Titulus editionis 1520
[recensere]
Dialogus
[recensere]
Iulius. Quid hoc mali est? Non aperiuntur fores? Opinor aut mutatam aut certe turbatam seram.
Genius. Quin potius vide, ne tu non attuleris clauem quam oportet; neque enim eadem aperitur hoc ostium, qua arca nummaria; atque adeo cur non vtramque huc attulisti? Nam ista quidem potentiae clauis est, non scientiae.
Iulius. Immo mihi praeter hanc nulla vnquam fuit; neque video quid opus sit illa, cum haec adsit.
Genius. Nec ego sane, nisi quod interim excludimur.
Iulius. Efferuescit mihi bilis; pulsabo fores. Heus heus! Aperite hoc actutum aliquis ostium! Quid hoc rei est? Nemo prodit? Quid ita cessat hic ianitor? Stertit opinor, approbe potus.
Genius. Vt hic ex se metitur omnes.
Petrus. Bene habet quod portam habemus adamantinam; alioqui fores hic quisquis est perfregisset. Gigantem aliquem aut satrapam, vrbium euersorem, oportet adesse. Sed o Deum immortalem, quam hic cloacam olfacio! Non statim aperiam ostium; sed hic e fenestella cancellata prospectans quid portenti sit cognoscam. Quis es? Aut quid tibi vis?
Iulius. Quin tu fores aperis, quantum potes; quem, si tuo fungi voluisses officio, obuiam oportuit venisse, vel vniuersa coelitum pompa.
Petrus. Satis imperiose. At tu mihi prius exponito quisnam sis.
Iulius. Quasi vero ipse non videas.
Petrus. Videas? Ego vero nouum et hactenus non visum spectaculum video, ne dicam monstrum.
Iulius. At ni plane caecus es, agnoscis opinor clauem hanc, si quercum auream ignoras. Et vides triplicem coronam, necnon vndique gemmis et auro lucentem pallam.
Petrus. Equidem argenteam clauem vtcunque agnosco, licet et solam et multo dissimilem iis quas olim verus ille pastor Ecclesiae mihi tradidit Christus. Porro coronam istam tam superbam, qui quaeso possim agnoscere? Quam nec barbarus vnquam tyrannus ausus est gestare, nedum is qui huc admitti postulet. Nam palla quidem ista nihil me mouet, qui gemmas et aurum perinde vt rudera semper calcarim atque contempserim. Sed quid est hoc? Video passim et in claui et in corona et in palla notas sceleratissimi cauponis et impostoris, mei quidem praenominis sed non instituti, Simonis, quem ego quondam Christi praesidio deieci.
Iulius. Mitte nugas istas, si sapis; nam ego, si nescis, sum Iulius ille Ligur, et agnoscis ni fallor duas litteras P.M., nisi omnino litteras didicisti.
Petrus. Significare opinor, "Pestem Maximam".
Genius. Ha ha ha! Vt hic diuinator rem acu tetigit!
Iulius. Immo "Pontificem Maximum".
Petrus. Vt ter maximus sis ac magis etiam quam Mercurius ille Trismegistus, huc non recipieris nisi fueris optimus, hoc est sanctus.
Iulius. Atque adeo si quid ad rem pertinet appellari sanctum, nimium impudens es, qui mihi cuncteris aperire fores, cum tu tot iam saeculis tantummodo sanctus dicaris, me nullus vnquam vocarit nisi sanctissimum. Extant sex milia bullarum,
Genius. Vere bullarum!
Iulius. In quibus non semel "sanctissimus dominus" nominor, immo iam sanctitatis nomine denotabar, non sancti, vt quicquid mihi libuisset.
Genius. Etiam temulento.
Iulius. Id sanctitatem sanctissimi domini lulii dicerent fecisse.
Petrus. Quin tu igitur ab istis adulatoribus coelum postulato, qui te sanctissimum fecerunt; et iidem tribuant felicitatem, qui dederunt sanctitatem. Quamquam vsque adeo nihil interesse censes, dicaris sanctus an sis?
Iulius. Irritor. Si viuere modo licuisset, ego tibi istam nec sanctitatem inuiderem, nec felicitatem.
Petrus. O vocem sanctissimae mentis indicem! Quamquam et alioqui ego te iamdudum oculis totum collustrans, multam impietatis, nullam in te sanctimoniae notam animaduerto. Quid enim sibi vult nouus iste comitatus, tam non pontificius? Nam viginti ferme milia tecum adducis, nec vllum in tanta conspicio turba cui vel vultus sit Christianus. Video taeterrimam hominum colluuiem, nihil praeter fornices, temetum ac puluerem bombardicum olentium. Latrones conducticii mihi videntur, vel laruae potius tartareae, huc ab inferis eruisse, vt coelo bella moueant. Iam teipsum quo magis ac magis contemplor, hoc minus vllum video apostolici viri vestigium. Principio, quid hoc monstri est, quod cum superne sacerdotis ornatum geras, idem intus armis cruentatis totus horres crepasque? Ad haec, quam truces oculi, quam contumax os, quam minax frons, quam elatum et arrogans supercilium? Nam pudet dicere, ac piget interim videre, nullam corporis partem non conspurcatam notis prodigiosae ac abominandae libidinis; vt ne dicam quod etiamnum totus et ructas et oles crapulam ac temetum, ac mihi quidem modo vomuisse videris. Vtique is est totius corporis habitus, vt non tam aetate morbisue quam crapula vietus, marcidus ac fractus videaris.
Genius. Vt graphice hunc suis depinxit coloribus!
Petrus. Tametsi video te iamdudum mihi supercilio minantem, tamen haud queo reticere quod sentio. Suspicor pestilentissimum illum Iulium ethnicum ab inferis rediisse personatum, vt me rideat; adeo tibi cum illo conueniunt omnia.
Iulius. Ma di si!
Petrus. Quid dixit?
Genius. Iratus est. Ad hanc vocem nemo cardinalium non fugitabat, alioqui fustem illum sanctissimi sensurus, praesertim a conuiuio.
Petrus. Tu mihi videre probe caliere sensum hominis: proinde dic mihi, quis es?
Genius. Ego sum magnus ille Iulii Genius.
Petrus. Immo malus, opinor.
Genius. Qualiscunque sum, Iulianus sum.
Iulius. Quin tu nugas istas missas facis, ac fores aperis? Nisi mauis effringi. Quid multis opus est? Vides cuiusmodi ducam comites?
Petrus. Sane video latrones exercitatissimos. Verum ne sis inscius, hae fores tibi sunt aliis armis expugnandae.
Iulius. Verborum inquam iam satis. Ni propere pares, excommunicationis fulmen vel in te torquebo, quo summos aliquando reges atque adeo regna terrui. Bullam vides, iam in haec paratam?
Petrus. Quod malum fulmen, quod tonitru, quas bullas, quas ampullas mihi narras, obsecro? Nam istorum nihil vnquam audiuimus a Christo.
Iulius. At senties, nisi pares.
Petrus. Si quos olim istis fumis territasti, nihil ad hunc locum: hic veris agas oportet. Benefactis, non maledictis, haec arx expugnatur. Sed quaeso te, tu mihi fulmen excommunicationis minitaris? Dic quo iure.
Iulius. Optimo, quando iam priuatus es, nec aliud quam quilibet priuatus sacerdos; immo ne sacerdos quidem, vt consecrandi impotens.
Petrus. Nempe quia mortuus opinor.
Iulius. Videlicet.
Petrus. At ista quidem ratione nihilo mihi praestas plus quam mortuus.
Iulius. Immo quamdiu cardinales de nouo Pontifice subrogando litigant, mea est administratio.
Genius. Vt adhuc vitae somnia somniat!
Iulius. Sed iam aperi, inquam.
Petrus. Ni merita narras, inquam, nihil agis.
Iulius. Quae merita?
Petrus. Dicam. Excelluisti doctrina sacra?
Iulius. Minime; nec hoc vacabat, tot occupato bellis. Verum abunde satis est fratrum, si quid hoc ad rem pertinet.
Petrus. Ergo vitae sanctimonia multos Christo lucrifecisti?
Genius. Tartaro quam plurimos.
Petrus. Claruisti miraculis?
Iulius. Obsoleta loqueris.
Petrus. Pure orasti et assidue?
Iulius. Quas nugas hic gannit.
Petrus. Ieiuniis quoque vigiliisque corpus emacerasti?
Genius. Desine quaeso; frustra haec; apud hunc ne ludas operam.
Petrus. Ego alias egregii Pontificis dotes non noui. Si is habet magis apostolicas, narret ipse.
Iulius. Quamquam indigna res est lulium illum omnibus antehac inuictum nunc Petro cedere, vt ne quid aliud dicam, piscatori ac paene mendico, tamen vti cognoscas cuiusmodi contemnas principem, audi iam paucis. Principio, Ligur sum, non, vt tu, Iudaeus, cum quo mihi vel hoc tecum esse commune doleo, quod nauiculator aliquando fuerim.
Genius. Nihil est quod grauiter feras; nam hic quoque permultum interest, quod hic victus parandi gratia piscabatur, tu ad stipem exiguam scalmum remis subigebas.
Iulius. Deinde Sixti Pontificis vere maximi
Genius. De vitiis sentit.
