Jump to content

Dialogus confessionalis (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogus confessionalis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Dialogus confessionalis

Dialogus confessionalis (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0442C

Dialogus confessionalis

136.0393A| 249 Obsecro et contestor per viventem in saecula saeculorum, ut istud perlegas, si coeperis, et 136.0394A| ipse dederit, totum. Quia enim curiositate mortifera, tuis neglectis, mea nosse adeo desiderasti facinora, 136.0395A| ut perjurio suaso nuper a quodam vi extorseris unum, quod tamen per se satis noxium, in comparatione aliorum esse constat vilissimum; volo te hoc desiderio satiare, et talia, tanta, tam inaudita gestuum, si tamen et inventionum [ f., intentionum] considerasse tibi datum fuisset, ipsorum insaniam de me ipso referre, ut oneratissimum te meis, etiamsi nulla propria tibi essent, reddam sceleribus, ut habeas utique in ista Quadragesima, quod plangas, dum es pene omni tempore a talibus otiosus. Sed ne ipsum quod impulisti perjurium non esse aestimes tuum, Evam considera, moneo, et in serpente diabolum. Serpens quippe suasit, Eva peccavit, sed suadens nullo modo, delinquens veniam meruit 250 quoquo modo. Judaei Crucifige clamaverunt: 136.0395B| crucifixores Crucifixi sanguinem in salutem biberunt.

2.

Verum ut jam, quod promisi, efficiam, ab infantia ipsa pejorem me et implicatiorem ejusdem aetatis vitiis non tibi opus est quaerere. Ad juvenile, cum datum est, aevum cum venissem, abhinc ita et tam mature coepi modis diversissimis lascivire, lenitati, jocis ac scurrilitati vacare, ut etiamsi tibi audire fuisset omnino inutile, mihi tamen per singula enumerare esset penitus impossibile. Abjurata Hugoni pro fide ambitionis, atque animositatis, imo oblivionis eorum, quae nunc merito patior (mentiri quippe non novit, qui dixit: Qui reddit mala pro bonis, non recedet plaga de domo ejus 136.0395C| [Prov. XVII, 13]; quod in te [ l. in me] liquido completum), non debes, miserrimus dico, conscientia, quae nunc ipsa [ f., ipse] loquar, mirari pro scelere, 136.0396A| praesidiorum pro constructione vel restructione quot homicidia, exoculationes, exmembrationes, praedae, incendia, vastitas ac depopulatio contigerint. Norica, Italia, Germania, atque Francia me melius fateri, 251 me iterum miserrimum talem, qualis fuerim vel dici talis potuerim, valent. Duo legitima, mea culpa, dissociavi conjugia; unum quasi cum re [ f., quasi jure], alterum miserabili solummodo vanitate. Cogitet, qui potest, istud solum quanti est ponderis, metiatur scelus, consideret enormitatem. Quid miserae heu dicebant! quos gemitus, quae suspiria dabant? cum una earum rivalem in edito sedere, basia sibi potius debita miscere, domui dominari, agenda disponere, se viluisse, aspernari, se videret adhaerere cineri. Altera longius 136.0396B| licet, aemulam divitem audiret, seque pauperem videret? Sed quid, inquis, dicerent? Rogas? quod tibi miser juste contigit forte. Tu enim duabus tulisti maritos, te duo episcopia perdiderunt virum, et utinam nihil tibi ob hoc contingat infaustius!

3.

De Warneri fratris quondam ducis Cunonis quoque flagitio mihi infelicissimo contigit, quod habetur in psalmo: Cum adulteris, inquit, portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18). De locis provisioni meae commissis, eorumque dilapidatis substantiis, animabus neglectis, ne rogo, interroges; istum solummodo vide, et conjecturam de eo cape. Sed quia deficit memoria, cum abundet dicendorum 136.0396C| miserrima copia, summa tibi, quaeso, sufficiat ipsa, nil nisi proprium utique collectione, licet alterius, parum licet propria, relatura.

CONFESSIO EJUSDEM. 136.0397A|

4.

Confiteor enim Domino Deo omnipotenti et omnibus sanctis ejus, et tibi Dei quicunque legeris sacerdoti, omnia peccata mea, quaecunque feci ab initio vitae meae usque ad hanc miserrimam horam, sciendo aut nesciendo, sponte sive coactus, vigilans aut dormiens, in cogitatione, locutione et opere, in visu, auditu, gustu, odoratu et tactu, in superbia praecipue, matre omnium vitiorum; utique in odio et homicidio 252, in detractione, in supplantatione fratris alicujus, in perjurio, in falso testimonio, in furto, in fornicationibus diversis, in adulterio, in rapina, in fraude, in immunditiis variis atque pollutionibus turpissimis, in ebrietate et comessatione, in luxuria omnimoda, in vana gloria, 136.0397B| in acedia, in tristitia, in avaritia, in rixa, in conflictatione, in animositate, in invidia, in discordia, in cupiditate, in ambitione, in hypocrisi, in ignavia, in otiositate, in pigritia, in somnolentia, in loquacitate, in risu et in derisione aliorum.

5.

Insuper peccavi ego peccator eo quod quadragesimas et alia indicta jejunia non custodivi, nec jejunavi, sicut debui: festivitates sanctorum et Dominicos dies, proh nefas! violavi, et debito honore non celebravi, sicut debui; Parasceven quoque illorum praesentialiter, ut miserrimus saepius violans gravissime deliqui. Adjiciendum quoque, quia si tu pejerare jam dictum suadendo, factus es perjurus; sicut Saulus omnium servabat vestimenta quorum Stephanum lapidabat manibus; ita ego dormiens 136.0397C| sive manducans, missam quoque aut matutinos vel aliud quidlibet actitans illorum motibus adulterium perpetratum, quos in adulterium vagandus impuleram. Exmanzere, id est ex scorto natus (Deut. XXIII, 2), quoque compater factus sum miser cujusdam, qui nobilissimam pro meretrice reliquerat praenobilemque conjugalem.

6.

Confiteor etiam ipsi Domino Deo omnipotenti, quod his et plus his omnibus voluptatum foedatus flagitiis, et contagionibus fuscatus omnimodis, semper sine mei lapidei cordis compunctione, semper sine ulla mentis sinceritate, corporis et sanguinis sacramentum Domini, fateor, percipi indigne, semper sine azyma, semper absque lactucis agrestibus, 136.0397D| cum fermento malitiae et nequitiae; discinctus, sine 136.0398A| calceamentis et baculo, piger, non festinans ad promissionis aeternae patriam, paschalem Agnum Dei, peccata qui 253 tollit mundi, miserrimus in judicium, heu dolor! proprium, reus ejusdem corporis et sanguinis Domini, manducando, et prohibita temerarie praesumendo; et, cum multi multa, tu Domine praecipue, haberent munera ante altare, contra interdictum infrontuosissime Domini offerendo: [ subauditur peccavi] in exhortationibus, et adulationibus malignis, in ignorantia, in negligentia, in subreptionibus, in dandis et accipiendis muneribus; in usuris vero faciendis non adeo me culpabilem recognosco, neque tamen inficior; prodigum enim, quod usurario minus congruit, me magis fuisse et confiteor et doleo. 136.0398B|

7.

Peccavi in subtrahendis eleemosynis pauperum, in increpatione et asperitate responsionum, in hospitalitate et receptione indigna pauperum, et quod parentes meos et proximos non dilexi nec honoravi, sicut debui, et plus saepe, dum irrationabiliter utique dilexi, quam debui; et in afflictione familiae sive subjectorum mihi commissorum. Infirmos et in angustiis positos non visitavi, nec eis ministravi. Mortuos nec sepelivi, nec sepeliri, ut oportuerat, feci; et pauperes non vestivi, esurientes et sitientes non recreavi, sicut debui. Seniores et magistros meos sive principes, amicos et benefactores meos non honoravi nec amavi debito amore; et res, utilitates, consilia et praecepta eorum non observavi, sicut debui.

8.

136.0398C| Peccavi ego peccator in osculo et in amplexibus illecebrosis, palpando et blandiendo inique; et in ecclesia stans vel sedens, ubi sanctae lectiones vel divina officia efficiuntur, otiosis fabulis, vel iniquis cogitationibus me occupavi, et non cogitavi quae debui, sed magis quae non debui, et aures non accommodavi ad ea quae sancta sunt. Intuendo quoque injuste et petulanter et recordando (quod adhuc pejus virorum) animalium, pecudumque concubitus, et alia quaedam obscena.

9.

Praeter haec peccavi jocando, equitando, ambulando, stando, sedendo, sive jacendo, et in his et in aliis omnibus vitiis, quibuscunque humana fragilitas contra 136.0398D| Deum peccare potest, 254 reum me esse confiteor 136.0399A| Domino Deo omnipotenti, et omnibus sanctis ejus, et tibi Dei, quicunque alicubi, es sacerdoti.

10.

Infinitate verum istorum conspecta dicis forte: Immodica efflagito, confessus es unquam ista alicui? Non, inquam, nisi illi, qui etiamsi non confiterer, nescire non poterat; nam tanta simulationis libidini meae arte, ut et adhuc miser facio, serviebam, ut ante te neminem invenerim, qui me adeo, id est probabiliter, deprehendere quiverit. Illi tantummodo mecum noverant, qui mihi ad ea favebant, et cum spurcissimus (ut et adhuc me fore dolendus non inficior) essem, castissimus esse, ut multi, putabar, dicebar, et quod pejus est, dici gaudebam, illa hypocritis visitata deceptus miser, ut multi sententia solent deceptorie dicere, Etsi non caste, vel caute. 136.0399B| Quare autem nulli confiterer, non uniformis fuerat causa; una ne mei exemplo alii deteriorarentur; altera ne mei suique comparatione alii superbirent, et cadaveris quasi mei fetore utrique perirent; praecipua vero ne criminositas me contemptibilem faceret mea. Tertia gravior, imo gravissima omnium, qua utique verebar, ne patronus hoc mihi diceret quod fugitivis dici lex praecipit: Revertere et reconciliare Domino tuo: quia sicut non proficit cura medici plagato, si adhuc in eo ferrum sit, ita non proficit confessio et poenitentia tua.

11.

Dum enim puerulus essem, venit quidam ingenuus, et in altari quodam sancti Petri et Pauli tenens me cum pane et vino [ supple obtulit Deo] . . . . . et sancto Petro in holocaustum . . . . . jure quasi 136.0399C| Nazarei . . . . . immutabiliter serviturum. . . . . . ad foedus perpetuo confirmandum. Sed accepto ipse calamo, matura jam aetate et legitima, scripsi in hunc modum, scriptumque super altare posui, non super aliud nisi ipsum: Ego Ratherius promitto stabilitatem meam, et conversionem meorum morum, et obedientiam secundum regulam sancti Benedicti coram Deo et sanctis ejus. Infinita 136.0400A| sunt itaque mea, quae exarari in hac non potuerunt confessione, 255 ineffabiliter gravia, quae sunt exarata. Ubi et meretriculae cujusdam damnabile facinus non fuerat tacendum, quoniam ad te pertinet plurimum, quae dupliciter suum necavit filium tui ob metum, et illius mortem, qui ob tuum anilem fastum subtus rotam molendini mortiferum pertulit casum. Spectaculum quoque quod de ruentibus et de ruere compellentibus vidisti, dico, memineris. Cujus rei quoque causa tres illi oculos perdiderint, ne obliviscaris, sed in solius istius comparatione, id est, si hoc unum non desit, levissima. Quod unum? inquis. Inconvertibilitas ab isto, inquam; si enim de isto solo uno, quod utique apostasia, id est negatio Dei est, evadere reconciliatus utique . . . . 136.0400B| fugitivus domino potuissem, et confiteri utiliter . .. . . poenitentiam, veniam mereri posse me aliorum. . . . . Si vero de isto solo consilium non ca. . .. . metipsum veniam sperando istorum . . . . . bet ingenio omnino videri datur. . . . . Sed quod consilium? inquis . . . . . illorum, id est quod de omnibus . . . . . illud Scriptura potius: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur (Prov. XXVIII, 13).

12.

Et tu, inquis, non abscondis, qui etiam mihi, imo amicis et inimicis, et etiam scribendo confiteris. Facio, inquam, facio, sed ne me decipias rogo. Scripturam potius pariter audiamus: Qui autem confessus fuerit; audis? inquis. Ne festines, mane, inquam, et vide quod sequitur: et reliquerit ea; hoc faciamus et de multis et de uno, sed de isto potius, 136.0400C| et hilariter audiamus: misericordia consequetur. Haec semper mihi, haec fuerat occasio nullum illorum criminum confitendi, quia relinquere istud animus adhuc minime erat. Relinquere vero caetera illa, in promptu erat, sicut jam feci quaedam pauca, sed utinam non inutiliter, utinam perseveranter; sed in isto me obduraverat saeculi vanitas, modo vero quaedam impossibilitatis quasi necessitas. Disrumpat 136.0401A| haec vincula Dei pietas; aliter enim non illi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 17). Hostia laudis sane quae sit, audi psalmorum in libro: Praeoccupemus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Sed quid prodest confessio, nisi sequatur illorum, quae confiteris, relictio? Quid prodest fugitivi satisfactio, vel redeundi optatio, si non sequatur ad Dominum facultas, si non negatur tamen, quod Deum minime latet, reversio? Eat ergo qui volet; consoletur, imo seducat me inanibus verbis, propter quae venit ira Dei in filios diffidentiae (Ephes. V, 6), id est diaboli, qui ideo vocatur diffidentia, quia pro eo quod confidere nunc facit miseros in vanitate, in extrema hora desperare facit penitus de salute. Suadeat nunc qui volet quod confessus sum non relinquere, et tamen 136.0401B| veniam confitendo omni quadragesima, aut cum urget timor mortis, sperare; 256 suadere possit, persuadere nullatenus, mihi crede, valebit. Modo sed quare es confessus? inquis. Duabus, inquam, de causis. Nam relictis jam multis quibusdam in necessitate, paucis sed quibusdam vero voluntate, incipere jam mihi videor ipsi vim quamdam facere; taedet enim me conversationis pauxillum sentio pristinae; et istud unum, sine quo inaniter caetera dimisi, jam velle relinquere, praestet Deus non inaniter velle, non enim miser et obligatus me invenio posse. Tanta etiam, tam innumera, tam minime negligenda cum sint, obliviscerer ea ipse succedente cumulo eorumdem, atque similo [ f., similam] diabolo ministrante non contingeret salutem [ f., saltem] recordari, ea me 136.0401C| aliquando scriptitasse, et reminiscerer confundererque ea relinquere Deo voluisse, neque implesse. Quam proclivis enim, ad haec omnia humani generis sit casus, tu poteras fore expertus, si tui quoque non miserrime fuisses oblitus. Peccata enim, quae indesinenter oportuerat mente considerare, quia nequeo saltem oculis videre, videtur mihi quasi admodum utile, sive ut alius me viso se respiciat in me, et ex meis actibus suos deprehendat et corrigat.

