Dialogi ad Petrum Histrum/Liber I

E Wikisource
Liber II 




LEONARDI ARETINI AD PETRUM HISTRUM[1]

LIBER I.[2]


Vetus[c 1] est cuiusdam sapientis sententia, felici homini hoc vel imprimis adesse oportere, ut patria sibi clara ac nobilis esset. Nos vero, Petre, etsi hac parte felicitatis expertes sumus, quod patria nostra crebris fortunae ictibus diruta[c 2] est[c 3] et paene ad nihilum redacta; tamen hoc solatio utimur, quod ea in civitate vivimus, quae ceteris longe[c 4] antecellere ac praestare videtur. Nam cum frequentia populi, splendore aedificiorum, magnitudine rerum gerendarum civitas haec florentissima est, tum etiam optimarum artium totiusque humanitatis, quae iam penitus extincta videbantur,[c 5] hic semina quaedam remanserunt, quae quidem in diem crescunt, brevi tempore, ut credimus, lumen non parvum elatura.[c 6] Qua in civitate utinam tibi una nobiscum habitare licuisset! Non enim dubitamus quin consuetudine mutua studia nostra leviora[c 7] fuissent et iocundiora futura. Verum, quia seu rationes rerum tuarum seu fortuna quaedam sic voluit, ut tu a nobis invitus ab invitis[c 8] distraherere, non possumus sane tuo[c 9] desiderio non moveri; sed tamen quod reliquum ex te nobis est,[c 10] eo nos quotidie avidissime fruimur. Sic etenim se res habet: corpus quidem tuum a nobis montes et valles intermediae separant; memoriam vero atque caritatem nec distantia loci nec ulla unquam a nobis separabit oblivio. Itaque nulla fere dies praeterit, quin tua saepius in mentem nostram recordatio subeat; sed cum semper nobis tua praesentia desideretur, tunc tamen maxime, cum aliquid illarum rerum agimus, quibus tu dum aderas delectare solebas: ut nuper cum est apud Colucium disputatum, non possem dicere quantopere, ut adesses, desideravimus. Motus profecto fuisses, cum[c 11] rei quae disputabatur, tum etiam personarum dignitate. Scis[c 12] enim Colucio neminem fere graviorem esse; Nicolaus vero, qui illi adversabatur et in dicendo est promptus et in lacessendo acerrimus.[3] Nos autem disputationem illam in hoc libro tibi descriptam misimus, ut tu, licet absens, commodis nostris aliqua ex parte fruaris; in quo id maxime conati sumus, ut morem utriusque diligentissime[c 13] servaremus. Quantum vero in ea re perfecerimus,[c 14] tuum erit iudicium.

Cum solemniter celebrarentur ii[c 15] dies, qui pro[c 16] resurrectione Iesu Christi festi habentur, essemusque in unum Nicolaus et ego pro summa inter nos familiaritate coniuncti, placuit tum nobis, ut ad Colucium Salutatum iremus,[c 17] virum et sapientia et eloquentia et vitae integritate[c 18] huius aetatis facile principem. Nec longius fere progressis[c 19] Robertus Russus[c 20][4] fit nobis obviam, homo optimarum artium studiis deditus nobisque familiaris; qui quonam tenderemus percontatus, audito consilio nostro approbatoque, ipse etiam una nobiscum ad Colucium secutus est. Ad quem ut venimus, comiter ab eo familiariterque accepti; deinde sedere iussi, consedimus, paucis[c 21] verbis ultro citroque dictis, quae primo congressu amicorum haberi solent; deinceps[c 22] silentium[c 23] subsecutum est. Nam et nos Colucium ut alicuius sermonis princeps foret expectabamus, et ille nos ad eum vacuos venisse nec[c 24] quicquam in medium[c 25] ponendi causa attulisse[c 26] nequaquam arbitrabatur. Sed cum longius progrederetur silentium, essetque manifestum nihil a nobis qui ad eum veneramus proficisci, conversus ad nos Colucius eo vultu, quo solet cum quid paulo accuratius dicturus est, ubi nos attentos in eum vidit, huiusmodi est verbis sermonem exorsus.[c 27]

Haud sane dici posset, inquit, iuvenes, quam me conventus vester praesentiaque delectat: ii[c 28] enim estis, quos ego, vel morum vestrorum gratia vel studiorum quae vobis mecum communia[c 29] sunt,[c 30] vel etiam quia me a vobis[c 31] observari sentio, egregia quadam benivolentia et caritate complector. Verum una in re parum mihi probati estis, eaque permagna. Nam cum ceteris in rebus, quae ad studia vestra attinent, tantum in vobis curae vigilantiaeque perspiciam quantum debet esse iis, qui se homines frugi ac diligentes appellari volunt, in hoc uno tamen vos hebescere neque utilitati vestrae satis consulere video, quod[c 32] disputandi usum exercitationemque negligitis: qua ego quidem re[c 33] nescio an quicquam ad studia vestra reperiatur[c 34] utilius. Nam quid est, per deos immortales,[c 35] quod ad res subtiles cognoscendas atque discutiendas plus valere possit, quam disputatio, ubi rem in medio positam velut oculi plures undique speculantur, ut in ea nihil sit quod subterfugere, nihil quod latere, nihil quod valeat[c 36] omnium frustrari intuitum? Quid est quod animum fessum atque labefactatum[c 37] et haec studia longitudine ocii et assiduitate lectionis. plerumque fastidientem, magis reparet atque redintegret,[c 38] quam sermones in corona coetuque[c 39] agitati, ubi vel gloria, si alios superaveris, vel pudore, si superatus sis, ad legendum atque perdiscendum vehementer incenderis? Quid est quod ingenium magis acuat, quid quod illud callidius versutiusque reddat,[c 40] quam disputatio, cum[c 41] necesse sit ut momento temporis ad rem se applicet indeque[c 42] se reflectat, discurrat, colligat, concludat? Ut faciliter intelligi possit hac exercitatione excitatum[c 43] ad cetera discernenda fieri velocius. Iam vero orationem nostram quam expoliat, quam eam in promptu atque in potestate nostra redigat nihil attinet dicere: vos enim met in plerisque id videre potestis, qui cum litteras scire se profiteantur et libros lectitent, tamen, quia se ab hac exercitatione abstinuere,[c 44] nisi cum libris suis latine loqui non possunt.

Itaque ego, qui vestrae utilitatis sum avidus,[c 45] quique vos quam maxime florentes in studiis vestris videre cupiam,[c 46] non iniuria vobis subirascor, si quidem hunc disputandi usum, ex quo tot manant utilitates, negligitis. Etenim absurdum est intra parietes atque in solitudine secum loqui multaque agitare, in oculis autem hominum atque in coetu veluti nihil sapias obmutescere et quae unam aliquam in se utilitatem habeant,[c 47] ea magno labore prosequi; disputationem vero, ex qua permultae utilitates proficiscuntur, summa cum iucunditate[c 48] nolle[c 49] attingere. Nam velut is agricola improbandus[c 50] est, qui cum liceret ei[c 51] fundum universum excolere, saltus quosdam steriles aret, partem vero quampiam eius fundi pinguissimam atque uberrimam relinquat incultam; sic reprehendendus est is, qui, cum omnia studiorum munera adimplere possit, cetera quamvis levia accuratissime obit; disputandi vero exercitationem aspernatur et negligit, ex qua tot fructus colliguntur uberrimi.