Iulius. E sorore nepos. Huius singulari fauore meaque industria primum ad ecclesiasticas opes, deinde per gradus ad cardinalitii galeri fastigium sum euectus; post multis fortunae procellis exercitus, ac durissimis casibus sursum iactatus ac deorsum, ac praeter alios morbos comitiali quoque obnoxius; denique scabie quoque, quam Gallicam vocant, totus opertus; ad haec exul, inuisus, damnatus, omnibus abiectus ac paene deploratus. Tamen ipse de summo pontificio spem nunquam abieci. Ea erat animi fortitudo, cum tu mulierculae voce territus statim cesseris. Tibi mulier animum ademerat; mihi mulier quaedam fatidica siue sortilega fiduciam hanc addiderat, quae quondam tot merso malis clam insusurrauit in aurem, "Perdura Iuliane! Nihil te pigeat vel facere vel pati. Olim triplici corona decoraberis. Eris rex regum et dominus dominantium". Neque vero me fefellit vel mea spes, vel illius vaticinium. Huc quoque praeter omnium spem sum eluctatus, partim ope Gallorum, qui reiectum fouerunt, partim inaestimabili vi pecuniarum, non absque multo conflata faenore; nec id absque ingenio tamen,
Petrus. Quod ingenium narras?
Iulius. Hoc est non absque promissis ex pacto sacerdotiis, atque in hoc repertis ex arte fideiussoribus; quandoquidem tam ingentem pecuniam vix Crassus ipse praesentem totam numerasset. Verum haec frustra tibi narro, quae ne quidem omnes intelligant mensarii. Habes quomodo peruenerim. Iam in pontificatu ita me gessi, vt nemo sit, non dicam priscorum illorum Pontificum, qui solo titulo mihi videntur fuisse Pontifices, sed nec recentiorum, cui tantum Ecclesia, tantum Christus ipse debeat, quantum mihi.
Genius. Vt Thrasonem agit belua!
Petrus. Exspecto quorsum euadas.
Iulius. Nam multis officiis (sic enim vocant) nouis repertis, non mediocriter auxi fiscum pontificium. Tum rationem inueni, vt citra simoniae vitium episcopatus emerentur. Nimirum constitutum est a maioribus meis, vt cui contigerit episcopatus, is deponat officium. Id ita sum interpretatus: "Deponere iuberis; at non deponitur quod non habes; emendum igitur quod deponas". Hac arte singuli episcopatus sena statim aut septena ducatorum milia adferebant, praeter illa quae ex more pro bullis extorquentur. Tum ex noua moneta, qua totam expleui Italiam, non exiguum emolumentum conflaui. Nec vlla cessaui parte in accumulandis pecuniis; nimirum intelligens absque his nihil recte geri, neque sacrum neque profanum. Et vt ad maiora veniam, Bononiam a Bentiuolis occupatam Romanae sedi restitui. Venetos ante inuictos omnibus Marte contudi. Ferrariae Ducem diu male vexatum bello propemodum in nassam illexeram. Conciliabulum schismaticum simulato contra-concilio feliciter elusi, et clauum, quod dici solet, clauuo pepuli. Postremo Gallos, tune orbi formidabiles vniuerso, ex vniuersa Italia deturbaui; deturbaturus et Hispanos (nam huc ibam) nisi me fata terris eripuissent. Atque hic quoque quam inuictum praestiterim animum, vide. Gallis superioribus, latebras circumspectare coepi. Canam alebam barbam, rebus propemodum in desperationem adductis, cum repente nuntius affertur aureus, apud Rauennam aliquot Gallorum milia trucidata. Ibi reuixit Iulius. Ad haec per triduum ferme pro mortuo habebar, etiam mihi; atque hic quoque rursum praeter omnium atque adeo meam etiam spem reuixi. Tantum igitur valet mea vel auctoritas vel astutia, vt hodie nemo sit regum Christianorum, quem non ad arma concitauerim, ruptis, discissis, discussis foederibus omnibus quibus inter se fuerunt exactissime conciliati; proximo quoque foedere, quod Cameraci inter me et Gallorum et Romanorum Regem aliosque coierat principes, ita abolito, vt eius ne mentio quidem vnquam sit facta. Super haec omnia, eum tantum aluerim exercitum, tot splendidissimos triumphos adornarim, tot exhibuerim ludos, tot locis aedificauerim, tamen moriens reliqui quinquagies centena milia ducatorum, maiora gesturus, si Iudaeus ille medicus, qui diu mihi vitam arte sua prorogarat, amplius proferre potuisset. Atque vtinam nunc quoque magus aliquis me in vitam restituat, quo egregiis coeptis meis colophonem liceat imponere. Tametsi moriens sedulo id curaui, ne bella per me toto orbe concitata componerentur, dedique operam vt pecuniae in eum dumtaxat vsum essent incolumes: haec erat suprema vox animam exhalantis. Nunc et sic de Christo, sic de Ecclesia merito Pontifici grauare coeli fores aperire? Atque haec magis admirabitur qui perpenderit me haec sola animi virtute perpetrasse, nullis aliis adiutum adminiculis quibus alii fere solent - non natalibus, cum ne ipse patrem norim, quod quidem ad gloriam meam dixerim; non forma, cum larualem faciem omnes exhorruerint; non litteris, quas nunquam attigi; non corporis viribus, quod mihi tale contigit quale superius descripsi; non aetatis fauore, senex haec gessi; non popularitate, nam nemo non oderat; non clementia, qui adeo fuerim inexorabilis, vt in eos quoque saeuierim quibus alii solent omnia permitiere;
Petrus. Quid hoc rei est?
Genius. Hoc tametsi durum videtur, molle quiddam est.
Iulius. Sed reluctante fortuna, aetate, corpore, breuiter d�s atque hominibus, solo tamen animo fretus meo et pecuniis haec tanta paucis annis gessi, tanta relicta materia posteris vt sit quod agant vel in decimum annum. Haec de meipso verissime quidem, sed modestissime dixi; quae si quis eorum qui Romae solent apud me dicere suis phaleris exornasset, deum audires, non hominem.
Petrus. Inuictissime bellator, quoniam mihi noua et inaudita sunt omnia quae narras, quaeso veniam hanc meo des vel stupori vel imperitiae, ne molestum sit crassius de singulis percunctanti respondere. Qui sunt isti candidi comatulique?
Iulius. Hos quidem animi causa alebam.
Petrus. Qui nigri isti et cicatricosi?
Iulius. Milites sunt ac duces, qui mea et Ecclesiae causa fortiter in bello mortem oppetierunt, partim in expugnanda Bononia, complures in proelio aduersus Venetos, plerique apud Rauennam; quibus omnibus vel ex pacto debetur coelurh, siquidem iampridem magnis bullis sum pollicitus recta in coelum euolaturos quicunque Iulii auspiciis pugnarent, etiam quaecunque vita praecessisset.
Petrus. Proinde quantum coniectura consequor, ex istis erant qui mihi saepius ante tuum aduentum molesti fuerunt, dum huc tantum non vi conarentur irrumpere, plumbeas quasdam bullas ostentantes.
Iulius. Ergo non admisisti, quantum audio?
Petrus. Ego ne? Ne vnum quidem istius sane generis. Nam ita me docuit Christus, has fores aperiendas non his qui plumbo graues huc adducunt bullas, sed qui nudos vestierunt, esurientes pauerunt, sitientibus potum dederunt, captiuos inuiserunt, peregrinos collegerunt. Etenim si eos quoque voluit excludi qui in nomine suo prophetarint, qui daemonia eiecerint, qui signa fecerint, tu censes admittendos qui tantummodo huc afferunt bullam Iulii nomine?
Iulius. Quid si scissem?
Petrus. Intelligo, si quis ab inferis reuersus ea tibi nuntiasset, bellum indixisses mihi?
Iulius. Quin et excommunicassem.
Petrus. Sed perge, cur armatus ipse?
Iulius. Quasi nescias summo Pontifici vtrumque esse gladium; aut nisi velis bellare nudum.
Petrus. Ego sane cum istum tenerem locum, nunum noui gladium nisi gladium spiritus, quod est verbum Dei.
Iulius. At non idem praedicat Malchus, cuius auriculam absque gladio amputasti credo.
Petrus. Memini et agnosco; sed tune pro magistro Christo pugnabam, non pro me, pro vita Domini, non pro nummis aut ditione saeculari; et pugnabam nondum Pontifex, promissis dumtaxat clauibus, nondum acceptis, nondum accepto spiritu sancto; et tamen iussus sum recondere vt palam admonerer hoc pugnae genus non conuenire sacerdotibus, immo ne Christianis quidem. Verum haec alias. Cur tam aecurate te Ligurem esse praedicas? Quasi quicquam hoc ad Christi vicarium pertineat, qua gente sit oriundus.
Iulius. Immo summam existimo pietatem, gentem meam nobilitare: proinde titulum hunc numismatis, statuis, fornicibus ac parietibus omnibus inscribo.
Petrus. Ergo patriam nouit qui patrem non nouit? At ego initio putabam te de coelesti Hierusalem, credentium patria, loqui, deque illius vnico principe, cuius optant illi sanctificari, hoc est illustrari nomen. Sed cur addis "Sixti ex sorore nepotem"? Quem quidem hominem demiror nunquam huc accessisse, praesertim cum et summus fuerit Pontifex et tibi tanto duci cognatus. Quare dic obsecro, quid hominis fuit? Sacerdosne?
Iulius. Immo miles egregius; tum eximiae religionis, nempe Franciscanae.
Petrus. Equidem Franciscum vidi quondam virum inter laicos optimum, opum, voluptatis, ambitionis summum contemptorem. An pauperculus ille tales nunc habet satrapas?
Iulius. Tu quantum video, nolis quemquam ad meliora proficere: pauper erat et Benedictus, cum huius posteri nunc adeo diuites sint vt nos etiam illis inuideamus.
Petrus. Pulchre! Sed ad rem redito, de Sixti nepote.
Iulius. Consulto id facio nimirum vt obturem os illis qui me ex illo prognatum affirmant, nimium libere.
