XIX. De Comitāte et Urbānitāte | XXI. Iter per Vīcos Rōmānos Factum |
Pomponius et Marcia. Salve, Metti.
Mettius. Salvēte vōs quoque, Pompōni et Marcia.
P. Unde venīs? Nonne tu peregrīnātus es? Cūr patriā tam diū caruisti?
Met. Romam īvi, ut, cum aliis operīs, in mūro lapideo construendo[1] verser, quo rēx Tarquinius urbem cingere parabat. Ad hōc, fabris pecūniam publicam largē ēt līberāliter solvebat.
P. Libenterne in publicis operibus faciendis adhibēbāris? Nonne Cluilia gaudet quod tu rediisti? Sed cūr rediisti, qui tantam merēbāris pecuniam?
Met. Nonne ad vos vēnit fāma de eis quae nūper Romae acta sunt?
P. Nōn vēnit. Velim certiōres nōs facias. Sed in hac sēde sub platanis resideamus, quo libentius omnia recites.
Met. Romae non apud Tarquinium modo, sed apud patres etium plēbemque erat vel maximo honōre Servius Tullius. Marcia. An is orat de quo, ut ferunt, prōdigium illud mīrābile factum est?
P. Ita. Puero dormienti caput arsisse ferunt multorum in conspectu, sed mox cum somno abiisse flammam.
Marc. Nonne huīc iuveni fīliam suam rex dēspondit?
Met. Despondit, ita ut Servius Tullius ad summos honōres pervēnerit. Sed Anci Marti fīlii duo indignābantur nisi ad se redīret regnum.
Marc. et P. Nec mīrum est istud.
Met. Nam vidēbānt non advenārum modo, sed servōrum etiam regnum Romae futūrum esse.
Marc. Quod consilium iniēre? Nam profecto non de nihilo indignabantur.
Met. Ferro eam arcēre contumēliam statuunt, et ipsi rēgi insidias parant.
Marc. et P. An rēgi? O homines improbos!
Met. Id ēgērunt ut ex pastōribus duo ferōcissimi, quos ad facinus dēlēgerant, speciem rixae in vestibulo facerent. Ambo regem adpellant[2], et vocati ad regem pergunt. Primo vōciferantur, et certātim alter alteri obstrepunt.
Marc et P. Sed qua ratione?
Met. Tandem ex composito ūnus rem ordītur. Dum intentus in eum se rex tōtus āvertit, alter ēlātam secūrim—
Marc. Quid? Quam commoveor?
P. Velim taceas, coniunx. Ne Pompōnium interpellāveris.
Met. —in caput rēgium dēiēcit.
Marc. O nefās! An pastor regem interficere sustinuit?
Met. Sustinuit: et relicto in volnere tēlo, ambo se forās ēiciunt.
P. Num effūgērunt incolumes hi scelerāti?
Met. Effugerunt. Mox, audita re, tumultus fit et concursus populi. Tanaquil, māter Servi, claudi rēgiam iubet, et Servii, properē acciti, dextram tenens, ōrat ne inultam mortem soceri sinat.
Mare. Mulier constanti et forti animo! Quid deinde factum est?
Met. ‘Tuum est,’ ait Tanaquil, ‘tuum est, Servi, si vir es, regnum. Qui sīs, non unde nātus sis reputa.’
P. Sed quid facit populus intereā?
Met. Populum ex superiore parte aedium per fenestras adloquitur Tanaquil, iubetque bono esse animo: nam regem subito ictu sōpītum, iam ad se rediisse: et propediem regem ipsum illos vīsūros.
Marc. O quam audāciam! Quid aliud?
Met. ‘Interim, inquit,’ Servio Tullio obtemperāte, o cīves. Is iūra reddet, et alia regis mūnia obībit.’ Itaque Servius sēde rēgia sedens alia dēcernit, de aliis consultūrum se regem esse simulat.
P. At quamdiū regis mors latēbat? Nonne populus id quod erat suspicābatur?
Met. Rēgis mors aliquot dies cēlāta, tum dēmum palam facta est.
Marc. Tum dēmum nonne exarsit īra populi? Nonne Tanaquil occīsa est? Quid de Servio factum est?
Met. Ūnum tantum semel respondēre possum, Marcia mea. Servius ita firmo praesidio mūnītus est ut regnare posset, quamquam iniussū populi, tamen patrum voluntāte.
Met. Quid de Anci līberis?
P. Exsulātum ierant.[3] Multa mīra et horrenda illos dies Romae patiēbar. Quam libenter Gabios redii!
XIX. De Comitāte et Urbānitāte | XXI. Iter per Vīcos Rōmānos Factum |
- ↑ in muro … construendo. This is the gerundial construction. Instead of saying in construendo (active) murum, Latin prefers to say in muro construendo (passive).
- ↑ adpellant: appeal to the king for his decision in regard to their quarrel.
- ↑ Exsulatum: the supine expressing purpose after a verb of motion ierant, ‘went to live in exile.’