13.

Et quando talem, inquis, te sentiebas, quomodo illo audebas praesente missas vel hujusmodi facere, qui dixit peccatori: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) Fateor, fateor; eo fiducialius faciunt quidam, quo magis esse peccatores se sentiunt. Pars enim non esse est, peccatorem se 136.0401D| quemlibet esse humiliter sentire; judicia enim Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7); in cujus utique praescientia, sive tutius scientia jam est, quod futurum 136.0402A| absque dubio est. Valet, inquis, aliquid ergo? Plurimum, autumo, inquam; sed utinam mihi soli non obsit; nam et caeteris nullo modo, veraciter solum dicantur. Sacramenta quippe Dei nec hujus sunt nec illius, id est, nec justi nec peccatoris, sed illius de quo dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Tantum est, ut, si justus es, quasi nescias te esse, quod es; si peccator, doleas esse, quod es. Uterque vero Psalmistam audiat monentem: Psallite sapienter (Psal. XLVI, 8). Quare? inquis. Quia non quilibet est, cui psallis, sed rex omnis terrae Deus. Et alibi ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Alter vero: Maledictus qui facit opus 136.0402B| Domini negligenter (Jer. XLVIII, 10). Si negligenter faciens maledictus est, mendaciter quid?

14.

De eucharistia vero sumenda vel non sumenda scrupulum forte si mihi aut calumniam, ut aestimo, ingeris, quod heri lectum est in Evangelio conferendum esse cum his quae in Apostolo quinta item feria legentur, moneo noveris: Nisi, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, 257 et biberitis sanguinem (Joan. VI, 54), panem utique et vinum, per naturam capiendo sanguinem vero, et non figuraliter per . . . . sancti Spiritus incomprehensibilem operationem divinitatis inhabitationem . . . . habebitis vitam in vobis (Ibid.), ut si . . . . sed mortem animae, quae utique . . . . gehennae. Manduca itaque, dico tibi, ne perdas vitam. Quam? 136.0402C| inquis. Deum utique; ipse enim dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6), animarum duntaxat. Facio, inquis, et ipse. Optime, inquam. Sed audi ipsum per legem: Juste, quod justum est, exsequeris (Deut. XVI, 20). Quomodo? inquis. Dicam. Sic autem comedetis eum, id est agnum. Renes vestros accingetis, id est caste, si vultis manducare, vivetis: Calceamenta habebitis in pedibus vestris, id est exemplis eorum, qui mortificaverunt corpora sua, ut animas vivificarent, gressus operum circumdabitis; tenentes baculos regiminis ac rationis in manibus actionis; et comedetis festinanter (Exod. XII, 11) ad gloriam supernae solemnitatis, quod est utique non hic quaerere mercedem boni operis, sed ubi aeterna est, currere desiderio cordis. Ita manduca, et habebis in te vitam. 136.0402D| Alioquin audi Apostolum: Qui manducat, inquit, carnem Domini, et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. II, 29). Quomodo 136.0403A| est, inquis, judicium, si caro et sanguis? Caro, inquam, et sanguis digno, judicium vero indigno. Quis est dignus? ais. Audisti in Apostolo; respondeo, id est [ f. is est], qui sic comedit sicut ipse praecipit. De praesentialiter enim ita . . . . . dicit, non de eo, qui olim fuerat . . . . . discalceatus, baculum non gestabat . . . . . luto scelerum volutari . . . . . . malum maluerit festinare. . . . . judicium sibi manducasset. His emendatis aut in emendationis studio manentibus, si non manducat, non habebit, autumo, vitam. Et hoc esse reor, quod monet subsequens Apostolus, Probet, inquiens, seipsum homo (I Cor. XI, 28), id est, discutiat in quo affectu sit; si peccandi, dimittat; si emendandi, cum tremore manducet. Nullus vero 136.0403B| illud Regum posthabeat: Si mundi sunt, inquit, pueri ab heri et nudius tertius maxime a mulieribus (I Reg. XXI, 4); de panibus propositionis cum ageretur utique; et quod in lege 258 auditur saepissime: Sanctificamini, id est, a concubitu abstinete. Probatio sane, quam monet Apostolus faciendam in criminalium conscientia emundanda, in invidiae extrusione, et odii laesionisque fraternae emendatione, in luxuria, vel aliqua incestuositate [ subaudi emendanda], consistit, puto, praecipue, et quod reminisci instanter debueras, miserrime (ut sacratissimum cibum a caeteris noverat [ subaudi Apostolus] distinguere) illos corpori solum, istum corporis et animae saluti concessum perpendere, nec ea praecipitatione, vel petulantia ipsum saltem tractandum, 136.0403C| quam illum nedum quoque sumendum.

15.

Neque transeunter audiendum: Corpus Domini cum dicitur; sed considerandum quid, de quo, cui dicatur. Quid? idem corpus Domini. De quo Domino si dicis, de illo utique, qui in carne, quam pro te assumpsit, et in qua pro te multa perpessus, crucifixus est, mortuus et sepultus, resurrexit, et quam in coelum levavit, in te nunc, cui hoc dicitur, intrat. Vide qualiter tanti hospitis mundatum et ornatum habes hospitium: si enim illi placeat, approbat et benedicit; si displiceat, quia reprobat, consequitur, quod valde est metuendum, ut etiam maledicat, nisi velocissima confessio et poenitentia hoc cum ipsius misericordia, quod ipse tibi misericorditer concedat, avertat. Cui? tu videris; 136.0403D| si enim ipse es, qui illud impleveris, imo ea quae praecepta sunt, hoc est: Renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter (Exod. XII, 11), id est, non, cras, cras, dicentes; gaudere magna 136.0404A| Magisterii arte, id est non in te, sed in Domino vales, alioquin timere non parum est evangelicae lectionis dictum: Et cum intinxisset, dedit Judae Simonis Iscariotis (Joan. XIII, 26). Vide ergo, ne tu imitatione ipsius ipse sis. Ne ergo decipiamur, vel ipsi nos decipiamus, Deus est qui recipitur, Deus utique, sed sicut tunc latens in carne, ita nunc in carnem verso verissime pane: unde expressius in Graeco; Panem nostrum consubstantiatum da nobis hodie, dicitur Deo, id est quod tu ipse es per tui ipsius invocationem, perque tui 259 ipsius introitum, ineffabiliter quidem, tamen non incredibiliter factum, hoc est enim dijudicare corpus Domini, a caeteris corporalibus utique cibis discernere, dignitate et dealitate, super omne quod videri et esse 136.0404B| possit, valere. Cavendum vero est cum Dei adjutorio summopere, ne penitus mortuus hujusmodi mysteria audeat temerare, id est, quem nil charitatis constat habere; Qui enim non diligit, manet in morte (I Joan. III, 14). Si ergo charitatem te sentis nec in Deum, nec in proximum omnino habere, time tam sancta mysteria temerare; et quanto minus in te consideras charitatis, tanto formidolosius, dico, accesseris. Non minus vero pensanda reversio quam accessio, quia non minoris gratiae est recipere Dominum quam secum habere. Post buccellam, inquit, tunc introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27). Et de manna cibisque coelitus datis idem signantibus: Adhuc escae, inquit, eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 30). 136.0404C| Mundandum ergo ante perceptionem cordis hospitium est, custodiendum post perceptionem. Nota et quod non modo descendentem dicitur Spiritum super Dominum, sed et manentem (Joan. I, 33), ut intelligas in aliis non sic esse, sed venire in quibusdam per gratiam, recedere per offensam. Quid inde? ais. Et metus, et consolatio, inquam. Metus, si contristato pravis nostris moribus Spiritu sancto, eum a nobis expellimus; timendum enim ne irrevocabiliter. Consolatio vero, quia satisfactione potest revocari nostra. Possumus et hinc colligere, quia si in consideratione [ f., confirmatione] et consecratione per invocationem veracem et non vitio scriptorum depravatam datus cuilibet Spiritus sanctus, malisque ejus actibus fuerit rursum expulsus, non ita 136.0404D| eum suum penitus reliquisse domicilium, ut placatus non possit eum repetere, ac propterea timore desperabili dimisso, constanter de ejus reversione praesumere, et jugibus eum precibus revocare debere, praesertim cum promiserit ipse: Convertimini ad 136.0405A| me, et ego revertar ad vos (Malac. III, 7): Noli, inquit, occidere nos, quoniam habemus thesauros absconditos in agro, et non occidit eos (Jer. XLI, 8). Thesaurus absconditus in agro, spes est in poenitentia. Caetera unde istud sumpsi require.

16.

Quare tu enarras, inquit, justitias meas? (Psal. LXIX 16.) Ego contra, si dici sit conveniens, ita: Quia melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te (Psal. LXII, 4). Sequitur enim post severitatem justitiae de pietate consolatio in eodem psalmo piissime promulgata: Sacrificio laudis honorificabit me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23); quod tamen sacrificium magis est operis quam vocis, et tamen vocis. Nam ut noveris quare vel cui interdicat justitias enarrare suas, 136.0405B| si sequentia non sufficiunt, audi quod superius est praemissum: Immola Deo sacrificium laudis (Ibid., 14). Prohibeor? inquis. Prohiberis, inquam, prohiberis, si facere quod sequitur negligis: Et redde, inquiens, Altissimo vota tua (Ibid.). Vota vero, Christiane, quae sint tua, si forte oblitus, requiris, quod in baptismo promisisti Deo, menineris. Monache, si rogas; quae post etiam spopondisti, moneo recolas, illud redde; dicit sponsio Conditoris: Et invoca 260 me in die tribulationis, et eruam te, et magnificabis me (Ibid., 15).

17.

Quare, inquis, tristis es, anima mea? Audi unde consoleris: Spera in Deo. Quare? Quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLI, 6), adhuc vivo, spiro, et pedibus meis me propriis porto, adhuc est dies 136.0405C| salutis, adhuc tempus acceptabile (II Cor. VI, 2). Itemque: Lenocinaris nimium tibi, inquis: (Non) ignoremus, sicut ait Hieronymus, poenitentiam, ne facile peccemus; ne peccemus, inquam. Quid amplius peccandum? superabunde peccatum est. Tabula est ista post naufragium, non solida navis. Si desinamus peccare, ea utique referri valemus ad salutis, unde per incuriam defleximus, portum. Sed ut aliquid praesumere audeam, docent quippe nos terrena saepe quid debeamus sperare de coelestibus. Invisibilia enim ejus, ut ait Apostolus, per ea quae facta sunt intelliguntur (Rom. I, 20). Fugitivus si comprehensus a domino fuerit absque sua voluntate, quid potest sperare? Non dubium quin supplicia debita debeat respondere. Si sua 136.0405D| sponte revertitur, quid? misericordiam utique; alioquin vitium crudelitatis, dum non ipsum fugisse Dominum poterit conjectari. Misericordia tamen ista juste ac firmiter roboratur, si securitate reversionis et veniae non incipiat superbire, aut a servitio torpere; sed semper recogitans fugae flagitium, cum maxima humilitate studeat dies noctesque continuare, ut et neglectum in fuga recompensare possit servitium, et addere aliquid unde justae retributionis accipiat meritum.

18.

Putas te, ais, ad istum servi istius adhuc pervenisse gradum? Putarem, inquam, si ad propositum 136.0406A| professionis meae reversus fuissem. Nunc igitur quid? Videtur, inquam, mihi, sed quasi per tenebras dubia luce, quod ei possim servo congruere, qui fuga lapsus, longoque tempore a domino absentatus, tandem aliquando minitantis domini terrore compulsus, ne subito, scilicet dum nescit comprehendatur, et aut patibulo aut suppliciis tradatur, qui missis legatis sperat aliquod remedium pietatis. Qui sunt; inquis, tui legati? Si quid enitor, inquam. Si tamen eniterer in Dei servitio forte; et si non aliud, desiderium saltem loquens utique cum Domino, et utinam ipsum vel caeterorum, qui ad hoc sunt suppliciter invocandi; sic enim habetur in psalmo: Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Psal. X, 17), quasi diceret: Desiderium fugitivi 136.0406B| novit optime Dominus ejus. Audi enim quasi de cujusdam itineris praeparatione: Praeparationes cordis eorum audivit auris tua (Ibid.). Nonne enim tibi videtur quaedam legatio esse fugitivi ab alieno Domino evadendi, medullitus clamantem dum audis: Eripe me de manu peccatoris? (Psal. LXX, 4.) Iste enim vult evadere, sed non valet, nisi a legitimo Domino adjuvetur, imo potius eripiatur. Praeparare etiam fugam nonne potest videri is, qui clamat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8), si tamen veraciter clamat? Si enim non flagitium duplicat; sed sicut fugitivum redire ad dominum quilibet tyrannus et iniquus possessor impedit, et, ne evadendi facultate potiatur, 261 illaqueat; sic et diabolus, ut modo etiam sensi, diversa 136.0406C| ingerit impedimenta, ut aut nolit, aut nequeat, aut desperet, aut etiam verecundetur redire, aut certo, quod multo est gravius, tam exsecrabilem eum proprio faciat Domino, ut magis eligat eum subito rapere et perennibus suppliciis tradere, quam suae gratiae per poenitentiam reconciliari. Quod tunc maxime obtinet, cum per superbiam de eadem cum legatione precum, desiderii aut alicujus aut magni aut parvi securitatem ei immittit, aut extollentiam boni, aut certe absque aliqua securitate torporem vel ignaviam. Nam sunt nonnulli, qualis et ego adhuc sum, qui quadam segnitia remissi, ita se totos libero neglecto, quod Deus utique et exigit, arbitrio negligunt, et quasi Dei pietati committunt, ut eligant otiositati frena laxare, et oscitando etiam 136.0406D| in ecclesia, et somniculando stare, circumquaque discurrere non modo corpore, sed et mente; sedere vel jacere, quam vel aliquo bono opere, vel lectione aut oratione, vel certe boni alicujus meditatione legatum aliquem Dei pietati dirigere, ut quandoque a diaboli laqueis plenius eos dignetur eruere.

19.

