Jump to content

Dialogorum sacrorum libri quattuor/Liber I

Unchecked
E Wikisource

I. Adamus, Gen 3

[recensere]

Serpens, Eva, Adamus, Jova

SERPENS. Cur vetuit vos Deus vesci omnibus arboribus pomarii?

EVA. Licet nobis vesci fructibus arborum pomarii. Tantum Deus nobis interdixit ea arbore, quae est in medio pomario, ne vesceremur fructu ejus, neve etiam attingeremus, nisi vellemus mori.

SERPENS. Nequaquam moriemini propterea. Sed scit Deus, si comederitis de eo, tum oculos vobis apertum iri, atque ita vos fore tanquam deos, scientes boni atque mali.

EVA. Ita plane videtur, et fructus ipse est pulcher sane visu, nescio an sit ita dulcis gustatu, verumtamen experiar. Vah, quam dulcis est? Impertiendum est etiam marito. Mi vir, si scires quam sapidus sit hic fructus, jamdudum comedisses. Accipe.

ADAMUS. Quando ita vis, faciam. Ah flagitium fecimus.

EVA. Quid est?

ADAMUS. Nonne vides misera, nos esse nudos?

EVA. Video, et me pudet, sed quid nobis faciendum est?

ADAMUS. Texamus nobis subligacula ex foliis, quibus tegamus pudenda.

EVA. Bene mones, et est hic ficus foliis magnis, et aptis huic rei.

ADAMUS. Sed o nos infelices. Videor mihi audire vocem.

EVA. Jova est. Miseram me, vereor ne deprehendat nos nudos. Abdamus nos in hoc densum nemus.

JOVA. Heus heus Adame, ubi es?

ADAMUS. Audita voce tua in pomario, territus sum, et quia nudus eram, abscondi me.

JOVA. Unde didicisti esse te nudum? Numnam comedisti de arbore, de qua praeceperam tibi ne comederes?

ADAMUS. Comedi quidem, sed praebuit mulier, quam tu adjunxisti mihi.

JOVA. Quidnam fecisti, mulier?

EVA. Decepta a serpente, comedi.

JOVA. Quoniam istud fecisti serpens, tu eris detestabilissima omnium bestiarum, omniumque animalium terrestrium, et incedes in pectus, et vorabis pulverem quamdiu vives. Quin etiam conciliabo tantas inimicitias inter te et mulierem, interque semen tuum et ejus, ut id conterat tibi caput, tu autem atteras ei calcem. Te quoque femina, afficiam plurimis doloribus et erumnis, ut cum dolore parias, et tota pendeas ex imperio viri tui. Et tu Adame, quoniam morem gerens uxori tuae, comedisti de arbore, cujus esu interdixeram tibi, habebis terram infœcundiorem tua culpa, et ex ea quaeres victum laboriose dum vives, cum interim ipsa procreabit tibi carduos et sentes. Tu vesceris herbis terra nascentibus, et cum sudore vultus tolerabis victum: donec redeas in terram, ex qua ortus es. Nam pulvis es, et in pulverem redibis.

II. Cainus, Gen 4

[recensere]

Jova, Cainus

JOVA. Caine, ubi est Abel, frater tuus?

CAINUS. Nescio. Numquid ego sum custos fratris mei?

JOVA. Quid fecisti? Ipse sanguinis fratris tui edit ad me clamorem de terra. Quamobrem uteris terra infesta, ut quae aperto ore hauserit sanguinem fratris tui, de tua manu, ea non praebeat amplis vim suam tibi colenti. Tu errabis vagus per orbem terrarum.

CAINUS. Mea culpa est major, quam ut possit remitti. En ego hodie exterminatus a te, ex ipso solo terrarum, errabo vagus per orbem terrarum, fugiens tuum conspectum: ita ut qui proximus invenerit, me interficiat.

JOVA. Immo vero quicumque interfecerit Cainum, subibit poenam septupli. Quare apponam tibi hanc notam, ne si quis inciderit in te, perimat te.

III. Lotus, Gen 18

[recensere]

Abrahamus, Jova, Genii duo, puer, Sara, Lotus, uxor Loti, Sodomitani

ABRAHAMUS. Video tres homines adversum me. Non dubium est, quin sint defessi de via, praesertim hoc tanto aestu: quare curram eis obviam, ut retineam eos apud me. Domine, si vis facere mihi gratissimum, noli alio potius divertere, quam ad me. Lavabitis pedes paucula aqua adhibita, deinde requiescetis sub arbore. Ego interea curabo vobis parandum panem, ut recreetis animos vestros, deinde pergatis. Haec est vobis idonea causa divertendi ad me.

GENII. Sic faciemus.

ABRAHAMUS. Jam propero in casam. Sara, sume propere tria sata farinae siligineae, ex qua depsticia facias panes subcineritios. Nam adventant nobis hospites, quos ego volo accipere laute. Itaque jam curro ad bovile: volo enim mactare vitulum, quo eos tractem opipare. Tu interea cura, ut nihil desit eis quod opus sit hospitibus.

SARA. Fiet. Propera, Hagar, incende ignem, tepefac aquam ad depsendum, dum ego promo farinam. Age jam, dum aqua tepesit, para mactram. Aram. Subige farinam: expediamus omnia, quae jussit erus.

ABRAHAMUS. Macta eum expedite, puer. Heus, Sara.

SARA. Quid vis mi vir?

ABRAHAMUS. Cura nobis luculentum focum.

SARA. Jam accensus est.

ABRAHAMUS. Impone ahenum. Volo ego hospites meos curari diligentissime atque humanissime. Estne adhuc detracta pellis isti vitulo, puer?

PUER. Immo jam dissectus est.

ABRAHAMUS. Conjiciamus haec frusta in ahenum. Subjice tu plura ligna, ut coquantur celerius. Dispuma jus. Hagar, instrue mensam, sed foris in umbraculo, sub arbore. Nihil libentius quam viatoribus benefacio. Et certe eos negligere, inhumanum est. Hospites, omnia sunt parata. Accumbite, et vesicmini laeto animo. Habes hic butyrum, habetis et lac. Boni consulite, quod adest, quodque Deus largitur in praesentia. Puer appone eis vitulinam.

JOVA. Ubi est Sara, uxor tua?

ABRAHAMUS. Adest in tabernaculo.

JOVA. Cum revisam te eadem tempestate anni, quae nunc est, habebit Sara, uxor tua, filium.

SARA. Ha ha he, ridiculum. Ego jam vieta sum, et indulgebo voluptati scilicet: cum meus quoque dominus consenuerit.

JOVA. Cur tandem ridet Sara, negans se posse parere, quia consenuit? Estne aliquid, quod Jova non possit efficere? Cum revisam te, inquam, anno vertente, habebit Sara filium.

SARA. Ego non risi.

JOVA. Immo vero risisti. Sed jam pergamus conficere iter reliquum.

ABRAHAMUS. Ego comitabor vos, nisi molestum est.

JOVA. Egone ut celem Abrahamum, de eo quod sum facturus, ex quo profectura sit gens maxima et potentissima, per quem omnes gentes orbis terrarum sint consecuturae felicitatem? Nam certo scio, eum praecepturum esse suis liberis, et porro suae in posterum stirpi, ut vivant ex meo praescripto, et colant justitiam atque jus, ut ego praestem Abrahamo quae promisi ei: profecto non celabo, Abrahame, volo tibi indicare qui sim, et quo eam. Ego sum, Jova. Cum viderem dissipatos esse rumores, de tot tantisque flagitiis Sodomitanorum et Gomorraeorum, statui devenire huc, et explorare, utrum sint plane profligati, quemadmodum accepi fama et auditione: an non sint.

GENII. Nos quidem antecedamus.

ABRAHAMUS. Sed quid? Perdesne etiam bonos cum improbis? Si erunt quinquaginta viri boni in urbe, an etiam perdes? neque ignosces illi loco, propter illos quinquaginta bonos, qui erunt in eo? Absit, ut tu sic facias, ut interficias bonos cum malis, sitque eadem conditio proborum et improborum. Absit, ut tu qui moderaris totum orbem terrarum, non facias aequum.

JOVA. Si invenero in urbe Sodomae quinquaginta viros bonos, ignoscam toti loco propter eos.

ABRAHAMUS. Facio fortasse audacter, qui audeam alloqui te, Dominum meum, ipse pulvis et cinis: sed tamen si forte defuerint quinque de quinquaginta bonis, an propter quinque excindes totam urbem?

JOVA. Non evertam, si invenero ibi quadraginta quinque viros bonos.

ABRAHAMUS. Quid si quadraginta?

JOVA. Etiam propter quadraginta abstinebo.

ABRAHAMUS. Quaeso ne aegre feras, Domine, si pergo quaerere. Quid si triginta?

JOVA. Etiam sic abstinebo.

ABRAHAMUS. Possim videri audacior, qui alloquar Dominum meum. Quid si viginti?

JOVA. Etiam eorum causa non pervertam.

ABRAHAMUS. Interrogabo te hoc postremum, si tibi gravis non sum: Quid si decem?

JOVA. Propter decem non evertam.

GENII. Jam advesperascit, et nos appropinquamus urbi.

LOTUS. Video huc adventare duos hospites. Ibo eis obviam, ut eos deducam ad me. Salvete viri praestantissimi.

GENII. Salve et tu vir humanissime.

LOTUS. Peto a vobis ut divertamini in domum meam, ut ibi lotis pedibus pernoctetis, cras repetituri vestrum iter.

GENII. Immo pernoctabimus in foro.

LOTUS. At ego non patiar, divertimini ad me. Accipiam vos, si non laute, at certe hilare.

GENII. Fortasse erimus tibi graves.

LOTUS. Jucundi potius: ne veremini. Tam mihi erit gratum vos accipere hospitio, quam esset accipi a vobis, si istic essem.

GENII. Postquam tantopere vis, nolumus esse pertinaces.

LOTUS. Ergo sequimini me. Hic est mea domus. Intrate, quod bonum sit. Uxor cura calefaciendam aquam, ad lavandos pedes horum hospitum, et simul confice panes coquendos in foco. Vos interea hic requiescite, dum paratur cena. Age jam, uxor, construe mensam, fac ut omnia sint nitidissima, ne quid offendat animos horum. Hospites accumbite, utimini laeto animo his, quae suppeditant nobis in praesentia divina benignitate. Sed quid? Quem tumultum audio, uxor? Quis est iste clamor? Quae turbae excitantur?

UXOR LOTI. Hei mihi, periimus mi vir.

LOTUS. Quid tandem est mali?

UXOR LOTI. Tota civitas, mi vir, obsidet aedes nostras. Juvenes, senes, denique universi circumsident nos.

LOTUS. Valde vereor, quo haec evasura sint. Sed audio clamantes.

SODOMITANI. Heus heus, Lote, ubi sunt homines isti, qui venerunt ad te sub noctem? Produc eos nobis, ut eos cognoscamus.

LOTUS. O flagitium. Sed ne trepidate hospites. Exibo ad eos, et obserabo post me januam. Adsum. Quid clamatis?

SODOMITANI. Volumus videre hospites, qui diversantur apud te.

LOTUS. Obsecro vos, fratres mei, ne tantum scelus faciatis. Sunt mihi duae filiae, adhuc a viris integrae. Eas malo dedere vestrae libidini, quam sinere ut quid noceatis his hominibus, qui commiserunt se sub praesidium mei tecti.

SODOMITANI. Recede paulisper isthuc, ut consultemus de ista re. Quid facimus populares? Accipiamus ne puellas ea conditione, ut dimittamus juvenes?

ALTER. Non est opus longa deliberatione. Iste unus peregrinatur in nostra civitate, et nos reget, si diis placet.

SODOMITANI. Jam te Lote pejus mulctabimus, quam ipsos: ne tu putes nos velle subjici peregrinis. Agite, invadamus eum.

GENII. Recipe te confestim ad nos, Lote.

LOTUS. O facinus audax, o profligatam et perditam nationem. Obseremus fores firmissime.

SODOMITANI. Effringamus fores. Occidamus istos advenas, qui cum nusquam possint habitare, veniunt ad nos.

GENII. Ne trepida hospes, nunquam irrumpent nobis invitis.

