sit quod corporalibus oculis non vident. Quae nimirum dubietas in primo parente nostro esse non potuit, quia exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amiserat, quia viderat recolebat. Hi autem sentire vel recolere audita non possunt, quia eorum nullum, sicut ille, saltem de praeterito, experimentum tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem, ibique pariat puerum, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat; cui si fortasse mater quae hunc genuit, solem, lunam, stellas, montes et campos, volantes aves, currentes equos nominet, ille vero qui est in carcere natus et nutritus nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimentum non novit, veraciter esse diffidat; ita in hac exsilii sui caecitate nati homines, dum esse summa et invisibilia audiunt, diffidunt an vera sint, quia sola haec infima in quibus nati sunt visibilia noverunt. Unde factum est ut ipse invisibilium et visibilium Creator ad humani generis redemptionem Unigenitus Patris veniret, et sanctum Spiritum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum vivificati crederemus, quae adhuc scire per experimentum non possumus. Quotquot ergo hunc spiritum haereditatis nostrae pignus accepimus, de vita invisibilium non dubitamus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio majorum dictis fidem praebere, eisque jam per Spiritum sanctum invisibilium experimentum habentibus credere, quia et stultus est puer si matrem ideo aestimet de luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras carceris agnovit. PETRUS: Placet valde quod dicis. Sed qui esse invisibilia non credit, profecto infidelis est; qui vero infidelis est, in eo quod dubitat, fidem non quaerit, sed rationem.

CAPUT II. Quod sine fide neque infidelis vivat.

[recensere]

GREGORIUS Audenter dico, quia sine fide neque infidelis vivit. Nam si eumdem infidelem percunctari voluero, quem patrem vel quam matrem habuerit, protinus respondebit, illum atque illam. Quem si statim requiram utrumne noverit quando conceptus sit, vel viderit quando natus, nihil horum se vel nosse, vel vidisse fatebitur, et tamen quod non vidit, credit. Nam illum patrem illamque se habuisse matrem absque dubitatione testatur. PETRUS: Fateor quia nunc usque nescivi quod infidelis haberet fidem. GREGORIUS: Habent etiam infideles fidem, sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam provocandi, quia si de ipso suo visibili corpore credunt quod minime viderunt, cur invisibilia non credunt, quae corporaliter videri non possunt;

CAPUT III. Quod tres vitales spiritus sunt creati.

[recensere]

Nam quia post mortem carnis vivat anima, patet ratio, sed fidei admista. Tres quippe vitales spiritus creavit omnipotens Deus: unum qui carne non tegitur; alium qui carne tegitur, sed non cum carne moritur; tertium qui carne tegitur, et cum carne moritur. Spiritus namque est qui carne non tegitur, angelorum; spiritus qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum; spiritus qui carne tegitur, et cum carne moritur, jumentorum omniumque brutorum animalium. Homo itaque sicut in medio creatus est, ut esset inferior angelo, superior jumento, ita aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum infimo: immortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem vero carnis cum jumento; quousque et ipsam mortalitatem carnis gloria resurrectionis absorbeat, et inhaerendo spiritui caro servetur in perpetuum, quia et ipse spiritus inhaerendo carni servatur in Deum. Quae tamen caro nec in reprobis inter supplicia perfecte deficit, quia semper deficiendo subsistit; ut qui spiritu et carne peccaverunt, semper essentialiter viventes, et carne et spiritu sine fine moriantur. PETRUS: Rationi fidelium placent cuncta quae dicis. Sed quaeso te, dum spiritus hominum atque jumentorum tanta distinctione discernas, quid est quod Salomon ait: Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis; idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio ? Qui adhuc eamdem suam sententiam subtiliter exsequens, adjungit: Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur, similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius. Quibus adhuc verbis generalem definitionem subinfert dicens: Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum; de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

CAPUT IV. De quaestione Salomonis qua dicitur: Unus interitus est hominis et jumentorum.

[recensere]

GREGORIUS: Salomonis liber in quo haec scripta sunt, Ecclesiastes appellatus est. Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione vero sententia promitur, per quam tumultuosae turbae seditio comprimatur. Et cum multi diversa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per tentationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem movet, quasi tot in se personas diversorum suscipit. Sed concionator verax velut extensa manu omnium tumultus sedat, eosque ad unam sententiam revocat, cum in ejusdem libri termino ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et mandata ejus observa; hoc est enim omnis homo. Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem secum pariter omnes admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: Omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est quia in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est. Unde et alia sunt quae in libro eodem per inquisitionem moventur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex tentati profert animo, atque adhuc hujus mundi delectationibus dediti; alia vero in quibus ea quae rationis sunt disserit, ut animum a delectatione compescat. Ibi namque ait: Hoc itaque mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo. Et longe inferius subjungit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse videbatur ad domum convivii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex infirmantium persona intulit, hoc vero ex rationis definitione subjunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: In illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurus sit . Rursum illic scriptum est: Laetare, juvenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: Adolescentia enim et voluptas vana sunt. Qui dum hoc postmodum vanum esse redarguit, quod prius admonuisse videbatur, patenter indicat, quia illa quasi ex desiderio carnali verba intulit, haec vero ex judicii veritate subjunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis, denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex judicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad domum convivii; et sicut laetari debere juvenem in adolescentia sua, quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et voluptatem vana esse redarguit; ita etiam concionator noster, velut ex mente infirmantium humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit: Unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: Quid habet amplius sapiens a stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Qui igitur dixit: Nihil habet homo jumentis amplius, ipse rursum definivit, quia habet aliquid sapiens non solum amplius a jumento, sed etiam ab homine stulto, videlicet ut pergat illuc ubi est vita. Quibus verbis primum indicat quia hic hominum vita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo homo hoc amplius jumentis, quia illa post mortem non vivunt, hic vero tunc vivere inchoat, cum per mortem carnis hanc visibilem vitam consummat. Qui etiam longe inferius dicit: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Quomodo ergo unus interitus est hominis et jumenti, et aequa utriusque conditio? Aut quomodo nihil habet homo jumentis amplius, cum jumenta post mortem carnis non vivunt; hominum vero spiritus pro malis suis operibus post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur? Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur quia concionator verax et illud ex tentatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali veritate definivit. PETRUS: Libet nescisse quod requisivi, dum me in tanta subtilitate contigit discere quod nescivi. Sed quaeso te, ut me aequanimiter feras, si ipse quoque apud te more Ecclesiastis nostri, infirmantium in me personam suscepero, ut eisdem infirmantibus prodesse propinquius quasi per eorum inquisitionem possim. GREGORIUS: Cur condescendentem te infirmitati proximorum aequanimiter non feram, cum Paulus dicat: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos? Quod ipse quoque dum ex condescensione charitatis egeris, in hac re amplius venerari debes, in qua morem egregii praedicatoris imitaris.

CAPUT V. De quaestione animae invisibiliter exeuntis, an sit quae videri non potest.

[recensere]

PETRUS: Quodam fratre moriente praesentem me fuisse contigit. Qui repente dum loqueretur, vitalem emisit flatum; et quem prius mecum loquentem videbam, subito extinctum vidi. Sed ejus anima utrum egressa sit, an non, non vidi; et valde durum videtur ut credatur res esse, quam nullus valeat videre. GREGORIUS: Quid mirum, Petre, si egredientem animam non vidisti, quam et manentem in corpore non vides? Nunquidnam modo cum mecum loqueris quia videre in me non vales animam meam, idcirco me esse exanimem credis? Natura quippe animae invisibilis est, atque ita ex corpore invisibiliter egreditur, sicut in corpore invisibiliter manet.

CAPUT VI. Quod vita animae manentis in corpore sicut deprehenditur ex motu membrorum, sic vita animae post corpus in sanctis pensanda est ex virtute miraculorum.

[recensere]

PETRUS: Sed vitam animae in corpore manentis pensare possum ex ipsis motibus corporis, quia nisi corpori anima adesset, ejusdem membra corporis moveri non possent; vitam vero animae post carnem in quibus motibus quibusve operibus video, ut ex rebus visis esse colligam quod videre non possum? GREGORIUS: Non quidem similiter, sed dissimiliter dico, quia sicut vis animae vivificat et movet corpus, sic vis divina implet quae creavit omnia; et alia inspirando vivificat, aliis tribuit ut vivant, aliis vero hoc solummodo praestat ut sint. Quia vero esse non dubitas creantem et regentem, implentem et circumplectentem, transcendentem et sustinentem, incircumscriptum atque invisibilem Deum, ita dubitare non debes hunc invisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad ejus similitudinem tendere cui ministrant, ut quae invisibili serviunt, esse invisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus, nisi sanctos angelos, et spiritus justorum? Sicut ergo motum considerans corporis, vitam animae in corpore manentis perpendis ab imo, ita vitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo, quia potest invisibiliter vivere, quam oportet in obsequio invisibilis Conditoris manere. PETRUS: Recte totum dicitur, sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non valet videre. GREGORIUS: Cum Paulus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri. Nam credi jam non potest quod videri potest. Ut tamen te breviter reducam ad te, nulla visibilia nisi per invisibilia videntur. Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid corporeum videret, nisi hunc res incorporea ad videndum acueret. Nam tolle mentem quae non videtur, et incassum patet oculus qui videbat. Subtrahe animam corpori, remanent procul dubio oculi in corpore aperti. Si igitur per se videbant, cur discedente anima nihil vident? Hinc ergo collige quia ipsa quoque visibilia non nisi per invisibilia videntur. Ponamus quoque ante oculos mentis aedificari domum, immensas moles levari, pendere magnas in machinis columnas; quis, quaeso te, hoc opus operatur, corpus visibile quod illas moles manibus trahit, an invisibilis anima quae vivificat corpus? Tolle enim quod non videtur in corpore, et mox immobilia remanent cuncta quae moveri videbantur, visibilia corpora metallorum. Qua ex re pensandum est quia in hoc quoque mundo visibili nihil nisi per creaturam invisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens Deus aspirando vel implendo ea quae ratione subsistunt, et vivificat, et movet invisibilia; ita ipsa quoque invisibilia implendo movent atque vivificant carnalia corpora quae videntur. PETRUS: Istis, fateor, allegationibus libenter victus, prope nulla jam esse haec visibilia existimare compellor, qui prius in me infirmantium personam suscipiens, de invisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis; sed tamen sicut vitam animae in corpore manentis ex motu corporis agnosco, ita vitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus attestantibus, cognoscere cupio. GREGORIUS: Hac in re si cor paratum tuae dilectionis invenio, in allegatione minime laboro. Nunquidnam sancti apostoli et martyres Christi praesentem vitam despicerent, et in mortem carnis animas ponerent, nisi certiorem animarum vitam subsequi scirent? Tu vero ipse inquies quia vitam animae in corpore manentis ex motibus corporis agnoscis; et ecce hi qui animas in mortem posuerunt, atque animarum vitam post mortem carnis esse crediderunt, quotidianis miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt, et sanantur; perjuri veniunt, et daemonio vexantur, daemoniaci veniunt, et liberantur; leprosi veniunt, et mundantur; deferuntur mortui, et suscitantur. Pensa itaque eorum animae qualiter vivunt illic ubi vivunt, quorum hic mortua corpora in tot miraculis vivunt. Si igitur vitam animae manentis in corpore deprehendis ex motu membrorum, cur non perpendis vitam animae post corpus, etiam per ossa mortua in virtute miraculorum? PETRUS: Nulla, ut opinor, huic allegationi ratio obsistit, in qua ex rebus visibilibus cogimur credere quod non videmus.

CAPUT VII. De egressibus animarum.

[recensere]

GREGORIUS: Paulo superius questus es, morientis cujusdam egredientem animam te non vidisse; sed hoc ipsum jam culpae fuit, quod corporeis oculis rem videre invisibilem quaesisti. Nam multi nostrorum mentis oculum fide pura et ubere oratione mundantes, egredientes e carne animas frequenter viderunt. Unde nunc mihi necesse est vel qualiter egredientes animae visae sint, vel quanta ipsae dum egrederentur viderint enarrare, quatenus fluctuanti animo, quod plene ratio non valet, exempla suadeant. In secundo namque hujus operis libro jam praefatus sum quod vir venerabilis Benedictus, sicut a fidelibus ejus discipulis agnovi, longe a Capuana urbe positus, Germani ejusdem urbis episcopi animam nocte media in globo igneo ad coelum ferri ab angelis aspexit. Qui eamdem quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato sinu quasi sub uno solis radio cunctum in suis oculis collectum mundum vidit.

CAPUT VIII. De egressu animae Speciosi monachi.

[recensere]

Eisdem quoque discipulis illius narrantibus didici, quia duo nobiles viri, atque exterioribus studiis eruditi germani fratres, quorum unus Speciosus, alter vero Gregorius dicebatur, ejus se regulae in sancta conversatione tradiderunt. Quos idem Pater venerabilis in monasterio, quod juxta Terracinensem urbem construxerat, fecit habitare. Qui multas quidem pecunias in hoc mundo possederant, sed cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione largiti sunt, et in eodem monasterio permanserunt. Quorum unus, scilicet Speciosus, dum pro utilitate monasterii juxta Capuanam urbem missus fuisset, die quadam frater ejus Gregorius cum fratribus ad mensam sedens atque convescens, per spiritum sublevatus aspexit, et vidit Speciosi germani sui animam tam longe a se positi de corpore exire; quod mox fratribus indicavit, atque festinans cucurrit, jamque eumdem fratrem suum sepultum reperit, quem tamen hora ea qua viderat exisse de corpore invenit.

CAPUT IX. De anima cujusdam inclusi.

[recensere]

Quidam religiosus atque fidelissimus vir adhuc mihi in monasterio posito narravit quod aliqui de Siciliae partibus navigio Romam petentes, in mari medio positi, cujusdam servi Dei qui in Samnio fuerat inclusus, ad coelum ferri animam viderunt. Qui descendentes ad terram, causamque an ita esset acta perscrutantes, illo die invenerunt obiisse Dei famulum, quo eum ad coelestia regna ascendisse cognoverunt.

CAPUT X. De egressu animae Spei abbatis.