Petrus. Libere, scilicet num et vere?
Iulius. Atqui non est istud e pontificia dignitate, cuius vbique habenda est ratio.
Petrus. At ipsa sui rationem ita demum rectissime mihi videtur habitura, si nihil admittat quod iure possit opprobari. Sed obtestor per pontificiam maiestatem, dic mihi bona fide, est ne ista iam via vulgaris ac sollemnis ad summum pontificium perueniendi, quam modo depingebas?
Iulius. Aliquot iam saeculis haud fuit alia, nisi forte qui mihi successurus est alia creabitur via. Nam ipse summum assecutus pontificium statim edita formidabili bulla caui, ne quis simili ratione ad eum honorem penetraret. Eam bullam et pauloante mortem renouaui. Quantum sit valitura, viderint alii.
Petrus. Opinor neminem rectius id malum describere potuisse; sed illud miror, quemquam inueniri qui munus hoc velit suscipere, praesertim cum tot occupationibus sit, vt audio, obnoxium, et tanto negotio ad id sit eluctandum. Nam me Pontifice vix quisquam vi poterat adigi, vt presbyteri aut diaconi susciperet honorem.
Iulius. Neque mirum adeo; nam illis temporibus census episcoporum et praemium nihil aliud erat quam labores, vigiliae, ieiunia, doctrina, saepenumero mors; nunc regnum est ac tyrannis. Et quis pro regno, si spes sit, non dimicet?
Petrus. Sed age, quid Bononia? Num a fide desciuerat, vt fuerit sedi Romanae restituenda?
Iulius. Bona verba! Non hoc agebatur.
Petrus. Fortasse Bentiuolo male administrante marcebat respublica.
Iulius. Immo maxime florebat, at ea ciuitas multis aedificiis aucta et illustrata; et eam ob rem impensius inhiabam.
Petrus. Intelligo; praeter ius igitur inuaserat?
Iulius. Ne hoc quidem; ex pacto possidebat.
Petrus. Ciues ergo non ferebant eum principem?
Iulius. Immo mordicus illum tenebant; me auersabantur fere vniuersi.
Petrus. Quid igitur causae?
Iulius. Nempe quod ille sic administrabat, vt ex immensa pecunia quam a ciuibus colligebat, vix paucula milia ad nostrum redirent fiscum. Praeterea sic expediebat ad id quod tum temporis agitabam animo. Itaque Gallis operam nauantibus et nonnullis meo fulmine territis, profligato Bentiuolo cardinales et episcopos vrbi praefeci, vt nulla pars emolumentorum non rediret ad vsus Ecclesiae Romanae. Ad haec titulus et imperii dignitas ante penes illum esse videbatur. Nunc vndique nostrae visuntur statuae; nostri leguntur tituli; nostra adorantur trophaea; iam passim et Iulius saxeus stat et aeneus. Denique si spectasses quam regali triumpho Bononiam sim ingressus, fortasse contemneres omnes Octauiorum ac Scipionum triumphos, et intelligeres me non absque causa tam strenue pro Bononia dimicasse, vereque spectasses eodem tempore et militantem et triumphantem Ecclesiam.
Petrus. Ergo te regnante, quantum intelligo, contigit illud quod orare nos iusserat Christus, "Adueniat regnum tuum". Iam vero Veneti quid admiserant?
Iulius. Primum graecissabant, ac me propemodum pro delectamento habebant, nihil non conuitiorum in me iacientes.
Petrus. Verorum an falsorum?
Iulius. Quid refert? Sacrilegium est de Romano Pontifice vel mutire, nisi in laudem. Denique sacerdotia suo conferebant arbitratu; nullas lites huc transferri patiebantur; nullas commercabantur dispensationes. Quid multis opus est? Intolerabili iactura Romanam sedem affligebant, quippe qui non exiguam insuper patrimonii tui partem occuparent.
Petrus. Mei patrimonii? Quod obsecro mihi narras patrimonium, qui relictis omnibus nudum Christum nudus sum secutus?
Iulius. Aliquot inquam oppida sedi Romanae debita: sic enim peculiarem illam possessionum suarum partem sanctissimis patribus placuit appellare.
Petrus. Mea quidem infamia probe vestris lucris consulitis. Hanc igitur appellas iacturam intolerabilem?
Iulius. Quid ni?
Petrus. Verum corrupti mores erant? Refrixerat pietas?
Iulius. Apage, de nugis agis. Immo detrahebantur nobis infinita ducatorum milia, quot vel legioni militum alendae sufficiunt.
Petrus. Magna sane iactura faeneratori. At Ferrariensis ille, quid tandem designarat?
Iulius. Quid ille homo omnium hominum ingratissimus? Hunc honorem eum habuerat ille Christi vicarius Alexander vt alteram filiam illi daret vxorem; addidit dotis nomine luculentissimam ditionem, homini alioqui ignauo; tamen immemor tantae humanitatis semper oblatrabat mihi, simoniacum, paederasten ac commotae mentis hominem dictitans; et insuper vectigalia nonnulla vindicabat, non illa quidem maxima, tamen haudquaquam aspernanda diligenti pastori.
Genius. Immo negotiatori.
Iulius. Ad haec, quod verius ad rem pertinet, expediebat et hoc ad id quod parabam, hoc imperii nostrae ditioni copulari, propter situs opportunitatem. Proinde conatus sum, hoc deturbato, ditionem eam meo cognato conferre, viro strenuo et quiduis pro dignitate Ecclesiae ausuro, vtqui nuper suapte manu Cardinalem Papiensem in meam gratiam confoderit; nam filiae maritus sua sorte contentus est.
Petrus. Quid audio? Vxores ac liberos habent summi Pontifices?
Iulius. Suas quidem vxores non habent. Liberos autem habere quid monstri est, cum sint viri, non eunuchi?
Petrus. Sed quae tandem res excitarat schismaticum illud conciliabulum?
Iulius. Perlongum fuerit rem a prima repetere origine; dicam summatim. Iam quosdam taedere coeperat Romanae curiae. Aiebant turpi quaestu, prodigiosis ac nefandis libidinibus, veneficiis, sacrilegiis, caedibus, simoniacis nundinis vndique inquinata esse omnia. Meipsum aiebant simoniacum, temulentum, spurcum, mundano turgidum spiritu, ac modis omnibus eum qui locum illum indignus cum summa reipublicae Christianae pernicie occuparem. Itaque generali concilio succurendum esse rebus tam afflictis. Addebant adiuratum me vt post acceptum honorem intra biennium generale concilium indicerem, hac lege creatum Pontificem.
Petrus. Atque id vere dictum?
Iulius. Immo factum. At ipse me ab eo iureiurando, cum visum est, absolui. Quis autem dubitet vel quiduis deierare, cum de regno agitur? In aliis colenda pietas, vt eleganter ille dixit Iulius alter ego. Sed audaciam hominum specta; vide quorsum euadant. Desciscunt cardinales nouem; denuntiant mihi concilium; inuitant; orant vt praesideam. Cum non impetrant, indicunt vniuersis, auctore Maximiliano tanquam imperatore (quod historiae testentur olim ab imperatoribus Romanis concilium indici solere), auctore item Gallorum Rege Lodouico eius nominis duodecimo, horresco referens, ac tunicam illam Christi inconsutilem conantur discindere, quam ii quoque reliquerunt integram qui Christum crucifixerunt.
Petrus. Sed eras istiusmodi qualem illi praedicabant?
Iulius. Quid ad rem? Summus eram Pontifex. Finge me vel Cercopibus sceleratiorem, vel Morycho stultiorem, vel indoctiorem stipite, spurciorem Lerna; quisquis hanc tenet potentiae clauem, eum decet vt Christi vicarium reuereri, vt sanctissimum suspicere.
Petrus. Etiam aperte malum?
Iulius. Vel apertissime. Quare non ferendum, vt is qui Dei vicem agit in terris, omnino Deum quendam inter nomines praestat, a quopiam homuncione reprehendatur aut conuiciis violetur.
Petrus. Atqui reclamat sensus communis, vt bene sentiamus de eo quem palam scelerosum cernimus, aut bene loquamur de eo de quo mala sentimus.
Iulius. Cogitet quisque quod volet, modo bene loquatur, aut certe sileat. Porro reprehendi non potest Romanus Pontifex, nec a concilio generali.
Petrus. Vnum hoc scio, qui Christi vicem sustinet in terris debere quam potest illi simillimum esse, atque ita vitam omnem peragere, ne quid in eo possit reprehendi, neue quisquam merito de illo male loqui queat. Male vero cum Pontificibus agitur, si, vt bene de se loquantur nomines, minis extorquent potius quam bene factis impetrant; quos nisi mentiendo laudare non possis; quorum summa gloria sit hominum male sentientium coactum silentium. Verum illud mihi responde, nulla ratione potest amoueri scelerosus ac pestilens Pontifex?
Iulius. Ridiculum: a quo amoueretur qui summus est?
Petrus. Atqui ob istud ipsum maxime debebat amoueri, quia summus; nam quo maior, eo perniciosior. Si mundanae leges imperatorem male rempublicam administrantem non solum abdicant, verum etiam capitis afficiunt supplicio, quaenam est tam infelix Ecclesiae conditio, vt Romanum Pontificem omnia subuertentem ferre cogatur, nec vilo pacto possit publicam pestem depellere?
Iulius. At si corrigendus est Romanus Pontifex, per concilium corrigatur oportet; porro concilium nullum cogi potest inuito Pontifice, alioqui conciliabulum sit, non concilium. Quod si maxime cogatur, nec statui quicquam potest refragante Pontifice. Denique restat extremum praesidium, absoluta potestas, qua longe iam superior est vnus Pontifex vniuerso concilio. Ceterum summoueri sacerdotio non potest ob quoduis crimen.
