Jump to content

Dialogi (Sulpicius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogi
Migne
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Dialogi (Sulpicius Severus), J. P. Migne

DIALOGUS I.

I. (0183D)Cum in unum locum ego et Gallus noster convenissemus, vir mihi et propter Martini memoriam (ex illius enim discipulis erat) et propter sua merita charissimus; intervenit nobis Postumianos meus, (0184D)nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus. Complexi hominem amantissimum, exosculatique genua et pedes ejus, cum uno atque altero spatio quasi obstupefacti, (0185A)invicem flentes gaudio deambulassemus, jactis in terram ciliciis consedimus. Tum prior Postumianus me intuens, Cum essem, inquit, in remotis Aegypti, libuit ut ad mare usque procederem. Navim illic onerariam offendi, quae cum mercibus Narbonem petens solvere parabat. Eadem nocte astare in somnis mihi visus es, et injecta me manu trahere, ut navim illam conscenderem. Mox tenebras rumpente diluculo, cum de eo loco in quo quieveram surrexissem, somnium meum ipse mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut nihil cunctatus navim conscenderim; tricesimo die Massiliam appulsus, inde huc decimo pervenerim: adeo prospera navigatio piae adfuit voluntati. Tu modo, propter quem tot maria transnavigavimus, (0185B)tantum terrae transcucurrimus, complectendum perfruendumque te, remotis omnibus, trade. Ego vero, inquam, etiam cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione versabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum tua charitas possidebat; nedum modo me tibi aestimes puncto temporis defuturum, quominus amore tuo pendens te intuear, te audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod nobis haec remotior cellula praestat, admisso: nam hujus nostri, ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc adventu tuo, ut vides, perinde atque ego ipse, triumphat gaudio. Recte plane, inquit Postumianus; in societate nostra Gallus iste retinebitur: quia etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen quod tibi est (0185C)charissimus, non potest mihi non esse charus, maxime cum ex Martini sit disciplina. Neque gravabor quamlibet conserte vobiscum, ut poscitis, fabulari: quippe cum huc propter hoc venerim, ut me hujus Sulpicii mei (me autem utraque manu complectebatur) desiderio etiam verbosus impenderem.

II. Enimvero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus, a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in ejus occidua venisti. Age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus, et sermoni tuo vacare debemus, edisseras nobis velim omnem peregrinationis tuae historiam; qualiter in Oriente fides Christi floreat; quae sit ibi sanctorum quies, quae instituta monachorum; quantisque signis (0185D)ac virtutibus in servis suis Christus operetur: nam certe, quia in his regionibus, inter ista quae vivimus, ipsa nobis vita fastidio est; libenter ex te audiemus, si vel in eremo vivere Christianis licet. Ad haec Postumianus, Faciam, inquit, ut desiderare te video; sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes quos hic reliqueram sacerdotes, tales sint, quales eos, antequam proficiscerer, noveramus. Tum ego, Absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum, ut puto, nosti, aut si ignoras, non audire sit melius. Illud reticere non possum, non solum illos de quibus interrogas, nihil meliores quam noveras factos; sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, (0186A)asperiorem nobis fuisse quam debuit. Nec vero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui, et tunc etiam amavi cum putabatur inimicus. Me autem haec tacitis cogitationibus resolventem admodum dolor iste compungit (pene nos sapientis et religiosi viri amicitia destitutos), illum quondam tam amicum nobis, tam amarum in nos esse potuisse. Verum haec, quae moeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus; quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus. Dein cilicium cui insederat, ad me propius admovit, atque ita exorsus est: III. Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens valedixi, ubi Narbone navim solvimus, (0186B)quinto die portum Africae intravimus: adeo prospera Dei nutu navigatio fuit. Libuit animo adire Carthaginem, loca visitare sanctorum, et praecipue ad sepulcrum Cypriani martyris adorare. Quintodecimo die ad portum regressi, provectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro pene in Syrten illati sumus: quod providi nautae caventes, jactis navem anchoris sistunt. Sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi cum vacua ab humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi. Tribus fere millibus a littore parvum tugurium inter arenas conspicio, cujus tectum, sicut Sallustius ait, quasi carina navis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulis constratum, non quod ibi (0186C)vis imbrium ulla timeatur (fuisse autem illic pluviam nequando quidem auditum est), sed quod ventorum ea vis est, ut si quando vel clementiori coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, majus in illis terris quam in ullo mari naufragium sit. Nulla ibi germina, sata nulla proveniunt, quippe instabili loco, arentibus arenis ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi eversa quaedam a mari promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ovibus est pabulum satis utile. Incolae lacte vivunt; qui solertiores sunt, vel, ut ita dixerim, ditiores, hordeaceo pane utuntur. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam soli sive aeris, ventorum casus evadere solet: quippe fertur a die jacti seminis tricesimo (0186D)die maturescere. Consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes tributo liberi sunt: extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interjacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum. IV. Ergo ut ad tugurium illud quod eminus conspexeram, pertendi, invenio senem in veste pellicea molam manu vertentem; consalutatus accepit nos benigne. Ejectos nos in illud littus exponimus; et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram (ut est mos humani ingenii) naturam locorum cultumque habitantium voluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue (0187A)quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani. Tum vero ille flens gaudio, ad genua nostra provolvitur: iterum nos ac saepius exosculatus invitat ad orationem; deinde impositis in terram vervecum pellibus facit nos discumbere. Apponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeaceum. Eramus autem nos quatuor, ipse erat quintus. Fasciculum etiam herbae intulit, cujus nomen excidit; quae menthae similis exuberans foliis, saporem mellis praestabat: hujus praedulci admodum suavitate delectati atque exsatiati sumus. Ad haec subridens ego ad Gallum meum, Quid, inquam, Galle? placetne tibi prandium, fasciculus herbarum et panis dimidius viris quinque? Tum ille, sicut est verecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem (0187B)meam accepit, Facis, inquit, Sulpici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis, quin nos edacitatis fatiges. Sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum vivere (quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam): nam istum dimidium hordeaceum timeo vel solus attingere. Sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui vel necessitas vel natura est esurire; vel postremo isti, quibus, credo, marina jactatio inediam cibi fecerat. Nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe testatus sum, Galli sumus. Sed pergat hic potius explicare sui Cyrenensis historiam. V. Enimvero, Postumianus ait, cavebo posthac cujusquam abstinentiam praedicare; ne Gallos nostros (0187C)arduum penitus offendat exemplum. Statueram autem etiam coenam Cyrenensis illius, vel consequentia (septem enim diebus apud ipsum fuimus) referre convivia: sed supersedendum est, ne Gallus se aestimet fatigari. Caeterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos visendos confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum; quod summa nos dissimulatione celaverat. Deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus millibus aberat, a conspectu nostro interjectu montis exclusa. Erat autem vilibus texta virgultis, non multo ambitiosis quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incurvus quis non poterat consistere. Cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum animadvertimus, nihil eos neque emere neque vendere. (0187D)Quid sit fraus aut furtum, nesciunt; aurum atque argentum, quae prima mortales putant, neque habent, neque habere cupiunt: nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos detulissem, refugit, altiore consilio protestatus, Ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. Aliquantulum ei vestimentorum indulsimus. VI. Quod cum ille benigne accepisset, revocantibus nos ad mare nautis, discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam pervenimus, ubi foeda inter episcopos atque monachos certamina gerebantur, ex ea occasione vel causa, quia congregati in unum saepius sacerdotes frequentibus decrevisse synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet: (0188A)qui tractator sacrarum scripturarum peritissimus habebatur. Sed episcopi quaedam in libris ipsius insanius scripta memorabant, quae assertores ejus defendere non ausi, ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant: et ideo non propter illa quae in reprehensionem merito vocarentur, etiam reliqua esse damnanda; cum legentium fides facile possit habere discrimen, ne falsata sequeretur, et tamen catholice disputata retineret: non esse autem mirum, si in libris neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset incidere Evangelicam veritatem. Adversum haec episcopi obstinatius renitentes, pro potestate cogebant recta etiam universa cum pravis et cum ipso auctore damnare: quia satis superque sufficerent (0188B)libri quos Ecclesia recepisset: respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus, quam profutura sapientibus. Mihi autem ex illius libris quaedam curiosius indaganti, admodum multa placuerunt: sed nonnulla deprehendi, in quibus illum prava sensisse non dubium est, quae defensores ejus falsata contendunt. Ego miror unum eumdemque hominem tam diversum a se esse potuisse, ut in ea parte qua probatur, neminem post Apostolos habeat aequalem; in ea vero quae jure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse. VII. Nam cum ab episcopis excerpta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille vel maxime parabat invidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Jesus, sicut (0188C)pro redemptione hominis in carne venisset, et crucem pro hominis salute perpessus, mortem pro hominis aeternitate gustasset; ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret. Cum haec atque alia istiusmodi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta est seditio: quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaevo exemplo ad regendam Ecclesiae disciplinam praefectus assumitur, cujus terrore dispersi fratres, ac per diversas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur. Illud me admodum permovebat, quod Hieronymus, vir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, (0188D)Origenem secutus primo tempore putabatur, quem nunc idem praecipue, vel omnia illius scripta damnaret. Nec vero ausus sum de quoquam temere judicare; praestantissimi tamen viri et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere. Sed tamen sive illud error est ut ego sentio, sive haeresis, ut putatur; non solum reprimi non potuit multis animadversionibus sacerdotum; sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione crevisset. Istiusmodi ergo turbatione cum veni Alexandriam, fluctuabat. Me quidem episcopus illius civitatis benigne admodum, et melius quam opinabar, excepit, et secum tenere tentavit: sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis fervebat invidia: nam etsi (0189A)fortasse videantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione viventem, praesertim ab episcopis, oportuisset affligi. VIII. Igitur inde digressus, Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex millibus disparatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam parochia est episcopi, qui Hierosolymam tenet. Mihi jam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer: vir enim praeter fidei meritum dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis etiam ita litteris institutus est, ut se illi in omni scientia nemo (0189B)audeat comparare. Miror autem, si non et vobis per multa quae scripsit opera compertus est, cum per totum orbem legatur. Nobis vero, Gallus inquit, nimium nimiumque compertus est: nam ante hoc quinquennium quemdam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo vehementissime vexatur et carpitur; unde interdum Belgicus noster valde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad vomitum solere satiari. Ego autem illi viro ignosco; atque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse: nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura. Tum ego, Scholastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam; sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum vitium (0189C)damnat in monachis? Immo vero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue avaritiam, nec minus vanitatem insectatus est. Multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit. Vere fatebor, pinxisse mihi videtur vitia multorum. IX. Caeterum de familiaritatibus virginum et monachorum, atque etiam clericorum, quam vera, quam fortia disputavit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari: nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: Coelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum. Ad haec ego, Nimium, inquam, Galle, progrederis: cave ne et te aliquis, (0189D)qui haec fortassis agnoscit, exaudiat, teque una cum Hieronymo incipiat non amare. Nam quia scholasticus es, non immerito te versu Comici illius admonebo: Obsequium amicos, veritas odium parit. Tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui jugis adversum malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit: oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est. (0190A)Totus semper in lectione, totus in libris est: non die, non nocte requiescit; aut legit aliquid semper, aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum, Deo teste, propositam eremum adire, vel exigui temporis punctum a tanto viro discedere noluissem. Huic ergo traditis atque commissis omnibus meis, omnique familia, quae me contra voluntatem animi mei secuta tenebat implicitum, exoneratus quodammodo gravi fasce penitus ac liber, regressus Alexandriam, visitatis ibi fratribus, ad superiorem inde Thebaidam, id est ad Aegypti extrema contendi. Ibi enim vastae patentis eremi solitudines plurimum ferebantur habere monachorum. Longum est, si omnia cupiam referre quae vidi: tamen pauca perstringam e pluribus.