Jump to content

Dialogus Inter Deum et Peccatorem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogus Inter Deum et Peccatorem
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus
DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM.

Quia pius et misericors Dominus, fratres charissimi, permittit, imo gratum ei, a miseris se mortalibus invocari, erigitur mihi quoque audacia, licet indigno et peccatori, clamandi ad Deum voce magna, et ipsius clementiam invocandi. Non igitur onerosum sit vobis, quia proficere poterit Domino adjuvante ad poenitentiae fructum, quasi dialogum in auribus charitatis vestrae constituam quoddam colloquium inter peccatorem et Deum. Non enim dedignatur Altissimus hujusmodi colloquia servorum suorum, dicente ad eum Job: "Loquere et ego respondebo tibi, aut certe ego loquor et tu responde mihi (Job XIII)." Ipso itaque attendente de coelo et residente in excelso gloriae suae, tanquam immutabili Deo apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio, ego prostratus in terra et adhaerens humiliter pavimento, tanto competentius personam assumam peccatoris in hoc colloquio, quanto prae caeteris reum et culpabilem immundum et peccatorem esse me fateor et agnosco. Incipiens ergo et aperiens mentis meae desiderium sic loquor verbis meis ad eum:

PECCATOR AD DEUM.

Deus aeterne, cujus natura bonitas, et opus misericordia est, qui etiam cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, quibus verbis digne te potero invocare ut et tu digneris invocantem misericorditer exaudire? Scio quia Redemptor meus, Filius tuus, doctor veritatis et sapientiae, cum ad eum diceret unus ex discipulis suis: Domine, doce me orare; ait: "Dicite: Pater noster qui es in coelis (Luc. II) ." Si igitur, Domine, sic orando invocavero te, poterone percipere quod verbum illud a fideli propheta tuo probatum in me impleatur?

DEUS AD PECCATOREM.

Pro certo quod sic orare docuit te Filius consubstantialis mihi et coaeternus; sed quia tu temetipsum mihi non exhibes sicut filium, non potes in oratione praedicta digne invocare me sicut patrem. Nam ex persona mea dicit propheta: "Si ego Pater, ubi est amor meus? (Malac. I.)" Si autem me tanquam Patrem, homo quem creavi, diligeres, mandata mea tanquam filius qui patrem diligit custodires; exhibitio enim operis, probatio est dilectionis. Sed consideranti mihi omne genus hominum et universum statum in carne viventium, rarus occurrit in praelatis et subditis, in regibus et ministris, in claustralibus et professis, in dominis et servis, in clericis et laicis, qui adimpleat meam voluntatem in exsequendis mandatis meis, et tanquam patri amorem exhibeat mihi filialem. Omnis sexus et aetas corrupit viam suam, ut eat post concupiscentias suas contemnendo universam traditionem evangelicam et doctrinam.

PECCATOR AD DEUM.

Mirabilis facta est scientia tua, Domine, contra me, et non potero ad eam. Claudis os meum et obstruis rationibus tuis, ut ad invocationem tuam prosilire non audeam verbis orationis praefatae. "Loquor tamen ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII)," mutabo verbum, si forte digna inveniatur invocatio mea in auribus tuis; assumam ad te invocandum illam orationem fidelis prophetae tui David, cui perhibuisti testimonium tuum dicens: Inveni virum secundum cor meum (Psal. LXXXVIII). Sic enim orando clamabo ad te, Domine: "Miserere mei." Et itidem ego dixi: "Domine, miserere mei;" et alibi: "Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam (Psal. IV)."

DEUS AD PECCATOREM.