[recensere]

Adhuc in monasterio meo positus cujusdam valde venerabilis viri relatione cognovi quod dico. Aiebat enim quia venerabilis Pater nomine Spes, monasterium construxit in loco cui vocabulum Cample est, qui sexti ferme milliarii interjacente spatio a vetusta Nursiae urbe disjungitur. Hunc omnipotens et misericors Deus ab aeterno verbere flagellando protexit, eique dispensationis suae maximam severitatem servavit et gratiam; quantumque eum prius flagellando diligeret, postmodum perfecte sanando monstravit. Ejus namque oculos per quadraginta annorum spatium continuae caecitatis tenebris pressit, nullum ei lumen vel extremae visionis aperiens. Sed quia nemo in verbere illius gratia se destituente subsistit, et nisi idem misericors Pater qui poenam irrogat patientiam praestet, mox per impatientiam peccatum nobis ipsa auget correptio peccatorum, fitque modo miserabili ut culpa nostra unde sperare debuit terminum, inde sumat augmentum; idcirco nostra Deus infirma conspiciens, flagellis suis custodiam permiscet, atque in percussione sua electis filiis nunc misericorditer justus est, ut sint quibus postea debeat juste misereri. Unde venerabilem senem dum exterioribus tenebris premeret, interna nunquam luce destituit. Qui cum flagello fatigaretur corporis, habebat per sancti Spiritus custodiam, consolationem cordis. Cum vero jam anni quadragesimi fuisset in caecitate tempus expletum, ei Dominus lumen reddidit, et vicinum suum obitum denuntiavit, atque ut monasteriis circumquaque constructis verbum vitae praedicaret admonuit, quatenus corporis recepto lumine, visitatis in circuitu fratribus, cordis lumen aperiret. Qui statim jussis obtemperans, fratrum coenobia circuivit, mandata vitae quae agendo didicerat praedicavit. Quinto decimo igitur die ad monasterium suum peracta praedicatione reversus est, ibique fratribus convocatis astans in medio, sacramentum dominici corporis et sanguinis sumpsit, moxque cum eis mysticos psalmorum cantus exorsus est. Qui illis psallentibus orationi intentus animam reddidit. Omnes vero fratres qui aderant ex ore ejus exisse columbam viderunt, quae mox, aperto tecto oratorii egressa, aspicientibus fratribus, penetravit coelum. Cujus idcirco animam in columbae specie apparuisse credendum est, ut omnipotens Deus ex hac ipsa specie ostenderet quam simplici corde ei vir ille servisset.

CAPUT XI. De egressu animae Nursini presbyteri.

[recensere]

Sed neque hoc sileam quod vir venerabilis abbas Stephanus, qui non longe ante hoc tempus in hac urbe defunctus est, quem ipse etiam bene nosti, in eadem provincia Nursiae contigisse referebat. Aiebat enim quod illic presbyter quidam commissam sibi cum magno timore Domini regebat Ecclesiam. Qui ex tempore ordinationis acceptae presbyteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cavens, ad se propius accedere nunquam sinebat, eamque sibimet propinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis absciderat. Habent quippe sancti viri hoc proprium; nam ut semper ab illicitis longe sint, a se plerumque etiam licita abscindunt. Unde idem vir, ne in aliquam per eam incurreret culpam, sibi etiam per illam ministrari recusabat necessaria. Hic ergo venerabilis presbyter cum longam vitae implesset aetatem, anno quadragesimo ordinationis suae inardescente graviter febre correptus, ad extrema deductus est. Sed cum eum presbytera sua conspiceret solutis jam membris, quasi in morte distentum, si quod adhuc ei vitale spiramen inesset, naribus ejus apposita curavit aure dignoscere. Quod ille sentiens, cui tenuissimus inerat flatus, quantulo adnisu valuit, ut loqui potuisset, infervescente spiritu collegit vocem atque erupit, dicens: Recede a me, mulier, adhuc igniculus vivit, paleam tolle. Illa igitur recedente, crescente virtute corporis, cum magna coepit laetitia clamare, dicens: Bene veniant domini mei; bene veniant domini mei; quid ad tantillum servulum vestrum estis dignati convenire? venio, venio, gratias ago, gratias ago. Cumque hoc iterata crebro voce repeteret, quibus hoc diceret noti sui, qui illum circumsteterant, requirebant. Quibus ille admirando respondit, dicens: Nunquid hic convenisse sanctos apostolos non videtis? beatum Petrum et Paulum primos apostolorum non aspicitis? Ad quos iterum conversus, dicebat: Ecce venio, ecce venio; atque inter haec verba animam reddidit. Et quia veraciter sanctos apostolos viderit, eos etiam sequendo testatus est. Quod plerumque contingit justis, ut in morte sua sanctorum praecedentium visiones aspiciant, ne ipsam mortis suae poenalem sententiam pertimescant, sed dum eorum menti internorum civium societas ostenditur, a carnis suae copula sine doloris et formidinis fatigatione solvantur.

CAPUT XII. De anima Probi Reatinae civitatis episcopi.

[recensere]

Qua de re neque hoc sileam, quod Probus omnipotentis Dei famulus, qui nunc in hac urbe monasterio praeest, quod appellatur Renati, de Probo patruo suo Reatinae civitatis episcopo mihi narrare consuevit, dicens quia, appropinquante vitae ejus termino, eum gravissima depressit aegritudo. Cujus pater nomine Maximus, pueris circumquaque transmissis colligere medicos studuit, si fortasse ejus molestiae subvenire potuisset. Sed congregati ex vicinis locis undique medici, ad tactum venae denuntiaverunt ejus exitum citius adfuturum. Sed cum jam tempus refectionis incumberet, atque diei hora tardior excrevisset, venerandus episcopus de illorum potius quam de sua salute sollicitus, eos qui aderant admonuit cum suo patre in superioris episcopii sui partes ascendere, seque post laborem reficiendo reparare. Omnes igitur ascenderunt domum, unus ei tantummodo parvulus relictus est puer, quem nunc quoque praedictus Probus asserit superesse. Qui dum lecto jacentis assisteret, subito aspexit intrantes ad virum Dei quosdam viros stolis candidis amictos, qui eumdem quoque candorem vestium, vultuum suorum luce vincebant. Qua splendoris etiam claritate perculsus, quinam illi essent, emissa coepit voce clamare. Qua voce etiam Probus episcopus commotus, intrantes eos aspexit et agnovit, atque eumdem stridentem vagientemque puerum consolari coepit, dicens: Noli timere, fili, quia ad me sanctus Juvenalis et sanctus Eleutherius martyres venerunt. Ille autem tantae visionis novitatem non ferens, cursu concito extra fores fugit, atque eos quos viderat patri ac medicis nuntiavit. Qui concite descenderunt; sed aegrum quem reliquerant jam defunctum invenerunt, quia illi eum secum tulerant, quorum visionem puer ferre non potuit, qui hic remansit.

CAPUT XIII. De transitu Gallae ancillae Dei.

[recensere]

Interea neque hoc silendum arbitror quod mihi personarum gravium atque fidelium est relatione compertum. Gothorum namque temporibus Galla hujus urbis nobilissima puella Symmachi consulis ac patricii filia, intra adolescentiae tempora marito tradita, in unius anni spatio ejus est morte viduata. Quam dum, fervente mundi copia, ad iterandum thalamum et opes et aetas vocarent, elegit magis spiritalibus nuptiis copulari Deo, in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia aeterna pervenitur, quam carnalibus nuptiis subjici, quae a laetitia semper incipiunt, et ad finem cum luctu tendunt. Huic autem cum valde ignea conspersio corporis inesset, coeperunt medici dicere, quia nisi ad amplexus viriles rediret, calore nimio contra naturam barbas esset habitura, quod ita quoque post factum est. Sed sancta mulier nihil exterioris deformitatis timuit, quae interioris sponsi speciem amavit, nec verita est si hoc in illa foedaretur, quod a coelesti sponso in ea non amaretur. Mox ergo ut ejus maritus defunctus est, abjecto saeculari habitu, ad omnipotentis Dei servitium sese apud beati Petri apostoli ecclesiam monasterio tradidit, ibique multis annis simplicitati cordis atque orationi dedita, larga indigentibus eleemosynarum opera impendit. Cumque omnipotens Deus perennem jam mercedem reddere ejus laboribus decrevisset, cancri ulcere in mamilla percussa est. Nocturno autem tempore ante lectum ejus duo candelabra lucere consueverant, quia videlicet amica lucis, non solum spiritales, sed etiam corporales tenebras odio habebat. Quae dum nocte quadam ex hac eadem jaceret infirmitate fatigata, vidit beatum Petrum apostolum inter utraque candelabra ante suum lectum consistentem; nec perterrita timuit, sed ex amore sumens audaciam exsultavit, eique dixit: Quid est, Domine mi, dimissa sunt mihi peccata mea? Cui ille benignissimi ut est vultus, inclinato capite annuit, dicens: Dimissa; veni. Sed quia quamdam sanctimonialem feminam in eodem monasterio prae caeteris diligebat, illico Galla subjunxit: Rogo ut soror Benedicta mecum veniat. Cui ille respondit: Non, sed illa talis veniat tecum; haec vero quam petis, die erit trigesimo secutura. His itaque expletis, visio apostoli assistentis et colloquentis ei ablata est. At illa protinus cunctae congregationis accivit Matrem, eique quid viderit, quidve audierit, indicavit. Tertio autem die cum ea quae jussa fuerat sorore defuncta est; illa vero quam ipsa poposcerat die est trigesimo subsecuta. Quod factum nunc usque in eodem monasterio manet memorabile, sicque hoc a praecedentibus Matribus traditum narrare illic solent subtiliter juniores quae nunc sunt sanctimoniales virgines, ac si illo in tempore huic tam grandi miraculo et ipsae adfuissent.

CAPUT XIV. De transitu Servuli paralytici.

[recensere]

Sed inter haec sciendum est quia saepe animabus exeuntibus electorum, dulcedo solet laudis coelestis erumpere, ut dum illam libenter audiunt, dissolutionem carnis ab anima sentire minime permittantur. Unde in Homiliis quoque Evangelii jam narrasse me memini quod in ea porticu quae euntibus ad ecclesiam beati Clementis est pervia, fuit quidam, Servulus nomine, cujus te quoque non ambigo meminisse, qui quidem pauper rebus, sed meritis dives erat, quem longa aegritudo dissolverat. Nam ex quo illum scire potuimus, usque ad finem vitae paralyticus jacebat. Quid dicam quia stare non poterat, qui nunquam in lecto surgere vel ad sedendum valebat, nunquam manum suam ad os ducere, nunquam se potuit ad latus aliud declinare? Huic ad serviendum mater cum fratre aderat, et quidquid ex eleemosyna potuisset accipere, hoc eorum manibus pauperibus erogabat. Nequaquam litteras noverat, sed Scripturae sacrae sibimet Codices emerat, et religiosos quosque in hospitalitatem suscipiens, hos coram se studiose legere faciebat. Factumque est ut juxta modum suum plene sacram Scripturam disceret, cum, sicut dixi, litteras funditus ignoraret. Studebat semper in dolore gratias agere, hymnis Deo et laudibus diebus ac noctibus vacare. Sed cum jam tempus esset ut tanta ejus patientia remunerari debuisset, membrorum dolor ad vitalia rediit. Cumque jam se morti proximum agnovisset, peregrinos viros, atque in hospitalitatem susceptos, admonuit ut surgerent, et cum eo psalmos pro exspectatione sui exitus decantarent. Cumque cum eis et ipse moriens psalleret, voces psallentium repente compescuit cum terrore magni clamoris, dicens: Tacete; nunquid non auditis quantae resonent laudes in coelo? Et dum ad easdem laudes quas intus audierat, aurem cordis intenderet, sancta illa anima carne soluta est. Qua scilicet exeunte, tanta illic fragrantia odoris aspersa est, ut omnes qui illic aderant inaestimabili suavitate replerentur, ita ut per hoc patenter cognoscerent quod eam laudes in coelo suscepissent. Cui rei monachus noster interfuit, qui nunc usque vivit, et cum magno fletu attestari solet, quia quousque corpus ejus sepulturae traderent, ab eorum naribus odoris illius fragrantia non recessit.

CAPUT XV. De transitu Romulae ancillae Dei.

[recensere]

In eisdem quoque Homiliis rem narrasse me recolo, quam Speciosus compresbyter meus, qui hanc noverat, me narrante attestatus est. Eo namque tempore quo monasterium petii, anus quaedam Redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta in urbe hac juxta beatae Mariae semper virginis ecclesiam manebat. Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae magnis virtutibus pollens, super Praenestinos montes vitam eremiticam duxisse ferebatur. Huic autem Redemptae duae in eodem habitu discipulae aderant, una nomine Romula, et altera, quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque hae in uno habitaculo commanentes, morum quidem divitiis plenam, sed tamen rebus pauperem vitam ducebant. Haec autem quam praefatus sum Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis vitae meritis anteibat. Erat quippe mirae patientiae, summae obedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa valde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hi, quos jam homines perfectos aestimant, adhuc in oculis summi opificis aliquid imperfectionis habent, sicut saepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et jam quasi perfecta laudamus, quae tamen adhuc artifex considerat et limat, laudari jam audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit; haec quam praediximus Romula ea quam Graeco vocabulo medici paralysin vocant molestia corporali percussa est, multisque annis in lectulo decubans, pene omni jacebat membrorum officio destituta, nec tamen haec eadem ejus mentem ad impatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa virtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis excreverat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam valebat. Nocte igitur quadam eamdem Redemptam quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, vocavit, dicens: Mater, veni, mater, veni. Quae mox cum alia ejus condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis eadem res claruit, et ego quoque eodem tempore agnovi. Cumque noctis medio lectulo jacentis assisterent, subito coelitus lux emissa omne illius cellulae spatium implevit, et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda assistentium inaestimabili pavore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret, et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cujusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostiumque cellulae concuti, ac si ingredientium turba premeretur; atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis videre non poterant, quia earum oculos et pavor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reverberabat. Quam lucem protinus est miri odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum quem lux emissa terruerat odoris suavitas refoveret. Sed cum vim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula assistentem et trementem Redemptam suorum morum magistram blanda voce consolari, dicens: Noli timere, mater, non morior modo. Cumque hoc crebro diceret, paulatim lux quae fuerat emissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit. Sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersa odoris fragrantia remaneret. Nocte igitur quarta eamdem magistram suam iterum vocavit; qua veniente, viaticum petiit, et accepit. Necdum vero eadem Redempta, vel illa alia ejus discipula a lectulo jacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante ejusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut se dicebant sexus ex vocibus discrevisse, psalmodiae cantus dicebant viri, et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur coelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad coelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et ejusdem psalmodiae sonitus, et odoris suavitas elongata finiretur.