Equidem[c 52] memini, cum puer[c 53] adhuc Bononiae[5] essem ibique grammaticis operam darem, me solitum quotidie vel aequales lacessendo vel magistros rogando, nullum tempus vacuum disputationis transisse. Neque[c 54] id in pueritia feci, postea vero annis crescentibus dereliqui; sed in[c 55] omni aetate atque vita nihil mihi gratius fuit, nihil quod aeque expeterem,[c 56] quam doctos homines, si modo potestas data sit,[c 57] convenire, et quae legerim et quae agitaverim et de quibus ambigerem, illis exponere[c 58] eorumque in his rebus percontari iudicium. Scio vos omnes tenere memoria, teque magis, Nicolae, qui pro summa necessitudine, quae tibi cum illo erat, domum illius egregie frequentabas, Ludovicum theologum acri hominem ingenio et eloquentia singulari, qui abhinc annis septem mortuus est.[6] Ad hunc[c 59] hominem, dum[c 60] ille erat in vita, veniebam frequenter, ut ea ipsa quae modo[c 61] dixi ad eum deferrem. Quod siquando, ut fit, minus provisum domi a me fuisset, qua de re[c 62] secum illa die verba facere vellem,[c 63] in itinere ipso providebam. Habitabat enim ille trans Arnum,[c 64][7] ut scitis: ego mihi flumen ipsum signum et monumentum quoddam feceram,[c 65] ut ab eo transgresso ad illius domum omni medio spatio in his rebus essem occupatus, quas mihi cum illo agitandas proponerem; et quidem, ubi ad ipsum veneram, per multas horas protrahebam colloquium: et tamen semper ab illo[c 66] discedebam invitus. Nequibat enim animum meum[c 67] illius viri explere[c 68] praesentia. Quanta in illo, dii immortales,[c 69] dicendi[c 70] vis! quanta copia! quanta rerum memoria! Tenebat enim non solum ea quae ad religionem spectant, sed etiam ista quae appellamus gentilia. Semper ille Ciceronem, Vergilium, Senecam aliosque veteres habebat in ore: nec solum eorum opiniones[c 71] atque sententias, sed etiam verba persaepe sic proferebat, ut non ab alio sumpta sed ab ipso facta viderentur. Nihil umquam ad illum poteram afferre, quod sibi novum videretur: omnia iam pridem spectata habebat et cognita.[c 72] At ego multa ab eo audivi, multa didici, multa[c 73] etiam de quibus ambigebam illius viri auctoritate confirmavi.[8]

Sed quorsum haec tam multa de te, dicet quispiam. Num tu solus disputator? Minime. Nam permultos memorare[c 74] potui, qui haec eadem factitarunt. Sed ego de me malui dicere, ut possem vobis ex conscientia mea affirmare, quam magna sit in disputando utilitas. Ego enim, qui in[c 75] hanc diem ita vixi, ut omne meum tempus atque omnem operam in studio discendi consumpserim, tantos mihi videor fructus ex his sive disceptationibus sive collocutionibus, quas disputationes appello, consecutus, ut eorum quae didicerim[c 76] magnam partem huic uni[c 77] rei feram acceptam. Quamobrem vos obsecro,[c 78] iuvenes, ut ad vestros laudabiles praeclarosque labores hanc unam, quae adhuc vos fugit, exercitationem addatis, ut utilitatibus undique comparatis, facilius eo quo cupitis pervenire possitis.

Tum Nicolaus: Est ita profecto, inquit,[c 79] Salutate, ut ais. Neque enim facile reperiri posset, ut credo, quod ad studia nostra plus quam disputatio conferat; neque ego id nunc primo ex te audio:[c 80] sed et Ludovicum ipsum, cuius commemoratio a te facta paene mihi lacrimas excussit, persaepe hoc idem audivi dicentem. Et Chrysoloras is, a quo isti literas graecas didicere, cum ego aliquando adessem, quod, ut scitis, faciebam frequenter, nullam aeque[c 81] ad rem, ut ad conferendum inter se aliquid, auditores[c 82] cohortatus est.[9] Sed ille simpliciter atque verbo nudo, quasi rem perutilem esse constaret, adhortabatur, nullam ipsius rei vim ac potentiam demonstrans. Tu vero eam verbis ita prosecutus es, ita omnes effectus eius aperuisti, ut quantum id valeret ante oculos nostros manifeste posueris. Itaque nullo modo dici potest, quam grata mihi tua fuerit oratio.[c 83] Hac tamen in re, Coluci, si non ita, ut tu[c 84] putas oportere, nos exercuimus, non est culpa nostra, sed temporum: quamobrem vide, quaeso, ne nobis amicis tuis iniuria subirascare. Nam si aliqua ratione nos commode id facere potuisse ostendes, non recusamus a te, quia id obmiserimus, non modo verba, sed etiam verbera aequo animo perferre; si vero in ea tempestate nati sumus, in qua tanta disciplinarum omnium perturbatio, tanta librorum iactura facta est, ut ne de minima quidem re absque[c 85] summa impudentia loqui quisquam possit, tu dabis profecto nobis veniam, si maluimus taciti quam impudentes videri. Neque enim tu es, ut opinor, quem garrulitas vana delectet,[c 86] neque ad eam rem nos cohortaris;[c 87] sed ut graviter, ut constanter, ut denique ita verba faciamus, ut ea quae dicimus sapere atque sentire videamur. Itaque tenenda probe res est, de qua disputare velis; nec ea solum, sed consequentium, antecedentium, causarum, effectuum, omnium denique, quae ad eam rem pertinent, habenda cognitio. His enim ignoratis, nemo disputator poterit non ineptus videri. Haec quantam molem rerum[c 88] secum trahant[c 89] videtis: omnia sunt inter se mira quadam coniunctione annexa,[c 90] nec[c 91] pauca sine multis bene scire quisquam potest. Sed satis multa de hoc: ad institutum revertamur. Ego quidem, Coluci[c 92] in hac faece temporum atque in hac tanta librorum desideratione, quam quis facultatem disputandi assequi possit, non video. Nam quae bona ars, quae doctrina reperiri potest in hoc tempore, quae non aut loco mota sit aut omnino profligata?[c 93]

Pone tibi ante oculos unamquamque earum quam velis, et quid nunc sit, quidve olim fuerit. considera: iam intelliges eo deductas esse omnes, ut penitus desperandum sit. Vide, quaeso, philosophiam, ut eam[c 94] potissime consideremus, quae est omnium bonarum artium parens et cuius ex fontibus haec omnis nostra derivatur humanitas. Fuit philosophia olim ex Graecia in Italiam a Cicerone traducta, atque aureo illo eloquentiae flumine irrigata; erat in eius libris cum[c 95] omnis philosophiae exposita ratio, tum singulae philosophorum scholae diligenter explicatae. Quae res, ut mihi quidem videtur, plurimum valebat ad studia hominum incendenda: ut enim quisque ad philosophiam accedebat, continuo sibi quos sequeretur proponebat, discebatque non solum sua tueri, sed etiam aliena refellere. Hinc Stoici, Academici, Peripatetici, Epicurei: hinc omnes inter eos contentiones dissensionesque[c 96] nascebantur. Qui libri utinam nunc extarent, nec maiorum nostrorum tanta fuisset ignavia! Cassiodorum illi nobis servavere et Alcidum[c 97][10] et[c 98] alia huiusmodi somnia,[c 99] quae ne mediocriter[c 100] quidem eruditus quispiam legere unquam[c 101] curavit; ceterum[c 102] Ciceronis libros, quibus nihil pulchrius neque suavius latinae linguae[c 103] Musae unquam peperere, eos neglectos[c 104] interire passi sunt; quod sine summa ignorantia evenire non potuit.[11] Quippe si illos vel primis, ut dicitur, labris[c 105] gustavissent, nunquam profecto neglexissent: erant namque ea facundia praediti, ut facile a lectore[c 106] non rudi impetrare possent, ne se aspernaretur.[c 107] Sed cum illorum librorum magna pars interierit, hi vero qui supersunt[c 108] adeo mendosi sint,[c 109] ut paulo ab interitu distent;[12] quemadmodum nobis philo sophiam hoc tempore[c 110] discendam putas? At[c 111] sunt permulti eius scientiae magistri, qui se illam docturos esse pollicentur. O praeclaros nostri temporis philosophos! siquidem ea docent quae ipsi nesciunt; quos ego nequeo satis mirari, quo pacto philosophiam didicerint,[c 112] cum litteras ignorent: nam plures soloecismos[c 113] quam verba faciunt cum loquuntur: itaque[c 114] illos stertentes quam loquentes audire mallem. Hos tamen[c 115] si quis roget, cuius auctoritate ac[c 116] praeceptis in hac sua praeclara sapientia nitantur:[c 117] philosophi, dicunt. Hoc autem cum dicunt, Aristotelis intelligi volunt, atque[c 118] cum quidpiam[c 119] confirmare[c 120] opus est, proferunt dicta in his libris, quos Aristotelis esse dicunt: verba aspera, inepta, dissona, quae cuiusvis aures obtundere ac fatigare[c 121] possent. Haec dicit, inquiunt,[c 122] philosophus: huic contradicere nefas est, idemque apud illos valet et ipse dixit et veritas: quasi vero aut ille solum philosophus fuerit, aut eius sententiae ita fixae sint, quasi eas Pythius[c 123] Apollo ex sanctissimo adyto suo ediderit. Nec ego nunc, me hercule, ista dico,[c 124] ut Aristotelem insecter, nec mihi cum illo sapientissimo homine bellum ullum est; sed cum istorum amentia, qui si tantum ignorantiae vitio obnoxii essent, illi[c 125] quidem non laudandi, sed tamen in hac temporum conditione ferendi: nunc vero cum ignorantiae eorum tanta arrogantia iuncta sit, ut se sapientes et appellent et existiment, quis eos aequo animo ferre possit?[c 126] De quibus vide, Coluci, quid ego sentiam. Non puto illos ne minima quidem in[c 127] re quid Aristoteles senserit recte tenere, habeoque huius rei gravissimum testem, quem tibi adducam. Quis iste?[c 128] Idem qui linguae latinae parens est, M. Tullius Cicero;[13] cuius ego, Salutate, ideo tria nomina profero, ut ille in ore meo diutius obversetur:[c 129] ita mihi dulcis est cibus.