LOTUS. O inauditam nequitiam. Siccine hic violari hospites et peregrinos, quorum jus debet esse sanctissimum?

GENII. Seda teipsum. Jam videbis ultionem praesentem.

SODOMITANI. Quid est hoc, o cives? Sumne ego caecus, an abortae sunt tenebrae densissimae?

ALIUS. Nescio quid accidat aliis, sed ego non magis despicio oculis, quam calcibus. Ubi est janua?

ALIUS. Cave, cave, ne incidas in me. Hei mihi, fregi frontem ad parietem.

ALIUS. At ego nescio ubi terrarum sim, neque possum invenire exitum ex hoc loco, neque ingressum in alium.

GENII. Lote, si quos habes praeterea generos, aut filios, aut filias, denique quoscunque habes in oppido, educ ex hoc loco. Nam nos quidem jam delebimus hunc locum. Huc enim ad hoc ipsum missi sumus a Jova, apud quem increbuit tanta importunitas horum.

LOTUS. Habeo vobis gratiam, qui habeatis rationem, non solum meae salutis, sed etiam meorum. Jam adeo eos.

UXOR LOTI. Valde sum sollicita de meo viro, qui est egressus domo: ita consceleratus est hic totus populus. Metuo ne quid gravius patiatur, etiam a suis. Nam hodie nulla sancta fides est, ne inter fratres quidem.

LOTUS. Jam redeo.

GENII. Quid egisti?

LOTUS. Visus sum jocari eis, quorum saluti providebam.

ALIUS. Homines sunt desperati. Pereant, quoniam nolunt servari. Sed jam diluculum est, et tempus admonet emigrandum esse hinc. Agendum adjunge tibi uxorem tuam et duas filias, quae restant, ne aggregeris ad interitum tam perditae civitatis. Quid cunctaris? Nunquam potest nimis mature vitari periculum.

LOTUS. Atqui non videtur emigrandum tam mane.

GENIUS. Atqui nos non sinemus te perire, quin potius manu educemus te, et tuam conjugem, et filias. Agite, exeamus ex oppido. Sed cave, si tuam vitam amas, ne respicias post tergum, neve usquam moreris in planitie. Evade in montes, ne pereas.

LOTUS. Peto a te, Domine, ut remittas hoc mihi, postquam tu pro tua benignitate devincis me tanto beneficio, ut custodias mihi vitam. Certe non potero evadere in montes, quin me attingat illud malum, quo moriar. Sed est hic propinquum oppidulum ad confugiendum, in quo quaeso ut liceat mihi evadere, et ita consulere vitae meae est sane perparvum.

GENIUS. Etiam in hac re indulgebo tibi, ut non evertam istud oppidum. Confer te illo, neque enim licet mihi facere quicquam, quin tu eo perveneris.

IV. Abrahamus, Gen 22

[recensere]

Abrahamus, Isaacus, Genius

ABRAHAMUS. Jam tertium diem iter facimus, et videor videre procul locum destinatum sacrificio. Vos hic operimini una cum asino, dum ego et puer imus illuc, ut adoremus Deum, postea redituri ad vos. Tu, Isaace, portabis haec ligna ad comburendam hostiam, ego feram ignem et cultrum. Eamus.

ISAACUS. Mi pater.

ABRAHAMUS. Quid vis fili mi?

ISAACUS. Hic quidem est ignis et ligna, sed ubi est agnus immolandus?

ABRAHAMUS. Deus providebit ipse sibi agnum in sacrificium, fili; nos interea pergamus. Ecce venimus in locum, quem Deus dicebat mihi. Construamus hic aram. Recte est, disponamus lignum. Nunc mi fili, oportet te colligem, mactemque quando ita visum est Deo optimo maximo, cujus voluntati resistere nefas est.

ISAACUS. Mi pater, si ita certum est Deo, fiat. Nam didici ei, tibi quoque parere in rebus omnibus.

ABRAHAMUS. Pater omnipotens, cujus est imperare, obsequor tuis jussis, tibi macto hanc hostiam, hoc cultro, mea ipsius dextera.

GENIUS. Abrahame, Abrahame.

ABRAHAMUS. Quis me vocat?

GENIUS. Cave ne afferas manum puero, cave ne laedas. Jam enim mihi satis perspecta est tua religio et pietas, qui propter me, non peperceris filio, eique unico.

ABRAHAMUS. Hem, quid hoc rei est? Sed videone arietem in dumo haerentem cornibus? Salva res est: vivet Isaacus, haec mactabitur gratior Deo victima.

V. Ephron, Gen 23

[recensere]

Abrahamus, Hettaei, Ephron

ABRAHAMUS. Ego sum peregrinus et advena inter vos, Hettaei. Quare tribuite mihi possessionem sepulturae inter vestras, ubi sepeliam Saram conjugem meam, quae mortua est, ut scitis.

HETTAEI. Attende nos, domine. Tu es quidam princeps divinus in nobis: tibi est eligere ex nostris sepulcretis, ubi inhumes tuum mortuum. Nemo nostrum prohibebit te suo sepulcro, quo minus sepelias in eo.

ABRAHAMUS. Ago vobis gratias, pro vestra tanta humanitate ac liberalitate. Sed si nobis cordi est, ut sepeliam meum defunctum et auferam e conspectu meo: concedite mihi praeterea, ut agatis pro me cum Ephrone filio Sigoris, ut attribuat mihi recessum duplicem, quae habet in extremo sui agri, et attribuat justo argenta, in vestra praesentia, in usum sepulcri.

EPHRON. Ausculta mihi patientius, domine. Ego tibi dono agrum, et recessum agri, et quidem in praesentia meorum popularium. Sepeli tuum mortuum.

ABRAHAMUS. Immo tu potius ausculta mihi. Ego solvam tibi pecuniam pro agro, quam tu accipe a me.

EPHRON. Domine, attende. Hic fundus, quo de agitur inter nos, est quadringentis siclis argenti: si vis sepelire tanti.

ABRAHAMUS. Accipio tanti. Et jam appendam tibi praesentem pecuniam. Vos Hettaei estote testes, ut Ephron addicat mihi in possessionem, quadringentis his siclis argenti, agrum suum duplici recessu, qui ager est e regione Mambrae, id est Hebronis, una cum ipso receptu, et omnibus arboribus, quae sunt undique in toto spacio ejus.

EPHRON. Addico.

HETTAEI. Testes erimus.

VI. Rebecca, Gen 24

[recensere]

Dispensator Abrahami, Rebecca, Laban, Bathuel

DISPENSATOR. Heus heus puella, da mihi bibere paulum aquae ex tua urna.

REBECCA. Immo vero perlibet, vir optime. Hem, bibe. Quin etiam adaquabo tuos camelos, quantum sat erit.

DISPENSATOR. At ego te, pro isto beneficio, dono his inauribus, atque his duabus armillis. Sed age fac sciam, cujus sis filia: et an sit in aedibus tui patris locus, ubi possimus pernoctare.

REBECCA. Equidem sum filia Bathuelis, quem Melca peperit ex Nachore. Straminis autem et pabuli apud nos affatim est, nec non locus ad pernoctandum. Sed ego curro in oppidum, ut nuntiem haec omnia domi, ita ut habent.

DISPENSATOR. Ago tibi gratias, Jova, quod non destituisti tua bonitate, et fide, Abrahamum, erum meum, tui cultorem, qui me deduxeris per eam viam, qua venirem domum cognatorum domini mei.

LABAN. Ain tu?

REBECCA. Ita est.

LABAN. Et dono dedit tibi istas inaures, et armillas?

REBECCA. Etiam.

LABAN. Ubi reliquisti?

REBECCA. Ad fontem, et ecce eum tibi apud camelos.

LABAN. Precor tibi Jovam propitium homo.

DISPENSATOR. Et ego tibi vicissim, vir humanissime.

LABAN. Narravit nobis haec soror mea Rebecca, quinam sis, et unde venias. Quod cum primum audivi, statim curavi parari tibi diversorium, et tuis camelis stabulum, ne foris maneas. Quamobrem sequere me.

DISPENSATOR. Ago tibi gratias pro tanta comitate diligentia. Sequor.

LABAN. Eamus hac. Hic sunt aedes nostra. Vos curate hos camelos stramine et pabulo. Vos afferte aquam lavandis pedibus hujus, et comitum. Bene est, accumbite.

DISPENSATOR. Dabitis mihi veniam. Non capiam cibum, quin prius dixero, cujus causa huc venerim.

LABAN. Dic ergo.

DISPENSATOR. Ego sum servus Abrahami, hominis, quem Deus ditavit mirum in modum, ove, capra, bove, argento, auro, servis, ancillis, camelis, atque asinis: cui etiam jam seni Sara uxor peperit filium, quem ipse constituit haeredem ex asse, meque etiam jurejurando astrinxit, ne locarem ei nuptum, quae esset ex Cananaeis, in quorum terra habitaret ipse: sed irem domum paternam, eique eligerem uxorem gentilem. Cui quum ego dicerem, “Quid si mulier nolet me sequi?” “Deus,” inquit, “cui ego per omnem vitam parui, tecum mittet nuntium suum, qui tibi secundabit hoc iter. ita sumes ei uxorem mihi gentilem, ortamque ex domo paterna. hac re exolveris te religione jurisjurandi, quo te astringo: si forte non impetraveris, ut mulier te sequatur.” Ita persuasus sum, ut venirem. Quumque hodie venissem ad fontem, ita cogitabam mecum: “Jova Deus eri mei Abrahami, si tu mihi ades in hoc itinere, da mihi ut me nunc hic stante ad fontem, veniat puella haustura, quae mihi roganti det aquam ex urna bibendam, atque etiam aquetur meos camelos, ut intelligam eam esse quam destinasti ero meo.” Vix haec mecum tacitus cogitaram, quum subito ecce egressa Rebecca, ferens urnam in humeris, descendit ad fontem, atque haurit. Et quum petivissem potum ex ea, confestim deposita urna offert, et dicit etiam sese adaquaturam camelos: quod et fecit, adaquavitque me, et camelos. Ego quaesivi ex ea, “cujus esset filia?” Respondit, “Bathuelis filii Nachoris, ex Melca.” Tum ego accommodavi fronti ejus inaures, et manibus armillas: et summisse adorans Jovam Deum eri mei Abrahami, gratias egi, quod deduxisset me in rectam viam ad conciliandam filiam erilis cognati filio erili, quam ex his argumentis intellexi eam esse. Nunc ergo si certum est vobis facere hoc beneficium domino meo, facite ut sciam: sin minus, nihilo secius, ut insistam aliam viam.

LABAN. Haec res plane ex Deo orta est, neque nos omnino possumus repugnare tibi.

BATHUEL. Ita habet. Proinde habe tibi Rebeccam tuo arbitratu, eamque ducito nupturam ero tuo, sicut visum est Jova.

DISPENSATOR. Gratiam habeo Deo primum, qui ita voluerit: deinde vobis, qui non repugnaveritis. Tu vero Rebecca, et vos, non recusabitis haec quantulacunque dona, quae attuli jussu mei domini.

VII. Idumus, Gen 25

[recensere]

Esaus, Jacobus

ESAUS. Imperti mihi de rufo, de rufo isto. Nam redeo rure exanimatus lassitudine.

JACOBUS. Vende mihi in praesentia praerogativam tuae aetatis.

ESAUS. En ego jamjamque emorior. Quo mihi istam praerogativam?

JACOBUS. Ergo confirma mihi jam nunc venditionem jurejurando.

ESAUS. Confirmo, quid vis? juro, addico. Nihili facio jus istud aetatis, prae edulio.

VIII. Venator, Gen 27

[recensere]

Rebecca, Jacobus, Isaacus, Esaus

REBECCA. Pater tuus misit venatum fratrem tuum Esaum, me audiente, ut afferat ferinam: ex qua confectum pulpamentum ipse edat, eique bene precetur a Jova, antequam moritur. Nunc audi fili mi, quid velim a te fieri. Adi pecus, et inde afferto mihi duos haedos opimos, ex quibus conficiam patri tuo edulium, quali maxime delectatur: quod offeres ei, ut tibi bene precetur, priusquam excedat vita.

