Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Dialogus contra Arianos etc.
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

PRAEFATIO INCERTI AUCTORIS.

(0179) (0179B)118 Cum in manus strenui lectoris, beatissime papa Materne, liber iste a catholico sacerdote et probatissimae vitae beato Athanasio, contra haereticos Sabellium, Photinum et Arium, disputatus pervenerit, illico respondebit: Et quomodo fieri potest ut cum sancto Athanasio successore beati Alexandri episcopi habuerit Arius conflictum, cum constet eum, sicut in ecclesiastica Historia legitur, turpissima morte, id est, exemplo Judae traditoris Domini nostri Jesu Christi, fuisse fusum: ut quod fetida mente conceperat, fetido terminaret fine. Sed si illud recolat, (0180B)quod in Chronicis suis beatae memoriae Sulpicius Severus posuit dicens: Duo Arii, tanquam duo serpentes, ex uno ore sibilabant: duos Arios fuisse evidenter reperiet. Unde intelligitur, aut cum Ario superstite, non cum illo qui fusus est, aut cum aliquo Ariomanita sanctum Athanasium habuisse conflictum. Quapropter oportet ut haec, opus ut credimus a Deo impletum, a catholicis saepius relegantur, ut cognoscant qualiter haereticorum possint vitare venena, et fidem suam absque ulla haesitatione (Deo auxiliante) valeant custodire.

PRAEFATIO VIGILII.

(0179C)119 Dum mecum de fidei veritate diu multumque tractarem, atque Scripturae consideratione requirerem quonam modo multiplices et numerosas haereticorum quaestiones, responsionis brevitate refellerem, et eorum sacrilega dicta variis et longis diffusa tractatibus compendioso disputationis luctamine superarem, ne prolixioribus prolixiora referens interminabilem et nimis laboriosam legentibus materiam reliquissem, utile hoc et valde commodum apparuit, ut uniuscujusque haeretici personam cum sui dogmatis professionibus, quasi praesentes cum praesentibus (0180C)agerent introducerem. Et ne singulorum prosecutiones in dubium nullo examinante venirent, arbitrum quemdam nomine Probum, auctoritate judiciaria functum interesse feci, quo de singulis quibusque probabiliter discernente, impiae pravitatis cassaretur intentio. Sabellium ergo, Photinum, Arium, atque ad nostras partes Athanasium introduxi, ut veritas, summo confligentium certamine eliquata, ad omnium notitiam perveniret, et diversitate personarum vel responsionum ac interlocutionum hujus operis variata digestio fastidium legentibus amputaret.

DIALOGI LIBER PRIMUS.

I. (0179D)Probus judex dixit: Perspiciens in idolorum cultura nullam veri numinis consistere majestatem, Christianis memetipsum dogmatibus subjicere volo, quibus astruitur unus et verus esse Deus, qui universa quae videntur et quae non videntur, virtute verbi sui creavit. Et quoniam cum plures Christiani nominis titulo censeantur, a veritate ejus fidei procul aberrare dicuntur, diversa scilicet sentiendo et varia dogmatum instituta sectando, scire nunc magnopere desidero quae sit recti dogmatis fides, cui remotis omnibus dubietatis 120 ambagibus tenaciter inhaerere (0180D)queam, ne erroris caecitate exui cupiens, majoribus tenebrarum erroribus implicer, si passim et sine ullo examinis discrimine, alicujus sectae quae prima occurrerit imitator existam, quae utrum prava sit nec ne, vel veritate suffulta, ignoro. Et ideo si placet, imo quia placere debet, unusquisque vestrum in conspectu nostro fidei suae sententiam pandat, ut examinatione habita, quae firmior cunctis et verior reperta fuerit, huic omnes jure cedamus, et hanc indubitanter spreto falsitatis errore sequamur.

Omnes dixerunt: Quomodo tibi tanti mysterii secreta (0181A)committere possumus, et rei inexpertae arbitrium collocare, cum necdum gentilitatis maculas veri dogmatis perceptione ablueris?

Probus judex dixit: Hoc est utique, quod totis viribus cognoscere cupio, quod sit rectum et veridicum dogma, in quo me oporteat occulti mysterii sacramenta percipere. Neque enim modo profunda mysteriorum arcana mihi patefieri desidero; sed illa nunc mihi flagito demonstrari, quae in vestra fide extrinsecus habentur, et publice praedicantur. Id est quod unus idemque verus sit Deus visibilium et invisibilium conditor rerum. Et quia hoc vos uno ore profiteri non nescio, quid causae exstiterit, ut in tam varias dividamini sectas, ut quae sit vera, quaeve falsa, intelligi omnino a nobis non possit, priusquam (0181B)vestro certamine, digno patientiae moderamine habito, quid sit congruum diligentius cognoscamus?

II. Athanasius dixit: Cum sis omni litterarum genere imbutus, et philosophicis disciplinis admodum eruditus, mirari usquequaque non debes, plurima penes nos et varia novitatum dogmata exstitisse, cum et apud vos tot sententiarum novitates emerserint, quot pene nomina ipsorum continentur auctorum. Nam cum tres sint in mundo, Judaeorum, paganorum et Christianorum religiones, multis et longe discretis sententiarum diversitatibus unaquaeque religio a seipsa desciscens, in varias propriae institutionis sectas divisa est: dum unusquisque suavitate recentioris sententiae, non veritatem sed veritatis similitudinem praeferentis illectus, 121 antiquitus (0181C)a patribus traditam lineam derelinquit; eo irremeabiliter per avia oberrans, quo novitate pro vetustate utitur tanquam antiqui limitis et a patribus traditi viam incendes. Aut enim multum sentit, aut minus credit, et ideo medium et regium iter incedere nescit. Haec idcirco praefatus sum, ut tibi clarissima explorandae veritatis indicia demonstrarem; ut agnoscere facillime queas illum pravitatis errore involvi, qui prisca apostolicae fidei instituta derelinquens, ipse sibi pro suae voluntatis arbitrio fidem quam sequi debeat somniat.

Arius dixit: Optime Athanasius errorem perfidiae in adjectis et nuper inventis rerum novitatibus consistere profitetur, apostolico in hoc ipsum congruente testimonio, quo ait: Profanas autem vocum novitates (0181D)devita (I Tim. VI, 20). Unde obsecro ut ab hoc inquisitionis tramite non recedas, diligentius atque attentius investigando quis novo, quisve antiquo utitur fidei testimonio ( al. fidei sacramento).

Probus judex dixit: Ut haec quae asseris facillime innotescant, et ad lucem veritatis remota omni ambiguitatis caligine veniant, antiquae fidei regulam pandite, et ita ut est ab apostolis tradita nostris auribus intimate.

III. Omnes dixerunt: Credimus in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum. Haec est fidei nostrae regula, quam coelesti magisterio Dominus tradidit apostolis, dicens: Ite, baptizate omnes (0182A)gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Probus judex dixit: Magno miraculi stupore atto nitus haereo, tres a vobis deos praedicari conspiciens, a quibus ad unius Dei singularis potentiae majestatem confugiendum esse credideram. Unde quae sit hujus rationis fides, vel quid ista trium rerum triumque vocabulorum nomina indicent, quaeso nos breviter informare dignemini.

Sabellius dixit: Plane a nobis tres praedicari deos non audisti, sed credere nos in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut nobis est ab apostolis traditum, simpliciter professi sumus. Cum enim Patrem nominamus, non alium Patrem, alium volumus intelligi Filium, sed hunc eumdem et Patrem et Filium (0182B)praedicamus. 122 Deus enim ineffabili virtutis potentia, qua omnia implet, Mariae Virginis uterum implens, atque ex se, ob humana piacula expianda, carnalis materiae substantiam sine sui immutatione suscipiens, visibiliter sese humanis obtutibus demonstravit, et in eo ipso homine quem assumpsit Filius nuncupatur; cum non alius atque alius, sed idem Pater intelligatur. Et hac ratione unum Deum colimus, non alium (ut dixi) atque alium intelligentes, sed hunc eumdemque unum et verum profitentes.

IV. Photinus dixit: Impie Sabel ius professus est Deum Patrem per Virginem natum, nescio quod protensionis vitium tantae ingerens majestati, ut per id quod extensus est in Virgine, ipse sibi Pater, ipseque sit Filius, quod nullus Christianorum ei concesserit. (0182C)Unde magis ego dico Deum Patrem Filium habere Dominum Jesum Christum, ex Maria Virgine initium sumentem; qui per sanctae conversationis excellentissimum atque inimitabile beatitudinis meritum, a Deo Patre in Filium est adoptatus, et eximio divinitatis honore donatus. Caeterum Deus inviolabilis et immensus, nec ex se alium genuit, nec ipse unquam genitus fuit, ut merito aut de se Filium habere, aut ipse sibi Filius esse credatur. Sed est unicus et singularis, nec generando passioni obnoxius, nec seipsum protendendo cumulatus, nec suam in Virgine portionem derivando, divisioni subjectus.

Arius dixit: Ego enim confiteor ingenitum Patrem ante omnia tempora ineffabiliter Filium genuisse, per quem et in quo visibiles creaturas atque invisibiles (0182D)fecit: qui novissimis temporibus propter humani generis salutem a Patre missus, verum hominem gestavit in mundo, quem inviolabiliter de Virgine Maria sine humani pudoris permixtione suscepit. Qui cum sit creaturae suae Deus et Dominus, non tamen potest genitori suo, aut in omnibus conferri, aut in aliquo coaequari, quae et Deum suum, et suae originis profitetur auctorem. Nec tamen ideo duo dii, quia et hic Deus; nec ideo non Deus, quia solus Pater Deus. Sicut non ideo non bonus, quia solus Pater bonus; cum sit et 123 Filius non solum bonus, sed et bonorum creator. Et sicut ei non adimitur ut non bonus sit, cum solus Pater ipsius Filii professione sit bonus; sic ei non aufertur ne Deus sit, cum solus (0183A)Pater sit Deus. Et sicut bonitas Filii non praejudicat singularitati paternae bonitatis; sic deitas ejus non officit Patri, ne unicus ac singularis sit Deus. Et hoc modo unum profitemur Deum, non negando (ut dixi) Filium Deum, sed penes solum Patrem unius divinitatis auctoritatem constituentes.

V. Athanasius dixit: Bene Patrem ex se Filium ineffabiliter ante omnia tempora genuisse Arius sua professione definivit; sed utrum Filium ex ipsa Patris essentia vel natura, an aliunde genitum velit asserere, hac interim sua prosecutione reticuit. Ego enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius substantiae, uniusque naturae esse confiteor: ita ut non ex nihilo, neque ex aliquo, sed de Patre Filium genitum, et de Patre Spiritum credam procedere (0183B)sanctum. Et licet tres in sua proprietate subsistentes profitear esse personas, horum tamen una natura, unaque divinitas comprobatur. Probus judex dixit: Quanquam haec varia et longe dissimilis sententiarum vestrarum diversitas magnam confusionis caliginem nostris mentibus incutiat, tamen ut cito his ambagibus exuamur, et ut quae sit verae fidei professio, cognoscamus dignamini evidentioribus divinae Scripturae testimoniis assertionum vestrarum sententias communire. Et ne longo orationis ambitu ipsius permixtae disputationis diffusione procul evagemini, singillatim unusquisque vestrum adversus caeteros dimicet: ita ut omnes contra unum quaestionum arma sumentes, in his quae vobis esse communia nostis, contra dissentientem (0183C)vobis invicem suffragemini. Porro, si fidei nihil commune habetis, suis unusquisque nitatur professionibus, ut facile clarescat utrum in his quae in alio damnat ipse penitus non impingat. Si placet igitur, cum Sabellio inite conflictum, et ille contra vos suas vindicet partes: ita ut si eum superare quiveritis, victus abscedat. Post quem Photinus sese certamini dare debebit, et suam veridicis tueri testimoniis fidem. Contra quem, 124 omnes conflictionis aciem obfirmare debetis; ut si et hic cesserit superatus, disputationis locum caeteris sequentibus derelinquat. Et hoc modo arbitror nos ad indaginem veritatis posse quantocius pervenire. Permittatur itaque, ut dixi, Sabellius suam fidem documentis coelestibus approbare.

(0183D) VI. Sabellius dixit: Quoniam me cum omnibus congredi praecepisti, respondeant utrum simplicis naturae Deum esse fateantur. Arius dixit: Quis hoc impius negaverit?

Sabellius dixit: Respondeant etiam utrum omnia quae de Deo dicuntur secundum substantiam accipienda sint.

Arius dixit: Ista nostrae fidei propria esse noscuntur.

Photinus dixit: Assentior cuncta de Deo secundum substantiam dici.

Athanasius dixit: Non temere pronuntiaverim universa quae de Deo dicuntur secundum substantiam debere accipi, propter nonnullos relativos nominum casus, secundum usitatum humani sermonis eloquium (0184A)prolatos, qui non proprie Deo, sed personis et temporibus vel quibuscunque rerum generibus coaptantur. Id est, cum se nescire dicit, vel cum se iterum cognovisse fatetur, aut cum rerum a se factarum poenitudinem gerit, et nunc se iratum, nunc placatum ostendit. Quae omnia si secundum essentiam velimus accipere, passibilem sine dubio et improvidam divinam profitebimur esse naturam, in qua aut ignoratio, aut ex tempore orta cognitio cadat; quam et tristia poenitendo conficiant, et laeta sublevent vegetando. Quod quid aliud erit, nisi mutabilia perpeti, et instabili mobilitate huc illucque diffluere? Unde manifestissime comprobatur non omnia de Deo secundum substantiam dici debere, sed aliquanta dispensationi respondentia, non naturae ejus convenientia certo (0184B)certius profiteri.

Probus judex dixit: Licet sufficienter et doctius laudabili brevitate responderis, non omnia de Deo secundum substantiam dici, latius tamen haec audire abs te desidero, cum tui loci disputationis tempus adfuerit. Nunc interim (ut ante fatus sum) Sabellius ut coeperat, prosequatur.

VII. Sabellius dixit: Fidei nostrae professio, ut superius 125 dixi, hunc eumdemque et Patrem et Filium praedicat Deum; ne gentili errore duos deos asserere convincamur, si alius Pater, alius a nobis Filius praedicetur. Unde ex his ipsis quae a non intelligentibus vel minus sentientibus adversa nobis esse putantur, apertissime demonstrabo summi atque omnipotentis Dei unam esse personam. Nam quid aliud (0184C)est Pater in me manens facit opera (Joan. XIV, 10), nisi Ego in me manens facio opera? et Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9), id est, Ego sum ipse Pater qui Filius; ut per unam divinitatis contemplationem unam intelligas esse personam? Sed et quod ait, Ego in Patre et Pater in me; vel quod Isaias ad eumdem loquitur, dicens, In te est Deus, et non est Deus praeter te (Isai. XLV, 14), id proculdubio manifestius voluit indicare, sine alterius permixtione personae, in seipso ineffabiliter permanere. Si enim, ut ipsi quoque concedunt et ut superius fassi sunt, simplex est divina natura, non fieri potest ut velut ipsa intrinsecus vacua alterius in se naturae personam contineat, et ipsa vicissim contineatur ab altera. Necesse est enim ut seipsa aut minuendo contrahat, (0184D)aut evacuando exinaniat, aut dilatando diffundat: quoniam receptorum vel recipientium conditio ista est, ut aut recepturus spatio dilatetur ad alterum recipiendum; aut recipiendus contractione aliqua minuatur, ut intra evacuatam ad suscipiendum se naturam valeat contineri. Quae quoniam tam impia tamque absurda simplici illi et ineffabili naturae congruere minime possunt, id sine dubio restat intelligi ut unus idemque in seipso manens, de seipso singulariter dicere videatur: Ego in Patre et Pater in me (Joan. X, 38); et Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9): ne si de duobus dictum accipere volueris, duos nihilominus deos separatim distinctos asserere convincaris. Aut si ita eos in se invicem permanere (0185A)defendis, ut horum unam dicas esse naturam, nescio quam personarum biformitatem, portento alicui similem, ex unius rei initio prominentem, aut in unius naturae substantia confusius et permixtius habitantem videberis profiteri, et hac ratione simplicem et intemeratam divinae virtutis naturam indignis compositam qualitatibus defensare. Recurre 126 magis ad illa singularia coelestium praeconia sanctorum, quibus unius in una persona manentis divinitas praedicatur, ut Moyses admonet dicens: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Et ut ipse quoque Deus saepenumero contestatur: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me (Deut. XXXII, 39). Et iterum: Testes vos estis, si est alius Deus praeter me (Isai. XLIII, 10). Non debemus tantae auctoritatis coelitus nobis (0185B)sententiam depromptam alterius Dei confessione frustrare, ne in nostri perniciem tanti praeconii cassantes imperium, debita deorum cultoribus tormenta subeamus. VIII. Probus judex dixit: Si huic tam validae prosecutioni posse aliquid referri putatis, perorare dignemini. Arius dixit: Dum unius Dei probabili quidem et admodum utili confessione bifariae deitatis errore Sabellius semetipsum conatur exuere, nefandam Judaici sensus impietatem incurrit, Filium Dei Deum in sua manere substantia, et propriam habere personam, mente sacrilega denegando. Cujus insanissimi furoris audaciam, quantocunque brevitatis compendio (0185C)uti potuero, coelestium testimoniorum auctoritate frenabo, ad demonstrandam proprie subsistentem Filii personam: non illa quae quidem homini suscepto congruere cavillantur assumens, sed illa in medium proferens testimonia, quae sine ullo ancipitis intelligentiae scrupulo divinitati ejus competere omnes pariter confitentur. In Genesi Dominum dixisse legimus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Ecce pluraliter dixit, faciamus, alium videlicet indicans ad quem loquentis Dei factus est sermo. Non enim tam absurde intelligendum est fuisse locutum, ut sibi ipse diceret faciamus, quod proprie illorum est qui amentiae passionem incurrunt. Namque ut alterum ad alterum locutum fuisse Scriptura monstraret, continuo (0185D)subjecit, dicens: Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum (Ibid., 27). Si unus esset, ad imaginem suam fecisse diceretur. Nunc autem alius ad alterius imaginem apertius fecisse describitur. Item cum ob multa nefandi sceleris facinora, Sodomitis cum suis incolis terras igneis divinitas 127 imbribus sanxisset urendas, ita refertur. Pluit, inquit, Dominus a Domino ignem et sulphur (Gen. XIX, 24). Nihil tam evidentius ad ostendendum Patrem et demonstrandum Filium legaliter potuit intimari, ubi alius ab altero, non unus a se ipso sulphureas coelitus jaculatus est flammas.

