XIII. Bāiae | XV. Servus Piger |
Petrus. Heus, heus, puer! Nēmōn’ hūc prōdit?
Mida puer. Hic, opīnor, effranget fores. … O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre.
P. Me ipsum.
M. Rem haud magni pretii.
P. Cēterum Iodocus, estne domi?
M. Incertus sum: sed vīsam.
P. Quīn tu potius abī, et rogā ipsum an velit nunc esse domi.
M. Abi tu potius.
P. Heus, Iodoco, num es domi?
Iodocus. Non sum.
P. Impudens! Non ego te audio 1oquentem?
I. Immo tu impudentior. Heri ancillae tuae crēdidi te non esse domi. An tu non crēdis mihi ipsi?
P. Tu mihi vidēris cochleae vītam agere.
I. Quî sīc!
P. Quia perpetuo domi latitas, neque usquam prōrēpis.
I. Est quod agam domi. Forīs nihil est negōtii.
Et si quid esset, tamen hōc caelum me dies aliquot ā publico cohibuisset.
P. At nunc sūdum est, et ad ambulandum invītat. Vidē ut sōl se ostendere incipiat!
I. Si ambulāre libet, nōn recūso.
P. Plānē vidētur hōc ūtendum esse caelo.
I. Adsciscendus est ūnus aut alter congerro.
P. Fīet, modo dīcas quos velīs.
I. Quid si Cūriōnem?[1]
P. Haud multum interest inter Cūriōnem et nūgōnem.
I. Age, placet.
P. Quid si Sallustium?
I. Homo minimē mūtus est.
P. Si videtur, Naevium adiungēmus.
I. Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fābulārum inopia. Superest ut locum dīspicias amoenum.
P. Ego vēro tibi locum ostendam ubi nec nemoris umbram, nec prātōrum viriditātem, nec fontium vīvas aquas dēsīderābis.
I. Magnificē pollicēris.
P. Nimium libris es affixus: immodico studio tē ipsum māceras. Vērum est Horātiānum illud: ‘Nōn semper arcum tendit Apollo.’ I. Mālim studio quam amōre mācrescere.
P. At nōn ideo vīvimus ut, studeāmus: sed ideo studēmus ut suāviter vīvāmus.
I. Haec deambulūtio me quidem vehementer dēlectat.
P. Magnificē quidem, sed vērē pollicēbar.
XIII. Bāiae | XV. Servus Piger |
- ↑ Curionem: supply vocamus, ‘invite.’