Petrus. Non ob homicidium?
Iulius. Nec ob parricidium.
Petrus. Non ob fornicationem?
Iulius. Bona verba! Immo ne ob incestum quidem.
Petrus. Non ob simoniacam impietatem?
Iulius. Non vel ob sexcentas.
Petrus. Non ob veneficium?
Iulius. Ne ob sacrilegium quidem.
Petrus. Non ob blasphemiam?
Iulius. Non, inquam.
Petrus. Non ob haec omnia simul in vnam ceu Lernam conflata?
Iulius. Adde, si libet, sexcenta flagitiorum nomina, his quoque foediora, non potest tamen Romanus Pontifex ob ista summoueri loco.
Petrus. Nouam vero mihi Romani Pontificis dignitatem praedicas, siquidem huic soli licet impune pessimum esse. Tum magis nouam infelicitatem Ecclesiae, si tale portentum nulla via queat excutere, talemque cogatur adorare Pontificem, cuiusmodi nemo toleret stabularium.
Iulius. Quidam ob vnum quiddam dumtaxat amoueri posse dicunt.
Petrus. Ob quod obsecro benefactum? Quandoquidem ob malefacta non potest, si ob haec quae dixi non potest.
Iulius. Ob crimen haereseos: at ita demum si publice sit conuictus. Verum id quoque friuolum est, neque vel tantillum officit pontificiae maiestati. Primum illi in manu est legem ipsam abrogare, si minus placeat. Deinde quis ausit summum Pontificem in crimen vocare, praesertim tot armatum praesidiis? Ad haec si forte prematur concilio, facilis est palinodia, si infitiari non liceat. Postremo mille sunt cuniculi quibus facile possit elabi, ni prorsus stipes sit, non homo.
Petrus. Sed dic mihi per pontificiam potestatem, quis leges istas tam praeclaras condidit?
Iulius. Quis alius nisi fons legum omnium, Romanus Pontifex? Atqui eiusdem est legem abrogare, interpretari, dilatare, astringere, vtcunque visum est suis expedire commodis.
Petrus. Felicem profecto Pontificem, si legem ferre possit, qua Christum etiam eludat, nedum concilium. Quamquam aduersus huiusmodi Pontificem, cuiusmodi tu modo descripsisti, palam scelerosum, temulentum, homicidam, simoniacum, veneficum, periurum, rapacem, portentosis libidinum generibus vndique conspurcatum, idque propalam non tam optandum generale concilium, quam vt plebs armata saxis vt publicam orbis pestem publicitus tollat e medio. Verum age, dic mihi quid est causae cur Romanus Pontifex tantopere horreas generale concilium?
Iulius. Quin idem a monarchis quaeris, cur senatum et celebres consessus oderint? Nempe quod turba tot excellentium virorum nonnihil obscuretur regia dignitas: qui docti sunt, iis litterae fiduciam et audaciam addunt; qui boni concientia freti, liberius loquuntur quam nobis expediat; qui dignitate praediti, auctoritate vtuntur sua. Accedunt inter hos nonnulli qui nostrae inuident gloriae, et hunc animum secum afferunt vt minuant Pontificis et opes et auctoritatem. Denique nullus hic assidet, quin sibi putet aliquid aduersus Pontificem licere concilii titulo, nimirum alias inuictum. Proinde vix vllum concilium tam feliciter cessit, vt summus ille Pontifex non aliquam maiestatis suae iacturam senserit, minusque summus discesserit. Cuius rei vel ipse testis esse potes, nisi prorsus excidit; nam quamquam tum quidem de rebus leuiculis agebatur, non de imperiis et regiis censibus vt nunc, tamen Iacobus ausus est tuae orationi nonnihil de suo adiicere; etenim cum tu gentiles onere Mosaicae legis in totum liberasses, Iacobus succedens fomicationem excepit, et sanguinem et idolothytum, veluti corrigens tuam sententiam, vt hodieque sint qui hac re commoti non tibi, sed Iacobo putent fuisse summi Pontificis auctoritatem.
Petrus. Vnum igitur illud spectandum existimas, vt salua sit regia summi Pontificis maiestas, ac non magis publica vtilitas reipublicae Christianae?
Iulius. Ad suum quisque commodum spectat; nos nostrum agimus negotium.
Petrus. Atqui si Christus idem iecisset, iam nec esset Ecclesia, cuius te monarcham esse iactitas; et non video qui conueniat, vt qui Christi vicarius appellari gaudeat, Christo diuersa sequatur. Sed illud iam expedi, quanam arte schismaticum illud, vti tu vocas, concilium discusseris?
Iulius. Dicam equidem, assequare si potes. Primum Imperatorem Maximilianum (sic enim vocant) vt est vnus omnium minime difficilis, tametsi per solennes nuntios concilium indixerat, tamen non dicendis modis ab instituto seduxi. Praeterea cardinalibus aliquot arte simili persuasi vt quod publicatis iam instrumentis statuerant, rursum accitis notariis ac testibus negarent.
Petrus. An istud licet?
Iulius. Quid ni liceat approbante summo Pontifice?
Petrus. Quid? Igitur si volet, iusiurandum iusiurandum non est, vt a quo passim quos vult liberat?
Iulius. Sed tamen vt ingenue dicam, erat id quidem paulo impudentius, verum non patebat via commodior. Deinde cum videbam futurum vt apud nonnullos inuidia concilii premerer, maxime quod sic esset indictum, vt non excluderer, sed suppliciter, inuitarer, rogarerque praesidere, vide quam iam technam repererim, superiorum secutus exemplum. Ipse vicissim ad concilium prouocaui, causans nec tempus nec locum satis esse idoneum quem illi praestituissent. Romae subito concilium indixi, quo neminem venturum arbitrabar Iulio non amicum, aut certe non obsecundaturum - sic enim eos multis exemplis docueram - ac protinus in hunc vsum complures cardinales creaui meis institutis accommodos.
Genius. Hoc est facinorosissimos.
Iulius. Rursum hoc concilium nisi indixissem, concilium non fuisset; et tamen haud quaquam expediebat rebus meis tantam episcoporum et abbatum turbam huc confluere, inter quos fieri non potest quin aliquot probi piique fuerint futuri; itaque monui, vt sumptibus parcerent et singulae regiones vnum aut alterum dumtaxat mitterent. Deinde cum ne hoc quidem satis tutum viderem, et paucos ex tot prouinciis ad magnum redituros numerum, denuo illis iam ad iter accinctis denuntiaui ne venirent, concilium in aliud tempus prorogandum, commentus ad id causas vtcunque probabiles. Atque iis artibus exclusis vniuersis, rursus anteuertens quem praescripseram diem, Romae concilium institui cum iis dumtaxat quos ad id paraueram. inter quos etiamsi qui futuri essent qui dissentirent a me, tamen illud certum habebam, Iulio neminem refragaturum, tanto armis et satellitibus superiori. Iam ad hunc modum ingentem inuidiam moui Gallicano illi concilio, dimissis quoquouersum litteris, in quibus de nostro sacrosancto concilio faciebam mentionem, concilium illorum execrans, conuenticulum Satanae, conciliabulum diaboli, schismaticam conspirationem subinde nominans.
Petrus. Oportet sceleratissimos fuisse cardinales auctores ac principes concilii.
Iulius. De moribus nihil queror. Sed caput huius negotii fuit Cardinalis Rothomagensis, qui nescio qua sanctimonia semper huc spectauit vt Ecclesiam redderet emendatiorem; idque fecit locis aliquot. Hunc mors eripuit, mihi tum rem faciens omnium gratissimam. Successit huic Cardinalis titulo Sanctae Crucis, Hispanus, vitae quidem inculpatae, sed rigidus, senex ec theologus: quod quidem genus hominum ferme solet esse infestum Romanis Pontificibus.
Petrus. Atqui homo theologus nihil habebat quod suo facto probabiliter obtexeret?
Iulius. Permulta. Aiebat enim nulla fuisse tempora inquietiora quam tum erant, nunquam Ecclesiae morbos magis intolerandos, itaque generali concilio succurrendum; me cum ad summum pontificium admitterer, sacramentis adactum vt secundo ab inito pontificatu anno concilium indicerem, et ita adactum, vt ne a cardinalium consessu possem absolui; deinde saepius a fratribus cardinalibus meis admonitum, rogatum, interpellatum a principibus, quiduis potius quam hoc in aurem admisisse, ita vt palam appareret Iulio viuo nunquam futurum concilium. Citabant exempla superiorum conciliorum; citabant leges aliquot pontificias, quibus ostendebant me cum meis detrectante concilium ad se ius indicendi deuolutum; ceteris item principibus conniuentibus indicendi munus ad Imperatorem Romanum, qui olim solus indicebat, et ad Gallorum Regem, qui praecipuus esset, pertinere.
Petrus. Num igitur in te nefanda dictu scribebant?
Iulius. Immo furciferi plus hic sapiebant quam volebam. Rem odiosissimam mira modestia tractabant, et non solum temperabant a maledictis, sed me nunquam nisi cum honoris praefatione nominabant, rogantes et obsecrantes per omnia sacra piaque, vt quod me dignum erat, [60] quodque iureiurando pollicitus essem, concilio indicto praesiderem, pariterque secum sanandis Ecclesiae malis operam commodarem. Nec dici potest quantum haec temperantia mihi conflarit inuidiae, praesertim cum omnia sua sacris litteris condirent; nam apparet eruditos aliquot ad id adhibitos. Addebant interim ieiunia, orationes, miram vitae frugalitatem, vt magis etiam me premerent opinione sanctitatis.