IX. Item ipse Filius ad Jacob loquitur, dicens: Ego sum Deus, qui visus sum tibi in loco Dei (Gen. XXXI, (0186A)13). Posset dicere, qui visus sum tibi in loco meo, si una loquentis intelligeretur esse persona. Item: Ascende, inquit, in Bethel, et fac ibi altare Deo, qui apparuit tibi (Gen. XXXV, 1). Nec istud singulari unquam personae congruere potest, ubi tam distinctus alius altero sacrarium imperat constituendum. Id enim solitarium dicere conveniens erat: Fac altare mihi Deo, qui apparui tibi. Item Deus Pater de salvandis in Deo Filio populis per Osee prophetam loquitur, dicens: Et salvabo eos in Domino Deo ipsorum (Osee, I, 7). Item David ad Filium Dei loquens: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 7, 8). Quid hoc ad confessionis errorem submovendum (0186B)manifestius potuit dici, ubi Deus Deum unxisse perscribitur? Haec interim pauca de Veteri Testamento decerpsi. Nam plura et manifestiora studio brevitatis omisi, quibus luce clarius comprobatur et Patrem et Filium distinctis et separatis substantiarum proprietatibus existere. Quod autem Sabellius, ex hoc quod ait: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38), unam nisus est demonstrare naturam sive personam; quod videlicet alia intra aliam sine confusionis permixtione, vel praeter caetera vitiorum genera, quae more sophismatum quaestionum voluit intentare, inesse non possit, ita non unum indicant esse substantiam vel personam, sicut non una Dei et hominum potest esse natura, de quibus dicitur quod ipsi in Deo et Deus in eis est. Denique idem ad Patrem (0186C)de credentibus loquens Filius ait: Ut sicut tu Pater in me et ego in te, ita et ipsi in nobis sint (Joan. XVII, 21). Et iterum: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56). Apostolus quoque de idiota: Et prostratus, inquit, confitebitur quia vere Deus in vobis est (I Cor. XIV, 25). 128 Sicut ergo cum Deus in nobis, et nos in Deo sumus non confusione personae, non unitate naturae, non augmenti accessione, non detrimenti subtractione, non qualibet composita vel ordinata mutabilis substantiae qualitate, sed purae et simplicis fidei sanctitate Domino in nobis habitaculum praeparamus, et ille nos in suam recipit mansionem; dum ejus voluntatem faciendo in ipso manemus; ita Pater et Filius pro indissolubili foedere voluntatis in (0186D)se invicem manere noscuntur. X. Probus judex dixit: Quoniam tam clarissimis testimoniorum documentis Patrem et Filium proprie subsistere demonstrasti (quod Sabellius humanis mentibus quaestionum nebulas offundendo negabat), id nunc a tuis quaeritur partibus, quomodo et Deum Patrem et Deum Filium separatim et distinctius profitendo, non pluralem divinitatis numerum introducere videaris. Et quanquam de hoc superiore prosecutione breviter pauca perstrinxeris, lata tamen et propria quaestionis hujuscemodi debet esse probatio. Quam tunc copiosius expedire debebis, dum inter te atque Athanasium disputationis examen coeperit agitari. Et quoniam nunc (ut dixi) assertione (0187A)veridica Sabellii est perfidia refutata, fidei suae Photinus certis, si valet, testimoniis adsit. Photinus dixit: Ego Domino nostro Jesu Christo initium tribuo, purumque hominem fuisse affirmo, et per beatae vitae excellentissimum meritum, divinitatis honorem fuisse adeptum. Quis enim femineo portatus utero per partum egeritur? Quis puerperiae cunas expertus, et lactei poculi alimento nutritus, maternis gestatus est ulnis? Quis profectum accepit aetatis? Quis universas corporeae fragilitatis conditiones implevit, dum esuriem patitur, dum nequissimi spiritus tentatione percellitur, dum lassitudine fatigatur, dum in somnos resolvitur, dum comprehensus nexibus alligatur, dum flagellis verberatur et palmis, dum ludibriis insultantium agitatur, dum (0187B)crucis patibulo suspenditur, et mortis dispendia perpetitur: quem humana conditio parentibus subdinit, cujus fraterna utriusque sexus sunt 129 nomina designata, qui de locorum cognitione fallitur, qui de mali spiritus nomine sciscitatur, qui judicii diem se ignorare fatetur, qui tribuendarum sedium potestatem non se habere testatur, qui se in cruce derelictum conqueritur, qui passionis formidine et mortis terrore concutitur, propter quod et calicem a se transferri precatur, et quam multa (quae commemorare longum est) humanitati convenientia patitur: quis tam insipiens est ut haec Deo congruere arbitretur?

XI. Nam illa virtutum miracula non propria perpetrasse virtute, sed Deum per eum fecisse credendum, (0187C)sicut ipse ait: Pater in me manens, facit opera (Joan. XIV, 10). Et iterum: Non potest a se Filius facere quidquam (Joan. V, 19). Quia enim multum Deo acceptus fuit, quidquid voluit orationibus impetravit. Nam si mortuis reddita est vita, si caecis lumen, si debilibus virtus, si leprosis munditia, si mare ventique cesserunt, si alimentorum creatura multiplicati fenoris sensit augmentum, non nisi haec omnia orationis munere elicita esse noscuntur. Similique modo perfecta quaedam prophetae in Dei nomine perfecerunt. Verum quia hic in tantum se Deo dignum, carioremque perseverando in mandatis ejus exhibuit, ut ipse ait: Ego quae placita sunt ei facio semper (Joan. VIII, 29), et ut Pater quoque ad eum per angelum loquitur, dicens (sicut in Zacharia scriptum (0187D)est): Angelus, inquit, Domini stabat, et contestabatur Jesum: Haec dicit Dominus Deus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam (Zachar. III, 5), et ut mortem pro mundi salute aequanimiter tulit; ob hoc, inquam, quod se tantum ac talem exhibuit, dedit illi Deus universorum potestatem, ac Deum illum totius creaturae constituit, sicut Apostolus docet, dicens: Humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II, 8). Unde et ipse post passionem, quae ei tale contulit meritum, (0188A)aiebat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Quod utique si ante tempora Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset, quam 130 semper habuisse constabat. Sed, ut dixi, ob praeclarum obedientiae ac passionis meritum, divino est honore donatus, et super omnia exaltatus, sicut et Petrus loquitur dicens: Deus patrum nostrorum exaltavit puerum suum Jesum (Act. III, 13). Et iterum: Dextera igitur Dei exaltatus (Act. II, 33). Ac rursus: Certissime, inquit, sciat omnis domus Israel, quia et Dominum illum et Christum Deus fecit, hunc Jesum quem vos crucifixistis (Act. IV, 10): ostendens evidentius, propter passionem crucis, ex tempore Deum fuisse factum, non Deum ante tempora natum. Unde et Paulus: Tanto, inquit, angelis melior (0188B)factus, quanto excellentius prae illis nomen accepit (Hebr. I, 4). Quod enim fit vel accipitur, ex tempore sumit initium. Nam ex semine David originis sumpsisse principium, divina ubique testantur eloquia, sicut Deus ad David loquitur, dicens: Filius qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit mihi domum (III Reg. VIII, 19). Et iterum: De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Psal. CXXXI, 11). Et Isaias: Ecce radix Jesse exsurget regere gentes (Isai. XI, 10). Et Apostolus: De Filio, inquit, suo, qui factus est ei ex semine David (Rom. I, 3). Et iterum: Memor esto Christum Jesum resurrexi se a mortuis ex semine David (II Tim. II, 8). Et angelus ad Mariam: Dabit illi, inquit, Deus sedem David patris sui (Luc. I, 32). Ex his igitur atque aliis quam pluribus demonstratur evidentius (0188C)non Deum ante saecula fuisse, sed in Deum bonae actionis merito profecisse. XII. Probus judex dixit: Intentatis a Photino quaestionibus e diverso venientium responsionibus occurratur. Athanasius dixit: Si ea quae Arius contra Sabellium prosecutus est diligenter advertas, ibi etiam Photini perfidiam pariter cognoscis exclusam.

Probus judex dixit: Ut puta?

Athanasius dixit: Sabellius unam confitendo personam, Filium ante cunctorum originem saeculorum subsistere denegavit: quod ipsum quoque Photinus impiis asseverare commentis aggreditur, dum Filio ex humani ortus nativitate initium tribuens, omnino eum non fuisse testatur. Quae sacrilega opinionis (0188D)sententia, Ario copiosius prosequente cassata est. Aperte enim et lucidius demonstravit, Filium Dei Deum ante tempora substitisse.

Probus judex dixit: Memini equidem 131 Arium de proprietate personae Filii subsistentis contra Sabellium satis egisse; sed disputationis ordo vel ratio poscit ut Photini quoque assertio proprio debeat contra nitentium refutationis obice submoveri; ne dum nimis brevitati studetis, res necessarias omittere videamini. Non enim parvam intulit suae fidei quaestionem, multis asseverando documentis, Filium Dei ex Maria initium accepisse, et in Deum clarissimae actionis merito profecisse.

Athanasius dixit: Non pigebit aut me, aut Arium, (0189A)Photini dementiam divinae Scripturae auctoritatibus arguere, qui in tantum prorupit insaniae, ut propheticis atque apostolicis dictis, vesano furoris sui animo repugnans, nescio quae vilissima derogationis exempla, quae Deus pro nostrae redemptionis salute voluntario subiit affectu, in injuriam tantae protulerit majestatis.

XIII. Arius dixit: Tolerabilius Judaeorum Christo insultantium voces, aut crucifixi latronis blasphemiae audiuntur, quam nefanda hujus Photini perfidia sustinetur. Quis enim ferat purum hominem praedicari, aut ex Maria sumpsisse initium eum qui se de coelo venisse et ante saecula genitum protestatur, sicut idem de Patre loquens, et aeternae nativitatis mysterium pandens, ait: Ante saecula fundavit me, et ante (0189B)omnes colles genuit me. Cum pararet coelos, aderam illi (Prov. VIII, 23). Sed et Pater ad eumdem loquitur dicens: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Quia enim stellae in signis temporum positae sunt, nativitatem Filii sui Deus Pater ante astrorum originem, id est ante omnium temporum seriem exstitisse testatur. Sive spiritaliter dictum intelligamus, ante luciferum, id est ante angelorum creaturam; quoniam de angelo dictum est: Lucifer qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12). Photinus dixit: Hoc secundum praedestinationis veritatem dictum accipitur, Apostolo contestante atque dicente: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute (Rom. I, 4). Nam sic dictum est: Ante colles genuit me (Prov. VIII, 25), vel: Ante luciferum genui te (0189C)(Psal. CIX, 3), cum tamen novissimis temporibus fuerit natus, quomodo et Apostolus electionem sanctorum ante exordium factam asserit saeculorum. Qui nos, inquit elegit ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). 132 Et utique non sunt nisi in fine mundi electi. Sicut ergo apostoli, qui ante saecula non subsistebant, tamen in praedestinatione electi esse dicuntur; eodem intelligentiae genere et de Christo, quod ante saecula dictus est natus, in praedestinatione dictum accipitur. Moris est enim divinae Scripturae id quod pro certo futurum est ac si jam factum sit enarrare. Unde et propheta ait: Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX), id est; in praedestinatione facta, in re autem necdum existentia. Ita et Filii nativitas ante saecula praedestinata, in fine vero est temporum veraciter orta.

(0189D)Probus judex dixit: Illa quae ante mundum praedestinatur Filii nativitas, ex Dei Patris utero processisse describitur; tu vero Filium ex Maria initium accepisse testaris.

XIV. Photinus dixit: Sed non ideo intelligendum est Christum de Deo Patre esse natum, quia aut ipse se de Patre genitum, aut Pater genuisse fatetur. Hoc enim Deus Pater de adoptatis vel adoptandis filiis dicere consuevit, sicut per Isaiam dicitur: Filios genui et exaltavi (Isai. I, 2). Et iterum: Primogenitus filius meus Israel (Exod. IV, 22). Et Joannes: Omnis qui natus est, inquit, ex Deo, non peccat (I Joan. V, 18): et non potest, inquit, peccare, quoniam nativitas (0190A)Dei servat illum. Num igitur quia homines fideles de Deo nati esse dicuntur, idcirco eis humanae nativitatis aufertur origo? aut priusquam de hominibus nascerentur ante mundi principium, per divinae nativitatis commemorationem exstitisse credendi sunt? Arius dixit: Quoniam manifestissimae veritati callida disputationis arte Photinus obnititur, evidentissima est divinae Scripturae auctoritate frangendus. Joannes enim apostolus istius (credo) insaniam longe ante in Spiritu sancto conspiciens, ante principium saeculorum substantialiter apud Patrem Deum Filium exstitisse testatur, ac sic Photinum alto imperitiae sopore demersum, et lethali quiete sepultum, clarissimae suae vocis praeconio excitat, dicens: In principio (0190B)erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1). Ergo ei qui in principio erat apud Deum, non relinquitur ut novissimo tempore originis suae principium ab homine sumpserit. Et ne hoc Verbum, 133 quod in principio erat apud Deum divinae vocis transeuntem existimet sonum, ait: Et Deus erat Verbum (Ibid.). Quod si hoc Verbum Deus erat, substantia manens, non sonus transiens erat. Fundatae enim naturae virtus ostenditur, quae fuisse vel esse substantialiter praedicatur. Et quoniam nunc quoque Sabellium in hoc auditorio nobiscum astare conspicio, in utrosque testimonii hujus tela vibrabo, et inde Photinum occido unde Sabellium perimo. Audiat ergo Sabellius Deum apud Deum fuisse, et desinat (0190C)ab unitate personae. Audiat Photinus, hoc Verbum Deum in principio exstitisse, et desinat de Maria virgine initium tribuere. Hoc, inquit, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 2). In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Ibid., 10). Antecedit creator creaturae suae opificium, an non?

XV. Probus judex dixit: Constat operis sui fabricam antecedere creatorem; neque enim potest ulla ratione admitti ut postea ip e coeperit, qui facti auctor exstitit. Arius dixit: Si ergo omnia per Filium facta sunt, et mundus per eum factus est, apparet ante mundum vel ante omnia quae facta sunt Filium exstitisse.

Probus judex dixit: Nihil hac probatione manifestius (0190D)poterit demonstrari.

Arius dixit: Sed ne forte unius apostoli probatio insufficiens esse perfidis videatur, alia, si praecipis, testimonia, Filium Dei ante saecula subsistentem contestantia, brevi prosecutione subnectam.

Probus judex dixit: Licet (ut reor) utilius et validius hoc testimonio nihil sit, tamen, ut diversis probationum testimoniis assertioni tuae cumules fidem, pauca (ut ais) circumscripta brevitate prosequere.

Arius dixit: Domini nostri Jesu Christi vox est in Evangelio dicentis: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Et iterum: Descendi de coelo, non ut (0191A)faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI, 38). Apparet ergo jam fuisse, qui de coelo descenderat, ut Photinus erubescat, et alium esse a Patre, dum non suae voluntatis arbitrio praesumit aliquid faciendum, sed mittentis se Patris in omnibus exsequitur 134 voluntatem, ut Sabellius et ei similes conticescant. Item: Pater, inquit, glorifica me illa gloria, quam habui apud te antequam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Ecce ante mundi constitutionem, honoris gloria praeditum penes Patrem sese fuisse testatur. Audiat ergo Sabellius alium apud alterum, audiat Photinus gloriam ante mundi possedisse principium. Item Apostolus in propria eum divinitatis forma fuisse ostendens, priusquam naturae servilis formam susciperet, ait: Qui cum in (0191B)forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6). Jam igitur Deus erat, qui ut homo esset, Dei se formam exinanisse docetur. Item Jeremias Deum fuisse priusquam hominis formam dignaretur assumere, evidentius aperit dicens: Hic est Deus noster, et non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae et dedit eam Jacob puero suo, et Israel electo suo. Post haec in terris visus est, et inter homines conversatus est (Baruch, III, 36) Haec tam firma, tamque robustissima de divinis auctoritatibus elicita probamenta, qualibet Photinus (si valet) argumentatione dissolvat.

XVI. Probus judex dixit: Si adhuc tam manifestis tamque perfectis documentis Photinus obvius ire desiderat, (0191C)certum est eum morbidae contentionis vitio agi, qui tantae non subjicitur veritati. Sed ne studio dilatandi certaminis nebulosae falsitatis quaestiones intendat et in superfluis rebus necessarium tempus absumat, utilem suis prosecutionibus finem imponat. Arius vero atque Athanasius, qui Filium Dei ante mundi ortus principia de Patre genitum confitentur (quod videlicet Sabellius pariter Photinusque negabant), quomodo in una eademque sententia fidei dissidium faciant, secumque non conveniant, edicere non morentur. Athanasius dixit: Subsistere ante saecula Filium veraciter Arius profitetur. Quod autem de Patre natus sit, sono tantummodo vocis et simulata verborum confessione, non veritatis proprietate concedit; dum (0191D)eum a paternae naturae substantia longius separat, et conditione naturae non dispensationis ratione Patri subjectum affirmat.

Probus judex dixit: Clarissimum fidei 135 vestrae indicium date, et quemadmodum credatis recenti prosecutione signate, quo possit ad normam propositae confessionis disputationis quoque materia coaptari.

Athanasius dixit: Ne vestros gravem oratione longissima sensus, fidem meam brevi sermone concludo. Patrem et Filium et Spiritum sanctum, deitate, potestate, magnitudine, natura, unum esse confiteor: nec aliquid in hac Trinitate novum, extraneumve, ac si antea non fuerit, postea vero adjectum sit, assero; (0192A)sed, ut dixi, unius eam naturae, uniusque ubstantiae credo.

Arius dixit: Ego sicut tres personas in sua proprietate manentes, ita tres substantias Patris et Filii et Spiritus sancti confiteor. Alia est enim Dei Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti substantia, nec potest ullo modo ingenitae substantiae Patris aut genita Filii, aut creata Spiritus sancti conferri natura. Unde nec potestate aequales, nec magnitudine similes, nec natura consortes a nobis fideli confessione creduntur.

XVII. Probus judex dixit: Si hoc totum est, in quo a vobis invicem dissentire videmini, id est, quod unus diversas, alius Trinitatis unam dicat esse substantiam; id nunc disputationis ratio poscit, ut assertiones vestras non subtilitate argumentorum de industria (0192B)dialecticae artis venientium, sed puris et simplicibus divinae Scripturae documentis robustius fulciatis. Arius dixit: Credo quod memoralibus prudentiae tuae sensibus Athanasii prosecutionem nequaquam subtraxit oblivio, qua id elegantius peroravit, illum debere pravitatis errore notari, qui nova et inu itata verborum commenta sectatur, adjiciens apostolicis dogmatibus quod ab eisdem constat traditum non fuisse.

Probus judex dixit: Ita memini.

Arius dixit: Ergo Nicaeni decreta concilii lectione pandantur, et agnosces Athanasium vel hujus auctores apostolicam fidem novorum adjectione verborum catenus corrupisse, ut et eos qui antiquis Patrum (0192C)inhaesere doctrinis, ambitione regia usi, censuerint feralibus relegandos edictis.

Probus judex dixit: Si praesentis negotii ratio postulat ut decretum Nicaeni recitetur concilii, hoc quoque Athanasius sua prosecutione 136 designet; ut ex utriusque voluntatis assensu (si quid illud est quod offertur) extrinsecus recitetur.

Athanasius dixit: Causae congruit ut rerum gestarum lectionis copia non negetur.

XVIII. Probus judex dixit: Ergo, ut desideratis, praefati decreti fidei Nicaenae lectio ventiletur. Et lectum est ita:

EXEMPLAR FIDEI NICAENAE.

Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem (0192D)omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris: Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero: natum non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt homousion; per quem facta sunt omnia quae in coelo et quae in terra: qui propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod de non exstantibus, vel ex alia substantia, aut essentia; dicentes mutabilem et convertibilem (0193A)Deum, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

XIX. Arius dixit: Pervides, virorum optime Probe, istius decreta concilii in suggillationem apostolicae fidei ausu temerariae praesumptionis fuisse conscripta. Quid enim opus erat novum hoc homousion vocabulum antiquis dogmatum regulis inseri? Nunquid enim apostolos vel eorum discipulos atque omnes per ordinem successores, qui ad illud usque tempus in Christi confessione viventes, homousion vocabulum ignorabant, impietatis sacrilegium in fidei veritate secutos fuisse dicemus, pro eo scilicet quod hujus nominis notione privati, sine ipsius praedicationis assertione perrexerunt ad 137 Christum? Si enim a nobis (ut isti penitus mentiuntur) nova introducebatur (0193B)contra apostolorum statuta doctrina, id utique conveniens erat, novae a nobis ingestae doctrinae antiquis apostolorum obviare doctrinis, et novitatem vetustate proscribere, non vetustatem novitate pervertere. Utquid mihi hoc nomen sequendum imponit? Utquid me ad hujusmodi novitatem violentius trahit? Utquid hoc apostolicae fidei superadjicit verbum, cujus ne prophetae quidem, nec apostoli uspiam faciunt mentionem? Quod istud, quaeso, nomen est, sine quo fides integra esse non possit? sine quo Christiani Christianae religionis abdicantur honore? Unum enim de duobus in hac causa sequi necesse est: si vera est homousii assertio, falsa est apostolorum praedicatio, quae sine hoc nomine longo tempore floruit. Si vero apostolica fides hujus nominis expers (0193C)vera est, sicuti et est, haec sine dubio falsa erit, quae antiquae fidei nominis novitatem adjecit. Revolve cuncta Novi et Veteris Testamenti volumina, utrum alicubi homousion sacris inditum paginis poteris invenire. XX. Probus judex dixit: Quid his refertur? Athanasius dixit: Nominis tantum offenderis novitate, an etiam ipsius rei virtutem quae hoc est sortita vocabulum refugis?