Item post quaedam. Hoc sane mihi videtur, tu senti quod placet; quia sicut nemo se valet per se ad aliquem gradum Ecclesiae promovere; ita nemo se potest, etiamsi velit, omnino deponere (Vid. Conjecturam, num. 6), quovis institutus sit vel etiam victitarit modo vel ordine. Videtur quod etiam eadem 136.0407A| necessitate, qua ordinem compellitur tenere, eadem compellatur, indignus quamvis, quae eidem competunt, nisi tu aliter censes, ordini, agere. Nihil verius, inquis, aestimarem, nisi in concilio Neocaesariensi, can. 9, legisse contingeret, ut si episcopus, presbyter, vel diaconus corporaliter se deliquisse confessus fuerit, oblata non consecret, manens in caeteris officiis propter studium bonum. Non audeo concilio sancto refragari, praesertim cum idem audiam a Domino per legem quoque judicari: Sacerdos, dum dicit, qui habuerit maculam, non offeret panes Domino, neque accedet ad ministerium ejus (Levit. XXI, 17, 18). Sed quare in concilio quis se talium non accusat? Si exercere quae ordini congruunt, timet, et [et pro etiam] deponatur. Nimis quia 136.0407B| durum est; ideo factorem, inquam, invenis nullum. Esto, si faceret quis, non sui hodie conscius statim, quod Pharisaeis quondam de muliere in adulterio deprehensa, sibi opponi timeret. Cum etiam incomparabilis omnibus, qui sub coelo sunt, Gregorius legatur talibus adeo pepercisse, ut Maximum, qui contra ejus interdictum super Honoratum a populo electum, militari manu per Simoniacam quoque haeresim episcopatum Salonae civitatis invaserat, septemque annis excommunicationis ejus contemptor et rebellis exstiterat, in gratiam recepit, et episcopum manere permisit causa illata; quia sicut perseverantibus in culpa districtos, ita resipiscentibus ad veniam nos decet esse concedendam benignos. Gravis conditio. Quantum 262 ad animam, 136.0407C| inquis, de tali potest illud esse praedictum: Immisit in rete pedem suum, et in ejus maculis ambulat (Job XVIII, 8). Estne tamen aliquod remedium? Nullum, inquam, nullum, nisi Dei miseratio solum; immisit enim, immisit maxime, si et ambivit. Sed quid faciemus? Clamantem de profundo desperabimus? Ubi erit tunc omnipotentia misericors: Nolo mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11), jurantis, et ex lapidibus homines facientis? (Matth. III, 9.) non poterit similiter facere de fure custodem, de latrone custodem, de mercenario pastorem, de lupo ovem, de mortuo vivum, de fetente suavissime redolentem, de ligato solutum, de immobili abeuntem? Longum est edicere quot vicibus istud habet patratum. Fac velle, videbis continuo posse. Nonne, inquit, dixi 136.0407D| tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei? (Joan. XI, 40.) Sed quam gloriam? resurrectionem utique quatriduanam. Veniant interpellatrices et importunae sorores sororias, id est, humilitatis imbecillitatem et fratris interitum non negantes; fundant Domino preces, una prius piae actionis signatrix, altera theoricae speculationis et mundissimae orationis, non sine mysterio tamen numeri vel ordinis, magistra. Docent quippe duos in Ecclesia ordines saluti pereuntium consulentes: unum praedicatione et opere; alterum precum instantia Dominum precando, 136.0408A| pro mortuis interpellando, et ut valeant suscitari pulsando. Confiteantur, mortem hujusmodi absentatione divinae custodiae, negligentiae merito contigisse, quod est mirum utrasque dixisse: Domine, si hic fuisses, frater noster nequaquam mortuus esset (Ibid., 12). Absit longius desperatio, adsit spei constans fiducia, posse quatriduanum mortuum fetentem, mole gravissima criminis consuetudinarii etiam obrutum, ligatum, immobilem, post longam etiam dormitionem posse excitari, resuscitari, onus superpositum vincere, solvi, abire, valere. Videbis statim spiritu miserationis et precum fremere Christum, turbare seipsum; audies: Veni foras (Ibid., 43), clamare; illum, quem desperabas, statim prodire, vivum se, quamvis ligatum, monstrare, non 136.0408B| celare, confiteri, ut absolutus eat, id est, motibus rationis mores componat, praeceptum audire, quatenus ejus resurrectionem alii pejus etiam mortui ad vitam redeant, et in Christum, id est, Salvatorem omnium credant.

20.

Quid, inquis, si nil horum contingit, agere debemus? an ut vivum venerari, quem mortuum scimus? Nondum, inquam, ut istinc conjicio, quid venerari in quolibet debeas, nosti; quod Deus utique fecit, aut quod ipse sibi homo conscivit. Sed quia in istiusmodi caecutis doctrina, magis et exemplis quam ratiocinatione te trahendum considero. Super cathedram Moysi, ait, sederunt scribae et Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere (Matth. 136.0408C| XXIII, 2, 3), etc. Quod est aliter dixisse: Veneramini quod Deus contulit; tolerate quod faciunt non propter ipsos, 263 qui mali sunt, sed propter honorem, quem perceperunt; qui utique eo bonus, quo a bono Largitore concessus. Da asellum vilissimum optimum vinum gestantem, vilescit asellus, amplecteris vinum; pretiosissimum annulum deformis gestat digitus saepe, ad annulum ardet cupientis ambitio, digitum horret intuentis despectio. Dicis honorem, inquis, ideo bonum, quia a bono Deo concessus est, quid de illo quem Deus non contulit? Quis, inquam, ille poterit esse, Apostolo testante: Non est potestas nisi a Deo? (Rom. XIII, 1). An vis aliud esse potestatem, aliud honorem? Sed imbecillis sine honore potestas, ac per hoc neque potestas: Regnaverunt 136.0408D| reges, inquis [ l. inquit, et subaudi Deus], sed non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi; non ex me, inquam, id est, non secundum me regnaverunt, non recte, ut praecepi, egerunt, non cognovi, non laudavi, non approbavi; attamen regnaverunt me vidente. Sed si tibi non valet persuadere, ut velis aliusmodi episcopos, quod Dei pietas vellet, nisi qualem depingit Apostolus dicens: Oportet episcopum sine crimine esse (Tit. I, 7); quod, proh dolor! est rara hodie avis in terris; cogita Caipham, cui Petrus visus est obedire; quando tamen hoc diceret, quod 136.0409A| a cathedra Moysi non dissideret; cogita, inquam, non abest longius, heri lectum est: Hoc, inquit, a semetipso non dixit (Joan. XI, 51.) Quid est a semetipso? a malivolentia sua, qua interfici Christum volebat; neque enim ideo Christum optabat occidi, ut gens tota liberaretur, quod secundum ejus malignitatem impossibile omnimodis erat, sed in praesentia ejus de regno tolleretur. Licet vero talis esset ejus conscientia, verum fuit quod per eum cathedra Moysi protulit, sicut moventis est, quod reboat chorda; sic enim legitur: Sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit (Ibid.). Et hic enim attende, anni illius, inquit; nunquid ita per Moysen mandaverat Deus? Minime. Ecce enormis indignitas, non est enim ista legalis, et tamen a Deo permissa, sed 136.0409B| ab Herode nefando concessa potestas. Si vero permissa et a tali potuit prophetare, data a Deo quid potuerat agere? Utique plus, id est, et velle bonum dicere et posse, haec autem solummodo posse. Nam non ideo gens liberata est, quia iste voluit; sed dixit, quia eum dicere fiendum, quod erat dignitas cathedrae, fecit. Quem ergo indigniorem quaeris? et tamen prophetasse audis, ut notes quanta sit vis potestatis, cujuscunque modi sit vita tenentis, quanta dignitas hujusmodi ordinis; et non nutare, quod ideo honorem bonum esse protuli, quia a bono Deo concessum, si permissa usque ad prophetandi valuit efficaciam potestas venire. Ut vero in aliquo tibi morem geram, notandum video, quod non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1) dicens Apostolus, hac 136.0409C| suspensione locum dedit subintelligendi et permissa et concessa; cum praesertim subintulerit, Quae sunt, a Deo ordinatae 264 sunt (Ibid.); non ut Caiphae illa inordinatissima, et tamen veneranda intentione, quam monstravimus supra: sed laboremus, inquam, et caveamus, ne frustra; tota enim ista allegatio index est indignitatis et miseriae meae, qua Scripturam trahere ad mei auxilium dum renitentem laboro, quod fieri possit, num [ f., non quid] quid sit vel fiat enarro?

21.

Ne me igitur ultra decipiam, confiteor, quia licet haec omnivalens Dei possit misericordia efficere, ut mundum valuit de nihilo creare, si non fecerit, constat me cum mei similibus perditum omnimodis esse, et falsum nomen episcopi vel abbatis non 136.0409D| sine damnationis aeternae periculo ferre, etiamsi detur, ut olim Caiphae, prophetare, a qua aliter nequeo prorsus liberari, nisi relicta vanitate penitus, quod Christi pietas tribuat, saeculi. Ferre enim, mirandum, quod valeo, dum contra me meique consimiles clamantem audio (figuraliter enim nil horum mihi disconvenire dolendus considero): Qui habuerit maculam, non offeret panes Domino, nec accedet 136.0410A| ad ministerium ejus, si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi vel torto naso, si fracto pede vel manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, si ponderosus (Levit. XXI, 17-20); inter haec autem in nulla ad Deum intercedendi saltem pro me fiducia familiaritatis deceptus respiro. Desperas, inquis, video, quare inaniter laboras? Nec despero, nec spero, inquam. Spero in Deo, despero de me ipso; et tanto magis in eo, quanto minus de me [ subaudi sperare] debere considero. Despero enim, quia quod scio faciendum mihi, neque saltem incipio: non despero fiendum, si placuerit omnimodis Deo. Inaniter vero utrum laborem, nescio; quia et quid ad hoc sit [sit abundare videtur ] obtinendum adhuc laborem, 136.0410B| non video. Si quid vero est, non illud, quod competit, est; sed illud, quod de rebelli, malo et fugitivo me protulisse superius, meminisse poteras, servo. Nam non amore Domini, non religionis, quam abnegavi, non loci, unde miser aufugi, postremo non desiderio vitae aeternae, sed timore gehennae, si facio unquam, facio; et si auderem dimittere, non facerem utique, ac pro hoc non possum cogitare quid Deo habeat de tali servo curare. Mihi enim ipsi vilescere me video oportere, cum etiam ab ethnico in mei lego sociorumque contemptu prolatum verissime: Oderunt peccare boni virtutis amore; dum me illosque peccare magis utique cerno timere, quam non peccare diligere. Est autem hujusmodi ratio. Si laicus fuissem, et de omnibus illis poenitentiam 136.0410C| quaererem, ducenti sexaginta quinque anni si mihi indicerentur, a quo donarentur? Septuagenarius jam quid eram acturus? Dicturus, scio, erat patronus, si tamen pretii alicujus: Non potes ista facere, quia 265 deest spatium; trade te Deo totum, et relinque saeculum; ecce omnia dimissa, quia pio Deo commissa. Monachus sum et vix habitu et lege, sed refuga legis promissae. Fac tot annos in poenitentia expleam, dimittantur omnia, restet hoc unum, quod legem utique meam inconvertibiliter refugi; nonne tibi videtur pro hoc solo me damnabilem fore? hoc igitur solo. Omnia illa illis omnibus, hoc solum non possum sanare.

22.

Item post quaedam. Quibusdam igitur quasi passibus mentis illo perveni, ut et eo et caeteris 136.0410D| omnibus visum mihi fuerit inaniter abstinuisse, si monachum me, ut promisi, non fuisset a Deo datum, finiri; aeternis quippe pro hoc solo destinatus, etsi alia nulla habuissem, suppliciis. Quid profuerat mihi abstinuisse ab his et tam dulcibus, mundus quas affert, illecebris, cum [ subauditur profuisset] aeternarum quoque usura caruisse poenarum? Cujus rei certitudinem ut tibi glorianti de quadam continentia 136.0411A| senio magis quam virtute acquisita, post multa quoque ejusdem, ut sum ratus, naufragia, incuterem, et ab hac securitate ad planctum necessarium et ad jejunium, praesertim autem ad monachi, cujus solum nomine et habitu gloriaris mecum, reducerem propositum: malui mea dicere omnia, quam tua nunc tibi ad memoriam reducere, saltem vel aliqua. Consideranti quippe ignaro vestri alicui securitatis alacritatem etiam in ista Quadragesima omnium vestrum, videri potest nullum alicui ex vobis inesse peccatum. Ita (proh nefas!) nescio quae vos obtinuit meo qui vos monere neglexi peccato, aut falsae spei, aut desperationis mortiferae, vel obdurationis nefariae pestis, ut insensibiles quoque faceret, quod in omnibus infirmitatum generibus magis 136.0411B| perniciosum noscitur fore. Dum tibi, inquis, ipsi non parcis, me, imo nos omnes acriter rodis. Quomodo, inquam, aliter? Mei enim ipsius curam gerens aliosque negligens, praecipue vos, mihi qui estis commissi, 266 quod crimen majus vel habere vel poteram confiteri? Sum tamen, sum, non diffiteor, mea culpa hujusmodi, ut intensius in oratione dicam: Miserere mei, quam: Miserere nostri. Et illud quoque nostri cum dico, mei potius quam alterius immanitate scelerum coactus recordor; et in hoc charitatem in me frigescere demonstro, et de delictorum exstinctione amplius dubito. O autem utinam ita saltem vobis vestra aliquoties, ut mihi, dum haec scribo, mea, clarescerent peccata! nam et alacritatem, credo, pauxillum reprimerent nostram [ f., vestram], 136.0411C| et desiderium ab his quantocius evadendi praestarent; otiositatem quoque desidia torpentium compescerent, praecipue quibus amplius competeret, priorum vel senum, quibus maximum noveris imminere, 136.0412A| ut mihi quoque, quod Deus avertat, periculum. Hi enim mecum potius, ut in propheta legitur: Confregerunt jugum, ruperunt vincula (Jer. V, 5), ut nuperrime unus illorum vide quam festive diabolo servierit. Cum enim causari soleret, penuria communitatis se caeterosque et regulae praecepta negligere; repente diu collectos ex eadem communitate proferens nummos, ut non inaniter monstraretur mammonae tam fideliter diuque servisse, et obsequiis idolorum non adeo segniter incubuisse, fecit quod tu ante scivisti quam ego. In tali quoque aevo Simonis non veritus est exemplum, cum praesertim praedecessorem suum ejusdem aetatis reor quemdam latrunculum audisset, in idem negotium collata pecunia, antequam frui saltem die fuisset 136.0412B| concessum, miserabili, ut dignum fuit, judicii modo exstinctum.

23.