Non bene sonat oratio illa in ore tuo, quia non habes me pro Domino, quia non times me sicut servus timere debet dominum suum, licet diffiteri non possis te servum meum. Ego quidem qui per prophetam dixi contra filios inobedientiae: "Si ego Pater, ubi est amor meus? (Malac. I)" per eumdem clamavi contra servos qui sunt sine timore: "Si ego Dominus, ubi est timor meus? (ibid.)" Quod autem non timeas me, vel non habeas me pro Domino, de facili tibi probo. Si enim esses in aliquo loco secreto solus cum sola muliere aliqua, quam valde diligeres, paratus et valde accensus in eam ut libidinem corporalem impleres, nonne si aliquis quem tu formidares irrumperet, statim dimitteres opus incoeptum, et fugeres prae timore illius, vel saltem ne videreris ab illo prae verecundia et timore seu pudore, si posses, ad latibulum aliquod convolares? Pro me vero non dimittis vicinis oculis talia operari, cui etiam displicere, et ne facias, inhibere cognoscis? De me enim ait propheta: "Nunquid Deus e vicino?" (Jer. XXIII.) En Deus a longinquo ego sum. Nunquid si absconderit se homo, ego non videbo eum? Unde magis illum quam me timere convinceris; imo illum metuere tanquam dominum, qui similis est tibi homo mortalis et corruptibilis; et me, qui sum omnipotens et aeternus, et velis nolis, Dominus tuus, contemnere comprobaris. Non ergo digne convenit tibi ut sic invoces me dicendo, Domine, miserere.

PECCATOR AD DEUM.

Convincis me * Domine, evidenter et concludis argumentando irrefragabiliter. Ad hoc cum loquor ad Dominum meum homo ego putredo, et filius hominis vermis, occurrit, Domine, menti meae oratio illa peccatoris et publicani, quam tu misericors acceptasti, cum orans in templo et nolens levare oculos in coelum, percuteret pectus suum, dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII)." Ipsius exemplo et similibus verbis ad te clamabo, si forte sic invocantem exaudias, et propitieris peccato meo, multum est enim.

DEUS AD PECCATOREM.

Si Dominus Deus tuus ego sum, qui solus certe sum, omnino irrisorie ad me clamare videris, utens ad invocandum me verbis orationis praedictae; cum aliud sit praeter me quod colis ut Deum, ad quod principaliter dirigis affectum tuum. Illud enim est Deus tuus quod magis a te diligitur. Si enim avarus es, pecuniam tanquam idololatra colis et amas ut Deum. Avaritia siquidem, teste Apostolo meo, "idolorum est servitus (Ephes. V)." Si gastrimargus sive gulosus, venter est Deus tuus, quia de his curam habes quae maxime ingluviem ventris incendunt. Dicitur a praedicto Apostolo: "Hi sunt quorum Deus venter eorum est (Philip. III)." Unde si alium Deum praeter me habes, istud scilicet vitium quod plus amas quam me, qui verus sum Deus, ad propitiandum tibi digne non invocabis me. Imo videtur quod velles irridere me, et velut ironice Deum invocare, si cultum et amorem mihi debitum alii exhibendo, ad me clamares: "Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII);" cum haec stulta opinio contraria sit Scripturae dicenti: "Deus non irridetur (Gal. VI)." Sed tu facis sicut adultera, quae habens ex una parte legitimum virum suum, ex alia recipit amatorem suum. Nam me, qui sum sponsus tuus, tanquam meretrix impudica contemnis, et excludis thalamo animae tuae, ubi tecum deberem delicioso et sancto amore quiescere, quia deliciae sunt mihi esse cum filiis hominum. Non sine injuria mea diabolum velut amatorem externum inducis ad lasciviendum cum eo in concupiscentiis et desideriis tuis. Quibus vere dicit Scriptura: "Augustum, inquit, est stratum, ita ut alter decidat (Isa. XXVIII)." Ideo relinquo stratum, et recessi a te, quia in fornicationibus suis alii inhaerendo impudenter anima reliquit me, virum utique pubertatis suae, cui debuerat inseparabiliter adhaerere. Caeterum quando credis te posse me invocare ut respondeam tibi, cum non sim in te? quare pertransis clausis oculis? et vim illius verbi quod ponit Propheta, scilicet: "Invocabis, et Dominus exaudiet te (Isa. LVIII)," non attendis? Invocare enim dicitur quasi intus orare, ad eum scilicet qui intus est vociferando clamare. Certe si saepe pulsando clamares ad ostium alicujus domus in qua nullus esset, tota die clamare posses, et quia nemo intus esset qui te audiret, nemo tibi clamanti, quamvis fortiter et frequenter, responderet. Sic est de me, qui cum dimiserim habitaculum animae tuae a quo me exire coegisti propter immunditiam ejus, longe factus a te jam audire non possum clamorem vocis tuae, nedum quod te debeam, donec operaris ea quae mihi displicent, favorabiliter exaudire.