Arius dixit: Quid dicas, non satis intelligo.

Athanasius dixit: Quoniam res antiqua novum nomen accepit, non vocabulo novo novae rei virtus accessit, hoc utique requiro, utrum res quae antiqua est, simul a te cum nominis novitate damnetur?

Arius dixit: Res loqueris tortuosas, et omni stultitiae (0193D)miraculo dignas. Si enim homousion novum nomen est, non dubium quod et res nova sit quam significare videtur.

Athanasius dixit: Ergo pariter rem nomenque condemnas?

Arius dixit: Ita plane.

Athanasius dixit: Igitur cum demonstravero rei antiquae et ab apostolis traditae nomen novum attributum fuisse, victum te tandem fateberis; an etiam sic rem antiquam simul cum nominis novitate condemnas?

Arius dixit: Plane hoc non ostendis. Et quae ratio causae flagitabat ut res antiqua novum acciperet nomen? Nunquid enim priusquam hujus nominis vocabulum (0194A)sortiretur, 138 sine nominis proprietate manebat? Hoc nullam mihi rationis consequentiam habere videtur.

Athanasius dixit: Ecclesiasticae semper moris est disciplinae, si quando haereticorum nova doctrina exsurgat, contra insolentes quaestionum novitates rebus immutabiliter permanentibus nominum vocabula immutare, et significantius rerum naturas exprimere; quae tamen existentium causarum virtutibus congruant, et quae magis easdem antiquitus fuisse demonstrent, non ortus novitatem insinuent. Et ut quod dico planius fiat, utor exemplo. In ipso Christianae religionis praedicationis initio, omnes qui credebant Domino nostro Jesu Christo, non Christiani, sed discipuli tantummodo nominabantur. Et quia multi (0194B)dogmatum novorum auctores exstiterant, doctrinae obviantes apostolicae, omnesque sectatores suos discipulos nominabant: nec erat ulla nominis discretio inter veros falsosque discipulos, sive qui Christi, sive qui Dosithei, sive Theodae, sive Judae cujusdam, sive etiam Joannis sectatores, qui se Christo credere fatebantur, noluerunt ut uno discipulorum nomine censerentur. Tunc apostoli convenientes Antiochiam, sicut eorum Luca narrante indicant Acta, omnes discipulos novo nomine, id est Christianos appellant: discernentes eos a communi falsorum discipulorum vocabulo, ut et divini per Isaiam oraculi sermo impleretur, qui ait: Servientium vero mihi vocabitur nomen novum (Isai. LXV, 15, sec. LXX).

XXI. Hanc ergo ab apostolis traditam in novis (0194C)utendo nominibus formam Ecclesia retinens, contra diversos haereticos prout sanae fidei ratio postulabat, diversas edidit nominum novitates. Denique Patri novum innascibil tatis nomen Ecclesia imposuit. Cum enim Sabelliana haeresis genitum ex Virgine Patrem voluisset asserere, ingenitum contra hanc confitendo Ecclesia tradidit Patrem. Et utique in divinis Scripturis ingenitum nunquam ligimus Patrem. Potest ergo Sabellius audaciam suam in hujus calumniae vertere quaestionem, et simili, ut tu, propositionis genere uti, quo dicat: Cur divinis Scripturis sine ullo prospectu pudoris violentiam facitis, profitendo 139 innascibilem Patrem, quod scriptum ostendere non valetis? Item, quia eum non solum genitum, sed et (0194D)passum, impio dogmate idem Sabellius profitetur episcopi vel tridudum Syrmium convenientes in unum, inter caeteras fidei quas promulgaverunt sanctiones, dixerunt Patrem impassibilem esse: quod religiose eos sancteque statuisse probamus. Sed hoc itidem ille proclamat: Quousque vestrae licentiae audaciam protenditis, profitendo (quod scriptum non legistis) impassibilem Patrem; quod nec prophetae tradiderunt, nec symboli authentici tradidit auctoritas, sed vestra est temeritate praesumptum? Rursum prosequuntur iidem ipsi qui Syrmio convenerant, et hanc religiosae confessionis fidem de Filio statuunt. Deum inquiunt de Deo, lumen de lumine. Jam hic Photino, qui ex humanae generationis natura initium tribuit Filio, quanta calumniandi occasio pateat, ipse tu, (0195A)quaeso, metire. Cur enim non similes querimoniarum causas intendat? Cur non simili vociferatione ipse quoque insaniat, dicens: Quid dicitis? quid statuitis? quid sequendum vestro ex judicio posteris traditis? confitendo Filium Deum ex Deo, lumen ex lumine? Ostendite mihi utrum in eadem fidei forma, id est in authentico symbolo, quod apostoli tradiderunt, hoc scriptum legeritis. Sed contentus sum, cum ibi scriptum non fuerit, saltem mihi de prophetis legatur, de apostolorum litteris ostendatur. Quis has vocum toleret novitates? Quis suis admittere sensibus patiatur quod neque prophetae neque apostoli tradiderunt? XXII. Item similem Patri Filium, multis et creberrimis conciliorum vestrorum decretis statuistis. Exsurgat (0195B)nunc Eunomius, qui dissimilem confitetur, et dicat: Ubi hoc legistis? ubi scriptum reperistis? utrumne Pater an Filius hac de se usus est voce? Ergo tu, Ari, qui me hodie tali constringis articulo ut homousion proprie scriptum ostendam, aut fatere contra insolentes et furtivas haereticae intelligentiae pravitates, quaedam confessionis nomina non temere praesumpta sed ex consequenti ratione collecta, fidei auctoritatibus fuisse inserta; ita ut tot novorum verborum religioso intellectu exstiterint absolutiones, 140 quot fuerant quaesitae vel subministratae perfidiae occasiones. Aut si id fateri nolueris, tuis tecum objectionibus agam. Ostende mihi non ex conjecturis, non ex verisimilibus, non ex ratione vicinis, non ad intelligendum provocantibus, non ad id profitendum (0195C)pietate fidei suadente, sed pura et nuda verborum proprietate scriptum ostende, ingenitum aut impassibilem Patrem; Filium vero Deum ex Deo, lumen ex lumine, aut Patri similem esse. Nolo mihi dicas; hoc fidei ratio poscit, hoc pietas docet, ad hanc me nominis professionem Scripturarum consequentia provocat. Nolo, inquam, mihi talia obtendas; quia et me similia de homousii probatione respuis proferentem. Sed ferto in manibus divinorum voluminum codices, et eodem sono, iisdem syllabis praedictorum vocabulorum nomina indita lege. Aut ostende scriptum, Filium Patri similem, aut fatere dissimilem. Quo hinc erumpas, quorsum evadas non est. Tuis te implicitum propositionis nexibus enodandi facultas nulla suppeditat. Aut concede mihi ex consequentibus probare (0195D)homousion, id est unius sub tantiae fidem; aut si concedere nolueris, neganda sunt tibi universa quae ipse fateris, quia ea nude posita invenire nusquam utique poteris. XXIII. Probus judex dixit: Si ecclesiasticae consuetudinis mos est ut aliqua verborum vocabula coercendis haereticorum motibus in fidei auctoritate nuda ponantur, quae tamen ratione ex consequentia rerum existentium vestiantur; dum eorum veritas ex qua originem sumunt, divinis contineri litteris invenitur, quid dicis, Ari? Concedis homousion (sicut Athanasius dicit) de divinis Scripturis per convenientes professionis qualitates probari, an non? (0196A)Arius dixit: Iste nescio qua syllogisticae artis versutia objectionem meam conatur eludere. Ego enim hoc mihi ostendi desidero, utrum homousion dominicae sit lectionis auctoritate conscriptum. Et ideo aut proprie positum legat, aut ab ejus confessione recedat.

Probus judex dixit: Sed vides quemadmodum tuam in te referat quaestionem, et iisdem te quibus uteris 141 constringat articulis, professionis tuae manifestius et ipse exigens documentum, ut ei de canonicis nude positum litteris ostendas innascibilem, aut impassibilem Patrem, aut Deum ex Deo, aut lumen ex lumine, aut Patri Filium similem esse. Quae omnia si proprie posita demonstrare minime valueris, negandi tibi necessitas imminebit. Cui discrimini illa, (0196B)ut mihi videtur, sola ratio poterit subvenire, ut concedatis vobis ea quae in conciliis vestris nude sunt posita, de Scripturarum fontibus emanasse. Nam hoc contentionis vitio deputabitur, ut documentum nudi sermonis exigas, cujus fidei sensum in Scripturis copiosius noveris redundare. Sensum igitur quaere unde hujus vocabuli natura traxit originem; et cum sensum inveneris, nomen te pariter invenisse non dubites.

XXIV. Athanasius dixit: Quantiscunque cum eo rationibus agas, nullatenus potest ab hac intentione revocari. Novit enim certissime quia si ad hoc descensum fuerit, ut ex consequentia Scripturarum una Patris esse substantia et Filii (quod est homousion), doceatur, facillime se posse superari: et ideo diffidentiae (0196C)et timoris periculo actus, nudi sermonis flagitat documentum. Sed suis est iterum professionibus constringendus. Exigis a me ut unam Patris et Filii substantiam, id est homousion scriptum ostendam; tu autem tres usias, id est tres substantias confiteris. Ostende igitur mihi ubi legisti tres usias. Si ego enim unam, hoc est homousion, ideo negare debeo, quia hoc nude scriptum non invenio; tu quemadmodum audes tres usias profiteri, cum hoc scriptum nusquam poteris demonstrare? Probus judex dixit: Si exstat aliquod ex divinis auctoritatibus documentum proprie et specialiter positum quo approbetur Patris, et Filii, et Spiritus sancti tres usias tresque (ut fateris) esse naturas, proferatur, quo possit Athanasius a confessione unius (0196D)substantiae, quod est homousion, declinare. Cum enim triusion proprie in Scripturis positum ostenderis, apparebit Athanasium temeritate pertinacissimae obstinationis in homousii confessione hactenus perdurare, quod proprie positum nequiverit demonstrare. Si vero 142 nec tu ipse tres usias demonstrare valueris, pari mihi conditionis necessitate obstrictus esse videberis.

XXV. Athanasius dixit: Doceat tres usias proprie positas, et facio unius substantiae, quod est homousion, cesssionem. Arius dixit: Si tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario tres sunt substantiae, in (0197A)quibus unaquaeque persona separatim et distinctius proprie subsistere cognoscatur.

Athanasius dixit: Hic nulla prosunt argumenta, hic veritas ex consequenti ratione colligitur. Testimoniorum proprietas flagitatur. Lege specialiter triusion positum, et noli conjiciendo dicere: Si tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario tres sunt et substantiae; quia et ego simili conjectura possum veracius opinari: Si unum sunt Pater, et Filius (quia ipse dicit: Ego et Pater unum sumus), quomodo non est una substantia? Sed hanc disputationis viam ingredi penitus noluisti, dum a me specialiter positum (homousion demonstrando) exigis testimonium. Simili ergo et tu ratione tres usias specialiter et proprie positas lege. Si enim ideo homousion (0197B)negare debeo, quia hoc scriptum nude non ostendo, necessario triusion tunc fateri debeo, si proprie positum te demonstrante cognovero.

Arius dixit: Subsistit proprie Pater, an non?

Athanasius dixit: Nisi mihi tres usias proprie positas legeris, nullum tuis interrogationibus dabo responsum. Quis enim non videat quo tua tendat objectio? Vis enim argumento callidae interrogationis diversas approbare Patris et Filii substantias; sed argumentis hic non est opus, ubi manifestiore proprietatis testimonio, trium substantiarum exigitur documentum. Sed si a proprietate testimoniorum ad rerum consequentiam transire desideras, hoc ipsum publicae conscientiae innotescat, non te potuisse tres (0198A)usias proprie positas demonstrare: et cum nos utrique hoc articulo solverimus, objectionibus vel interrogationibus tuis satisfaciam necesse est.

XXVI. Probus judex dixit: Quantum vestrae disputationis intentio monstrat, nec tu Homousion, nec iste Triusion 143 proprie et specialiter positum valetis ostendere. Unde ne puerili concertatione in superfluis rebus diutius immoremini, ab hac puri exactione documenti tandem uterque desinite; et consequenti ratione, aut homousion, aut triusion de Scripturarum auctoritate colligite. Non enim fas erit de nominis appellatione dubitare, quam testimoniorum copiosa congestio firmius poterit roborare. Arius dixit: Quoniam hoc tua decrevit sententia, debere nos rationum persuasionibus et rerum consequentium (0198B)causis, praedictorum nominum virtutes colligere; ne id Athanasio videatur, difficultate demonstrandae veritatis nudi me vocabuli proprietatis documenta quaesisse, ita faciam ut tui est decreti sententia promulgatum. Ego enim compendio magis uti volebam, ne longius rationis intentio evagata ambiguis sensibus veritatem obumbret.

Athanasius dixit: Non potest fides venire in dubium, quae est veritatis fulta praesidio. Crassiora mendaciorum nubila fulgidae veritatis lumen dissipat. Non enim potest propriis carere viribus, qui non eget extrinsecus suffragiorum adminiculis adjuvari.

LIBER SECUNDUS. (0197) I. (0197C)Et alia die Probus judex dixit: Quoniam vos initi foederis pacta indeclinabili sententia servare non dubito, quibus id vobis invicem concessisse videmini, ut unius substantiae vel trium substantiarum professionem ex divinarum consequentia litterarum, luculento disputationis examine comprobetis: omissa scilicet quaestione, documentum puri vocabuli, atque proprie positi exigentis; id jam nunc ipsius placiti ratio poscit ut, cuncta humanae argumentationis cavillatione semota, de sacris divinarum auctoritatum voluminibus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aut unam, aut diversas doceatis esse substantias. Ad quam rei probationem, non tantum (ut opinor) mea, sed 144 cunctorum pene mortalium mens ita est pendula exspectatione suspensa, ut si tanti negotii merita (0197D)paterentur, sine ullius diei comperendinatione, vel alicujus momenti intercapedine, ad summam veritatis, atque calcem manifestissimae notionis desideret pervenire. Unde ne tam religiosa fidelium et veritatis cupida frustretur intentio, omni lenocinio luxuriosae orationis exploso, de re, de causa, de competentibus, de necessariis agite rebus, omnem (ut dixi) verborum ambitum et procul a causa vagantes locutionum phaleras leporemque sermonum cautius evitantes: ut disputationis vestrae narratio, veritate magis quam cothurno tumentis adornetur eloquii.

II. Athanasius dixit: Licet jamdudum crebro ac (0198C)saepius de unitate substantiae citra acta disputaverim, measque disputationes scripto mandaverim, quibus a me in hac disputatione aliquid addi amplius non possit; tamen quia haec extrinsecus nullo eminus adversante dicta sunt, necesse habeo haec eadem repetere, et in hoc publicae actionis examen emittere, quo possint tui judicii sententia roborari. Probus judex dixit: Si non fuerint Arii replicationibus tenuata, tunc nostra poterunt firmari sententia.

Arius dixit: Utquid hae fraudium tendiculae proponuntur? Utquid in patrocinio nefandae assertionis, judicis sententia praeoptatur? Agamus primo quod nobis agendum necessitas demonstrandae veritatis imponit. Inculcetur humano auditui fidei nostrae professio. (0198D)Percipiant judicia quibus modis quibusque rationibus, quibus denique documentis nostra fulciatur assertio: et tunc demum promulgationem sententiae, quae ex nostro utique nequaquam pendet arbitrio de judice, postulabimus.

Probus judex dixit: Praefationis meae, nuper in hoc actionis principio habitae, et sponsionis vestrae dudum praeteritis gestis insertae, meminisse oportet, quibus id peroratum est, omissis superfluis ad arcem negotii debere descendi. Quod debetis tandem aliquando factitare.

Arius dixit: Doceat Patrem, et Filium, et Spiritum (0199A)sanctum unius esse substantiae: 145 unius potestatis, unius dignitatis, unius gloriae, unius majestatis, unius virtutis atque honoris; quod satis improvida et nimis incauta professione solet populis jactitare.

Athanasius dixit: Profiteris Filium vere de Patre natum, an non?

Arius dixit: Profiteris ipse Patrem alicujus derivationis, vel divisionis vitio subjacere non posse, an non?

Athanasius dixit: Valde profiteor.

Arius dixit: Et ego quoque profiteor Filium ex Patre natum esse.

III. Athanasius dixit: Id esse arbitraris natum ex Patre quod est etiam natum de Patre? (0199B)Arius dixit: Sufficit tibi quod ex Patre dixerim natum: quod etiam facillime scriptum ostendo. Quid callidis uteris argumentis? Caeterum de Patre natum nusquam mihi interim ad praesens scriptum occurrere potuit. Ex Patre vero scriptum esse recolo, Joanne apostolo dicente: Qui diligit Patrem, diligit eum qui natus est ex eo.

Athanasius dixit: Ergo nihil interesse putas utrum ex ipso, vel de ipso natus dicatur?

Arius dixit: Si mihi demonstrare valueris proprie positum, Filium de Patre natum, tunc quid inde debeam sentire aestimabo. Verum quia in plerisque exemplaribus varie positum esse non nescio, ut iisdem locis quibus ex ipso legitur, in aliis codicibus de ipso legatur; sed utrum hoc interpolantium (0199C)fraude, an unius rei significatione (id est ut hoc sit ex ipso, quod est etiam de ipso ) factum sit, non satis hoc nostrae fidei aliquod potest afferre praejudicium.

Athanasius dixit: In hac tua prosecutione diligenti admodum certa ex apposita ratione adverti. Sed quod tantum nostrae dixeris, et non utrorumque designaveris fidei non posse praejudicium in his verbis afferri, satis miratus sum; et arbitror quod fidem tuam munire festinans ita proposueris; sperans me exinde leviter sine aliquo documento posse transire. In Evangelio quoque de Patre Filius dicit: Spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Et ut se de Patre natum ostenderet, ait: Quod natum est de carne, caro est, et quod natum est de Spiritu, spiritus est (Joan. III 6). Et, Ego de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 27). Ecce Filium (0199D)de Patre natum, ipso Filio dicente, ostendi. 146

IV. Arius dixit: Satis callidis et suspiciosis uteris disputationibus, quo dicas quod ad fidei meae munitionem hoc dixerim, sed ut de sensibus tuis omnis suspicionis ambiguitas auferatur; ut superius fassus sum, utrorumque fidei, sive ex ipso, sive de ipso natus dicatur, nullum potest penitus in aliquo afferre praejudicium. Athanasius dixit: Generans Pater ex seipso Filium, hoc genuit quod est ipse, an aliud aliquid?

Arius dixit: Hoc utique quod ipse est genuit, quia Deus genuit Deum, lux lucem genuit, perfectus perfectum genuit, omnipotens omnipotentem genuit.