JACOBUS. Sed frater villosus est, ego depilis. Quod si forte pater me attrectaverit, putabit se mihi esse ludibrio. itaque mihi male, non bene precabitur.

REBECCA. Istam imprecationem ego praestabo, nate: tu modo gere mihi morem.

JACOBUS. Si ita jubes, certum est obsequi. Eo.

REBECCA. Mihi magnopere curandum est, ut agam hanc rem callide, et prudenter, ne meus maritus deprehendat fallaciam. Nam ut amat rusticum illum Esaum, nunquam eum postponet Jacobo, nisi fraude inductus. Ego vero Jacobum plus amo, et studeo eum obrepere in felicitatem quam conciliabunt patris preces ei, cui bene ornatus fuerit.

JACOBUS. Redeo mater: affero haedos.

REBECCA. Factum bene: age dum parem cupediam patri tuo, cujusmodi scio suavem esse ejus palato. Recte est, parata sunt omnia. Nunc age, induam te vestimenta preciosa Esai, quae habeo penes me. Hic ornatus te condecet.

JACOBUS. Quid manus et collum, quod pilis caret?

REBECCA. Vestientur pelle haedorum. Bene habet: accipe nunc hunc escam, atque hunc panem, quem confeci. Abi, vide ut agas prudenter.

JACOBUS. Dabo operam, Pater.

ISAACUS. Quis tu es fili?

JACOBUS. Esaus primogenitus tuus. Exequutus sum mandatum tuum. Surge, age vescere farina, ut mihi bene prece sis.

ISAACUS. Quid sibi vult, quod tam cito nactus es, fili?

JACOBUS. Jova, Deus ille quem colis, objecit mihi.

ISAACUS. Accede huc, ut te attrectem fili, sciamque utrum sis ipse Esaus, nec ne. Quid hoc? vox quidem Jacobi est, sed manus Esai. Tune ergo es ipse natus meus Esaus?

JACOBUS. Planissime.

ISAACUS. Accede ad me, ut vescar tua ferina, fili, tibique bene precer. Suavis esca sane. Funde unum.

JACOBUS. Hem tibi.

ISAACUS. Nunc age, amplectere me. Quam suavis odor venit ad nares meas. Fragras fili mi, non aliter quam solet ager laetus monere Jovae. Faxit Deus, ut terra pinguis, irrigata rore caelesti, effundat tibi magna copia segetes et uvas. Tibi serviant nationes, te colant populi, dominus sis fratrum tuorum, teque revereantur ex eadem matre nati, qui tibi imprecabitur, esto execrabilis, et infelix: qui tibi bene volet, et optabit, esto fortunatus.

JACOBUS. Bene gessi meum negotium, mater. Non agnovit me, et ex attrectatione putavit esse Esaum.

REBECCA. Bene est. Sed Esaus jam reversus parat ferinam, quam offerat patri. Videamus quid agat, nam multum fallet eum spes.

ESAUS. Attolle te mi pater, et vescere mea ferina, ut mihi bene preceris.

ISAACUS. Nam quis tu es?

ESAUS. Rogas? primogenitus tuus Esaus.

ISAACUS. Totus obstupesco, horreoque. Quis ergo is est, qui modo attulit mihi ferinam? Nam ex ea prorsus comedi ante tuum adventum, eique fausta omnia sum precatus: quae res rata erit.

ESAUS. Hei mihi, num quid causae est, quin ego perpetuo perierim? Attamen mihi quoque bene precare pater.

ISAACUS. Frater tuus rem astu tractavit, abstulitque faustitatem tuam.

ESAUS. Nae ille probe respondet suo nomini, qui me jam bis circumvenerit. Primum fraudavit me praerogativa aetatis: deinde nunc intercepit bonam precationem mihi debitam. Sed nihilne tibi reliquum fecisti, quo mihi faustum aliquid precere?

ISAACUS. Profecto feci eum dominum tuum, statuique ut fratres ei servirent, eumque munivi frumento et vino. Quid vis tibi jam faciam fili?

ESAUS. Solumne id habebas? imperti etiam me aliqua felicitate. Heu quid agam miser?

ISAACUS. Habebis quidem domicilium minus bonum, et a pinguitudine soli, et a supero rore caeli, et vivens gladio servies fratri: veruntamen erit tempus illud, cum tu vicissim vinces, excutiesque jugum ejus de collo tuo.

ESAUS. Non procul aberit luctus a patre meo. Nam certum est mihi interficere Jacobum fratrem.

IX. Jacobus Profugus, Gen 29

[recensere]

Jacobus, Pastores, Rachel

JACOBUS. Fratres, unde estis?

PASTORES. Ex Charra.

JACOBUS. Ecquid nostis Labanem, filium Nachoris?

PASTORES. Maxime

JACOBUS. Valetne?

PASTORES. Valet, atque ecce tibi Rachelem filiam ejus, huc venientem cum pecudibus.

JACOBUS. Hem diei multum adhuc est, necdum tempus est cogendi pecoris. Quin adaquatis pecudes, deinde ituri pastum?

PASTORES. Non possumus, donec convenerint omnes greges, quo avolvamus saxum ab ore putei, atque ita adaquemus.

JACOBUS. Sed venit Rachel agens pecus: quid cesso avolvere saxum, ut hauriam ei aquam, atque hanc primam ab ea in eam gratiam? O mea Rachel, amplectere me.

RACHEL. Abstine tu manum, quis tu es?

JACOBUS. Ego sum Jacobus patruelis tuus, filius Rebeccae, non contineo lacrimas prae gaudio.

RACHEL. O felicem adventum. Sed ego cesso ire in urbem, ut nuntiem haec meo patri.

X. Laban, Gen 31

[recensere]

Laban, Jacobus, Rachel

LABAN. Quae ratio impulit te, ut inscio me, abduceres meas filias, tanquam ferro partas? Cur clam et nesciente me aufugisti, neque fecisti me certiorem, ut prosequerer te voluptate carminum, tympanorum, cithararum? neque permisisti mihi, ut oscularer meos natos, et natas? Stulte sane fecisti. Et erat mihi in manu nocere vobis. Sed Deus vester patrius heri monuit me, ut caverem ne te offenderem ulla re. Verum esto, profectus sis sane prae desiderio, quod capiebas e domo paterna: deos vero meos cur furatus es?

JACOBUS. Illuc feci adductus metu, veritus ne tu eriperes mihi tuas filias. Quod autem attinet ad tuos deos, si quem penes inveneris eos, per me quidem plectatur capite. Noscita praesentibus necessariis nostris , si quid tui est apud me.

LABAN. Recte dicis. Perscrutabor vestra tabernacula.

JACOBUS. Non recuso , quo minus vestiges omnia.

RACHEL. Video me esse in magno periculo. Nam Laban pater meus, conquiri per omnia tentoria suos deos penates, quos ego furata sum, meo viro nesciente. Quod si factum deprehendetur, concitavero magnas turbas. Comminiscenda aliqua fallacia est, et quidem subito. Nam meus pater jam aderit hic. Probe, inveni viam ebruam eos in hoc stercore camelino, deinde sedebo super: facile cum fallam.

LABAN. Rimatus sum acerrime tabernaculum Jacobi, tum Lie, tum duarum ancillarum. Nusquam inveni. Restat tabernaculum Rachelis: in quo si non erunt, mirabor. Haec omnia sunt mihi perscrutanda. Hic quidem non sunt, neque hic. Quid sub hac culcitra? Tantundem. At in hoc angulo erunt: at non sunt.

RACHEL. Noli aegre ferre, domine, quod non possum assurgere tibi: nam sum in menstruis.

LABAN. Perquisivi omnia diligentissime: sed nusquam comperi meos deos penetrales.

JACOBUS. Quod nam concepi tantum scelus, aut quod facinus admisi in te, ut tu me sic persequere? Scrutatus es omnia mea utensilia: ecquid invenisti de ulla supellectile tuae domus? Prome hoc coram necessariis utriusque nostrum, ut ipsi judicent de utroque nostrum. Jam viginti annos egi apud te, tuae oves et caprae numquam fuerunt infecunda: non comedi arietes tuae oviariae, nihil ad te retuli ereptum feris: ipse semper praestiti damnum, tu mihi semper imputasti. Si quid per furtum amissum est tam interdiu quam noctu, meo periculo amissum est. Denique ea fuit mea conditio, ut de die conficerer aestu, et de nocte gelu: et interea somnus abesset ab oculis meis. Jam hic mihi vigesimus annus agitur, cum sum domi tuae. Servivi tibi quatuordecim annos, pro tuis duabus filiabus: sex autem pro ovibus et capris: cum tu interea mutavisti mihi mercedem decies. Quod nisi Deus patrius, videlicet Deus Abrahami, et terror Isaaci, affuisset mihi, tu quidem dimisisses me vacuum. Sed respexit ille miserias et labores quibus sum perfunctus, id quod heri satis ostendit.

LABAN. Meae sunt hae filiae, mei filii, meum pecus: denique quicquid hic vides, meum est. Et nunc quo pacto optime consulam meis his filiabus et filiis quos pepererunt? Opinor, si ego et tu feriemus fœdus, quod sit testimonio utrique nostrum.

JACOBUS. Optime. Ego hic erigam cippum ex hoc saxo: vos mei propinqui accumulate lapides. Capiamus cibum super hoc tumulo.

LABAN. Hic hodie tumulus erit medius, testis inter me et te.

JACOBUS. Perplacet. Atque ex hac re vocabitur Galaadus.

LABAN. Aut etiam Mispa, ut significet, Deum aspecturum quid fiat a me et te, quum discesserimus alter ab altero. Quod si tu eris durus meis filiabus, aut si duces alias in matrimonium praeter eas, tu haec pacta perinde sunto, atque si nulla facta sint. Atque hujus quidem rei testis esto Deus utrique. Vides hunc tumulum, vides et hunc cippum, quem extruxi inter me et te? Hic tumulus, et hic cippus, testes sunt, neque me adversum te, neque te adversum me transiturum eos ad nocendum. Deus Abrahami et Deus Nachoris, utriusque patrius, sunto nostri vindices.

JACOBUS. Ego conjuro per terrorem mei patris Isaaci. Atque ut haec sint sanctissima, faciam hodie sacrificium in hoc monte, ad cujus epulas vos omnes invito.

LABAN. Condicimus.

XI. Jacobus Redux, Gen 33

[recensere]

Esaus, Jacobus

ESAUS. O salve multum mi frater carissime.

JACOBUS. Salve tu plurimum germane mihi optatissime.

ESAUS. Ut te libenter amplector, post longum spatium temporis?

JACOBUS. Et mihi profecto jam diu nihil fuit jucundius, quam nunc videre te incolumem. Ita que prae gaudio non teneo lacrimas.

ESAUS. Nec ego possum non flere, ita totus laetitia gestio. Sed quid sibi vult iste grex mulierum et puerorum, quos tecum ducis?

JACOBUS. Uxores sunt, et liberi, quibus me Deus, quae sua est liberalitas, ditavit.

ESAUS. Quid autem tibi vult totus ille grex, quem offendi veniens?

JACOBUS. Volui te eo dono mihi placare.

ESAUS. Satis multa habeo frater, habe tibi tua.

JACOBUS. Ne repudia me, quaeso, si te mihi propitium habeo, accipies a me munusculum. Nam quod vidi faciem tuam, videor mihi vidisse numen quoddam: nec mirum, qui mihi tam facilis fueris. Itaque quaeso, ut accipias a me munusculum, quod ad te adductum est: postquam Deus pro sua benignitate tam multis bonis me cumulavit, ut nulla re caream.

ESAUS. Quando urges tantopere, accipio, etsi nihil opus erat. Age eamus, ego ibo una tecum.

JACOBUS. Scis pueros esse teneros, ovesque et capras, boves praegnantes: quod si fatigentur vel unum diem, actum est de ovibus et capris omnibus, interibunt. Sed amabo i prae, ego pergam clementer, et placide, prout postulant ea quae prae me duco, ipsique pueri, donec veniam ad te in Seir.

ESAUS. Saltem relinquam tibi aliquot ex meis comitibus.

JACOBUS. Quid opus gere obsecro mihi morem.