CAPUT XVI. De transitu Tharsillae sacrae virginis.

[recensere]

Nonnunquam vero in consolatione egredientis animae ipse apparere solet auctor ac retributor vitae. Unde et hoc quod de Tharsilla amita mea in Homiliis Evangelii dixisse me recolo replicabo; quae inter duas alias sorores suas virtute continuae orationis, gravitate vitae, singularitate abstinentiae, ad culmen sanctitatis excreverat. Huic per visionem Felix atavus meus hujus Romanae Ecclesiae antistes apparuit, eique mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: Veni, quia in hac te lucis mansione suscipio. Quae subsequenti mox febre correpta, ad diem pervenit extremum. Et sicut nobilibus feminis virisque morientibus, multi conveniunt qui eorum proximos consolentur, eadem hora exitus ipsius multi viri ac feminae ejus lectulum circumsteterunt. Cum subito illa sursum respiciens, Jesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare, dicens: Recedite, recedite, Jesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima e corpore est egressa. Tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas cunctis ostenderet illic auctorem suavitatis venisse. Cumque corpus ejus ex more mortuorum ad lavandum esset nudatum, longo orationis usu in cubitis ejus et genibus camelorum more inventa est obdurata cutis excrevisse; et quid vivens ejus spiritus semper egerit, caro mortua testabatur.

CAPUT XVII. De transitu Musae puellae.

[recensere]

Sed neque hoc sileo quod praedictus Probus Dei famulus de sorore sua, nomine Musa, puella parva, narrare consuevit, dicens, quod quadam nocte ei per visionem sancta Dei genitrix semper virgo Maria apparuit, atque coaevas ei in albis vestibus puellas ostendit. Quibus illa cum admisceri appeteret, sed se eis jungere non auderet, beatae Mariae virginis voce requisita est an velit cum eis esse atque in ejus obsequio vivere. Cui cum puella eadem diceret, Volo, ab ea protinus mandatum accepit, ut nihil ultra leve et puellare ageret, et a risu et jocis abstineret, sciens per omnia quod inter easdem virgines quas viderat, ad ejus obsequium die trigesimo veniret. Quibus visis, in cunctis suis moribus puella mutata est, omnemque a se levitatem puellaris vitae magnae gravitatis detersit manu. Cumque eam parentes ejus mutatam esse mirarentur, requisita rem retulit, quid sibi Dei Genitrix jusserit, vel qua die itura esset ad obsequium ejus indicavit. Tunc post vigesimum quintum diem febre correpta est. Die autem trigesimo cum hora ejus exitus propinquasset, eamdem beatam Genitricem Dei cum puellis quas per visionem viderat, ad se venire conspexit. Cui se etiam vocanti respondere coepit, et depressis reverenter oculis aperta voce clamare: Ecce, Domina, venio, ecce, Domina, venio. In qua etiam voce spiritum reddidit, et ex virgineo corpore, habitatura cum sanctis virginibus exivit. PETRUS: Cum humanum genus multis atque innumeris vitiis sit subjectum, Jerusalem coelestis maximam partem ex parvulis vel infantibus arbitror posse compleri.

CAPUT XVIII. Quod quibusdam parvulis regni coelestis aditus a parentibus clauditur, cum ab eis male nutriuntur; et de puero blasphemo.

[recensere]

GREGORIUS: Etsi omnes baptizatos infantes, atque in eadem infantia morientes ingredi regnum coeleste credendum est, omnes tamen parvulos qui scilicet jam loqui possunt, regna coelestia ingredi credendum non est, quia nonnullis parvulis ejusdem regni coelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur. Nam quidam vir cunctis in hac urbe notissimus, ante triennium filium habuit annorum, sicut arbitror, quinque; quem nimis carnaliter diligens remisse nutriebat. Atque idem parvulus (quod dictu grave est) mox ut ejus animo aliquid obstitisset, majestatem Dei blasphemare consueverat: qui in hac urbe ante triennium mortalitate percussus, venit ad mortem. Cumque eum suus pater in sinu teneret, sicut hi testati sunt qui praesentes fuerunt, malignos ad se venisse spiritus trementibus oculis puer aspiciens, coepit clamare: Obsta, pater, obsta, pater. Qui clamans declinabat faciem, ut se ab eis in sinu patris absconderet. Quem cum ille trementem requireret quid videret, puer adjunxit, dicens: Mauri homines venerunt, qui me tollere volunt. Qui cum hoc dixisset, majestatis nomen protinus blasphemavit, et animam reddidit. Ut enim omnipotens Deus ostenderet pro quo reatu talibus fuisset traditus exsecutoribus, unde viventem pater suus noluit corrigere, hoc morientem permisit iterare; ut qui diu per Divinitatis patientiam blasphemus vixerat, quandoque per Divinitatis judicium blasphemaret, et moreretur; quatenus reatum suum pater ejus agnosceret, qui parvuli filii animam negligens, non parvulum peccatorem gehennae ignibus nutrisset. Sed interim hoc triste seponentes, ad ea quae narrare coeperamus laeta redeamus.

CAPUT XIX. De Transitu Stephani viri Dei.

[recensere]

Praedicto etenim Probo aliisque religiosis narrantibus viris agnovi ea quae indicare audientibus de venerabili Patre Stephano in Homiliis Evangelii curavi. Fuit enim vir, sicut idem Probus et multi alii testantur, nihil in hoc mundo possidens, nihil requirens; solam cum Deo paupertatem diligens, inter adversa semper patientiam amplectens, conventus saecularium fugiens, vacare semper orationi concupiscens. De quo unum bonum virtutis refero, ut ex hoc uno valeant ejus multa pensari. Is namque cum quadam die messem quam sua manu severat decisam ad aream deduxisset, nihilque aliud cum discipulis suis ad totius anni stipendium haberet, quidam perversae voluntatis vir, antiqui hostis stimulis instigatus, eamdem messem, igne supposito, ita ut erat in area, incendit. Quod factum dum alter conspiceret, eidem Dei famulo cucurrit et nuntiavit. Quod postquam indicavit, adjunxit, dicens: Vae, vae, pater Stephane, quid tibi contigit? Cui statim vultu ac mente placida ille respondit: Vae illi contigit qui hoc fecit; nam mihi quid contigit? In quibus ejus verbis ostenditur in quo virtutis culmine sedebat, qui unum quod in sumptus mundi habuerat tam secura perdebat mente, magisque illi condolebat qui peccatum commiserat, quam sibi qui peccati illius damna tolerabat; nec pensabat quid ipse exterius, sed culpae reus quantum perdebat intus. Hunc itaque cum dies mortis egredi de corpore urgeret, convenerunt multi, ut tam sanctae animae de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque lecto illius hi qui convenerant omnes assisterent, alii ingredientes angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt, alii omnino nil viderunt; sed omnes qui aderant, ita vehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo qui viderant, et hi qui omnino nihil viderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, ut palam daretur intelligi quae et quanta vis esset quae illam egredientem animam susciperet, cujus egressum nemo mortalium ferre potuisset.

CAPUT XX. Quod aliquando animae meritum non in ipso egressu, sed post mortem verius declaratur.

[recensere]

Sed inter haec sciendum est quia aliquando animae meritum non in ipso suo egressu ostenditur, post mortem vero certius declaratur. Unde et sancti martyres ab infidelibus crudelia multa perpessi sunt, qui tamen, ut praediximus, ad ossa sua mortua signis quotidie et miraculis clarescunt.

CAPUT XXI. De duobus monachis Valentionis abbatis.

[recensere]

Vitae namque venerabilis Valentio, qui post in hac Romana urbe mihi, sicut nosti, meoque monasterio praefuit, prius in Valeriae provincia suum monasterium rexit. In quo dum Langobardi saevientes venissent, sicut ejus narratione didici, duos ejus monachos in ramis unius arboris suspenderunt, qui suspensi eodem die defuncti sunt. Facto autem vespere utrorumque eorum spiritus claris illic apertisque vocibus psallere coeperunt, ita ut ipsi quoque qui eos occiderant, cum voces psallentium audirent, nimium mirati terrerentur. Quas videlicet voces captivi quoque omnes qui illic aderant audierunt, atque eorum psalmodiae postmodum testes exstiterunt. Sed has voces spirituum omnipotens Deus idcirco pertingere voluit ad aures corporum, ut viventes quique in carne discerent, quia si Deo servire studeant, post carnis mortem verius vivant.

CAPUT XXII. De transitu Surani abbatis.

[recensere]

Quibusdam religiosis quoque viris attestantibus, adhuc in monasterio positus agnovi quod hoc Langobardorum tempore, juxta in hac provincia quae Sura nominatur, quidam monasterii Pater vitae venerabilis, Suranus nomine, fuerit, qui captivis advenientibus, atque a Langobardorum depraedatione fugientibus, cuncta quae in monasterio videbatur habere, largitus est. Cumque in eleemosynis vestimenta sua ac fratrum omnia, et cellarium consumpsisset, quidquid habere in horto potuit, expendit. Expensis vero rebus omnibus, Langobardi ad eum subito venerunt, eumque tenuerunt, et aurum petere coeperunt. Quibus cum ille diceret se omnino nihil habere, in vicino monte ab eis ductus est, in quo silva immensae magnitudinis stabat. Ibi captivus quidam fugiens in cava arbore latebat, ubi unus ex Langobardis educto gladio praedictum venerabilem occidit virum. Cujus corpore in terram cadente, mons omnis protinus et silva concussa est, ac si se ferre non posse pondus sanctitatis ejus diceret terra, quae tremuisset.

CAPUT XXIII. De transitu diaconi Ecclesiae Marsorum.

[recensere]

Alius quoque in Marsorum provincia vitae valde venerabilis diaconus fuit; quem inventum Langobardi tenuerunt, quorum unus educto gladio caput ejus amputavit. Sed cum corpus ejus in terram caderet, ipse qui hunc capite truncaverat, immundo spiritu correptus, ad pedes corruit, et quod amicum Dei occiderit, inimico Dei traditus ostendit. PETRUS: Quid est hoc, quaeso te, quod omnipotens Deus sic permittit mori, quos tamen post mortem cujus sanctitatis fuerint, non patitur celari?

CAPUT XXIV. De morte viri Dei, qui missus Bethel fuerat.

[recensere]

GREGORIUS: Cum scriptum sit: Justus quacunque morte praeventus fuerit, justitia ejus non auferetur ab eo, electi, qui procul dubio ad perpetuam vitam tendunt, quid eis obest si ad modicum dure moriuntur? Et est fortasse nonnunquam eorum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. Unde fit ut reprobi potestatem quidem contra viventes accipiant, sed illis morientibus hoc in eis gravius vindicetur, quod contra bonos potestatem suae crudelitatis acceperunt, sicut idem carnifex qui eumdem venerabilem diaconum viventem ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus non est. Quod sacra quoque testantur eloquia. Nam vir Dei contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit. Sed statim illic scriptum est: Quia stetit leo juxta asinum, et non comedit de cadavere. Ex qua re ostenditur quod peccatum inobedientiae in ipsa fuerit morte laxatum, quia idem leo, quem viventem praesumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit, quia is qui culpabilis in vita fuerat, punita inobedientia, erat jam justus ex morte. Leo ergo qui prius peccatoris vitam necaverat, custodivit postmodum cadaver justi. PETRUS: Placet quod dicis; sed nosse velim si nunc ante restitutionem corporum in coelo recipi valeant animae justorum.

CAPUT XXV. Si ante restitutionem corporis recipiantur in coelo animae justorum.

[recensere]

GREGORIUS: Hoc neque de omnibus justis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorumdam justorum animae quae a coelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta justitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum justorum animae, mox ut hujus carnis claustra exeunt, in coelestibus sedibus recipiuntur, quod et ipsa per se Veritas attestatur, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae; quia ubi ipse Redemptor noster est corpore, illuc procul dubio colliguntur justorum animae. Et Paulus dissolvi desiderat, et esse cum Christo. Qui ergo Christum in coelo esse non dubitat, nec Pauli animam esse in coelo negant. Qui etiam de dissolutione sui corporis, atque de inhabitatione coelestis patriae, dicit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, sed aeternam in caelis. PETRUS: Si igitur nunc sunt in coelo animae justorum, quid est quod in die judicii pro justitiae suae retributione recipiant? GREGORIUS: Hoc eis nimirum crescit in judicio, quod nunc animarum sola, postmodum vero etiam corporum beatitudine perfruuntur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe germinata eorum gloria scriptum est: In terra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: Datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas acceperunt, binas in judicio stolas habituri sunt, quia modo animarum tantummodo, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur. PETRUS: Assentio; sed velim scire, quonammodo agitur quod plerumque morientes multa praedicunt?

CAPUT XXVI. Quibus modis morientes aliqua praedicunt; et de quodam advocato, de Gerontio ac Mellito monachis, et Armentario puero.