Recte tu quidem, Nicolae, inquit Colucius; neque enim Cicerone nostro quisquam omnium[c 130] magis[c 131] amandus est magisque in delitiis habendus. Sed tamen quo in loco ista dicit?[c 132] non enim teneo.

Est, inquit, hoc in principio[c 133] Topicorum a Cicerone scriptum: nam cum Trebatius iureconsultus[c 134] cum quodam summo rhetore egisset, ut is sibi eorum locorum, qui ab Aristotele expositi sunt, rationem explicaret, ille vero se haec Aristotelica ignorare respondisset, scripsit ad eum Cicero minime se admirari eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis, praeter admodum paucos, ignoraretur.[14] Satisne tibi videtur noster Cicero hoc ignavum pecus[c 135] a praesepibus arcere? satisne videtur illis occurrere, qui se in Aristotelis familiam tam impudenter ascribunt?[15] Praeter admodum paucos, inquit. An isti se ex illo admodum paucorum numero dicere audebunt? Credo ea impudentia sunt; sed ne nos decipiant, quaeso. Nam eo tempore loquitur Cicero, cum difficilius indocti homines quam nunc docti reperirentur (scimus enim nunquam magis quam Ciceronis tempore latinam linguam floruisse); et tamen ita loquitur, ut supra exposuimus. Quem igitur philosophum ipsi philosophi, praeter admodum paucos, eo tempore ignorabant, quo omnis ars omnisque doctrina florebat, quo doctorum hominum magna copia erat, quo omnes non minus graecas litteras quam latinas docti, eum[c 136] in sua sede atque in suo sapore[c 137] legebant; quem, inquam,[c 138] tunc, cum ista omnia[c 139] erant, ipsi philosophi praeter admodum paucos ignorabant,[c 140] eum in hoc[c 141] tanto doctrinarum omnium naufragio, in hac tanta doctorum hominum penuria isti nihil[c 142] sapientes homines, quibus nedum graecae, sed ne latinae quidem litterae satis cognitae sunt, non ignorabunt?[c 143] Fieri non potest, mihi crede, Coluci, ut illi quicquam recte teneant, praesertim cum hi libri, quos Aristotelis esse dicunt, tam magnam transformationem passi sunt,[c 144] ut si quis eos ad Aristotelem ipsum deferat,[c 145] non magis ille suos esse cognoscat, quam Actaeonem[c 146] illum, qui ex homine in cervum conversus est, canes suae cognoverint.[c 147] Nam studiosum eloquentiae fuisse Aristotelem atque incredibili quadam cum suavitate scripsisse, Ciceronis sententia est;[16] nunc vero hos Aristotelis libros, si tamen eos Aristotelis[c 148] esse putandum est, et molestos in legendo et absonos videmus[c 149] tantaque obscuritate perplexos, ut praeter Sibyllam aut[c 150] Oedipodem nemo intelligat.[17] Quamobrem desinant isti praeclari philosophi hanc suam sapientiam profiteri: neque enim tantum ingenio valent, ut si maxime facultas discendi esset, eam consequi possent; neque si maxime ingenio valerent, facultatem ullam[c 151] addiscendi hoc tempore video. Sed satis multa de philosophia.[18]

Quid autem de[c 152] dialectica, quae una ars ad disputandum pernecessaria est? an ea florens regnum obtinet neque hoc[c 153] ignorantiae bello calamitatem ullam perpessa est? Minime vero; nam etiam illa barbaria, quae trans oceanum habitat, in illam impetum fecit. At quae gentes, dii boni? quorum etiam nomina perhorresco: Farabrich, Buser, Occam[c 154][19] aliique eiusmodi;[c 155] qui omnes mihi videntur a Rhadamantis[c 156] cohorte traxisse cognomina. Et quid est, Coluci, ut haec ioca omittam,[c 157] quid est, inquam, in dialectica, quod non britannicis sophismatibus conturbatum sit? quid, quod non[c 158] ab illa vetere et vera disputandi via[c 159] separatum et ad ineptias levitatesque traductum? Possum haec eadem de grammatica arte, haec eadem de rhetorica, haec eadem de reliquis fere omnibus dicere; sed nolo esse verbosus in his rebus probandis, quae manifestissimae sunt. Quid enim causae dicemus esse, Coluci, quod his tot iam annis nemo[c 160] inventus sit, qui aliquam praestantiam in his rebus habuerit? Neque enim hominibus ingenia desunt neque discendi voluntas; sed sunt, ut opinor, hac perturbatione scientiarum[c 161] desiderationeque librorum omnes viae addiscendi[c 162] praeclusae: ut etiam, si quis existat maxime ingenio validus maximeque discendi cupidus, tamen[c 163] rerum difficultate impeditus, eo quo cupiat pervenire non possit. Non enim potest quisquam[c 164] sine doctrina, sine magistris, sine libris aliquid excellens in studiis suis ostendere;[c 165] quarum rerum omnium, quoniam facultas nobis adempta est, quis tandem mirabitur, si nemo iamdiu ad illam antiquorum dignitatem ne longo quidem intervallo proximus accesserit? Quamquam ego, Salutate, iamdudum hac de re non sine rubore loquor: tu enim orationem meam praesentia tua refellere ac labefactere videris, qui profecto is es, qui sapientia atque eloquentia veteres illos, quos tantopere admirari solemus vel anteiveris[c 166] vel certe adaequaveris. Sed dicam quod[c 167] sentio de te, nec me hercule assentandi gratia.[c 168] Tu mihi videris isto tuo praestantissimo ingenio ac paene divino, etiam his rebus deficientibus,[c 169] sine quibus alii non possunt, haec assequi potuisse:[c 170] itaque tu unus mihi sis[c 171] ab hoc sermone exceptus; de aliis loquamur, quos communis natura produxit; qui si parum docti sunt, quis tam iniquus iudex erit, qui eorum culpae hoc adscribendum putet, ac[c 172] non potius temporum vitio et huic rerum perturbationi? Nonne videmus quam amplo pulcherrimoque patrimonio haec nostra tempora spoliata sint?[c 173] Ubi sunt[c 174] M. Varronis libri qui vel soli facere possent[c 175] sapientes, in quibus erat linguae latinae[c 176] explicatio, rerum humanarum divinarumque cognitio, omnis sapientiae ratio omnisque doctrina?[20] Ubi T. Livii historiae? ubi Sallustii? ubi Plinii? ubi innumerabilium aliorum? ubi Ciceronis complura volumina? O miseram atque inopem conditionem horum[c 177] temporum! Dies me profecto deficiet, si velim nomina eorum referre, quibus aetas nostra orbata est. Et tu, Coluci, in tantis rerum angustiis, si non linguam in disputando velut flabellum agitemus, te nobis subirasci dicis. Nonne[c 178] accepimus Pythagoram illum, cuius magnum est apud omnes gentes in sapientia[c 179] nomen, in primis hoc praeceptum auditoribus suis tradere solitum, ut quinquennale silentium agerent? Recte quidem: nihil enim putabat homo sapientissimus minus decere, quam de his rebus homines disputare, quas non probe tenerent. Atque illi, Pithagoram philosophorum principem magistrum habentes, hoc non sine laude faciebant: nos magistris, doctrinis, libris[c 180] nudati, hoc sine reprehensione facere non poterimus? Non est aequum. Coluci: quamobrem da te[c 181] nobis rectum hac in re, ut in ceteris soles, et hanc tuam subirationem omitte: nihil est enim a nobis commissum, cur tu nobis succensere[c 182] possis.