Petrus. Tu contra quo titulo concilium indixeras?
Iulius. Longe splendidissimo: ostendebam mihi in animo esse primum corrigere caput Ecclesiae, hoc est me ipsum, deinde principes Christianos, postremo plebem vniuersam.
Petrus. Bellam audio comoediam; sed iam expecto catastrophen. Iuuat audire quid theologi illi in Satanae conciliabulo statuerint.
Iulius. Indigna, abominanda; refugit animus commemorare.
Petrus. Obsecro tam nefanda?
Iulius. Prorsus impia, sacrilega, plusquam haeretica; quibus nisi manibus et pedibus obstitissem, immo armis pariter atque ingenio, actum erat de dignitate Ecclesiae Christianae.
Petrus. Tanto magis expecto quae sint ista.
Iulius. Ah horresco referens! Id agebant scelesti, vt Ecclesiam tot opibus ac tanta ditione florentem ad veteres illas sordes ac miseram frugalitatem reuocarent; vt cardinales, qui nunc vitae strepitu quosuis antecellunt tyrannos, ad paupertatem redigerentur; vt episcopi multo contractius viuerent, minus satellitum, minus alerent equorum. Decreuerant, ne passim cardinales absorberent episcopatus, abbatias, sacerdotia; ne quis vnus plures episcopatus complecteretur, istos qui per fas, vt aiebant, nefasque sexcenta, si possint, cumulant sacerdotia coercendos censebant, vt his essent contenti censibus qui frugali sacerdoti satis essent; ne quisquam crearetur summus Pontifex aut episcopus aut sacerdos interuentu nummorum aut respectu fauoris aut turpis obsequii, sed dumtaxat ex vitae meritis, quod si compertum esset, ilico submoueretur; vt liceret Romanum Pontificem palam facinorosum ab honore depellere; vt episcopi scortatores ac temulenti priuarentur administratione; vt sacerdotes palam facinorosi non solum sacerdotio, verum membro corporis mutilarentur; aliaque id genus permulta, nam omnia referre piget, quae prorsus eo tendebant, vti nos onerarent sanctimonia, diuitiis et imperio spoliarent.
Petrus. Quid igitur contra haec statuebatur in illo sacrosancto concilio Romano?
Iulius. Iam mihi videris oblitus id quod dixi, me nihil aliud agere voluisse concilii praetextu nisi vt clauum clauuo pellerem. Primus ille conuentus consumptus sollemnibus quibusdam ceremoniis ex auctoritate relictis, quas ob antiquitatem adhuc vtcunque placet obseruare etiamsi nihil ad rem pertinent, peracta sacra duo, alterum de sancta cruce, alterum de sancto spiritu, tanquam huius afflatu res ageretur; deinde recitata oratio plena laudum mearum. Proximo consessu quanta vi potui torsi fulmen in schismaticos illos cardinales, plus quam impium, plus quam sacrilegum, plus quam haereticum pronuntians quicquid illud esset quod aut iam statuissent aut statuere pararent. Tertio consessu eodem fulmine terrui Galliam nundinis a Lugduno translatis, et quibusdam Galliae partibus nominatim exceptis, quo magis alienarem a rege plebis animos, et aliquam inter ipsos seditionem excitarem. Atque haec statim acta, quo plus haberent auctoritatis bullis prodita, ad omnes misi principes, praesertim ad hos quos videbam in nostram factionem esse propensiores.
Petrus. At praeterea nihil actum?
Iulius. Id actum est quod volebam: vici, si modo nostra valebunt decreta. Tres illos cardinales qui perstiterunt in coeptis cardinalitia dignitate publicis ceremoniis priuaui; sacerdotiorum census aliis contuli, ne facile possent restitui; ipsos tradidi Satanae, libentius tamen ignibus traditurus si in manus meas incidissent.
Petrus. Attamen si vera narras, non paulo sanctiora videntur illius schismatici conciliabuli decreta quam tui sacrosancti concilii; vnde nihil adhuc video prodiisse, nisi minas tyrannicas, execrationes et astu mixtam crudelitatem. Si Satanas fuit illius auctor conciliabuli, propius videtur ad Christum accedere, quam spiritus ille nescio quis qui modo vestrum moderatus est concilium.
Iulius. Quin tu quid loquaris, etiam atque etiam vide: nam omnibus bullis meis execratus sum omnes quicunque illi conciliabulo quocunque modo fauerint.
Petrus. Miser, vt adhuc veterem illum spirat lulium! Sed quis tandem huius exitus negotii?
Iulius. Hoc equidem in statu reliqui; quorsum euasurum viderit fortuna.
Petrus. Nimirum schisma manet?
Iulius. Manet et quidem periculosissimum.
Petrus. Et tu quidem Christi vicarius schisma maluisti quam verum concilium?
Iulius. Vel trecenta schismata potius quam me velim in ordinem cogi et ad totius vitae reddendam rationem adigi.
Petrus. Ita tibi conscius?
Iulius. Quid id tua?
Petrus. Intelligo: non expediebat eam moueri camarinam. Sed penes vtros erit victoria?
Iulius. Istud fortunae est in manu; quamquam a nobis plus est pecuniarum. Gallus exhaustus est diutinis iam bellis; Anglus auri montes habet intactos adhuc. Illud indubitato possum vaticinan, si Gallus vicerit, id quod abominor, vertentur rerum nomina: sacrosanctum illud concilium Satanae conciliabulum erit; ego idolum Pontificis, non Pontifex; penes illos spiritus sanctus erit, nos spiritu Satanae fecerimus omnia. Verum mihi ingens fiducia est in relictis pecuniis ne haec fiant.
Petrus. At quid rei tandem incidit aduersus Gallos et horum regem, quem vestri maiores Christianissimi titulo decorarunt? Praesertim cum illorum praesidiis fatearis et vixisse te et ad istam plus quam imperialem coronam euectum, denique Bononiam et reliquas vrbes recepisse, domuisse Venetos omnibus inuictos. Quomodo tot tam recentium meritorum abolita memoria? Quomodo tot discissa foedera?
Iulius. Istam explicare fabulam perlongum fuerit. Verum vt summatim dicam, nihil a me nouatum est; sed quod iam olim animo parturieram, tum parere coepi. Quod antea rebus ita poscentibus dissimularam, tune aperui: Gallis nunquam ex animo bene volui, hoc tibi de tripode dictum puta, nec vllus Italus ex animo bene vult barbaris, non Hercule magis quam lupus agnis. Sed ego non Italus modo, verumetiam Genuensis, tantisper illis vtebar amicis, dum opus esset illorum ministerio, quandoquidem hactenus vtendum est opera barbarorum. Interea multa tuli, multa dissimulaui, multa finxi, denique nihil non et feci et passus sum; verum vbi iam res in eum propemodum locum deductae sunt, in quem volebam, supererat vt vere Iulium agerem, totamque illam barbarorum faecem Italia submouerem.
Petrus. Cuiusmodi beluae sunt isti quos vocas barbaros?
Iulius. Homines sunt.
Petrus. Homines igitur, at non Christiani?
Iulius. Et Christiani, sed quid hoc ad rem pertinet?
Petrus. Ergo Christiani quidem, sed absque legibus, absque litteris agrestem degentes vitam?
Iulius. Immo rebus istis maxime florent illi; quin insuper, id quod illis imprimis inuidemus, opibus.
Petrus. Quid igitur sibi vult barbari cognomen? Quid mussas?
Genius. Dicam huius vice. Itali cum sint ex omni barbarissimarum nationum colluuie conflati confusique, non aliter quam sentina quaedam, tamen e gentilium litteris hanc imbiberunt insaniam, vt extra Italiam natos barbaros appellent; quod quidem cognominis apud illos contumeliosius est quam si parricidam dicas aut sacrilegum.
Petrus. Ita videtur. Atqui cum pro omnibus hominibus mortuus sit Christus, nec apud illum sit vllius personae respectus, cumque te Christi vicarium profitereris, cur non omnes complectebaris eodem animo, quos non discreuit ipse Christus?
Iulius. Equidem et Indos et Afros et Aethiopes et Graecos complecti cupiam, si modo numerent et principem agnoscant vectigalibus. Verum hos omnes recidimus digne, et proxime Graecos, quod homines nimium tenaces parum agnoscerent Romani Pontificis maiestatem.
Petrus. Ergo Romana sedes totius orbis veluti horreum est?
Iulius. Magnum vero si omnium metamus carnalia, cum omnibus nostra spiritalia seminemus?
Petrus. Quae narras spiritalia? Nam adhuc quidem praeter mundana nihil audio. Fortasse doctrina sacra trahis ad Christum?
Iulius. Sunt qui contionentur si velint, nec eos prohibemus, modo ne quid dicant aduersus maiestatem nostram.
Petrus. Quid igitur?
Iulius. Quid igitur? Cur regibus datur quicquid exegerint, nisi quia his acceptum referunt singuli quicquid possident, etiamsi nihil ab illis acceperint? Ita quicquid est sacri vsquam nobis imputandum est, etiamsi totam stertamus vitam. Quamquam praeter ista largissime donamus indulgentias exigua pecuniola; dispensamus in rebus grauissimis non maxima summa; passim omnibus obuiis benedicimus, idque gratis.
Petrus. Equidem nihil horum intelligo. Sed redi ad id quod institutum erat: quamobrem tua sanctissima maiestas tantopere barbaros horreat, vt coelum terrae miscendum duxeris, quo illos ab Italia depelleres?