(0190B) X. Haud longe ab eremo, contigua Nilo multa sunt monasteria. Habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum jus est, sub abbatis imperio vivere, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere. Ex his, si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt. Haec illorum prima virtus est, parere alieno imperio. Transgressis ad eremum, abbatis illius ordinatione panis vel quilibet cibus alius ministratur. Casu per illos dies quibus illo adveneram, cuidam qui nuper ad eremum secesserat, neque amplius ab hoc monasterio quam sex millibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat, quorum major habebat (0190C)aetatis annos quindecim, minor duodecennis erat. His ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obviam, cujus occursu nihil perterriti; ubi ante pedes eorum venit, quasi incantata carminibus, caerula colla deposuit. Minor e pueris manu apprehensam ac pallio involutam ferre coepit: deinde monasterium quasi victor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captivam bestiam resoluto pallio non sine jactantiae tumore deposuit. Sed cum infantium fidem atque virtutem caeteri praedicarent, abbas ille altiori consilio, ne infirma aetas insolesceret, virgis utrumque compescuit, multum objurgatos, cur ipsi quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent: ejus illud non suae fidei, sed divinae fuisse virtutis: discerent potius, Deo in humilitate (0190D)servire, non in signis et virtutibus gloriari: quia melior esset infirmitatis conscientia virtutum vanitate. XI. Hoc ubi ille monachus audivit, et periclitatos infantulos serpentis occursu, et ipsos insuper multa verbera victo serpente meruisse; abbatem obsecrat, ne sibi post haec panis ullus aut cibus aliquis mitteretur. Jamque octavus dies fuerat emensus, quo se homo Christi intra periculum famis ipse concluserat: arebant membra jejunio, sed deficere mens coelo intenta non poterat: corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat: cum interim admonitus abbas ille per spiritum, ut discipulum visitaret; pia sollicitudine cognoscere cupiens, qua vitae substantia vir (0191A)fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse proficiscitur. Ille ubi eminus senem venire conspexit, occurrit, agit gratias, ducit ad cellulam. Cum ingressi pariter ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam, foribus affixam de poste pendere. Ac primum calidi panis odor sentitur: tactu vero ac si ante paululum focis esset ereptus, ostenditur. Aegyptii tamen panis forma non cernitur. Obstupefacti ambo munus coeleste cognoscunt: cum ille hoc abbatis adventui praestitum fateretur, abbas vero illius fidei ac virtuti id potius ascriberet; ita ambo coelestem panem cum multa exsultatione fregerunt. Quod cum senex ad monasterium post regressus fratribus retulisset, tantus omnium incenderat ardor (0191B)animos, ut certatim ad eremum et sacras solitudines ire properarent, miseros se fatentes, qui diutius in congregatione multorum, ubi humana esset patienda conversatio, resedissent. XII. In hoc monasterio duos ego senes vidi, qui jam per quadraginta annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur. Quorum praetereunda mihi commemoratio non videtur: siquidem id de eorum virtutibus, et abbatis ipsius testimonio et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum eorum sol numquam vidisset epulantem, alterum vidisset iratum numquam. Ad haec Gallus me intuens: O si vester ille (nolo nomen edicere) nunc adesset, vellem admodum istud audiret exemplum: quem in multorum saepe personis nimium experti (0191C)sumus vehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum audio, nuper ignovit, si istud audiret, magis magisque proposito confirmaretur exemplo, praeclaram esse virtutem iracundia non moveri. Nec vero inficiabor justas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona: unde quemdam, si agnoscis, censeo jure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, misertus est potius quam insectatus abeuntem; sed neque illi irascitur, a quo videtur abductus. Ego autem: Nisi istud vincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, graviter irascerer discessione fugitivi: sed quia irasci non licet, tota istorum commemoratio quae nos compungit, abolenda est. Te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, (0191D)inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos audiendi esse vos video; sed mementote, quia non sine fenore istum apud vos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis. Nos vero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum vel sine fenore restituere possimus. Sed tamen quidquid putaveris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: valde enim nos tua delectat oratio. Nihil, inquit Postumianus, vestra studia fraudabo: et quia eremitae unius incipientis agnovistis virtutem, referam adhuc vobis pauca de plurimis. XIII. Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo millibus (habebam autem unum (0192A)e fratribus ducem, locorum peritum) pervenimus ad quemdum senem monachum sub radice montis habitantem. Ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat. Bovem unum habebat, cujus hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. Hortus illic erat multis oleribus copiosus: id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis vel exiguam radicem ferunt. Verum hoc sancto illi labor cum pecore communis, et propria praestabat industria: frequens enim irrigatio aquarum tantam pinguedinem arenis dabat, ut mirum in modum virere atque fructificare horti illius olera videremus. Ex iis igitur una cum domino bos ille (0192B)vivebat: nobis quoque ex ea copia coenam sanctus dedit. Ibi vidi, quod vos Galli forte non credetis, ollam cum oleribus quae nobis in coenam praeparabantur, sine igne fervere: tanta vis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat. Post coenam autem jam inclinante vespera invitat nos ad arborem palmam, cujus interdum pomis uti solebat, quae fere duobus millibus aberat: nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. Quod utrum solers antiquitas procuraverit, an soli natura gignat, ignoro: nisi si Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum, haec servis suis paraverit: ex majore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur. Ergo (0192C)ubi ad illam ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem pervenimus, leonem ibi offendimus: quo viso, ego et ille dux meus intremuimus; sanctus vero ille incunctanter accessit: nos, licet trepidi, secuti sumus. Fera paululum (ut cerneres imperatam a Deo) modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet: cumque plenam palmulis manum obtulisset, accurrit bestia, accepitque tam libere quam nullum animal domesticum: et cum comedisset, abscessit. Nos haec intuentes et adhuc trementes, facile potuimus expendere, quanta in illo fidei virtus et quanta in nobis esset infirmitas. XIV. Alium aeque singularem virum vidimus, parvo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, (0192D)habitantem. De hoc illud ferebatur, quod lupa ei solita erat astare coenanti, nec facile umquam bestia falleretur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret, et tamdiu pro foribus exspectaret, donec ille panem qui coenulae superfuisset, offerret: illam manum ejus lambere solitam: atque ita quasi impleto officio et praestita consolatione discedere. Sed forte accidit, ut sanctus ille, dum fratrem qui ad eum venerat deducit abeuntem, diutius abesset, et non nisi sub nocte remearet. Interim bestia ad consuetudinarium illud coenae tempus occurrit. Vacuam cellulam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa, curiosius explorans, ubinam esset habitator. Casu contigua cum panibus (0193A)quinque palmicia sportella pendebat: ex his unum praesumit et devorat, deinde perpetrato scelere discedit. Regressus eremita videt sportulam dissolutam, non constante panum numero; damnum rei familiaris intelligit, ac prope limen panis absumpti fragmenta cognoscit; sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset. Ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non venisset (nimirum audacis facti conscia, ad eum venire dissimulans, cui fecisset injuriam), aegre patiebatur eremita, se alumnae solatio destitutum. Postremo illius oratione revocata, septimum post diem adfuit, ut solebat ante, coenanti. Sed (ut facile cerneres verecundiam poenitentis) non ausa propius accedere, dejectis in terram profundo pudore luminibus (quod (0193B)palam licebat intelligi) quamdam veniam precabatur. Quam illius confusionem eremita miseratus, jubet eam propius accedere, ac manu blanda caput triste permulcet: dein pane duplicato ream suam reficit. Ita indulgentiam consecuta, officii consuetudinem deposito moerore reparavit. Intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte virtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saevit. Lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: vocata adest, caput praebet, et habet sensum indultae sibi veniae, sicut pudorem gessit errati. Tua haec virtus, Christe; tua sunt haec. Christe, miracula: etenim quae in tuo nomine operantur servi tui, tua sunt: et in hoc ingemiscimus, quod majestatem tuam ferae sentiunt, homines (0193C)non verentur. XV. Ne cui autem hoc incredibile forte videatur, majora memorabo. Fides Christi adest, me nihil fingere, neque incertis auctoribus vulgata narrare: sed quae mihi per fideles viros comperta sunt, explicabo. Habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos Anachoretas vocant: vivunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus frequententur; quas nox coegerit, sedes habent. Ad quemdam igitur hoc ritu atque hac lege viventem duo ex Nitria monachi, licet longe diversa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conversatione charus et familiaris fuisset, auditis ejus virtutibus tetenderunt: quem diu multumque quaesitum, tandem mense septimo repererunt in extremo (0193D)illo deserto quod est Blembis contiguum, demorantem: quas ille solitudines jam per annos duodecim dicebatur habitare. Qui licet omnium hominum vitaret occursus, tamen agnitos non refugit, seque charissimis per triduum non negavit. Quarto die aliquantulum progressus, cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se venire conspiciunt. Bestia, licet tribus repertis, non incerta quem peteret, anachoretae pedibus advolvitur, et cum fletu quodam et lamentatione procumbens indicabat gementis pariter et rogantis affectum. Movit omnes, et praecipue illum qui se intellexerat expetitum. Praecedentem sequuntur: nam praeiens, et subinde restitans subindeque respectans, facile poterat intelligi, (0194A)id eam velle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur. Quid multis? ad speluncam bestiae pervenitur, ubi illa adultos jam quinque catulos male feta nutriebat: qui ut clausis luminibus ex alvo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur; quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae pedes mater exposuit. Tum demum Sanctus animadvertit quid bestia postularet, invocatoque Dei nomine, contrectavit manu lumina clausa catulorum: ac statim caecitate depulsa, apertis oculis bestiarum diu negata lux patuit. Ita fratres illi, anachoreta quem desiderabant visitato, cum admodum fructuosa laboris sui mercede redierunt: qui in testimonium tantae virtutis admissi, fidem Sancti et gloriam Christi, quae per ipsos esset testificanda, vidissent. Mira dicturus (0194B)sum: leaenam post dies quinque ad auctorem tanti beneficii revertisse, eidemque inusitatae ferae pellem pro munere detulisse: qua plerumque sanctus ille quasi amiculo circumtectus, non dedignatus est munus per bestiam sumere, cujus alium potius interpretabatur auctorem. XVI. Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen illustre, qui in ea parte deserti, quae est Syenes, habitabat. Hic cum primum se ad eremum contulisset, herbis herbarumque radicibus, quas praedulces interdum et saporis eximii fert arena, victurus, ignarus germinis eligendi, noxia plerumque carpebat. Nec erat facile vim radicum sapore discernere; quia omnia aeque dulcia; sed pleraque occultiore natura virus lethale cohibebant. Cum ergo (0194C)edentem vis interna torqueret, et immensis doloribus vitalia universa quaterentur, ac frequens vomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem stomacho jam fatiscente dissolveret; omnia penitus quae essent edenda formidans, septimum in jejuniis diem spiritu deficiente ducebat. Tum ad eum fera, cui Ibicis est nomen, accessit; huic propius astanti fasciculum herbarum quem collectum pridie attingere non audebat, objecit: sed fera quae virulenta erant ore discutiens, quae innoxia noverat eligebat. Ita vir sanctus ejus exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis evasit, et herbarum venena vitavit. Sed longum est de omnibus qui eremum incolunt, comperta nobis vel audita memorare. Annum integrum et septem fere (0194D)menses intra solitudines constitutus exegi, magis virtutis admirator alienae, quam quod ipse tam arduum atque difficile potuerim tentare propositum; saepius tamen cum sene illo qui puteum et bovem habebat, habitavi. XVII. Duo beati Antonii monasteria adii, quae hodieque ab ejus discipulis incoluntur. Ad eum etiam locum in quo beatissimus Paulus primus eremita est diversatus, accessi. Rubrum mare vidi: jugum Sina montis ascendi, cujus summum cacumen coelo pene contiguum nequaquam adiri potest. Inter hujus recessus anachoreta esse aliquis ferebatur, quem diu multumque quaesitum videre non potui, qui fere jam ante quinquaginta annos a conversatione humana (0195A)remotus, nullo vestis usu, setis corporis sui tectus, nuditatem suam divino munere nesciebat. Hic quoties eum religiosi viri adire voluerunt, cursu avia petens, congressus vitabat humanos. Uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo potenti fide id obtinere promeruit: cui inter multa collo juia percunctanti, cur homines tantopere vitaret, respondisse perhibetur, eum qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis frequentari: unde non immerito recepta opinione multorum fama vulgaverat, Sanctum illum ab angelis visitari. Ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus sum, cujus ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustravi; plerumque vidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos: sed (0195B)et bina et terna millia in iisdem viculis degere constabat. Nec sane ibi minorem putetis diversantium in multitudine monachorum esse virtutem, quam eorum esse cognoscitis qui se ab humanis coetibus removerunt. Praecipua, ut jam dixeram, ibi virtus et prima est obedientia; neque aliter adveniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui tentatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus, quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu, abbatis imperium. XVIII. Duo vobis referam incredibilis obedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad excitandam virtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt. Ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis, monasterium (0195C)magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret; abbas ei coepit multa proponere, graves esse istius disciplinae labores, sua vero dura imperia, quae nullius facile valeret implere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus viveretur, expeteret: non tentaret aggredi quod implere non posset. Ille vero nihil his terroribus permoveri, sed magis ita omnem obedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare: quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem. Casu clibanus propter ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur. Exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concava totis habenis regnabat incendium. Hunc igitur advenam illum jubet magister (0195D)intrare: nec distulit parere praecepto: medias flammas nihil cunctatus ingreditur; quae mox tam audaci fide victae, velut illis quondam Hebraeis pueris, cessere venienti. Superata natura est, fugit incendium: et qui putabatur arsurus, velut frigido rore perfusum se ipse miratus est. Sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non attigit, ut nec abbatem pigeret dura mandasse, nec discipulum poeniteret imperio paruisse? qui eo quo advenerat die, dum tentaretur infirmus, perfectus inventus est, merito felix, merito gloriosus: probatus obedientia, glorificatus est passione. XIX. In eodem autem monasterio factum id quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. Quidam itidem (0196A)ad eumdem abbatem recipiendus advenerat: cum prima ei lex obedientiae poneretur, ac perpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam; casu abbas storacinam virgam jampridem aridam manu gerebat: hanc solo figit, atque illi advenae id operis imponit, ut tamdiu virgulae aquam irriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente viresceret. Subjectus advena durae legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quae a Nilo flumine per duo fere millia petebatur; jamque emenso anni spatio, labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen obedientiae virtus in labore durabat. Sequens quoque annus laborem jam affecti fratris eludit. Tertio demum succedentium temporum labente (0196B)curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, virga floruit. Ego ipse ex illa virgula arbusculam vidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis virentibus quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit, et quantum fides possit, ostendit. Sed me dies ante deficiet, quam diversa miracula quae mihi de virtutibus Sanctorum sunt comperta, consummem. XX. Duo vobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit adversus inflationem miserae vanitatis exemplum, alterum adversus falsam justitiam non mediocre documentum. Quidam ergo Sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. Non solum enim praesens, neque (0196C)verbo tantum, sed absens quoque interdum, cilicii sui fimbriis aut epistolis missis, corpora obsessa curabat. Hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe venientibus. Taceo de minoribus: praefecti comitesque, ac diversarum judices potestatum pro foribus illius saepe jacuerunt: Episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo atque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac divino munere illustratos, quoties manum illius vestemque contigerant, non immerito crediderunt. Hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere, ac pro cibo (tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat) septem tantum caricis sustentari. Interea sancto viro, ut ex virtute honor, ita ex honore vanitas coepit (0196D)obrepere. Quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est: sed repelli poenitus vel tacita conscientia vanitatis, perseverante virtute, non potuit. Ubique nomen ejus daemones fatebantur: excludere a se confluentium populos non valebat. Virus interim latens serpebat in pectore; et cujus nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus vanitatis purgare non poterat. Totis igitur precibus conversus ad Dominum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate, similis his fieret quos ipse curaverat. Quid multis morer? ille praepotens, ille signis atque virtutibus toto Oriente vulgatus, ille ad cujus limina populi ante (0197A)confluxerunt, ad cujus fores summae istius saeculi se prostraverant potestates, correptus a daemone est, tentus in vinculis. Omnia illa quae energumeni solent ferre, perpessus, quinto demum mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate. XXI. Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. Quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit; aut fatuis atque adulantibus verbis femina una laudaverit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit vanitate? ut etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia vel stultorum adulatione aut fortassis errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit. Jam vero si ei munera crebra mittantur, (0197B)Dei se munificentia asseret honorari, cui dormienti atque resoluto necessaria conferantur: quod si vel de modico ei aliqua virtutis signa succederent, angelum se putaret. Caeterum cum neque opere neque virtute conspicuus sit, si quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursionibus, ipse etiam ubique discurrit: et qui ante pedibus aut asello ire consueverat, spumante equo superbus invehitur: parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, atque haec charis viduis ac familiaribus mandat tributa virginibus; illa ut byrrhum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam. (0197C)Verum haec describenda mordacius beato viro Hieronymo relinquamus: ad propositum revertamur. Tu vero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris disputandum: ita breviter universa nostrorum instituta complexus es, ut pauca haec tua verba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthaec Hieronymi coerceri. Sed tu illa potius evolve quae coeperas, et illud quod adversus falsam justitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut vere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. Ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum. XXII. Adolescens quidam ex Asia praedives opibus, (0197D)genere clarus, habens uxorem et filium parvulum, cum in Aegypto tribunus esset, et frequentibus adversum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, Sanctorum etiam tabernacula complura vidisset, a beato viro Joanne verbum salutis accepit. Nec moratus inutilem militiam cum vano illo honore contemnere, eremum constanter ingressus, brevi tempore in omni genere virtutum perfectus emicuit. Potens jejuniis, humilitate conspicuus, fide firmus, facile se antiquis monachis studio virtutis aequaverat; cum interim subiit eum cogitatio, injecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam, filiumque unicum ac domum totam cum uxore salvaret: quod utique esset acceptius Deo, quam si (0198A)solum se saeculo eripere contentus, salutem suorum non sine impietate negligeret. Istiusmodi ergo falsae justitiae colore superatus, post quadriennium fere cellulam suam atque propositum et emita deseruit. Sed ubi ad proximum monasterium, quod a multis fratribus habitabatur, accessit, causam discessionis atque consilium quaerentibus confitetur. Renitentibus cunctis, et praecipue loci illius abbate renitente, male animo fixa sententia non potuit avelli: igitur infelici se obstinatione proripiens, cum dolore omnium digressus est a fratribus. Vix e conspectu abscesserat, impletur a daemone, cruentasque spumas ore provolvens, suis dentibus se ipse lacerabat. Deinde ad idem monasterium fratrum humeris reportatus, cum coerceri in eo immundus spiritus non valeret, necessitate (0198B)cogente, ferreis nexibus alligatur, pedes cum manibus vinciuntur: non immerita poena fugitivo, ut quem non cohibuerat fides, catenae cohiberent. Post biennium demum oratione Sanctorum ab immundo spiritu liberatur; ad eremum unde discesserat, mox regressus est, et ipse correptus, et aliis post futurus exemplo, ne quem aut falsae justitiae umbra decipiat, aut incerta mobilitas inutili levitate compellat semel coepta deserere. Haec vos de virtutibus Domini, quas in servis suis vel imitanda operatus est vel timenda, scire sufficiat. Sed quia satisfeci vestris auribus, immo etiam verbosior fui fortasse quam debui, tu modo (ad me autem loquebatur) debitum fenus exsolve, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, jam pridem in hoc (0198C)desideriis meis aestuantibus, audiamus. XXIII. Quid? inquam: tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius vita atque virtutibus edidisse? Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera mea liber ille discedit: nam si agnoscis (aperit librum qui veste latebat), en ipsum. Hic mihi, inquit, terra ac mari comes, hic in peregrinatione tota socius et consolator fuit. Sed referam tibi plane, quo liber iste penetraverit, et quam nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis historiae pervulgata teneatur. Primus eum Romane urbi vir studiosissimus tui Paulinus invexit: deinde cum tota certatim Urbe raperetur, exsultantes librarios vidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur: siquidem (0198D)nihil illo promptius, nihil charius venderetur. Hic navigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam venissem, jam per totam Carthaginem legebatur (solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit): nam quid ego de Alexandria loquar? ubi pene omnibus magis quam tibi notus est. Hic Aegyptum, Nitriam, Thebaidam ac tota Memphitica regna transivit. Hunc ego in eremo a quodam sene legi vidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi injuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere compellerem quae in illo tuo libro de virtutibus beati viri professus es praeterisse. (0199A)Age ergo, quia non illa arte audire desidero quae scripta sufficiunt, illa quae tum vel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur. XXIV. Equidem, Postumiane, inquam, cum te jamdudum de Sanctorum virtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa quae singuli diversa fecissent, per unum istum facile completa. Nam cum excelsa retuleris (quod mihi dixisse liceat pace Sanctorum), nihil a te penitus audivi, in quo Martinus esset inferior. Sed sicut nullius umquam cum illius viri meritis profiteor conferendam esse virtutem, ita et illud animadverti decet, iniqua illum cum eremitis vel etiam anachoretis! conditione (0199B)conferri. Illi enim ab omni impedimento liberi, coelo tantum atque angelis testibus, plane admirabilia docentur operari: iste in medio coetu et conversatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saevientes, cum fere quotidianis scandalis hinc atque inde premeretur, inexpugnabili tamen adversus omnia virtute fundatus stetit, et tanta operatus est, quanta ne illi quidem quos a te audivimus esse in eremo vel fuisse, fecerunt. Ac si illi paria fecissent, quis judex tam esset injustus, ut non istum esse potiorem merito judicaret? Puta enim istum fuisse militem qui pugnaverit in iniquo loco, et tamen victor evaserit; illos autem aeque compone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certaverint: quid ergo? etsi omnium (0199C)una victoria est, non potest omnium esse par gloria. Et tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique te necesse est confiteri Martino neminem conferendum. XXV. Nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non attigit; hic quoque saepius imperavit incendiis. Si revolvas quod anachoretis feritas bestiarum victa succubuit; hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium venena compescuit. Quod si illum conferas qui immundis spiritibus obsessos verbi imperio ac etiam fimbriarum virtute curabat; ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt. Si etiam ad illum recurras qui setis suis pro veste contectus putabatur ab angelis visitari; cum isto angeli quotidie loquebantur. (0199D)Jam vero adversus vanitatem atque jactantiam ita invictum spiritum gessit, ut illa vitia fortius nemo contempserit; cum quidem immundis spiritibus afflatos absens plerumque curaverit, nec solum comitibus aut praefectis, sed ipsis etiam regibus imperaret. Minimum id quidem in illius virtutibus; sed credas velim, non solum vanitati, sed causis etiam atque occasionibus vanitatis neminem fortius repugnasse. Parva quidem, sed non praetereunda dicturus sum: quia et ille laudandus est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad reverentiam beati viri ostenderit voluntatem. Memini Vincentium praefectum, virum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni virtutum genere praestantior, (0200A)dum Turonos praeteriret, a Martino saepius poposcisse, ut ei convivium in suo monasterio daret (in quo quidem exemplum beati Ambrosii episcopi praeferebat, qui eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur); sed virum altioris ingenii, ne qua ex hoc vanitas atque inflatio obreperet, noluisse. Ergo fatearis necesse est, in Martino omnium illorum quos enumerasti, fuisse virtutes; Martini autem in illis omnibus non fuisse. XXVI. Quid tu, inquit Postumianus, ita mecum? quasi non eadem tecum sentiam semperque senserim. Ego vero quoad vivam semper et sapiam, Aegypti monachos praedicabo, laudabo anachoretas, mirabor eremitas; Martinum semper excipiam: non illi ego quemquam audebo monachorum, certe non (0200B)episcoporum quempiam comparare. Hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops comperit, hoc Indus audivit, hoc Parthus et Persa noverunt, nec ignorat Armenia; Bosphorus exclusa cognovit, et postremo si quis aut fortunatas insulas, aut glacialem frequentat oceanum: quo miserior est regio ista nostra, quae tantum virum, cum in proximo habuerit, nosse non meruit. Nec tamen huic crimini miscebo populares: soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes. Nec immerito nosse illum invidi noluerunt: quia si virtutes illius nossent, sua vitia cognovissent. Horreo dicere quod nuper audivi, infelicem dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum. Non est hominis vox ista, sed diaboli; nec Martino in hac parte detrahitur, sed fides Evangeliis (0200C)derogatur: nam cum Dominus ipse testatus sit, istiusmodi opera quae Martinus implevit, ab omnibus fidelibus esse facienda; qui Martinum non credit ista fecisse, non credit Christum ista dixisse. Sed infelices, degeneres, somnolenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt: et malunt illius negare virtutes, quam suam inertiam confiteri. Verum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut jamdudum desidero, residua Martini opera contexe. At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura noverit (neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus), et qui non immerito istam vicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat; ut, quia ego jam librum edidi, ac tu (0200D)hactenus Orientalium gesta memorasti, istam demum necessarii sermonis historiam Gallus evolvat: quia, ut dixi, et nobis debet loquendi vicem, et Martino suo, credo, praestabit ut non gravate illius facta commemoret. Ego plane, inquit Gallus, licet impar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano obedientiae cogor exemplis, ut munus istud quod imponitis, non recusem: sed dum cogito, me hominem Gallum inter Aquitanos verba facturum, vereor ne offendat vestras nimium urbanas aures sermo rusticior. Audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem: nam si mihi tribuitis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat (0201A)exemplo illius inanes sermonum phaleras et verborum ornamenta contemnere. Tu vero, inquit Postumianus, vel Celtice; aut, si mavis, Gallice loquere, dummodo jam Martinum loquaris. Ego autem profiteor, quia, etiamsi mutus esses, non defutura tibi verba, quibus Martinum quamvis facundo ore loquaris; sicut Zachariae in Joannis nomine lingua resoluta est. Caeterum cum sis scholasticus, artificiose facis, ut excuses imperitiam, quia exuberas eloquentia; sed neque monachum tam astutum, neque Gallum decet esse tam callidum. Verum aggredere potius, (0202A)et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus; et jam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei vicina nocte superesse. Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: Cavendum mihi imprimis esse arbitror, ne ea de Martini virtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memoravit. Unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea attingam quae laicus egit ac monachus: nec vero audita ab aliis potius quam quae vidi ipse, dicturus sum.

DIALOGUS II. Sed potius Dialogi I pars altera. (0201)

I. (0201B)Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me viro junxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi vestimentum dari. Tunc ille, arcessito archidiacono, jussit algentem sine dilatione vestiri, deinde secretarium ingressus, cum solus, ut erat illi consuetudo, resideret (hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat; cum quidem in alio secretario presbyteri sederent vel salutationibus vacantes, vel audiendis negotiis occupati: Martinum vero usque in eam horam qua solemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat. Illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia (0201C)nemo umquam illum sedere conspexit; sicut quemdam nuper, testor dominum, non sine meo pudore vidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem. Sedebat autem Martinus in cellula rusticana, ut sunt istae in usibus servulorum, quas nos rustici Galli tripetias, vos scholastici, aut certe tu qui de Graecia venis, tripodas nuncupatis); hoc ergo secretum beati viri pauper ille captatum, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset, irrupit, dissimulatum se a clerico querens, ac algere deplorans. Nec mora: Sanctus paupere non vidente, intra amphibalum sibi tunicam latenter educit, pauperemque contectum discedere jubet. Dein paulo post archidiaconus ingressus admonet, pro consuetudine exspectare in ecclesia populum: (0201D)illum ad agenda solemnia debere procedere. Cui ille respondens ait, pauperem prius (de se autem dicebat) oportere vestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi vestem pauper acciperet. Diaconus vero nihil intelligens, quia extrinsecus indutum amphibalo, veste nudum interius non videbat, postremo pauperem non comparere causatur. Mihi, inquit, vestis quae praeparata est, deferatur: pauper non deerit vestiendus. Arcta tum demum clericus necessitate compulsus, jamque felle commoto, a proximis tabernis bigerricam vestem, brevem atque hispidam (0202B)quinque comparatam argenteis rapit, atque ante Martini pedes iratus exponit. En, inquit, vestem: sed pauper hic non est. Ille nihil motus, jubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans dum sibi vestem nudus imponeret; totis viribus elaborans, ut posset occultum esse quod fecerat. Sed quando in sanctis viris latent ista? quaerentibus velint nolint cuncta produntur.

II. Cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo veste procedit. Quo quidem die (mira dicturus sum) cum jam altarium, sicut est solemne, benediceret; globum ignis de capite illius vidimus emicare, ita ut in sublime conscendens, longum admodum crinem flamma produceret. Hoc licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine viderimus, una tantum (0202C)de virginibus, et unus de presbyteris, tres tantum videre de monachis: caeteri cur non viderint, non potest nostri esse judicii. Per idem fere tempus, cum Evanthius avunculus meus, vir licet saeculi negotiis occupatus, tamen admodum Christianus, gravissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgeri, Martinum evocavit. Nec cunctatus ille properavit: prius tamen quam medium viae spatium vir beatus evolveret, virtutem advenientis sensit aegrotus: receptaque continuo sanitate, venientibus nobis obviam ipse processit. Altera die redire cupientem magna prece detinuit; cum interim unum e familia puerum lethali ictu serpens perculit: quem jam exanimem vi veneni ipse Evanthius suis humeris illatum ante pedes sancti viri, nihil illi impossibile (0202D)confisus, exposuit. Jamque se malum serpens per omnia membra diffuderat. Cernere omnibus venis inflatam cutem, et ad utris instar tensa vitalia. Martinus porrecta manu, universa pueri membra pertractans, digitum prope ipsum vulnusculum quo bestia virus infuderat, fixit. Tum vero (mira dicturus sum) vidimus venenum ex omni parte revocatum ad Martini digitum cucurrisse: deinde per illud ulceris foramen exiguum ita virus stipasse cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ovium pastorum manu pressis longa linea copiosi lactis effluere. Puer (0203A)surrexit incolumis. Nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat veritas, fatebamur, non esse sub coelo qui Martinum possit imitari. III. Consequenti itidem tempore iter cum eodem, dum dioeceses visitat, agebamus. Nobis nescio qua necessitate remorantibus, aliquantulum ille processerat. Interim per aggerem publicum plena militantibus viris fiscalis rheda veniebat: sed ubi Martinum in veste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectum, contigua de latere jumenta viderunt, paululum in partem alteram pavefacta cesserunt: deinde funibus implicatis, protentos illos quibus, ut saepe vidistis, misera illa animalia conglobantur, ordines miscuerunt; dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. Qua permoti injuria militantes, (0203B)praecipitatis in terram saltibus, se dederunt: dein Martinum flagris ac fustibus urgere coeperunt; cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus, majorem insaniam infelicibus commoveret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens verbera illata contemneret. Nos illico consecuti, foede cruentum atque universa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, invenimus: statimque eum asello suo imposuimus, ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properavimus. Interea illi regressi ad rhedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, jumenta praecipiunt. Quae cum omnia solo fixa, ac si aenea signa, rignissent; tollentibus altius vocem magistris, flagris hinc atque inde resonantibus nihil penitus movebantur. (0203C)Consurgunt deinde omnes pariter in verbera. Consumit Gallicas mularum poena mastigias. Tota rapitur silva de proximo: trabibus jumenta tunduntur; sed nihil penitus scaevae manus agebant: uno atque eodem in loco stabant fixa simulacra: Quid agerent infelices homines, nesciebant; nec jam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, divino numine se teneri. Tandem ergo in se regressi, coeperunt quaerere quis ille esset quem in eodem loco ante paululum caecidissent; cum percunctantes cognoscunt ex viantibus Martinum a se tam crudeliter verberatum. Tunc vero apparere omnibus causa manifesta; nec ignorare jam poterant, quin ob illius viri injuriam tenerentur. Igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur: (0203D)conscii audacis facti ac merito pudore confusi, flentes et pulvere quo se ipsi foedaverant, caput atque ora conspersi, ante Martini se genua provolvunt, veniam precantes, et, ut eos abire sineret, postulantes: satis se vel sola conscientia dedisse poenarum, satisque intellexisse quam eosdem ipsos vivos absorbere terra potuisset, vel ipsi potius amissis sensibus in immobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut affixa locis quibus steterant, jumenta vidissent: orare se atque obsecrare, ut indulgeret sceleris veniam, et copiam praestaret abeundi. Senserat etiam, priusquam accurrerent, vir beatus illos teneri, nobisque id ante jam dixerat: veniam tamen clementer indulsit; eosdemque abire permisit animalibus restitutis.