Haec cum Nicolaus dixisset magnaque esset omnium[c 183] attentione auditus, paulo silentium factum est. Tum Salutatus eum intuens: Ne tu, inquit, Nicolae, fuisti in resistendo tam fortis, in disserendo tam gravis?[c 184] Enimvero, ut est[c 185] apud Poetam nostrum, plus aliquid eras,[c 186] quam rebar: quamquam ego semper te unum ad haec studia maxime natum aptumque putavi; sed tamen ego tantum facultatis inesse tibi non arbitrabar, quantum tu nunc in dicendo ostendisti. Itaque relinquamus, si placet, hanc totam de disputando disputationem. Hic Robertus: Tu vero perge, inquit, Salutate: nec enim decet te, qui modo nos ad disputandum hortatus sis, disputationem in medio[c 187] positam deserere. Equidem, inquit Colucius, iam timere incipio ne leonem, ut aiunt, dormientem[c 188] excitarim: sed tamen, ne ille mihi noceat, post videbo; nunc vero a te, Roberte, scire velim mecum ne an cum Nicolao sentias, nam ego de Leonardo non dubito: ita enim video illum in omni sententia cum Nicolao convenire,[c 189] ut iam arbitrer potius cum illo errare velle, quam mecum recta sequi.[c 190][21] Tum ego: Et te, inquam, Salutate, permagni facio[c 191] et Nicolaum item: quare me aequum iudicem habebis, quamvis non sum[c 192] nescius non magis Nicolai causam quam meam hoc sermone agi. Ego vero, inquit Robertus, non ante sententiam meam aperiam, quam ab utroque vestrum fuerit peroratum: quare perge, ut instituisti.

Pergam, inquit Colucius, et, id quod facillimum est, hunc refellam. Nam ego sic arbitror: illam[c 193] accuratissimam orationem, qua[c 194] iste paulo ante usus est, non tam ad se purgandum quam ad se damnandum valuisse. Quid ita? quia, quae verbis probabat, ea oratio sua re atque veritate[c 195] infringebat. Quare? quia in se purgando labem istorum temporum conquerebatur, omnemque facultatem disputandi ademptam esse dicebat: ipse autem in his probandis subtilissime disputabat. Quid tu?[c 196] ista ne illum condemnant?[c 197] Ita puto. Quamobrem? quia stare non possunt haec neque cohaerent, ut, quae fieri posse quis neget, ea continuo ipse agat; nisi forte egregium[c 198] quoddam ingenii acumen sibi esse diceret, ut videlicet ea posset, quae non item ceteri. Quod ego si illi[c 199] concedam, magno me aere alieno liberabo, quo ille me paulo ante onustum[c 200] fecit, cum ego sum ab ipso etiam antiquis illis, quos solemus admirari,[c 201] praepositus. Sed ego nec tibi hoc, Nicolae, concedam,[c 202] nec mihi tantum assumam, plurimosque esse confido, qui acritate[c 203] ingenii et mihi antecellere et tibi pares esse possint.[c 204]

Hic Robertus: Patere, inquit, Coluci, ut antequam longius progrediare[c 205] ego te paululum interpellem: non enim video, quin[c 206] tibi contradicas; nam si hic Nicolaus, quem scimus disputationibus operam minus frequentem dedisse, satis disertus in respondendo fuit (et[c 207] tu fateris nobisque videtur), quid nobis tantopere succenses, si has disputationes non frequentavimus, cum possit quis etiam sine hoc studiis suis facere satis? Tum Colucius: Ego, inquit, Roberte, quod id perutile esse putabam, idcirco vos[c 208] ad disputandum cohortatus sum: cupio enim vos in omni humanitatis ratione quam excellentes videre. Nicolai vero oratione me delectatum esse fateor: neque enim elegantia in dicendo sibi[c 209] defuit neque subtilitas; sed si is absque disputandi exercitatione, quae hoc maxime efficere potuit, tantum in[c 210] respondendo valuit, quid putas illum, si ei rei operam dedisset, fuisse facturum?