[recensere]

GREGORIUS: Ipsa aliquando animarum vis subtilitate sua aliquid praevidet. Aliquando autem exiturae de corpore animae, per revelationem ventura cognoscunt. Aliquando vero dum jam juxta sit ut corpus deserant, divinitus afflatae in secreta coelestia incorporeum mentis oculum mittunt. Nam quod vis animae aliquando subtilitate sua ea quae sunt ventura cognoscit patet ex eo quod quidam advocatus qui in hac urbe ante biduum lateris dolore defunctus est, paululum antequam moreretur, vocavit puerum suum, pararique sibi vestimenta ad procedendum jussit. Quem dum puer quasi insanire cerneret, ejusque praeceptis minime obediret, surrexit, vestimento se induit, et per viam Appiam ad beati Xysti Ecclesiam se esse processurum dixit. Cumque post modicum, ingravescente molestia, esset defunctus, deliberatum fuerat ut apud beatum Januarium martyrem Praenestina via ejus corpus poni debuisset. Sed quia longum hoc his qui funus ejus curaverant visum est, repente orto consilio exeuntes cum ejus funere per viam Appiam, nescientesque quid ille dixerat, in ipsa eum ecclesia quam praedixerat posuerunt. Et cum eumdem virum curis saecularibus obligatum lucrisque terrenis inhiantem fuisse noverimus, unde hoc praedicere potuit, nisi quia id quod futurum erat ejus corpori ipsa vis animae ac subtilitas praevidebat? Quod autem saepe etiam revelationibus agitur ut a morituris futura praesciantur, ex his colligere possumus quae apud nos gesta in monasteriis scimus. In monasterio etenim meo quidam frater ante decennium Gerontius dicebatur. Qui cum gravi molestia corporis fuisset depressus, in visione nocturna albatos viros, et clari omnimodo habitus in hoc ipsum monasterium descendere de superioribus aspexit. Qui dum coram lecto jacentis assisterent, unus eorum dixit: Ad hoc venimus, ut de monasterio Gregorii quosdam fratres in militiam mittamus; atque alteri praecipiens adjunxit: Scribe Marcellum, Valentinianum, Agnellum, atque alios quorum nunc minime recordor. Quibus expletis addidit, dicens: Scribe et hunc ipsum qui nos aspicit. Ex qua visione certus redditus praedictus frater, facto mane innotuit fratribus, qui et qui essent in brevi ex eadem cella morituri, quos se etiam denuntiavit esse secuturum, cum die alio praedicti fratres mori coeperunt, atque sub eodem ordine se in morte secuti sunt quo fuerant in descriptione nominati. Ad extremum vero et ipse obiit, qui eosdem fratres morituros praevidit. In ea quoque mortalitate quae ante triennium hanc urbem vehementissima clade vastavit, in Portuensis civitatis monasterio, Mellitus dictus est monachus, adhuc in annis juvenilibus constitutus, sed mirae simplicitatis atque humilitatis vir: qui, appropinquante vocationis die, eadem clade percussus ad extrema deductus est. Quod vir vitae venerabilis Felix ejusdem civitatis episcopus audiens, cujus et haec relatione cognovi, ad eum accedere studuit, et ne mortem timere debuisset, verbis hunc persuasoriis confortare, cui etiam adhuc de divina misericordia longiora vitae spatia polliceri coepit. Sed ad haec ille respondit, cursus sui tempora esse completa, dicens apparuisse sibi juvenem, atque epistolas detulisse, dicentem: Aperi, et lege. Quibus apertis, asseruit quia se et omnes qui eodem tempore a praedicto episcopo in Paschali festivitate fuerant baptizati scriptos in eisdem epistolis litteris aureis invenisset. Primum quidem, ut dicebat, suum nomen reperit, ac inde omnium illo in tempore baptizatorum. Qua de re certum tenuit, et se et illos de hac vita esse sub celeritate migraturos. Factumque est ut die eadem ipse moreretur, atque post eum cuncti illi qui baptizati fuerant ita secuti sunt, ut intra paucos dies nullus eorum in hac vita remaneret. De quibus nimirum constat quod eos praedictus Dei famulus idcirco auro scriptos viderat, quia eorum nomina apud se fixa aeterna claritas habebat. Sicut itaque hi revelationibus potuerunt ventura cognoscere, ita nonnunquam egressurae animae possunt etiam mysteria coelestia non per somnium, sed vigilando praelibare. Ammonium namque monasterii mei monachum bene nosti, qui dum esset in saeculari habitu constitutus, Valeriani hujus urbis advocati naturalem filiam in conjugio sortitus, ejus obsequiis sedule atque incessanter adhaerebat, et quaeque in ejusdem domo agebantur noverat. Qui mihi jam in monasterio positus narravit quod in ea mortalitate quae patricii Narsae temporibus hanc urbem vehementer afflixit, in domo praedicti Valeriani puer Armentarius fuit praecipuae simplicitatis et humilitatis. Cum vero ejusdem advocati domus eadem clade vastaretur, idem puer percussus est, et usque ad extremum deductus. Qui subito sublatus a praesentibus, postmodum rediit, sibique dominum suum vocari fecit. Cui ait: Ego in coelo fui, et qui de hac domo morituri sunt agnovi. Ille, ille, atque ille morituri sunt; tu vero ne timeas, quia in hoc tempore moriturus non es. Ut vero scias quod me in coelo fuisse verum fateor, ecce accepi illic ut linguis omnibus loquar. Nunquid tibi incognitum fuit Graecam me linguam omnino non nosse? et tamen Graece loquere ut cognoscas an verum sit quod me omnes linguas accepisse testificor. Cui tunc Graece dominus suus locutus est, atque ita ille in eadem lingua respondit, ut cuncti qui aderant, mirarentur. In ea quoque domo praedicti Narsae spatharius Bulgar manebat: qui festine ad aegrum deductus, ei Bulgarica lingua locutus est; sed ita puer ille in Italia natus et nutritus, in eadem barbara locutione respondit ac si ex eadem fuisset gente generatus. Mirati sunt omnes qui audiebant, atque ex duarum linguarum experimento quas eum antea nescisse noverant, crediderunt de omnibus quas probare minime valebant. Tunc per biduum mors ejus dilata est, sed die tertio, quo occulto judicio nescitur, manus ac brachia lacertosque suos dentibus labiavit, atque ita de corpore exivit. Quo mortuo, omnes illi quos praedixerat ex hac protinus luce subtracti sunt, nullusque in illa domo eadem tempestate defunctus est qui voce illius denuntiatus non est. PETRUS: Valde terribile est, ut qui tale donum percipere meruit, tali etiam post hoc poena plecteretur. GREGORIUS: Quis occulta Dei judicia sciat? Ea quae in divino examine comprehendere non possumus, timere magis quam discutere debemus.

CAPUT XXVII. De morte Theophanii comitis.

[recensere]

Ut autem de egredientibus animabus, quae multa praenoscunt, ea quae coepimus exsequamur, neque hoc silendum est quod de Theophanio, Centumcellensis urbis comite, in eadem urbe positus, multis attestantibus agnovi. Fuit namque vir misericordiae actibus deditus, bonis operibus intentus, hospitalitati praecipue studens. Exercendis quidem comitatus curis occupatus, agebat terrena et temporalia, sed, ut post in fine claruit, magis ex debito quam ex intentione. Nam dum appropinquante mortis ejus tempore gravissima aeris tempestas obsisteret, ne ad sepeliendum duci potuisset, eumque uxor sua cum fletu vehementissimo inquireret, dicens: Quid faciam? quomodo te ad sepeliendum ejicio, quae ostium domus hujus egredi prae nimia tempestate non possum? tunc ille respondit: Noli, mulier, flere, quia mox ut ego defunctus fuero, eadem hora aeris serenitas redibit. Cujus protinus vocem mors, et mortem serenitas secuta est. Quod signum etiam alia signa sunt comitata. Nam manus ejus et pedes podagrae humore tumescentes versi in vulneribus fuerant, et profluente sanie patebant. Sed dum corpus ejus ex more ad lavandum fuisset nudatum, ita manus pedesque ejus sani inventi sunt ac si nunquam vulneris aliquid habuissent. Ductus itaque ac sepultus est, ejusque conjugi visum est ut quarto die in sepulcro illius marmor quod superpositum fuerat mutari debuisset. Quod videlicet marmor corpori ejus superpositum dum fuisset ablatum, tanta ex corpore ipsius fragrantia odoris emanavit, ac si ex putrescente carne illius pro vermibus aromata ferbuissent. Quod factum dum, narrante me in homiliis, infirmis quibusdam venisset in dubium, die quadam, sedente me in conventu nobilium, ipsi artifices qui in sepulcro illius marmor mutaverant adfuerunt, aliquid me de propria causa rogaturi. Quos ego de eodem miraculo coram clero, nobilibus ac plebe requisivi, qui et eadem odoris fragrantia miro modo se repletos fuisse testati sunt, et quaedam alia in augmento miraculi, quae nunc narrare longum aestimo, de eodem sepulcro ejus addiderunt. PETRUS: Inquisitioni meae sufficienter jam video satisfactum, sed hoc est adhuc quod quaestione animum pulsat: quia cum superius dictum sit esse jam sanctorum animas in coelo, restat procul dubio ut iniquorum quoque animae esse non nisi in inferno credantur. Et quid hac de re veritas habeat ignoro. Nam humana aestimatio non habet peccatorum animas ante judicium posse cruciari.

CAPUT XXVIII. Quod sicut perfectorum animae in coelo, ita post dissolutionem corporis iniquorum animae in inferno esse credendae sunt.

[recensere]

GREGORIUS: Si esse sanctorum animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno, quia ex retributione aeternae justitiae, ex qua justi jam gloriantur, necesse est per omnia ut et injusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. PETRUS: Et qua ratione credendum est quia rem incorpoream tenere ignis corporeus possit?

CAPUT XXIX. Qua ratione credendum sit ut incorporeos spiritus tenere ignis corporeus possit.

[recensere]

GREGORIUS: Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? PETRUS: In vivente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus. GREGORIUS: Si incorporeus spiritus, Petre, in hoc teneri potest quod vivificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem spiritum per ignem dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur, quo videt; et quia concremari se aspicit, concrematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam incorporea flamma crucietur. Quamvis colligere ex dictis evangelicis possumus quia incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Veritatis etenim voce dives mortuus in inferno dicitur sepultus. Cujus anima quia in igne teneatur insinuat vox ejusdem divitis qui S. Abraham deprecatur, dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma . Dum ergo peccatorem divitem damnatum Veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? PETRUS: Ecce ratione ac testimonio ad credulitatem flectitur animus, sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corporea teneri atque affligi possit ignoro. GREGORIUS: Dic, quaeso te, apostatas spiritus a coelesti gloria dejectos, esse corporeos, an incorporeos suspicaris? PETRUS: Quis sanum sapiens ess spiritus corporeos dixerit? GREGORIUS: Gehennae ignem esse incorporeum, an corporeum fateris? PETRUS: Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari. GREGORIUS: Certe reprobis Veritas in fine dictura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Si igitur diabolus ejusque angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae et antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta? PETRUS: Patet ratio, nec debet animus de hac ulterius quaestione dubitare.

CAPUT XXX. De morte Theodorici regis Ariani.

[recensere]

GREGORIUS: Postquam laboriose credidisti, operae pretium credo, si ea quae mihi a viris fidelibus sunt digesta narravero. Julianus namque hujus Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservio, secundus defensor, qui ante septem ferme annos defunctus est, ad me adhuc in monasterio positum crebro veniebat, et mecum colloqui de animae utilitate consueverat. Hic itaque mihi quadam die narravit, dicens: Theodorici regis temporibus pater soceri mei in Sicilia exactionem canonis egerat, atque jam ad Italiam redibat. Cujus navis appulsa est ad insulam quae Liparis appellatur. Et quia illic vir quidam solitarius magnae virtutis habitabat, dum nautae navis armamenta repararent, visum est praedicto patri soceri mei ad eumdem virum Dei pergere, seque ejus orationibus commendare. Quos vir Domini cum vidisset, eis inter alia colloquens, dixit: Scitis quia rex Theodoricus mortuus est? Cui illi protinus responderunt: Absit, nos eum viventem dimisimus, et nihil tale ad nos de eo nuncusque perlatum est. Quibus Dei famulus addidit, dicens: Etiam mortuus est: nam hesterno die hora nona inter Joannem papam et Symmachum patricium discinctus atque discalceatus et vinctis manibus deductus, in hanc vicinam Vulcani ollam jactatus est. Quod illi audientes, sollicite conscripserunt diem, atque in Italiam reversi, eo die Theodoricum regem invenerunt fuisse mortuum quo ejus exitus atque supplicium Dei famulo fuerat ostensum. Et quia Joannem papam affligendo in custodia occidit, Symmachum quoque patricium ferro trucidavit, ab illis juste in ignem missus apparuit, quos in hac vita injuste judicavit.

CAPUT XXXI. De morte Reparati.

[recensere]

Eo quoque tempore quo primum remotae vitae desideriis anhelabam, quidam honestus senex, Deusdedit nomine, valde hujus urbis nobilibus amicus, mihi quoque in amicitiis sedule jungebatur, qui mihi narrabat, dicens: Gothorum tempore quidam spectabilis vir, Reparatus nomine, venit ad mortem. Qui dum diu jam mutus ac rigidus jaceret, visum est quod ab eo funditus flatus vitalis exisset, atque exanime remansisset corpus. Cumque et multi qui convenerant, et eum jam mortuum familia lugeret, subito rediit, et cunctorum plangentium in stuporem versae sunt lacrymae. Qui reversus ait: Citius ad Ecclesiam beati Laurentii martyris, quae ex nomine conditoris Damasi vocatur, puerum mittite, et quid de Tiburtio presbytero agatur videat et renuntiare festinet. Qui videlicet tunc Tiburtius carnalibus desideriis subjacere ferebatur: cujus adhuc vitae morumque bene quoque Florentius ejus nunc Ecclesiae presbyter meminit. Cum vero puer pergeret, narravit idem Reparatus, qui ad se reversus fuerat, quid de illo ubi ductus fuerat agnovit, dicens: Paratus fuerat rogus ingens, deductus autem Tiburtius presbyter in eo est superpositus, atque supposito igne concrematus. Alius autem parabatur rogus, cujus a terra in coelum cacumen tendi videbatur. Cui emissa voce clamatum est cujus esset. His igitur dictis statim Reparatus defunctus est: puer vero qui transmissus fuerat ad Tiburtium, jam eum mortuum invenit. Qui videlicet Reparatus ductus ad loca poenarum, dum vidit, rediit, narravit, et obiit, aperte monstratur quia nobis illa, non sibi viderit, quibus dum adhuc concessum est vivere, licet etiam a malis operibus emendare. Rogum vero construi Reparatus vidit, non quod apud infernum ligna ardeant ut ignis fiat; sed narraturus haec viventibus, illa de incendio pravorum vidit, ex quibus nutriri apud viventes corporeus ignis solet, ut per haec assueta audientes discerent quid de insuetis timere debuissent.