Iulius. Dicam: superstitiosum est cum omne barbarorum gemis, tum praecipue Gallorum; nam cum Hispanis non pessime nobis conuenit, siue linguam spectes, siue mores; quamquam hos quoque submotos volebam, quo prorsus nobis liceret more nostro agere.
Petrus. Colunt praeter Christum et alios deos?
Iulius. Immo Christum ipsum nimis anxie colunt. Antiquis quibusdam et iampridem obsoletis vocabulis mirum est quam adhuc nomines stultissimi permoueantur.
Petrus. Forte magicis?
Iulius. Nugaris; immo simonia, blasphemia, sodomia, veneficio, sortilegio.
Petrus. Bona verba!
Iulius. Itidem vt tu nunc abominaris, et isti.
Petrus. Omitto nomina; at res sunt apud vos, vt ne dicam apud vllos Christianos?
Iulius. Sane barbari non ipsi vacant vitiis, sed cum diuersis laborant; nostra execrantur, suis blandiuntur; nos contra nostris blandimur, illorum abominamur. Nos abominandum probrum ducimus, ac per fas nefasque fugiendam paupertatem; illi vix Christianum esse existimant opibus frui, vel sine fraude quaesitis. Nos ebrietatem nec nominare audemus (quamquam hac quidem in parte non ita vehementer ab illis dissentiam, si cetera conueniant); at Germani leue putant erratum et festiuum magis quam sceleratum. Vsuram vehementer execrantur illi; at apud nos nullum hominum genus aeque necessarium Ecclesiae Christi. Venerem praeposteram vsque adeo spurcam ducunt illi, vt si quis vel nominet modo, et aerem et solem existiment pollui; nobis longe diuersa sententia est. item simonia iam olim e rerum natura sublatum vocabulum, velut vmbram adhuc formidant illi, et antiquatas iam veterum leges mordicus tenent; nos alio spectamus. Atque huiusmodi permulta sunt alia, in quibus nobis non conuenit cum barbaris. Proinde cum iam simus tam dissimili vitae instituto, procul arcendi sunt a nostris mysteriis, magis suspecturi si nesciant. Nam si semel intellexerint arcana curiae nostrae, protinus euulgant, et nescio quo pacto ad vitia reprphendenda sunt oculatissimi; scribunt maledicentissimas ad suos litteras; clamitant passim apud nos non esse sedem Christi, sed sentinam Satanae; de me disputant, num sic assecutus pontificium, sic viuens, pro Pontifice sim habendus; atque ita primum minuunt nostram apud ignotos sanctitatis opinionem, simul et auctoritatem, qui ante nihil de nobis audierant, nisi quod Christi vicem gereremus, et proximam atque adeo parem Deo potestatem teneremus. Atqui his e rebus intolerabilis Ecclesiae Christianae iactura nascitur: dispensationes et pauciores et minoris vendimus; minor census redit ex episcopatibus et sacerdotiis et abbatiis; vulgus, si quid exigitur, malignius dat; breuiter, vndecunque parcior quaestus et steriliores nundinae; postremo fulmina quoque nostra minus ac minus horrent. Quod si semel eo processerint audaciae vt dicant sceleratum Pontificem nihil agere, ac fulmen minasque contempserint, nobis ad famena plane redierit res. Quod si procul abfuerint (ita ingenium est barbarorum), impensius venerabuntur, nosque litteris commode scriptis ex animi sententia rem geremus.
Petrus. Non optime vobiscum agitur, si hinc pendet auctoritas apostolica, vt vita ignoretur, nesciantur technae. Nos nihil aliud opt.tbamus, nisi vt vniuersis esset cognitum quicquid vel in c.ubiculis ageremus; atque ita demum plurimi fiebamus, si vere innotuissemus. Verum illud expedi, adeo religiosos principes nunc habet mundus, tantaque est apud illos sacerdotum reuerentia, vt ad vnius, atque adeo talis nutum ad arma descenderint vniuersi? Nam meis quidem temporibus hos infestissimos hostes patiebamur.
Iulius. Quantum ad vitam attinet, non sunt admodum superstitiosi Christiani. Nos plane contemnunt ac pro nugamentis habent, nisi quod aliquot ex his infirmiores nonnihil metuunt terrificum illud fulmen excommunicationis; nec hi tanien periide re atque opinione commouentur. Sunt qui nos tras opes vel sperant vel metuunt, eoque nonnihil nostrae deferunt auctoritati. Quibusdam persuasum, ingens aliquod infortunium manere hos qui sacerdotib is qualibuscunque negotium facessunt. Omnes ferme, vt sint ciuiliter educati, nonnihil tribuunt ceremoniis, praesertim a nobis prouocati; nam ceremoniae ceu fabulae quaedam vulgo dantur. Ceterum res interim serio agitur. Nos illos magnificis titulis decoramus, etiamsi sint sceleratissimi: hunc "catholicum" appellantes, illum "serenissimum", alium "illustrissimum", alium "augustum"; omnes "dilectos filios" nominamus. Illi vicissim nos "sanctissimos patres" in suis litteris vocant, et aliquoties ad oscula pedum se submittunt; et vbi non multum negotii vertitur, cedunt nonnunquam auctoritati nostrae, quo sibi pietatis opinionem apud vulgus parent. Nos illis rosas mittimus consecratas, tiaras, gladios, et illorum dignitatem maximis bullis confirmamus; illi vicissim mittunt equos, milites, pecuniam, nonnunquam et pueros, atque ita mutuum, quod aiunt, muli scabunt.
Petrus. Si tales sunt, nondum intelligo quo pacto potueris summos reges ad grauissima bella concitare, praesertim ruptis tot foederibus.
Iulius. Atque si nunc assequi possis ea quae dicam, intelliges ingenium plus quam apostolicum.
Petrus. Adnitar equidem quoad potero.
Iulius. Illud in primis mihi studio fuit, omnium gentium ac praecipue principum ingenia, mores, affectus, opes et conatus pernosse, cui cum quo conueniat, cui cum quo dissidium sit; deinde his omnibus ad nostram commoditatem vti. Principio Gallos facile concitauimus in Venetos, quod inter hos intercederet vetus atque antiqua simultas; deinde sciebamus eam gentem auidam imperii prorogandi, et Veneti illorum quoque nonnullas vrbes occuparant: itaque meum negotium cum illorum negotio miscui. Tum Imperator quamquam alioqui non admodum amicus Gallo, tamen quia non erat alia spes a Venetis recipiendi quae tenebant (tenebant autem vrbes aliquot egregias), pro tempore se huic bello adiunxit. Deinde cum non placeret Gallos supra modum crescere (res enim successerat felicius quam volebam), primum Hispaniarum regem in eos extimulaui; primum hominem non fidei adamantinae, deinde cuius magnopere referebat vtcunque premi Gallorum potentiam, cum ob alia multa, tum praecipue ne quando ditione Neapolitana excluderetur. Ad haec Venetos, tametsi non probarem, ficte tamen in gratiam recepi, vt hos quoque recentis cladis dolore exacerbatos in Gallos immitterem. Rursum Imperatorem, quem paulo ante cum Gallis coniunxeram, ab illis distraxi; idque partim pecuniis, quae apud hominem egentem semper valent plurimum, partim litteris et nuntiis renouato veteri in Gallos odio, quo vir ille mirum quam semper flagrarit, etiamsi deerat vlciscendi facultas. Iam Anglis sciebam genuino odio esse in Gallorum gentem, et in iis coniunctissimos Scotos; ad haec intelligebam nationem praeferocem et belli cupidam, idque potissimum praedandi spe; tum etiam superstitiosam aliquantulum, quod longissime absit a Roma; postremo id temporis noua libertate (quae tandem illis morte regis omnium seuerissimi contigerat) insolentes ac paene tumultuantes, vt facile iam possent ad quamuis insaniam extimulari, quodque maxime volebam. Accessit ad opportunitatem rerum mearum rex admodum adulescens, vel puer potius et nuper regno potitus, ingenio acri viuidoque ac vere iuuenili, hoc est inquieto et bellicoso, nec aetate tantum ambitiosus, et ad res non mediocres erectus; qui iam tum a primis annis huc spectasse dicebatur, vt Gallos adoriretur armis; super omnia affinis erat Hispano regi, quem iam ad arma traxeram. Hisce rebus omnibus vsus sum ad Ecclesiae commoditatem; ac sexcentis litteris non absque ingenio scriptis tandem inuolui principes bello omnium grauissimo. Neque vero quemquam ceterorum intentatum re�qui, neque regem Hungarorum, neque Lusitaniae, neque Burgundionum regibus parem ducem. Verum quia ad hos nihil harum rerum attinebat, perpellere non quiui; et sciebam his tumultuantibus neminem ceterorum quieturum. Hi igitur cum suo morem gererent animo, tamen honestissimum titulum acceperunt a nobis, vt quo maiorem cladem inferrent populo Christiano, hoc religiosius viderentur Ecclesiam Dei protegere. Atque vti magis admireris vel ingenium meum vel felicitatem, belligerabatur id temporis Hispaniae rex cum Turcis incredibili rerum successu maximoque suo quaestu, et tamen illis omnibus omissis in Gallum vniuersas vires conuertit. Ad haec Imperator non foederibus modo multis, verumetiam beneficiis immensis deuinctus erat Gallis, vel hoc nomine, quod horum sumptu operaque suas in Italia ciuitates recepisset. Et hic erat quod ageret: nempe vt sua tueretur, iam enim Patauium desciuerat; et in Burgundia, nempe vt Geldros hostes grauissimos, in quos belli suscipiendi fuerat auctor, a nepote suo Burgundionum principe depelleret. Et tamen effeci, vt suis omissis meum ageret negotium. Tum nulla gens est apud quam minus valeat summi Pontificis auctoritas quam Anglorum (id quod protinus liquebit, siquis diui Thomae Cantuariensis episcopi vitam ac veterum regum constitutiones euoluerit); ea tamen gens, alioqui exactionum impatientissima, passa est propemodum se deglubi. Mirum autem quomodo sacerdotes quoque, qui nobis consueuerant quicquid possunt subtrahere, eo adduxerim vt regi tributum numerarent, haud perpendentes cuiusmodi fenestram regibus in posterum aperuerint; quamquam nec ipsi reges satis animaduertebant quod exemplum induxerint aduersus seipsos, nempe vt liceat postea Romano sacrifico regno mouere quem oderit principem. Et rex adolescens maiori etiam motu rem aggressus est quam volebam aut quam iusseram, tametsi malebam in hanc peccari partem. Iam vero longum fuerit explicare sigillatim, quibus artibus eos principes ad tam periculosum bellum excitarim in Christianos, quos nullus vnquam Pontifex vel in Turcas potuit excitare.