Hic cum sileret Robertus, certaque vultus significatione assentiretur, conversus ad Nicolaum Colucius: Te vero,[c 211] inquit, Nicolae, par est haec eadem etiam quaeque[c 212] Robertum concedere; magnae sunt enim[c 213] exercitationis vires, magni effectus; nihil est fere tam durum, nihil[c 214] tam horridum, quod non molliat usus atque expoliat. Nonne vides oratores, ut prope omnes una voce clament, artem sine exercitatione parum valere? Quid in re militari? quid in certaminibus? quid denique in omni re quicquam ne aeque ac[c 215] exercitationem valere compertum est? Nos igitur si sapimus, hoc idem exercitationem in studiis nostris posse credemus,[c 216] eique rei operam dabimus, nec eam negligemus. Est autem exercitatio studiorum nostrorum collocutio,[c 217] perquisitio, agitatioque earum rerum quae in studiis nostris versantur: quam ego uno verbo disputationem appello. Harum tu rerum si putas facultatem nobis hoc tempore ademptam propter hanc, ut tu inquis, perturbationem, vehementer erras. Sunt enim optimae artes labem aliquam passae: neque enim id unquam negabo; non tamen sunt ita deletae, ut eos,[c 218] qui se illis tradidere, doctos ac sapientes facere non possint; nec tamen tunc, cum hae artes florebant, omnibus placebat ad cacumen[c 219] evadere, pluresque erant qui paucis ut Neoptolemus,[c 220] quam qui omnino philosophari vellent:[22] quod item[c 221] nunc ut faciamus nihil prohibet. Denique videndum est tibi, Nicolae, ne dum ea solum velis quae fieri non possunt, etiam ea quae fieri possunt asperneris et negligas. Non extant omnes Ciceronis libri? at aliqui supersunt, nec parva quidem pars; quos vel ipsos utinam[c 222] probe teneremus: non enim adeo nobis ignorantiae calumnia esset pertimescenda. Perditus est M. Varro? dolendum est, fateor, et moleste ferendum; sed tamen sunt et Senecae libri et aliorum permulti, qui nobis, nisi tam delicati essemus, M. Varronis[c 223] locum supplerent. Atque utinam[c 224] tot vel sciremus vel etiam[c 225] discere vellemus, quot hi libri qui etiam nunc extant nos docere possunt. Sed nimium, ut modo dixi, delicati sumus: quae absunt, cupimus; quae adsunt, negligimus. At contra oporteret praesentibus, utcunque ea sint,[c 226] uti: absentium vero, quando quidem cogitando nihil perficimus,[c 227] desiderium ex animo removere. Quamobrem vide, quaeso, ne culpam tuam in aliud transferas, et quae tibi imputanda sint, ea tu tempori imputare velis: quamquam[c 228] ego, Nicolae, nullo modo adducor, ut te eum existimem, qui non[c 229] omnia quae hoc tempore disci possunt, consecutus sis. Novi enim diligentiam tuam, vigilantiam, acritatem ingenii;[23] proinde ita te arbitrari velim, quae modo disserui, magis ut verbis tuis resisterem, quam ut te lacesserem, a me esse dicta. Verum ego haec omittere volo: sunt enim apertiora, quam ut de his disputandum sit. Illud vero cogitare non possum, qua tu ratione adductus dixeris neminem fuisse iamdiu, qui aliquam praestantiam in his studiis habuerit: nam potes, ut alios omittam, vel tres[c 230] viros, quos his temporibus nostra civitas tulit, non praestantissimos iudicare: Dantem, Franciscum Petrarcham, Iohannem Boccacci,[c 231] qui tanto consensu omnium ad caelum tolluntur? Atqui ego non video, (nec me hercule id me movet, quod cives mei sunt)[c 232] cur hi non sint omni humanitatis ratione inter veteres illos annumerandi. Dantem vero, si alio genere scribendi[c 233] usus esset, non eo contentus forem, ut illum cum antiquis nostris compararem, sed et ipsis et graecis etiam anteponerem.[24] Itaque, Nicolae, si tu[c 234] sciens prudensque illos[c 235] praeteristi, afferas rationem oportet, cur ipsos aspernere: sin autem oblivione aliqua[c 236] tibi dilapsi sunt, parum mihi gratus videris, qui eos viros memoriae fixos non habeas,[c 237] qui civitati tuae laudi et gloriae sunt. Hic Nicolaus: Quos tu mihi Dantes, inquit, commemoras? quos Petrarchas? quos Boccaccios? an tu putas me vulgi opinionibus iudicare, ut ea probem aut improbem, quae ipsa[c 238] multitudo? Non est ita. Ego enim cum quid laudo, etiam atque etiam quamobrem id faciam mihi[c 239] patere volo. Multitudinem vero[c 240] non sine causa semper suspectam habui: sunt enim ita corrupta illius iudicia, ut iam plus ambiguitatis[c 241] mihi afferant quam firmitatis. Itaque ne mirator,[c 242] si de hisce tuis, ut ita dicam, triumviris longe me aliter ac populum sentire intelliges. Nam quid est in illis quod aut admirandum aut laudandum cuiquam videri debeat? Ut enim a Dante incipiam, cui tu ne Maronem quidem ipsum anteponis, nonne illum plerumque ita errantem videmus, ut videatur[c 243] rerum omnium fuisse ignarum?[25] Qui illa Virgilii verba: «Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames»,[26] (quae quidem verba[c 244] nunquam alicui vel mediocriter quidem docto dubia fuere) quid sentirent[c 245] apertissime ignoravit. Nam[c 246] cum in avaritiam dicta essent, is tamquam prodigalitatem detestarentur[c 247] accepit. M. vero Catonem, eum qui civilibus bellis interfuit, senem admodum barba cana atque prolixa describit,[27] ignorans videlicet tempora: ille enim quadragesimo octavo[c 248] aetatis suae anno, iuvenis etiam atque aetate integra supremum diem Uticae[c 249] clausit. Verum hoc leve est; illud autem gravius atque intolerabile, quod M. Brutum, hominem iustitia, modestia, magnitudine animi, omnique denique virtutis laude praestantem, ob Caesarem interfectum libertatemque populi romani ex faucibus latronum evulsam, summo supplicio damnavit;[28] Iunium vero Brutum ob regem exactum, in campis Elysiis posuit.[29] Atqui[c 250] Tarquinius regnum a maioribus suis acceperat, eoque tempore rex fuit, cum[c 251] esse regem iura permittebant; Caesar autem vi et armis rempublicam occupaverat, interfectisque bonis civibus, patriae suae libertatem sustulerat. Quamobrem, si sceleratus M., sceleratiorem esse Iunium necesse est; sin autem Iunius laudandus quod regem exegerit, cur[c 252] non Marcus in caelum tollendus quod tyrannum occiderit? Omitto illud quod medius fidius christianum hominem scripsisse me pudet: quod eadem fere poena eum, qui mundi[c 253] vexatorem, atque eum, qui mundi salvatorem prodidisset, afficiendum putavit. Verum haec, quae religionis sunt, omittamus; de his loquamur, quae ad studia nostra pertinent: quae quidem ab isto ita plerumque ignorata video, ut appareat, id quod[c 254] verissimum est, Dantem quodlibeta[c 255][30] fratrum atque eiusmodi[c 256] molestias lectitasse: librorum autem gentilium, unde maxime ars sua[c 257] dependebat, nec eos quidem, qui reliqui[c 258] sunt, attigisse. Denique, ut alia omnia[c 259] sibi adfuissent, certe latinitas[c 260] defuit. Nos vero non pudebit eum poetam[c 261] appellare et Vergilio etiam anteponere, qui latine loqui non possit? Legi nuper quasdam eius litteras, quas ille videbatur peraccurate scripsisse: erant enim propria manu atque eius sigillo obsignatae.[31] At mehercule nemo est tam rudis, quem[c 262] tam inepte scripsisse non puderet. Quamobrem, Coluci, ego istum poetam tuum a concilio litteratorum seiungam atque eum zonariis,[c 263] pistoribus atque eiusmodi[c 264] turbae relinquam.[c 265][32] Sic enim locutus est,[c 266] ut videatur voluisse[c 267] huic generi hominum esse familiaris.[33]

Sed satis multa de Dante.[34] Nunc Petrarcham consideremus, quamquam non me fugit quam pericoloso in loco verser, ut mihi sit etiam universi populi impetus pertimescendus; quem isti tui praeclari vates nugis nescio quibus (neque enim aliter appellanda sunt, quae isti in vulgus legenda tradiderunt) devinctum habent;[c 268] verum ego libere dicam quod[c 269] sentio: vos autem rogo atque obsecro, ne hanc meam orationem efferatis. Quid igitur si pictor quispiam, cum magnam se habere eius[c 270] artis scientiam profiteretur,[c 271] theatrum aliquod pingendum conduceret, deinde magna expectatione hominum facta, qui alterum Apellen aut Zeuxin[c 272] temporibus suis natum esse crederent, picturae eius aperirentur lineamentis distortis atque ridicule admodum pictae; nonne is dignus esset quem omnes deriderent? Ita censeo: nulla enim venia dignus est is, qui tam impudenter ea quae nescit scire[c 273] se professus est. Quid autem si[c 274] aliquis musicae artis mirabilem quandam peritiam habere prae se ferat? Deinde cum is continuo id praedicaret magnamque turbam audiendi cupidam congregasset, nihil excellens in arte sua hunc posse appareret; nonne omnes ita discederent, ut istum tam grandia professum ridiculum hominem atque dignum pistrino iudicarent? Ita prorsus. Sunt igitur maxime despiciendi ii,[c 275] qui quod pollicentur adimplere non possunt. Atqui nihil[c 276] unquam tanta professione praedicatum[c 277] est, quanta Franciscus Petrarcha Africam suam praedicavit: nullus eius libellus, nulla fere maior epistola reperitur, in qua non istud suum opus decantatum invenias.[c 278] Quid autem postea? Ex hac tanta professione nonne[c 279] natus est ridiculus mus?[c 280] An est quisquam eius amicus, qui non fateatur satius[c 281] fuisse aut nunquam illum librum[c 282] scripsisse, aut scriptum igni damnasse? Quanti igitur hunc poetam facere debemus, qui, quod maximum suorum operum esse profitetur atque in quo vires suas omnes intendit, id omnes consentiant potius eius[c 283] famae nocere quam prodesse? Vide quantum inter hunc et Maronem nostrum intersit: ille homines obscuros carmine suo illustravit; hic Africanum, hominem clarissimum, quantum in se fuit obscuravit. Scripsit praeterea Bucolicon carmen[c 284] Franciscus; scripsit etiam invectivas, ut non solum poeta sed etiam[c 285] orator haberetur. Verum sic scripsit, ut neque in bucolicis quicquam esset, quod[c 286] aliquid pastorale aut silvestre redoleret; neque[c 287] quicquam in orationibus, quod non artem rhetoricam magnopere desideraret.[35] Possum haec eadem de Iohanne Boccacci dicere, qui quantum possit in omni opere suo manifestissimus[c 288] est. Verum ego[c 289] etiam pro eo[c 290] satis dictum esse opinor: nam cum illorum, qui tuo atque adeo[c 291] omnium iudicio sibi permultum antecellunt, ego multa vitia demonstrarim, atque etiam plura, si quis in ea re occupatus vellet esse, demonstrari possent: potes existimare, si de Iohanne dicere vellem,[c 292] orationem mihi non defuturam. Illud tamen commune eorum[c 293] vitium est, quod singulari arrogantia fuere, nec putaverunt fore quemquam, qui de suis rebus iudicare posset: tantumque se ab omnibus laturos esse arbitrati sunt, quantum ipsi sibi assumerent. Itaque alter se poetam, alter se laureatum, alter se vatem appellat.[36] Heu miseros, quanta caligo obcaecat! Ego me hercule unam Ciceronis epistolam atque unum Vergilii carmen omnibus vestris opusculis longissime[c 294] antepono. Quamobrem, Coluci, sibi habeant istam gloriam, quam tu per illos civitati nostrae partam esse[c 295] dicis: ego enim pro virili mea illam[c 296] repudio, neque multi eam famam existimandam puto, quae ab iis[c 297] qui nihil sapiunt proficiscitur.