PECCATOR AD DEUM

Quid ergo, piissime Domine, faciam ut redeas ad me, a quo te propter iniquitates meas, proh dolor! elongasti? ut sic intus existens respondeas invocanti, et salvus fiam, qui fueram a te derelictus, cum scriptum sit: "Longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII) ."

DEUS AD PECCATOREM.

Audi Scripturae sanctae consilium, et si feceris illud, reduces me statim ut invocantem exaudiam te ad hospitium tuum. Habe contritionem cordis, et dole fortiter, quia offendisti me peccatis tuis; juxta quod tibi et tibi similibus ait propheta: "Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel II)." Item: "Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII)." In ipsa quoque contritione propone constanter peccata tua sacerdoti veraciter confiteri, dicente propheta David: "Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI)." In quo potes manifeste intelligere quam magna et quam incomparabilis sit clementia mea, quae ad tale propositum relaxat et dolet crimina universa. Concessa vero tibi copia confiteri, dicente propheta et clamante: "Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII);" id ipsum Apostolo: "Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V) ." Sed et Filius meus tanquam magni consilii angelus venit salvum facere populum suum a peccatis eorum, confessionem, quam apostolus suus expresse praecepit, significative et figurative mandans curatis a lepra corporali per ipsum: "Ite et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII);" per haec innuens quod poenitens qui conteritur cum proposito confitendi, a sordibus peccatorum, in anima tanquam spirituali lepra mundatus est; quia cum poenae remanent debiti, ad confessionis sacramentum accedant humiliter, sacerdotum arbitrio se devote committant, et opere satisfaciant juxta illud quod sacerdotes mandaverint.

PECCATOR AD DEUM.

Magna est et ineffabilis, Domine, virtus contritionis per quam tu justificas impium, et de perverso bonum mirabiliter facis. Sed ego peccator eam mereri non possum, et nisi per infusionem gratiae tuae non potero illam aliquatenus obtinere. Quid enim illa contritio sit nescio, sed quod solius tuae gratiae donum sit non ignoro, a quo tanquam a Patre luminum descendit omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I). Cur autem, Domine, requiris a me ut per contritionem bonum me faciam, qualem me ipsum facere non possum? cum etiam tanquam reus et sordidatus eam mereri nequeam, nisi per inaestimabilem gratiam misericordiae tuae.

DEUS AD PECCATOREM.

Noli errare vel te ipsum decipere; non enim requiro a te ut te facias bonum, qualem te scio facere non posse, cum hoc sit in me; sed ut applicando liberum arbitrium tuum ad me, divina super beneficia meditando, reddas te mihi habilem. Quod si feceris, cum hoc sit in te, indubitanter gratiae meae recipies influxionem, quam semper de bonitate mea paratus sum dare cuilibet eam efficaciter volenti recipere; quamvis habilitas illa non de merito, sed de congruo infusionem gratiae meae praecedat in peccatore. Unde Augustinus: "Praecedit quoddam in peccatoribus, qui licet non justificentur, digni tamen justificationibus et habiles inveniuntur." Sic est in eo qui clausos habet oculos, a quo nihil exigitur ut videant, nisi tantum illud quod in eo est posse facere, scilicet oculos aperire, cum exterius parata sit claritas solis, quae protinus ad videndum apertos oculos illustrabit. Tali exemplo considera manifeste quod ad infundendum se homini divina gratia sit parata, solius habilitatis in eo requiritur congruentia per liberi arbitrii applicationem inventa.