CAPUT XXXII. De morte Curialis, cujus sepultura incensa est.

[recensere]

Terribile etiam quiddam in Valeriae provincia contigisse vir vitae venerabilis Maximianus, Syracusanus episcopus, qui diu in hac urbe meo monasterio praefuit, narrare consuevit, dicens: Quidam Curialis illic sacratissimo paschali Sabbato juvenculam cujusdam filiam in baptismate suscepit. Qui post jejunium domum reversus, multoque vino inebriatus, eamdem filiam suam secum manere petiit, eamque nocte illa (quod dictu nefas est) perdidit. Cumque mane facto surrexisset, reus cogitare coepit ut ad balneum pergeret, ac si aqua balnei lavaret maculam peccati. Perrexit igitur, lavit, coepitque trepidare ecclesiam ingredi. Sed si tanto die non iret ad ecclesiam, erubescebat homines; si vero iret, pertimescebat judicium Dei. Vicit itaque humana verecundia, perrexit ad ecclesiam: sed tremebundus ac pavens stare coepit, atque per singula momenta suspectus qua hora immundo spiritui traderetur, et coram omni populo vexaretur. Cumque vehementer timeret, ei in illa missarum celebritate quasi adversi nihil contigit. Qui laetus exiit, et die altero ecclesiam jam securus intravit. Factumque est ut per sex continuos dies laetus ac securus procederet, aestimans quod ejus scelus Dominus aut non vidisset, aut misericorditer dimisisset. Die autem septimo subita morte defunctus est. Cumque sepulturae traditus fuisset, per longum tempus cunctis videntibus de sepulcro illius flamma exiit, et tandiu ossa ejus concremavit, quousque omne sepulcrum consumeret, et terra quae in tumulum collecta fuerat defossa videretur. Quod videlicet omnipotens Deus faciens ostendit quid ejus anima in occulto pertulit, cujus etiam corpus ante humanos oculos flamma consumpsit. Qua in re nobis quoque haec audientibus exemplum formidinis dare dignatus est, quatenus ex hac consideratione colligamus, quid anima vivens ac sentiens pro reatu suo patiatur, si tanto ignis supplicio etiam insensibilia ossa concremantur. PETRUS: Nosse velim si vel boni bonos in regno, vel mali malos in supplicio agnoscant.

CAPUT XXXIII. Si boni bonos in regno, et mali malos in supplicio agnoscunt.

[recensere]

GREGORIUS: Hujus rei sententia in verbis est dominicis, quae jam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Subjunctum est quod mortuus Lazarus portatus est ab angelis in sinum Abrahae, et mortuus dives sepultus est in inferno. Qui elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Cui Abraham dixit: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Dives autem jam spem salutis de seipso non habens, ad promerendam suorum salutem convertitur, dicens: Rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Quibus verbis aperte declaratur quia et boni bonos, et mali malos cognoscunt. Si enim Abraham Lazarum minime recognovisset, nequaquam ad divitem in tormentis positum de transacta ejus contritione loqueretur, dicens quod mala receperit in vita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam dives in tormentis positus fratrum suorum etiam absentium meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentium memoria curavit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti, quia et boni malos, et mali cognoscunt bonos. Nam et dives ab Abraham cognoscitur, cui dictum est: Recepisti bona in vita tua; et electus Lazarus a reprobo est divite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit: ut et boni amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt quos amaverunt, et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo, despecto Deo, dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo noverant, sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos quos nunquam viderunt. Nam cum antiquos Patres in illa aeterna haereditate viderint, eis incogniti per visionem non erunt, quos in opere semper noverunt. Quia enim illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt?

CAPUT XXXIV. De quodam religioso, qui prophetas moriens vidit.

[recensere]

Nam quidam noster religiosus, vir vitae valde laudabilis, cum ante hoc quadriennium moreretur, sicut religiosi alii qui praesentes fuerunt testati sunt, in hora exitus sui S. Jonam prophetam, S. Ezechielem quoque et S. Danielem coepit aspicere, eosque dominos suos ex nomine clamare. Quos dum ad se venisse diceret, et depressis luminibus eis reverentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intelligi quae erit in illa incorruptibili vita notitia, si vir iste adhuc in carne corruptibili positus prophetas sanctos, quos nimirum nunquam viderat, agnovit.

CAPUT XXXV. Quod se etiam ignotae animae nonnunquam in exitu recognoscunt, quae vel pro culpis tormenta, vel pro bonis actibus similia sunt praemia recepturae; et de morte Joannis et Ursi, Eumorphii, et Stephani.

[recensere]

Solet autem plerumque contingere ut egressura anima eos etiam recognoscat cum quibus pro aequalitate culparum, vel etiam praemiorum, in una est mansione deputanda. Nam vir vitae venerabilis Eleutherius senex, de quo praecedente libro multa narravi, in monasterio suo germanum fratrem nomine Joannem se habuisse perhibuit, qui ante dies quatuordecim suum fratribus exitum praedixit. Cumque decrescentes quotidie computaret dies, ante triduum quam vocaretur ex corpore, febre correptus est. Ad horam vero mortis veniens, mysterium Dominici corporis, et sanguinis accepit. Vocatisque fratribus, coram se psallere praecepit, quibus tamen antiphonam ipse per semetipsum imposuit, dicens: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino: haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Cumque coram eo assistentes fratres psallerent, emissa subito et producta voce clamavit dicens: Urse, veni. Quod mox ut dixit, eductus e corpore mortalem vitam finivit. Mirati sunt fratres: quia hoc quod moriens frater clamaverat, ignorabant. Quo defuncto, in monasterio facta est magna tristitia. Quarto autem die quiddam fratribus necessarium fuit, ut ad monasterium aliud longe positum transmitterent. Illuc ergo euntes fratres, omnes ejusdem monasterii monachos tristes vehementer invenerunt. Quibus cum dicerent: Quid habetis, quod vos in tanto moerore deprimitis? responderunt, dicentes: Loci hujus desolationem gemimus, quia unus Frater, cujus nos vita in hoc monasterio continebat, hodie quartus est dies quod ex hac luce subtractus est. Cumque fratres qui venerant, studiose inquirerent qualiter dictus fuisset, responderunt: Ursus. Qui vocationis ejus horam subtiliter inquirentes, ipso eum momento cognoverunt exisse de corpore, quo per Joannem, qui apud eos defunctus est, fuerat vocatus. Qua ex re colligitur, quia utrorumque par fuerat meritum, eisque datum est, ut in una mansione socialiter viverent, quibus e corpore contigit socialiter exire. Sed neque hoc sileam, quod dum adhuc laicus viverem, atque in domo mea, quae mihi in hac urbe ex jure patris obvenerat, manerem, de quibusdam vicinis meis me contigit agnovisse. Quaedam namque juxta me vidua, Galla dicebatur. Haec Eumorphium nomine juvenem filium habebat, a quo non longe quidam Stephanus, qui in numero Optio fuit, habitabat. Sed idem Eumorphius ad extrema vitae veniens, vocavit puerum suum, eique praecepit, dicens: Vade citius, et dic Stephano Optioni, ut concitus veniat, quia ecce navis parata est ut ad Siciliam duci debeamus. Cumque hunc puer insanire crederet, et obedire recusaret, coepit ille vehementer imminere, dicens: Vade et nuntia illi quod dico, quia non insanio. Egressus est itaque puer ut ad Stephanum pergeret. Cumque in medium iter venisset, ei alius quidam obvius factus est, qui hunc requisivit, dicens: Quo vadis? Cui ille respondit: Ad Stephanum Optionem a domino meo missus sum. Atque ille protinus dixit: Ab eo venio, sed ante me hac hora defunctus est. Reversus vero est puer ad Eumorphium dominum suum, sed jam eum mortuum invenit. Sicque factum est, ut dum alter obviam venit, et ex medio itinere puer reversus est, ex mensura spatii potuisset colligi, quia uno momento utrique fuerant vocati. PETRUS: Terribile est valde, quod dicitur: sed quaeso te, cur egredienti animae navis apparuit, vel cur se ad Siciliam duci moriturus praedixit? GREGORIUS: Anima vehiculo non eget: sed mirum non est, si adhuc homini in corpore posito illud apparuit, quod per corpus assueverat videre, ut per hoc intelligi daretur quo ejus anima spiritualiter duci potuisset. Quod vero se ad Siciliam duci testatus est, quid sentiri aliud potest, nisi quod prae ceteris locis in ejus terrae insulis eructante igne tormentorum ollae patuerunt? Quae, ut solent narrare qui noverunt, laxatis quotidie sinibus excrescunt, ut mundi termino appropinquante, quanto certum est illuc amplius exurendos colligi, tanto et eadem tormentorum loca amplius videantur aperiri. Quod omnipotens Deus ad correptionem viventium in hoc mundo voluit ostendi; ut mentes infidelium, quae inferni tormenta esse non credunt, tormentorum loca videant, quae audita credere recusant. Quod vero sive electi, sive reprobi, quorum communis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia deducantur, Veritatis nobis verba satisfacerent, etiamsi exempla deessent. Ipsa quippe propter electos in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si enim dispar retributio in illa aeterna beatitudine non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus distincti bonorum ordines, et propter meritorum consortia communiter laetantur, et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt. Qui multis mansionibus distinguuntur; quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retributionis qualitas, quam per opera diversa consequuntur. Quae nimirum Veritas judicii sui diem denuntians, ait: Tunc dicam messoribus: Colligite zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum. Messores quippe angeli zizania ad comburendum in fasciculos ligant, cum pares paribus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, avari cum avaris, fallaces cum fallacibus, invidi cum invidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia deducuntur, quia eos in locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad comburendum ligant. PETRUS: Ad inquisitionem meam responsionis satisfactione patuit causa rationis. Sed quidnam est, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extrahuntur e corpore, ita ut facti exanimes redeant, et eorum quisque audisse se dicat, quia ipse non fuerit qui erat jussus deduci?

CAPUT XXXVI. De his qui quasi per errorem educi videntur e corpore, et de vocatione et revocatione Petri monachi, et de morte et resuscitatione Stephani, ac de visione cujusdam militis.

[recensere]

GREGORIUS: Hoc cum fit, Petre, si bene perpenditur, non error, sed admonitio est. Superna enim pietas ex magna misericordiae suae largitate disponit, ut nonnulli etiam post exitum repente ad corpus redeant, et tormenta inferni, quae audita non crediderant, saltem visa pertimescant. Nam quidam Illiricianus monachus, qui in hac urbe in monasterio mecum vivebat, mihi narrare consueverat, quia quodam tempore cum adhuc in eremo moraretur, agnoverit quod Petrus quidam monachus ex regione ortus Iberiae, qui ei in loco vastae solitudinis, cui Evasa nomen est, inhaerebat, sicut ipso narrante didicerat, priusquam eremum peteret, molestia corporis interveniente defunctus est: sed protinus corpori restitutus, inferni supplicia atque innumera loca flammarum se vidisse testabatur. Qui etiam quosdam hujus saeculi potentes in eisdem flammis suspensos se vidisse narrabat. Qui cum jam ductus esset ut in illas et ipse mergeretur, subito angelum corusci habitus apparuisse fatebatur, qui eum in ignem mergi prohiberet. Cui etiam dixit: Egredere, et qualiter tibi posthac vivendum sit, cautissime attende. Post quam vocem paulatim recalescentibus membris, ab aeternae mortis somno evigilans, cuncta quae circa illum fuerant gesta narravit. Tantisque se postmodum jejuniis vigiliisque constrinxit, ut inferni eum vidisse et pertimuisse tormenta, etiamsi taceret lingua, conversatio loqueretur: quippe cui omnipotentis Dei mira largitate in morte actum est ne mori debuisset. Sed quia humanum cor gravis valde duritiae est, ipsa quoque poenarum ostensio non aeque omnibus utilis est. Nam illustris vir Stephanus, quem bene nosti, de semetipso mihi narrare consueverat, quia in Constantinopolitana urbe pro quadam causa demoratus, molestia corporis superveniente defunctus est. Cumque medicus atque pigmentarius ad aperiendum eum atque condiendum esset quaesitus, et die eodem minime inventus, subsequente nocte corpus jacuit inhumatum. Qui ductus ad inferni loca, vidit multa quae prius audita non credidit. Sed cum praesidenti illic judici praesentatus fuisset, ab eo receptus non est, ita ut diceret: Non hunc deduci, sed Stephanum ferrarium jussi. Qui statim reductus in corpore est, et Stephanus ferrarius qui juxta eum habitabat, eadem hora defunctus est. Sicque probatum est vera fuisse verba quae audierat, dum haec effectus mortis Stephani demonstravit. Ante triennium quoque in hac pestilentia quae hanc urbem clade vehementissima depopulavit, in qua etiam corporali visu sagittae coelitus venire, et singulos quosque ferire videbantur, sicut nosti, Stephanus idem defunctus est. Quidam vero miles in hac eadem urbe nostra percussus, ad extrema pervenit. Qui eductus in corpore exanimis jacuit, sed citius rediit, et quae cum eo fuerant gesta narravit. Aiebat enim, sicut tunc res eadem etiam multis innotuit, quia pons erat, sub quo niger atque caliginosus foetoris intolerabilis nebulam exhalans fluvius decurrebat. Transacto autem ponte, amoena erant prata atque virentia, odoriferis herbarum floribus exornata, in quibus albatorum hominum conventicula esse videbantur. Tantusque in eodem loco odor suavitatis inerat, ut ipsa suavitatis fragrantia illic deambulantes habitantesque satiaret. Ibi mansiones diversorum singulae, magnitudine lucis plenae. Ibi quaedam mirae potentiae aedificabatur domus, quae aureis videbatur laterculis construi, sed cujus esset, non potuit agnosci. Erant vero super ripam praedicti fluminis nonnulla habitacula, sed alia exurgentis foetoris nebula tangebantur, alia autem exurgens foetor e flumine minime tangebat. Haec vero erat in praedicto ponte probatio ut quisquis per eum vellet injustorum transire, in tenebrosum foetentemque fluvium laberetur: justi vero quibus culpa non obsisteret, securo per eum gressu ac libero ad loca amoena pervenirent. Ibi se etiam Petrum ecclesiasticae familiae majorem qui ante quadriennium est defunctus, deorsum positum, in locis teterrimis magno ferri pondere religatum ac depressum vidisse confessus est. Qui dum requireret cur ita esset, ea se dixit audisse, quae nos qui eum in hac ecclesiastica domo novimus, scientes ejus acta recolimus. Dictum namque est: Haec idcirco patitur, quia si quid ei pro facienda ultione jubebatur, ad inferendas plagas plus ex crudelitatis desiderio, quam ex obedientia serviebat. Quod sic fuisse, nullus qui illum novit, ignorat. Ibi se etiam quemdam peregrinum presbyterum vidisse fatebatur, qui ad praedictum pontem veniens, tanta per eum auctoritate transiit, quanta et hic sinceritate vixit. In eodem quoque ponte hunc quem praediximus Stephanum se recognovisse testatus est. Qui dum transire voluisset, ejus pes lapsus est, et ex medio corpore jam extra pontem dejectus, a quibusdam teterrimis viris ex flumine surgentibus, per coxas deorsum, atque a quibusdam albatis et speciosissimis viris coepit per brachia sursum trahi. Cumque hoc luctamen esset, ut hunc boni spiritus sursum, mali deorsum traherent, ipse qui haec videbat, ad corpus reversus est, et quid de eo plenius gestum sit, minime cognovit. Qua in re de ejusdem Stephani vita datur intelligi, quia in eo mala carnis cum eleemosynarum operatione certabant. Qui enim per coxas deorsum, per brachia trahebatur sursum, patet nimirum, quia et eleemosynas amaverat, et carnis vitiis perfecte non restiterat, quae eum deorsum trahebant. Sed in illo occulti arbitri examine quid in eo vicerit, et nos, et eum qui vidit et revocatus est, latet. Constat tamen, quia idem Stephanus postquam, sicut superius narravi, et inferni loca vidit, et ad corpus rediit, perfecte vitam minime correxit, qui post multos annos de corpore adhuc ad certamen vitae et mortis exiit. Qua de re colligitur, quia ipsa quoque inferni supplicia cum demonstrantur, aliis hoc ad adjutorium, aliis vero ad testimonium fiat: ut isti videant mala quae caveant, illi vero eo amplius puniantur, quod inferni supplicia nec visa, et cognita vitare noluerunt. PETRUS: Quid est hoc, quaeso te, quod in amoenis locis cujusdam domus laterculis aureis aedificari videbatur? Ridiculum est valde, si credimus quod in illa vita adhuc metallis talibus egeamus.