Considerare isthinc pernecessarium, considerare, quam retrogradum, proh dolor! iter carpamus, qui saeculares debuimus, ut antecessores nostri, in rectitudinis via praeire. Presbyter quippe quilibet saecularis si Ecclesiam quamlibet acquisiverit (Vid. can. 39 et 40 Apost. et l. II Capitular., c. 150); quidquid ante habuit, licet ei vendere, dare, vel quovis ordine pro libitu cuilibet delegare; 267 quidquid vero postea acquisierit, juri Ecclesiae cedit. Monachus vero, qui nec ipsam voluntatem in propria debet habere potestate, cui debet colligere? collectum cui dare vel relinquere? praesertim si ex stipendio, unde vestiri debuit et pasci, aut forte ex 136.0412C| alicujus obedientiae provisione fuerit, quod videtur habere, collectum? Et ubi erit, si hoc misero alicui contigerit: et quid in corde sibi, rogo, erit dicturus, cum legi in capitulo audiet: Memorentur 136.0413A| semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti, qui sibi aliquid reservaverunt, vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. Tot, ut asserunt, libris argenti quanta ornamenta potuerunt in eadem Ecclesia fieri, unde acquisita et collecta ipsa est pecunia? Audivi murmurantem quemdam in secretario ita: Dicunt quod nihil proprii debemus habere; quis ergo ista ornamenta et libros istic contulit, nisi loci istius monachi? Ad haec ipse fateor, aio, melius fuerat non habuisse quam contulisse ei; in levigatione tamen mali melius fuit hic reliquisse quam alibi dissipasse. Bene, inquis, bene, sufficit. Ad te revertere, te intuere, ne tibi dicatur vere: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; quid enim 136.0413B| vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? (Luc. VI, 41; Matth. XII, 3.) Considero, inquam, considero, et istud quoque ad trabem eamdem adjungo; quasi enim non sufficeret quod feci miser per me, dedi locum isti, 268 ut faceret sciente me, nec tamen prohibente. Non solum vero qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte (Rom. I, 32). Sed si humane agis, censes tolerabilius et magis naturae proximum fuisse, ut penuriae necessitate faceret hujusmodi extraneus, pauper, exsul, mendicus, et advena deceptissimus, quam ambitione superbissima civis, incola, sibi plenissime sufficiens, et, ut ita veraciter loquar, servus ejusdem ecclesiae legitimus, quia legaliter traditus, et sui ipsius manu et professione 136.0413C| in servitium, quod fracto jugo et ruptis regulae 136.0414A| vinculis sine licentia provisoris reliquit, perpetuo mancipatus. Verum ut tibi iterum morem gerendo, ita illum reprehendam, ut mihi non parcam, fateor, utrique egimus inconsideratissime. Si enim, cum jam pene silicernius, ut et ille, existam, morte praeventus, aut abscessione fuero, antequam viginti duarum librarum pretium sancto habeam, quem his spoliavi, redditum loco, compositionem gehennalem timeo. Ille quoque non minus loco isti debitor, atque, ut dixi, coaevus existens, si et hic non habet satisfactum, et illud quod emit fideliter custoditum, nulli dubium, nisi [ subaudi illi] qui interdum perdidit visum, quin aeternum eum maneat cum Anania, Saphira, atque Simone supplicium. Petrus vero est, rogo agnoscas, qui et illos 136.0414B| praecepto pro fraude percussit, et istum damnatione perpetua pro ambitione superba perire praecepit, Petrus, cujus ista fuit pecunia; Petrus, cujus abbatia 269 injustissime fuit distracta. Sed consideremus trabes utrasque, meam scilicet et illius; festucam etenim hic cerno deesse: fortassis enim hodie oculis melius apertis meae imminere cervici ambas videbis, imo de duabus mihi fore unam improbabilem trabem. Si non annuntiaveris iniquo, ait, iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18); quod justissimum fore monstravit, qui dixit: Quod a discipulis delinquitur, ad magistrum respicit; et ille (cujus edicti ambo transgressores in hoc uno probamur atque rebelles, aliud si omnino deesset, ille, quia fecit, ego quia non contradixi) 136.0414C| Sciat, inquit, Abbas, culpae pastoris incumbere, 136.0415A| quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. At verecundabar, respondes, pro reverentia senectutis. Mentiris, certe mentiris, et teipsum decipis; non enim senectutem, sed magis superbiam in illo venerabaris; quod erat utique placentas reginae coeli libare (Jer. VII, 18), diabolum, ut ipse ei persuadere nitebatur quoque, cui ministrabant angeli, adorare. Si autem in isto diabolum, quem superbiam dico, tanta veneratione habebas, ut quod Deus praecepit (cum tibi nec eum [ l. suum, seu illud] vitium referre auderet) dicere illi non auderes; quid faceres si ante Diocletianum stetisses? Audierasne unquam: Qui me erubuerit, et meos sermones; et hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria Patris, et sua sanctorumque angelorum? 136.0415B| (Luc. IX, 26.) Considera, quaeso, ignaviam tui et timiditatem. In tantum enim te noveram elationem ejus detestatum saepius fuisse, ut pene fuerit ad odium usque ipsius venisse. Et cum ita fuerit, formidolositatem et circa charitatem tui cordis teporem deplangere te omni tempore, aliud si deesset, penitus convenit. Negasti quippe Deum, dum illi pepercisti, negasti. Item apostropha ejusdem ad quemdam alterius loci abbatem quasi religiosum.

O imitatores, ait sed quidam, servum pecus! o et in angelis pravitas, proh pudor, reperta! (Job IV, 18.) Quid nepos agebas, cum avunculum nescio unde, vel dulcius Italice scilicet barbam, ita insanire videbas? Ubi erat, Qui audit, dicat: Veni? 136.0415C| (Apoc. XXII, 17.) Ubi saltem, Diliges proximum tuum sicut teipsum? (Matth. XIX, 19.) Tu transitoria omnia contemnebas, illum transitoriis anhelantem, cum esset tibi, hoc etiam contra regulam, dilectissimus, minime corrigebas, unum e duobus haud creperum [ id est dubium, aut anceps] erat; 270 aut tu non eras, quod videri vel dici volebas, aut illum oderas potius quam amabas; si enim amaveras, cur non tecum, quo tu tendebas, idem [ l. eumdem] ad Deum traxisse certabas? Vide, moneo, et quis, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus (Num. XXIV, 4); vide tamen, suadeo exclamative ad locum, ubi quasi oratum pergebant, nummos continentem pro tali causa largitos. O spelunca, spelunca! o 136.0415D| facta, si est ut dicunt, de domo orationis sanctissima, 136.0416A| spelunca latronum nequissima! Hae ne, hae ne erant itiones et reditiones creberrimae Lemni [ l. Lemnum]?

24. Perpende, rogo, perpende, qui festucam de trabe conabaris heri ejicere, et negationem Dei et adorationem diaboli nulli amplius praesumas aequare moneo crimini. Nullius quippe horum, quae superius [Vid. supra n. 2] confessum me fuisse recordaris, homicidiorum utique, exoculationum, exmembrationum, incendiorum, praedarum, caeterorumve plurium, me noveris magis reum quam istius; si quidem nihil horum feci, aut jussi, vel, ut fieret, volui, sed tale quid, ex cujus occasione ista sunt patrata, commisi: istic autem plus aliquid habetur; siquidem licet, ut fieret, neque praeceperim neque voluerim, 136.0416B| dedi tamen mea culpa locum, ut fieret, non prohibendo, quod saltem quivi, ne fieret. Gaudere tantum me noveris, quod absque mei est licentia factum, siquidem videtur esse aliquod levamentum. Delicta quis intelligit? ait Psalmista, subinferens necessario: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo; subjungensque: Si mei non fuerint dominati, inquit, utique aliena peccata, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 13, 14), maximo, inquam, maximo. Non enim non tibi videtur maximum, qui viginti duarum librarum suo flagitio est debitor, alterius crimine octoginta in cumulationem debiti sibi junxisse? Et o misera principandi conditio! Quis, nisi sui securus, hujusmodi non jure fugiat periculum? 136.0416C| Alter peccat te nesciente, et tu poenas luere cogeris. Verum ut nepotem paulo superius praelibatum mecum de neglectu eumdem, opus ut fuerat, pariter coercendi excusem, videri valet et me exemplum attendisse medici, illud desperato de vita nihil, quod capere velit, interdicentis. Unde et Hieronymus in causa consimili: Aiunt medici, ait, majores morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela dolorem exasperet. Si enim obstinatione mortifera contra sui 271 propositum irrecuperabiliter eum viderat obduratum, quid profuerat interdicere aliquod ei saeculi commodum? an ut istic dispendium, et illic pateretur supplicium, praesertim cum sciret optime suae perditionis foveam non minus 136.0416D| secernere ipsum? Hoccine erat Dominica omni etiam 136.0417A| talia meditantem cantare: Oportet nos mundum contemnere, adjicere quoque, ut possimus sequi Christum Domini, quasi cum mundo non valeamus Dominum sequi? Exaggeransque, ne perdamus vitam perpetuam, propter vanam hujus mundi gloriam, non verebatur aliquem ex obliquo respondere valere: De ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22).

25.

Sed ut ad nos jam fore tempus monstremus redire debere, noveris volo, inquam, quod illud de propheta magnam mihi faciat consolationem, sed utinam non inanem: Veniens ad Babylonem, ibi liberaberis (Mich. IV, 10). Qui enim in domo Dei, nemine nisi fautoribus, ut dixi, sciente, sub praetextu sanctimoniae, ut multi, fallacis, infrontuose faciebam scelera multa; a te de isto uno deprehensus, 136.0417B| detectus, dum ad confusionem tantam sum devolutus, ut ipso detecto nullum curem latere crimen amplius meum, quid [ l. quod] de illo solo pati potueram infructuose, pati melius simul cum fructu ipso de omnibus ratus, in Babylonem nimirum, ut ita loquar, per te adductus, possum credi, et utinam per Dei misericordiam vere liberatus. Nam nec deest sartago ferrea, in qua ossa etiam friguntur forte aliquid de se autumantia olim satis inaniter mea. Profui ergo tibi, inquis, multum nocens, qui parum profueram favens. Mihi sed quid? quantum, inquam, Judae salvatio profuit mundi. Per ego te Jesum spemque communem sed deprecor, fetorem criminum meorum a te remove, ne juncto tuorum mei causa te interiisse credenti mihi dolorem 136.0417C| augeas importunum, neve tenebris meis offusus, te ipsum considerare non valens, quo pedem actionis mittere debeas nesciens, pejus quanquam corrueris [ f., quam corrueris] monens deprecor cadas. Ad sanctorum splendidissimum lumen quasi ad aetheris micantissima sidera regulari collirio delibutum mentis intuitum potius dirigamus, ibi videbit quisque vestrum [ f., nostrum], quid de se, quid de alio debeat aestimare. Regulam, inquis, apportas iterum? Quid, inquam, ea posthabita, aliud? Omnes enim recurras cum Evangelio ipso Scripturas: ad ipsam, velis, nolis, tibi est redeundum, si animae tuae vis esse consultum. Dic, sed rogo, audistine unquam filium Belial in bonam partem positum? Nunquam, inquis? Sed quis est pejor, inquam, pagano. 136.0417D| Nam Belial sine jugo interpretatur. Nulla vero hominum conditio est, quae absque quolibet jugo valeat regi: jugum vero cuique est ipsa, qua victitat, legis censura, ut Longobardi laici Italica, clerici 272 canonica, monachi monachica. Ea rejecta, quod jugum te retinet ad aliquid declinandum, vel relaxat ad faciendum? Si nulla, non modo filius es Belial, id est diaboli, sed ipse tu es Belial. Si ergo 136.0418A| aut filium Belial aut ipsum Belial audisti unquam per poenitentiam sine conversione veniam consecutum, persuade, si vales, mihi; aut si non, suade tibi absque jugo legis propriae poenitentiae laborem quidlibet alicui prodesse. Ipsum, ais, dico jugum quod poenitentiam. Quis, inquam, imposuit? Video, inquis, impostor, quid moliaris; ad abbatem et regulam more tuo me iterum revocas. Plane, inquam, plane. Quod enim sine permissu illius a monacho sit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. Dum assertionibus tuis attendo, scandalizari, ais, non cesso; in quibusdam enim rigidissimus, in quibusdam valde remissus; videris haedum in lacte matris suae, quod est prohibitum, coquere (Exod. XXIII, 19). Cum enim gravissima et multa tua enarraris 136.0418B| facinora, tute tibi ostium obstruis, necesse quod fuerat, poenitentiae, et pro libitu aperis. Quid ergo vis agere? Sine jugo te esse conquereris; Belial utique filium te quoque esse fateris; Quid, inquam, rogas? quid dicitur in psalmo, si Dei misericordia tamen concedit; nullum enim aliud invenio consilium. Quid est hoc? Audi, inquit, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11). Intende; patrem se esse, qui vocat, innuit, ut avocet a patre. Relinquamus ergo istum patrem cum jugo suo duro, sequamur illum, cujus jugum suave, et cujus onus est leve (Matth. XI, 30). Quare, inquis, non facis? Quod loquimur, inquam, inde autumo est. Sed si recte offeras, et recte non dividas, peccasti, est scriptum. 136.0418C| Et alibi: Juste, quod justum est, exsequeris (Deut. XVI, 20). Et Apostolus: Omnia vestra, inquit, honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40). Et Romanae sedis theologus: Curandum ne bona nostra nulla sint, curandum ne parva. curandum ne indiscussa.

26.