Athanasius dixit. Ergo non extrinsecus, neque ex (0200A)nihilo neque ex aliqua praecedente aut subsequente materia, sed ex seipso genuit; et non aliud quam quod ipse est genuit.

Arius dixit: Alius alium genuit.

Athanasius dixit: Et nos confitemur quia alius alium genuit. Sed si de seipso, id est de eo quod ipse est, genuit; quia alterius substantiae, vel diversi generis Filius esse non poterit: ac sic unius ejusdemque cum Patre substantiae erit.

Arius dixit: Si nosses in quantos perfidiae errores unius substantiae professio vergat, nunquam profecto inter Patrem et Filium hujus nominis faceres mentionem, nec disputationem tuam, quibusdam interrogationum gradibus incisam, tali conclusisses articulo, ut ad hunc eam impiae professionis deduceres (0200B)finem.

Athanasius dixit: Quod sit impium atque sacrilegum diversas Patris et Filii, et Spiritus sancti substantias profiteri; et quod pium sit ac religiosum unius eos substantiae credere, scias me, Ari, ignorare non posse; et hoc non humana opinione collectum, nec conjecturis atque argumentis inventum, sed coelestis doctrinae magisterio traditum demonstrabo.

V. Probus judex dixit: Prius mihi vim qualitatemque sermonis assigna; et tunc demum poterit demonstrari utrum Patri Filioque conveniat. Athanasius dixit: Substantia quidem duobus appellationum generibus distinguitur: et est quidem unius generis qualitas, haec quae exi tentis naturae essentiam indicet. Aliud vero est substantiae genus, (0200C)quo ille qui 147 habet ab his quae habet dirimatur. Et ut planius fiat quod dico manifestiori utor expositione. Verbi gratia: Homo generis sui ac naturae substantia est. Rursus si quid illud est quod extrinsecus, id est, in materia auri vel argenti aliarumque specierum possidet, substantia ejus dicitur. Et cum ejusdem vocabuli una videatur appellatio, duas tamen res significare videtur. Sed nos de illo substantiae genere disputamus quo unaquaeque natura ob id quod est vel subsistit, substantia nuncupatur. Et quidquid ex sese, id est de scipsa genuit, non aliud esse potest quam id quod ipsa est. Denique homo pater generans filium, sui generis, id est suae substantiae, hominem generat, quia homo hominem (0200D)generat; et recte unius substantiae esse dicuntur, quia veritas nativitatis substantiarum diversitatem non recipit. Diversitas autem est substantiae, ut exempli gratia dixerim, si homo pecudem gignat, vel si cujuslibet generis pecus alterius a se generis pecudem generet; id est, si bos generet asinum, vel si ovis gignat capram. Quae quoniam in diversitatem generis pergit, monstruosa generatio erit, suae naturae proprietatem minime servans. Rursum in elementorum qualitatibus, quae sit substantiarum diversitas vel proprietas, operae pretium est advertere. Verbi gratia: Uniuscujusque ignis vel luminis natura, id ex se quod ipsa est ministrare videtur; ut lux fulgorem, ut ignis incendium. Et in hoc officii sui (0201A)genere subsistens, substantiae suae intemeratam videtur servare naturam. Sin autem lux ex se tenebras gignat, mutationi obnoxia erit, alterius a se generis materiam tribuens; quia in hoc immutabilitatis suae illibatam poterit servare substantiam, si hoc quod ipsa est, ministret ex sese. Caeterum si, ut dixi, id quod ex se tribuit aliud erit quam ipsa quae tribuit, tunc alterius substantiae dici poterit; quod omnino naturarum omnium qualitas, vel ordo, vel ratio non admittit. Age nunc, jam si videtur, a terrenis ac visibilibus in superiora mentis oculum erigamus, et ex his quae facta sunt, infectae virtutis substantiam cognoscamus, apostolicae auctoritatis edocti magisterio, quo dicit invisibilem 148 Divinitatis virtutem ex his quae facta sunt debere intelligi (0201B)(Rom. I, 20). Dicit ergo Arius, Filium ex Patre natum esse, et Deum Deum genuisse, lucem lucem. In qua professione unum erit e duobus proculdubio retinendum. Aut enim ex seipso generans, id quod ipse est genuit, et ob hoc Filius cum Patre unius substantiae erit. Aut si alterius a se generis Deum genuit, vera nativitas dici non poterit, quae proprietatem substantiae generis servare non potuit: et eo disputationis ratio deducitur, ut aut omnino natus non sit, aut degeneratus sit. Quod utrumque fateri absurdum et impium esse videbitur.

VI. Probus judex dixit: Si quid sibi contra haec Arius competere novit, edicere non moretur. Arius dixit: Simplicis ac immutabilis naturae Deum esse, non reor Athanasium ignorare. Qui si, ut idem (0201C)asseruit, de sua substantia generavit, mutabilis proculdubio erit. Necesse est enim, ex sese quod ipse est generando, aut partem substantiae per derivationis generationem perdidisse, aut divisionis vitium perpeti potuisse. Ego enim Dei Patris substantiam, neque ex sese aliquid edidisse, neque in partium qualitates derivatam fuisse, neque accessionis aut detractionis, vel aliquid hujusmodi, quod sit passioni obnoxium sensisse, vel sentire potuisse confiteor.

Athanasius dixit: Sed neque nos his passionum conditionibus divinam credimus subjacere naturam; sed in his impassibilem Patrem, impassibiliter ex se ipso, id est de eo quod ipse est, Filium genuisse fideliter confitemur. Nec nos divisionum vel derivationum ac (0201D)partium, cunctarumque rerum passionis genera quae inani sollicitudinis timore actus objicere voluisti, a professionis veritate deflectunt; ut negemus Deum ex seipso ob hoc generare non potuisse, ne videatur his passionibus subjacere. Quid igitur religiosius, quidve sanctius ac Divinitati congruentius (obsecro vos, o auditores,) judicii aequa lance pensate. Erigite mentis oculos, et terrificum futuri examinis diem metuentes, quid magis catholicae atque apostolicae congruat veritati, religiosa mentis intentione 149 perspicite; utrum fateri omnipotentem Deum impassibiliter ex seipso Filium generasse, an illud potius opinari, ne passionis vitio subjaceret, ex seipso, (0202A)id est ex substantia sua Filium generare non potuisse. Ego enim id astruo, id clarissima vocis professione assevero, quod sicut Deus impassibilis, ita et omnipotens est. Credo de sua potuisse substantia generare, nec tamen alicujus passionis vitio subjectum fuisse. Quoniam divisio, derivatio, contractio, accessio, fluxus, vel si qua hujusmodi esse possunt genera passionum, corporeis et contrectabilibus atque ex diversitate compositis conveniunt rebus. Deus vero, qui nullis corporeis schematum circumscribitur signis, nec aliquibus distinguitur membrorum lineamentis, vitio subjacere non potest passionis. Et recte in eo generationem profiteor, quia genuit: et recte impassibiliter nihilominus confiteor, quia passibilis nunquam fuit.

(0202B) VII. Arius dixit: Num igitur quia in Deo omnipotentia denegari non potest, idcirco ea eum perpeti non posse fatendum est, quae omnino incorrupta ejus divinitatis substantia non recipit. Unde valde inhonestum et satis impietate plenum videbitur, ut per unius professionem substantiae, nec Patrem proprie subsistere, nec Filium in sua proprietate stare credamus. Illuc enim perfidiae ejus pergit intentio, permixtis, et in unius rei coagulatione ex diversis collectis atque confusis Patris et Filii personis, in sua, ut dixi, proprietatis singularitate minime subsistere valeant. Illud etiam nimis horrendum, et procul a fidelium mentibus removendum, in hac tuae professionis perfidia continetur, inviolabilem Patrem, de sua substantia generando corruptionis ac divisionis (0202C)vitium declinare minime potuisse. Athanasius dixit: Veritate divinae generationis, velut nodis insolubilibus arctius obligatus, per nescio quae nefandae intentionis molimina, quibus divinam certum est carere naturam, evadendi suffugium quaeritans, corruptionem incorrupto, passionem impassibili, impotentiam objicis omnipotenti: et hoc crebro ac saepius repetens nulla te divinae majestatis reverentia a tam nefandis objectionibus 150 arcere (quantum video) potest; sed sine ullo pudoris intuitu, in injuriam venerandae Filii nativitatis obvius properare contendis. Sed te effrenatius evagantem, et velut undosi aequoris gurgite, naturali quadam licentia fluitantem, divinae auctoritatis testimonia coercebunt, et intra certos divinae professionis limites coarctatum, (0202D)legalium constitutionum metas egredi non sinent. Inculcat igitur humanis sensibus, sacro illo professionis suae oraculo divina majestas, quo se Filium de occultis substantiae suae arcanis ineffabiliter genuisse testatur et dicit: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Unum est ergo in hac divinae professionis contestatione retinendum. Aut enim de sua ineffabili substantia Filium incorruptibiliter genuit, aut ne corrumperetur omnino non genuit. Sed ego hanc integrae fidei partem eligo, quae religiosius contestanti de se Deo suadet famulandum: nec me ulla humanae passionis obstacula, ex infidelitatis sacrilegio descendentia ullatenus poterunt revocare, ut merito (0203A)non credam Deum generare potuisse, ne humanae consuetudinis more corruptioni potuerit subjacere; cum hoc mihi satis esse non dubitem profitendum, de Dei substantia natum esse quem constat de Patris utero processisse.

VIII. Arius dixit: Quantum tuae prosecutionis intentio monstrat, compositum nobis et corruptioni obnoxium vis introducere Deum, qui etiam in eo corporalem uteri appellationem accipere non metuis. Necesse ergo erit ut aut membris compositus sit, si uterum habet; aut corruptioni (ut dixi) obnoxius, si de substantia sua generavit. Athanasius dixit: Recte me id sensisse argueres, si ego Deum uterum habere, propria temeritatis praesumptione, sine ullo divinae legis testimonio affirmassem. (0203B)At cum ipse Deus ad refellendam credere nolentium insaniam, hoc de seipso pronuntiare dignatus est, quo evidentius per uteri nuncupationem, non extrinsecus, non aliunde; sed de seipso, id est de sua substantia Filium generasse doceret; cur mihi vitiosae credulitatis notas infigis, cum hoc potius Deo dicere possis: Si habes uterum, 151 compositus eris. Si de te ipso genuisti, corruptioni obnoxius eris. Nam ita in Deo uterus sine aliqua membrorum compositione accipitur, sicut oculi et aures, et manus et pedes, sine ullis distinctionum lineamentis inesse referuntur. Sicut ergo oculos, quia omnia videt, aures quia omnia audit, manus quia cuncta operatur, pedes quia ubique est; ita uterum, quia de seipso ineffabiliter genuit, accipere debes.

(0203C) IX. Nec te oportet infideliter opinari, quia si de se ipso genuit, corrumpi utique potuit; quem ut omnipotentem et incorruptibiliter generare potuerit, nec hac ipsa generatione corrumpi potuerit, fideliter convenit profiteri. Nam si mirabiliter ex Virgine contra rerum naturam incorruptibiliter creditur natus, quanto magis ex Patre credendus est incorruptibiliter genitus? Si enim substantialis natura Virginis, quae ex ipsa utique corruptibilis naturae conditione, passioni et corruptioni potuit subjacere, intemerata pudoris integritate, et infractis virginalibus claustris, mirabilis incorruptionis integritate filium generavit; cur non magis (ut dixi) incorruptibilem Deum, genito ex se incorruptibiliter Filio, corrumpi non potuisse credamus? O novum atque infandum (0203D)monstruosae opinionis damnabilem metum fateri Virginem partu non posse corrumpi, et formidare Deum, ne corruptionis vitio subjaceret, si de sua substantia generare potuisset! Volente igitur Deo, corruptibilis naturae Virgo sine ullo corruptionis vitio generavit: et ipse qui incorruptibilior cunctis naturis incorruptibiliter praestitit generare, hoc sibi praestare non potuit, ut de sua substantia Filium incorruptibiliter generare potuerit? Ergo quia Deum de seipso Filium generasse et divinarum Scripturarum testantur eloquia, et in suae id Arius superiore prosecutione fassus est, judica (virorum optime Probe) quis magis cum divinis conveniat Scripturis, (0204A)utrumne ego, qui ob hoc unius substantiae Filium cum Patre esse profiteor, quod videlicet ex ipso, et non aliunde dignoscitur natus: et ob hoc rursum incorruptibiliter genuisse profiteor, quia excellentissima divinae majestatis substantia per sui ineffabilem 152 potentiam corruptioni subjacere non potest. An iste qui in tanto ancipitis intelligentiae discrimine positus est, ut quo fidei suae pedem ponat nesciat. Nolens enim confiteri Deum de sua substantia incorruptibiliter genuisse, in eam confessionis necessitatem attrahitur, ut neget omnimodis genuisse. Sed hoc ipsum negare, obviantibus undique et clara vociferatione exclamantibus, sive propheticis, sive apostolicis vocibus nunquam sine dubio poterit. X. Probus judex dixit: Quidquid in hac prosecutionum (0204B)vestrarum assertione cognoscere potui, ultima examinis nostri sententia retinebit. Nunc vero si qua vobis adhuc de divinis Scripturis fidei vestrae congruentia superesse putatis, proferre dignamini, quo facillime queamus processu disputationis, quid veri ratio contineat indagare. Arius dixit: Quod tam previbus et exiguis quaestionibus omni illa disputationis meae narratione usus sum, Christiani pudoris ac verecundiae fuit, ut disputationis nostrae trames levibus inchoaretur initiis. Sed quia video Athanasium perspicuae veritatis robustissimam firmitatem quibusdam arietantium quaestionum impulsionibus quatere, acrius contra eum, et validius opinor dimicandum. Dicit ergo Patrem et Filium unius esse substantiae, sed illa intemerata (0204C)ineffabilisque essentia, quae Pater est, nec redundans unquam in se ipsa fuit, ut merito quasi exuberatione quadam, sine damno sui, in eadem substantia genuerit Filium, cum ejus essentiae quae aliis omnibus infinita atque immensa sit, et incorporea, nihil esse possit exuberans. Siquidem determinatorum sit exuberare, quod est quasi extra se fluere. Deus autem qui universa complectitur, nihilque extra se habet, aut quo diffluere potest, aut infinitus quo poterit redundare; dum diffluere eorum est qui accipiunt incrementa? Qui si accepit aliquando, necesse est ut semper accipiat, et nihilominus pari exuberatione semper et generet. Sin autem incrementa non accepit, quod ipsi etiam fatemur, nec fluit, nec redundat. Quod tale cum Patre esse dicatur, cum Filium genuit (0204D)ex sese, substantiam suam utique divisit in 153 Filium; et paternam tantummodo ante substantiam, pro rata parte secretam a sese, ac resectam, Filium nominavit: tantumque sibi detraxit Pater, quantum in Filium contulit. Quo tamen ipsum quidquid est Filius, aut hodie caret Pater, et perfectus non est: aut eo si non indiget, quasi superfluo abundavit. Quod utrumque in Deum non cadit, cum et in hoc ipso quidem Patris et Filii nomen esse non possit, ubi non habita generatio est, sed potius facta discissio: tum quod necesse est, omne quod dividi potest, posse corrumpi. Quae si, ut manifestatum est, in Deo esse non possunt, cur non potius voluntatis et (0205A)caritatis esse Filium confitemur? Quae quidem voluntas, ne in hominibus quidem libera est minus, nedum in Deo aliqua lege teneatur. Qui si non est Filius voluntatis, superest ut coactus Deus quasi aliqua lege naturae Filium edidisse videatur. In qua quidem generatione, si id genitum est, quod erat Pater, quaedam Patris pars Filius nominatur; incertumque est quid Pater, quid Filius debeat nominari, cum in duas partes adaeque sit divisa substantia.