XII. Josephus Venditus, Gen 37

[recensere]

Simeon, Levis, Ruben, Josephus, Judas, Mercatores

SIMEON. Ecce vobis somniator ille. Agite, occidamus eum, dejiciamusque corpus ejus in aliquam specum.

LEVIS. Sed quid renunciabimus patri, de eo?

SIMEON. Devoratum esse ab aliqua fera. Videbimus quorsum evadent ejus somnia.

RUBEN. Impium sit, maculare manus sanguine pueri, idque fratris. Deducimini ab ista mente. Nihil potestis gravius consulere in nos, aut in patrem nostrum.

SIMEON. Unde tibi incessit ista nova religio? Vis ergo sinamus eum vivere, qui suis insomniis portendit, nos omnes, ipsosque adeo parentes, fore sibi supplices? Annon dignus est, qui eat somniatum apud inferos?

RUBEN. Frater, si ita futurum est, qui caveas? sin minus, quid times? Usque adeo ne indignum tibi videtur, si puer imperitus somniavit? Quid potest esse culpae in somniis? Postremo, si adeo obfirmastis animum, neque potestis avocari ab isto consilio, est hic puteus sine aqua: saltem abstinete manus, demittite in puteum, culpa erit aliquanto minor.

SIMEON. Ruben, tu videris. Nobis certum est perdere puerum.

JOSEPHUS. Plurima salute vos impertio, fratres amantissimi.

SIMEON. At nos te male maxime impertimus, qui somnias te coli a fratribus, quos nunc salutas tam blande. Agite, discindamus vestem hanc versicolorem, qua pater eum ornavit, delicatulum puellum.

JOSEPHUS. Hei mihi, quid cogitatis mihi facere?

LEVIS. Necabimus.

JOSEPHUS. Ah ne facite.

SIMEON. Stat sententia.

JOSEPHUS. O fratres carissimi, per Deum optimum maximum, per communem nostrum parentem, qui conficitur maerore, obsecro, obtestor, quid feci? quod est meum scelus? quae mala mens vos agit?

SIMEON. Frustra rogas.

JOSEPHUS. Fratrem vestrum?

SIMEON. Certum est.

JUDAS. Ah vester sum, vester sum frater.

SIMEON. Surdo canis. Dimittite.

RUBEN. At ego subduco me hinc, non sustineo adesse in tam tristi spectaculo.

JUDAS. Heu me miserum, quo detrudor? Nimium ad manes. O pater, pater, quam tristem nuntium accipies de filio? in quanto luctu trahes vitam? Juda obsecro tuam fidem, miserere mei, miserere parentum.

LEVIS. Sedeamus hic meridiaturi.

JUDAS. Video mercatores quosdam venientes, vultis auscultare mihi? Quid profuerit nobis cruenta caedes fratris nostri? vendamus cum potius Ishmaelitis, quos videtis venientes. Ne afferamus hostiles manus fratri. Abstineamus sanguine. Nam certe frater noster est, procreatus eodem semine. Agite, finite vos exorari.

LEVIS. Recte ait.

SIMEON. Sed ne forte.

JUDAS. Frater, ne metue, amittes eum venditione, non minus quam nece.

LEVIS. Ita est. Accedit etiam quaestus ex venditione: quem quaestum amittemus, si eum necaverimus.

SIMEON. Sino, fiat.

JUDAS. Heus mercatores, vultisne emere puerum quemdam elegantem?

MERCATORES. Fortasse: fac videamus.

JUDAS. Extrahite eum e puteo: empturi sunt.

JOSEPHUS. Nunc quidem mihi pereundum est, video, extrahor ad caedem.

JUDAS. Ne trepida, non necaberis, sed venderis. En vobis puerum lepida forma.

MERCATORES. Hercle, bellum et ingenium. Quanti eum indicatis?

JUDAS. Triginta argenteis.

MERCATORES. Accipimus. Accipite pecuniam.

XIII. Josephus Captus, Gen 40

[recensere]

Josephus, Praegustator Pharonis, Pistor

JOSEPHUS. Quid accidit, ut hodie vultu sitis adeo maesto?

PRAEGUSTATOR. Somniavimus uterque, et caremus conjectore.

JOSEPHUS. At habet Deus conjectores. Agite, narrate mihi.

PRAEGUSTATOR. Videbar mihi in somnis videre ob oculos vitem, ex qua tres palmites orirentur: quae deinde quasi germinaret, produxit florem, unde uvae plenae racemis maturescebant. Erat autem mihi in manu poculum Pharaonis. Itaque cepi uvas, easque in id expressi, deinde tradidi ei in manum.

JOSEPHUS. Haec est interpretatio: tres palmites, tres dies sunt. Hinc ad triduum Pharao jubebit te produci e carcere, restituetque in locum muneris pristinum, stabisque ei ad cyathos, ut ante. Quamobrem ubi adeptus fueris hoc tantum bonum, facito, quaeso, ut memineris mei, praestesque mihi hoc beneficium, ut facias mentionem mei apud Pharaonem, meque extrahas ex hac domo. Nam surreptus sum clam ex terra Hebraeorum, neque hic quicquam feci, quamobrem compingerer in carcerem.

PISTOR. Recte sane interpretatus es. Sed audi meum quoque somnium. Tria alba canistra erant super capite meo, in quorum summo inerant Pharaonis omnis generis cibi pistorii, quos inde aves comedebant.

JOSEPHUS. Accipe conjecturam. Tria canistra, tres dies sunt. Abhinc tres dies, jussu Pharonis securi ferieris, atque in crucem tolleris, ubi alites vorabunt tuum cadaver.

XIV. Josephus Conjector, Gen 41

[recensere]

Pharao, Josephus

PHARAO. Somniavi quiddam, quod nemo mihi potest interpretatione explicare. Te autem audio esse conjectorem somniorum, ideoque te accersivi.

JOSEPHUS. Equidem is sum, per quem Deus interpretetur somnium tuum, Pharao. Itaque narra.

PHARAO. Videbar mihi astare ripae fluminis, atque ex eo exierunt septem vaccae bene habitae, et pulchrae visu, quae pascebantur in carecto. Ecce autem deinde septem aliae, graciles, et deformes supra modum, et tenui corpore, quales numquam vidi in Aegypto: quae devoraverunt priores, quas cum demisissent in sua viscera, tamen id non apparebat, adeo semper macie deformes erant, ut prius. Ego somno solutus sum. Deinde rursus oppressus somno, videbar videre septem spicas crescentes in uno calamo, opimas, et formosas: secundum quas succrescebant totidem aliae graciles, et tenues, et exesae uredine, quae devoraverunt septem illas generosas. Haec ego indicavi conjectoribus, sed nemo est qui possit mihi explicare.

JOSEPHUS. Somnium tuum unum est, Pharao. Deus praemonet te eorum quae facturus est. Septem vaccae generosae sunt septem anni, septem spicae, item idem volunt: unum idemque somnium est. Septem vero vaccae et spicae tenues, septem alii sunt anni, quibus fames vigebit. Hoc idipsum est quod dixi: Deus quod facturus est, tibi indicat. Sic habeto: septem annos proximos futuros esse fertilissimos frugum terrae, praesertim in Aegypto, quos sequetur alteri, ita infesti penuria omnis cibi, ut laeta illae ubertas priorum sit omnino consumenda fame. Tantae inquam laborabitur penuria, ut tantae rerum abundantiae ne vestigium quidem ullum super sit. Nam quod bis somniasti, id ideo factum est, ut intelligas omnino decretum esse Deo ita facere, idque brevi. Quare de spice, Pharao, virum aliquem scientem, et peritum, quem praeficias Aegypto. Praeterea curatores et aediles annonae, qui legant quintas in Aegypto, cogantque quam maximum numerum frumenti, his proximis septem annis uberibus, quod condant nomine tuo in urbes. Ita fiet, ut proximo septennio duplas consequaris annonas, quibus Aegyptus defendatur a fame et pernicie altero septennio.

PHARAO. O salutaris consilium, et dignum homine sapientissimo. An quisquam hodie est, qui aeque spiret numen, atque hic? Ergo cum Deus indicet tibi Josephe tantas res, non est dubium quin tu sis prudentissimus et sapientissimus omnium. Itaque jam nunc volo, ut sis gubernator domus meae, utque omnis meus populus pareat imperio tuo. Major ero te solum tantum. En trado tibi curam et gubernationem totius Aegypti, atque ad confirmationem hujus rei, hunc annulum detractum meis digitis, induo tuis: teque dono hac veste byssina, et hoc torque aureo. Jubeoque te vehi curru primo secundum meum, et volo proclamari ante te, 'Congenulate'.

JOSEPHUS. Ne vivam, Pharao, nisi tu unus eris in tota Aegypto, cujus injussu non audebit quisquam vel mutire.

PHARAO. Deinceps jam non vocaberis Josephus, sed Saphnathopaneas, ut nomine ipso pollicearis interpretationem obscurorum. Atque ego tibi despondeo Asnatam, filiam Potiphrae pontificis Heliopolitani.

JOSEPHUS. At ego tibi, Rex, pro tantis beneficiis, habeo gratiam, quantam maximam possum: daboque operam Deo volente, ut nec te mandati, nec me recepti muneris poeniteat.

XV. Josephus Agnitus, Gen 44

[recensere]

Praefectus domus Josephi, Filii Israelis, Judas, Josephus

PRAEFECTUS. Restate viri. Heus vos appello, sistite gressum. Hoccine est humanum factum, aut dignum hospitibus, pensare bonum malo? An nesciebatis eam esse, qua erus est solitus potare? At etiam sperabatis eum ignoraturum, qui est divinus? Male omnino a vobis factum.

FILII. Quid tibi vis homo, cum tua ista iracundia? Aut quid nos accusas?

PRAEFECTUS. Ita vos Deus amet, ut nescitis.

FILII. Nam qui sciamus?

PRAEFECTUS. Suffurati estis pateram eri mei. Scitis nunc? At etiam ut fingunt vultum?

FILII. Pace tua dixerimus, vir optime: abest procul a nobis istud facinus. Tute scis, ut reportaverimus ad te usque e finibus Cananaeorum, argentum repertum in ore saccorum nostrorum: tantum abest ut sustulerimus e domo domini tui aurum, aut argentum. Ita tecum agemus. Si quem penes deprehensa fuerit patera, ipse moriatur, nos omnes perpetuae servituti addicamur.

PRAEFECTUS. Immo agemus mitius. Qui fuerit convictus furti, mihi servus esto: ceteri liberi discedunto.

FILII. Placet: deponamus sarcinas ocyus. Hem, scrutare ut libet.

PRAEFECTUS. Placet conquirere a maximi sarcina, ad minimi. Hic quidem non est, neque hic: sed profecto invenietur. Ubi ubi est, diu celari non potest. Euge manifestum furtum. Hic est in sacco minimi natu. An etiam nunc potestis negare? Deprehendine ego furem manifestarium?

FILII. Aperta res est, periimus funditus. Heu rem miseram, et luctuosam. An ulli unquam mortales fuerunt aeque infortunati, atque nos sumus?

JUDAS. Equidem nequeo satis mirari. Atat, data nobis sunt verba. Redeamus propere omnes ad Saphnathopaneam, si ulla superest spes salutis. Ah pater, pater, quam metuo male, ne tibi accidat, quod metuebas tantopere.

JOSEPHUS. Quod facinus fecistis hospites? An ignoratis, me unum eorum esse qui divinant?

JUDAS. Quid dicemus domine? quid loquemur? quam causam afferemus: Deus patefecit peccatum nostrum: ecce nos tibi servos, una cum eo apud quem inventa est patera.

JOSEPHUS. Bona verba. Immo ipse unus mihi serviet, vos redite salvi ad patrem vestrum.