CAPUT XXXVII. Quid sibi vult in amoenis locis domus constructio: et de Deusdedit, cujus domus sabbato videbatur aedificari: et de poena Sodomorum.

[recensere]

GREGORIUS: Quis hoc, si sanum sapit, intelligat? Sed per hoc quod illic ostensum est, quisquis ille est cui mansio ista construitur, aperte datur intelligi quid est quod hic operatur. Nam qui praemium aeternae lucis eleemosynarum largitate promerebitur, nimirum constat, quia auro aedificat mansionem suam. Quod enim superius memoriam fugit ut dicerem, idem miles, qui haec viderat, narrabat quod eosdem laterculos aureos ad aedificationem domus, senes ac juvenes, puellae et pueri ferebant. Qua ex re colligitur, quia hi quibus hic pietas facta est, ipsi illic operatores esse videbantur. Hic etiam quidam juxta nos, Deusdedit nomine, religiosus, habitabat, qui calceamenta solebat operari, de quo alter per revelationem vidit quod ejus domus aedificabatur, sed in ea constructores sui solo die sabbati videbantur operari. Qui ejusdem viri postmodum subtiliter vitam requirens, invenit quia ex his quae diebus singulis laborabat, quidquid ex victu atque vestitu superesse potuisset, die sabbato ad beati Petri Ecclesiam deferre consueverat, atque indigentibus erogare. Qua ex re perpende, quia non immerito domus ipsius fabrica sabbato crescebat. PETRUS: Hac de re mihi idonee video satisfactum: sed quaeso te, quid esse dicimus, quod quorumdam habitacula foetoris nebula tangebantur, quorumdam vero tangi non poterant: vel quid quod pontem, quid est quod fluvium vidit? GREGORIUS: Ex rerum, Petre, imaginibus pensamus merita causarum. Per pontem quippe ad amoena loca transire justos aspexit: Quia angusta valde est semita quae ducit ad vitam. Et foetentem fluvium decurrentem vidit, quia ad ima defluit quotidie carnalium hic putredo vitiorum. Et quorumdam habitacula fetoris nebula tangebat, quorumdam vero ab ea tangi non poterant: quia sunt plerique qui multa jam bona opera faciunt, sed tamen adhuc carnalibus vitiis in cogitationis delectatione tanguntur. Et justum valde est, ut illic nebula fetoris obsideat, quos hic adhuc carnis fetor delectat. Unde et eamdem delectationem carnis esse beatus Job in fetore conspiciens, de luxurioso ac lubrico sententiam protulit, dicens: Dulcedo illius vermes. Qui autem perfecte cor ab omni delectatio e carnis excutiunt, constat nimirum quia eorum habitacula fetoris nebula non tanguntur. Et notandum quod idem fetor esse et nebula visa sit, quia nimirum carnalis delectatio mentem quam inficit obscurat, ut veri luminis claritatem non videat, sed unde delectatur inferius, inde caliginem ad superna patiatur. PETRUS: Putamusne hoc auctoritate sacri eloquii posse monstrari, ut culpae carnalium fetoris poena puniantur? GREGORIUS: Potest; nam libro Geneseos attestante didicimus, quia super Sodomitas Dominus ignem et sulphur pluit, ut eos et ignis incenderet, et fetor sulphuris necaret. Quia enim amore illicito corruptibilis carnis exarserant, simul incendio et fetore perierunt, quatenus in poena sua cognoscerent quia aeternae mortis fetoris sui se delectatione tradidissent. PETRUS: De his in quibus dubius fui, nihil mihi, fateor, quaestionis remansit.

CAPUT XXXVIII. Quod quorumdam animae adhuc in corpore positae poenale aliquid de spiritalibus vident; et de Theodoro puero; ac de morte Chrysaorii, et monachi cujusdam Iconii.

[recensere]

GREGORIUS: Sciendum quoque est quia nonnunquam animae adhuc in suis corporibus positae poenale aliquid de spiritalibus vident, quod tamen quibusdam ad aedificationem suam, quibusdam vero contingere ad aedificationem audientium solet. Nam is de quo in Homiliis coram populo me narrasse jam memini, inquietus valde. Theodorus nomine, puer fuit, qui in monasterium meum, fratrem suum necessitate magis quam voluntate secutus est. Cui nimirum grave erat si quis ei pro salute sua aliquid loqueretur. Bona enim non solum facere, sed etiam audire non poterat. Nunquam se ad sanctae conversationis habitum venire, jurando, irascendo, deridendo testabatur. In hac autem pestilentia quae nuper hujus urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine, perductus est ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, convenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Jam corpus ejus ab extrema parte fuerat praemortuum, in solo tantummodo pectore vitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum jam videbant sub celeritate discedere. Cum repente coepit eisdem fratribus assistentibus clamare, atque cum magnis vocibus orationes eorum interrumpere, dicens: Recedite, recedite, ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. Caput meum jam in suo ore absorbuit, date locum ut me amplius non cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad devorandum datus sum, quare propter vos moras patior? Tunc fratres coeperunt ei dicere: Quid est quod loqueris, frater? Signum tibi sanctae crucis imprime. Respondebat ille cum magnis clamoribus, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia squamis hujus draconis premor. Cumque hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrymis coeperunt pro ereptione illius vehementius orare. Et ecce subito melioratus aeger coepit cum magnis vocibus clamare, dicens: Gratias Deo, ecce draco qui me ad devorandum acceperat fugit, orationibus vestris expulsus stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia converti paratus sum, et saecularem vitam funditus relinquere. Homo ergo qui, sicut jam dictum est, ab extrema corporis parte fuerat praemortuus, reservatus ad vitam, toto corde ad Deum conversus est. Et postquam, mutatus mente, diu est flagellis attritus, tunc ejus anima carne soluta est. At contra Chrysaorius, sicut Probus propinquus illius, cujus jam superius memoriam feci, narrare consuevit, vir in hoc mundo valde idoneus fuit, sed tantum plenus vitiis, quantum rebus, superbia tumidus, carnis suae voluptatibus subditus in acquirendis rebus avaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis Dominus finem ponere decrevisset, corporali hunc molestia percussit. Qui ad extremum veniens, eadem hora qua jam de corpore erat exiturus, apertis oculis vidit tetros et nigerrimos spiritus coram se assistere, et vehementer imminere, ut ad inferni claustra eum raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare, et magnis vocibus inducias petere, filiumque suum nomine Maximum, quem ipse jam monachus monachum vidi, nimiis et turbatis clamoribus vocare, dicens: Maxime, curre, nunquam tibi mali aliquid feci, in fide tua me suscipe. Turbatus mox Maximus adfuit, lugens ac perstrepens familia convenit. Eos autem quos ille insistentes sibi graviter tolerabat, ipsi malignos spiritus videre non poterant, sed eorum praesentiam, in confusione, et pallore, ac tremore illius qui trahebatur videbant. Pavore autem tetrae eorum imaginis huc illucque vertebatur in lectulo; jacebat in sinistro latere, aspectum eorum ferre non poterat; vertebatur ad parietem, ibi aderant. Cumque constrictus nimis relaxari se jam posse desperaret, coepit magnis vocibus clamare: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane. Sed cum haec clamaret, in ipsis vocibus de habitaculo suae carnis evulsus est. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se, viderit, ut ejus visio nobis proficiat, quos adhuc divina patientia longanimiter exspectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem vidisse et inducias petiisse quid profuit, qui easdem inducias quas petiit non accepit? Est etiam nunc apud nos Athanasius Isauriae presbyter, qui in diebus suis Iconii rem terribilem narrat evenisse. Ibi namque, ut ait, quoddam monasterium dicitur, in quo quidam monachus magnae aestimationis habebatur. Bonis quippe cernebatur moribus, atque in omni sua actione compositus; sed sicut ex fine res patuit, longe aliter quam apparebat fuit. Nam cum jejunare se cum fratribus demonstraret, occulte manducare consueverat, quod ejus vitium fratres omnino nesciebant. Sed corporis superveniente molestia, ad vitae extrema perductus est. Qui cum jam esset in fine, fratres ad se omnes qui monasterio aderant congregari fecit. At illi tali, ut putabant, viro moriente, magnum quid ac delectabile se ab eo audire crediderant. Quibus ipse afflictus et tremens compulsus est prodere cui hosti traditus cogebatur exire. Nam dixit: Quando me vobiscum credebatis jejunare, occulte comedebam, et ecce nunc ad devorandum draconi traditus sum, qui cauda sua mea genua pedesque colligavit, caput vero suum intra meum os mittens, spiritum meum ebibens extrahit. Quibus dictis statim defunctus est, atque ut poenitendo liberari potuisset, a dracone quem viderat exspectatus non est. Quod nimirum constat quia ad solam utilitatem audientium viderit, qui eum hostem cui traditus fuerat et innotuit et non evasit. PETRUS: Doceri vellem si post mortem purgatorius ignis esse credendus est.

CAPUT XXXIX. An post mortem purgatorius ignis sit.

[recensere]

GREGORIUS: In Evangelio dicit Dominus: Ambulate dum lucem habetis. Per Prophetam quoque ait: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Quod Paulus apostolus exponens, dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salomon quoque ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. David quoque ait: Quoniam in saeculum misericordia ejus. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in judicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam levibus culpis esse ante judicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod Veritas dicit, quia si quis in sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt; aut in non gravibus rebus error ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint relaxata. Nam cum Paulus dicat Christum esse fundamentum, atque subjungat: Si quis superaedificaverit super hoc fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quamvis hoc de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum per ignem dixit posse salvari, non qui super hoc fundamentum, ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia; sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

CAPUT XL. De anima Paschasii diaconi.

[recensere]

Nam cum adhuc essem juvenculus, atque in laico habitu constitutus, narrari a majoribus atque scientibus audivi, quod Paschasius hujus apostolicae sedis diaconus, cujus apud nos rectissimi et luculenti de sancto Spiritu libri exstant, mirae sanctitatis vir fuerit, eleemosynarum maxime operibus vacans, cultor pauperum, et contemptor sui. Sed hic in ea contentione quae inardescente zelo fidelium inter Symmachum atque Laurentium facta est ad pontificatus ordinem Laurentium elegit; et omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque ad diem sui exitus perstitit, illum amando atque praeferendo, quem episcoporum judicio praeesse sibi Ecclesia refutavit. Hic itaque cum temporibus Symmachi apostolicae sedis Praesulis esset defunctus, ejus dalmaticam feretro superpositam daemoniacus tetigit, statimque salvatus est. Post multum vero temporis Germano Capuano episcopo, cujus superius memoriam feci medici pro corporis salute dictaverant, ut in Angulanis thermis lavari debuisset. Qui ingressus easdem thermas, praedictum Paschasium diaconum stantem et obsequentem in caloribus invenit. Quo viso vehementer extimuit, et quid illic tantus vir faceret inquisivit. Cui ille respondit: Pro nulla alia causa in hoc poenali loco deputatus sum, nisi quia in parte Laurentii contra Symmachum sensi. Sed quaeso te, pro me Dominum deprecare, atque in hoc cognosces quod exauditus sis, si huc rediens me non inveneris. Qua de re vir Domini Germanus se in precibus constrinxit, et post paucos dies rediit, sed jam dictum Paschasium in loco eodem minime invenit. Quia enim non malitia, sed ignorantiae errore peccaverat, purgari post mortem a peccato potuit. Quod tamen credendum est, quia ex illa eleemosynarum suarum largitate hoc obtinuit, ut tunc potuisset promereri veniam, cum jam nihil posset operari. PETRUS: Quid hoc est, quaeso, quod in his extremis temporibus tam multa de animabus clarescunt, quae ante latuerunt; ita ut apertis revelationibus atque ostensionibus venturum saeculum inferre se nobis atque aperire videatur?