XI. Illud vero quod quasi ad proprietatem naturalis substantiae demonstrandam, paterni oraculi testimonium protulit, ut merito Patrem ex eo quod ipse est, Filium genuisse credamus, quia dixit: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3); quam id absurdum quamque ineptum sit apertissime demonstrabo. (0205B)Siquidem non solum aliquanta in ordine rationabilium creaturarum consistentia; sed et in sensibili elementorum qualitate subsistentia, de Dei legimus utero processisse. Ait enim: Quis est pluviae pater, vel de cujus utero procedit nix (Job, XXXVIII, 28)? Num igitur quia haec rigentis et torpidi elementi qualitas divino legitur utero procedere, idcirco unius ejusdemque cum Deo creditur esse substantiae? Aut quia rursus homines Deum legimus genuisse (ut ipse ait: Filios genui et exaltavi [Isai. I, 2], et iterum: Filius meus primogenitus Israel [Exod. IV, 22], ac rursus: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat [I Joan. III, 9] ), idcirco rectius opinabimur homines cum Deo unius esse substantiae? 154 Aut quia item Apostolus, totius creaturae universitatem generali (0205C)pronuntiatione comprehendens, ex Deo asserit esse dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36); ob hoc prudentius conjiciemus, universitatem creaturae hoc esse quod Deus, aut unius cum eo esse substantiae; quod videlicet ex ipso legitur substitisse? Sic ergo et Filium cum de Dei Patris utero processisse fatemur, non ad indicium unius naturae; sed ad investigabilium secretorum arcana dictum competenter debemus accipere. XII. Athanasius dixit: In ludis theatralibus, hi qui figurarum varietate mutantur, diversi quidem atque alii apparent oculis intuentium. Nam idem ipse qui aptatae imaginis specie rigidus quondam incesserat, iterum vultu in hoc ipsum aptato, alternis membrorum motibus ludens, in mollitiem resolvitur (0205D)feminarum. Ita nunc videtur mihi Arius quaestionum imaginibus immutatis, velut diversa conjiciens, similitudinis varietate formari. Nam hoc quod dudum comptis et brevissimis disputationum objectionibus intentaverat, sub alterius praetextu imaginis iterum ac saepius repetens, a proprietate quaestionis illatae omnimodis non recedit. Neque enim quia nunc latius et diffusius perplexa verborum ambage, seriem propositionis extendit, ideo aliud egisse videndus est, quam quod superius convincitur actitasse. Dixit enim, ob hoc Patrem et Filium unius non posse esse substantiae, quod eadem paterna substantia, nec exuberatione amplissimae derivationis in augmenti copiam effluere possit (ut pote quae nullis metarum terminis (0206A)acta, finalibus queat modis arceri; quoniam ejus est exuberationis copia redundare, quae certo, ut diximus, concluditur fine): nec rursus velut integram et intemeratam portionis defectionem aliquam pertulisse. Sed haec omnia passionis genera, divinae naturae non convenientia, jam superius calumniosius magis quam verius cognoscitur intentasse. Quibus nos religiosae fidei intellectu competenter constat dedisse responsum. XIII. Neque enim exuberationem substantiae redundantis 155 Filium dicimus, neque rursus desectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem, perfectum Filium, non ex iis quae in eo superfluis exuberationibus redundabant (quod dictu nefas est), sed ex seipso, id est ex eo quod ipse est, (0206B)impassibiliter, indivisibiliter, incorporaliter, sine diminutione, sine discissione, sine affluentis copiae redundatione, sine ullo omnino passionis genere, ineffabiliter credimus natum. Et idcirco unius fatemur esse substantiae, quia non aliunde, non ex nihilo, non ex subjacentibus vel praecedentibus materiarum qualitatibus; sed proprie Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, sapientiam de sapientia fideliter exstitisse fatemur. Nam si alterius ac diversae substantiae (ut Arius arbitratur) Filius esset, non diceret: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); et iterum: Sicut Pater novit me, et ego novi Patrem (Joan. X, 15). Quid est ergo, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere (0206C)in semetipso, nisi, Sicuti est Pater, ita est et Filius? Et si idem habent esse, unius sunt proculdubio substantiae. Neque enim aliud est esse Patris et aliud vivere, sed hoc est vivere quod est et esse; id est non aliud est Pater ipse et aliud vita ejus, sed vita essentia, et essentia vita. Alioquin compositus videbitur, ex diversitate subsistens, si aliud ipse, aliud vita ejus significare videtur. Quia ergo apparet vita Patris hoc esse quod ipse est; sicut habet vitam in se, sic dedit Filio habere vitam; id est, sic est esse Filii, sicut esse Patris; non dubium est Patrem et Filium unius essentiae, atque unius esse naturae. XIV. Nam et quod ait: Sicut novit me Pater, et ego novi Patrem (Joan. X, 15), unitatem proculdubio voluit indicare substantiae; quia secundum superioris (0206D)disputationis intelligentiam, non aliud est nosse Patris, et aliud esse. Hoc ipsum enim quod est novit, et quod novit est; quia non aliter novit, et aliter est. Et quia sic Filius novit Patrem, sicut eum Pater novit, notionem vero in Deo essentiam esse diximus, non 156 dubium quod sicuti est Pater, ita est et Filius; ac sic diversitatem essentiae non admittit res, quae uno ac simili modo subsistit. Denique ut hanc Patris et Filii unitatis substantiam plenius nosceremus, quaedam nobis divinae Scripturae rerum visibilium exempla posuerunt, quibus nos ad invisibilium intelligentiam religiosius provocarent. Nam paterni luminis splendorem, et bonitatis ejus imaginem Filium posuere; non quod ad res divinas metiendas (0207A)corporalium satisfaciant exempla specierum; sed quia ineffabilis illa natura exprimi non potuit, quaedam ex his quae videntur similitudinis proferuntur indicia. Ut sicut splendor, et ignis diversae non sunt substantiae; vel sicut imago ab eo cujus est imago, in aliquo differre non potest (ne sic aliquid in se diversum retinens, perfecta et vera esse non possit); ita Pater et Filius non diversae, sed unius credantur esse substantiae. Et quia nonnulla exempli gratia protulit testimonia, quibus astrueret, ita esse omnia ex Deo, ut non tamen de ejus credantur processisse substantia; interrogo utrum sic Filium ex Patre asserit exstitisse, sicut universa ex ipso exstitisse narrantur. Quid ergo dicis? Sic debemus accipere Filium de Patris utero processisse, vel ex Patre genitum (0207B)esse, sicut homines ex Deo natos, vel sicut nix ex ejus utero legitur procedere, an longe aliter? Sed quaeso ut unum e duobus respondeas; id est, aut similiter, aut non similiter dicas. XV. Arius dixit: Non similiter universa ex Deo exstiterunt, vel genita sunt sicut Filius. Aliter enim Filius, aliter exstitit creatura. Athanasius dixit: Si Filium longe aliter quam creaturam exstitisse fateris, cur in ejus nativitatis generatione, rerum factarum exempla protulisti? Hi enim qui disparibus modis propriae originis sumpsere principia, non aequo intelligentiae sensu comparari videntur. Quo quia prosecutionis tuae intentio vergit, apparet te Photini dogmatis, quod dudum repudiabas, errorem sacrilegum defensare. Nam et ipse cum (0207C)Filium Dei 157 de Patre genitum abnegaret, atque talibus testimoniorum documentis coarctaretur, quibus luce clarius demonstratur, Filium Dei Deum vere et proprie de Patris substantia genitum; illuc impietatis suae molimina vertit, ut eisdem modis eodemque rationis ordine, Filium de Patre assereret natum, sicut homines per adoptionis gratiam, in divinae generationis prolem legimus consecratos. Quod tu quoque, licet aliis viarum indiciis gradiens, ad eumdem tamen infidelitatis compitum pervenisti: asserens non ob hoc de illa ineffabili Patris substantia, filium natum debere intelligi, quod ex Deo genitus, vel ex Patris utero legitur processisse: cum ratione consimili non solum homines ex Deo natos, verum etiam insensibilium elementorum qualitates paterni (0207D)uteri generatione processisse legantur. Et licet jam totius prosecutionis tuae narrationem unius sermonis pronuntiatione dissolveris, quo dixisti longe aliter Filium quam creaturam divinitus exstitisse: tamen quia brevitate sermonis obscurius et perplexius prolati, intentionem legentium tetris quibusdam nebulis obnubisti: idcirco nunc ego lucidius et planius, quae obscura sunt et veritatem obumbrant, in manifestationem clarissimae proferam notionis.

XVI. Ostendam igitur, quantum ad proprietatem divinae generationis pertinet, hoc esse ex Deo nasci, quod est de ipso generari. Et ut manifestioribus divinarum Scripturarum testimoniis utar, evangelicum (0208A)proferam documentum. Angelus ad Mariam ita loquitur, dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Et iterum Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Num igitur quia angelus Mariam sic affatus est, ut non de ipsa, sed ex ipsa gignendum diceret Filium; quia Apostolus ex muliere natum asseruit Filium; ob hoc in Christo veri hominis nativitatem nequaquam profitebimur; aut extrinsecus, et non proprie virginali credimus utero processisse? Cernis igitur, superflue te in divinae 158 generationis nativitate visibilium creaturarum exempla protulisse? cum evidentioribus testimoniorum (0208B)documentis appareat, id esse ex ipso, quod est etiam de ipso generari. Unde mirari me fateor, quomodo cum creaturae nomen in Filio refugias; et non factum, sed vere (sicuti est profitendum) ex Patre genitum credas Photini quodammodo, etsi non integris, verumtamen similibus prosecutionum sententiis, ejus fueris impietatis dogma imitatus. Arius dixit: Quis potius Photini sectatur perfidiam, utrumne ego, qui ea quae Filius ad demonstrandam divinitatis suae longe inferiorem, et non in omnibus similem naturam locutus est, secundum deitatem suam dictum accipio; an ipse tu qui pene cuncta humanitatis exempla, non fucatis verbis, nec simulata operis efficientia peracta homini reputas assumpto? Namque ut non solum alterum, verum etiam inferiorem (0208C)a Patre ostenderet, ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Qua professione evidentius declaratur Patris et Filii diversas esse substantias.

XVII. Athanasius dixit: Profiteris Filium Dei Deum, servilem nostri generis formam subiisse, an non? Arius dixit: Quis hoc impius negaverit, Christum scilicet Deum, ita quoque verum hominem confitendum?

Athanasius dixit: Debemus igitur eorum quae Christus locutus est, aliquanta divinitati, aliquanta humanitati ascribere; an sine ullo partitionis discrimine, universa aut Deo, aut homini assignare?

Arius dixit: Hoc non solum irreligiosum, sed et summae putabitur esse dementiae, ut omnia eum aut secundum divinitatem, aut secundum humanitatem (0208D)locutum fuisse putemus.

Athanasius dixit: Si ergo secundum professionis tuae sententiam, aliquanta divinitati, nonnulla vero humanitati ascribenda sunt, cur non hoc quod ait, Pater major me est (Ibid.), humanitati; et quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. I, 30), divinitati reputemus? Namque ut noveris, secundum id quod homo erat, eum dixisse, major me est, ait: Si diligeretis me gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Rogo itaque cum Filius secundum divinitatis suae potentiam 159 universa impleat, nec sit aliquis locus eadem divinitate vacuus (ut pote qui coelum, et terram, atque inferna (0209A)pari omnipotentia impleat); quomodo ait, Vado ad Patrem, cum quo et semper erat, et a quo nunquam recesserat (ejus est enim ire et venire, qui aliquibus locorum terminis circumscribitur; ut eum in quo erat deserens locum, ad alium ubi non erat veniat) nisi quia utique de illo quem assumpserat homine loquebatur, quod ipse erat iturus ad Patrem, a quo et venturus est judicare vivos et mortuos? Caeterum ubi divinitas, quae, ut diximus, universa implens, nullis locorum spatiis terminatur, sicut nihil est unde discedat, ita nihil est ubi veniat.

XVIII. Et hoc modo apparet, secundum id quod homo est, non solum Patre, verum etiam angelis esse minorem. Nam si secundum id quod Deus est, eum minorem accipere volueris, pari conditionis necessitate, (0209B)etiam angelis secundum divinitatis naturam minor esse videbitur. Denique Apostolus ait: Minorasti eum paulo minus ab angelis (Hebr. II, 7). Si ergo nulla ratione admittitur ut secundum id quod Deus est minor angelis habeatur, apparet hoc minorationis officium non Deo Verbo, sed homini reputandum assumpto. Probus judex dixit: Ut tua in omnibus fulciatur assertio veritate, convenit a tuis partibus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, divinorum testimoniorum lectione, unius approbare substantiae.

Athanasius dixit: Quoniam excellentiam tuam perspicio, huic rei instantissime ac fideliter imminere, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae demonstremus, atque Filium de Patris (0209C)substantia natum ex divinis voluminibus approbemus; quanquam omnium prosecutionum mearum sententia ita se habere monstratur, ut sicut hominum vel cujuslibet animalium genus suae substantiae similes gignat, et nec homo bovem, nec bos hominem generet; sed ad suam similitudinem, id est suae substantiae, unaquaeque res procreet; mirari utique non debeo Deum potuisse de sua substantia Filium generare, cui totum posse subjectum est. Sed ut neque Scripturarum testimonio mea oratio pervagetur, 160 aggredior ipsius opitulatione munitus, Filium de Patris substantia ineffabiliter natum, ex divinis oraculis approbare; ut dum luculento disputationis tramite, non ex argumento philosophicae artis veniente; sed, ut dixi, ex divinis monstravero documentis, tunc demum (0209D)Arius obmutescat, cum Filium de paterna substantia genitum, legalibus eloquiis, me docente cognoverit.

XIX. Paulus apostolus de Filio ad Hebraeos scribens, ait: Cum sit, inquit, imago invisibilis Dei, et figuram substantiae ejus gerens (Heb. I, 3; Col. I, 15): Jeremias quoque prudentissimus prophetarum, de Dei Patris persona concionatur, et dicit: Si stetissent in substantia mea, et audissent verbum meum, averterent eos a studiis suis pessimis (Jer. XXIII, 22, sec. LXX): et ut eum de Filio dixisse probaret, subjungit idem propheta et dicit: Quis stetit in substantia mea, et vidit verbum meum (Ibid., 18)? Verbum enim esse Filium, David propheta de Patris persona protestatur, (0210A)dicens: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2), Joannes quoque evangelista, sciens apud Patrem Verbum, id est Filium a principio apud Patrem esse; et a Patre Verbum nunquam separatum fuisse; in principio Evangelii, id est annuntiationis suae posuit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et iterum alio loco Scriptura tradidit dicens: Initium operis Verbum (Eccli. XXXVII, 20). Non quod in creatione Verbi, id est a Filii creatione caeteras coepit facere creaturas: sed quia per Verbum Dei, id est per Filium omnia creata noscuntur. Unde David propheta canit et dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Et ut Spiritum sanctum hujus operis socium esse ostenderet, secutus est dicens: et Spiritu (0210B)eris ejus omnis virtus eorum. Multae sunt denique de Filio Scripturae divinae perhibentes testimonium, quo de substantia Patris, id est de eo quod ipse est genitus demonstraretur: de qua substantia non tantum similis Patri Filius comprobatur. Haec fides est quam Christus apostolis tradidit, et ab apostolis ad nos usque pervenit. Nec possumus eam in aliquo immutare, quam constat nos debere fideliter ab initio, ut data est, conservare. 161 XX. Probus judex dixit: Licet congruo disputationis ordine per varia quaestionum diverticula, orationis vestrae feratur intentio, et velut a proposita rectitudinis linea paululum necessario devians, in obliquum tortuosi tramitis pergat anfractum, ob hoc scilicet avia quaeque perlustrans, ut nihil penitus (0210C)inexploratum, nihil relinquat intactum; tamen quoniam Arii prosecutio, quam dudum arctioribus quaestionum nodis illigaverat, ancipitem hunc dubietatis sensum auditoribus derelinquit; dum non omnia, sed certa quaeque objectionis capitula, Athanasii videntur responsionibus dissoluta, consequens mihi esse videtur, ad reliqua ejus expedienda in quibus maxime auditorum haeret intentio, Athanasium debere orationis suae reflectere cursum. Siquidem illud nobis majorem haesitationis scrupulum movet, quod idem Arius dixit, Patrem non naturaliter Filium genuisse, ne scilicet naturalibus videatur conditionum necessitatibus subjacere; sed voluntario caritatis affectu edidisse, quo per haec in Deo liberae potestatis demonstretur indicium; atque ita extrinsecus magis et (0210D)aliunde, quam de se ipso intelligatur generasse: et jure, paternae voluntatis affectu, et caritatis potius quam naturae Filium esse credendum; quem (ut dictum est) voluntate, et non naturali lege dignoscitur edidisse. Cum ergo hanc, ut dixi, non nodosae quaestionis solutionem (utrum oblivione an difficultate) Athanasium liqueat omisisse; nunc, si videtur, contra ea quae orationem ejus, ob sui prolixitatem forsitan effugerunt, responsionis ejus intentio dirigatur. XXI. Arius dixit: Bene solertissima mentis intentione, ut pote vigilantissimus cognitor, cautioribus uteris provisionibus. Nam mihi e memoria pene elapsum fuerat hoc articulum quaestionis. Edicat igitur Athanasius quomodo, si naturaliter genuit Filium (0211A)Pater, naturae necessitatibus non teneatur obstrictus; ubi non voluntas, sed vis naturae copiam tribuit generandi. Necesse est enim ea, quae naturalibus aguntur motibus, libera esse non posse, tantoque Patrem in suae voluntatis affectu minus liberum, quanto et naturae 162 suae jura dominantur. Athanasius dixit: Istis quae Arius garrulatur tanquam inexpugnabili quaestione, nihil ineptius, nihil absurdius unquam poterit inveniri; et ob hoc ea responsione quoque pulsare indignum credideram, quandoquidem solet interdum stultitiae notam incurrere, quisquis mavult stultissime dicta refellere. Quia ergo in eadem quaestione plurimum sibi opitulationis inesse confidit, quam velut inevitabile syllogisticae artis tendiculum, petulantis satis jactantiae supercilio infligendam (0211B)putavit, respondeat utrum mutabilem Deum, an immutabilem profitetur.

Arius dixit: Immutabilem profiteor.

Athanasius dixit: Bonum igitur eum, sapientem, justum, omnipotentem confiteris, atque perfectum.

Arius dixit: Etiam.

Athanasius dixit: Voluntate immutabilis, an natura permanet invertibilis?

Arius dixit: Quid dicas non satis intelligo.

XXII. Probus judex dixit: Apertum valde est quod inquirit, et nullo obscuritatis tegmine obvelatur. Interrogat enim utrum voluntate Deum, an naturaliter immutabilem dicas. Id est, hoc ipsum quod bonus et sapiens creditur Deus, voluntate talis est, an privilegio majestatis, et quodam jure naturae his virtutum (0211C)affectibus pollet? Arius dixit: Nihil horum temere audeo pronuntiare.

Probus judex dixit: Delibera igitur quod debeas dare responsum. Si utrumque diffiteris, neutrum tenes: ac sic eris a divinae professionis pietate extorris, si nullam de Deo religiosae fidei opinionem retentas. Aut si unum eligis e duobus, ne divina professione vacuus habearis, dic utrum voluntate an natura Deus sit immutabilis profitendus.

Athanasius dixit: Quibus responsionis aestibus, tantis coarctatus angustiis agitetur, manifestius auditorum sensibus patet. Pervidens enim se inenodabilibus sciscitationis meae laqueis irretitum, neque voluntate Deum, neque natura immutabilem voluit (0211D)profiteri; sed de utroque industrioso astu siluit, qui se in utroque capiendum agnovit. Sed videamus quomodo is qui sibi arrogantius loquendo praescripsit, consultius reticendo prospexerit. 163 Dixit enim Patrem nequaquam natura, sed voluntate Filium generasse, ne scilicet aliquibus videatur naturae necessitatibus subjacere. A quo dum quaererem obnixius utrum voluntate Deum an natura diceret immutabilem, ob id de utroque reticuit. Quia si diceret natura immutabilem; omnem suam, quam intentaverat, funditus subverteret quaestionem; aut certe in eam velut in quoddam altioris praecipitii barathrum decidisset; necesse erat sua nos in eum spicula quaestionis retorquere, illicoque referre: Si natura (0212A)Deus est immutabilis, nec bonus nec malus sine dubio est profitendus; quia omne quod secundum te, naturalibus fertur motibus, libertatis caret arbitrio, quem finalis naturae terminus intra metas conditionis tenet inclusum: eritque sicut unum quodlibet elementorum, sicut aqua vel terra, quae nihil aliud esse potest quam id quod est; dum neque melioribus augeri profectibus, neque in deterius relabi arcentibus naturae legibus potest.