PECCATOR AD DEUM.

Evidenter agnosco, Domine, quod mirabiliter informat et erudit me inscrutabilis altitudo scientiae tuae. Meditabor ergo sollicite beneficia tua, piissime Deus, quibus multipliciter obligasti me, dirigens intellectum meum et applicans tenuiter prout possum sicut terra sine aqua tibi, si forte per hujusmodi cogitationes congruum me, pater misericordiarum, invenias cui rorem gratiae tuae quam non merui dignanter infundas, cujus etiam adminiculo valeam excitatus ad bonum de commissis impietatibus meis sufficienter in corde atteri, cum proposito easdem humiliter confitendi. Quamvis haec ipsa meditatio beneficiorum tuorum sine te menti meae innasci non possit ex me, dicente Apostolo: "non sumus sufficientes aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III)." Verumtamen miser ego quid faciam, quia compunctus ex gratia tua propono saepius confiteri; sed multa occurrunt mihi, quae me impediunt et revocant ab exsecutione propositi? Primum impedimentum est verecundia magna quae tota die contra me est, et confusio vultus mei quae operuit me. Dispono multoties ad sacerdotem accedere, sed quia valde pudenda sunt quae commisi, declino a tali proposito prae pudore. Multoties sacerdotem adire disposui, sed et iniquitatem meam devote revelaturus adivi, et cum pedibus ejus assisterem, stimulante me conscientia mea, irruit super me confusio repentina, et turbatus in seipso spiritus meus fluctuare coepit et dicere: Heu quid agam? referamne scelus? poterone referre? Sicque praevalente in me verecundia mea, confessione postposita, sine medicamento salutis a poenitentiali foro recessi, corruptaeque sunt et deteriores effectae cicatrices meae a facie insipientiae meae.

DEUS AD PECCATOREM.

Stultus nimis et indiscretus argueris fore, dum sicut luna mutaris, et confiteri peccata tua prae verecundia et pudore dimittis. Laudabile est si confunderis et invadit te pudor, quando ad memoriam tuam scelera tua reducis, Jeremia propheta dicente: "Confusus sum et erubui, quia sustinui opprobrium adolescentiae meae (Jer. XXXI)." Sed cavere debes omnino, ne talis sit verecundia quae te revocet a confessione peccati; quia ejusmodi confusio reatum accumulat, non diminuit, cum poenitentem non sinit confitendo detegere quod commisit. Est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens reatum; nam culpabilis est si confessionem excludit, laudanda si sic pudet, ut etiam confitendi comes existat, jactantiae siquidem potius quam devotionis signum exponere sine rubore peccatum. Cur autem insipiens pudet te dicere semel, quod non puduit commisisse frequenter? Loquere tamen ante, si tentaris, et dicito: Non erubescam Deo in ministro suo, qui mei similis homo mortalis est, confiteri quod non potest ab oculis majestatis suae abscondi. Non erubescam homini reatum meum exponere in vita praesenti, quem si non detexero ei, scio fore omnibus manifestum in die judicii. Si autem hic illum revelavero, Deus illum conteget et abscondet de inaestimabili bonitate, et faciet me de numero beatorum, "quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI)."

PECCATOR AD DEUM

Confortasti me, Domine, verbis tuis et corroborasti sermonibus sanctis, et non prae verecundia jam dimittam quando ad ministrum tuum excessus meos per confessionem revelaturus accedam. Sed aliud est, mi Domine, quod ne confitear magnum mihi praestat obstaculum, scilicet timor poenae. Peccavi, Domine, super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea; quare timeo valde ad confessionem accedere, quia si juxta quantitatem culpae injungenda est quantitas poenae, tanta potero satisfactionis sarcina praegravari, quae juxta meorum aestimationem reatuum mihi debebit imponi, quod si longissimo tempore viverem, eam explere miserrimus non valeam.