Discutienti autem mihi quid miseriae meae sit faciendum, occurrit fugitivi consilium, cui cedunt omnia genera consiliorum, et si non alio in hoc solum: Omnia delicta exstinguit charitas (Prov. X, 12). Et: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Infinita enim commiserim licet, non tamen omnia; sunt quippe et alia multa, in quibus labitur fragilitas humana, a quibus innoxia est criminositas mea, quae etiamsi omnia fecissem, 136.0418D| charitati exstinguere esset perfacile. Habeto igitur eam tantam erga Deum, inquis, ut eo solo relictis omnibus libeat frui; erga proximum, ut utilitati ejus pro posse, et ultra posse optes concurrere, et securus omnium criminum phalanges irride. Istud, inquam, istud mihi cum sit pernecessarium, omnino difficillimum noveris fore, nisi me professioni, donec dies est, restituere exemplo fugitivi maturaverim 136.0419A| meae: 273 quod donec fiat (si tamen Deo miserante aliquando fiat), in coelum conscende, inde revertere, non mihi poteris suadere, salutem animae meae aliunde posse sperare. Enitere, inquis, enitere. Enitar, inquam, si Deus adjuvat, sed non ut malevolentia mei praesentiam fastidientium (tranquillus ut, utinam et veraciter, loquar) exoptat. Enitar tamen. Non vero gressibus corporis a Deo receditur aut propinquatur, sed mentis; quanquam et relicturus quod timeo, gestibus [ f., gressibus] id prius tentaverim mentis. Satisfactum, inquis, fuisset, si non temerario [ f., temeratio] sacrorum adhuc me multum moveret. Sed in eo quod bis opposuisti, id est: Judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7), puto aliquid mihi negandum latere. Plane, inquam, plane, non enim 136.0419B| promisi tibi cuncta, quae noveram dicere, sed meis te criminibus onerare; quae si non sufficiunt, junge tua, et non inanis abibit, mihi crede, sarcina tua. Unum tamen dicam, et si non eo quod quaeris vales exspiscari, nolo tecum amplius laborare: Nescit homo utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Verum si non ob aliud debui (ut longe superius intermissa repetam), ab hujusmodi saltem vel temperare, nisi ut temporalibus solum remuneratus, aliud in illo saeculo non debeant sperare nisi, Recordare quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25), infaustum satis utique improperium audire, quid mihi ipsa bona sine fruendi licentia? Si autem ut illic tanto majus foret saltem refrigerii, quanto minus mali 136.0419C| fuisset hic perpetratum, infelicissimum et hoc levigationis emolumentum; melius enim hoc ita se habente illic jam olim (ut desperatorum loquar voce) fuerat esse, quam tormenti causas hic quotidie cumulare. Si autem his aut nunquam commissis, aut poenitentia dimissis, illo solo restante, inferni poenas in promptu erat exspectare, illo vero solo aut nunquam facto, aut per reversionem deleto omnium horum aut immanitate aut multiplicitate, supplicii quidlibet in illo saeculo non debeamus timere; ratio suadet hoc minime dimittendum, sed facultate concessa absque dilatione ulla fiendum. Sed quid, si desit facultatis efficacia? inquis. Speranda est Dei misericordia, et ne desit, quibuslibet bonarum intentionum quasi legationibus et 136.0419D| precum continuarum interventibus, ut effectu desiderato utique potiri inhians. . . . . . . . valeat, imploranda. 136.0420A|

27.

Sed quid quod [ supplendum videtur non] libens, ais, sed timore coactus, pessimus uti scilicet servus, hoc agis? 274 Ne dicas pessimus, rogo; sufficit malum, inquam, dixisse. Pessimus enim ille magis est, qui nec amore ductus, nec timore coactus revertitur. Multi enim diu rebelles tormentorum formidine reversi, et dominos postea plenissime dilexerunt, et a dominis usque ad libertatem etiam sunt adamati. Noster autem Dominus quid ad se venientibus de se dixerit, accipe paucis: Non vos me elegistis, sed ego vos (Joan. XV, 16). De illis vero: Quia vos me amastis (Joan. XVI, 27), quod utique per praeventionem illius meruerunt amoris. Unde autem saltem eum esse reris timorem usque ad desiderium reversionis gehennae, nisi de praeveniente 136.0420B| pietatis ejus munere, cum etiam ipse minatur primum ut timeas, inspirat consilium, quod timens facias, dona promittit si redeas? Unde, ais, suades tibi, manente tanta scelerum enormitate, pro conversione solum ad monachale propositum, evasionem te mereri posse imernalium tormentorum? Quia promittit, inquam, mentiri nesciens, taliter per Evangelium: Omnis qui reliquerit omnia propter nomen meum, vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Tu, inquis, non propter nomen ejus dicis te quidlibet relinquere, sed propter infernum. Et cujus potestatis, inquam, ad me puniendum est infernus sine potentia nominis ejus? Nisi enim Deus me illuc praecipitat, infernus non suscipit. Ipse ergo potius formidandus est quam infernus, quia potest solus dare infernum; imo potius 136.0420C| diligendus qui minitando differt dare infernum, ut timentibus, caventibus, et ad se redeuntibus conferat regnum coelorum. Sed animadverte nomen ejus quoque, Jesus vocatur nostri causa, id est Salvator, et qui pro eo convertitur ne in infernum mittatur, nonne desiderat ut salvetur? A quo vero nisi a Salvatore salvatur? Propter nomen ergo Jesu convertitur, qui ut salvetur convertitur; salvatur vero qui de inferno eruitur: propter nomen ergo Jesu convertitur.

28.

Quid ergo? quid moras, inquis, innectis? quare non appropias ad Dominum redire? Videre videor facere, inquam. Annon est ita? Sed quid rogo, inquis, est? Quod tibi jampridem de servo, inquam, retuli fugitivo. Preces sunt, siquidem enitor, quaedam 136.0420D| quasi, id est reversionis legatio, nisi in hoc quoque, ut in multis, seducor. Tepide quippe me hoc considero facere, et per hoc neque facere, nam 136.0421A| non est ipsa reversio; et si praesumere audeam, mente jam incipio redire, sed impedior valde. A quo? inquis. A meipso, inquam; nolo enim 275 alium accusare, ne Evam videar imitari; detinent me laquei, quibus me ipse ligavi, et maculae retis (Job XVIII, 8); in qua pedem immisi improvidus. Tyrannus etiam, cujus municipatum domini mei servitio praetuli, eo est ad impediendum mihi infestior, quo praecipitantius sese velle relinquere me audit; ipsum non modo fateri, sed et describere videt. At vereor ne in uno multum de me sibi promittat. In quo? inquis. Quod non semel tu ipse dixisti. Ipsum, inquam, vereor ipsum, nullum adeo scias quam ipsum; illud enim unum si manet, reversio perfecta et timeo quia nulla erit. Et territus eodem [ subaudi vereor 136.0421B| ipsum], quo me usque nunc adhuc considero in carcere, indeque de profundis opus fuerat non oscitando clamare. Opus, inquis, opus, si tamen opus pro necessario ponis. Usum enim, id est, utilitatem magis frequentavit, reor, antiquitas. Necesse vero esse consentio de profundo, in quo te conspicio jacere, lacus, non oscitando, ut et tu censes, clamare. Sed video te continue oscitari, ipsam quoque nisus legationem tui pedetentim intermittere, et timeo ne contingat te taliter in Aegyptum redire; redire, inquam, redire; utinam datum fuisset saltem exisse! Num enim non super ollas carnium me sedere, num lateribus et luto non insistere, num sub fasce laborum me non consideras oscitando etiam aliquoties gemere, suspirare, loris propriae illigationis constringi, 136.0421C| repagulis inolitae consuetudinis retineri, maculis connexissimae retis ligari, et ab una in aliam exercitii pedem miserabili modo mutare? Vadere super me horribiles non consideras et venire, signis erumpentibus incurvare, ut transeamus, animam meam saepius audire, videre me hostes, hoc est mores meos attendere, et Sabbata mea deridere?

29.

Sed tu forte in arduo constitutus, cum tecum me Pascha nostrum cantare audisti, transitum me fecisse aliquem ab imis ad deteriora putasti. Feci, fateor, feci, non nego transitum, proh nefas! abusivum, et quem minime oportuit; transivi enim a jejunio ad crapulam, a fletu ad risum, ab imis ad infima, non ad superna, a noxiis ad pejora, a vigiliis noctis ad dormitionem quoque diei, ab indiscreto 136.0421D| silentio ad multiloquium, et, quod pejus est, praviloquium ac turpiloquium, a psalmodiis ad otiositatem, 136.0422A| a lectione ad desidiam et torporem, a tristitia salubri ad laetitiam inanem et noxiam saeculi. Nunquid vero, ais, ab his non pro gaudio tantae solemnitatis est vel temperandum? nunquid non exsultandum et laetandum? Temperandum, inquam, 276 temperandum, non penitus vero cessandum; exsultandum et laetandum; sed vitiis minime cedendum, instantius sed Domino vacandum. Laetetur enim, ait Psalmista, cor meum, non ut securum sit tantum et ludat, sed ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11); et alibi idem: Servite Domino in timore, et exsultate non vobis, sed ei cum tremore (Psal. II, 11), non cum securitate, quae utique lapsum praeparat animae. Quod si non intelligis, dicam succincte: in manducando enim, carnis potius curam in concupiscentia quam 136.0422B| in necessitate faciens, et illicitum tetigisse, et lautiora sectatum, et sufficientiae me confiteor excessisse modum, ac per hoc de licito fecisse illicitum. In Quadragesima abstinendum a cibis et vitiis, in Pascha a vitiis solummodo; quod me non fecisse confiteor omnimodis. In Quadragesima flendum et ejulandum, in Pascha gratulandum et Domino jubilandum. Locuturus utilia, miscui inutilia, et etiam, quod pejus, pernoxia, ludicra seriis compensavi; vae quoque ridentibus (Luc. VI, 25), promissum minime cavi, et etiam vocem in risu, quod est stultis proprium, exaltavi. Coelo et terra spectantibus me Deo redditurum rationem non modo actuum, verum et cogitationum non prae oculis habere meorum ( f., habens mearum) exaltavi miserrimus. Hujusmodi quoque 136.0422C| me miserum invasit torporis desidia, ut vix ipsa explere, nedum alia junxisse valerem praefixa atque legitima sinaxeos infelix his diebus officia; unde penitus intermissa doleo, sed non satis legationis necessariae conamina. Difficultas quippe adipiscendae reversionis inde nascitur, ut deceptissimus sentio, non modica.

30.

Indeficua gratiarum, inquis, munia quod sentis saltem necessario solvere inspiranti suadens; causas hujusmodi inefficaciae videtur mihi, si tamen valeres, altius oportere disquirere. Potest enim fieri ut interdictum legis, quod te ferre summatim tangendo posse (mirandum!) dixisti, difficultatem generet istiusmodi. Est plane, est, inquam, ut conjicis, et ut noveris, imo legentium universitas 136.0422D| omnis, enucleato mihi ipsi pro posse, qualiter ad me omnia illic notata sentio pertinere, cum in sola 136.0423A| inibi notata macula recognosci indignitas in percipienda praesertim eucharistia valeat mea. Age jam; locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, et dices ad eum: Homo sacerdos de semine Aaron per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus (Levit. XXI, 17). De macula quod dixi sufficiat; utinam fuisset sola; subjectarum 277 vero non aliqua. Si caecus fuerit (Levit. XXI, 18), quod me esse, considerato incessu videntium, negare non valeo. Si claudus, quod nequeo diffiteri, quando etiam illud quod video bonum, per infirmitatem mentis nequeo sequi. Si parvo naso, quod me confiteor esse, cum discretionis quemdam quasi anhelitum nequeo praeceps nimium 136.0423B| in agendis vel disponendis tenere. Si parvo aut grandi vel torto naso, quia actionis rectitudinis [ l. rectitudinem] sub specie discretionis saepe confundo. Si fracto pede vel manu, quis in me hoc non advertat? Viam enim Domini pergere, ut paulo superius audisti, non valens, a bono opere, fracta ut quis manu, iners socorditer vaco. Si gibbus, utinam, Domine, nec jugo iniquitatis, nec terrenae ita pondere gravarer sollicitudinis! Si lippus, quis non videat quod, etsi aliquod per divinam gratiam in me emicat scientiae lumen, carnalia opera misere illud obscurare [ l. obscurent]? Si albuginem habeat in oculo, et arrogantiae caecitas meae Deo soli mihique partim comperta quanta sit, nulli valeo dicere, dum illam omnium malorum causam computans, coenodoxi 136.0423C| spiritus incurrionem soleam nominare. Si jugem scabiem, istud superioribus perpensis, ex quo lascivire coeperim utique quousque duraverim, si scabiem luxuriam fore capi noveris, mihi peculiarius neque inficior convenire, et ipsam ex ipsius incursione generari perspicue. Ubi fuerit superbia, illic erit et contumelia, dum dicitur nosse certissime, dum nec ipsam aetatis invaletudinem posse video illi contradicere. Si impetiginem in corpore, mihi peculiarius neque inficior convenire. O autem ut et ab avaritia vel tantum, ut mihi videtur, liber fuissem! Si ponderosus, vae mihi miserrimo, qui turpitudinem et quando corporaliter non exercui, animaliter gravari me eadem pene omni tempore usque ad istud scilicet senium sensi, et sentire miser non desino. 136.0423D| His maculis sordidatus cum aliis quampluribus panes contra interdictum Domino me confiteor hactenus obtulisse, et quod salutis est digne offerentibus remedium, mihi fecisse damnationis aeternae judicium: quod certissimum, ut fieri posse dixisti, difficultatis, 136.0424A| quam in redeundo ad Dominum patior, videri valet fore indicium.

31.

At vero quid possim agere, video minime. Omni pene tempore jam olim consuevi Dominum rogare, ut, concessa venia peccaminum, auferat a me mundi concupiscentiam et desideria carnis: quibus cum tota nocte non minus quam trecennis quilibet dormiens, et vigilans laboraverim: hodie etiam nunc scribentem me septuagenarium pene sentio titillari. 278 Precor etiam ut auferat appetitum humanae laudis, quem mihi inesse visceratius in istis quoque, quas affectari etiam mihi renitentibus [ f. renitenti] videor, considerare vales, quas coenodoxi spiritus impetu ingeri sentio, facetiis; vitium quoque, quod non tam corpore, quam 136.0424B| animo discurrere me circumquaque facit, desidiae et torporis, inconstantiam et levitatem mentis, duritiam et duplicitatem cordis, praviloquium cordis et oris: quae omnia tecum in me juste reprehendens conjecto inde contingere; quia implorata, ut convenit, misericordia et gratia, ut ab his eruar, Dei, non collaborare, ut fiat liberum compello, ut oportuerat, vecors, quod mihi magis nocet, quam adjuvet arbitrium. Dumque impendere mihi negligo quod ex me est, mendaciter petere me approbo quod ex Deo est. Verbi gratia postulo: post naufragium saltem castitatis continentiae littus; sed nec macerationem carnis, nec fugam fornicationis volo mihi indicere prorsus.

32.

Esse et aliud quod interdicere legationis meae vias non parum confiteor; ad omne enim, quod 136.0424C| cuivis est necessarium, nihil tam opportunum, quam illud singulare sacrificium, quod quotidie nobis repraesentat Pascha nostrum, Christum utique pro nobis veraciter immolatum. Quod si digne munus, quod tamen non consequitur, offerrem, etsi non quotidie, saltem saepe; nulli poterat legationi ad impetrandum puto, ut plures aiunt, confiteri. Sed impedit quod audio: Vade prius reconciliari fratri tuo (Matth. V, 24). Fratres vero si omnes sumus in capite Christo, quis ipso minus offendendus, ne habeat aliquid adversum nos, de quo amplius est formidandum? Habet vero adversum me, confiteor, duo, et quod laedere membra ipsius utique, et quod laedere non desino ipsum. Et cum dies noctesque ad reconciliationem solam minime sufficiant, muneris, rogo, 136.0424D| offerendi quando locus patebit? Sed pateret, praesumo, locus ad ipsum, si quidem munus reconciliatio foret, si proximis satisfactum fuisset; quos utique nusquam amplius me laesisse, cum in pluribus confiteor, quam in eo, quod quam graviter Salvator 136.0425A| denuntiet attende: Qui scandalizaverit, inquiens, unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Itemque post quaedam.