(0204A) IV. Illud autem animadverti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam virtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset: quod si verum est, immo quia verum est, conjicere possumus quanta fuerint illa quae monachus operatus est, et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium viderimus. Multa quidem illius prius gesta innotuere mundo, neque potuere celari: sed innumerabilia esse dicuntur quae, dum jactantiam vitat, occultavit, neque in hominum notitiam passus est pervenire; quippe qui humanam substantiam supergressus, virtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, coelo teste frueretur. Quod verum esse vel ex his quae comperta nobis sunt nec (0204B)latere potuerunt, possumus aestimare; siquidem ante episcopatum duos mortuos vitae restituerit, quod liber tuus plenius est locutus; in episcopatu vero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitaverit. Cujus rei ego testis sum, si tamen nihil de minus idoneo teste dubitatis. Idipsum autem vobis qualiter gestum sit, explicabo. Fuerat causa nescio quae, qua Carnotum oppidum petebamus. Interea, dum vicum quemdam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obviam nobis immanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo vico noverat Christianum, verum ad famam tanti viri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat. Sensit hic Martinus operandum, et annuntiante sibi spiritu totus (0204C)infremuit; nec mortale sonans, verbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemiscens cur tanta Dominum Salvatorem turba nesciret. Interea (sicut nos incredibilis circumdederat multitudo) mulier quaedam, cujus filius paulo ante defecerat, corpus exanime beato viro protensis manibus coepit offerre, dicens: Scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus est mihi. Junxit se caetera multitudo, et matris precibus acclamabat. Tum Martinus videns pro exspectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse virtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit; et cum inspectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, vivificatum parvulum matri restituit. Tum vero multitudo omnis in coelum clamore (0204D)sublato Christum Deum fateri: postremo cuncti catervatim ad genua beati viri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret Christianos; nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos imposita universis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos conversus diceret, non irrationabiliter in campo catechumenos fieri, ubi solerent martyres consecrari. V. Vicisti, inquit Postumianus, Galle, vicisti; non utique me, qui Martini sum potius assertor, qui haec omnia de illo viro et scivi semper et credidi; sed eremitas omnes anachoretasque vicisti: nemo enim illorum, sicut Martinus hic vester, immo noster, mortibus imperavit: meritoque hunc iste Sulpicius (0205A)apostolis comparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem, fidei virtus ac virtutum opera testantur. Sed perge, quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis evolvere: nam etiam minima illius et quotidiana animus festinat agnoscere; quia minima illius aliorum maximis majora esse nulli dubium est. Ita faciam, Gallus inquit. Verum id quod dicturus sum, ipse non vidi: prius enim gesta res est quam me illi viro jungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum qui interfuerant sermone vulgatum. Eo fere tempore quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire Comitatum. Valentinianus tum major rerum potiebatur. Is cum Martinum ea petere cognovisset (0205B)quae praestare nolebat, jussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius immitem ac superbum uxor accesserat Ariana, quae totum illum a sancto viro, ne ei debitam reverentiam praestaret, averterat. Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem frustra adire tentavit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obvolvitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem diebus noctibusque perpetuat. Septimo vero die astitit ei angelus: jubet eum ad palatium ire securum: regias forres quamlibet clausas sponte reserandas: imperatoris spiritum superbum molliendum. Igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus alloquio et fretus auxilio, palatium petit. Patent limina, nullus obsistit, postremo usque ad regem nemine prohibente pervenit. (0205C)Qui cum venientem eminus videret, infrendens cur fuisset admissus, nequaquam assurgere est dignatus astanti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis qua sedebat, afflaret incendium. Ita solio suo superbus excutitur, et Martino invitus assurgit: multumque complexus quem spernere ante decreverat, virtutem sensisse divinam emendatior fatebatur: nec exspectatis Martini precibus, prius omnia praestitit quam rogaretur. Colloquio illum atque convivio frequenter adscivit: postremo abeunti multa munera obtulit, quae vir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta rejecit. VI. Et quia palatium semel ingressi sumus, licet diversis in palatio temporibus gesta connectam: nequaquam (0205D)enim praetermittendum videtur, circa Martini admirationem, reginae fidelis exemplum. Maximus imperator rempublicam gubernabat, vir omni vita merito praedicandus, si ei vel diadema non legitime tumultuante milite impositum repudiare, vel armis civilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui, nec sine armis potuit teneri. Hic Martinum saepius evocatum receptumque intra palatium venerabiliter honorabat: totus illi cum eo sermo de praesentibus, de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum; cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat, Evangelico illo non inferior exemplo pedes Sancti fletu rigabat, crine tergebat Martinus, quem nulla (0206A)umquam femina contigisset, istius assiduitatem, immo potius servitutem non poterat evadere. Non illa opes regni, non imperii dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: divelli a Martini pedibus solo strata non poterat. Postremo a viro suo poposcit, deinde Martinum uterque compellunt, ut ei remotis omnibus ministris praeberet sola convivium: nec potuit vir beatus obstinatius reluctari. Componitur castus reginae manibus apparatus: sellulam ipsa consternit, mensam admovet, aquam manibus subministrat: cibum quem ipsa coxerat, apponit; ipsa, illo sedente, eminus secundum famulantium disciplinam solo fixa consistit immobilis, per omnia ministrantis modestiam et humilitatem exhibens servientis: miscuit ipsa bibituro, et ipsa porrexit. (0206B)Finita coenula fragmenta panis absumpti micasque collegit, satis fideliter illas reliquias imperialibus epulis anteponens. Beata mulier! tantae pietatis affectu illi merito comparanda, quae venit a finibus terrae audire Salomonem; siquidem simplicem sequamur historiam: sed si fides reginarum est conferenda (quod mihi liceat separata mysterii majestate dixisse), illa expetiit audire sapientem; ista non tantum audisse contenta, sed et meruit servire sapienti. VII. Postumianus, jamdudum, inquit, Galle, audiens te loquentem vehementer admiror reginae fidem: sed illud ubi est, quod nulla umquam femina ferebatur propius astitisse Martino? ecce ista regina non solum astitit, sed etiam ministravit: et vereor, ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter (0206C)feminis inseruntur. Tum Gallus, Quid tu, inquit, non vides quod solent docere grammatici, locum, tempus, personam? Propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exsiliis datos restitueret, bona adempta redhiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret? Verumtamen quia occasione hujus exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi vero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. Videant enim, quia Martino semel tantum in vita, jam septuagenario, non vidua libera, non virgo lasciviens, sed sub viro vivens, ipso viro pariter supplicante, regina (0206D)servivit et ministravit. Haec edenti astitit, non cum epulante discubuit: nec ausa est participare convivium, sed deferebat obsequium. Disce igitur disciplinam: serviat tibi matrona, non imperet; et serviat, non recumbat: sicut Martha illa ministravit Domino, nec tamen est adscita convivio; immo praelata est ministranti quae verbum potius audiebat. Sed in Martino ista regina utrumque complevit: et ministravit ut Martha, et audivit ut Maria. Quod si quis hoc uti voluerit exemplo, per omnia teneat exemplum: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale convivium, et in omni vita semel tantum. VIII. Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini non egrediantur exemplum, tua constringit (0207A)oratio: sed profiteor tibi, quia haec surdis auribus audientur: nam si Martini sequeremur vias, (numquam causas de osculo diceremus, et) universis scaevae opinionis opprobriis careremus. Verum sicut tu soles dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus; ita nos in hac parte numquam vel Martini exemplo vel tuis disputationibus corrigendi fatemur. Verumtamen haec nobis jamdudum agentibus, quid tu tam, obstinate Sulpici, taces? Ego, inquam, non solum modo taceo, sed olim de istis tacere disposui: nam quia quamdam viduam vagam, nitidulam, sumptuosam objurgaverim, lascivius victitantem; itidemque virginem adolescenti cuidam mihi charo indecentius adhaerentem, cum quidem ipsam frequenter audissem, alios etiam qui talia agerent, increpantem; (0207B)tanta mihi omnium feminarum cunctorumque monachorum odia concitavi, ut adversum me utraeque legiones jurata bella susceperint. Unde quaeso taceatis, ne etiam hoc quod vos loquimini, ad meam referatur invidiam. Tota vobis istorum mentio relinquatur: ad Martinum potius revertamur. Tu, Galle, ut aggressus es, coeptum opus explica. Tum ille: Jam quidem vobis, inquit, tanta narravi, ut satisfacere studiis vestris meus sermo debuerit: sed quia voluntati vestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc diei superest, loquar: nam certe dum stramen illud quod in lectos nostros paratur, aspicio, subvenit in memoriam etiam de stramine in quo Martinus jacuerat, factam esse virtutem. Res ita gesta est: Claudiomagus vicus est in confinio Biturigum (0207C)atque Turonorum. Ecclesia ibi est celebris religione sanctorum, nec minus gloriosa sacrarum virginum multitudine. Praeteriens ergo Martinus, in secretario ecclesiae habuit mansionem. Post discessum illius cunctae in secretarium illud virgines irruerunt: allambunt singula loca, ubi aut sederat vir beatus aut steterat: stramentum etiam in quo quieverat, partiuntur. Una earum post dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat, energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de cervice suspendit; nec mora, dicto citius, ejecto daemone, persona purgata est. IX. Per idem fere tempus Martino a Treveris revertenti fit obviam vacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo, in homines ferebatur; et (0207D)jam multos noxie petulca confoderat. Verum ubi nobis coepit esse contigua, hi qui eam eminus sequebantur, praedicere magna voce coeperunt, ut caveremus. Sed postquam ad nos torvis furibunda luminibus propius accessit, Martinus elevata obviam manu pecudem consistere jubet: quae mox ad verbum illius stare coepit immobilis. Cum interea videt Martinus dorso illius daemonem supersedentem, quem increpans, Discede, inquit, funeste, de pecude, et innoxium animal agitare desiste. Paruit nequam spiritus, et recessit. Nec detuit sensus in bucula, quin se intelligeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, deinde jubente Martino gregem suum petiit, seque agmini caeterarum ove (0208A)placidior immiscuit. Hoc illud fuit tempus quo inter medias flammas positus non sensit incendium: quod mihi non arbitror esse