DEUS AD PECCATOREM.

Adhuc stultitia tua te non deserit, et indiscreta opinio in cor tuum ascendit. Nunquam credere debes, quod Deus praecipiat homini impossibile, vel eam tibi jubeat imponi poenam quam tu nequeas sustinere. Vicarius meus papa, quem ego constitui loco mei in terris judicem tuum, dolorem confitentis mitigabit attentis circumstantiis peccatorum. Et quia potestatem a me ligandi pariter et solvendi, ministerio quidem non auctoritate suscepit, moderabitur poenam juxta suae discretionis arbitrium, et talem injunget poenitentiam, ut per eam, me cooperante, justitiae recipias incrementum: qui etiam tantum in te dolorem, amaritudinem, et contritionis invenire poterit vehementiam, quod postmodum de injuncta poena partem maximam vel forte totam de bonitate Dei praesumas relaxandam. Sed et tu, quem timor poenae praesentis retrahit a proposito confitendi, quare non consideras et revolvis mente, quod poena hujus vitae quantumcunque sit longa, brevis est respectu aeternae; quantumcunque amara, dulcis est infernali poenae collata. Quamobrem melius est tibi hic poenitere, quam intolerabiliter postmodum et amarissime cruciari. Ne tibi contingat quod ait Job: "Qui timet pruinam, irruet super eum grando (Job VI);" et qui poenam metuit temporalem, indubitanter aeternam incurret. Item "Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum (Job XX)." Poena siquidem praesens quae cito transit et consumitur, per arma ferrea designatur, quae per rubiginem consummantur; poena vero aeterna quae finiri non potest, per arcum aereum, qui aes est incorruptibile significatur. Maxime tamen fructuosa sit in hoc mundo, infructuosa vero penitus, imo perniciosa poenitentia in futuro. Illud etiam Apostoli verbum tibi debet praestare solatium, et ad sustinentiam temporalis poenae te fortiter animare quod dicitur: "Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII)." Item hoc leve et momentaneum tribulationis nostrae, sublime pondus operatur in aeternitate.

PECCATOR AD DEUM.

Jucunda sunt, Domine, eloquia tua servo tuo, super mel et favum ori meo dulciora (Psal. CXVIII), licet indignus sum altitudinem inspicere. Non dedigneris adhuc, supplico, sustinere quid modicum insipientiae meae. Ecce, Domine, jam non impediet in me confessionem pudor culpae vel timor poenae. Sed est aliud quod retardat me modicum, imo revocat a confessione cor meum, temporalium scilicet rerum affectus vel desiderium. Considero apud me ipsum et colloquor menti meae: si delicta mea confessus fuero sacerdoti, forsitan injunget mihi ut Hierosolymam proficiscar, vel laborem alicujus peregrinationis assumam vel saltem ut ecclesias visitem, et in eis diutius vacaturus orationes frequentem; et possem interim temporalibus lucris insistere, et acquisitionibus multis et mihi et meis hujus mundi substantiam ampliare; sed si qua penes me sint, oportebit minui potius quam augeri, donec assumpta peregrinatio valeat peragi, vel quandiu spiritualibus exercitiis me contigerit occupari. Quapropter utilius est mihi a confessione desistere, quam acquisitionis mundanae studium impedire.

DEUS AD PECCATOREM.