Petrus. At fieri potest, vt bellorum incendium per te suscitatum vniuersum denique mundum corripiat.
Iulius. Corripiat sane, modo Romana sedes dignitatem et possessiones tueatur suas; tametsi conatus sum omnem belli molem ab Italis in barbaros reiicere; dimicent illi quantum libet, nos spectabimus et fortassis illorum fruemur insania.
Petrus. Pertinet hoc ad pastorem et patrem sanctissimum et Christi vicarium?
Iulius. Cur excitant schisma?
Petrus. Atqui peccata nonnunquam ferenda sunt, si plus malorum est a medela. Deinde si tu concilium admisisses, non erat locus schismati.
Iulius. Bona verba! Ego sexcenta bella malim quam concilium. Quid si me submouissent a pontificio veluti simoniacum et negotiatorem pontificii, non Pontificem? Quid si omnem vitam meam perdidicissent prodidissentque in vulgus?
Petrus. Etiam si verus Pontifex esses, tamen satius erat honori cedere quam tantis orbis Christiani malis tuam dignitatem tueri; si modo dignitas est episcopatus indigno commissus, ac ne commissus quidem, sed emptus et arreptus. Vnde illud mihi obiter venit in mentem, te consilio quodam diuino Gallis extitisse pestem, qui prius Ecclesiae te pestem inuexerunt.
Iulius. Per triplicem coronam meam iuro, perque meos clarissimos triumphos, si mihi bilem moueris, senties et tu vim Iulii.
Petrus. O phreneticum! Verum hactenus nihil audio, nisi ducem non ecclesiasticum, sed mundanum, nec mundanum tantum, sed ethnicum, immo ethnicis sceleratiorem. Gloriaris te plurimum potuisse ad discindenda foedera, ad inflammanda bella, ad strages hominum excitandas. Ista Satanae potestas est, non Pontificis. Qui Christi vicarium se facit, eum oportet ad illius exemplar quam proxime accedere. Est in illo summa potestas, sed cum summa bonitate coniuncta; est summa sapientia, sed simplicissima. In te potestatis imaginem video cum summa malitia summaque stultitia copulatam. Quod si malorum princeps diabolus vicarium sibi cupiat subrogare, quem potius asciscat quam tui similem? Dic vbi virum apostolicum egeris?
Iulius. Quid magis apostolicum quam augere Christi Ecclesiam?
Petrus. Atqui si Ecclesia est populus Christianus, Christi spiritu conglutinatus, subuertisse mihi videris Ecclesiam, qui orbem vniuersum ad teterrima bella concitaris, quo tu impune malus et pestiiens esses.
Iulius. Nos Ecclesiam vocamus sacras aedes, sacerdotes, et praecipue curiam Romanam, me in primis, qui caput sum Ecclesiae.
Petrus. At Christus nos ministros fecit, se caput, nisi nunc secundum caput accreuerit. Sed quibus tandem aucta est Ecclesia?
Iulius. Nunc ad rem accedis; itaque dicam. Illa olim famelica et pauper Ecclesia nunc adeo floret ornamentis omnibus.
Petrus. Quibus? Ardore fidei?
Iulius. Rursum nugaris.
Petrus. Sacra doctrina?
Iulius. Obtundis.
Petrus. Contemptu mundi?
Iulius. Sine me dicere. Veris inquam ornamentis; nam istaec verba sunt.
Petrus. Quibus igitur?
Iulius. Palatiis regalibus, equis et mulis pulcherrimis, famulitio frequentissimo, copiis instructissimis, satellitiis exquisitis,
Genius. Scortis formosissimis, lenonibus obsequentissimis.
Iulius. Auro, purpura, vectigalibus, vt nullus regum non humilis ac pauper videatur si cum Romani Pontificis opibus strepituque conferatur, nemo tam ambitiosus, quin se victum agnoscat, nemo tam lautus, quin suam condemnet frugalitatem, nemo tam nummatus, nec faenerator, quin nostris inuideat opibus. Haec inquam ornamenta et tutatus sum et auxi.
Petrus. Sed dicito mihi, quis omnium primus istis ornamentis et inquinauit et onerauit Ecclesiam, quam Christus purissimam pariter et expeditissimam esse voluit?
Iulius. Quid istud ad rem attinet? Certe quod est caput, tenemus, possidemus, fruimur; quamquam aiunt Constantinum quendam vniuersam imperii sui maiestatem in Syluestrum Romanum Pontificem transfudisse, phaleras, equos, currus, galeam, balteum, paludamentum, satellitium, enses, coronas aureas, et auri quidem purissimi, exercitus, machinas bellicas, vrbes, regna.
Petrus. Et extant istius munificentiae certa monumenta?
Iulius. Nulla praeter paleam vnam decretis admixtam.
Petrus. Fabula fortassis est.
Iulius. Id vel ex meipso coniicio. Quis enim sanus tam magnificum imperium cederet vel patri? Sed tamen valde libet credere, et curiosis haec refellere conantibus silentium magnum minis indicimus.
Petrus. Atqui nihil adhuc audio nisi mundum.
Iulius. Tu fortasse veterem illam Ecclesiam adhuc somnias, in qua tu cum famelicis aliquot episcopis frigidum sane pontificem agebas, paupertati, sudori, periculis ac mille obnoxius incommodis. Iam aetas in melius commutauit omnia. Alia longe res nunc est Romanus Pontifex; tu nomine tituloque dumtaxat eras Pontifex. Quid si nunc videres tot sacras aedes regiis extractas opibus, tot vbique sacerdotum milia, plerosque censu amplissimo, tot episcopos armis et opibus summis pares regibus, tot splendidissima sacerdotum palatia; praecipue vero si nunc Romae videas tot purpuratos cardinales, legionibus famulorum stipatos, tot equos plus quam regios, tot mulos bysso, auro, gemmis ornatos, aliquot soleis etiam aureis et argenteis calceatos? Iam si summum Pontificem conspiceres sublimen in aurea sella militum humeris vehi, ad manum motam passim omnes adorantes; si crepitum audires bombardarum, si clangorem tubarum, si bombos classicorum, si fulmina machinarum videres, si populi applausus, si acclamationes, si omnia taedis collucentia, si summos etiam principes ad beatorum oscula pedum vix admitti; si spectasses Romanum illum sacerdotem pede coronam auream imponentem Imperatori Romano, qui rex est regum omnium (si quid modo valent iura scripta), quamquam nihil obtinet nisi magni nominis vmbram: haec inquam si vidisses audissesque, quid tandem diceres?
Petrus. Tyrannum plus quam mundanum videre me, Christi hostem, Ecclesiae pestem.
Iulius. Secus loquereris. Si vel vnum meorum triumphorum spectasses, vel eum quo Bononiam sum inuectus, vel quem egi Romae subactis Venetis, vel quo Bononia fugiens Romam sum reuectus, vel quem hic egi postremum, Gallis praeter omnem spem fusis apud Rauennam; si mannos, si caballos, si militum armatorum aciem, si ducum ornamenta, si delectorum spectacula puerorum, si faces vndique lucentes, si ferculorum apparatum, si pompam episcoporum, si cardinalium fastum, si trophaea, si manubias, si in coelum reboantes plebis ac militum acclamationes, si plausu perstrepentia omnia, si lituorum cantum, tubarum tonitrua, bombardarum fulmina, si sparsos in populum nummos, si me veluti numen quoddam sublimen ferri spectasses, totius pompae caput et auctorem: tum Scipiones, Aemilios, Augustos sordidos ac frugales dixisses prae me.
Petrus. Ohe! Satis triumphorum, gloriosissime miles! Immo illos, licet ethnicos, odio tui complector, qu icaesis tua causa tot Christianorum milibus triumphos agebas sanctissimus in Christo pater, tot legionibus interitus auctor extitisti, qui ne vnam animulam neque verbo neque vita Christo lucrifeceris. O paterna viscera! O dignum Christi vicarium, qui semetipsum impendit vt omnes seruaret! Tu vt vnum pestilens defenderes caput, totius orbis exitium accersisti.
Iulius. Ista loqueris, quod inuideas gloriae nostrae, dum perspicis quam humilis fuerit tuus episcopatus cum nostro collatus.
