Jump to content

Dialogues of Roman Life/Villa Rustica

Unchecked
E Wikisource
XXIII. Villa Rustica
1913

editio: G. Bell & Sons
fons: librum vide
 XXII. Iter Arīcīnum XXIV. Kissing Land—a Good Time in Sicily 
XXIII. VILLA RUSTICA

Varro, villicus: Hortensius, bibliopōla Romanus, et Tannātia, uxor ēius.

Varro. Heri Romae erātis: hodie in agro estis Falerno. Spēro vos, dum rūre habitatis, corpora bene curaturos esse. Dormistisne bene, et ientāculo fructi estis?

Hortensius. Āere ampliōre et silentio tranquillo, optime dormīvimus, mi Varro, Hīc locus certe

‘caelo perfruitur serēniōre’[1]

nec rotae essedorum blando molestae sunt somno. Sed, si quid vacas, velim nobis villam totam ostentes, animālia, hortos, omnia quae agitis vos fortūnāti agricolae.

V. Esto.

‘Nam, cum sevēri fūgit oppidum Martis
Et inquiētas fessus exuit curas,’

Hortensio nostro indulgendum est et uxōri grātissimae. … Hīc in prīma cohorte est ordo cellarum: illae oleāriae, ad austrālem versae regiōnem, vīnāriae ad Boream.

Tarratia. Mundae sāne et ad unguem factae videntur: procul dubio cōpia inest vini et olei amplissima. Sed quae procul sunt illa aedificia?

V. Illa sunt būbīlia, et equīlia, et ovīlia. Iam nunc[2] redeunt boves ex arvo reducti ut e lacu bibant.

T. Mihi quidem magis placent argūti anseres et anates quae in fonte frequentes lavantur. Pāvōnes quoque quam superbi, qui caudas nobis pandunt! Sōli secum spatiantur galli et superbiunt.

V. Nuperrime magnam columbarum vim ēmit dominus: harum amōre paene insānit, nam saeculum[3] vocatur. En, paucae iam in tecto consīdunt. Ut novae turres exaedificārentur magno pretio curavit, et candido pingerentur colōre. Ad duo millia[4] circum villam habitant.

T. Quam earum plausibus tota cohors sonat!

V. At uxor mea ex aedibus venit, sinu farris plēno. [Uxōri.] Cārissima, te cibum spargere videre velīmus.

T. Satis rīdiculum est videre avidos porcos cibum sequi, et gallīnas simul et anseres et columbas porcos prōsequi. Tanquam mātrem expectant beneficam.

V. Iam in alteram eamus cohortem. Hīc est magna culīna ubi familia versatur. Hīc, vel opere fessi vel frīgore vel calōre, commodius possunt se quiēte reciperare. Hic cibus paratur āc capitur: et hieme antelūcānis temporibus aliquot rēs conficiuntur.

H. Omnia certe commodissima: satis fortūnāti, ‘sua si bona nōrint,’ servi sunt domini tui.

V. Sed tempus est prandii. Admodum modeste prandēre solemus: nam pernam quidem hesternam adpōnimus frīgidam, cum caldā. Frūgi sumus, Hortensi, nos rustici.

H. Ēsurientibus haec cēna vel lautissima, mi Varro.

[Post Prandium.]

V. Vultisne in hortis deambulare, deinde per arva?

T. Mihi quidem arrīdet istud.

V. Horti circum villam undique patent. Hic holera crescunt, ut videtis, abundanter.

T. Lactūcarum saltem est magna copia, et trium generum. Facilius est solum, puto?

V. Facilius, sed id effēcit quanta quot servorum cura!

H. Pōmārium iam inīmus. Quam variae sunt arbores! Hīc sunt melimēla, illīce piri Crustumiānae. Ubi sunt prūni?

V. Procul ingentem habēmus turbam prunorum. Sed varias species vix possim ēnumerare. … Fundus hic est et arva. En, duo boves arātrum trahunt. Horreum illud recens aedificatum est.

H. Quam bene positus est fundus! Collis silvestris Aquilōni obiectus est et arva ad sōlem vergunt.

V. Homo ille barbatus qui ligōnem fert servus est si quis alius fidēlissimus et dīligentissimus. … At haud scio an Tarrātia nostra dēfetisentur. Ad villam redeamus. Vespere, opere perfecto, ad cēnam vocātus veniet vīcīnus ūnus et alter. Genio nostro et hospitibus nostris indulgebimus, nec dēērit Falernum.


 XXII. Iter Arīcīnum XXIV. Kissing Land—a Good Time in Sicily 
——————
Notae
  1. Lines from Martial.
  2. Iam nunc, ‘even now.’
  3. saeculum, ‘the fashion, the correct thing.’
  4. Ad duo millia, ‘about two housand.’