CAPUT XLI. Cur in extremis temporibus, tam multa de animabus clarescunt, quae antea latuerunt.

[recensere]

GREGORIUS: Ita est; nam quantum praesens saeculum propinquat ad finem, tantum futurum saeculum ipsa jam quasi propinquitate tangitur, et signis manifestioribus aperitur. Quia enim in hoc saeculo cogitationes nostras vicissim minime videmus, in illo autem nostra in alterutrum corda conspicimus, quid hoc saeculum nisi noctem, et quid venturum nisi diem dixerim? Sed quemadmodum cum nox finiri et dies incipit oriri, ante solis ortum, simul aliquo modo tenebrae cum luce commistae sunt, quousque discedentis noctis reliquiae in lucem diei subsequentis perfecte vertantur, ita hujus mundi finis jam cum futuri saeculi exordio permiscetur, atque ipsae reliquiarum ejus tenebrae quadam jam rerum spiritalium permistione translucent. Et quae illius mundi sunt, multa jam cernimus, sed necdum perfecte cognoscimus, quia quasi in quodam mentis crepusculo haec velut ante solem videmus. PETRUS: Placet quod dicis. Sed de tanto viro Paschasio hoc animum ad quaestionem movet, quod post mortem ad poenalem locum ductus est, cujus feretri vestis tanti potuit ut malignus spiritus ab obsesso homine fugaretur. GREGORIUS: Hac in re magna debet omnipotentis Dei dispensatio et quam sit multiplex agnosci. Cujus judicio actum est ut idem vir Paschasius et ipse intus ad aliquantum temporis reciperet quod peccasset, et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum post mortem faceret, qui ante mortem eis quoque cognoscentibus pia opera fecisset; ut neque hi qui bona ejus viderant, de eleemosynarum illius aestimatione fallerentur, neque ipsi sine ultione laxaretur culpa, quam nec esse culpam credidit, et idcirco hanc fletibus non exstinxit. PETRUS: Perpendo quae dicis, verumtamen hac ratione constrictus, non solum quae intelligo sed etiam ipsa quae non intelligo in me cogor jam peccata formidare. Sed quaeso, quia paulo superius sermo de locis poenalibus inferni versabatur, ubinam esse infernum putamus? super hanc terram, an sub terra esse credendus est?

CAPUT XLII. Ubi e se infernus credendus sit.

[recensere]

GREGORIUS: Hac de re temere definire nil audeo. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt: alii vero hunc sub terra esse aestimant. Sed tamen hoc animum pulsat, quia si idcirco infernum dicimus quia inferius jacet, quod terra ad coelum est, hoc esse infernus debet ad terram. Unde et fortasse per Psalmistam dicitur: Liberasti animam meam ex inferno inferiori; ut infernus superior in terra, infernus vero inferior sub terra esse videatur. Et Joannis vox in aestimatione ista concordat, qui cum signatum septem sigillis librum vidisse se diceret, quia nemo inventus est dignus neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, et solvere signacula ejus, adjunxit: Et ego flebam multum. Quem tamen librum postea per leonem de tribu Juda dicit aperiri. Quo videlicet in libro quid aliud quam sacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus, moriendo, resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in eo fuerant clausa patefecit. Et nullus in coelo, quia neque angelus; nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore; nullus subtus terram dignus inventus est, quia neque animae corpore exutae aperire nobis praeter Dominum sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ergo ad solvendum librum nullus sub terra inventus dignus dicitur, quid obstet non video ut sub terra infernus esse credatur. PETRUS: Quaeso te, unus esse gehennae ignis credendus est; an quanta peccatorum diversitas fuerit, tanta quoque aestimanda sunt et ipsa incendia esse praeparata?

CAPUT XLIII. Utrum unus gehennae ignis sit, an diversi.

[recensere]

GREGORIUS: Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque etenim quantum exigit culpa, tanta illic sentitur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consistunt, nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt, quia alius plus aestuat, atque alius minus; ita illic in uno igne non unus est modus incendii; quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agit diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat. PETRUS: Nunquidnam, quaeso te, dicimus eos qui semel illic mersi fuerint, semper arsuros?

CAPUT XLIV. Si semper ardeant qui gehennae incendiis deputantur.

[recensere]

GREGORIUS: Constat nimis, et incunctanter verum est quia sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non erit tormento malorum. Nam cum Veritas dicat: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam, quia verum est quod promisit, falsum procul dubio non erit quod minatus est Deus. PETRUS: Quid si quis dicat: Idcirco peccantibus aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione compesceret? GREGORIUS: Si falsum est quod minatus est ut ab injustitia corrigeret, etiam falsum est pollicitus ut ad justitiam provocaret. Sed quis hoc dicere vel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat impleturus, dum asserere eum misericordem volumus, fallacem (quod dici nefas est) praedicare compellimur. PETRUS: Scire velim quomodo justum sit ut culpa quae cum fine perpetrata est sine fine puniatur. GREGORIUS: Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato. PETRUS: Sed nullus justus crudelitate pascitur, et delinquens servus a justo domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur; ad hoc ergo vapulat, ut emendari debeat. Iniqui autem gehennae ignibus traditi, si ad correctionem non perveniunt, quo fine semper ardebunt? GREGORIUS: Omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia vero justus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut justi omnes et in Deo videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus tanto magis in aeternum gratiae divinae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt quae ejus adjutorio vicerunt. PETRUS: Et ubi est quod sancti sint, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint non orabunt, quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate? GREGORIUS: Pro inimicis suis orant eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod Apostolus ait: Ut det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabunt, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus igni aeterno damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque ejus aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia pro eis utique quos aeterno deputatos supplicio jam noverunt, ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne sese perpeti etiam ipsi noverunt; quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando, ab omni vitio corruptionis exuti, ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt? Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo judici inhaerent vis districtionis absorbet, ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat. PETRUS: Non est jam quod responderi debeat apertae rationi. Sed haec nunc quaestio mentem movet, quomodo anima immortalis dicitur, dum constet quod in perpetuo igne moriatur.

CAPUT XLV. Quomodo anima immortalis dicitur, si constat quod mortis damnatione puniatur.

[recensere]

GREGORIUS: Quia duobus modis vita dicitur, duobus etiam modis mors debet intelligi. Aliud namque est quod in Deo vivimus, aliud vero quod in hoc quod conditi vel creati sumus; id est, aliud beate vivere, atque aliud est essentialiter. Anima itaque et mortalis esse intelligitur, et immortalis. Mortalis quippe, quia beate vivere amittit; immortalis autem, quia essentialiter vivere nunquam desinit, et naturae suae vitam perdere non valet, nec cum in perpetua fuerit morte damnata. Illic enim posita beata esse perdit, et esse non perdit. Qua ex re cogitur semper, ut et mortem sine morte, et defectum, sine defectu, et finem sine fine patiatur; quatenus ei mors immortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus. PETRUS: Quis hanc tam inexplicabilem damnationis sententiam, cujuslibet sit operis, ad exitum veniens non pertimescat, quando etsi jam novit quod egit, adhuc tamen facta illius quam subtiliter judicentur ignorat?

CAPUT XLVI. De quodam sancto viro qui ad mortem veniens expavit.

[recensere]

GREGORIUS: Ut asseris ita est, Petre. Sed plerumque de culpis minimis ipse solus pavor egredientes justorum animas purgat, sicut narrari de quodam sancto viro mecum frequenter audisti. Qui ad mortem veniens vehementer timuit, sed post mortem discipulis in stola alba apparuit, et quam praeclare sit susceptus indicavit.

CAPUT XLVII. Quod quidam ne in morte timeant, revelatione roborantur; et de Antonio, et Merulo, et Joanne monachis.

[recensere]

Nonnunquam vero omnipotens Deus trepidantium mentes quibusdam prius revelationibus roborat, ut in morte minime pertimescant. Nam quidam mecum in monasterio frater Antonius nomine, vivebat, qui multis quotidianisque lacrymis ad gaudia patriae coelestis anhelabat. Cumque studiosissime, et cum magno fervore desiderii sacra eloquia meditaretur, non in eis verba scientiae, sed fletum compunctionis inquirebat, quatenus per haec excitata mens ejus inardesceret, et ima deserens, ad regionem coelestis patriae per contemplationem volaret. Huic per visionem nocturnam dictum est: Paratus esto, et quia Dominus jussit, migra. Cumque ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, responsum protinus audivit, dicens: Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. Quod cum semel audisset, et magno adhuc metu trepidaret, nocte quoque alia eisdem verbis est admonitus. Tunc post quinque dies febre correptus, cunctis fratribus orantibus flentibusque, defunctus est. Alius etiam frater in eodem monasterio Merulus dicebatur, vehementer lacrymis atque orationibus intentus: psalmodia vero ex ore illius pene nullo tempore cessare consueverat, excepto cum aut alimentum corpori, aut membra dedisset sopori. Huic nocturna visione apparuit quod ex albis floribus corona de coelo in caput illius descendebat. Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. Ad cujus sepulcrum dum Petrus, qui nunc monasterio praeest, sibi sepulturam facere post annos quatuordecim voluisset, tanta, ut asserit, de eodem sepulcro illius fragrantia suavitatis emanavit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congregata. Qua ex re manifeste patuit quam verum fuit quod per nocturnam visionem vidit. In eodem quoque monasterio alius quidam Joannes dictus est, magnae indolis adolescens, qui aetatem suam intellectu et humilitate, dulcedine et gravitate transibat. Huic aegrotanti atque ad extremum deducto, per nocturnam visionem quidam senex apparuit, et hunc virga tetigit, eique dixit: Surge, ex hac enim molestia modo minime morieris, sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris. Qui dum jam esset a medicis desperatus, repente sanatus est, atque convaluit. Rem quam viderat narravit; seque per biennium in Dei servitio, sicut praedixi, ultra aetatis suae annos exhibuit. Ante hoc autem triennium, cum quidam frater fuisset mortuus, atque in ejusdem monasterii coemeterio a nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem coemeterio exeuntibus, idem Joannes, sicut postmodum pallens et tremens indicavit, illic nobis discedentibus inventus, ab eodem fratre qui mortuus fuerat de sepulcro vocatus est. Quod mox etiam subsequens finis edocuit. Nam post dies decem, invasus febribus carne solutus est. PETRUS: Doceri velim si hoc quod per nocturnas visiones ostenditur debeat observari.

CAPUT XLVIII. An observanda sint somnia, et quot sint modi somniorum.

[recensere]

GREGORIUS: In hoc, Petre, sciendum est quia sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus; subjuncta autem quatuor, in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim, nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret, dicens: Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Vel certe, Non augurabimini, nec observabitis somnia. Quibus profecto verbis cujus sint detestationis ostenditur, quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procedederent, vir sapiens minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia. Et nisi aliquando somni ex mysterio revelationis orirentur, nec Joseph praeferendum se fratribus somnio videret; nec sponsum Mariae, ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium Angelus admoneret. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu rex coepisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt. Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, etc. Daniel itaque dum somnium et implendum reverenter insinuat. et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur, quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Sancti autem viri inter illusiones atque revelationes ipsas visionum voces aut imagines quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur. Nam si erga haec mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se vanitatibus immergit, qui nonnunquam solet multa vera praedicere, ut ad extremum valeat animam ex aliqua falsitate laqueare.

CAPUT XLIX. De quodam viro cui per somnium longa vitae spatia promissa sunt, et in brevi tempore morte resecata.

[recensere]

Sicut cuidam nostrum nuper certum est contigisse, qui dum somnia vehementer attenderet, ei per somnium longa spatia hujus vitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris vitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret, et ipse secum nihil ex bono opere portaret.

CAPUT L. An prosit animabus, si mortuorum corpora in ecclesia fuerint sepulta.

[recensere]

PETRUS: Quis ille sit memini: sed, quaeso te, ea quae coepimus, exsequamur. Putamusne animabus aliquid prodesse si mortuorum corpora fuerint in Ecclesiis sepulta? GREGORIUS: Quos gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi quoties ad eadem sacra loca conveniunt, suorum quorum sepulcra conspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad majorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt, breviter enarremus.

CAPUT LI. De quadam sanctimoniali femina in Ecclesia sancti Laurentii sepulta, quae dimidia apparuit incensa.

[recensere]

Vir namque vitae venerabilis Felix, Portuensis episcopus, in Sabinensi provincia ortus atque nutritus est. Qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque stultiloquium non declinavit. Haec igitur defuncta, atque in ecclesia sepulta est. Eadem autem nocte custos ejusdem ecclesiae per revelationem vidit quia deducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igne cremabatur, et pars altera intacta remanebat. Cumque hoc surgens mane fratribus narrasset, et locum vellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae combustio ita ante altare in marmoribus apparuit, ac si illic eadem femina igne corporeo fuisset concremata. Qua ex re aperte datur intelligi quia hi quibus peccata dimissa non fuerint, ad evitandum judicium sacris locis post mortem non valeant adjuvari.

CAPUT LII. De Valeriani patricii sepultura.

[recensere]

Joannes quoque vir magnificus, in hac urbe locum praefectorum servans, cujus gravitatis atque veritatis sit novimus: qui mihi testatus est Valerianum patricium in civitate quae Brixa dicitur fuisse defunctum. Cui ejusdem civitatis episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui videlicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit, modumque suis pravitatibus ponere contempsit. Eadem vero nocte qua sepultus est, beatus Faustinus martyr, in cujus Ecclesia corpus illius fuerat humatum, custodi suo apparuit, dicens. Vade, et dic episcopo ut projiciat hinc has fetentes carnes quas hic posuit; quod si non fecerit, die trigesimo ipse morietur. Quam visionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinavit. Die autem trigesimo ejusdem civitatis episcopus, cum vespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita et inopinata morte defunctus est.