Hic Colucius subridens, ut solet: Quam vellem, inquit, Nicolae, ut tu civibus tuis amicitior esses: et si non me fugit, nunquam aliquem tanto consensu omnium probatum fuisse, quin adversarium[c 298] invenerit. Habuit enim ipse Maro Evangelum, habuit Lanuvinum[c 299] Terentius;[37] pace tamen dicam tua quod sentio: omnes, quos modo nominavi, multo quam tu mihi tolerabiliores videntur; illi enim singuli singulis nec suis civibus adversabantur; tu vero eo contentionis processisti, ut unus tres eosque tuos cives coneris evertere. Verum me horum hominum[c 300] suscipere patrocinium eosque a tuis maledictis tutari tempus pohibet; praecipitat enim iam dies, ut videtis. Itaque timeo, ne nobis ad hanc rem tractandam tempus deesset:[c 301] est autem opus verbis non paucis ad illos defendendos; non quia tuis criminationibus respondere magnum sit aut difficile, sed quia non potest id recte fieri, nisi etiam laudes eorum admisceantur,[c 302] quod pro[c 303] magnitudine meritorum digne facere difficillimum est. Itaque ego istam defensionem aliud in tempus[c 304] magis commodum differam. Nunc vero tantum dico: tu, Nicolae, homines istos tuo arbitratu vel parvi vel magni face: ego quidem sic[c 305] sentio, illos fuisse homines multis optimisque artibus ornatos dignosque eo nomine, quod tanto consensu omnium ipsis tributum est. Simulque illud teneo et semper tenebo: nullam esse rem, quae tantum ad studia nostra quantum disputatio afferat; nec, si tempora haec[c 306] labem aliquam passa sunt, idcirco tamen nobis facultatem eius rei exercendae ademptam esse. Quamobrem non desinam vos cohortari, ut huic exercitationi quam maxime incumbatis. Haec cum dixisset, surreximus.