XXIII. Quia vero Deum voluntate potius quam natura asserit profitendum, dum Filium voluntate paterni affectus atque necessitudine, non naturali virtute genitum credit, audiat quam absurdi sensus ratiocinatio istius professionis intelligentiam consequatur. Necesse ergo erit Deum profectu melioris electionis (0212B)augeri, dum bona rerum electione, perfectarumque ratione virtutum, prosperiore successu tendit ad summa; esseque aliquem eo superiorem, cui per bonae voluntatis effectum placere contendat. A quo metuendum est, ne aliquo desciscat, si forsitan eum bonae voluntatis intentio deserat; quandoquidem necesse est, ut eum qui nullo subsidii naturalis adminiculo fruitur, sinistrae interdum voluntatis affectio interpellet. Haec quantum irreligiosius de Deo dicuntur, tanto nequius cogitantur. Pervides ergo (optime judicum) summae quodam impietatis instinctu, divinae jura naturae, virtutisque infectae substantiam, rerum factarum naturis voluisse Arium comparare; ut scilicet ob hoc non natura Pater, sed voluntate Filium generaverit, ne creaturarum sive rationabilium, sive (0212C)ratione carentium modo, naturalibus videatur 164 necessitatibus subjacere. Sed habeat, quisquis talia sentit, opinationis suae arbitrium, a majestate laturus poenale judicium, tam inepta, tam sacrilega judicando. Nos vero divinarum eruditi magisterio litterarum, hanc de Deo, religiosae opinionis sententiam retinemus, ut non aliud ejus voluntatem, aliud credamus esse naturam. XXIV. Namque quod eum sapientem, bonum, omnipotentem, perfectumque fatemur, non tanquam ex diversitate virtutum subsistentem, et distinctae rei alicujus qualitate compositum asserimus Deum; quia non aliter sapiens, nisi quia omnipotens, nisi quia perfectus habetur; id est, non aliud in eo est bonitas, aliud sapientia, non aliud omnipotentia, quam (0212D)quod perfectio: sed omnia haec in Deo uno eodemque modo habentur; sed singulari modo diffiniri non possunt. Observa tamen, ne, quia in Deo modum diximus quibusdam terminis modificatum intelligas, qui suae virtutis immensitate universa excedit. Sicut enim cum immensum dicimus, non immoderatum volumus intelligi, vel cum perfectum praedicamus, non proficientem inducimus; id est, non per aliquas virtutum efficientias paulatim experiendo gradientem, ad summa perfectionis fastigia asserimus pervenisse: ita etiam hoc dictum debes accipere. Sed ad propositum redeamus. Ergo Deum, qui proculdubio simplex est vide quantis vocabulorum nominibus appellamus: sapientem, bonum, omnipotentem, providum (0213A)atque perfectum. Et haec quidem ad seipsum. Ad nos vero, misericordem, pium, justum atque benignum: nec tamen virtutum multiplici qualitate compositum quisquam audebit asserere eum, qui singulari virtutis omnipotentia subsistens, purae ac simplicis creditur esse naturae. Sed hanc unam eamdemque naturae virtutem, humanae conditionis intelligentia, naturalibus imperitiae obstaculis praepedita, uno explicare sermone non potuit. Et ideo variis et multiplicibus nominum appellationibus utitur; ut hinc qualis quantave sit divinae virtutis natura facilius conjiciatur. Quae cum una sit, eademque simplex, uno tamen verbo non penitus explicatur. Nam si, verbi gratia, per diversas divinae 165 operationis species percurramus, et inquiramus qua virtute convexum tanta (0213B)sublimitate coelum extenderit, terramque immobili stabilitate fundaverit, atque aequora per solubiles camporum latices fuderit, qua sapiens an qua omnipotens; refertur profecto qua sapiens et qua omnipotens. Et nunquid diversitate virtutum compositus erit? Nequaquam, sed unius virtutis multae significationum species, quia non aliud in eo agit sapientia, aliud omnipotentia, aliud providentia. XXV. Denique scriptum est: Deus sapientia sua fundavit terram, stabilivit autem coelos prudentia, sensu ejus abyssi dissiluerunt (Prov. II, 19). Num igitur eo usque desipiemus ut dicamus quod coelum quidem una virtute, id est prudentia, terra vero alia, id est sapientia, substiterit; alia quoque Dei virtute, id est sensu ejus, abyssi dissiluerint? Sed vide quemadmodum (0213C)divina Scriptura, ut istius absurdae opinionis abdicaret errorem, id quod per species nominum partita fuerat, in unam iterum recolligit, et counit appellationis virtutem, dicens: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Et iterum: Omnia haec manus mea fecit (Act. VII, 50). Vides ergo in Deo cujus natura simplex est, sive manum, sive sapientiam, sive prudentiam, sive sensum, non rerum diversitatem, sed unam indicare virtutem. Quod cum ita sit, nullus jam intentatae quaestionis relinquitur locus qua quaeritur utrum voluntate Deus Pater, an natura Filium generaverit; cum in Deo (ut perdocuimus) non aliud sit voluntas quam sapientia, nec aliud sapientia quam natura, quae virtus etiam appellatur. Et cum haec omnia Christus sit, sicut ait Apostolus: Nos autem (0213D)praedicamus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. 23, 24), apparet eum libera naturalis virtutis omnipotentia ex Patre genitum esse; quoniam natura in Deo, non ut Arius ridicule opinatur, necessitatis conditione putatur (ne et ipse Pater, qui naturaliter subsistit, ex necessitate subsistere videatur); sed est liberae potestatis, et nullis vincta necessitatibus virtus; quae quia non aliunde accepit ut esset, idcirco natura dicitur tanquam fons et origo cunctorum. In hac ergo natura Filius est, et in hoc originis fonte subsistens processit tanquam ex sapiente 166 sapientia, ex forti virtus, ex lumine splendor. Quae professio vel nativitas (id est Filius) id in se virtutis (0214A)inesse demonstrat, ut et semper in Patre fuerit, et editus nunquam a Patre recesserit: sicut sapientem sapientia non deserit, sicut fortem sua virtus non relinquit, sicut splendor sese a lumine proprio non secernit. XXVI. Arius dixit: Intentatae a me quaestionis nodum nunquam, ut mihi videtur, vales exsolvere. Nam superius, ut hoc ita repetam, dixisse me me mini, Deum qui universa complectitur, nihilque extra se habet, nusquam per generationis augmentum defluere posse, et infinitum minime redundare, aut certe substantiam suam divisisse in Filium; et paternam tantummodo ante substantiam pro rata parte secretam a se ac resectam, Filium nominasse; tantumque sibi detraxisse, quantum in Filium contulisse (0214B)videtur. Ad haec nullum te constat dedisse responsum. Athanasius dixit: Vide in quantum laberis amentiae, ut divinae nativitatis arcanum, nec supernis quidem virtutibus cognitum, philosophicis rationibus vestigari magis quam fidei veneratione posse conspici arbitrareris; et soli Filio Patrique et Spiritui sancto pro sui miraculi dignitate solummodo cognitum, intra humani sensus rationem concludis, et ac si vulgatam et nullius secreti rem audaci disputationis manu contrectas. Et cum ne de creaturis quidem, quae sub humani conspectus intuitu sitae sunt, ratio reddi possit (quoniam investigabili miraculorum opere subsistunt); tu creatorem eorum qui his multo mirabilius praestat, quaestione discutis, circumscribis argumento, (0214C)indignis et profanis rationibus vulgas. Sed dum non vis fidei deservire, dum dedignaris miris et ineffabilibus subjici rebus, dum impatientiae aestibus agitaris, et immensa atque infinita metiris, eo intentionis tuae perducis articulum, ut Deus aut omnino non genuerit, aut si genuit, omnibus a te objectis conditionum necessitatibus subjacuerit.

XXVII. Sed qui tales nugas ore sacrilego garris, et mole corporea subsistentem vis introducere Deum: quia quae a te 167 objiciuntur, non nisi visibilibus et palpabili materia exstantibus conveniunt rebus. Dum enim conaris ostendere Filium extrinsecus et non de Patris substantia genitum, ad inanis philosophicae artis quaestiones relicta fidei simplicitate transisti; ut quia divina natura ex sui infinitate decidere (0214D)non potest, nec per fluentes exuberationum copias amplius redundare, stolidae atque crassioris materiae simillima judicetur, quae sine sui damno ex sese quidquam tribuere non potest. Ergo quia augmentum res corporea sumit, detrimentum res morti obnoxia sentit, videamus utrum Deus, qui in nullo est horum, ex seipso Filium generando, nec substantiam suam pro rata parte diviserit, ut Arius inani metu et superflua timoris formidine opinatur; nec sibi aliquid detraxerit, quod conferret in Filium, ut hoc ipso aut hodie careat, et perfectus non sit, aut eo si non indigeat, videatur superflue abundare. Primo ergo recedentes ab omni corporalium passionum perscriptione, (0215A)et cunctis visibilium naturarum conditionibus derelictis, de spirituali nativitate spiritualiter disputemus, nec quidquam de ea sensus nostri opinemur praesumptione. Scriptura itaque divina, ut impassibilitatem paternae generationis ostenderet, sensum, sapientiam, virtutem, verbum, lumen, Filium esse narravit. Sensum scilicet, quo cuncta cogitantur; sapientiam, qua cogitata disponuntur; virtutem, qua disposita perficiuntur; verbum quo perfecta nuntiantur; lumen, quo nuntiata clarescunt. Et hae omnes nominum species, non diversae, sed una est virtus. XXVIII. Quia enim unius sermonis enuntiatione magnitudo ejus nosci non potuit, idcirco multiplici vocabulorum appellatione distinguitur, ut ex diversitate vel qualitate nominis, quantitatem virtutis (0215B)agnoscamus. Quia ergo consilium ab eo, cujus consilium est, non separatur, quia virtus a forti non scinditur, quia sapientia a sapiente non discernitur, quia sensus a sensato non divellitur, quia Verbum a paterno ore non aufertur, quia splendor a suo lumine nulla secretione discriminatur; manifestum est, Patrem nec augmentum suscepisse, 168 nec detrimentum generando sensisse; quia haec in Deo et naturaliter insunt, et ipse in eis naturaliter inest: sicut ipse Filius apertius declarat, dicens: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38, et XIV, 10, 11). Esse enim et inesse, nec copia est exuberans, id est extra redundans (quia ipsum inesse, id est in Patre e se, non recipit Arius, cavillatur extra fluere); nec detrimenti jactura est, dum cor sapientiam gignit, (0215C)dum intellectus consilium generat, dum os sermonem profert, dum lumen splendorem emittit. Inest enim splendor in lumine et lumen in splendore, et ita in se utrumque natura subsistit, ut neutrum sine altero esse possit; quia ubicunque lumen est, illic et splendor pari radiantis luminis claritate refulget. Ergo Pater non est, copia superfluae redundationis, tanquam extra se effluens; sed ex se atque in se, ut sapiens sapientiam genuit Filium, et idcirco ex suae infinitatis magnitudine nusquam omnino recessit. Sed neque substantiae suae portiunculam, pro rata parte secrevit a se, quia lumen splendorem gignendo, separationi obnoxium non est. Atque ita singula prosequendo, reperies Patrem in sua generatione nec copia redundantis cumuli auctum, nec divisae portionis detrimento diminutum, (0215D)nec separatae substantiae divisione sejunctum: quia rerum natura, cui sacra illa et ineffabilis generatio comparatur, nihil in se tale recipit, quod aut exuberationi, aut diminutioni, aut jacturae obnoxium esse possit. XXIX. Probus judex dixit: Certum est quidem naturam luminis, vel verbi ac sapientiae aliarumque virtutum abs te commemoratarum efficientias his conditionibus teneri non posse. Sed utrum, ut ais, paternae generationis nativitas talibus comparetur exemplis, divinis te convenit testimoniis edocere. Arius dixit: Superiore prosecutione mea ita exorsus sum, quod Athanasius perfidia caecitatis praecipitatur (0216A)in profundum. Dum enim vult facundiam sui sermonis ostendere, nescius in crimine versatur, Scripturae divinae dicendo esse, quod in substantia Dei coaequet Filium genitori; cum ipse Filius de se testetur, et dicat: Pater major me est (Joan. XIV, 28); et 169 Qui me misit, mandatum dedit (Joan. XII, 49); et Non ego veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42); et Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38); et Sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50); et Quod dedit mihi, servavi (Joan. XVII, 12); et Omnia quae dedit mihi Pater, nemo aufert a me (Joan. VI, 39); et Rogabo eum et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum (Matth. XXVI, 53); et Hic calix si non potest transire nisi illum bibam, fiat voluntas tua (Ibid., 42); et Transeat a me (0216B)calix iste. Non sicut ego volo, sed sicut tu (Ibid., 39); et Quae sunt ei placita ego facio semper (Joan. VIII, 29); et Sedere ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis (Matth. XX, 23); et Dedit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II, 9); et Exaltavit puerum suum; et Benedixit te Dominus Deus tuus (Psal. XLIV, 8); et Excitavit eum a mortuis. Sedere fecit ad dexteram suam (Ephes. I, 20), et multa his similia, quae studio brevitatis omitto. Si ergo majorem habet, si ab eo missus est, si spontanea voluntate non venit, si voluntatem suam non fecit, si quod ei dicitur loquitur, si sibi data custodit, si rogat, si pro calice deprecatur, si nomen ab alio accepit, si ab alio exaltatur, si sedes discipulis petentibus propria potestate non tribuit, si quae sunt Patri placita facit, et ab ipso (0216C)a mortuis suscitatur, aequumne videtur ut qui de sua subjectione tanta et talia dicit, Patri efficiatur aequalis?

XXX. Probus judex dixit: Si adversus ista copiosa divinae auctoritatis testimonia, quae ab Ario de Filii subjectione prolata sunt, aliquid Athanasio competere videtur, edicere non moretur, ut amota superstructione sermonis, ex divinis potius luminibus, aut dissimilis, vel coaequalis Patri Filius demonstretur; ut agnita veritate, quae sanae fidei ac rationi conveniunt, roborentur. Athanasius dixit: Quantum velit percurrat in elatione sermonis Arii calliditas, et sibi de auctoritate divinae legis prolatis plaudat testimoniis; quibus videlicet nititur ab aequalitate Patris Filium sequestrare: (0216D)cuncta quae ab eo prolixius inserta noscuntur, iisdem etiam testimoniis a nobis ejus intentio absque ulla difficultate frustrabitur. Christus igitur Filius Dei, in forma servi, quam sumpsit ex Virgine, Patri dicitur esse subjectus, apostolo Paulo nihilominus affirmante: Ubi venit, inquit, plenitudo 170 temporum, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Ille itaque dicitur esse subjectus qui sub lege ex muliere noscitur generatus, et in ea forma majorem se indicat Patrem, quam voluntarie sumpsit ex Virgine. Nam in forma Dei Patris, angelicus ei chorus probatur praebuisse ministerium. Ita enim in Evangelio scriptum est: Et discessit ab eo diabolus, (0217A)et venerumt angeli, et ministrabant ei (Matth. IV, 11). Objicit quod voluntatem Patris fecerit, et non suam. In hoc magis laudabilis hujus verbi dicto debet agnosci, quia qui Patris voluntatem aequanimiter fecit, aequalitatem ostendit; Apostolo confirmante: Haec est, inquit, voluntas Dei in Christo Jesu (I Thes. V, 18). Nam quia addidit, Sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50). Quare hominum genus, quod rectum est intelligens, audito hoc verbo turbetur? Si enim aliter Christus quam Deus Pater loqueretur, tum magis Patri inaequalis vel dissimilis monstraretur. Si vero quae loquitur Pater, ea loquitur Filius, nunquam inaequalis Patri aut dissimilis invenitur. Quod dedit mihi, inquit, servavi (Joan. XVII, 12); et Omnia quae mihi dedit, nemo aufert a me (Joan. VI, 39). Dona (0217B)enim divina, hoc modo intelligenda sunt Filio attributa.

XXXI. Dedit enim Pater Filio omnipotens omnipotentiam, majestatem tribuit majestati, virtutem dedit virtuti, prudentiam dedit prudentiae, praescientiam dedit praescientiae, divinitatem divinitati, aeternitatem aeternitati, coaequalitatem coaequalitati, immortalitatem immortalitati, invisibilitatem invisibilitati, regi regnum, vitam vitae, et non aliam ab ea quam habet dedit, et quantum habet tantum dedit, vel si quae alia, quae Pater Filio indivisibiliter et inseparabiliter contulisse monstratur. Sed haec omnia habenti potius quam indigenti dedisse probatur, cui a Filio dicitur: Omnia mea tua sunt, et tua omnia mea sunt (Joan. XVII, 10). Si ista omnia quae perhibetur Pater Filio (0217C)contulisse, alia in eo, et alia videntur esse in Filio, mendacem sine dubio facimus Filium, qui dicit sua esse quae Patris sunt. Sed si in his quae dixit, mendax Filius invenitur, et evangelista, qui ait: Aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18), omni virtute fallitur; ac sic nec Pater Filio integre ac veraciter aliquid contulisse 171 monstratur. Sed si vera sunt, sicut sunt, quae Pater Filio inseparabiliter et indiscrete contulit, conticescant dementium hominum linguae, quae nituntur Filium a Patris substantia separare. Rogat Filius Patrem, ut hominem verum se gestare contendat. Nam ut deitatis suae intimaret potentiam, mari imperavit et ventis, et quinque millia hominum de quinque panibus saturavit. Calicem passionis ut homo tristis accepit, ut Deus autem fontem aquae vivae (0217D)salientis in vitam aeternam credentibus propinavit. Accepit nomen ut in hoc nomine, coelestia, terrestria et inferna adorent. Exaltatus est de imis ad superiora, id est de carne humanae fragilitatis, ad Deum conscendens. Sedet ad dexteram majestatis ut eum non dubitet humana infirmitas sequi, ubi caput suum viderit gloriari. Unctus est, ut chrismatis ipsius unctione, a labe prioris hominis delicti purgemur. Excitatus a mortuis est, ut nos exemplo resurrectionis ejus a mortis aculeo liberemur. Sedes discipulis petentibus se non posse dare testatur, ne inter eos divortium nasceretur. Nam qui ait, Non est meum dare vobis, ipse jam dudum discipulis duodecim sedium (0218A)judicandi tribuit potestatem. Quae sunt Patri placita fecit, quia contraria facere nescit. Nam quia venit non ut faceret voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum, dixit: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9); et Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Qui ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28), dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et Sint in nobis unum sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 21, 22); et Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10); et Creditis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10, 11); et Pater meus operatur, et ego operor (Joan. V, 17); et Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21); et Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); et Qui me odit, et Patrem meum (Joan. (0218B)XV, 23); et Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1); et Ego clarificavi te super terram (Ibid., 4); et Manifestavi nomen tuum hominibus (Ibid., 6). Et ut omnis humanae cavillationis quiescat intentio, Joannem evangelistam, cujus superius usus sum testimonio, proferam testem, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Si haec tanta 172 divinitati convenientia, quibus Patrem et Filium unum esse docuimus, perfidis non sufficiunt, alia si videtur, superadjiciamus. XXXII. Probus judex dixit: Si huic tam validae et certae prosecutioni Arius nisus fuerit obviare, certum est eum non rationem sequi, sed per verborum irrationabilium campos effrenatius evagari. Qui usque nunc trium substantiarum rationem, ut superius (0218C)fassus est (sicut Athanasius unius, permultis ostendit documentis) per nescio quam nebulosam caliginem circuiens, assertionem suam nequiverit demonstrare. Arius dixit: Nunquid quia ex divinis oraculis Athanasius, nescio quibus articulis, Filium unius esse substantiae, et Patri coaequalem, ausu temerario visus est affirmare; et Spiritum, qui Patris et Filii minister est iisdem debet aequali confessione conferre? cum ipse Filius dicat: Ille me glorificabit, quia de meo accipiet (Joan. XVI, 14); et Mittam vobis Spiritum veritatis (Joan. XV, 26); et Spiritus a me procedet. Quem Pater mittet in nomine meo (Joan. XIV, 26), et Pater ad mortuorum ossa dicit: Dabo Spiritum meum in vos, et vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Nunquid (0218D)is qui a Patre mittitur vel procedit, eidem debet aequari, cum propheta de eo testatur, dicens: Ecce Dominus firmans tonitruum et creans spiritum (Amos IV, 13). Prorsus nunquam mihi videbitur creatura suo creatori aequari, aut una cum eodem posse potestate potiri?

Athanasius dixit: Sapientiam et virtutem, Dei Filium esse, jam quidem superius demonstravi, ubi Apostolum dixisse probavi, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Sed et nunc verius et plenius, si necessarium judicas, de hac eadem probatione replico testimonia.

XXXIII. Ipsa Sapientia, id est Filius, per Salomonem (0219A)clamitat dicens: Ego ex ore Altissimi processi (Eccli. XXIV, 5): et Ante, inquit, colles genuit me (Prov. VIII, 25). Et quod eadem sapientia paterni luminis splendor sit, praedicti Salomonis pariter et David atque Apostoli testimonio comprobatur. Salomone quoque ita dicente: Splendor lucis, inquit, aeternae speculum sine macula (Sap. VII, 26), per quod et in quo sine dubio Pater videtur, ut ipse in Evangelio ait Filius: Qui 173 me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Quod etiam David apertius declarans, ad Patrem loquitur, dicens: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Audis lumen in lumine cerni, id est Patrem in Filio contemplari? Paulus quoque congruentia his praedicat, dicens: Qui cum sit splendor (0219B)et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). Verbum etiam nominatur, sicut Pater ad demonstrandam generationis suae impassibilitatem pronuntiat, dicens: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2); et Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6); et In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Deus, inquit, erat Verbum. Non prolativum, et sono vocis transiens, sed substantialiter in sua virtute manens, intelligas Verbum. Sed et quod consilium sit, Isaias testis est, dicens: Vocabitur magni consilii angelus (Isai. IX, 5), id est paternorum tractatuum vel consolationum dispensator et auctor; imo ipsa consolatio et tractatus. Se sus etiam paterni pectoris demonstratur, ut Salomon ait: Dominus sapientia sua fundavit terram: (0219C)stabilivit autem coelos prudentia. Sensu ejus abyssi dissiluerunt. De quo sensu Isaias, et Apostolus dicit: Quis cognovit sensum Domini (Isai. XL, 13; Rom. XI, 34)? secundum illud evangelicum: Quia nemo scit Filium nisi Pater (Matth. XI, 27). Claruit igitur quantum arbitror, Patrem Filium ex se generando, et eumdem in semet habendo, nec auctum et diffusum, nec fuisse penitus diminutum; dum qui generat, in nascentis perfectae naturae substantia dignoscitur permanere; nec extra se uterque diffunditur, dum uterque in se invicem manere cognoscitur. Sicut Isaias, non extra infinitatem paternae naturae, tanquam ultra se effluentem Filium; sed in se per communis substantiae unitatem habitantem Patrem et Filium declarat, cum ad ipsum Filium loquitur dicens: (0219D)In te est Deus, et non est Deus extra te (Isai. XLV, 14). XXXIV. Probus judex dixit: Quantum facultatis percipiendae rationis humanae sensus capacitas praestat, plenissime reor Athanasium superioris quaestiunculae nodosa, tota scrupulosae opinionis ambigua, in quibus nostra haerebat intentio, penitus amputasse. Si hoc ipsum etiam Ario claruit, 174 edicat apertius; et de his ad alia (si tamen adhuc aliqua superesse putatis) tandem aliquando transeatur, quo celerius valcamus operis hujus terminare negotium. Arius dixit: Si mente pervigili, et sensu sagacissimo (0220A)summatim, particulatimque quaestionum a me propositarum dicta rimeris, profecto reperies, Athanasium non ad omnia dedisse responsum.