33.

Tergiversari, ais, nimium videris mihi, et colli instar volucris Ennianae colorem cum motu mutare. Nunc enim nimium rigorem, 279 nunc in te maximam admiror mollitiem; nunc quasi fervorem, modo teporem; nunc constantiam, nunc studeo [ leg. video] dissolutionem; nunc sincere (et utinam vel aliquoties), nunc simulate mihi, ut, proh nefas! semper, cuncta videris referre, et modo miserabili quaedam confitendo quoque celare; sicut illud primum, quod mihi etiam, qui te non minus 136.0425B| quam idem agnovi, ita legenti occulitur, ac si minime diceretur. Ita, inquam, ita esse confiteor, pariter et actibus demonstro. De illo tamen, quod faris, quia pejus fore, si omnibus pateret, adverti, sufficere credidi, si quovis modo tu solus valeres inde melius certificari. Te vero dum alloquor, oculatum quemlibet, qualem scilicet regula a nobis transgressa suadet, aspicio, qui utique sua norit curare, et aliena vulnera non detegere et publicare. Nam nec debes oblivisci, quod de neglecta diutius confessione superius audisti. Quare, inquis, et cui confiteris, si affectas celari? Deo, inquam, et mihi. Deo cur? inquis. Non ut noverit, inquam, qui nil valet ignorare, sed ut dignetur remittere. Ita enim audio et Prophetam praesumere, mihi ut aliquanto 136.0425C| verius atque securius valeam dicere: Delictum meum coram me est semper (Psal. L, 5), quod non fuerat utique, si non contigisset scripsisse; dictumque gaudere: Beatus qui semper est pavidus (Prov. XXVIII, 14). Et: Cor, quod noverit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). Sed melius, inquis, fuerat in tabulis cordis scripsisse. Melius, inquam, melius, et illic et istic vero puto praestantius. Habemus vero cum Augustini quoque exemplo in membranis ovium confitentem Apostolum: Qui prius fui blasphemus et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I, 13). Subrepit tibi, inquis, hinc aut superbiae aut inanis gloriae, aut certe vanae securitatis tentatio aliqua. Pene, inquam, usque ad desperationem mortiferam. Cum enim audio, quia 136.0425D| Justus in primordio accusator est sui (Prov. XVIII, 17); submurmurat misero mihi miserrima stultitia, vel stultissima miseria, quod imitator in isto sim infelix alicujus justorum, et ita erga miserrimum et perditissimum, si ita vadit, agi conspicio, ut spectabilius conspici in terra monstrum non fuerit datum. Cum enim superbia, semper, id est ambitio, ruinae 136.0426A| fuerit causa; mihi videtur, quod me [ l. in me] illa, quam putaveram, esset, quia humilitas sit elationis, pejor ruina. Inde enim superbio, unde me despectissimum certissime et infra universos attendo, cum caeteri inde soleant gloriari, unde caeteris se vident excellere. Quod nisi turpiloquium saltem in isto praecepto vitarem, apostolico condigno enuclearem 280 exemplo. At quia deficit eloquium, nec fari, quod a me ipso patior, possum, exterius dum me tibi cerno notissimum, ne interius tibi quoque lateam, dirigo te ad Gregorium Deiloquum, illum interroga; quid de reprobis hypocritis et arrogantibus sentiat, hauri: ibi me conspicere totum valebis. In evitatione, inquis, soloecismorum constructionis quam rationis vero, dictionum 136.0426B| quam actionum videri valet perspicacius te esse quod dicis, dum magis utique affectas, si succederet tamen, videri eloquens, quam ipse quod bene loqueris, exsequens. Plantares libentissime video, contra interdictum licet, in domo Domini nemus, qui in arbusculorum situ tam es studiosus. Mane, inquam, mane videbis, quis sim, spondeo, clarius, nec tamen reprimetur tumor ob id semel, promitto, conceptus.

34.

Iniquitatem, ait Psalmista, si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). Quod licet pro arbitrio sic vel sic valeat intelligi, dicit enim Dominus: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis remittet vobis (Marc. XI, 25). Et alibi: Qui avertit aurem suam a 136.0426C| clamore pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur (Prov. XXI, 13): exemplo Herodis hypocritae, quia Deum ficte quaerunt, nunquam invenire merentur. Nulli vero saepe continuatius psalmodiis vacant, crebrius missarum solemnia celebrant, pauperibus necessaria tribuunt, praedicationi amplius insistunt, in quibus cunctis evidentissime videri mihi experimento praecipue mei confiteor, iniquitatem quam dicit ipsam, quam in me considero, fore duplicitatem. Duabus enim quasi linguis duo quaedam recito, audientibus psalmos vel aliud quid, cordis inspectori longe dissimilia alia et innumera; sicut in ista nocte, istud cujus est mane (vigilia vero est apostolorum Philippi et Jacobi) cum impulsu adversarii vigilarem ut saepe, dormire cum utilius utique 136.0426D| foret, in cubile adhuc tumente super re, mihi quae contra votum acciderat. Bonito namque tuus lanam, jussu absque meo, dispensasse fratribus, fuerat nuntiatus; cumque ista et alia illegaliter hic accidere exaggerarem, et vigilans eorum mihi phantasmata repraesentarem, perveni cogitans loco, ubi habetur in ea, quam miseri abdicavimus, lege, 136.0427A| quod utique tantopere nos, peculiari vero illo nostri, non Dei amore amplectimur abbatuli: Sine jussione abbatis nihil faciat. Incumbens ergo illic, et causas inde comportans vindictae, coepi cogitare, esset si aliud, quare ad hujusmodi quasi honorem tam avide inhiaremus. Nihil aliud invenire valui prorsus. 281 Inde cum fuisset ventum ad matutinos, psalmum ore dicebam, corde clamabam: O Oderade stultissime, hoccine erat, quod octoginta libris, tenacissimus cum putareris (sic enim sic, saepe in judiciis erramus, miseri, nostris), non dubitasti emisse? Sile, sile, moneo; moneo inquam, o hypocrita, moneo, sile, coepi actutum clamare; te intuere; illum relinque. Ejice trabem de oculo tuo, et tunc fratris de intuitu, si voles aut vales, propelle 136.0427B| festucam. Nam, ut verissime fatear, in comparatione istius, quam miraris, stultitia tua est trabes vehementissima, 136.0428A| istius festuca tenuissima. Et ecce inter illa 282 hymnorum melliflua carmina magnus a Leodico ille nuper habitus irruit exercitus, servorum inaestimabilis multitudo, et qualium? Equorum generosissimorum mille modis discrepans hinnitus, mastrucarum caeterorumque ornatuum, mensalium, scamnalium, cortinarum, reliquorumque commodorum esse qui potuerat diversissimus apparatus, clericorum et cucullatorum nobilissimorum cigneo canore dulcior sonus, cognatorum nobilis, infinita, pulcherrima atque charissima, flens quoque et ejulans (ut pauperiorum meminerim) relinqui se quod videbat, caterva: desertitudinis illorum [ subaudi irruerunt] praejudicia: 283 labores innumerabiles atque periculosos itinerum, dispendiorum, 136.0428B| et infirmitatum hac sola pro sententia perpessi; pecunia, quantum ad me, maxima ob id datione distracta, 136.0429A| ad quam cum solummodo conversus fuissem, pretiosissimam illius recolendo distractam, quam huc attuli, considerans vestem, evidentissimo sacrilegio etiam nactam, tristitia si emori natura dedisset, dolore immanissimo expirare valuissem. Ita enim ante oculos mentis adducta [ subaudi haec res] me gemendo fecit suspirare, ut si forte pro foribus aliquis stetisset, me illo mihi consuetissimo incommodo cruciari putare quivisset. Tandem his aliquantisper amotis, cogitare coepi; in hoc tanti, ut consideras, saeculo, empto quod in futuro coeperis emolumenti nosse desidero. Et ecce [ subaudi irruit] iterum ante cordis intuitum columba illa de templo venalis, ecce in manu Jesu flagellum de resticulis, expulsio illa de templo terribilis; ecce Simonis maledictio, 136.0429B| ecce Giezi lepra horribilis, non sine Ananiae et Saphirae elogio quoque et anathemate recipientis, quod gratis dari et debuit recipi. Sine jussione abbatis, inquit ( subaudi regula), nihil faciat. Ecce quod tanto pretio non solum pecuniae, sed et laborum innumerabilium infelicissime acquisivisti: sed non perfunctorie accipias, cum audis, moneo: Ipse tamen abbas cum timore Dei et ordinatione regulae omnia faciat. Et rursum: Sciatque abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire; ideoque nihil extra praeceptum Domini, quod absit, debet aut docere, aut constituere, vel jubere, memor semper, quia et doctrinae suae et discipulorum obedientiae in tremendo Dei judicio facienda erit discussio. 136.0430A|

35.

Gaudes igitur, quia sine jussione tua nihil 284 fit, vide quid jubeas; exigis obedientiam, astrue quod exigis; illi enim tibi, tu regulae debitor es obedire. Illi peccant, si extra voluntatem et ordinationem tuam faciant; tu, si contra constitutum regulae quidlibet disponis aut praecipis. Omnia vero, ait, quae discipulos docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda; sciatque, quia qui suscepit animas regendas, necessario praeparet se ad rationem reddendam; et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quod in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus Deo rationem, sine dubio addita [ subaudi ratione] et suae animae. O ventositas stultissima! tot laboribus, tot aerumnis, tot tribulationibus, tot doloribus, tot angustiis, 136.0430B| tanta pretii summa in hoc saeculo, tot suppliciis in inferno emisse vocari solum ab hominibus Rabbi, cum ipse judex futurus suaserit dicens: Nolite vocari Rabbi (Matth. XXIII, 8), quasi diceret: Ne illum affectetis honorem in saeculo, pro quo honore, illo, quem describere gestiens deficit Apostolus dicens: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit (I Cor. II, 9), privati, tam magna et similiter inenarrabilia tormenta patiamini in inferno. Inter haec autem cum considero maledictionum super me irruentes quasi Euxini freti ferventissimos cumulos, in nulla meae salutis (confiteor) fiducia me miserrimum respirare solae ne dicam aliis junctae compellunt; in quibus cum prima se ingerat, posterius licet intenta, 136.0431A| quae sit ejusdem qui protulit, volo ut audias verbis Gregorii: Sicut qui invitatus, inquit, renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus promovendus; sic qui ultro ambit, vel importunius se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? Cur non perpendit, quia 285 benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur? Quam maledictionem, attende, quamque mortiferam sequuntur (antecedere quamvis debuerint) istiusmodi [ subaudi maledictiones]: Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis (Psal. CXVIII, 21). Maledictus qui annuntiaverit patri meo dicens: natus est tibi puer masculus (Jer. XX, 15; XLVIII, 10). Maledictus qui prohibuerit gladium suum a sanguine (Jer. XVII, 5). 136.0431B| Maledictus qui, ut a Domino recedat cor ejus, spem suam ponit in homine (Jer. XLVIII, 10). Maledictus qui opus Domini facit negligenter (Ibid.): et irrecordabiles nunc aliae, in quibus nil magis in me mirandum, quare quod eas recordari, nedum scribere vel enarrare siccis valeam oculis; in quo luce clarius considerare mei duritiam vales, confiteor, cordis

36.

Ut dicis, ita est, inquis; levitatem inconstantiae nam tuae mirari non desinens, non miror jam, si tale quid in ista tibi aetate (ut illud fuit, quod novi) quiverit corporaliter contingere, cum ita te spiritaliter adhuc video lascivire. Tui ipsius enim scripto atque verbis conjicio quod praetendis, non te meditari corde satis sincero. Si enim de reversione 136.0431C| ad Dominum, id est de conversione de malo ad bonum veraciter deliberasses; istud tibi quoquo modo concessum tam vili minime [ supple aestimare] debuisses; quidquid enim expendendo vel tribuendo in hujusmodi, quasi perditum te video dolere (aurum fuisset Arabicum) esset omnimodis salvum; si ita te deinceps vivere, ut modicis regulae ipsius verbis perstrinxisti, fuisset coelitus, quotus quisque ante fueris, datum; sed dictante Scriptura: Qui observat ventos, non seminat, et qui considerat nubes, non metit (Eccle. XI, 4), illius modi te considero imbecillitatis, pusillanimitatis, timiditatis, inconstantiae, duplicitatis, et enervis nimium ignaviae, ut de tui ereptione cogerer penitus desperare, nisi inenarrabiles divitias omnipotentissimae Dei attenderem misericordiae, 136.0431D| bonitatis, et pietatis gratuitae innumerabilibus contra spem etiam ab initio saeculi praerogatae. Ut enim verbis me propheticis te alloqui consideres, quam vilis factus es, rogo perpendas, iterans vias tuas (Jer. II, 36); dumque te peccatorem criminosissimum verissime scriptitas, monitum te quaeso advertas, ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15); sus lota in volutabro (II Petr. II, 22) quid proficiat luti attendas; 136.0432A| canis quoque reversus ad vomitum quantum oculos offendat memineris intuentum. Quod jam illis, quibus te laborare adhuc vitiis doleo, feceris convertendi et avertendi a Domino volumina verecunde, ut condecet, recolas: etiam nunc, dum in novissima utique hora consistis, in soliditate animum figas; stultus enim ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12), quod de te somniatum, ut actitare solebas, fuerit nec ne, tibi dubio procul, tamen optime, videri valet congruere. Quot enim vicibus fortunii et infortunii, conversionis et aversionis 286 obtenebratus splendueris, rursus iterum obtenerandum cismarina, ut ita loquar, jam cantat tellus. Curavimus, ait Dominus tui (Jer. LI, 9), ut cernitur causa, Babylonem, et non est sanata, dum adhuc rediviva miser pullulat 136.0432B| confusio tua. Frons meretricis facta est tibi; noluisti erubescere (Jer. III, 3), de te dictum, caecus mente nisi tua professione fuisses, valuisti advertere, cum de te talia, tanta, tamque infinita, sine pudore et gemitu potuisti referre, et nec nominanda, ut Apostolus praecipit (Ephes. V, 3), quasi honesta, pompatice quoque, si valuisses, narrare. Sed intueor quid moliaris impudentissime, ut enim multi [ f., ut et multi] in hoc complices tui; dum scriptum amplecti ab omnibus vides: Justus in primordio accusator est sui (Prov. XVIII, 17), de confessione peccatorum indicibiliter lugendorum ornari mavis, quam humiliari; et ideo peccatorem te licet veracissime dicas, callide, si posses, audientibus persuaderes, magis te hoc ex humilitate dicere quam ex veritate; nam si 136.0432C| peccator ita tenus videri et dici, ut scriptitas, velles, me te publicasse non tantopere doluisses. Si vero non vales justum [ subaudi persuadere te], quod te non esse oculatum non subfugit ullum; saltem aliquibus persuadeas litteratum. Itaque vitam tuam te per exempla meliorum non discutere certificor, [ subaudi nec] foeditatem considerare tuae nec duplicitatem inconstantiae, neque te reprobari, cum audieras: Vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis; et quod Sallustius Ciceroni [ subaudi dixit], neque huic, neque illi fidem habere, neque Caesari, nec Pompeio, utique ad te pertinere; tu enim neque Domino, neque cui obsequeris adversario, constantiam fidei, ut ita dixerim, servare probaris.