referendum; quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistola tamen postea, quam ad Eusebium tunc presbyterum, modo episcopum, fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut, credo, legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referimus. Quodam autem tempore, dum dioeceses circuiret, venantium agmen incurrimus. Canes leporem sequebantur: jamque multo spatio victa bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem imminentem jam jamque capienda crebris flexibus differebat. Cujus periculum vir beatus pia mente miseratus (0208B)imperat canibus, ut desisterent sequi, et sinerent abire fugientem: qui continuo ad primum sermonis ejus imperium constiterunt. Crederes vinctos, immo potius affixos, in suis haerere vestigiis. X. Ita lepusculus, persecutoribus alligatis, incolumis evasit. Operae pretium autem est, etiam familiaria illius verba spiritali sale condita memorare. Ovem recens tonsam forte conspexerat. Evangelicum, inquit, mandatum ista complevit: duas habuit tunicas; unam earum largita est non habenti: ita ergo et vos facere debetis. Item cum subulcum algentem ac pene nudum in pellicea veste vidisset, En, inquit, Adam ejectus de paradiso in veste pellicea sues pascit: sed nos illo vetere deposito, qui adhuc in isto manet, novum Adam potius induamus. Boves ex (0208C)parte prata depaverant, porci etiam nonnulla suffoderant; pars caetera quae manebat illaesa, diversis floribus quasi picta vernabat. Speciem, inquit, gerit pars illa conjugii, quae pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa vero quam porci pecora immunda foderunt, fornicationis imaginem foedam praetendit: caeterum illa portio quae nullam sensit injuriam, gloriam virginitatis ostendit, herbis fecunda luxuriat, feni in ea fructus exuberat, et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. Beata species et Deo digna! nihil enim virginitati est comparandum: ita et illi qui conjugia fornicationi comparant, vehementer errant; et illi qui conjugia virginitati aequanda aestimant, (0208D)miseri penitus et stulti sunt. Verum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut conjugium pertineat ad veniam, virginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur. XI. Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abjecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita victurus erexerat. Interea astutus inimicus variis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut conjugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, voluntate mutata secum potius vellet habitare. Adiit ergo Martinum fortis eremita: quod haberet animi confitetur. Ille vero vehementer abnuere: feminam viro rursus, jam (0209A)monacho non marito, incongrua ratione misceri. Postremo cum miles instaret, affirmans nihil hoc proposito esse nociturum: se solo conjugis uti velle solatio: porro ne rursus se in sua vitia revolverent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem ejusdem militiae sacramenta jurasse: pateretur episcopus, sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare. Tum Martinus (verba vobis ipsa dicturus sum): Dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti? At ille respondens, Frequenter, inquit, in acie steti, et bello frequenter interfui. Ad haec Martinus: Dic mihi ergo, numquid in illa acie quae armata in praelio parabatur, aut jam adversus hostilem exercitum collato cominus pede, districto ense pugnabat, (0209B)ullam feminam stare aut pugnare vidisti? Tunc demum miles confusus erubuit, gratias agens, errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione verborum, sed vera et rationabili secundum personam militis comparatione correctum. Martinus autem conversus ad nos (sicut eum frequens fratrum turba vallaverat): Mulier, inquit, virorum castra non adeat; acies militum separata consistat; procul femina in suo degens tabernaculo sit remota: contemptibilem enim reddit exercitum, si virorum cohortibus turba feminea misceatur. Miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. Habet et illa gloriam suam, si pudicitiam viro absente servaverit: cujus haec prima virtus et consummata victoria est, non videri.(0209C) XII. Illud vero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illa virginem praedicaret, quae ita se penitus ab omnium virorum oculis removisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa visitare vellet, admiserit: nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se jam ante complures annos pudica cohibebat; audita fide illius atque virtute divertit, ut tam illustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret. Nos consequentes gavisuram illam virginem putabamus; siquidem hoc in testimonium virtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore venisset; verum illa fortissimi vincula propositi ne (0209D)Martini quidem contemplatione laxavit: ita vir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili, ab illius foribus quae videndam se salutandamque non dederat, laetus abscessit. O virginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se videri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit; sed magnificans illius cum exsultatione virtutem, inusitato in his dumtaxat regionibus gaudebat exemplo! Ergo cum haud longe ab illa villula nos manere nox imminens coegisset, xenium beato viro eadem illa virgo transmisit: fecitque Martinus quod antea non fecerat (nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit); nihil ex his quae virgo venerabilis miserat, refutavit, (0210A)dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda. Audiant, quaeso, virgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere volunt, etiam bonis claudant; et, ne ad se improbis sit liber accessus, non vereantur excludere etiam sacerdotes. Totus hoc mundus audiat: videri se a Martino virgo non passa est. Non utique illa quemcumque a se repulit sacerdotem; sed in ejus viri conspectum puella non venit, quem videre salus videntium fuit. Quis autem hoc alius praeter Martinum sacerdos non ad suam injuriam retulisset? quos adversum sanctam virginem motus quantasque iras mente concepisset! haereticam judicasset, et anathematizandam esse decrevisset. Quam vero illi beatae animae (0210B)illas virgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obvias sacerdoti, quae convivia sumptuosa disponunt, quae una pariter accumbunt! Sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus objurgationis verba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. Verum ego ita virtutem hujus virginis praedicabo, ut tamen nihil illis quae ad Martinum videndum ex longinquis regionibus saepe venerunt, arbitrer derogandum; siquidem hoc beatum virum frequenter affectu etiam angeli frequentarint. XIII. Caeterum id quod dicturus sum, Postumiane, hoc tibi (me autem intuebatur) teste recte perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius (0210C)excubantes, jam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem clauso cellulae suae ostio nos ibi esse nesciret. Interim colloquentium murmur audimus, et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore; nec ignorare potuimus nescio quid fuisse divinum. Post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius (sicut apud eum nemo familiarius loquebatur) coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud divini fuisset horroris quod fatebamur nos ambo sensisse, vel cum quibus fuisset in cellula collocutus: tenuem enim nos licet et vix intellectum, sermocinantium sonum pro foribus audisse. Tum ille diu multumque cunctatus (sed nihil (0210D)erat quod ei Sulpicius non extorqueret invito. Incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior: nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinum aestimet fuisse mentitum): Dicam, inquit, vobis; sed vos quaeso nulli dicatis. Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. Referebat autem nobis vultum atque habitum singularum. Nec vero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est visitari: Petrum etiam et Paulum apostolos videri a se saepius non negavit. Jam vero daemones, prout ad eum quisque venisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum: Jovem brutum atque hebetem esse dicebat. Haec plerisque in eodem etiam monasterio constitutis incredibilia videbantur; (0211A)nedum ego confidam omnes qui haec audient, credituros: nam nisi inaestimabilem vitam atque virtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur: quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitaverit, cum multos hodieque videamus nec Evangeliis quidem credidisse. A Martino autem saepe angelos visos familiariter et sensimus et experti sumus. Rem minimam dicturus sum, sed tamen dicam. Apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. Casu cum eo iste Sulpicius navigabat; sed procul, ut semper, a caeteris in remota navis parte solus residebat. Ibi ei angelus, quid gestum esset in synodo, nuntiavit. Nos postea tempus habiti concilii (0211B)sollicite requirentes, satis compertum habuimus, ipsum diem fuisse conventus, et ea ibi ab episcopis fuisse decreta quae Martino angelus nuntiarat. XIV. Caeterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse venturos: Neronem in Occidentali plaga regibus subactis decem imperaturum, persecutionemque ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat: ab Antichristo vero primum Orientis esse capiendum imperium, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo urbem et templum (0212A)esse reparandum: illius eam persecutionem futuram esse, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans: omnesque secundum legem circumcidi jubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, atque ita sub illius potestate universum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec adventu Christi impius opprimatur: non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus jam natus esset, et in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium. Quod autem haec ab illo audivimus, annus octavus est. Vos aestimate quam jam in praecipiti consistant quae futura metuuntur. Haec cum maxime Gallus, necdum explicatis quae statuerat referre, loqueretur; puer familiaris ingressus est, nuntians (0212B)Refrigerium presbyterum stare pro foribus. Dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis viro, qui officii causa ad nos veniebat, occurrere. Tum Gallus: Etiamsi non ob adventum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque protractum finire sermonem. Verum quia de Martini virtutibus nequaquam explicari universa potuerunt, haec vos hodie audisse sufficiat: cras reliqua dicemus. Ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.

DIALOGUS III. Qui tamen dicendus esset Secundus. (0211)

I. (0211C)Lucescit hoc, Galle: surgendum est: nam, ut vides, et Postumianus instat; et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis evolvas. Non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt: sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti; siquidem natura ita comparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat. Nam et hic a prima adolescentia Martinum secutus novit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. Fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse virtutes; quippe qui de eo etiam litteris multa mandaverim: sed per gestorum admirationem semper (0211D)mihi nova sunt quae de illo, licet audita saepius, revolvuntur. Proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo impensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est veritatem. Haec me loquente, Gallo jam ad narrandum parato, irruit turba monachorum: Evagrius presbyter, Aper, Sebastianus Agricola: et post paululum ingreditur presbyter noster Aetherius cum Calupione diacono, et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter dulcissimus meus, longiore (0212C)via veniens, aubelus cucurrit. Quid vos, inquam, tam subito et tam insperati, tam ex diversis regionibus, tam mane cucurristis? Nos, inquiunt, hesterno cognovimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse virtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturavimus frequens auditorium facere tantam materiam locuturo. Interea nuntiatur, multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur orantes. Tum Aper, nequaquam istos, inquit, nobis admisceri convenit: quia ad audiendum curiositate potius quam religione venerunt. Confusus ego illorum vice quos non admittendos esse censebat. Aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex vicariis et Celsum admitterent consularem: caeteri sunt repulsi. (0212D)Tum Gallum media in sede componimus: qui cum diu nobili sua verecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est:

II. Convenistis, inquit, ad me audiendum, et sancti et diserti; sed religiosas potius quam doctas aures, uti arbitror, attulistis, audituri me fide testis, non oratoris copia locuturum. Quae autem hesterno dicta sunt, non revolvam: illa qui non audierunt, ex scriptis recognoscent. Nova Postumianus exspectat, nuntiaturus Orienti, ne se in comparatione Martini praeferat Occidenti. Ac primum gestit animus, quod (0213A)Refrigerius in aurem suggerit, explicare. Res in Carnotena gesta est civitate. Paterfamilias duodecennem ab utero mutam puellam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctus absolveret. Ille cedens episcopis, qui tum forte latus illius ambiebant, Valentino atque Victricio, imparem se esse tantae moli; sed illis quasi sanctioribus nihil impossibile fatebatur. At illi pias preces una cum patre supplici voce jungentes, orare Martinum, ut sperata praestaret. Nec cunctatus ultra (utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem, nec differendo pietatem), jubet circumstantis populi multitudinem submoveri: episcopis tantum et puellae patre assistentibus in orationem suo illo more prosternitur: dein pusillum olei cum exorcismi praefatione (0213B)benedicit, atque ita in os puellae sanctificatum liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit. Nec fefellit Sanctum virtutis eventus. Patris nomen interrogat: mox illa respondit. Proclamat pater, cum gaudio pariter et lacrymis Martini genua complexus, et hanc primam se filiae audisse vocem cunctis stupentibus fatebatur. Ac ne cuiquam id incredibile forte videatur, perhibeat vobis praesens Evagrius testimonium veritatis, nam res ipso praesente tum gesta est. III. Parvum illud est quod nuper Harpagio presbytero referente cognovi: sed non praetermittendum videtur: Avitiani comitis uxorem misisse Martino oleum, quod ad diversas morborum causas necessarium (sicut est consuetudo) benediceret: ampullulam (0213C)vitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in ventrem cresceret, ore producto; sed oris exstantis concavum non repletum; quia ita moris sit vascula illa complere, ut pars summa umbonibus obstruendis libera relinquatur. Testabatur presbyter, vidisse se oleum sub Martini benedictione crevisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias vasculum referretur, fervisse virtute: nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius vestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum vasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius servanda consueverunt, in vitro illo spatium non fuisse. Mirum et illud, quod (0213D)huic (me autem intuebatur) memini contigisse. Vas vitreum cum oleo quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignarus, attraxit. Vas super constratum marmore pavimentum decidit: cunctis metu exterritis, ne benedictio deperisset, ampulla perinde incolumis est reperta ac si super plumas mollissimas decidisset; quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda virtutem, cujus benedictio perire non potuit. Quid illud? quod factum est a quodam, cujus nomen, quia praesens est et prodi se vetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit. Canis nobis importunior oblatrabat: In (0214A)nomine, inquit, Martini jubeo te obmutescere. Cani haesit latratus in gutture: lingua (abscisam putares) obmutuit. Ita parum est ipsum Martinum fecisse virtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine ejus multa fecerunt. IV. Avitiani quondam comitis noveratis barbaram nimis, et ultra omnia cruentam feritatem. Hic rabido spiritu ingressus Turonum civitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diversa perdendis parari jubet genera poenarum, disponens postera die attonita civitate ad opus tam triste procedere. Quod ubi Martino compertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit: sed cum, profundae noctis silentio, quiescentibus cunctis, nullus foribus obseratis pateret (0214B)ingressus, ante limina cruenta prosternitur. Interea Avitianus gravi somno sepultus angelo ingruente percellitur: Servus, inquit, Dei ad tua limina jacet, et tu quiescis? qua ille voce percepta, lecto suo turbatus excutitur; convocatisque servis trepidus exclamat, Martinum esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei servus pateretur injuriam; sed illi, ut est omnium natura servorum, vix prima limina egressi, irridentes dominum suum, quod somno fuisset illusus, negant quemquam esse pro foribus, ex suomet ingenio conjectantes neminem nocte posse vigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore jacere ante aliena limina sacerdotem: idque Avitiano facile persuasum. Rursum solvitur in soporem; sed mox vi majore (0214C)concussus exclamat, Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti. Tardantibus servis, ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum, ut senserat, deprehendit. Perculsus miser tantae manifestatione virtutis, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti? nihil loqui te necesse est: scio quid desideres, video quid requiras: discede quantocius, ne me ob injuriam tuam coelestis ira consumat: satis solverim hucusque poenarum. Crede, quia non leviter apud me actum est, ut ipse procederem. Post discessum autem Sancti advocat officiales suos: jubet omnes custodias relaxari; et mox ipse proficiscitur. Ita fugato Avitiano, laetata est se civitas liberatam. V. Haec cum multis Avitiano referente comperta (0214D)sunt, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram videtis, ab Evagrio fideli viro, ex tribunis, sub invocatione divinae majestatis audivit, qui sibi hoc ab ipso Avitiano relatum esse jurabat. Caeterum nolo miremini me hodie facere quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque virtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas, si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat. Exigit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus quae hesterno memorata sunt, nutare dicuntur. Accipiant ergo testes adhuc incolumes atque viventes, quibus, quia de fide nostra dubitant, magis credant. Sed si adeo infideles sunt, profiteor, quia nec illis sunt credituri. Miror autem quemquam qui vel tenuem sensum (0215A)religionis habeat, tantum piaculi velle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri. Facessat a quoquam qui sub Deo vivit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis asseratur. Sed tamen totius sermonis fidem apud te, Christe, depromimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi vidimus, aut quae manifestis auctoribus vel plerumque ipso referente cognovimus. Caeterum etsi dialogi speciem, quo ad relevandum fastidium lectio variaretur, assumpsimus, nos pie praestare profitemur historiae veritatem. Haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas, non sine meo dolore, compulerit. Sed redeat ad nostrum sermo consessum: in quo cum me tam studiose audiri videam, fatear necesse est, (0215B)Aprum fecisse constanter, qui repulit infideles, eos tantum judicans audire debere, qui crederent. VI. Efferor siquidem (credite) spiritu, et prae dolore totus insanio: non credunt Martini virtutibus Christiani, quas daemones fatebantur! Monasterium beati viri duobus a civitate erat millibus disparatum: sed si quoties venturus ad ecclesiam pedem extra cellulae suae limen extulerat, videres per totam ecclesiam energumenos rugientes, et quasi adveniente judice agmina damnanda trepidare, ut adventum episcopi clericis, qui venturum esse nescirent, daemoniorum gemitus indicaret. Vidi quemdam, appropiante Martino, in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam solum pedibus attingeret. Si quando autem exorcizandorum daemonum (0215C)Martinus operam recepisset, neminem manibus attrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turbo verborum; sed admotis energumenis caeteros jubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat. Tum vero cerneres miseros diverso exitu perurgeri: hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen vestes defluere in faciem, ne faceret verecundiam nudata pars corporum: at in parte alia videres sine interrogatione vexatos et sua crimina confitentes. Nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Jovem, iste Mercurium fatebatur. Postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari; ut jam in Martino illud fateamur (0215D)impletum quod scriptum est: Quoniam sancti de angelis judicabunt. VII. Pagum quemdam in Senonico annis singulis grando vastabat. Compulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt, missa per Auspicium praefectorium virum satis fida legatione, cujus agros specialiter gravior quam caeterorum assueverat procella populari. Sed facta ibi oratione Martinus ita universam penitus liberavit ab ingruenti peste regionem, ut per viginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit. Quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno quo ille defunctus est rursus incubuit rediviva tempestas: adeo sensit et mundus (0216A)viri fidelis excessum, ut cujus vita jure gaudebat, etiam ejusdem mortem lugeret. Caeterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed multa millia producam, et totam in testimonium virtutis expertae Senonum advocabo regionem. Et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio, honorato et religioso viro, fuisse sermonem; qui haec nobis tamquam incomperta referebat, et cum futuris proventibus per assidua damna trepidaret, ut ipse vidisti, magno secum moerore lugebat, Martinum non in haec tempora reservatum. VIII. Sed ut ad Avitianum recurram (qui cum in omnibus locis cunctisque urbibus ederet crudelitatis (0216B)suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se atque tranquillum beato viro praesente praestabat), memini quodam die ad eum venisse Martinum: qui ubi secretarium ejus ingressus est, vidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis assidentem. Quem eminus (ut verbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur) exsufflans; Avitianus se exsufflari existimans, Quid me, inquit, Sancte, sic accipis? Tum Martinus, Non te, inquit, sed eum qui cervici tuae teter incumbit. Cessit diabolus, et reliquit familiare subsellium: satisque constat, ab illo die Avitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper assidentis sibi diaboli voluntatem, (0216C)seu quod immundus spiritus ab illius consessu per Martinum fugatus, privatus est potestate grassandi, cum erubesceret minister auctorem, nec ministrum auctor urgeret. In vico autem Ambatiensi, id est, castello illo veteri quod nunc frequens habitatur a fratribus, idolium noveratis grandi opere constructum. Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens superstitionem loci operis dignitate servabat. Hujus destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, vir beatus saepe mandaverat. Post aliquantum tempus regressus increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret. Ille causatus, vix militari manu et vi publicae multitudinis tantam molem posse subverti, nedum id facile putaret per imbecilles clericos aut (0216D)infirmos monachos quivisse curari. Tum Martinus recurrens ad nota subsidia, noctem totam in oratione pervigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum provolvit. Verum haec Marcello teste dicta sint. IX. Aliam ejus non dissimilem in simili opere virtutem Refrigerio astipulante perhibeo. Columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat evertere: sed nulla erat facultas qua id daretur effectui; tum ad orationem suo more convertitur. Visam certum est parilem quodammodo columnam ruere de coelo, quae impacta idolo totam illam inexpugnabilem molem solvit in pulverem: parum scilicet, si invisibiliter coeli virtutibus uteretur, nisi (0217A)ipsae virtutes visibiliter servire Martino humanis etiam oculis cernerentur. Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluvio sanguinis laborantem, cum Martini vestem exemplo mulieris illius Evangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam. Serpens flumen secabat, et ripae in qua constiteramus, adnatabat: In nomine, inquit, Domini jubeo te redire. Mox se mala bestia ad verbum Sancti retorsit, et in ulteriorem ripam nobis exspectantibus transmeavit. Quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemiscens ait, Serpentes me audiunt, et homines non audiunt. X. Piscem Paschae diebus edere consuetus, paulo ante horam refectionis interrogat, an haberetur in promptu. Tum Cato diaconus, ad quem monasterii (0217B)administratio pertinebat, doctus ipse piscari, negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam; sed neque alios piscatores, qui vendere solebant, quidquam agere quivisse. Vade, inquit, mitte linum tuum: captura proveniet. Contigua flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitacula: processimus cuncti, utpote feriatis diebus, videre piscantem, omnium spebus intentis, non incassum futura tentamina, quibus piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur. Ad primum jactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit, et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio quis (utimur enim versu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur): Captivumque suem mirantibus intulit Argis. (0217C)Vere, iste Christi discipulus, gestarum a Salvatore virtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans, diversarum munera gratiarum in unum hominem conferebat. Testatur Arborius ex praefecto, vidisse se Martini manum sacrificium offerentis, vestitam quodammodo nobilissimis gemmis, luce micare purpurea, et ad motum dextrae collisarum inter se fragorem audisse gemmarum.