Vana est cogitatio illa, imo tentatio Satanae, quae te apprehendit. Ut autem cogitationem illam procul a te expellas, recordare quod Scriptura evangelica proclamat: "Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die (Matth. XXIV)." Praegnantes quidem sunt animae perversae, quae per illicita desideria temporalium, vel alicujus iniquitatis consensum, tanquam a diabolo malitiae semine injecto mente concipiunt. Nutrientes vero animae dicuntur illae quae terrenas delicias non desinunt per avaritiam cumulare, vel de perpetratis iniquitatibus, delectabiliter perseverantes in eis, differunt poenitere. Veniet procul dubio mors super illos, et descendent in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis et in medio mentis eorum. Certe si sane saperes, quando te ad sui concupiscentiam res istae mundanae sollicitant, meditari deberes quia quaecunque concupiscibilia videntur in mundo, sunt transitoria; quae vero a Deo promittuntur, aeterna; ista terrena, illa coelestia; ista modica, illa magna; illa mentita, illa certa; ista infima, illa superna; ista minima, illa maxima; ista cum labore acquiruntur, cum timore et sollicitudine conservantur, cum dolore et angustia amittuntur. Licet autem in his acquirendis sit labor, quia "regnum coeleste vim patitur et violenti rapiunt illud (Matth. XI)," de ipsorum tamen custodia nullo modo possessores eorum pungi possunt sollicitudinum stimulo, nec dolore torqueri de ipsorum amissione vel damnatione, quia "ibi aerugo vel tinea non demolitur, nec fures effodiunt et furantur (Matth. VI)."

PECCATOR AD DEUM.

Ne irascaris, Domine, si et hac vice modo, loquendi audaciam in conspectu altitudinis tuae vilissimum figmentum ego assumo; et sicut in aliis, in eo quod propositurus sum inveniam apud abyssum sapientiae tuae tanquam positus in perturbatione consilium. Est adhuc quiddam quod valde me concutit, et difficilius caeteris mihi confessionis impedimentum apponit, unde desperationem incurro ex gravi difficultate resistendi peccato. Infelix ego multoties cecidisse me memini, qui et postmodum poenitendo, te adjuvante, surrexi, sed stare non praevalens, relapsus sum, et redii multoties in idipsum, revertens iterum atque iterum tanquam canis ad vomitum et sus ad luti volutabrum (II Petr II) . Unde cum lubricus et instabilis tanquam cereus sim in vitium flecti, de mea stabilitate despero, et propterea penitus de confessione desisto, existimans nihil prodesse si erigor et resurgo qui sum casurus in proximo, et stare diffido brevi temporis intervallo, existimans nihilominus veniam impetrare non posse de facili, qui frequenter erectus, et frequenter ad peccatum relapsus, ingratus et indevotus invenior erigenti.

DEUS AD PECCATOREM.