JUDAS. Quaero ut liceat mihi pauca loqui apud te, cum bona venia, nam tu quidem es alter Pharao. Cum primum huc venimus, ut tute scis, frumentandi gratia, rogasti numnam esset nobis pater, aut frater. Cumque respondissemus, patrem esse nobis senem, fratremque natum jam annoso patre, cujus item germanus alter excessisset vita, illum tum solum restare domi cum matre, patrique esse carissimum, jussisti fratrem illum adduci ad te, quod diceres velle te videre. Nos respondimus, patrem non posse carere eo, quin moereretur prae maerore. Tum tu interdixisti nobis aditu ad te, nisi minimus natu frater compareret nobiscum. Nos retulimus omnem rem patri. Cumque juberet nos redire huc eadem de causa, negavimus venturos sine fratre. Pater dicere, ex duobus filiis, quos sustulisset, et uxore, alterum a feris devoratum esse, nec postea visum sibi: alterum superesse, qui si abduceretur a se, et aliquid humanitus accideret ei, nos fore in causa ut senex misere interiret. Nunc si revertar ad eum, neque reducam puerum, quem unice amat, simulatque viderit me, morietur; atque ita fuerimus autores miserrimae mortis patris nostri, ejusque senis. Atque ego vas factus pueri sistendi. Quare obsecro, ut ego potius serviam servitutem apud te, pro puero: ipse redeat domum cum fratribus. Neque enim sustineo redire ad patrem, sine puero, ne videam mala quibus afflictabitur.

JOSEPHUS. Enim vero jam non contineo me, nec possum amplius dissimulare. Vos exite omnes foras. O fratres mei, ego sum Josephus. Obsecro, estne superstes pater? Quid obstupuistis? amplectimini me. Oh, non continet lacrimas. Ego sum Josephus germanus vester, quem vendistis mercatoribus in Aegyptum. Proinde ne angimini, neve dolete, quod me vendideritis. Nam hoc totum profectum est a providentia Dei, qui voluit ut huc antevenirem. Etenim duo anni fame infesti elapsi sunt: superest adhuc quinquennium, quo neque sementis fiet, neque messis. Quamobrem Deus praemisit me in hac loca, quo sciebat vos esse venturos, ut esset qui servaret vos, paternamque domum. Itaque non vos, sed Deus misit me, qui effecit ut essem Pharaoni pater, toti ejus familiae dominus, universis aegyptiis princeps. Quocirca proficiscimini continuo ad patrem, et narratote ei, me esse et vivum, et magnum, atque gratiosum: proinde ne cunctetur commigrare ad me una cum tota domo, et pecoribus. Supellectilem ne moretur: plurimam enim hic esse. Nam alam nos in terra quadam feraci, non procul hinc. Ecce vos videtis oculis vestris, videt charissimus frater Benjamin, ut colloquar vobiscum meo ipsius ore: licet agnoscatis, et omnia renuncietis patri. O mi Benjamin, teneone ego te? ut libenter amplector carissimum mihi capitulum. Agite, amplectar vos omnes. Salvete fratres, redditi mihi post longum tempus.

FILII. Salve et tu frater mitissime.

XVI. Moses Expositus, Exod 2

[recensere]

Jocabeda mater Mosis, Maria soror, Thermuthis filia Pharaonis, Ancilla

JOCABEDA. Huc usque evasimus clanculum, et jam pervenimus ad flumen. Nunc exponendus est hic infans puer, ne Pharao resciscat eum esse servatum a nobis, contra suum mandatum atque voluntatem. Nam quod servavimus eum jam tres menses, fecimus cum magno periculo. Sed melius erat venire in discrimen etiam de vita, quam sinere necari tam formosum puerum. O crudelem regem, qui jusserit interfici omnes partus mares. Quam multi sunt perempti jussu ejus in ipso ingressu vitae? Quae est unquam audita tanta immanitas? infantes jugulari in ipso limine et ingressu vitae? O mi filiole, ego mater misera, cogor exponere te hic in papyro; te, quem tuli utero, quem peperi, quem per tres menses occultavi; et occultarem adhuc, si possem. O rem acerbam, mene separari a te, sine ulla spe tui unquam videndi? Quid me futurum est? quid te autem fili, quem hic desero? Verum cum non possumus quod volumus, velimus quod possumus. Quod meum fuit, feci, ut te occultum haberem. Nunc commendo te clementiae et providentiae divinae. Vale meae deliciae, vale mi filiole.

MARIA. Mater, ego hic manebo in occulto, si tu permittes, ut videam quid futurum sit.

JOCABEDA. Permitto, et domum redeo.

THERMUTHIS. Hic est flumen, quo venimus ad lavandum. Vos pedisse quae hic inambulabitis secundum flumen, ego cum ancilla concedam in hunc recessum amoenum, et occultum. Sed quid video in papyro, ancilla? vise quid sit. Videtur mihi esse cista.

ANCILLA. Et recte videtur, era: et quidem est oblita bitumina, et pice.

THERMUTIS. Adfer eam huc. Aperiamus. Ah miselle,puer est vagiens. Miseret me ejus. Ex pueris Hebraeorum est.

MARIA. Venio in summam spem conservandi pueri. Accedam. Salve domina .

THERMUTHIS. Quid tu ais?

MARIA. Visne ut accersam tibi nutricem ex Hebraeis, quae nutriat tibi puerum ?

THERMUTHIS. Bene dicis, accerse.

MARIA. Jam hic aderit.

THERMUTHIS. Bonis auspiciis huc descendi. Habeo puerum, quem curabo educandum pro meo . Nihil potuit accidere mihi optatius. Neque vereor offendere meum patrem, in re tam pia et humana. Ah scelus est, jugulare partus recentes. At quam elegans est, quam bene natus? Nonne flagitium est, necare tales pueros?

MARIA. Hic tibi adduco nutricem, domina.

THERMUTHIS. Mulier, tu educabis mihi, et enutries hunc puerum. Ego tibi solvam mercedem.

JOCABEDA. Faciam.

XVII. Dumus, Exod 3

[recensere]

Moses, Jova

MOSES. Deum immortalem, quid monstri video? dumum ita ardentem, ut tamen non consumatur. Libet videre quid hoc sit rei.

JOVA. Moses, Moses.

MOSES. Quid est?

JOVA. Locus hic sacer est. Noli accedere huc. Detrahe tibi calceos de pedibus. Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abrahami, Deus Isaacim, Deus Jacobi. Vidi, vidi angustias populi mei, qui est in Aegypto, gemitumque audivi, quem exprimit violentia ex actorum operis. Novi labores meorum. Itaque descendi, ut eripiam eos e manibus aegyptiorum, abducansque ex illa terra, in terram bonam et amplam, abundantem lacte et melle : quam incolunt Cananaei, Hettai, Amorraei, Pherezaei, Heuaei , et Iebusaei. Et nunc volo mittere te ad Pharaonem, qui educas populum meum, posteros Israelis, ex Aegypto.

MOSES. Nam quis ego sum, ut adeam Pharaonem, educamque Israelitas ex Aegypto?

JOVA. Adero ego tibi, atque hoc signo intelliges te esse a me missum. Cum eduxeris eos ex Aegypto, coletis Deum in hoc monte.

MOSES. Age sane, adjuero Israelitas, dixero me missum a Deo patrum ipsorum: Quod est, inquient, nomen ejus? Hic quid respondeam?

JOVA. Sum qui sum. Dices, missum te ab eo qui est: dices inquam, missum te a Jova Deo patrum ipsorum, Abrahami, Isaaci, et Jacobi: atque hoc esse nomen meum immortale, quo nomine volo notus esse in sempiternum. I modo, convocatisque senioribus Israelitis, dicito te a me esse missum, qui tibi apparuverim: quique statuerim eos respicere, liberareque calamitate, qua opprimuntur per Aegyptios, atque avehere in regionem longe omnium feracissimam. Ubi te audierint ( audient enim ) adibis tu una cum senioribus, regem Aegypti, quem admonebitis nomine Dei Hebraeorum, ut sinat vos procedere iter tridui per desertum, vestroque Deo sacrificare. Nec vero me latet, non permissurum, nisi vi coactum. Quare afflictabo Aegyptum miris modis , ut tandem amittat vos libens. Quinetiam ne abeatis vacui, ponam populum in gratiam cum Aegyptiis, perficiamque ut mulieres egressurae exorent vicinas et hospites vasa aurea et argentea, et vestem; quae deinde imposita vestris liberis exportabitis, atque ita compilabitis Aegyptum.

MOSES. At enim non habebunt fidem dictis meis , negabuntque visum mihi Jovam.

JOVA. Quid istud est quod tenes in manu?

MOSES. Virga est.

JOVA. Abjice humi. Quid nunc, quid est?

MOSES. Perii, serpens est.

JOVA. Ne fuge, sed prehende manu caudam ejus. Vides rursum virgam factam, ut credant tibi visum esse Jovam. Age rursum, immitte manum in sinum tuum educ: vides tam albam lepra, quam est nix? Nunc refer in sinum educ: vides sanam esse iterum, ut est caeterum corpus? Quod si primo signo non adducentur, ut fidem habeant tibi: at altero. Sin ne duobus quidem prodigiis persuasi fuerint, sumes de aqua fluvii: quam ubi fuderis in terram, fiet sanguis.

MOSES. Quaeso te, Domine, neque antea eram disertus, neque nunc sum post tuum colloquium: quin laboro titubantia oris, et tarditate linguae.

JOVA. Ecquis dedit os homini? aut quis facit mutum, aut surdum? quis videntem, aut caecum? An non ego is sum? I modo: ego moderabor tuae linguae, tibique suggeram quid sis dicturus .

MOSES. Obsecro, mitte idoneum aliquem.

JOVA. Enimvero odiosus es. Est tibi frater Aharon Levita: is bene disertus est, sat scio: quin procedet tibi obviam, teque viso laetabitur animo. Ei tu praeibis verbis, quod voles: ego vero moderabor tuo ori, et ejus: praemonstraboque quid fit vobis faciendum . Ipse alloquetur populum pro te , eritque tibi pro ore, tu ei pro Deo. Feres etiam manu istam virgam, qua edes portenta. Abi sane.

XVIII. Vitulus, Exod 32

[recensere]

Jova, Moses, Josua, Aharon, Levitae

JOVA. Abi, descende: jam enim depravati sunt populares tui, quos eduxisti ex Aegypto. Deflexerunt cito de via, quam adorant, cui sacrificant, dicuntque Deum esse, a quo sint educti ex Aegypto. Video sane populum esse intractabilem, et refractarium. Quamobrem sine me ut irascar, conficiamque eos, deducamque ex te gentem magnam.

MOSES. Cur exardeas ira in tuos, quos eduxisti ex Aegypto, magna vi, manuque valida? an ut jactent Aegyptii, eductos a te malitiose, ut deleres eos in montibus ad internecionem, prorsusque tolleres e medio? Quin omitte istam tuam iracundiam, atque ita ut decet, remitte hanc noxam populo. Memineris Abrahami, Isaaci, et Israelis, cultorum tuorum, quorum posteritatem jurasti te multiplicaturum ad numerum stellarum, daturumque ei terram illam, quam possideat in aeternum.

JOVA. Jus oras, hem remitto.

MOSES. Facis, ut te dignum est. Ego vero descendo de monte, cum his duabus tabulis.

JOVA. quem clamorem audio? pugnatur in castris.

MOSES. Non est iste clamor urgentium vi, aut terga vertentium. sonum audio cantantium. Sed accedamus. Hei mihi, quod flagitium video? totus totus iracundia ardeo: valeant tabulae. Ah frater, frater, quid tibi fecit hic populus, ut eum obligares tanto scelere?

AHARON. Ne irascore. Tute nosti hunc populum, quam sit perversus. Cum flagitarent a me, ut facerem sibi deos, qui praeirent eis (sese enim nescire quid accidisset isti Mosi, a quo essent educti ex aegypto) jussi ut quod quisque haberet ornamenti aurei, detraheret sibi, et afferret ad me: quod etiam fecerunt. id ego immisi in ignem, unde effectus est hic vitulus. Itaque vides eos nudatos ornamentis: id quod ideo feci, ut eos notarem ignominia apud hostes.

MOSES. Video. Nunc si quis a Jova stat, huc ad me. Bene habet, convenerunt omnes Levitae. Agite nunc viri fortes, accommodate suum quisque ensen lateri, ite per tota castra: perimite suum quisque fratrem, amicum, proximum: nemini parcite. Nam ita jubet Josua, Deus Israelitarum.

LEVITAE. Ita fiet.