Petrus. Audes, impuacns, tuam gloriam cum mea conferre? Tametsi mea gloria Christi gloria est, non mea. Primum omnium si mihi das Christum optimum esse verumque principem Ecclesiae, ipse mihi claues regni dedit, ipse pascendas oues commisit, ipse meam fidem suo praeconio approbauit: te pecunia, te studia mortalium, te fraudes fecere Pontificem, si modo Pontifex is appellandus est. Ego tot animarum milia Christo lucrifeci; tu tot in exitium traxisti. Ego Romam antea gentilem primus Christum docui; tu Christianae iam gentilitatis extitisti magister. Ego vel vmbra corporis sanabam aegrotos, liberabam a daemonio vexatos, ad vitam reuocaui defunctos, et quacunque inciderem, beneficiis implebam omnia. Quid simile tui habuere triumphi? Poteram verbo quem voluissem tradere Satanae, et quantum potuerim, experta est Saphira cum suo marito; tamen quicquid habebam potestatis, in vtilitatem omnium consumpsi; tu omnibus inutilis, si quid poteras (immo et quod non poteras?) ad publicam orbis perniciem vertisti.
Iulius. Demiror cur in catalogo gloriarum tuarum non haec etiam addis, pauperiem, vigilias, sudores, tribunalia, carceres, vincula, probra, plagas, cruces denique.
Petrus. Recte admones; nam istis de rebus iustius gloriabor quam de miraculis. Horum nomine Christus nos iussit gaudere et exultare; horum nomine nos beatos vocauit. Ita Paulus, collega quondam meus, cum sua iactat facinora, non commemorat vrbes armis expugnatas, non legiones ferro caesas, non orbis principes ad bella concitatos, non fastus tyrannicos; sed naufragia, vincula, flagra, pericula, insidias: hic est triumphus vere apostolicus, haec est gloria Christiani ducis. Iactat ille quos genuerit Christo, quos ab impietate retraxerit, non quot ducatorum milia congesserit. Denique nos cum Christo perpetuum iam agentes triumphum laudibus prosequuntur et mali; te nemo non execrabitur, nisi vel tui similis vel adulator.
Iulius. Rem inauditam audio.
Petrus. Credo; nam qui tibi fuisset otium euangelicas euoluere litteras, Pauli measque epistolas lectitare, tot legationibus, tot foederibus, tot rationibus, tot exercitibus, tot triumphis occupato? At ceterae quidem artes omnes animum desiderant sordidis vacuum curis; Christi vero disciplina pectus requirit ab omni contagio terrenae sollicitudinis purgatissimum. Nec enim tantus magister e coelo descendit in terras, vt facilem aliquam aut vulgarem philosophiam traderet mortalibus. Non otiosa neque secura professio est esse Christianum. Voluptates omnes ceu venenum aspernari, diuitias perinde vt lutum calcare, vitam pro nihilo ducere: haec est Christiani hominis professio. Haec quoniam intoleranda videntur iis qui Christi spiritu non aguntur, ad inania quaedam vocabula merasque ceremonias deflectunt, et factitio capiti Christi factitium addunt corpus.
Iulius. Quid tandem mihi boni reliquum facis, si me nummis exuis, si regno spolias, si nudas faenore, si voluptatibus abdicas, si vita denique priuas?
Petrus. Quin tu igitur ipsum Christum infelicem pronuntias, qui cum esset omnium summus, ludibrium factus est omnium? In paupertate, sudoribus, ieiuniis, in fame vitam omnem peregit; denique morte omnium probrosissima defunctus est.
Iulius. Inueniet fortasse qui laudet, qui imitetur neminem, his sane temporibus.
Petrus. Atqui hoc ipsum denique laudare est imitari. Quamquam Christus non orbat suos bonis, sed pro falsis bonis veris et aeternis locupletat; at non locupletat nisi prius omnibus huius mundi bonis abdicatos ac repurgatos. Vt ipse totus erat coelestis, ita corpus suum, hoc est Ecclesiam sui, simillimam esse voluit, id est a mundi contagiis alienissimam. Alioqui qui posset esse idem cum illo qui sedet in coelis, si terrenis adhuc faecibus immergatur? Verum vbi fuerit excussum ab omnibus huius mundi commodis atque etiam, quod amplius est, affectibus, tum denique Christus suas explicat opes, pro relictis mellitis (immo multa aloe tinctis) voluptatibus coelestium gaudiorum gustum impertit, pro relictis opibus longe praestantiores.
Iulius. Quas obsecro?
Petrus. Ni tu vulgares opes putas prophetiae donum, donum scientiae, donum miraculorum; nisi vilem putas Christum ipsum, quem quisquis habet, in ipso possidet omnia; postremo nisi nos hic pauperem agere vitam putas. Ita quo quisque in mundo est afflictior, hoc vberius deliciatur in Christo; quo in mundo pauperior, hoc in Christo locupletior; quo in mundo deiectior, hoc in illo sublimior et honoratior; quo minus viuit in mundo, hoc magis viuit in Christo. Verum cum totum corpus suum purissimum esse voluit, tum praecipue ministros, hoc est episcopos; et inter hos quo quisque maior est, hoc sit Christo similior et ab omnibus mundi commodis expeditior et exoneratior. Nunc contra video eum, qui Christo proximus atque adeo par haberi vult, omnium maxime rebus sordidissimis immersum, pecuniis, ditionibus, copiis, bellis, foederibus, vt ne quid interim de vitiis dicam. Et postea cum sis alienissimus a Christo, Christi tamen titulo ad tuam abuteris superbiam, et illius praetextu qui regnum mundi despexit mundanum tyrannum agis, et verus Christi hostis agis honorem Christo debitum. Benedicis aliis, ipse maledictus; aperis aliis coelum, vnde ipse procul exclusus es; consecras execratus; excommunicas, cui nihil est cum sanctis commune. Quid enim inter te et Turcarum ducem, nisi quod tu Christi vocabulum praetexis? Certe mens eadem, consimiles vitae sordes: tu maior orbis pestis.
Iulius. At ego cupiebam Ecclesiam omnibus bonis exornatam. Sed Aristotelem aiunt tres bonorum ordines constituere, quorum quaedam sunt fortunae, quaedam corporis, quaedam animi: itaque nolebam bonorum ordinem inuertere; a fortunae bonis coepi; fortasse paulatim ad animi bona venturus, nisi praematura mors terris me eripuisset.
Petrus. Praematura sane, nempe septuagenarium! Quamquam quid opus erat aquam igni miscere?
Iulius. Atqui si desunt ista commoda, vulgus nos non pili faciet: quin nunc quoque metuunt et oderunt. Atque ita tota respublica Christiana collaberetur, ni contra vim inimicorum sese tueri queat.
Petrus. Immo si Christianorum vulgus conspiceret in te veras Christi dotes, nempe vitae sanctimoniam, sacram doctrinam, caritatem flagrantem, prophetiam, virtutes, hoc te magis suspiceret, quo a mundi commodis intelligeret mundiorem; et Christiana respublica latius floreret, si puritate vitae, si contemptu voluptatum, diuitiarum, imperii, mortis gentilibus esset admiranda. Nunc non solum contracta est in angustissima, verumetiam si diligentius excutias, plerosque nomine dumtaxat inuenies Christianos. Quaeso te, non reputabas tecum, cum esses summus Ecclesiae pastor, quibus modis nata esset Ecclesia, quibus aucta, quibus constabilita? Num bellis, num opibus, num equis? Immo patientia, sanguine martyrum et nostro, carceribus, flagris. Tu Ecclesiam dicis auctam, cum humana dicione onerati sunt illius ministri; ornatam vocas, cum mundi muneribus et deliciis inquinatur; defensam appellas, cum pro sacerdotum peculio mundus vniuersus bellis perniciosissimis conflictatur; florentem dicis, cum mundi voluptatibus ebria est; tranquillam, cum nemine reclamante diuitiis, immo vitiis fruitur; atque his titulis principibus imposuisti, qui te praeceptore docti magna sua latrocinia ac furiosos conflictus "Christi defensionem" vocant.
Iulius. Atqui ista nunquam ante hac audiui.
Petrus. Quid igitur docebant te contionatores?
Iulius. Ab illis quidem nihil nisi meras laudes audiebam; phaleratis verbis mea praeconia detonabant; me Iouem fulmine concutientem omnia, me verum quoddam numen esse praedicabant, publicam orbis salutem, aliaque id genus permulta.
Petrus. Nec mirum sane nullum extitisse qui te condiret, cum tu sal esses insulsus et fatuus. Nam id proprium apostolici viri munus, alios docere Christum, idque purissime.
Iulius. Non aperis igitur?
Petrus. Cuiuis potius quam tali pesti. Nam tibi quidem omnes excommunicati sumus. Sed vis consilium non malum? Habes manum hominum strenuorum; habes pecuniam immensam; es ipse bonus aedificator; extrue tibi nouum aliquem paradisum, sed probe munitum, ne possit a cacodaemonibus expugnan.
Iulius. Immo faciam quod me dignum est, operiar menses aliquot, et auctis copiis meis vi deturbabo vos istinc, nisi in deditionem venietis. Neque enim dubito quin breui sint ad me e bellorum stragibus sexaginta hominum milia peruentura.
Petrus. O pestem! O miseram Ecclesiam! Sed heus Genie! Nam tecum magis libet confabulan quam cum isto teterrimo monstro.
Genius. Quid est?
Petrus. Sunt istiusmodi ceteri quoque episcopi?
Genius. Bona pars huius est farinae; verum hic omnium antesignanus.
Petrus. Tu videlicet hominem ad tot excitasti flagitia?
Genius. Ego minime; immo adeo praecurrebat, vt ipse vix alis adiutus assequi possem.
Petrus. Sane non miror, si huc tam pauci adueniunt, cum huiusmodi pestes Ecclesiae gubernaculis assideant, quandoquidem vulgus vtcunque sanabile esse vel hinc coniicio, quod ob solum Pontificis titulum tam spurcae cloacae defert honorem.
Genius. Rem ipsam dicis. Sed iamdudum innuit mihi meus imperator, et baculum mouet. Itaque vale!