37.

Nam, ut tibi vicem rependam, quia videlicet 136.0432D| cum tua narrare, ut praetendebas, proponeres crimina, a meis coepisti, in tuis desinam ego. Qua calliditate illud egeris revelabo. Tu, licet obtenderis tibi penitus non eluceri; ne enim te, ut verebaris, publicarem, satis, ut tibi videbatur, astute, re autem vera nimium subdole mea opposuisti quae attenderem, et tua relinquerem; et quod de violatione regulae, loquacissima prosecutus es, ut videre videor, 136.0433A| arrogantiae vel inquietudinis vanitate, ob aliud non mihi videris fecisse, nisi ut illius facinoris magnitudine posses, quod in te noveram, levigare utcunque. Ego, inquam, ego ut fur et in hoc quoque deprehensus, quid respondeam nescio prorsus. Stupeo vero, tamen si quod agere competit, facio attonitus, perpendere non satis praevalens, cur hoc me facere vel permiserit, vel voluerit Deus. Ut video, inquis, mente excessit, quod in jam dicti legisti dialogo de quodam Chrysario, divite superbissimo (GREG. Dialog. l. IV, c. 38), qui dum moreretur, insistentes sibi humani generis adversarios vidit, inducias vel usque mane quaesivit, quas tamen minime accepit, et circumstantibus celare, quod patiebatur, 287 non valuit. Ex quo ejusdem sancti Gregorii auctoritate constat, 136.0433B| quod pro nobis, non pro se talia vivens sine fructu utilitatis viderit suae. Ita ergo et de tuo isto mirabili vales aestimare, autumo facto, ut, si tibi forte non prodest, prodesse valeat forsan lecturis, dum in se quoque talia recognoverint, qualia te de te ipso confessum bono animo fuisse putarint, cum dicente Scriptura: Venit amicus, et investigabit eum (Prov. XVIII, 17), de te meliore quamvis loquens, non de futuris, possis veraciter scire, quia ostentatione potius et plausuum affectatione, et ingenita tibi, ut jam saepissime monstratum est, quadam mentis, ut dixi, inquietudine et inventionum tuarum peculiarissimo amore (quod arrogantibus proximum noscitur fore) te deprehendant talia congessisse. Unde te non mirari debueras paulo superius frete [ f., frete pro confidenter] 136.0433C| dicere, quod siccis oculis talia valeres proferre. Quis enim charitatis ardor eam, quae in te est frigiditatis glaciem in rivos resolveret lacrymarum? Cereus sane totus cum sis, non est mirandum, si aliquoties aliqua elicitur ex te lacrymula, quam ex instabilitate ut Balaam illius [ subaudi potius] procedere, quam ex salubri compunctione, illud perspicue approbat, quod elicere non vales lacrymas aliquas, nisi te aliquis videat, aut coram te plorantem alium cernas, quod et e vestigio subsequens immoderata monstrat ita esse persaepe hilaritas. Quem tamen fletum quanti pendat arbiter internus attende: Filiae Jerusalem, inquit, nolite flere super me, sed super vos (Luc. XXIII, 28); super alium enim, non super se flet, qui super alterius bono compunctus, imitari negligit, 136.0433D| quo ipse quoque compungitur, bonum; perditae enim computari valent lacrymae, quae inde fiunt, unde animus lacrymantis non curat. Deest sane tibi necessarius qui fuerat, scilicet amicissimus interius clamitans, cerno, suasor: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non taceat pupilla 136.0434A| oculi tui (Thren. III, 18). Ut divisiones aquarum deducat oculus meus (Thren. III, 48), posses, ut competeret, in hora ultima contra insistentes saltem accusatores proferre, qui calumniabuntur certissime, nullum tuorum te criminum, scripseris ea licet, competenter deflesse, emendasse, poenituisse, nec visceraliter unquam optasse: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX, 1), ut plorem contritionem meam, nedum populi mei, hoc est, gregis mihi commissi? Nam dum proximo cantares: Ululate, pastores, et clamate, aspergite vos cinere; et: Plange, quasi virgo, plebs mea (Jer. XXV, 34; Joel. I, 8); quis in tuo vultu aliquid nedum tristitiae, saltem gravitatis; quis in oculis lacrymas, ut ita, sicut scripseras, 288 criminoso congruerat; 136.0434B| quis, inquam, pro tuis saltem tam gravibus, tam multis, tam foedis, ne dum pro tibi commissorum delictis, in pastorum cum esses dupliciter in tui miserrime praejudicium numero, vel condignum audivit suspirium? Et tunc quidem, sicut plurimi, pro reverentia illius tridui eras abstemius, silens, crimina tua describens, paschalem quasi azymum praeparans; sed subterfugerant improvido, ut cretum est, agrestes lactucae, sine quibus fas non esse debueras credere, paschalem agnum pro te et occisum comedere. Jam tunc praefigurabas, fateor, te quandoque, quod actum est, utique obliturum, quid de servo judicaris reverso, jam signis quibusdam fatebaris, non modo non cogitaturum te saltem post Pascha nedum dicturum, quod exclamative mihi 136.0434C| dixeras: Ne peccemus, inquam: quid amplius peccandum? Superabunde peccatum est: quasi deliberasses jam amplius non peccare; sed Balaam exemplo, jam quibus benedixeras virtutibus, incipis consilium scandali ministrare, jam reverti ut canis ad vomitum, jam in eodem, quo dudum fueras, coeno lutari, jam non curare, quod cavendum in ambone in Pascha dixisti, ne scilicet in quadragesima domum constructam transacto vecordes Pascha destrueremus, aut immisso combureremus igne, ne expulsum a nobis immundum per poenitentiam revocaremus spiritum septeno nimirum collegio reversurum (Matth. XII, 45). Jam enim repinguaris, videri detur ut optio, qualiter quoque pascaris; jam vix a lascivia retineris, huc illucque desidiose discurris; 136.0434D| qui silebas, rixaris, detrahis; securitati familiarissimae semper tibi, ut ita loquar, reconciliari, quod eam ad modicum reliqueris, solers incipis, et ne vires perdat, turpiloquia cum fallaciis providus misces. Cui racha vitare successerit, minime licet conatus. Quadragesimam (loqui timuisti fatue ) 136.0435A| jam conviciorum millia etiam inveniens transgredi non vereris, ipsis etiam neque manibus excedere timens. Jam quibus quasi gradibus reverti ad Dominum in edito positum te velle simulabas, retro pergis; quique surgere te velle mihi mentiebaris, perspicue ruis, te de rete pristinae conversationis asserens, quanti adhuc eam habeas, prodis.

38.

Sed quid magis? Quid alii de te sentiant, viderint; mihi videris pejor pessimo istiusmodi confessionis argumento effectus, si desit per misericordiam Dei donandus, et ob id absque intermissione ab eo quaerendi [ l. quaerendus] interior et continuus, quem tibi non esse et confiteris et video, gemitus. Si enim dormiens nil videt, est utique naturale; vigilantem vero ut constat 136.0435B| 289 videre, ita et sua referre, si interemptorem sui coram se positum negligit declinare. Quantos igitur animae tuae subversores ante te habeas positos cernis, et declinare interitum gemendo saltem, si condigne poenitendo non vales, negligis, et me non de te desperare compellis. Quid enim miser putas prodesse quae, imminent crevisse, si contingat non evasisse? Repelli, sacerdos cum sis, te ab offerendis Deo panibus vides, et minime luges? Maledictionibus te Domini impeti vides, et flere non vales? furem te miser atque latronem veritas appellat, et nec furata vis reddere, nec vi rapta relinquere; nec saltem non modo pro furto et latrocinio, verum pro ipsa non emendandi duritia lacrymas vel aliquas animo consternatus suspiriis miscere? Veste 136.0435C| nuptiali te carnis carere; et in nuptiis Christi et Ecclesiae, pedibus et manibus ligatis ne in caminum ignis mittendus turpiter extrudaris non verens, sine lacrymis audes saltem recumbere? Anathema audis recipienti, et flere impossibile est tibi? Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20), apostolum audis Petrum Simoni Mago dicentem, et ut a te perditio avertatur, non postulas precem [ id est orem]? Ananiam et Saphiram pro sacrilegio a te quoque commisso conspicis expirare, et tibi flere nullatenus est possibile? Giezi conspicis lepram; et leprosam fletibus non deluis animam? Templum Dei in te et in aliis violasti, oblationem Patris tui Domino abstulisti; et in domo Ecclesiae Dei fiducialiter agens, altari ejus sine lacrymis oblationes fidelium securus 136.0435D| imponis? Deesse tibi conspicis lactucas agrestes, et agnum Dei comedere audes? azymam non habere, et de Pascha praesumere? Fermentum in te sentis malitiae et nequitiae; et epulari in Domino audes te satem [ f., saltem] vel credere? Habere adversum te multos multa non ignoras, et munera ante altare 136.0436A| comportas? Interdici, quod facis temerarie, audis, et agere nequaquam dimittis? Sed quid? Si dimittis, de inobedientia judicaris; quia enim sortitus es quoquo modo ministerium, necessitas tibi incumbit illud explere, ne in judicium magis quam in ministerium illud videaris sortitus fuisse. Hoc igitur bivio interceptus quam desperabilis sis atque dolendus, consideres quaeso sollicitus. Nisi vero tu idem confiteri anticipasses, vererer tamen, ne subdole quidquid Gregorius contra reprobos, simulatores, et arrogantes in Moralibus loquitur, absolute tibi convenire proferrem. Loquacitatem quippe tuae considerans arrogantiae, Eliu quasi audio dicere: 290 Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei, en ventus [l. venter] meus quasi mustum 136.0436B| absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit, loquar et respirabo paululum (Job XXXII, 18.) Sed multum vereri tam tu debueras, quam complices in hujusmodi tui, qui dum aemulari eloquentes contenditis vaniloquos, imitamini magis philosophos et sequimini philopompos, notari in uno non vos perpendentes, cum dici auditis: Stultus totum profert sensum suum (Prov. XXIX, 11), et ut adjiciam: Sicut urbs patens et absque murorum obstaculo, sic qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Ut dixi vero, vereri debueras, ne cum illo, imitari quem satagis, de te dici audires; [ subaudi debueras] timere etiam, ne et illud de turbine neque per aliquod etiam sacrificium reconciliandus [ subaudi audires]: Quis est involvens sententias sermonibus 136.0436C| imperitis? (Job XXXVIII, 2.) Quam vero infra eumdem, quem sequeris, utique sis, comprehendere vales, cum te prophetiae spiritum habere, ut illum habuisse, nullatenus vides. Si vero hujusmodi de propheta fit exprobratio; de compilatore et sycophanta, qui, ut scriptum est, in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat (Prov. XXIII, 7), quod dici valet vanissimo et, quod pejus, mendacissimo?

39.

Ut vero agnoveris quam vilescat sapientibus vanitas ista haec tua, considera cum illis pariter reprobatum Saul, prophetasse Caipham; redde memoriae rationis verba asinam ex visione angeli accepisse, daemonia, Scimus, quis sis, Christus filius Dei (Luc. IV, 34), dixisse, et nullius ob hoc te momenti, 136.0436D| si loquacior sis caeteris, esse, poteris conjectare. Vir enim, qui fluxum seminis patiebatur (Levit. XV, 2), immundus juxta legem, non conspicuus (ut videri inhias) erit; sicut et de laboribus inquietissimae inquietudinis tuae, quibus erecto collo, superciliis elevatis amplificatam Ecclesiam 136.0437A| spatiolo minoratam, meritis dilatatam, structurae vilissimae in comparatione millium licet enormitate, nulla vero religionis melioratione (concedat omnivalens pejoratione non aliqua) Nabuchodonosoris tui more dicebas in intimis: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi in robore dignitatis et fortitudinis meae? (Dan. IV, 27.) Vide igitur, quam universis viluerit, quod tibi immaniter complacebat, cum quos putaveras laudatores futuros post obitum, conglobati te vivente a maximo usque ad minimum in tantum exstiterunt vituperatores eorum, ut regia auctoritate militari manu depoposcerint sacrilega dirui, quae tu ambiebas sacratissima laude omnium celebrari. Bene tibi fecerunt, bene tibi contigit, cinerate 291 et cacabate, qui cum nec saltem 136.0437B| homo sis, rationis utique in pluribus expers, honoremque tuum non intelligens, comparatus jumentis insipientibus et illis non dissimilis factus (Psal. XLVIII, 13), Deo soli debitis laudibus te efferri adulterina fraude, si daretur, ambibas. Hoc erat nimirum, quod flere nequibas, quia te scilicet aliquid esse hujusmodi deceptione putabas; sed deprehenderunt, Deo gratias, dignus ut fueras, veraciter te, qui ad se vel ad caeteros talpae in te et caprarum sunt lumine usi, scribimus indocti doctique poemata passim (HORAT. l. II, ep. I, v. 117). Quam igitur querimoniam etiam sapientibus saeculi irroges vide, cum libros absque doctrinae peritia praesumis componere, et, o quot bestias, dum te tanti pendis, attendis! Si enim homines attendisses, peccavi utique dixisses; 136.0437C| si lucem videres, tenebras non tanti putares. Dum enim te bestiis excellere, dum caecis clarius attendis videre, quem, rogo, inde cordis tumorem socordissime vales concipere? quid magni enim, si stultus pecudem, seu videns caecum praecellat? Cum vero conferre te vel sapienti alicui vel justo minime possis, unde, rogo, superbis? an quod stultissimis atque perditissimis non saltem aequaris? vide ne in his stultior atque perditior ab interno arbitro judiceris. Iisdem enim acutis sententiis, quibus hostem quasi prosternis, Eleazari exemplo te ipsum interficis, dum in his, quae recte de Deo forsitan sentis, tuam, non Dei gloriam quaeris, gaudens quasi quaedam quia repererit manus tua, non potius, ut oportuerat, lugens, quia non feceris ea; et osculatus 136.0437D| quasi ore proprio manum procaciter tuam, non laudare etiam ipse quod facis, dum non etiam metuis, testimonio propriae locutionis virtutem tibi tribuis operantis (Job XXXI, 27). Verum hoc scelus maximum et negationem Altissimi assertione Job sanctissimi esse (Ibid., 28), dico, memineris, et arrogantium te unum ex praestantioribus non denegaveris, 136.0438A| dum praemissis fortioribus semper ad supervacua verba relaberis. Considera, inquit, opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit (Eccle. VII, 14). Si enim quod tibi magis competeret, cogitasses, a scribendo tanta desisteres. Magis enim cum interno rugitu, recollecto in talibus qui spargitur animo utique, quod tamen non valere te video, orationi et fletibus ob talia, quae scriptitas, deluenda fuerat instandum, quam hujusmodi vanitati studendum. Dum enim te in talibus persaepe aestimas laudari; magis, crede mihi, verso in contrarium voto vituperaris ac derideris. Legitur quondam vidisse quemdam infelicissimum, dum moreretur, maximum librum sibi a daemonibus offerri, scriptum intus et foris; sed ut in hoc tibi alludam, non erit eis 136.0438B| opus, alium tibi offerre, quam quem scripseras ipse, qui et interpretabuntur, noveris, quid in eis [ f., in eo] affectaveris 292 quoque. De libro tuo te judico, ne tibi contingat audire, sed moneo, vide. Cum enim de cursu debito saepissime, et etiam ut modo de missa, inquietudinis vitio surgens, quod mente canendo etiam conceperas, scribere vadis, ubi rogo est quod suprascripseras? hoc est: Omnia vero quae discipulos docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda. Dicendum quippe discipulis nemo ejusdem religionis quam ambibat saepe, nihil operi Dei praeponatur. Si nihil, inanis gloriae qualiter pompa?