XIX. Conquerentes, Num 11

[recensere]

Populus, Moses, Jova

POPULUS. Utinam nunquam emigrassemus ex aegypto. Quid enim agimus in hac vasta solitudine? Quis dabit hic nobis carnem, qua vescamur? Nam cum venit in mentem piscium, quibus immunes vescebamur in Aegypto, tum autem cucumerum, peponum, porrorum, ceparum, aliorum, senescimus, nihil ante oculos habentes praeter nescio quod manna.

MOSES. Hei mihi, quas querimonias audio? O Jova, cur ita mihi adversus, ita a me voluntate alienus es, ut mihi imposueris onus totius huius populi? Numquid ego populum hunc sum enixus? Numquid peperi? Ut mihi jubeas eum ferre in sinu meo, quomodo fert nutrix alumnam, in terram quam jurasti majoribus ejus? Unde mihi carnes ad tantum populum, qui eas a me cum fletu flagitat? Non possum ego solus eum sustinere: est enim gravior quam pro me. Quod si isto modo agis mecum, interfice me potius, si quid apud te auctoritatis habeo, quam ut videam perniciem meam.

JOVA. Congrega mihi septuaginta viros, de senioribus Israelitis, quos scis esse senatores et primarios populi, eosque adducito ad oraculare tabernaculum, ibi adfuturos tecum. Ego descendam, et ibi colloquar tecum, demumque de spiritu quo praeditus es, quo eos afflabo, ut ipsi tecum ferant partem oneris populi, ne tu solus sustineas. Populo autem sic dicito: Lustramini in crastinum, et vescimini carne. Fletus enim vester pervenit ad aures Jovae, dum flagitatis carnem, et desideratis Aegyptum. Dabit vobis Jova carnem, quam comedatis, comedatis non uno die, non duobus, non quinque, non decem, non viginti, sed ad menstruam diem, dum vobis exeat per nares, et faciat nauseam: quoniam contemptu Jova, qui versatur inter vos, plorantes apud eum, conquerimini vos exisse ex Aegypto.

MOSES. Sexcenta sunt millia peditum huius populi, qui adest mecum; et tu dicis te daturum eis carnes, quibus vescantur per mensem. Numquid eis mactabuntur oves, et caprae, et boves, quae satis sint? Numquid universi pisces maris congerentur, qui eis suppetant?

JOVA. Numquid debilitata est Jovae manus? jam videbitis, eventurane promiserim, necne.

XX. Calebus, Num 13

[recensere]

Exploratores, Calebus, Populus, Josua, Moses, Jova

EXPLORATORES. Venimus in eam terram, Moses, et Aharon, et Israelitae, ad cujus explorationem missi sumus a vobis: et quidem abundat lacte et melle. Atque ecce vobis fructus illius terrae. Videtis quanta sit haec uva, quae in palo portetur a duobus; videtis et haec malogranata, et ficus. Sed incolas habet fortes et urbes maximas, easque munitissimas. Anaci quoque prognatos illic vidimus: Amalechitae ad austrum incolunt; Hettai, et Jebusaei, et Amorraei in montanis; Cananaei autem accolunt mari, et Jordani.

CALEBUS. Ne dubitemus eo proficisci et invadere illos fines; nam sumus futuri victores.

EXPLORATORES. Minime vero; est enim populus ille fortior quam nos: terra infesta, suorum habitatorum consumptrix, in qua non nisi immani statura homines vidimus. Quid quod vidimus Anacinos, de genere gigantum? Cum quibus comparati, videbamur nobis esse locustae.

POPULUS. Utinam aut in Aegypto mortui essemus, aut in hac solitudine moriamur. Cur enim adduxit nos Jova hanc terram, ferro trucidandos: mulieribus nostris, et parvulis praedae futuris? Nonne satius nobis est repetere Aegyptum? Creemus nobis imperatorem, quo duce revertamur.

JOSUA. Cavete, Israelitae, ne quid faciatis, cujus vos posthac paeniteat. Terra, quam explorantes lustravimus, terra est bona in primis. Si nobis faverit Jova, intromittet nos in eam, eamque nobis dabit, terram scatentem lacte et melle. Caeterum ne rebellate contra Jovam, et ne illius terrae incolas timete, quos nos praesidiis destitutos, adjuvante Jova, conficiemus. Deponite metum.

POPULUS. Lapidentur, lapidentur.

JOVA. Quousque tandem irritabit me iste populus? Moses: Quousque mihi fidem non habebit, tot miraculis per me editis apud eum? Quin cum peste illata excindo, ducturus ex te gentem majorem, potentioremque quam ista est.

MOSES. Ergo cum audient Aegyptii, quibus de medio via tua eripueris hunc populum, cumque audient incolae istius terrae, te, Jova, qui in hoc populo versatus, ab eo conspectus sis praesens, ipsius oculis: te, cujus nubes supra eum stetit, qui praeieris ei interdiu in columna nubis, noctu in columna ignis: qui inquam audierint hunc populum a te funditus esse deletum, dicent te, quia nequiveris intromittere eos in terram, quam eis juraveris, trucidasse eos in desertis. Quare utere excellenti ista virtute, Domine, de qua loquens ita dicebas: JOVA AD IRAM TARDVS, AD CLEMENTIAM PROPENSVS, CVLPAM ET PECCATA CONDONANS: IN POENA AVTEM IRROGANDA, PARENTVM CVLPAM IN NATOS ET NEPOTES, AD TERTIAM ET QVARTAM STIRPEM PERSEQVENS. Remitte quaeso culpam huic populo, ut tua benignitas postulat, utque ab Aegypto hucusque remisisti.

JOVA. Remitto, ut postulas. Veruntamen ne vivam, nisi Jovae gloria replebit totum orbem terrarum. Nam eorum qui viderunt meam gloriam et miracula quae feci tum in Aegypto, tum in solitudine, et me tamen tentaverunt jam decies, neque mihi obtemperaverunt: eorum inquam qui me irritaverunt, nemo videbit terram, quam juravi maioribus eorum. Sed Calebum meum (quoniam alio animo praeditus, quam caeteri, mihi obsecutus est) introducam in terram, quam audiit, eamque possidebit ejus progenies. Cras revertimini in solitudinem, versus mare rubrum. Etenim quem ad finem tandem audiam istius in me multitudinis Israelitarum maledicta? Renuntia haec eis, Ne vivam (inquit Jova) nisi, quem admodum locuti estis audiente me, sic faciam vobis. In isto deserto cadent cadavera vestra, et omnis vestrum numerus, quotquot recensiti supra vigesimum annum, murmurastis in me. Non intrabitis, inquam, in terram, in qua promisi me collocatum vos. Excipio Calebum Jephunis, et Josuam Nunis filium. Parvulos quoque vestros, quos dixistis praedae futuros, introducam in terram quam vos renuistis, eamque potientur. Atque interea, dum vestra cadavera per deserta labuntur, et consumuntur, liberi vestri ibidem poenas dabunt vestri metrificii, per quadraginta annos, quibus vos supplicio afficiemini, pro numero dierum, per quos dies exploravistis terram, totidem annis ductis pro totidem diebus: sentietisque quid sit in me esse contumacem. Ego Jova et dico, et sine dubio efficiam, ut huius perversae multitudinis homines, qui contra me coierunt, consumantur et intereant in hac solitudine.

XXI. Balaamus, Num 22

[recensere]

Balaamus, Asina, Genius

BALAAMUS. Ut te Deus male perdat asina, quae me invitum de via avehis in agrum. At ego te pro isthoc maleficio onerabo ictibus improba. Ary, ary, quin ergo redis in viam? Nunc sumus inter duras macerias, non licebit mihi amplius declinare. Hei mihi, attrivit mihi pedem ad maceriam. At disperam, nisi te male multo plagis. Ary, ary, quid hoc monstri est? Succumbit. At jam faxo te attolles; alioqui hic te contundam usque fuste. Hem.

ASINA. Quid in te commisi, ut me jam tertium caederes?

BALAAMUS. Rogitas, improba? Quae me hic ludificaris indigne? Atque utinam mihi esset gladius prae manu: nam te hic jam confoderem.

ASINA. Nonne ego sum asina tua, cui tu semper hactenus inequitasti? Num quid tale solita sum facere tibi?

BALAAMUS. Nihil.

GENIUS. Balaame, cur cecidisti asinam tuam jam tertium? Ecce ego ipse vidi tibi adversatum, quia hoc iter susceptum est contra meam sententiam. Asina vero ubi me vidit, declinavit me jam ter: quod nisi fecisset, profecto jam te interfecissem, quam vero sivissem vivere.

BALAAMUS. Peccavi, fateor. Sed non videram te mihi obvium in via. Itaque si hoc iter tibi displicet, revertar.

GENIUS. Immo eas licet cum istis: veruntamen vide ut ea demum dicas, quae tibi suggessero.

XXII. Transjordanini, Num 32

[recensere]

Rubenenses, et Gadini, Moses

RUBENENSES. Haec regio quam Israelitae ceperunt, caesis, Jova duce, incolis, regio est apta pecori alendo. Nos autem habemus pecus, quod nisi tibi molestum est, Mose, liceat nobis possidere hanc terram, ut non trajiciamus Jordanem.

MOSES. Scilicet fratres vestri ibunt in bellum, vos hic manebitis otiosi? Cur deterritis animos Israelitarum, ne perveniant in regionem, quam ipsis Jova dedit? Ita nimirum fecerunt patres vestri, quando eos misi a Cadabarne speculatum regionem. Cum enim pervenissent ad fluvium Escolem, vidissentque terram, fregerunt deinde animos Israelitarum, ne irent in terram sibi a Deo datam. Quare iratus Deus, eodem die juravit, nullum eorum qui egressi essent Aegyptum, qui modo excessisset vigesimum annum, visurum terram, quam ipse promiserat Abrahamo, Isaaco, et Jacobo: eo quod non paruissent sibi; exceptis Caleb et Josua, qui paruerant. Ergo iratus eos ductavit ultro citroque, errantes per desertum quadraginta annos, donec tandem desiit totum illud genus hominum qui offenderant Jovam. Ecce autem vos extitistis pro patribus vestris, qui augeatis numerum nocentium, ut ira Jovae in Israelitas incremento augeatur. Nam si deseratis eos, ductabit eos adhuc per deserta, atque ita perderitis hunc populum.

RUBENENSES. Aedificabimus hic caulas pecudibus nostris et urbes parvulis et imbellibus; nos vero in armis erimus parati ante Israelitas, donec collocaverimus eos suo loco. Nostri autem liberi et cetera turba ad bellum inepta, manebunt in urbibus muratis, ut sint tuti ab incolis terrae. Nec revertemur domum, quin prius Israelitae venerint suae quisque in haereditatis possessionem. Neque enim cernemus haereditatem cum eis trans Jordanem, quibus obveniet eis Jordanem, orientem versus.

MOSES. Siquidem re praestabitis, quod pollicemini verbis, armatique ad bellum, quotquot potestis ferre arma, Jova spectante, Jordanem transmittetis, non redituri nisi deturbatis a Jova hostibus, terraque subdita Jovae imperio: si inquam ita agetis, revenietis postea, purgati et Jovae et Israelitis; atque hac quidem lege possidetote terram, Jova volente. Sin haec non feceritis, sic habetote, vos peccare in Jovam, vestrumque peccatum in vos recisurum.

XXIII. Rachaba, Josuae 2

[recensere]

Ministri regis Hierichuntis, Rachaba, Exploratores Hebraei

MINISTRI. Rachaba, nos sumus huc missi a rege, ut abducamus homines eos qui diverterunt ad te. Venerunt enim gratia explorandae totius regionis, proinde vide ut eos producas nobis.

RACHABA. Ad me quidem venerunt homines quidam, qui cujates sint, me latet. Ii, cum vespere clauderetur porta, exierunt, nec scio quo se receperint. Si voletis consequi velociter, assequimini. Salva res est, abierunt. Nunc adeo hospites, quos occultavi ad tectum sub fascibus lini, ut eos servem beneficio meo. Heus, heus, hospites, dormitis?

EXPLORATORES. Nondum.