  1. Questa lettera dedicatoria al Vergerio manca nel cod. B.
  2. dirupta C.
  3. Nel cod. D l’est è dopo redacta.
  4. Il solo C ha ceteris omnibus.
  5. In A e E comincia un periodo nuovo: il senso richiede piuttosto si segua C e D.
  6. datura men bene C.
  7. Il solo D: letiora.
  8. invinctus ab invictis male C.
  9. Così leggo con ADE, soltanto C: tui.
  10. quod ex te reliquum nobis est C.
  11. tum C.
  12. Sis erroneamente C.
  13. Manca in A e C.
  14. Nel cod D al per cassato è sostituito pro.
  15. duo dies B.
  16. Manca in E.
  17. Il cod B offre un testo meno corretto: placuit tunc omnibus ut ad Colucium salulatum tum iremus.
  18. Erroneamente B: vitate (?) integritale.
  19. progressus A. fuit progressus B.
  20. I cod. ABE hanno rursus. È evidente esser giusta la lezione Russus di C e D.
  21. paucisque BDE; in tal caso, men bene, tutto questo membro va unito col deinceps silentium etc.
  22. deinde E.
  23. silentium amicorum erroneamente C.
  24. ne quicquam male B.
  25. in medio AB.
  26. Manca in C.
  27. huiusm. e. v. s. adorsus B.
  28. hii C.
  29. Manca in B.
  30. In E manca tutto da vel studiorum.
  31. a vobis me B.
  32. quoniam B.
  33. qua quidem in re male B; qua quidem nescio D.
  34. Manca in B.
  35. per imm. deos B
  36. subterfugere vel latere vel quod valeat C.
  37. labefactum C, labefactum et hactum (?) B.
  38. reintegret non bene B.
  39. in coetu coronaque D.
  40. redat B.
  41. cum ibi BD.
  42. inque non bene B; ubique C male.
  43. exercitatum men bene BC.
  44. abstinere erroneamente B.
  45. avidus sum D.
  46. cupio B.
  47. util. in se hab. B.
  48. iocunditate BD.
  49. velle erroneamente B.
  50. improbatus E.
  51. Manca B.
  52. Et quidem B.
  53. cum ego puer B.
  54. Atque male B.
  55. Ripetuto in B.
  56. expectaremur C gratius fuit, quam quod aeque expetere, quam doctos homines male A.
  57. est B.
  58. corrottamente: agitaverim re eorumque in his... AE; agitaverim ire et [cassato] eorumque C.
  59. hunc ego BDE.
  60. cum F.
  61. in odio male B.
  62. de re ego DE.
  63. velle male E.
  64. in Transarnum D.
  65. Manca in B. Ego quoddam m. f. i. s. et mon. feceram C.
  66. eo C.
  67. Manca in B.
  68. inplere B.
  69. dii immort. manca in B.
  70. de dei erroneamente C.
  71. opinionem A.
  72. cogita male B.
  73. Manca in B.
  74. momorare erroneamente A.
  75. Manca in E.
  76. didicebam E.
  77. Manca in B.
  78. obs. vos C.
  79. Manca in AC.
  80. Questo tratto da Neque enim facile manca in D.
  81. Seque B.
  82. auditores suos C.
  83. m. fuerit oratio tua D.
  84. Manca in D.
  85. absque etiam B.
  86. garrulitas vana in disputatione delectet D; garr. una disputatione del. erroneamente B.
  87. exhortaris C.
  88. rerum mollem B, rerum molem D.
  89. trahunt E.
  90. quadam ratione annexa C.; connexione B.
  91. nam B.
  92. Manca in D.
  93. aut non omnino B. profugata C.
  94. Manca in D.
  95. tum C.
  96. discensiones male C.
  97. Alcidium B.
  98. atque D.
  99. semnia erroneamente D.
  100. ne vel med. D. nec med. male B.
  101. nunquam A.
  102. ceterorum male C.
  103. Manca CD.
  104. negl. eos B.
  105. libris male C
  106. rectore male C.
  107. se aspernarentur erroneamente E.
  108. supersint E.
  109. sunt ABCD.
  110. hoc temp. phil. C.
  111. An male B.
  112. didicerunt A.
  113. solegismos C.
  114. itaque ego BE.
  115. autem C.
  116. atque B.
  117. vitantur lesse Wesselofsky.
  118. At non bene B.
  119. quicquid E.
  120. affirmare D.
  121. fastigare male A fastidire non bene C sa iare BD
  122. Haec, dicunt, inquit ph. B.
  123. Phicius erroneamente C.
  124. Nec hercule nunc me ista dico male C.
  125. obn. essent, essent illi quidem D.
  126. qui eos aequo animo ferre possint B.
  127. Manca in D.
  128. Quis? Iste idem B.
  129. observetur ACD.
  130. Manca in D.
  131. Manca in E.
  132. dicatur male B.
  133. Est hoc, inquit C, hoc manca in B.
  134. iurisconsultus BC.
  135. Manca in A.
  136. Manca in B.
  137. Manca in C., ma è lasciato vuoto lo spazio.
  138. ego inquam D.
  139. omnia ista B.
  140. Da quem inquam, manca in C.
  141. Manca in E.
  142. Manca in C., ma è lasciato vuoto lo spazio.
  143. ignorabant non bene B.
  144. sint CE.
  145. diferat A.
  146. Atheonem BC.
  147. cognoverunt C.
  148. eos manca in B, Arist. eos A.
  149. videamus erroneamente B.
  150. et non bene B.
  151. illam male C.
  152. Manca in ACE.
  153. Manca in B., in hoc D.
  154. Ferabrich, Busser, Occham B.
  155. huiusmodi B. C. In A. ad huiusmodi fu poi costituito eiusmodi.
  156. Chadamantis corrottamente B., rudimentis coorte male C.
  157. Et quid enim, Col B., cur hec ioca C.
  158. Manca in E.
  159. vita erroneamente B.
  160. iis tot iam C: nemo ripetuto in C.
  161. sententiarum men bene B.
  162. ad addiscendum C.
  163. tum male C.
  164. potest manca in CB.; quisquam potest D.
  165. sine magistris, sine magistris aliquid C.; ostendere potest B.
  166. antevieris erroneamente A.
  167. quid E.
  168. causa D.
  169. desinentibus non bene B.
  170. Manca in E.
  171. tu mihi unus sis B.
  172. an male B.
  173. sunt B.
  174. Manca in B.
  175. possent facere D.
  176. latinae linguae C.
  177. È aggiunto d’altra mano in D.
  178. dicis. Nonne manca in B.
  179. cuius ap. omn. gent. magnum est in sap. D. in sapientum consortio B.
  180. libris, doctrinis D.; librisque C.
  181. date E.
  182. succensere nobis D.
  183. Manca in D.
  184. gravis è consunto in C.
  185. Manca in B.
  186. plus eras aliquid D.
  187. qui modo nos ad disputaṇḍụṃ tionem in medio male E.
  188. timer erroneamente B. leonem dorm., ut aiunt, C.
  189. cum Nicolavo disentire convenire B.
  190. recte loqui men bene B.
  191. permagnifica male E.
  192. Così leggo con ABE sim CD.
  193. Manca in B.
  194. quam erroneamente A.
  195. auctoritate non bene D.
  196. tum? O; quid enim? E.
  197. condamnaut A.
  198. Manca in B.
  199. illa male E.
  200. honestum erroneamente C.
  201. cum ego sim A., autiquis ipsis B. quos. adm. sol. C.
  202. concedam, Nicolae BD.
  203. acuitate (sic) B.
  204. Manca in B
  205. progrediar male C.
  206. quin tu tibi B.
  207. ut B.
  208. id circa [vos manca] C.
  209. sibi in dicendo BC.
  210. Manca in B.
  211. re vero A revera CD.
  212. quae B.
  213. magne enim sunt C.
  214. nil C.
  215. quicq. ne sine exercitatione B.
  216. Non igitur, si sap., hoc idest ecc. erroneamente B credamus C.
  217. collatio B.
  218. illos B.
  219. acumen male B.
  220. Neoptolonius male C.
  221. quid item erroneamente C.
  222. ut probe male B.
  223. essemus, facile M. Varr. D.
  224. ut male B.
  225. et B.
  226. At contra oportet praes. utrunque ea sunt malė B.
  227. nil perficimus C; proficimus D.
  228. quam male B.
  229. ut te existimem quin male B.
  230. tris A.
  231. Boccaccium D Boccatium B.
  232. sint D.
  233. scribendi genere CD.
  234. Itaque tu, Nicolae, si tu sciens B.
  235. Manca in C.
  236. aliqua tibi manca in B.
  237. non retines, qui C., habes B.
  238. improbem è in margine in E, quae et ipsa D.
  239. patere mihi volo B.
  240. Manca in B.
  241. mihi ambiguitatis C.
  242. ne mireris C.
  243. ut appareat D.
  244. Manca in D.
  245. sentiret male A: il Wesselofsky non bene corresse sentium.
  246. Quae cum D.
  247. detestaretur erroneamente B.
  248. Manca in B.
  249. utique erroneamente C.
  250. at qui male B. Atque men bene C.
  251. quo C.
  252. quid non bene D.
  253. mondi B: così pure più sotto.
  254. Manca in B.
  255. Callibeca (?) male B.
  256. huiusmodi B.
  257. ars sua maxime C.
  258. qui nobis reliqui DE.
  259. ut omnia alia CDE.
  260. latinilas certe D.
  261. Manca in C.
  262. quam erroneamente B.
  263. lanariis BD.
  264. huiusmodi B.
  265. reliquam male B.
  266. Manca in E.
  267. noluisse male B.
  268. tenent D.
  269. quid B.
  270. huius B.
  271. profitentur male B.
  272. Appelles aut Zeusin C.
  273. imprudenter ea q. n. se scire B.
  274. Manca in B.
  275. Manca in D, hi men bene BE.
  276. Atque C, nihil manca in B.
  277. professione quicquam praedicatum D, praedicatis E.
  278. Manca in E.
  279. Quid aut postea ex h t. p.? Nonne B.
  280. Manca in C: ma è lasciato vuoto lo spazio.
  281. satis male B.
  282. librum illum C.
  283. etiam C.
  284. Bucolicam carmen male B.
  285. Manca in E.
  286. neque in bucolicis nemo esset vel quicquam quod non bene B.
  287. nec BE.
  288. manifestissimum C.
  289. Manca in C.
  290. Manca in E.
  291. Manca in C.
  292. velim B.
  293. eorum com. vit. E.
  294. Manca in B.
  295. esse partam C.
  296. Manca in C.
  297. his non bene BC.
  298. quin quendam advers B.
  299. Lanvinum ACE, Evagelum D, Evangelium B.
  300. Manca in D.
  301. adesset non bene B.
  302. inmisceantur B.
  303. Manca in B.
  304. in al. temp. D.
  305. Ego vero quod sic B.
  306. Manca in B.
  1. Pier Paolo Vergerio il Seniore, a cui sono diretti i due dialoghi del Bruni, nacque a Capodistria nel 1349: fu a Firenze nel tempo, in cui v'insegnava lo Zabarella, col quale contrasse amicizia; ed egli stesso lesse dialettica nello Studio. Dopo il 1393 insegnò a Padova, donde nuovamente tornò a Firenze, poco prima del 1400, attratto dalla fama, di cui godeva il Crisolora; partito il quale, anche Pier Paolo se ne andò. A Firenze, durante quest'ultimo soggiorno, aveva stretta relazione coi principali letterati, come si può trarre dalla lettera dedicatoria di Leonardo, che precede al dialogo, e di sè aveva lasciato desiderio negli amici.
  2. Intorno ai varî titoli, che ha quest'operetta, vedi l'introduzione.
  3. «Ad te pertinet, Nicolae, qui tuis proverbiis ac tua diserta et soluta lingua aliquos interdum extollis, alios vero reprimis aut effulminas tuo arbitratu». Così dice al Niccoli Leonardo Bruni nel dialogo Iohannis Arretini Physici de Medicinae et Legum praestantia (Med. Laurenz. LXXVII, 22). Nel medesimo, Carlo Aretino dice: Tuum verbis tuis arguere saepenumero mordere est, Nicolae; e Leonardo di nuovo: Tu tuis ita fulminas verbis, ut saepe arguendo mordere videaris.

    Questi passi sono riferiti dal Mehus V. A. T. p. LVIII, insieme al giudizio, che intorno a Coluccio ed al Niccoli viene dato in questa dedica al Vergerio.

  4. Roberto de' Rossi, latinamente detto Ruffus.
  5. Coluccio fu portato a Bologna probabilmente in età di due mesi (Novati La giovinezza di Coluccio Salutati Torino 1888 pag. 24 nota 1); ed ivi rimase fino al 1351 o poco dopo (op. cit. p. 61-63).
  6. Luigi de’ Marsigli, di cui qui si parla, morì il dì 21 agosto del 1394. Di qui ricavasi l’anno, in cui fu tenuto il dialogo.
  7. Accennasi in questo passo al convento degli eremiti agostiniani di S. Spirito.
  8. Il tratto da Equidem memini (p. 7 r. 21) fino a qui sparsamente riportò il Mehus Vit. Ambr. Travers. pagg. CCLXXXIX, XXX, CCXC, CCLXXXIII.
  9. Questo passo da Est ita profecto riferisce il Mehus V. A. T. pag. XXX e XXXII.
  10. Chi è quest’Alcido? Nella letteratura latina e greca non troviamo nessun autore di questo nome; d’altra parte tutti i mss., tranne B che ha Alcidium, sono concordi. Credo perciò che il Bruni cadesse qui in errore rispetto al nome, e che debba leggersi Alcimum. Si tratterebbe allora di S. Alcimo Ecdidio Avito, vescovo di Vienna in Francia († 523), del quale varî poemetti giunsero a noi, e insieme con lettere e frammenti di opere perdute furono pubblicati da Giac. Sirmondi a Parigi nel 1643 e poi ancora varie volte. Ma siccome questa correzione è congetturale, ho conservato nel testo il nome come è dato dai codici. Intanto si osservi, posto che qui si tratti d’Alcimo, fino a qual punto sia arrivato l’amore e la venerazione per le opere antiche: il Niccoli si duole, che siansi conservati gli scritti d’un santo e Padre della Chiesa; scrittiche nessuno mezzanamente dotto si è mai curato di leggere!
  11. Da Qui libri utinam fin qui riferisce Mehus V. A. T. pag. XXXV.
  12. Da Sed cum illorum a distent cita Mehus pag. XXXV
  13. Tutto il lungo tratto da Ego quidem Coluci (p. 12, r. 18) fino a qui fu pubblicato anche dal Wesselofsky. Par. d. a. I. ii. pag 26-29.
  14. Cic. Top. 1. § 2. 3.
  15. Da nam cum Trebatius pubbl. Wesselofsky op. cit. pag. 29.
  16. Cic. de orat I. 11. 49.
  17. Molto potremmo spigolare nelle opere del Bruni, specialmente nelle lettere e nella introduzione alla traduzione dell’Etica a Nicomaco, intorno al valore letterario d’Aristotele ed intorno alle antiche traduzioni di esso. Mi contenterò di riferire alcuni passi del de interpretatione recta ad Bertum Senensem, operetta che credevasi perduta (Mazzucchelli, Scritt. II, IV, pag. 2218) ma della quale trovai, e ne trassi copia, un manoscritto nella Riccardiana. È il cod. miscellaneo, segnato 1030, contenente varie opere staccatc; il tutto però con una sola numerazione. L’opuscolo, di cui qui parliamo, è cartaceo, e comincia a c. 159. La scrittura è assai corretta.