Probus judex dixit: Quaenam illa sunt, in quibus tibi satisfactum non esse arbitraris? Designa manifestius.

Arius dixit: Quid opus est eadem rursus repetendo, longum disputationis funem trahere, cum jam conveniat ultimam te de cognitione sententiam promere.

Probus judex dixit: Semiplenam non oportere sententiam inferre, vestra etiam prudentia mecum pariter recognoscit. Ob hoc de sancto etiam Spiritu aliqua vos convenit disputando proferre.

Arius dixit: Ego Spiritum sanctum non solum Patre (0220B)et Filio minorem, verum etiam voluntatis eorum ministrum et obsecundatorem confiteor, ut pote creaturam creatori reverentissimum famulatus obsequium praebentem. Qui tamen cunctis creaturis et melior, et post Filium primus sit. Nam si aequalis cum Patre, ut Athanasius profitetur, honoris privilegio insignitur, non diceret Filius quia non loquetur a semetipso, sed quaecunque audierit, loquetur. Qui enim nihil ultronea potestatis auctoritate loquitur, jubentis imperio per obsequium ministerii famulatur.

XXXV. Athanasius dixit: Si judicis clementia permissum tribuit et largitur, ex divinis auctoritatibus, etiam Spiritum sanctum, non creaturam esse, sed Deum et creatorem cum Patre et Filio, breviter demonstrabo. (0220C)Probus judex dixit: Ut tua professio continet, approba breviter quod ratio exigit documentum; non ex argumento sermonis, sed ex divinarum Scripturarum testimoniis, Spiritum sanctum Patri et Filio coaequalem esse; aut (sicut ipse fassus es) Deum eum vel creatorem communis operis esse ostende; ut dum haec veridicis testimoniis approbaveris, Arius eadem a sua intentione, verae fidei professione convictus abscedat.

Athanasius dixit: 175 Multo magis ex hoc apparet Spiritum sanctum a Patris et Filii substantia non esse alienum, dum non a seipso tanquam alienus et extraneus, sed ut pote unius ejusdem naturae socius, quae Patris et Filii communia sunt agit et loquitur. (0220D)Nam si de propriis loqueretur, non solum a Patre alienus, sed et fallax et deceptor proculdubio haberetur: quoniam (ut ait Filius) Omnis qui loquitur mendacium, de propriis loquitur (Joan. VIII, 44). Et ideo hic verum loquitur, quia non de proprio, id est non a seipso, sed de Patris et Filii, quae loquenda sunt loquitur. De meo, inquit, accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). Et ut ostenderet hoc esse a se accipere, quod est etiam de Patre sumpsisse, ait: Ideo dixi, De meo accipiet, quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Vides ergo Spiritum sanctum a Patre et Filio non esse discretum, dum ea loquitur quae Patris et Filii propria esse noscuntur. (0221A)Sed et Filius tale aliquid profitetur, dum dicit: Non enim a meipso loquor (Joan. XIV, 10), sed quae audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV, 15). Quae sententia Filium et Spiritum sanctum, etiam si Patre minor est (ut falso opinaris), sibi tamen ostendit aequalem, quod impie refugis. Si enim utrique nihil auctoritate propria loquendum praesumunt, nullo se invicem dignitatis honore praecellunt.

XXXVI. Adhuc tamen audi manifestius quomodo Patri aequales habeantur. Dicit itaque Filius: Opera quae ego facio, ipsa testificantur de me (Joan. X, 25); et iterum: Ego ex me nihil facio, sed Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Quomodo nunc sua, quomodo paulo post non sua dicit esse opera quae facit? Sed volens utique unius naturae (0221B)demonstrare virtutem, perpetrandorum operum efficientiam, ad paternae dignitatis retulit unitatem. Ut dum opus Patris et Filii est, et opus Filii Patris (quia quaecunque Pater facit, eadem et Filius facit similiter), ex communi gestorum opere, communio cognoscatur esse naturae. Sicut ergo sua opera non sua dicit; quae tamen ipsius esse probantur; sic et verba non sua se loqui testatur, quae profecto ejusdem esse noscuntur. Et quod de Filio, hoc etiam conjice de Spiritu sancto, qui sic a se ipso propter demonstrandam 176 unius naturae deitatem non loquitur, ut tamen quae loquitur, ejus esse, et non aliena credantur. Et loquebantur, inquit Lucas de apostolis, variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4). Et in Evangelio: Non enim vos estis qui (0221C)loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Habet ergo ipse propriam fandi auctoritatem, qui liberam caeteris loquendi tribuit facultatem. Arius dixit: Quibus Scripturae auctoritatibus docere poteris Spiritum sanctum Deum esse, quem ego creaturam esse confiteor?

Athanasius dixit: Hinc praecipue declaratur Spiritum sanctum Deum esse, quia ubique est, et nullo continetur loco, sicut propheta dicit ad Patrem: Quo ibo a spiritu tuo (Psal. CXXXVIII, 7)? Et commonet: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Esse enim ubique, et uno eodemque momento coelos, terras, maria infernaque replere (ut David ait: Si ascendero in coelum, tu illic es; et si descendero ad (0221D)infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8] ), non creaturae, sed solius Dei est proprium.

XXXVII. Denique quia idem est incompositae, id est simplicis naturae. Nam creatura omnis, quantum ad naturae ordinem pertinet, composita est. Si itaque Spiritum sanctum compositum ex diversitate formarum valueris ostendere, tunc demum consequens erit ut eum creaturam esse nullus audeat dubitare. Tunc autem necesse erit ut, si creatura est, doceas eum communem esse cum caeteris, vel angelis, vel archangelis, aut potestatibus et principatibus: et unum esse ex illis; ac sic unicum et singularem non esse demonstres, quod nequaquam utique (obtinentibus, et undique reclamantibus prophetis atque apostolis) (0222A)poteris demonstrare. Salomone quidem ita dicente: Spiritus sanctus simplex, unicus, et caetera (Sap. VII, 22). Et Apostolo contestante: Unus Spiritus (Ephes. IV, 4). Et iterum: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11). At rursus: Quoniam per ipsum, inquit, habemus accessum utique in uno Spiritu (Ephes. II, 18). Cernis igitur, eum qui unicae ac simplicis naturae est, Deum potius quam creaturam esse? Denique si creatura et non Deus est, quo utilitatis beneficio in nomine ejus lavacri vitalis regeneratio 177 celebratur? Baptizate, inquit Dominus, gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXIX, 19). Quid enim nobis praestare potest, si Deus non est? Qualis quaeso est ista creatura quae unum cum Patre possidet nomen? (0222B)Quem si in baptismate non nominaveris, frustra videbitur mysterium omne, perfectum non erit sacramentum. Incassum quippe Patris et Filii nomine uteris, illo non nominato. Creaturam ergo creatricem esse non posse, nulli est omnino ambiguum. XXXVIII. Hunc autem Spiritum creatorem esse Scripturae divinae ubique loquuntur; sicut in Job volumine legimus; Spiritus divinus est, qui fecit me (Job XXXIII, 4). Nam cunctam generaliter creaturam operasse Spiritus sanctus designatur: sicut David evidentius declarat, dicens: Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4), Verbi videlicet et Spiritus sancti. Digitum enim esse Spiritum sanctum, cujus opera esse coelorum fabricam, sacro propheta concinit ore, perspicue Dominus in Evangelio (0222C)demonstravit dicens: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, supervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Quo digito lex Dei in duabus tabulis lapideis conscripta refertur, ut in Exodo legimus: Accepit, inquit, Moyses duas tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, 18) Unde ostenditur hunc Spiritum sanctum legislatorem esse, cujus lex a peccatis homines liberat, secundum attestantis Pauli praeconium: Lex Spiritus vitae liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Cujus virtutis potentiam magi quoque Pharaonis mirabiliter confitentur, dicentes: Hic digitus Dei est (Exod. VIII, 19). Adhuc autem creatorem esse Spiritum sanctum, propheta David apertius declarat, dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et iterum: (0222D)Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 30). Virtutes autem coelorum angelos esse nemo dubitat. Qui etiam secundum Apostoli testimonium, in hunc Spiritum tanquam in suae originis auctorem, reverentissime desiderant aspicere, dicit enim ita: Ea quae sunt vobis a Spiritu sancto missa de coelis, in quem concupiscunt angeli prospicere (I Petr. I, 12). XXXIX. Si Deus non esset, faciendi quae vult proprium non haberet arbitrium. At cum in dispensatione sacramenti, 178 libertate utitur voluntatis, nec exspectat jubentis imperium, apparet eum esse non creaturam, sed Deum. Apostolus enim cum de coelestium donorum diversitatibus loqueretur, ad extremum intulit. Haec autem omnia operatur unus atque (0223A)idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et iterum: Spiritus, inquit, sanctus distribuit omnibus secundum voluntatem suam (Hebr. II, 4). Et Dominus in Evangelio ait: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Si Deus non est, quomodo vivificat? Apostolo dicente: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et rursus de Deo: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis (Rom. VIII, 11). Et Dominus in Evangelio: Spiritus est, qui vivificat (Joan. VI, 64). Unde et in Ezechiele Spiritus vitae appellatur; Spiritus, inquit, vitae erat in rotis (Ezech. I, 20). De quo Dominus in eodem propheta mortalium corporibus dicit: Ecce, ego intromittam in vos Spiritum meum et vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Ergo qui vitam tribuit, Deus est. (0223B)Nam si Deus non esset, quomodo mundum judicaturus venire praedicatur? Domino dicente in Evangelio: Cum venerit Spiritus Paraclitus, ipse arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio (Joan. XVI, 8). XL. Audi aliud argumentum quo clareat Deum esse Spiritum sanctum. Vocat Pater fideles in gratiam suam, vocat Filius, vocat Spiritus sanctus. Qui si creatura esset, parem ac similem vocandi auctoritatem non haberet. Nam de Patre Apostolus dicit: Quando autem placuit Deo, qui me segregavit ab utero matris meae, et vocavit in gratiam suam (Gal. I, 15). Et de Christo Romanis scribens: In quibus estis et vos, inquit, vocati Jesu Christi (Rom. I, 6). De Spiritu sancto Lucas in Actibus apostolorum dicit: Jejunantibus et munificantibus illis (id est apostolis), dixit (0223C)Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Revelatorem quoque esse mysteriorum Spiritum sanctum, eadem Scriptura testatur: Exsurgens, inquit, Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram (Act. XI, 28). Et iterum: Cogitante autem Petro de visione, dixit Spiritus sanctus: Ecce viri tres quaerunt te. Surge, descende, et vade cum illis nihil dubitans, quia ego 179 misi illos (Act. X, 19). Sed ne multa in unum congerendo testimonia, in longum prosecutionis nostrae tendatur oratio, breviter universa recolligo. Quid ergo tibi videtur, optime judex. Num Spiritus sanctus Deus non est, qui compositus non est, qui unicus ac singularis est, qui creator ac vivificator est, qui cum Patre et Filio unum possidet nomen, qui (0223D)peccata donat, qui sanctificat, qui gratiarum charismata pro sui voluntate dispensat, qui mysteria revelat, qui legem dat, qui auctoritate sua ad gratiam vocat, qui mundum judicat, qui tentatores suos condemnat, in quo irremissibiliter impii blasphemant? Si hic talis Deus non est, ostendat quid amplius habere possit qui Deus est. XLI. Arius dixit: Quanquam sit sermo omnis contradictioni obnoxius, et, velut quodam responsionis clypeo, objectionum tela repulsa frustrentur, tamen istam quam nunc intendimus quaestionem, quantacunque Athanasius ingenii subtilitate conetur eludere; nunquam valebit, non dico totam, sed ne ullam quidem ejus particulam rationabilibus dissolvere (0224A)argumentis. Dicit Spiritum sanctum Deum esse, quod quidem nusquam evidentius valuit demonstrare. Esto tamen, ut ei contra rerum veritatem concedam ob hoc Spiritum sanctum Deum videri vel esse posse, quod talia operetur quae non nisi Deo convenit operari. Ergo Deum Patrem, Deum Filium, Deum fatetur Spiritum sanctum: ac per hoc tres Deos, etsi non aperta impietate, ipsa tamen professionis videtur conditione introducere; et per hoc nos ad eum unde digressi fueramus, multorum Deorum errorem quodammodo revocare incipit. Velim optime judex (si tamen possibile sit) deprehendere novum istum egregium artis suae magistrum, solutis praestigiorum fraudibus, convenientium oculos illudentem. Ut enim trium deorum confessionis periculum evadat, (0224B)subito eos, uti tres unus appareat, incomprehensibili phantasmate conflat, dicens: Sed hi tres, unus Deus. Rursus quos nescio qua coagulatione permistos et counitos in unum Deum redegerat, iterum eos separatos triformes ostendit, 180 dicens: Et hic unus Deus Trinitas est. Vide, si vales (oro te) inaudita haec et invisa pessimae imaginationis vestigare portenta. Ego enim comprehendere nequeo, quemadmodum sit Deus nunc unus, nunc tripartitus; nunc ex tribus in uno confusus, nunc ex uno in tribus distinctus; nunc compositione quadam ex partibus conformatus, nunc derivatione nescio qua ex uno iterum in partes divisus. Ait enim, Tres sunt exstantes in sua substantia personae, et permisceri non debent, ne statum proprium perdant; secundum (0224C)meam, magisque veritatis sententiam, ait: Si una est persona, hoc ipsum simpliciter fateatur, et libere in Sabellii transeat dogma. Nam quid opus est ad illudendam veritatem, diversis formis et imaginibus variari; et sic Sabellium fugere, ut in me incurrat; sic a me refugere, ut eum Sabellius capiat? Quia ut se impietate Sabelliana exuat, quem unum dicit, tres esse affirmat. Sed ne ego eum in tribus teneam reum, de tribus nescio quo artificio unum conflat. Jam si aliquam verisimilem habet haec fides rationem, aequitatis tuae est judicare, optime Probe. XLII. Probus judex dixit: Quem unum dixeris, eumdem rursus tres appellare; et quos tres credideris, eosdem iterum unum fateri Deum; quantum ad humani sensus pertinet rationem, multum inconsequens (0224D)esse videtur, nisi forte hoc divina auctoritate credere jubeamur. Unde ad haec tam valida, tamque invicta, quae Arius objicit, Athanasius respondere non differat. Athanasius dixit: Frustra visus es nodis (ut tibi videtur) insolubilibus verborum texere retia; non intelligens, neque prospiciens, te quoque his objectionum tendiculis posse involvi. Nam quia mihi de tribus intendis, hanc tibi de duobus refero quaestionem. Si unum Deum colis, et non est alius praeter unum, quomodo duos ad cultum venerationis inducis? Profitendo enim Patrem Deum, et Filium Deum, aut bipartitum Deum, aut duos diversos convinceris profiteri, ac per hoc geminae divinitati impium exhibes (0225A)famulatum; dicente Domino: Non 181 potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24) Sed ne ego quidem temeritatis notam incurram, si te de divina professione pari quaestione constringam; cujus praecipua veneratio silentium magis quam callidas exigit quaestiones. Illuc mihi necessario video festinandum, ut tres unum esse, et unum tres esse, et si non ratione qua homo sum, tamen auctoritate perdoceam. Ipsam itaque Trinitatem audiamus dicentem: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Qui faciendum decernunt tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; sed hi tres unus est. Denique intulit: Et fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Ibid., 27). Ut ergo Trinitatem agnoscas, pluraliter dictum est, Faciamus; et ut hanc (0225B)Trinitatem unum Deum esse non nescias, adjecit singulariter, Et fecit Deus hominem. Et iterum, Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen. II, 18). Ecce et hic pluraliter dicitur, faciamus. In consequentibus autem singulariter infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: masculum et feminam creavit eos (Gen. V, 1, 2) In consultatione tres, in opere unus refertur; ut non diversitas voluntatis, sed unitas appareat potestatis.