RACHABA. Attendite quae dicam. Non ignoro, Jovam dedisse vobis hanc terram, nosque omnes incolas hujus terrae perculsos vestri terrore, abjectos animos. Nimirum audivimus, ut exiccaverit Jova mare rubrum, quo vobis pateret iter abeuntibus ex Aegypto, utque tractaveritis duos reges Amorraeorum, qui trans Jordanem habitant, Schonem dico et Oggum, quos delevistis funditus. Qua res ubi audita est, concidimus animis, nec jam quisquam est qui audeat vel mutire in vos, propterea quod Jova Deus vester, Deus est tam supra in caelo, quam infra in terra. Quocirca jurate nunc mihi per Jova, si ego vos demerita fuero meo beneficio, vos quoque parem gratiam relaturos domui meae paternae. Mihi date certum signum, quo consultis saluti mei patris et matris, et fratrum et sororum, et omnium quae habent, asseretisque vitam nostram a morte.

EXPLORATORES. Fidem damus; nec recusamus mortem, modo ne indicetis nos, cum Jova tradiderit nobis hanc regionem, ni vos bona fide conservaverimus.

RACHABA. Ergo hac lege demittam vos per funem per hanc fenestram, quae prospicit rus. Recte est, evasistis. Nunc contendite in montes, ne incidatis in eos qui vos sequuntur; et ibi dum redeunt, latetote triduum, post ituri.

EXPLORATORES. Attendite diligenter, quae dicemus. Cum ingressi fuerimus hos fines, tu appendes funiculum istum rubeum de hac fenestra, per quam nos demisisti; convocabisque ad te totam vestram familiam. Quod si quis e domo tua foras exierit, suo id periculo fecerit, nos aberimus a culpa. Quae vero erunt apud te, ea si quis attigerit, nos praestabimus damnum. Quod si hanc rem palam feceris, erimus liberi a jurejurando, quo nos obstrinxisti.

RACHABA. Placet condicio. Valete.

EXPLORATORES. Et tu.

XXIV. Gabaonitae, Jos 9

[recensere]

Gabaonitarum legati, Josua

LEGATI. Adsumus huc e finibus remotis, Josua et Israelitae, missi ad faciendum foedus vobiscum, si vobis ita videtur.

JOSUA. Fortassis habitatis in finibus his, quod si ita est, non est nobis fas inire foedus vobiscum.

LEGATI. Nos quidem parati sumus dedere nos in tuam potestatem.

JOSUA. Cujates estis, et unde adestis?

LEGATI. Adsumus ex terra admodum remota hinc, moti nomine Jovis Dei vestri. Audivimus enim famam ejus, et quanta facinora ediderit in Aegypto, utque acceperit duos Amorraeos reges Transjordanos, Sehonem Heseboniorum, et Oggum Bassana, apud Astarota. Hac de causa mandaverunt nobis nostri senatores et universi nostrates, ut sumpto viatico, veniremus obviam vobis, oblaturi vobis servitium nostrum et pacturi foedus vobiscum. Atque ecce panes, quos domi sumpsimus in commeatum, cum sumus profecti ad vos; qui jam marcuerunt, mucueruntque, ut videtis. Hae quoque lagenae, quas replevimus novas, videtis ut sint lacerae. Vestimenta etiam, et calcei nostri, jam detrita sunt longitudine itineris. Quare nolite putare, nos meditari dolum ullum: bona fide agimus, et ut res est, sic loquimur.

JOSUA. Ergo componemus pacem vobiscum, vosque conservabimus, et id jurejurando confirmabimus.

XXV. Josua, Jos 24

[recensere]

Josua, Populus

JOSUA. Audite universi Israelitae, quamobrem jusserim vos huc convocari, et quid Jova Deus Israelitarum jusserit me vobis effari. Majores vestri olim incoluerunt trans flumen, videlicet Thara pater Abrahami et Nachoris, colueruntque deos peregrinos. Jova autem illic evocavit Abrahamum, auctorem generis vestri, eumque perduxit per omnes fines Cananaeorum, et auxit progeniem ejus, deditque ei Isaacum. Isaacus autem genuit Jacobum et Esau. Esao assignavit Seir montem possidendum. Jacobus, ejusque liberi devenerunt in Aegyptum. Ibi cum excrevissent in gentem magnam, numerosam, et potentem, divexabantur ab Aegyptiis. Sed Deus Aegyptios mire infestavit, tandemque eductos ex Aegypto Israelitas deduxit ad mare rubrum. Quo Aegyptiis e quadrigariis et equitibus persequentibus eos, invocaverunt Jovam, qui illos arcuit a vobis densa quadam caligine. Immissoque mari, eos demersit, spectantibus oculis vestris tam inaudita facinora. Cum autem diu mansissetis in solitudine, introduxit vos in fines Amorraeorum transjordaninorum, eosque bellum vobis inferentes subegit vobis: eisque confossis, dedit vobis possessionem eorum agri. Extitit deinde Balacus Sephoris filius, Moabitarum rex, qui vos bello lacesseret: accersivitque Balaamum filium Phegoris, qui vobis imprecaretur diras. Sed noluit Deus audire Balaamum, convertitque imprecationem ejus in faustam precationem, et vos tutatus est a manu illius. Ita trajecto Jordane, pervenistis ad Hierichuntem: et bello resistens Herichuntios, et reliquos populos superavistis auxilio Dei, qui, quasi missis ante vos vespas, egit vobis in fugam duos reges Amorraeorum, nullo vestro vel ense vel arcu: vobis dedit et agrum non vestro labore cultum et urbes ab aliis quam a vobis aedificatas, quas incolitis: vineisque et olivetis, quae non sevistis, vivitis. Quibus de causis veremini Jovam, eumque vere et sincere colite: et auferte deos, quos majores vestri coluerunt trans fluvium et in Aegypto. Quod si non placet vobis servire Jovae, discipite hodie utrum servituri sitis diis, quibus serviverunt conditores vestri trans flumen: an diis Amorraeorum, quorum fines habitatis. Nam ego quidem, et domus mea, serviemus Jovae.

POPULUS. Absit, ut omisso Jova serviamus aliis diis. Nam Jova Deus noster est. Hic eduxit nos, majoresque nostros, ex Aegyptia servitute: idem fecit in oculis nostris mira illa miracula, et nos custodivit in omni itinere quod confecimus, et inter omnes nationes per quas iter fecimus: fugavitque nobis omnes gentes, et Amorraeos incolas. Nos quoque colemus eum: est enim Deus noster.

JOSUA. Non poteritis colere Jovam. Est enim Deus sacrosanctus, Deus rivalis impatiens: non feret vestra delicta, et peccata. Quod si eo relicto coletis deos peregrinos, avertetur: et vos non minus multis malis conficiet, quam ante bonis affecit.

POPULUS. At eum colemus.

JOSUA. Ergo testamini, vos deligere vobis Jovam ad colendum?

POPULUS. Testamur.

JOSUA. Itaque tollite deos istos peregrinos, et expiate animos vestros Jovae, Deo Israelitarum.

POPULUS. Jovam Deum nostrum colemus, et ei dicto audientes erimus.

JOSUA. Igitur consignabo haec litteris, et erigam hoc ingens saxum sub hac quercu, quod testis erit (ut quod audiverit omnia Jovae ad nos dicta) si forte fregeritis fidem de Deo vestro.

XXVI. Jael, Judicum 4

[recensere]

Jael, Sisara, Baracus

JAEL. Diverte ad me Sisara, quo fugis? diverte ad me tuto.

SISARA. Bene mones. Sed ubi abdeas me?

JAEL. Bono animo es: sub hoc centone, hic latebis tutissime.

SISARA. Amabo, da mihi paululum aquae, quod bibam, nam valde sitio.

JAEL. Immo, lac dabo ex hoc sinu, quod melius est aqua. Hem, bibe. Nunc quiescito, ubi texero te hac stragula veste.

SISARA. Sed sta ad januam casae, ut si quis me quaeret, neges hic esse.

JAEL. Fiet. Nunc demum facinus edam majus feminea manu. Quid hoc? gestit animus, jubetque audere ulcisci hostem Dei et bonorum. Periisti Sisara, feminae vi, feminea manu interimeris.

BARACUS. Quis mihi nunc quis demonstret, quo fugerit hostis? Quem ego assecutus fuero, disperiam nisi ei animam eripio malis modis. Sed quo se surripuit? Quo fugit?

JAEL. O Deum immortalem, quantum facinus feci? Quantam laudem inveniet Jael? Sed videone Baracum? Ipse est: sectatur hostem jam jacentem. Barace, huc sis ad me, ut tibi commonstrem hominem quem quaeris.

BARACUS. Obsecro, estne is apud te?

JAEL. Videbis.

BARACUS. Pro superi, quid video? Sisaram jacentem humi exanimem? Quis hoc fecit?

JAEL. Mulieris factum vides.

BARACUS. At non muliebre tamen. Sed quaeso tu, ne hoc fecisti?

JAEL. Ipsa res indicat.

BARACUS. Video: sed narra, obsecro, quo pacto egeris.

JAEL. Vidi fugientem, jussi ut ad me veniret, eumque operui centone. Deinde, cum jam quiesceret, cepi palum, quem malleo adegi in tempus ejus. Volvitur ante pedes, animamque efflavit in auras.

BARACUS. Utinam sic pereant, quotquot adversantur Deo.

XXVII. Gedeon Triturans, Judicum 5

[recensere]

Genius, Gedeon

GENIUS. Adsit tibi Jova, vir fortissime.

GEDEON. Quaeso te domine, si adest nobis Jova, cur tam dira patimur? Ubi nam sunt tot ejus mira facinora, quae nobis narravere majores nostri, nos ab eo esse eductos ex Aegyptiis, cum nos nunc deseruit, et addixit Madianitis?

GENIUS. Vade cum tua ista virtute, et defende Israelitas a Madianitis. Ego sum tibi auctor vadendi.

GEDEON. Amabo te, domine, qua tandem re defendam Israelitas, qui sim tenuissimus omnium Manassensium, et minimus totius paternae familiae?

GENIUS. Adjuvante me concides Madianitas ad unum.

GEDEON. Quaeso te, nisi moleste est, ut signo aliquo mihi confirmes, te eum esse qui mecum loqui. Noli discedere hinc, donec redeam ad te, et expromam dapem, quam faciam apud te.

GENIUS. Praestolabor tibi.

GEDEON. Paravi omnia.

GENIUS. Pone carnem, et panes non fermentatos, super hoc saxo, et effunde jus.

GEDEON. Hei mihi, ignis consumpsit omnia: Jovae Genius est. Me miserum, qui viderim Genius Jove.

GENIUS. Salvus es: pone metum, non ideo moriere.

XXVIII. Gedeon, Judicum 7

[recensere]

Jova, Gedeon, Praeco, Phara, Madianita, alter Madianita, milites

JOVA. Gedeon, tu nimis multos habes milites. Quod si cum istis copiis vinceretis hostes, Israelitae jactarent sese victoriam adeptos esse suo marte: atque ita non ego laudarer, sed ipsi: id quod detraheret meae gloriae. Proinde cura ut proclametur in exercitu, ut timidi repetant domum, et discedant ex monte Galaado.

GEDEON. Praeco indice timidis et caeteris discessum, ut nosti.

PRAECO. Audite, audite milites. Si quis aedificavit novam domum, nec dedicavit, is domum repedato: ne, si in praelio occubuerit, alius eam dedicet. Item si quis vineam consevit, neque profanavit, domum repedato; ne si occubuerit in praelio, alius eam ducat. Item si quis timidus est, et molli animo, domum repedato: ne animi sui mollicie effeminet animos aliorum.

GEDEON. Recte est, restant decem millia; discesserunt viginti millia.

JOVA. Sed ne sic quidem satis pauci sunt. Nam quo pauciores erunt, eo mihi gloriosior erit victoria. Deducta decem millia ad aquas: ego eos illic tibi probabo, ostendam quos nam velim ire tecum, quos item nolim.

GEDEON. Agite milites, descendite ad aquas.

JOVA. Da operam ut quicunque lambent aquam lingua more canum, hos secernas ab eis qui ad bibendum procubuerint in genua.

GEDEON. Ita factum est. Supersunt trecenti, qui ducta ad os manu lamberunt aquam: reliqui omnes proni in genua biberunt.

