XVI. Lūdi Circenses | XVIII. Camp Chaff |
Pa. Aut parum prōspiciunt oculi, aut Coclitem veterem compōtōrem meum video.
Co. Immo nihil te fallunt oculi tui: vides sodālem ex animo tuum.
Pa. Nulla cuīquam erat spes reditūs tui, quippe qui tot annos abfueris, ignāris omnibus[1] quae te terrarum habēret regio. Sed unde? Dīc, quaeso.
Co. Antiochiā.[2]
Pa. Immo ab Insulis, opīnor, Fortūnātis. Sed merum bibāmus, Bene te[3], Cocles!
Co. Bene te quoque, Pamphage! Quam libenter vīnum Falernium iterum bibo! Gaudeo quod agnōveris sodālem tuum, nam verēbar nē sīc domum redīrem quemadmodum rediit Ulysses.
Pa. Quōnam pacto rediit ille?
Co. Ne ab uxōre quidem Pēnelopē est agnitus. Sōlus canis, iam vetulus, mōta cauda dominum agnōvīt.
Pa. Quot annos ille domo abfuerat?
Co. Vīginti.
Pa. Heu, hominem infēlīcem! Heu, rem lūgubrem! Sed cyathum repleas. Bene te, Cocles!
Co. Bene te, Pamphage!
Pa. Tu etiam plūres abfuisti. Nec tamen fefellit me tua facies. Sed quis istūc narrat dē Ulysse?
Co. Homērus.[4]
Pa. Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fābularum.
Co. Immo Pallas addiderat Ulyssi senium, ne posset agnosci.
Pa. Quî tandem agnitus est?
Co. Ē tuberculo, quod habebat in digito pedis: id animadvertit nūtrix iam admodum anus, dum illi pedes lavat.
Co. O cūriosam lamiam! Et tū mīrāris si ego te agnōvi ex isto tam insigni nāso? Co. Nihil me paenitet hūius nāsi.
Pa. Nec est cur paeniteat, cum organum tibi sit ad tot res ūtile.
Co. Ad quas?
Pa. Prīmum, ad exstinguendas lucernas erit cornūs vice.
Co. Festīvē iocāris. Perge.
Pa. Deinde si quid erit e cavo profundiōre hauriendum, fuerit loco proboscidis.
Co. Papae!
Pa. Si manus erunt occupātae, licēbit ūti vice paxilli.
Co. Ain’ vēro? Etiamne amplius?
Pa. Condūcet excitando foculo, si dēfuerit follis.
Co. Bellē narras. Ecquid praetereā?
Pa. Si lūmen officiat scrībenti, praebebit umbrāculum.
Co. Ha, ha, he! Est praetereā quod dīcas?
Pa. In bello nāvāli praebēbit ūsum harpagōnis.
Co. Quid in bello terrestri?
Pa. Erit loco clipei.
Co. Quid deinde?
Pa. Findendis lignis erit cuneus.
Co. Probē.
Pa. Si praecōnem agas[5], erit tuba; si classicum canas, cornu; si fodias, ligo; si metas, falx; si nāviges, ancora; in popīna fuerit fuscina: in piscando, hāmus.
Co. O me felicem! Nesciēbam me circumferre tam ad tot res commodam supellectilem. Sed alterum cyathum bibamus! Bene te, Pamphage.
Pa. Bene te quoque, Cocles.Co. Sed quis interim terrarum angulus te habuit?
Pa. Carthāgo.[6]
Co. At quī fieri potuit, ut in tanta lūce nēmo te scīret vivum?
Pa. Immo nusquam magis latent boni viri; adeo ut saepe clarissima luce nēminem videas in frequenti foro.
Co. Cūr autem cesso domum abīre, cognitūrus quo statu sint illīc omnia?
Pa. Offendes nova permulta.
Co. Crēdo: sed utinam omnia ex animi sententia.
Pa. Istūc optāre licet omnibus: hāctenus obtigit nēmini.
Co. Hōc quoque commoditātis adferet utrique nostrum sua peregrīnātio, quod dulcior erit posthāc domus.
Pa. Nescio; nam video quosdam septiēs foris recurrere. Adeo cupīdo illa vagandi sine fīne solet captāre si quem semel invāserit.
XVI. Lūdi Circenses | XVIII. Camp Chaff |
- ↑ ignaris omnibus. Abl. absolute without the participle.
- ↑ Antiochia. The populous and flourishing capital of the Roman province of Syria.
- ↑ bene te: supply vertant Dii: lit. ‘may the gods do well by you’ Trans. ‘your health!’
- ↑ Homerus. In one of the later books of the Odyssey.
- ↑ praeconem agas, ‘play the part of crier,’ ‘act as crier.’
- ↑ Carthago. The great city on the N. coast of Africa a little SW. of Sicily.