In eo quod modo proponis non tam insensatus quam insanus esse probaris. Nam recte facis si de te ipso diffidas, et fragilitatem tuam attendens, de tuis viribus non praesumens, existimes quod postquam surrexeris, de tua virtute sperare non possis. Sed de me sperare debes, quod licet infirmus et debilis sis ex te, possum tamen si de mea misericordia voluero, quamvis debilem stabilire, et quantumvis infirmum ne corruas confirmare. Cur autem de me desperes, qui nolo mortem peccatoris sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII), qui utique misericors sum et praestabilis super malitia? Attende quia si desperes de me, peccatum incurris irremissibile, quod est peccatum in Spiritum sanctum; nec est peccatum huic comparabile, quia ipsum est solum quod nec in hoc saeculo neque in futuro creditur remittendum. Attende, quia, si de me desperes, tanto gravius me offendis quanto clementius potentiam meam exstinguere, et meam mihi benignitatem, quam non ex accidentali dono, sed naturalem habeo, auferre conatus sis, et omnipotentiam meam a me interim separare. Ego enim sum cui dicitur: "Deus cui proprium est misereri semper et parcere." Ego ad quem congregatio fidelium clamat: "Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas." Cur, infelix, de me debeas desperare qui gaudium mihi reputo et angelis meis super uno peccatore poenitentiam agente; qui et nonaginta novem ovibus in deserto relictis, misi pastorem earum ut unam perditam quaereret, inventam portaret in humeris suis; qui filium prodigum revertentem laetanter excepi, stolam primam et annulum ei dedi, et faciens grande convivium pro eo, vitulum saginatum occidi (Luc. XV). Ego sum qui tanquam mater filiis etiam delinquentibus viscera pietatis aperio; qui offendentes me multoties usque ad finem vitae sustineo, et punire differens ut poeniteant patienter exspecto. De me siquidem propheta clamat dicens: "Audite, domus Jacob et residuum Israel, quoniam portamini a meo utero, et gestamini a mea vulva; ego feci, et ego feram, et usque ad canos ego portabo (Isai. XLVI)." Cur de me debeas desperare qui postquam creavi hominem, ut facerem eum gloriae meae participem, ex nimia charitate qua eum dilexi, unigenitum meum in mundum misi, qui eum venundatum sub peccato non corruptibilibus auro et argento redemit, sed pretioso sanguine suo quem pro eo abunde effudit? Scito et videto qui renuis confiteri, pro eo quod ipsa eadem, quae saepe confessus es, nimis iterans, vias tuas viliter corrupisti; quia cum malum sit et amarum reliquisse te Dominum Deum tuum, longe deterius revelatur perseverare in malo, et ipsius amore postposito, elongare te jugiter et avertere vultum tuum ab eo. Quare non consideras tu quod saepius cadis, et saepius surgis, quod minus malum cadere sit alternatim et surgere, quam in peccato continuo permanere? Potest enim ex Dei benignitate quando sic surgis, in bono statu temporali te mors intercipere ut salveris. Si vero permanens in peccato perversus fueris in fine vitae tuae repertus, procul dubio deportaberis ad aeterna supplicia condemnandus; quia, dicente Scriptura, judicat Dominus fines terrae et finalia opera (Psal. XCV); et arbor si ad aquilonem vel ad austrum ceciderit, prius ut reor eligeret ab ipso luto extrahi, et inde postea cadere, quam in illo jugiter permanere. Sic etiam qui laborat aliqua febre, nonne gravius reputaretur eam pati continue, quam ab ea interpolatim vexari? Ita et tu duobus malis propositis, scilicet cadere in peccatum et surgere consequenter ab eo, vel irregressibiliter et irreverenter perseverare in malo, potius debes fugere secundum quam primum. Noli ergo tanquam diffidens et desperans de Deo, te a confessione retrahere, sed quoties miseriam pateris ea quae confessus es iterum committendo, tu nihilominus eadem iterum confitere. Nam sicut aqua vestimentum, quod saepius inquinatur, quandocunque illud abluit, mundat a sordibus et efficit quasi novum; sic et confessio quoties ad eam recurritur, restituit animae cum, quem amittit decorem ex reiteratione peccati, munditiae candidatum. Te autem confitente peccatum, et expulso ab anima tua veneno nequitiae per confessionis antidotum, statim ad eam regrediar tanquam ad domum meam unde prius exivi. Et ex tunc si me invocaveris, exaudiam te, et tanquam intus habitans sine mora respondebo clamanti.

PECCATOR AD DEUM.

Domine Deus salutis meae, verba sunt vitae aeternae, quae loqueris, et salutaria monita quae hortaris. Adjutus ergo a te requiram devote ministrum tuum, et effundam coram illo sicut aquam cor meum, aperiam in conspectu ejus labia mea locuturus in amaritudine animae meae. Sicut qui digitum ingerit gutturi suo, scrutabor scrutinio conscientiam meam et non desistam, donec evomam illam amaram super absinthium et fel, quae latet intrinsecus, meorum saniem peccatorum; ut sic evomita foris et ejecta putredine, cujus fetor abominabilis te relinquere fecerat mentis meae hospitium, cum inaestimabili fragrantia unguentorum tuorum clementer in illud regredi et inhabitare digneris, juxta sanctum et ineffabile tuum promissum; qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.