XI. Veniam ad illud quod propter notam temporum semper occultavit; sed nos celare non potuit: in quo illud est miraculi, quod facie ad faciem cum eo est angelus collocutus. Maximus imperator, (0217D)alias sane bonus, depravatus consiliis sacerdotum, post Priscilliani necem Ithacium episcopum Priscilliani accusatorem caeterosque illius socios, quos nominari non est necesse, vi regia tuebatur, ne quis ei crimini daret, opera illius cujuscumquemodi hominem fuisse damnatum. Interea Martinus multis gravibusque laborantium causis ad comitatum ire compulsus, procellam ipsam totius tempestatis incurrit. Congregati apud Treveros episcopi tenebantur, qui quotidie communicantes Ithacio communem sibi causam fecerant. His ubi nuntiatum est inopinantibus adesse Martinum, totis animis labefacti mussitare et trepidare coeperunt. Et jam pridie imperator ex eorum sententia decreverat, (0218A)tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos inquirerent: deprehensis vitam et bona adimerent. Nec dubium erat, quin sanctorum etiam maximam turbam tempestas ista depopulata esset, parvo discrimine inter hominum genera; etenim tum solis oculis judicabatur, cum quis pallore potius aut veste, quam fide haereticus aestimaretur. Haec nequaquam placitura Martino episcopi sentiebant: sed male consciis illa vel molestissima erat cura, ne se ab eorum communione adveniens abstineret, non defuturis qui tanti viri constantiam praemissa auctoritate sequerentur. Ineunt cum imperatore consilium, ut missis obviam Magistri officialibus urbem illam propius vetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium (0218B)adfore fateretur. Quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse venturum. Postremo ingressus nocturno tempore, adiit ecclesiam tantum orationis gratia: postridie palatium petit. Praeter multas, quas evolvere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite, et Leucadio praeside, quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est hujus temporis explicare, iram victoris emeriti. Illa praecipua cura, ne tribuni cum jure gladiorum ad Hispanias mitterentur: pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos qui sub illa erant occasione vexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret. Verum primo die atque altero suspendit hominem callidus imperator, sive ut rei pondus imponeret, (0218C)sive quia nimis sibi implacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, avaritia repugnabat: siquidem in bona eorum inhiaverat. Fertur enim ille vir multis bonisque actibus praeditus, adversus avaritiam parum consuluisse: nisi fortasse regni necessitate, quippe exhausto superioribus principibus reipublicae aerario, pene semper in expeditione atque procinctu bellorum civilium constitutus, facile excusabitur, quibuslibet occasionibus subsidia imperio paravisse. XII. Interea episcopi quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes: actum esse de suo omnium statu, si Theognisti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnaverat, Martini armaret (0218D)auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus, illum jam non defensorem haereticorum esse, sed vindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem. Postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam implorant, ut utatur adversus unum hominem vi sua. Nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere. Sed ille, licet episcopis nimio favore esset obnoxius, non erat nescius, Martinum fide, sanctitate et virtute cunctis praestare mortalibus: alia longe via sanctum vincere parat: ac primo secreto accersitum blande appellat: haereticos jure damnatos more judiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum; non (0219A)esse causam, qua Ithacii caeterorumque partis ejus communionem putaret esse damnandam; Theognistum odio potius quam causa fecisse discidium; eumdemque tamen solum esse qui se a communione interim separarit, a reliquis nihil novatum; quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiaverat culpa non teneri. Quibus cum Martinus parum moveretur, rex ira accenditur, ac se de conspectu ejus abripuit: et mox percussores his pro quibus Martinus rogaverat, diriguntur. XIII. Quod ubi Martino compertum jam noctis tempore est, palatium irrupit; spondet, si parceretur, se communicaturum, dummodo ut et tribuni jam in excidium ecclesiarum ad Hispanias missi retraherentur. Nec mora: Maximus indulget omnia. (0219B)Postridie Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane viri, et plane digni qui meliore tempore sacerdos fieret. Hujus diei communionem Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere, quam his non consulere quorum cervicibus gladius imminebat; verumtamen summa vi episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione firmaret, extorqueri non potuit. Postero die se inde proripiens cum revertens in via moestus ingemisceret, se vel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum; haud longe a vico cui nomen est Andethanna, qua vastas solitudines silvarum secreta patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit, causam doloris et facti accusante ac defendente invicem cogitatione pervolvens. Astitit ei repente angelus: (0219C)Merito, inquit, Martine, compungeris; sed aliter exire nequisti; repara virtutem, resume constantiam, ne jam non periculum gloriae, sed salutis incurreris. Itaque ab illo tempore satis cavit cum illa Ithacianae partis communione misceri. Caeterum cum quosdam ex energumenis tardius quam solebat et gratia minore curaret; subinde nobis cum lacrymis fatebatur, se propter communionis illius malum, cui se vel puncto temporis, necessitate, non spiritu, miscuisset, detrimentum sentire virtutis. Sedecim postea vixit annos: nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conventibus se removit. XIV. Sed plane, ut experti sumus, imminutam ad tempus gratiam multiplici mercede reparavit. Vidi postea ad pseudoforum monasterii ipsius adductum (0219D)energumenum, et prius quam limen attingeret, fuisse curatum. Testantem quemdam nuper audivi, cum in Tyrrheno mari cursu illo quo Romam tenditur, navigaret, subito turbinibus exortis, extremum vitae omnium fuisse discrimen: in quo cum quidam Aegyptius negotiator, necdum Christianus, magna voce clamaverit, Deus Martini, eripe nos; mox tempestatem fuisse sedatam, seque optatum cursum cum summa placidi aequoris quiete tenuisse. Lycontius ex vicariis vir fidelis, cum familiam illius lues extrema vexaret, et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per litteras imploravit auxilium. Quo tempore vir beatus rem esse promisit difficilem impetrari: (0220A)nam spiritu sentiebat domum illam divino numine verberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et jejunando continuans, quam id quod exorandum receperat, impetraret. Mox ad eum Lycontius divina expertus beneficia pervolavit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam. Centum etiam argenti libras obtulit, quas vir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus illud monasterii limen attingeret, redimendis id captivis continuo deputavit; et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid ex eo in sumptum monasterii reservaret: omnibus enim angustum esse victum, multis deesse vestitum: Nos, inquit, Ecclesia, et pascat et vestiat, dummodo nihil nostris usibus quaesisse videamur. (0220B)Succurrunt hoc loco illius viri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. Agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius quae non queunt explicari: veluti istud est, quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi. Quidam e fratribus (nomen non ignoratis; sed celanda persona est, ne sancto viro verecundiam fecerimus), quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam reperisset, et admota sibi sellula divaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret; continuo Martinus factam sacro tegmini sensit injuriam, magna voce proclamans: Quis [inquit] nudato inguine nostrum incestat habitaculum? Hoc ubi ille frater audivit, et ex conscientia quod increpabatur agnovit; continuo ad nos cucurrit (0220C)exanimis, pudorem suum non sine Martini virtute confessus. XV. Quodam itidem die, dum in area, quae parva admodum tabernaculum illius ambiebat, in illo suo quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, vidit duos daemones in excelsa illa quae monasterio supereminet rupe consistere, inde alacres ac laetos vocem istiusmodi adhortationis emittere: Heia te, Brictio; heia te, Brictio. Credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent. Nec mora, Brictio furibundus irrupit, ibi plenus insaniae evomuit in Martinum mille convicia. Objurgatus enim pridie ab eo fuerat, cur qui nihil umquam ante clericatum (quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus) habuisset, (0220D)equos aleret, mancipia compararet: nam jam illo tempore arguebatur a multis, non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis vultibus coemisse. Quibus rebus infelicissimus insano felle commotus, et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu. Martinum ita aggressus est, ut vix manibus temperaret; cum quidem Sanctus vultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia verba cohiberet. Sed ita in eo nequam spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamvis vana admodum, mens subesset: trementibus labiis incertoque vultu decolor prae furore rotabat verba peccati, se asserens sanctiorem; quippe qui a primis annis in monasterio inter sacras Ecclesiae disciplinas ipso Martino (0221A)educante crevisset: Martinum vero et a principio, quod ipse diffiteri non posset, militiae actibus sorduisse, et nunc per inanes superstitiones et phantasmata visionum ridicula prorsus inter deliramenta senuisse. Haec cum multa, atque alia etiam, quae reticere melius est, acerbiora vomuisset, egressus tandem furore satiato, quasi qui se penitus vindicasset, rapidus ea parte qua venerat, recurrebat: cum interea, credo per Martini orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus in poenitentiam, mox revertitur, atque ad Martini se genua prosternit: veniam poscens, fatetur errorem, nec sine daemone se fuisse tandem sanior confitetur. Non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut ignosceret supplicanti. Tunc et ipsi et nobis omnibus Sanctus exposuit,. (0221B)qualiter illum a daemonibus vidisset agitari, se conviciis non moveri, quae magis illi a quo essent effusa, nocuissent. Exinde cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe premeretur, cogi non potuit, ut eum a presbyterio submoveret, ne suam persequi videretur injuriam; illud saepe commemorans, Si Christus Judam passus est, cur ego non patiar Brictionem? XVI. Ad haec Postumianus, Audiat, inquit, istud exemplum noster iste de proximo, qui cum sit sapiens, immemor praesentium, immemor futurorum, si fuerit offensus, insanit, in sua se non habens potestate: saevit in clericos, grassatur in laicos, totumque terrarum orbem in suam commovet ultionem: in qua per triennium jugiter dimicatione consistens, (0221C)nec tempore nec ratione sedatur: dolenda hominis et miseranda conditio, etiamsi hac sola insanabilis mali peste premeretur. Verum ista ei patientiae et tranquillitatis exempla referre saepius, Galle, debueras, ut nesciret irasci et sciret ignoscere. Qui si istum ipsum breviter insertum sermonem meum in se prolatum forte cognoverit, sciat non magis ore inimici quam amici animo me locutum: quia, si fieri posset, optarem, ut Martino potius episcopo quam Phalari tyranno similis diceretur. Sed istum, cujus commemoratio parum suavis est, transeamus, et ad Martinum nostrum, Galle, redeamus. XVII. Tum ego, cum jam adesse vesperam occiduo sole sentirem, Dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus (0221D)coena debetur. De Martino autem exspectare non debes, ut ulla sit meta referendi: latius ille diffunditur, quam ut ullo valeat sermone concludi. Ista interim de illo viro portabis Orienti, et dum recurris, diversasque regiones, loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos. Imprimis memento non praeterire Campaniam: (0222A)etsi maxime cursus in devio sit, non tamen tibi tanti sint vel magnarum morarum ulla dispendia, quin illic adeas illustrem virum ac toto laudatum orbe Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quem vel hesterno confecimus vel hodie diximus, volumen evolve: illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras viri laudes Roma cognoscat; sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum. Ille Martini non invidus gloriarum, sanctarumque in Christo virtutum piissimus aestimator, non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice componere. Inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet jampridem, ut ipse dixisti, virum noverit, tamen nunc (0222B)praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamvis sancto illius sanguine consecrata, miretur. Jam si ad laevam Achaiae sinum paululum devexus intraveris, sciat Corinthus, sciant Athenae, non sapientiorem in Academia Platonem, nec Socratem in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donaverit habere Martinum. Cum vero ad Aegyptum usque perveneris, quamquam illa suorum sanctorum numero et virtutibus sit superba, tamen non dedignetur audire, quia illi vel universae Asiae in solo Martino Europa non cesserit. XVIII. Caeterum cum Hierosolymam inde petiturus ventis rursum vela commiseris, negotium tibi (0222C)nostri doloris injungo, ut, si umquam illustris illius Ptolemaidis littus accesseris, sollicitus inquiras, ubi sit consepultus noster ille Pomponius, nec fastidias visitare ossa peregrina. Multas illic lacrymas tam ex affectu tuo quam ex nostris funde visceribus: ac, licet inani munere, solum ipsum flore purpureo et suave redolentibus sparge graminibus. Dices tamen illi, sed non aspere, non acerbe, compatientis alloquio, non exprobrantis elogio: quod si vel te quondam, vel me semper audire voluisset, et Martinum magis quam illum, quem nominare nolo, fuisset imitatus: numquam a me tam crudeliter disparatus, ignoti pulveris syrte tegeretur, naufragi sorte praedonis passus in medio mari mortem, et vix in extremo nactus littore sepulturam. Videant hoc opus (0222D)suum, quicumque ex illius, abscessu mihi nocere voluerunt: videant gloriam suam, et vel nunc adversum me grassari desinant vindicati. Haec cum maxime flebili voce gemeremus, omnium lacrymis per nostra lamenta commotis, cum magna quidem Martini admiratione, sed non minore ex nostris fletibus dolore, discessum est.