JOVA. Per istos trecentos dabo tibi victoriam, Gedeon, et Madianitas tibi dedam. Quocirca jube reliquis omnibus ut domum repetant.

GEDEON. Ite domum, Israelitae, exceptis his trecentis, et nobis relinquite commeatum et tubas.

JOVA. Gedeon descende, dum nox est, ad castra Madianitarum, ut intelligas me ea tibi tradere. Quod si solus descendere vereris, descende una cum Phara famulo tuo, ut audias quae dicentur, ut ita confirmeris ad invadenda castra.

GEDEON. Phara, descendamus clanculum in vallem, exploremus quid animi habeant hostes.

PHARA. Placet.

GEDEON. Cave ne strepitum edas, hic est via.

PHARA. Tace, tace, ere.

GEDEON. Quid est?

PHARA. Jam non procul absumus a castris.

GEDEON. Sic habet, audio sternentes. Hic sunt extremi armatorum. Sed tace, nescio quis loquatur.

MADIANITA. Scin tu quid ego somniaverim?

ALTER. Sciam, si dixeris.

MADIANITA. Panis hordeaceus videbatur mihi volvere se cum strepitu per castra Madianitarum, qui tandem delatus est ad tabernaculum: quod valida vi impulsum et labefactatum, a culmine dejecit.

ALTER. Vis tibi certo interpreter? Ensis est procul dubio Gedeonis, filii Joae Israelitae, cui in manum dedit Deus Madianitas, una cum universis castris.

GEDEON. Audisti?

PHARA. Atqui equidem libenter.

GEDEON. Satis habeo, nostra est victoria, redeamus ad nostros. Habemus tibi gratiam, Deus immortalis, qui nobis bene fortunas hoc consilium.

PHARA. Non est dubium quin perierint Madianitae. O felicem noctem, et quovis etiam die clariorem.

GEDEON. Adeste viri, expergiscimini, vicimus. Deus dat nobis castra hostium. Sed audite diligenter quae dicam. Distribuam vos in tres classes, feretis singuli singulas tubas manu, testasque vacuas, et in testis candelas: sed videte ut imitemini me. Cum venero ad extrema castra, facitote ut videritis me facientem: cumque audietis meam tubam, et eorum qui erunt mecum, vos quoque repente colliditote testas: sumptisque manu laeva taedis, dextra tubis, clangitote, et magnum strepitum circum castra editote: simulque proclamatote, Jovae et Gedeonis. Auditisne?

MADIANITA. Audivimus et meminerimus.

GEDEON. Vadamus. Jam fere media nox est, ventum est ad ultimam partem castrorum, vos ambite castra. Sed excitantur custodes, clangamus propere.

MADIANITA. Gladius Jovae et Gedeonis. Io Paean.

GEDEON. O deum immortalem, quid video? Deus convertit ipsorum enses in ipsos: confodiunt sese mutuis vulneribus.

MADIANITA. Ut cadunt crebri? jam bona pars interiit, caeteri mandant se fugae.

GEDEON. Fugiunt, instate viri, urgete, consequimini, sectamini, ut e tanto numero nullus evadat.

XXIX. Jephtha, Judicium 11

[recensere]

Senatores Israelitarum, Jephtha

SENATORES. Missi sumus ad te, Jephtha, ab Israelitis, ut a te postulemus, ut praebeas te nobis ducem ad gerendum bellum contra Ammonitas. Scimus enim te esse eo corporis et animi robore praeditum, eaque peritia belli, ut nemo hodie possit id praestare melius.

JEPTHA. Enimvero vos exegistis me domo paterna prae odio: cur nunc venitis ad me, rebus adversis? Cur non potius retinuistis me cum non egeretis, ut esset vobis copia mei cum egeretis?

SENATORES. Noli quaeso, Jephtha, meminisse injuriae. Si nos non recte fecimus qui te expulerimus, tu recte facies si maleficium pensabis beneficio, et innocentiam tuam magis commendabis. Quod si nobiscum profectus fueris, et debellaveris Ammonitas, constituemus te principem omnium Galaaditarum. Atque ita fiet, ut tibi longe plus sit boni, quam quanta fuit injuria.

JEPTHA. Ergo si revocatis me ad debellandos Ammonitas, et Jova subegerit eos mihi, obtinebo principatum in vos?

SENATORES. Contestamur Jovam, nos esse facturos isto modo.

JEPTHA. Persuasistis. Eamus.

XXX. Rutha, Ruth 1

[recensere]

Noemis, Rutha, et Orpha

NOEMIS. Postquam Deus cepit misericordiam sui populi (ut accepimus), eumque levavit fame, quae coegerat me et meum virum et liberos confugere huc ad Moabitas, jam nihil est quod velim diutius agere in regione aliena. Sed vobis, meae nurus carissimae, censeo redeundum suam cuique in domum patriam, postquam estis privatae viris. jam satis me comitatae estis. Ita sane secundo Deo, quem precor ut vobis rependat pietatem, qua usae estis in mortuo et in me. Det inquam vobis Jova, ut nanciscamini quietem suum utraque apud maritum. Amplectimini me carissimae conjuges meorum olim filiorum.

RUTHA. Heu nos miseras, siccine disjungimur a te? Ah non fiet, suavissima socrus: quin ibimus tecum ad tuos populares.

NOEMIS. Nihil opus est meae filiolae: an putatis me adhuc utero edituram filios, qui futuri sint vobis viri? Revertimini potius meae filiolae, abite. Nam ego grandior sum, quam ut sim apta viro. Sed fingite non abesse spem, meque tradi viro, vel in proximam noctem, filiosque gignere: an estis expectaturae donec adoleverint? poteritisne tamdiu durare sine viris? non ita filiolae, parendum est necessitati. Equidem valde angor vestro discessu, sed nolo repugnare urgenti Deo.

ORPHA. Vera praedicas. Melius est reverti.

NOEMIS. Sapis, amplectere me. Vale mea quondam nurus.

ORPHA. Vale et tu, mea quondam socrus.

NOEMIS. Vides Rutha, ut tua fratria repetat patriam, et deos penates. Quid apud me haeres? revertere una cum ea.

RUTHA. Ne me urge, de te relinquenda. Nam quo tu cunque ibis, ibo: ubi commoraberis, commorabor. Communis mihi tecum erit populus, communis Deus. Tecum una moriar, tecum una humabor: ita omnino statui. Atque ita mihi habeam Jovam propitium, ut una mors est me a te separatura.

NOEMIS. Postquam ita animum obfirmasti, nolo improbius obsistere tuo studio. Eamus sane, Deo bene fortunante.

XXXI. Boozus, Ruth 2

[recensere]

Boozus, Messores, Curator messis, Rutha

BOOZUS. Adsit vobis Deus, messores.

MESSORES. Et tibi bene omnia secundet.

BOOZUS. Quae est ista puella, Curator, quam hic video spicas legere?

CURATOR. Moabitis est, quae huc secuta est Noemem, remigrantem ex agro Moabitarum. Ea rogavit, ut liceret sibi legere spicas post messores, id quod adhuc fecit a mane, tam paulum manet domi.

BOOZUS. Audi, filia, ne iveris in agrum alium ad colligendas spicas, neve hinc abieris: sed haereto apud meas ancillas, et videto ut sequaris eas in quemcumque agrum ibunt messum. Ego vetabo, ne famuli sint tibi molesti. Quod si sities, petes potum ex iisdem vasis, quibus ipsi hauriunt.

RUTHA. Quid nam est in me, quamobrem digneris ita respicere me, cum sim peregrina?

BOOZUS. Perlatum est ad me, qualem te praestiteris erga tuam socrum, post obitum viri tui: utque relicto utroque parente, terraque patria, contuleris te ad populum tibi antea ignotum. Quod factum, Jova Deus Israelitarum rependet tibi cumulatissimo praemio, sub cujus quasi alarum praesidium te receperis.

RUTHA. Agnosco tuam gratissimam benignitatem et misericordiam, qui tam comiter confirmes animum meum consolando: cum tamen indigna sim, quae vel in ancillarum tuarum numerum veniam.

XXXII. Discalceatus, Ruth 4

[recensere]

Boozus, propinquus Ruthae, Senatores

BOOZUS. Heus tu qui hac transis, ades, paucis te volo.

PROPINQUUS. Quidnam id est?

BOOZUS. Consiste hic paulisper, dum evoco aliquot de senatoribus civitatis, qui transeunt per hanc portam, ut adsint nobis in hoc negotio. Nam seria res est, egetque testibus. Heus vos senatores, quaeso vos, ut accommodetis huc nobis aliquantisper vestram operam: non faciemus longius.

SENATORES. Adsumus, dic quid velis.

BOOZUS. Partem fundi, qui fuit cognati nostri Elimelechi, venundat Noemis, reversa ex agro Moabitarum. Hanc rem visum est mihi ut tibi significarem, ut si empturus es, emas in praesentia senatus nostri: sin minus, indices mihi. Nemo est enim cognatus propinquior te, secundum quem ego sum.

PROPINQUUS. Ego vero emam.

BOOZUS. Sed cum fundum emeris a Noemi, a Rutha Moabitide, uxore demortui, emes ea conditione, ut ipsam Rutham ducas in matrimonium, ut suscites nomen illius in ejus haereditate.

PROPINQUUS. Non licet mihi hac lege emere, ne corrumpam patrimonium meum. Eme tu, si vis, meo loco: mihi quidem emere non licet. Atque in hujus rei testimonium, accipe calceum meum de manu mea. Ego quemadmodum exui me hoc calceo, ita testor me cedere tibi meum jus in hac re.

BOOZUS. Vos senes, et populares, hodie mihi testes eritis, ut ego emam omnia bona Elimelechi, et Cilionis, et Machlonis, a Noemi: utque mihi vindicem in matromonium Rutham Moabitidem, conjugem Machlonis, ut consulam nomini demortui in ejus haereditate, ne ejus nomen tollatur ex ejus consanguinitate, et patria. Vos hodie testes nuncupo.

SENATORES. Testabimur. Faxit Jova, ut mulier ista quae est intratur tuam domum, tam sit fecunda, quam fuerunt Rachel et Lia, quae duae prole instruxerunt domum Israeliticam: utque egregium quid facias in Ephrata, et tibi nominis famam compares Bethelehemae, fiatque domus tua similis domui Pharis, quem Judah sustulit ex Thamare, progenie tibi a Jova data ex puella.

XXXIII. Samson, Judicum 15

[recensere]

Judaei, Samson, Palaestini

JUDAEI. An nescis Palaestinos habere imperium in nos?

SAMSON. Scio.

JUDAEI. Cur ergo incendisti segetes eorum, magno nostro malo?

SAMSON. Par pari retuli.

JUDAEI. Atqui huc venimus, ut te vinctum dedamus eis.

SAMSON. Siquidem jurejurando confirmatis, vos non illaturos mihi manus violentas, vinciatis licet.

JUDAEI. Fidem damus.

SAMSON. Agite, colligate, ducite, abducite quantum potestis.

PALAESTINI. Euge, adducitur ille hostis noster capitalis, qui immisit sceleratas faces in segetes nostras. Nunc ulciscemur. Nunquam hodie effugies Samson, hic tibi finis adest vitae.

SAMSON. Agite vero, si quid animi habetis, aggredimini vinctum: experiar tamen, si quid habeo solitarium virium. Euge.

PALAESTINI. Periimus, abrupit vincula, sed invadamus undique: non evadet, praestemus nos viros.

SAMSON. Sed unde mihi telum? Ecce autem commodum sese offert maxilla asini. Haec praebebit vicem clavae. Pugnate viri pro virili: sentietis qui vir sim. Hem tibi, qui primus me lacessis, primus perito. Et vos qui hic tam dense conglobati estis, sentite quae sint vires Samsonis, qui vincit inermis armatos. Heus, cogitatis pugnare pedibus? quo fugitis? Hic adest hostis, ne prodite victoriam. Tu quidem hic jacebis, tu quoque adjungeris ei comes: dormite. Euge Samson, quantam caedem fecisti? Maxilla asini quantam stragem edidi? Maxilla asini prostravi mille viros.