    «Cum viderem eos libros in graeco plenos elegantiae, plenos suavitatis, plenos inaestimabilis cuiusdam decoris, dolebam profecto mecum ipse atque angebar, tanta traductionis faece conquinatos ac deturpatos eosdem libros in latino videre. Ut enim si pictura quadam ornatissima et amoenissima delectarer ceu Protogenis aut Apellis aut Aglaophontis, deturpari illam graviter ferrem ac pati non possem, et in deturpatorem ipsum voce manuque insurgerem, ita hos Aristotelis libros, qui omni picturae nitidiores ornatioresque sunt conquinare cernens, cruciabar animo ac vehementius commovebar.... Quid Aristoteles? an et ipse ornamenta dicendi eodem modo consectatur? Mirifice profecto atque creberrime, ut ego ipse interdum admirari cogar, tantam eius rei curam in medio sublimissimarum disputationum philosopho affuisse. Referam vero unum aut alterum locum exempli gratia.... Ne Demosthenes quidem aut Cicero, qui verborum dicendique artifices existunt, melius hanc exornationem explicassent, quam est ab Aristotele explicata. Idem in secundo Ethicorum inquit.... Videtis in his verbis elegantiam, varietatem et copiam cum exornationibus tum verborum tum etiam sententiarum ecc.

  18. Il Wesselofsky (op. cit. pag. 29-31) ripubblicò il tratto da Quem igitur philosophum (p. 17. r. 22).
  19. I primi due nomi evidentemente sono corrotti: il primo è Al-Farabi; il secondo probabilmente Ibn-Tophail al Keisi, latinamente detto Abubacer.
  20. Cino Rinuccini nella Invettiva contro cierti caluniatori di Dante e di messer Francesco Petrarca e di messer Giovanni Boccacci (Wesselofsky Parad. d. Alb. I. ii. p. 315) scrive: «Della filosofia divina dicono che Varrone iscrisse molti libri dell’osservazione degli idei de’ gientili con istilo alegantissimo, e molto eciessivamente il lodano, prepognendo in segreto ai dottori della nostra cattolica fede; e ardiscono a dire che quegli idei erano più veri che questo, nè si ricordano de’ miracoli de’ nostri santi».
  21. Da nunc vero a te fino a recta sequi pubblicò il Wesselofsky (op. cit. p. 25-6); ma, probabilmente per errore di stampa, queste parole son dette esser del II dialogo.
  22. Cic. Tusc. II. 1. 1. de orat. II. 37, 156.
  23. Il Mehus V. A. T. pag, LVIII ripubbl. da quanquam ego, Nicolae.
  24. Utinam tam bene cogitationes suas latinis litteris mandare potuisset, quam bene patrium sermonem illustravit! Cortesi P. de hominibus doctes Dialogus Florent. 1734. pag. 224.
  25. Il Mehus v. a. t. pag. CLXXVI ripubblicò da Nam quid est fino ad ignarum.
  26. Aen. III. 56 s. Rispetto alla corrispondenza col passo Dantesco (Purg. XXIII. 40-42) vedi l’Introduzione.
  27. Purg. I. 31-36.
  28. Inf. XXXIV, 65.
  29. Inf. IV. 127.
  30. Termine scolastico. Vedi Du Cange.
  31. «Fu ancora scrittore perfetto, ed era la lettera sua magra e lunga, e molto corretta, secondo io ho veduto in alcune pistole di sua propria mano scritte». Bruni Vita di Dante premessa da Guido Biagi alla sua edizione della Div. Com. (Fir. Sansoni, 1886) pag. XXV.
  32. Poi per mostrarsi literatissimi, dicono che lo egregio onore de’ poeti Dante Alighieri essere suto poeta da calzolai » Rinuccini Inv. pubbl. da Wesselofsky (op. cit. pag. 310).

    Il Mehus (v. a. t, pag. CLXXVI) cita un cod. Magliabechiano (cl. XXXIV cod. 1), contenente un discorso italiano del Filelfo. In calce leggesi: «Florentiae XII Kal. Ian. 1451. Fece questa orazione, quando aveva già esposto sette chanti di Dante e fù composta contro i suoi emuli, i quali dicevano esser Dante poeta da calzolai e da fornai ecc.».

    Giova riferire ancora un passo di uno scritto, da Domenico da Prato indirizzato ad un suo amico. Anche questo è pubblicato dal Mehus (pag. CCCLIV-V) e nuovamente dal Wesselofsky (op. cit., pag. 322-3) i quali lo trassero dal cod. Laur. XLI, 31: «Senza vergogna presuntuosamente ardiscono di dire, che li romanzi del famoso messer Francesco Petrarca sono fragmenta, ciò sono rimasugli et cose minuzzate et quasi proiecibili. Et altri di loro dicono, il libro di Dante essere da dare agli speziali per farne cartocci, o vero più tosto agli pizzicagnoli per porvi dentro il pesce salato, perchè vulgarmente scrisse. O gloria et fama eccelsa della italica lingua! Certo esso volgare, nel quale scrisse Dante, è piu autentico et degno di laude, che il latino e ’l greco, che essi ànno. Vero è, che alcuno di questa setta, più ignorante che gli altri et al quale pare essere il più prudente, simulando avere compassione della intelligenzia di Dante, quella biasima espressamente, et se stesso d’avere inteso commenda, quando dice esser nociuto alla fantasia di Dante il non aver vedute molte opere fatte et greche et latine, le quali molto sarebbono state favorabili alla sua Commedia, come se in essa discernesse grandissimi mancamenti. Et un altro di loro dice, anzi l’à scritto, che è peggio, Dante non avere nella origine Mantovana Virgilio inteso». Qui accennasi alla lettera di Leonardo Bruni a Giovanni Francesco Gonzaga, nella quale trattasi della origine di Mantova.

  33. Il Mehus v. a. t. pag. CLXXVI riporta il tratto da de his loquamur (pag. 32 fine).
  34. Queste accuse contro Dante ripubblicò anche il Wesselofsky (op. cit. pag. 33-36).
  35. «E de’ libri del coronato poeta messer Francesco Petrarca si beffano, diciendo che quel De Viris illustribus è un zibaldone da quaresima. Non dicono quanto e’ fu gienerale in versificare così in latino come in vulgare». Rinuccini Inv. in Wesselofsky, op. cit. pag. 309-310.
  36. Da Atqui nihil (p. 36 r. 1) pubb. Mehus V. A. T. pag. CCXXVI -VII.
  37. Evangelo è uno degli interlocutori nei Saturnali di Macrobio, e rappresenta il partito dell’opposizione a Virgilio. Luscio Lanuvino, emulo e detrattore di Terenzio, è il malevolus vetus poeta, di cui questi parla in quasi tutti i prologhi alle sue comedie.