40.

Quid vero laboro, cum nihil me proficere video? Restare unum solummodo cerno, alias desperare 136.0438C| te nullatenus desino, et hoc suasu legis attentare praesumo, quam te praevaricasse, ut praetendebas, cum dolueris, praevaricari omnino non desinis. Si exhibuit fomenta, si medicamina Scripturarum divinarum, si hoc vel illud, et suam nihil viderit praevalere industriam, adhibeat, quod majus est, suam videlicet atque omnium pro eo orationem, ut Deus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Veniat igitur, flagito, mater Chananaea quondam, id est nisi fallor, a maledicto Cham ad benedictionem Christi conversa, cui merito dicatur: Magna est fides tua (Matth. XV, 28), pro qua et discipuli Domini eum interpellent. Sanctorum omnium congregatio utique sancta clamet: Miserere mei, Jesu filii David, filia mea male a daemonio vexatur 136.0438D| (Ibid., 22), id est anima istius (de te autem dico) peccatoris ex me per baptismum genita, et doctrinae meae lacte nutrita, quae scilicet male a daemonio vexatur, cum etiam, quod est pessimum, obduratur; miserere mei, etsi dedignaris illi; meus est enim quasi defectus baptizati cujuscunque perditio, sicut profectus salvatio. Idem usque ad importunitatem 136.0439A| repetat familiarium Christi precibus, impossibile quod mihi videtur, ab eo, cui nihil est impossibile, sui merito saltem vel clamore (meo atque tuo impetrari quia non valet) obtineat. Pura sane confessio quia liberat a morte, antique dictum, dum, ut non dubito, amplectaris et te fecisse quia gratuleris. Qui maledicit patri vel matri, morte moriatur (Exod. XXI, 17), rogo dictum memineris; et te patrem tuum heri fellonem, quod plus utique quam fatue est, matrem tuam putam, quod racha immaniter superat, frequenter ad aliorum cumulum criminum quoque te recolas vocitasse; Adam vero et Evam dico, ut ratio utique reor non dedocet, in coelestem, quam peccato perdiderant, ereptione jam recuperatam Christi constitutos [ f., emptione . . . restitutos], 136.0439B| Deoque reconciliatos (etsi tibi nequeant) patriam. Versus de purificatione sanctae Dei genitricis Mariae nescio a quo luculentissime compositos commendatione tui, regi cuidam adolescens quod pro tuis indeque et perditos obtuleris: in quibus perpendere vales 293 resedisse multa, quae contra tui propositum accusatori de praeteritis habeas derelicta; cum ei satis futurum esse promittere valeam, si illa observet quae deinceps facies, si talis modo ut es, ut timendum valde considero, quod abesse tamen Deus concedat, perdures, cum nec saltem in te completum, quod cantari frequenter audisti, confessus fueris, hoc est: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima (Deut. XXXII, 22), etc. In uno quoque te immaniter falli considero, 136.0439C| quia dicente veraciter Domino per Sapientiae, qui utique est ipse mentiri nescius, librum: Quem diligit Deus, corripit (Prov. III, 12); te illic pro innumerabilibus in hoc saeculo tua reris culpa perpessis (falso ne tamen videas moneo) esse descriptum, et te quasi vindicta perlata reddis securum, non recolens quatuor esse genera percussionum, quae si non recordaris, ad Gregorium, dico, redieris; solos autem, ut de compendio loquar illius asserto, ab aeternis temporalia flagella liberant, quos immutant. Nam licet ab exitu sis viarum, id est, tuorum defectibus vocatus moliminum; tamen quia sine veste es nuptiali, ne, Amice, quomodo huc introisti (Matth. XXII, 12), tibi dicatur, non nihil potes vereri. Tibi vero hic subjecta ne non disconveniant, dum 136.0439D| ab iniquitate neque flagella compescunt, solerter, rogo, attende, praemisso quod, procacitatem nisi praecipitationis linguae corrigas tuae, vana tua, etiamsi esset aliqua, ista est confessionis religio attestante apostolo Jacobo (Jac. I, 26). Quod autem vanum est, remunerationis pondere careat, consequens pariter est. Ut dixi, caeterum videas te suggero, 136.0440A| in talibus graviter et erubescas notari. Si contuderis, inquit, stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus (Prov. XXVII, 22): si contraque te tuique consimiles conquerentem ne transcursim legas, moneo, etiam ita prophetam: Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3); eumdem quoque inspiratorem et Dominum prophetarum: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non sunt reversi (Jer. XV, 7). Versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti aes, et stannum, ferrum et plumbum in medio fornacis (Ezech. XXII, 18): nullus scilicet [ subaudi est] argentum et aurum per ignem tribulationis, ut te putas, purgatum. Rursumque contra te et de te specialissimo. Multo labore sudatum est, et 136.0440B| non exivit de ea rubigo ejus neque per ignem (Jer. XXIV, 12). Itemque: Frustra conflavit conflator, malitiae eorum (tuae utique tuique sodalium) non sunt consumptae (Jer. VI, 29).

41.

Nisi vero te Flacci illo superius confutasses 294 dicentis versiculo, quam vilesceret ipsa tua a peccatis non amore virtutum, sed suppliciorum metu [si qua tamen est, dicendum est] conversio? Sed quia te exterioribus conspicio etiam in ista tua criminum tuorum descriptione adeo deditum sensibus, ut quod scis optime, nisi cum videas, recorderis; Spiritum te non habere Domini, moneo, conspexeris, si libertate carueris. Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Servum ergo te nequam, non filium, inimicum, non amicum cognoveris, 136.0440C| si suppliciis ad quidlibet agendum vel declinandum compelleris. Nam si poenam non metueres, ut tui asserto ipsius agnovi, pejora etiam quam facias perpetrares. Bona vero etsi non in divinis, in Tullii saltem et caeterorum hujusmodi sententiis et ejusdem, quem noviter protulisti, pro semetipsis didicisse potueras diligenda, et non poenis cogentibus exsequenda. Erubesce, Sidon, ait vero, memineris, mare (Isai. XXIII, 4). Certum est vero, quia coram Deo innocentia amittitur corporis, in cujus conspectu motibus delinquitur cordis. Manus, inquit, in manu, si nihil agenda [ f., agendo] etiam subaudis teneatur, non erit innocens malus (Prov. XI, 21). Repugnat etiam Deo pro posse, qui vellet tormenta ab eo creata non fuisse, ut sibi liceret impune peccare. 136.0440D| In eo sane quod te flere peccata tua non posse, et dictis tuis et intuitu meo percepi; non perpendere te satis intueor, quare prohibitae sint, ut ratiocinatur propheta, stillae a te lacrymarum (Jer. III, 3) utique, jam sero scilicet saltem peccata quae diluerent tua, semenque verbi in te facerent (ipsa quae tibi inesse videtur ariditate compluta, atque madefacta 136.0441A| duritie cordis tui) utique crescere a Domino fructificandum, et coeli horreo, criminositas et inconvertibilitas tua interdiceret nisi miserrime, recondendum. Quid enim censes de culpa, quam de isto solum probro contraxisti, cujus nunc pro anima vigilias, ut moris est, a fratribus fieri audiens, praecipitanter tuatim dixisti, non pro eo te oraturum, quia scires eum in inferno esse, pro eo scilicet, quod cum jam diutino monachum se fieri velle adeo promiserit, ut etiam stipendio coenobii introitum dato, acquisierit, ex quo tibi quoque una libra provenit; dilatione corvina miserrimus facta in clericatus habitu infelix, ut tibi videtur, obierit. Cujus enim culpa post ipsum magis est ipsius (si est tamen perditus) perditio, quam tua omniumque 136.0441B| fratrum, qui receptis, quae ipsius erant, de illo non curastis, sed cum diabolo dimisistis. Vos enim incessanter debuistis eum monere, 295 ut, quod voverat, Deo reddere festinaret, antequam hoc ei, quod modo novit [ subaudi contigisse], contingeret. Et quia non fecistis, interrogate prophetam, ipso in peccato suo mortuo, de cujus manu sanguinem ipsius Deus debeat requirere (Ezech. III, 18), cum etiamsi datum esset, ut faceret, sententia illa vos Domini in hoc ita constringeret: Vae vobis Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, et facitis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos (Matth. XXIII, 15). Miserrimo igitur misereor, quia tua non potes deflere peccata, qui plangere debueras, dum etiam compelleris, 136.0441C| aliena. Et quanto minus te flere non sufficis, tanto magis a bonis omnibus te flendum, perpenso etiam colapho, quod hodie dedisti ad te proclamanti rustico, decernens quantum absis his, de quibus Jacobus apostolus dicit: Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, scilicet cogitando quod religiosus sit, hujus vana est religio (Jac. I, 26), noveris, dum tu nedum linguam, manus saltem non vales miserrimus refrenare.

42.

Falsa caeterum spe decipi te quoque in verbis hujusmodi video Domini: Peccasti, quiesce, nolo mortem peccatoris (Eccli. XXI, 1). Et: Quacunque hora peccator conversus fuerit, salvus erit (Ezech. XXXIII, 12). Et: Convertimini ad me, et ego revertar 136.0441D| ad vos (Zach. I, 3). Et illud de Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore, quam super nonaginta novem justos (Luc. XV, 7): et his similibus multis per campos divinorum sparsis librorum; quae omnia, 136.0442A| cum ut clementissime ita sint et veracissime prolata, male intelligentis vitiat negligentia, aut praemissa scilicet, aut subsequentia minus aequo perpendens. E quibus ut uno caetera comprehendam, gaudium esse in coelo promittit super uno peccatore, quam super nonaginta novem justos; sed si gaudes ideo dictum, quia te peccatorem attendis, audi super quo peccatore gaudium ipsum esse dicat in coelo; et tu peccator esse talis, saltem quia justus esse non vales, satage, de quo dicitur ipso, poenitentiam, inquit, agente (Ibid.) Quo usque? Non tibi dico, quia hic dictum non audio. Cum vero in lege de mundatis per diversa sacrificia culpis, immundus erit usque ad vesperam (Levit. XV, 11), audio dici; unumquodque peccatum etiam dimissum usque ad 136.0442B| horam lugendum extremam mihi, fateor, videri. Peccasti, ait, quiesce (Eccli. XXI, 1). Dimisisti unum peccatum, quiesce ne facias idem, aut simile, aut forsitan pejus. Pejus autem est, si quod fecisti, non plangas; peccare quippe non cessas, si 296 non poeniteas. Neque enim delesti, quod scripsisti, etiamsi scribere desiisti; contumeliis nec alicui illatis, quia tacuisti eas, ideo emendasti. Planxisti forsitan ad tempus aliquod crimen, cor contrivisti. Si vero crimen non deseruisti vel poenituisti; cor quia non etiam humiliasti, a Deo te spretum potes neque inconvenienter et non sine auctoritate vereri. Qua vero fronte inter nonaginta novem justos te audes, etiamsi invenirentur, ascribere, ut utique majora tibi quam illis non cogites expedire, qui et justus 136.0442C| debueras, ut ipsi, manere? Quia vero non fecisti, poenitentiam debeas [ f., debes] agere, et gaudium saltem aliquod, id est, secundum poenitentiae modum in coelo angelis facias [ f., facies]. Quod in te tamen cum Dei gratia esse, considerata arbitrii libertate, vales perpendere. Qua vero mente tu culpas flere negligas post baptismum admissas, quando summus pastor quosdam malorum suorum consideratione territos admonere, ut baptizarentur, gestiens, praemisit dicens: Poenitentiam agite (Act. II, 38); cum non dubitaret, sacramento baptismatis omnia peccata, etiamsi nulla praecessisset poenitentia, mundari valere. Talia vero tibi inculcans, quibus etiam ferrum emolliri loquar, ut ita potuerat, te compungi ad fletum quia non cerno, tibi dictum suspicari non 136.0442D| desino; Plaga inimici percussi te (Jer. XXX, 14). Attamen ne saevo venenum adjicere videar gladio, id est duritiae tui cordis desperationem ingerere, curo te Deo, jam nunc confutandi termino facto, 136.0443A| ineffabiliter atque incredibiliter forte, curandum relinquere. Faciat omnipotentissima ipsius, flagito, misericordia et gratuita clementia, quod facere nullus, ut cerno, valet conatus, atque instantia. De Eucharistia sane haud temere a te percipienda, quia me moveri considerans, ultra posse quoque supra garristi, evomere gestiens quod nondum vanissime biberas, scelus hoc maximum nequaquam perpendens miserrimo fore exemplo Jeremiae atque 136.0444A| Psalmographi, quia contra propositum necessitate quadam inevitabili compellor tibi, quod post didici, intimare, et quam longe minora quibusdam aliis de ea senseris demonstrare, capitulatim quaedam excerpta ex opusculis super hoc cujusdam Paschasii Radberti absque invidia tibi, quaeso, insinuari permitte, vicem enim tibi et in hoc debeo; senties forte quantum in isto etiam importunitas tibi contulerit mea. (no apparatus)