CAPUT LIII. De corpore Valentini ab ecclesia post mortem projecto.

[recensere]

Adest quoque in praesenti venerabilis frater Venantius Lunensis episcopus, et magnificus Liberius vir nobilissimus atque veracissimus, qui se scire, suosque homines interfuisse testantur ei rei quam narrant nuper in Genuensi urbe contigisse. Ibi namque, ut dicunt, Valentinus nomine, ecclesiae Mediolanensis defensor, defunctus est, vir valde lubricus, et cunctis levitatibus occupatus, cujus corpus in ecclesia beati martyris Syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt voces, ac si quis violenter ex ea expelleretur atque traheretur foras. Ad quas nimirum voces cucurrerunt custodes, et viderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui ejusdem Valentini pedes quadam ligatura strinxerant, et eum ab ecclesia clamantem ac nimium vociferantem foras trahebant, qui videlicet exterriti ad sua strata reversi sunt. Mane autem facto aperientes sepulcrum in quo idem Valentinus positus fuerat, ejus corpus non invenerunt. Cumque extra ecclesiam quaererent ubi projectum esset, invenerunt hoc in sepulcro alio positum, ligatis adhuc pedibus, sicut ab ecclesia fuerat abstractum. Ex qua re, Petre, collige quia hi quos peccata gravia deprimunt, si in sacro loco sepeliri se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione judicentur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset.

CAPUT LIV. De tinctoris corpore in Ecclesia sepulto, et postmodum non invento.

[recensere]

Nam quid quoque in hac urbe contigerit, tinctorum, qui hic habitant, plurimi testantur, quod quidam artis eorum primus, cum defunctus fuisset, in Ecclesia beati Januarii martyris juxta portam sancti Laurentii a conjuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex eadem sepultura, audiente custode, ejus spiritus coepit clamare: Ardeo, ardeo. Cum vero diu has voces emisisset, custos hoc ejus nuntiavit uxori. Uxor vero illius eos qui diligenter inspicerent artis ejusdem viros transmisit ad ecclesiam, volens cognoscere qualiter ejus corpus esset in sepulcro, de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum, vestimenta quidem intacta repererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia pro ejusdem causae testimonio servantur, corpus vero illius omnino non invenerunt, ac si in sepulcro eodem positum non fuisset. Qua ex re colligendum est qua ultione anima ejus damnata sit, cujus et caro est ab ecclesia projecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hi qui indigni sunt ab eisdem sacris locis divinitus projiciuntur?

CAPUT LV. Quid sit quod post mortem valeat ad absolutionem animas adjuvare; et de Centumcellensi presbytero; ac de anima Justi monachi.

[recensere]

PETRUS: Quidnam ergo esse poterit, quod mortuorum valeat animabus prodesse? GREGORIUS: Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare; ita ut hanc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere videantur. Nam praedictus Felix episcopus a quodam vitae venerabilis presbytero, qui usque ante biennium vixit, et in dioecesi Centumcellensis urbis habitabat, atque ecclesiae beati Joannis, quae in loco qui Taurania dicitur sita est, praeerat, cognovisse se asserit quod idem presbyter in eodem loco in quo aquae calidae vapores nimios faciunt, quoties corporis necessitas exigebat, lavari consueverat. Ubi dum die quadam fuisset ingressus, invenit quemdam incognitum virum ad suum obsequium praeparatum, qui sibi de pedibus calceamenta abstraheret, vestimenta susciperet, et exeunti de caloribus sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cumque hoc saepius fieret, idem presbyter die quadam ad balnea iturus, intra semetipsum cogitans, dixit: Viro illi qui mihi solet tam devotissime ad lavandum obsequi ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare. Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox ut pervenit ad locum, hominem invenit, atque ex more ejus obsequio in omnibus usus est. Lavit itaque, et cum jam vestitus voluisset egredi, hoc quod secum detulerat, obsequenti sibi viro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet quod ei gratia charitatis offerret. Cui ille moerens afflictusque respondit: Mihi ista quare das, Pater? Iste panis sanctus est, ego hunc manducare non possum. Ego etenim quem vides, hujus loci dominus aliquando fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare vis, omnipotenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis intervenias. Et tunc exauditum te esse cognosce, cum huc ad lavandum veneris, et me minime repereris. In quibus verbis disparuit, et is qui homo esse videbatur, evanescendo innotuit quia spiritus fuit. Idem vero presbyter hebdomada continua se pro eo in lacrymis afflixit, salutarem hostiam quotidie obtulit, et reversus post ad balneum, eum jam minime invenit. Qua ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti videantur. Sed neque hoc silendum existimo quod actum in meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, Justus nomine, medicinali arte fuerat imbutus, qui mihi in eodem monasterio constituto sedule obsequi, atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consueverat. Hic itaque languore corporis praeventus, ad extremum deductus est. Cui in ipsa sua molestia frater germanus, nomine Copiosus, serviebat, qui ipse quoque nunc in hac Urbe per eamdem medicinae artem temporalis vitae stipendia sectatur. Sed praedictus Justus cum jam se ad extremum pervenisse cognovisset, eidem Copioso fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes, atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos invenerunt absconsos in medicamine. Quod mox ut mihi nuntiatum est, tantum malum de fratre qui nobiscum communiter vixerat aequanimiter ferre non valui, quippe quia ejusdem nostri monasterii semper regula fuerat ut cuncti fratres ita communiter viverent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio moerore perculsus cogitare coepi vel quid ad purgationem morientis facerem, vel quid ad exemplum viventibus fratribus providerem. Pretioso igitur, ejusdem monasterii praeposito, ad me accersito, dixi: Vade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem jungat, nec sermonem consolationis ex cujuslibet eorum ore percipiat; sed cum in morte constitutus fratres exquisierit, ei suus carnalis frater dicat, quia pro solidis quos occulte habuit a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa sua mentem ipsius amaritudo transverberet, atque a peccato quod perpetravit, purget. Cum vero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet in sterquilinio fossam facite, in ea corpus ejus projicite, ibique super eum tres aureos, quos reliquit, jactate, omnes simul clamantes: Pecunia tua tecum sit in perditionem; et sic eum terra operite. In quibus utrisque rebus, unam morienti, alteram vero volui prodesse fratribus viventibus, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos avaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet, quod ita factum est. Nam cum idem monachus pervenisset ad mortem, atque anxie se quaereret commendare fratribus, et nullus e fratribus ei applicari et loqui dignaretur, ei carnalis frater cur ab omnibus esset abominatus indicavit. Qui protinus de reatu suo vehementer ingemuit, atque in ipsa sua tristitia e corpore exivit, qui ita est sepultus ut dixeram. Sed fratres omnes eadem ejus sententia conturbati, coeperunt singuli extrema quaeque et vilia, et quae eis habere regulariter semper licuerat, ad medium proferre, vehementerque formidare ne quid apud se esset unde reprehendi potuissent. Cum vero post mortem ejus triginta jam essent dies evoluti, coepit animus meus defuncto fratri compati, ejusque cum dolore gravi supplicia pensare, et si quod esset ereptionis ejus remedium quaerere. Tunc evocato ad me eodem Pretioso monasterii nostri praeposito, tristis dixi: Diu est quod frater ille qui defunctus est in igne cruciatur, debemus ei aliquid charitatis impendere, et eum in quantum possumus, ut eripiatur, adjuvare. Vade itaque, et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, ut nullus omnino praetermittatur dies quo pro absolutione illius hostia salutaris non immoletur. Qui protinus abscessit, et dictis paruit. Nobis autem alia curantibus, atque dies evolutos non numerantibus, idem frater qui defunctus fuerat, nocte quadam fratri suo germano Copioso per visionem apparuit. Quem ille cum vidisset, inquisivit, dicens: Quid est, frater, quomodo es? Cui respondit: Nunc usque male fui, sed jam modo bene sum, quia hodie communionem recepi. Quod idem Copiosus pergens protinus indicavit fratribus in monasterio. Fratres vero sollicite computaverunt dies, et ipse dies exstiterat quo pro eo tricesima oblatio fuerat impleta. Cumque Copiosus nesciret quid pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quid de illo Copiosus vidisset, uno eodemque tempore dum cognoscit ille quid isti egerant, atque isti cognoscunt quid ille viderat, concordante simul visione et sacrificio, res aperte claruit quia frater qui defunctus fuerat per salutarem hostiam evasit supplicium.

CAPUT LVI. De vita et transitu Cassii Narniensis episcopi.

[recensere]

PETRUS: Mira sunt valde quae audio, et non mediocriter laeta. GREGORIUS: Ne nobis in dubium veniant verba mortuorum, confirmant haec facta viventium. Nam vir vitae venerabilis Cassius Narniensis episcopus, qui quotidianum offerre consueverat Deo sacrificium, seque in lacrymis inter ipsa sacrificiorum arcana mactabat; mandatum Domini per cujusdam sui presbyteri visionem suscepit, dicens: Age quod agis, operare quod operaris, non cesset pes tuus, non cesset manus tua, natali Apostolorum venies ad me, et retribuam tibi mercedem tuam. Qui post annos septem ipso natalitio apostolorum die cum missarum solemnia peregisset, et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exivit.

CAPUT LVII. De quodam ab hostibus capto, cujus vincula oblationis hora solvebantur; et de Baraca nauta per salutarem hostiam a naufragio liberato.

[recensere]

Hoc quoque audivimus, quemdam apud hostes in captivitate positum, et in vinculis religatum fuisse, pro quo sua conjux diebus certis sacrificium offerre consueverat: qui longo post tempore ad conjugem reversus, quibus diebus ejus vincula solverentur innotuit, ejusque conjux illos fuisse dies in quibus pro eo sacrificium offerebat recognovit, et ex alia nobis re quae ante annos septem gesta est certissime confirmatur. Agatho enim Panormitanus episcopus, sicut fideles mihi ac religiosi viri multi testati sunt atque testantur, cum beatae memoriae antecessoris mei tempore jussus esset ut Romam veniret, vim nimiae tempestatis pertulit, ita ut se ex tanto undarum periculo evadere posse diffideret. Nauta vero illius, Baraca nomine, qui nunc ejusdem Ecclesiae clericatus officio fungitur, post navem carabum regebat, ruptoque fune cum eodem carabo quem regebat inter undarum cumulos repente disparuit. Navis autem cui episcopus praeerat, tandem post multa pericula ad Usticam insulam fluctibus quassata pervenit. Cumque die tertio episcopus nautam qui ab eo abreptus in carabo fuerat in nulla maris parte videret apparere, vehementer afflictus mortuum credidit, sed, per obsequium charitatis, unum quod mortuo debebat impendit, ut omnipotenti Deo pro absolutione ejus animae offerre sacrificium victimae salutaris juberet. Quo oblato, restaurata nave, perrexit ad Italiam. Cumque ad Romanum portum venisset, illic nautam reperit quem mortuum putabat. Tunc inopinata exsultatione gavisus est, et eum qualiter tot diebus in illo tanto maris periculo vivere potuisset inquisivit. Qui videlicet indicavit quoties in illius tempestatis fluctibus cum eodem quem regebat fuisset carabo versatus, qualiter cum illo undis pleno nataverat, et quoties eo a superiori parte deorsum verso ipse carinae ejus supersederat; adjungens cum diebus ac noctibus hoc incessanter faceret, jamque ejus virtus funditus ex fame simul et labore cecidisset, quo eum ordine divina misericordia servaverit, indicavit. Etenim quod etiam nunc usque testatur, dicens: Laborans in fluctibus atque deficiens, subito mentis pondere sum gravatus, ita ut neque vigilare me crederem, neque depressus somno essem; et ecce in eodem medio mari me posito, quidam apparuit, qui mihi panem ad refectionem detulit. Quem mox ut comedi, vires recepi, nec longe post navis transiens adfuit, quae me ab illo undarum periculo suscepit, atque ad terram deduxit. Quod scilicet episcopus audiens requisivit diem atque illum fuisse diem reperit quo pro eo presbyter in Usticula insula Deo omnipotenti hostiam sacrae oblationis immolavit. PETRUS: Ea quae narras, ipse quoque in Sicilia positus agnovi. GREGORIUS: Idcirco credo, quia hoc tam aperte cum viventibus ac nescientibus agitur, ut cunctis haec agentibus ac nescientibus ostendatur quia si insolubilos culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse etiam mortuis victima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosint, qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt.

CAPUT LVIII. De virtute ac mysterio victimae salutaris.

[recensere]

Inter haec autem pensandum est quod tutior sit via ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat ipse dum vivit per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum vel quia jam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias immolare. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis mortem Unigeniti per mysterium reparat, qui licet resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, tamen in semetipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur; ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?

CAPUT LIX. De affligendo corde inter sacra mysteria, et de mentis custodia post compunctionem.

[recensere]

Sed necesse est ut cum haec agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo vere pro nobis hostia erit Deo, cum nos ipsos hostiam fecerimus. Sed studendum nobis est ut etiam post orationis tempora, in quantum Deo largiente possumus, in ipso animam suo pondere et vigore servemus; ne post cogitatio fluxa dissolvat, ne vana menti laetitia subrepat, et lucrum compunctionis anima per incuriam fluxae cogitationis perdat. Sic quippe quod proposcerat Anna obtinere meruit, quia post lacrymas in eodem mentis vigore permansit. De qua nimirum scriptum est: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati. Quae igitur non est oblita quod petiit, non est privata munere quod poposcit.

CAPUT LX De relaxandis culpis alienis, ut nostrae nobis relaxentur.

[recensere]

Sed inter haec sciendum est quia ille recte sui delicti veniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo repellatur, dicente Veritate: Si offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Qua in re pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum quamvis longe positum, longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare, ut scilicet Conditor noster dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvat, qui munus pro culpa sumit. Veritatis autem voce attestante, didicimus quia servus qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit; sed quia conservo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus a nobis exigitur quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Igitur dum per indulti temporis spatium licet, dum judex sustinet, dum conversionem nostram is qui culpas examinat exspectat, conflemus in lacrymis duritiam mentis, formemus in proximis gratiam benignitatis. Et fidenter dico quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem Deo ipsi hostia fuerimus.