XLIII. Et iterum: Visus est Deus Abrahae, ad quercum Mambre aspexit; et ecce tres viri steterunt ante ipsum, et procidens adoravit, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ne transieris servum tuum (Gen. XVIII, 1, 2, 3). Ecce et unus dictus est apparuisse, et tamen tres erant; et licet tres essent, tamen unus (0225C)erat. Cum enim dicit, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ne transieris servum tuum, ostendit unum esse. Rursum cum dicitur: Afferatur aqua, et laventur pedes vestri, ostendit tres esse. Iterum cum dicit, Apposuit eis mensam et manducaverunt, ipse vero stabat ante ipsos sub arbore (Gen. XVIII, 4), ostendit tres esse. Et cum subjungit, Dixit autem ad eum, Ubi est Sara uxor tua (Ibid., 8)? ostendit unum esse. Item cum dicit, Surgentes inde viri ibant ad faciem Sodomorum, Abraham autem comitabatur cum eis (Ibid., 9), ostendit tres esse. Et cum repetit, Dixit autem Dominus, Num celabo ego puero meo Abrahae quae Sodomis facturus sum (Ibid., 16)? 182 ostendit unum esse. Sed et sacra illa supernarum virtutum carmina, unum tres esse et tres unum esse demonstrant. Isto enim (0225D)resonant modulo: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 3): dum tertio repetunt sanctus, Trinitatem insinuant; dum semel dicunt Dominus, hanc eamdem Trinitatem unum esse Deum designant. Huic etiam mysterio illud evangelicum congruit sacramentum, quod Dominus praecepit baptizandas gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Ecce, habes tres in uno deitatis nomine subsistentes. Nomen enim Patris et Filii et Spiritus sancti Deus est. De quo nomine in Numerorum libro Dominus ad Moysem loquitur dicens: Vivo ego et vivit nomen meum (Num. XIV, 21). XLIV. Nam et illud non tibi videatur otiosum quod idem Filius sub ingenti mysterio Trinitatis (0226A)loquitur, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Act. VII, 32). In eo enim quod ait, Ego sum, unum Deum ostendit: et id quod tertio repetit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Trinitatis apertius declarat sacramentum. Audi adhuc et intuere evidentius arcani hujus mysterium. Dicit Isaias, Vidi Dominum sedentem in throno, et infra, Et dixit, Quem mittam, quis ibit ex nobis? haud dubium quin ad praedicandum populo Judaeorum: Et dixi, ecce ego, mitte me. Et ait, Vade, et dices populo huic (Isai. VI, 1, 8, 9). Cum ergo singulariter dicit, Quem mittam, unum indicat Deum: et dum infert pluraliter, Quis ibit ex nobis, aperte Trinitatem insinuat. Percipe adhuc manifestiorem, si mentis aures gestas apertas, hujus fidei veritatem. Conditorem coeli et terrae, Patrem esse et Filium et (0226B)Spiritum sanctum, ex iis quae jam superius protulimus, evidentius declaratur; cum pluraliter dictum fuisse docuimus, Faciamus hominem (Gen. I, 26), ubi tota ipsa Trinitas intelligitur hominem fabricasse; sicut haec eadem rursus in baptismate creditur hominem reformare. Vel etiam illud quod propheta ait, Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et Salomon ex persona Sapientiae pronuntiat, 183 dicens; Cum pararet coelos aderam illi: cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram cum illo componens omnia (Prov. VIII, 27, 29, 30). Constat igitur, ut dixi, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, totam Trinitatem, mundi creatricem esse. Audiamus ergo per (0226C)Isaiam prophetam, quod tres unus sit Deus. Dicitur enim ibi: Ego Deus firmans coelos solus, et stabiliens terram; et nullus mecum (Isai. XLIV, 24). Utrum Patris an Filii volueris esse hanc vocem? Si non totam Trinitatem unum Deum credideris, haec sententia non stabit. Ait enim stabiliens terram, et nullus meeum. Et utique Filius cum Patre erat qui dicit: Cum pararet coelos aderam, el cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego erum penes illum (Prov. VIII, 27, 29, 30). Cum igitur clareat, in conditione orbis solitarium non fuisse Patrem (quippe cui aderat Spiritus sanctus, et Filius, ut pote unius divinitatis virtutisque consortes), quid est quod se solum nec ullum alium secum fuisse testatur, nisi ut intelligas se ipsum, et Filium, et Spiritum sanctum, unum dixisse Deum; cum quo alius extraneus, et a natura ejus (0226D)alienus non fuit Deus? Et recte Moyses de filiis Israel locutus est, dicens: Solus ducebat eos, et non erat cum eo Deus alienus (Deut. XXXII, 12); cum utique et Filium et Spiritum sanctum cum populo fuisse, nec iste possit Arius denegare. Sed Filius et Spiritus sanctus non est alienus, qui cum Patre unus est Deus. XLV. Audiamus autem et beatissimum Paulum, de hoc eodem mysterio apertius disserentem, et tres unum Deum confirmantem; sicut in libro quem adversus Maribadum, nefandae haereseos vestrae diaconum edidimus, plenissime constat expressum; de quo nunc in hoc loco perpauca interserimus. Dum (0227A)ergo ille objiceret, quod unio excludat aequalitatis Trinitatem, aequalitas repellat unionem, inter alia multa hoc ego retuli. Audi, inquam, Apostolum, hanc Trinitatis unionem calcatius praedicantem. Dicit in Epistola ad Corinthios prima: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operatio tum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5, 6). 184 Quia Trinitas est, tres nominavit. Et quia ipsa Trinitas unus Deus est, cum tres connumerasset personas, non dixit pluraliter qui operantur, sed singulariter qui operatur. Et ne pravo, inquam, intelligentiae sensu, de Patre eum solo dixisse arbitreris, qui operatur omnia; et non etiam simul de Filio, et Spiritu sancto, diligentius (0227B)in subjectis quid dicat ausculta. Cum enim multa divinae gratiae opera numerasset, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus (Ibid., 11). Cernis operantem Patrem, operantem Filium, operantem Spiritum sanctum; et cum simul tres operentur, non de eis dicitur qui operantur, sed qui operatur; ut unus Deus in Trinitate monstretur. Item Filium et Patrem idem Apostolus nominans, Ipse Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater qui dilexit nos (II Thes. II, 15), et cum de duobus nominasset, et unum esse ostenderet, non dixit qui dilexerunt, sed qui dilexit. Nec ait consolentur, sed consoletur corda vestra (Ibid., 16). Item, Ipse autem Deus Pater noster, et Dominus Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos (I Thes. III, 11). Nec hic ait dirigant, sed dirigat. (0227C)Hactenus de illo opere mutuatissime Trinitatem unum Deum esse, apostolico sensu docuerim; ad reliqua festinemus. XLVI. Exemplis etiam naturalibus hoc fidei sacramentum posse maxime commendari, apostolorum edocent Acta, narrante Luca de credentibus: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Si hoc fidelibus per baptismi regenerationem contulit gratia, ut multae eorum animae, una sit anima; cur non multo congruentius de Trinitate credatur, quod unus sit Deus, ut quod nos per gratiam, hoc illa Trinitas habeat per naturam? Nam et si diligentius perspiciamus, invenimus etiam in nobis quiddam naturae, quod illi beatissimae atque ineffabili assimiletur, licet longe aliter, Trinitati. Neque (0227D)enim frustra scriptum est, Deum fecisse hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 17, et V, 1). Hominem ergo ex tribus constare, id est ex corpore, et anima, et spiritu, Apostolus testis est, dicens: Ut integer, corpus, et anima, et spiritus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thes. V, 23). Si in corruptibili et composita natura, tantae unitatis mysterium reperitur, ut unus tres sint, 185 et tres unus homo sit; quanto pulchrius et honestius de Trinitate accipitur, quod unus sit Deus, non confusionis permistione, sed unitate naturae? His ergo et aliis quamplurimis testimoniorum documentis, rerumque exemplis imbuti, nec Sabellium incurrimus, tres unum Deum fatendo; nec tuae perfidiae laqueis irretimur, (0228A)dum hunc Deum Trinitatem esse ingenue profitemur. XLVII. Probus judex dixit: Contra haec quae Athanasius prosecutus est, si quid tibi e diverso replicandum remansit, in medium proferre curato. Arius dixit: Sunt quidem quamplurima, quae Filium et alterius naturae, et inferioris doceant e se Filium potentiae. Sed quoniam alibi a nostris contra istorum errores plenius objecta sunt, quid opus est haec eadem rursus repetere, et laciniosam altercationis praebere materiam? Si placet igitur, de habitis inter nos disputationibus ferto sententiam.

Probus judex dixit: Jam superius interfatus sum, semiplenam non oportere sententiam promere. Superest ut si quid vobis remansit, peragere dignemini.

(0228B)Arius dixit: De his quae cognitioni tuae patuerunt pronuntiare dignare.

Athanasius dixit: Reliquarum quaestionum, quibus Arius opinatur posse Filium a Patre ostendi minorem, principale illud est, quod idem Filius ait, Pater major me est; quod jam cognoscitur intentasse, et huic velut capiti cuncta quaestionum inhaerent membra. Nam quod ait, Non veni facere voluntateri meam (Joan. VI, 38); et Non potest Filius a se facere quidquam (Joan. V, 19); et Sicut docuit me Pater, sic facio (Joan. VIII, 28); et Doctrina mea non est mea (Joan. VII, 16); et Me oportet operari opera ejus, qui misit me (Joan. IX, 4); et Non a me veni: ille me misit (Joan. VIII, 42); et Ego sum vitis et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1); et Ego vivo propter Patrem (0228C)(Joan. VI, 58). Vel quod diem ignorare se fatetur (Matth. XXIV, 36; Marc. XIII, 32), et quod Patrem suum vocet Deum (Joan. V, 18), et de calicis translatione precatur (Matth. XXVI, 39), et se in cruce derelictum conqueritur (Matth. XXVII, 46), et quod Spiritum suum Patri commendat (Luc. XXIII, 46), et si qua possunt alia hujusmodi esse, illo respiciunt, quae a nobis cum omni metu et reverentia, secundum dispensationem carnis, qua non solum Patre, verum etiam 186 angelis et hominibus minoratur, et dicta vel facta intelliguntur.

XLVIII. Tantoque nos beneficio ejus obnoxios credimus, quanto haec et indigna esse ignoramus; qui nos tanto dilexit amore, ut ad ista tam vilia, tam injuriosa semetipsum voluerit inclinare. Nam quia (0228D)angelis minoratus est (Psal. VIII, 6), jam supra, ut memini, plenius docuimus, ubi dicentis Apostoli verba posuimus (Hebr. II, 7). Hunc autem Jesum vidimus propter passionem mortis paulo minus ab angelis minoratum. Quod vero et hominibus minor sit factus, Isaiam audi dicentem: Vidimus eum et non erat species ei, neque decor; sed species ejus despecta, et deficiens super filios hominum (Isai. LIII, 2, 3). Sed et Lucas evangelista de eo ait: Et erat subditus parentibus suis (Luc. II, 52). Quae omnia, si secundum humanitatis formam accipiantur, non solum Patre, sed et angelis et hominibus inferior ejus divinitas invenitur. Verum quia utramque in se naturam habuit, Dei scilicet et hominis, utriusque naturae res (0229A)loquitur, atque agit. Neque enim ejusdem naturae est dicere, Pater major me est (Joan. XIV, 28), et dicere, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Dicere, Non potest Filius a se facere quidquam (Joan. V, 19); et dicere, Omnia quaecunque Pater facit, haec et Filius similiter facit. Dicere, Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI, 38); et dicere, Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Unde et cum auctoritate liberae voluntatis, leproso ait: Volo, mundare (Marc. I, 41). XLIX. Non ergo, inquam, unius naturae est, praesepis gremio contineri, et astrorum indiciis prodi; hominibus subjici, et ab angelis ministrari; de loco ad locum fugere, et ubique sui praesentiam exhibere; terrena incolere, et coelestia non deserere; tentari a (0229B)diabolo, et ejus in abyssum mittere legiones; esuriem sustinere, et multa hominum millia saturare; aquam sitire, et fluenta laticis in vini naturam mutare; unius momenti ad exstinguendam sitim, putealia pocula poscere, et undosi amnis perennes meatus tribuere; rate aequora transmittere, et eadem incessu mirabili, sicco vestigio terere; ignorare diem, et Patrem scire; duas petentibus sedes non concedere, et sponte duodecim simul promittere thronos; mortem 187 formidare, et morti illudere; capi timere, et captivos reducere, totaque inferni jura penitus compilare; desolatum se conqueri, et mox latronem patriarcharum consortio asciscere; omnia ex nihilo condidisse, et eorum potestatem triumphata morte accipere. Vides ergo, cognitorum optime Probe, in hac dispensatione (0229C)carnis assumptae, divinitati nihil fuisse penitus derogatum; dum ubi corpore humilitatis impletur officium, ibi divinarum coruscant miracula virtutum. Ergo aequalis est Patri juxta id quod Deus est, et minor est Patre juxta id quod homo factus est. L. Haec idcirco ego breviter in unum responsionis (0230A)cumulum cuncta congessi, quoniam de his omnibus quaestionum capitulis, latius et plenius beatus noster disputavit Ambrosius. Contra quem Palladius Arianae perfidiae episcopus, dum jam, credo, ille sanctus humanis rebus fuisset exemptus, in refutatione dictorum ejus quaedam credidit conscribenda. Si quid ergo nunc a te objici potuit, ille jam suis objectionibus occupavit. Cui quoniam uno jam respondi libello, melius reor, si qua hic fortasse omissa videntur, ibi plenius divina opitulante gratia explicare; ut in illo se quoque Arius superatum agnoscat. Quamobrem dignare, optime Probe, ultimam de cognitis ferre sententiam. Probus judex dixit: Si post innumerabilia testimonia coelesti magisterio promulgata, Ario aliquid remansisse (0230B)videtur, proponere non gravetur. Quanquam, ut reor, nihil illi responsionis remanserit; quibus videlicet responsionibus possit Athanasium de unius substantiae, id est, homousii ratione depellere. Sed ne postmodum de aliqua oppressione causetur a nobis, nullus ad respondendum locus et adimatur.

Arius dixit: Nulli dubium est quod magicis artibus Athanasius non desinat judicum pervertere sensum; ut rectae fidei tramitem erga eos qui eam religiosius sectantur et colunt, tenere non possint. Et idcirco quod in examine tui culminis explicare non valeo, principis judicio reservabo, ubi veritatis indago praepollet, et magicas artes ob verae fidei observantiam praevalere non posse 188 credendum est.

Athanasius dixit: Qui suis assertionibus adesse (0230C)non possunt, quibuslibet fallacibus argumentis vel cavillationibus excusationem sibi invenire non desinunt, sicut nunc id facere Arium plenius vestra perspicit magnitudo. Mihi vero ad omnia quae ab eo in vestri culminis praesentia proposita sunt, veram fidem vindicanti respondisse sufficiat.

LIBER TERTIUS. PROBI JUDICIS SENTENTIA. I. (0229C)Probus judex dixit: Amore veritatis et fidei, inter sectatores Christianae religionis, id est Athanasium, Sabellium, Arium et Photinum, arbiter sedi. Qui quoniam diversitate dogmatum et sententiarum (0229D)varietate, longo discriminis intervallo a se invicem dirimuntur, studiosius explorare curavi cujusnam eorum fides veris assertionibus insigniretur. Quod ut facilius cognoscere possem, singillatim eos fidei suae feci proferre sententias, easdemque documentis probabilibus roborare mea interlocutione flagitavi; obviantibus sibi scilicet et refellentibus his qui contravenirent, ut aliis defendentibus, aliis obnitentibus, lucidissimae veritatis agnitio panderetur. Quod eos ita fecisse ipsarum prosecutionum lectione demonstratur.

(0230C) II. Cum igitur Sabellio primum, disputandi licentiam consultatione potius quam auctoritate tribuissem, talem de Deo fidei sententiam protulit, quod diceret Patrem ita solitarium et singularem sine ulla (0230D)exstantis Filii, vel Spiritus sancti persona subsistere, ut ipse magis Filii atque Spiritus nomine censeatur: trinomium asserens Deum, id est tanquam si una species vel persona tribus vocabulorum nominibus nuncupetur, non distinctione generis, sed officii permutatione, ut Pater, non quia genuit, sed quia condidit habeatur: idemque 189 ipse de paterni honoris dignitate decidens per quaedam naturae augmenta, aut potius detrimenta, in Filii nomine ex virginei ortus nativitate transierit. Sed haec inepta esse, et impia, omnique fidei veritate carentia, eorum (0231A)qui contraveniebant prosecutionibus manifestissime claruit. Ostensum namque est multis et copiosis divinarum lectionum probamentis, et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, suis specialiter et propriis exstare personis: alium esse genitorem, alium genitum, alium geniti atque ingeniti Spiritum sanctum; licet secundum Athanasii probabilem fidei veritatem, aliud esse non possint, cum alius atque alius credi possint, et profecto sint. Quia enimvero extremae atque profundae stultitiae genus est Patrem nominare eum qui non genuit, et Filium credere eum qui genitus non sit; seu per inania et rebus vacua falsorum nominum commenta, humanarum mentium sensus avocare, et ludicris sententiarum objectionibus fidei Christianae illudere. III. (0231B)Postquam ergo istius erroris praestigia prodita patuere, et Photinum fidei suae, si valeret, adesse mea interlocutione praecepi. Qui in ipso prosecutionis suae exordio Dominum nostrum Jesum Christum purum hominem, et Verbi divinitate vacuum fuisse asseruit; et eo usque per quosdam beatae vitae profectus illustrius eminuisse, ut in Dei ac Domini appellationem jure transiret; non naturali dignitatis privilegio, sed accidentis probae ac dignissimae merito actionis: impium esse dicens naturam divinitatis in eo accipere, qui et materni uteri gestamine vectus, solemnes feminei pudoris conditiones transierit; et cunas vagitusque expertus, aetatis quoque sortierit incrementa: et in tantum nostrae fragilitatis communia non evaserit, ut et esurierit et sitierit, (0231C)ignoraverit, tentatus sit, mori timuerit, et mortuus sit. Illa vero quae in ejus gestis miraculis plena narrantur, non ut Deus (quod non erat) egisse, sed munere patrocinantium meritorum divinitus asseruit impetrasse. Sed haec etiam probrosae infidelitatis doctrina, numerosis et multiplicibus documentis impia esse et inanis 190 apparuit; et Deum quoque esse, quem ille solum hominem contendebat, ex illo praecipue claruit testimonio quod Joannes evangelista testatus est, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1); per quod non solum ante saecula Deum apud Deum, verum etiam totius creationis exstitisse auctorem declaratum (0231D)est. Plura etiam et alia his similia, sicut prosecutionum corpore tenetur, et praesunt prolata testimonia; quibus dilucide apparuit, hoc Verbum Deum, de Patris utero ante saecula genitum, et in fine temporum ob amorem hominum nostri generis suscepisse naturam; in qua, salva sui natura, in una tamen eademque persona omnes humanae fragilitatis subierit passiones.

IV. Excluso itaque etiam Photino, et ejus errore meis interfatibus abdicato, pondus omne negotii, et tota fidei summa ex Arii atque Athanasii altercationis conflictatione pendebat. Quibus dum ineundi certaminis copiam tribuissem, hunc Athanasius fidei (0232A)suae tramitem pandit, ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius essentiae, uniusque diceret esse naturae. E contra vero Arius referebat, in tantum unius eos non esse substantiae, ut dignitate, potentia, honore, Patrem Filio multum excellere; Filium vero intra haec et longe inferius subsistere diceret. Homousii quoque vocabulum tanquam peregrinum, et a Scripturis divinis alienum; nuperque apud Nicaeam argumento potius quam auctoritate repertum, penitus repudiandum aiebat, aut certe divinis contineri litteris sibimet demonstrari poscebat. Alioquin nominis ipsius simul faciendam esse jacturam obnixissime perorabat. Sed Athanasius utrum nominis novitate, an verbi virtute offenderetur dum inquireret, utrumque sibi Arius displicere respondit. Ex quo (0232B)apparuit, eum non ob hoc homousion suscipere nolle, quia novum erat, sed quia fidei ejus molimina destruebat. Sed dum iterum ac saepius proprietatem vocabuli pure et specialiter in Scripturis positi flagitaret, 191 id Athanasius allegabat ecclesiasticae consuetudinis esse, quando apostolicae fidei terminos insolens et temeraria haereticae fraudis audacia praeterisset, his propositionum nexibus inenodabiliter vinciretur, quibus ipsam catholici sensus libertatem intra perfidiae suae laqueos implicatam retinere putabat. V. Et ut se Athanasius antiquorum auctoritate muniret, talia priscae consuetudinis exempla protulit; quae Arius non solum negare non posset, verum etiam pari cum eo fidei ratione defenderet. Proposuit (0232C)igitur ad demonstrandam super nominum novitatibus antiqui moris regulam, quod contra Sabellium, qui Patrem genitum asserebat, ingenitum atque innascibilem debere catholicos profiteri, praeteritorum conciliorum decreto fuisse initum; cum hoc ipsum evidentius positum, Scripturae divinae auctoritate ostendi non posset; sed hoc profitendum, et ipsa rei veritas, et necessitas haereticae professionis exigeret. Item Deum de Deo, lumen ex lumine, Filium confitendum, episcopos religionis, quam Arius tradidit sectatores, in Syrmiensi synodo tradidisse; quod ipsum etiam simpliciter et specialiter in Scripturis divinis positum inveniri non posse: et quam plura his similia protulit documenta, quae gestorum serie tenentur expressa; quibus ostenditur, ad ostendendas haereticorum insolentias, (0232D)novorum nominum vocabula fuisse praesumpta: nec tamen contra vetitum apostolicae sententiae eos fecisse credendum, quae profanas vocum novitates praecepit evitandas. Sed profanas, inquit, non religiosas. Nam religiosum esse, ingenitum dicere Patrem, et Filium Deum de Deo, lumen ex lumine; veros quoque Christianos catholicos nuncupari, novi nominis docetur esse vocabulum. Simili ergo modo, aiebat Athanasius etiam Nicaeno evenisse concilio. Utque Arius contra fidem rerum triousion, id est tres substantias inducebat; homousion, id est unius cum Patre Filium substantiae confitendum episcopos censuisse. Et erat omnino consequens, ut si homousii (0233A)professio tanquam a lege peregrina censeatur, triusiae quoque inventio pari ratione confrustretur. Aut certe 192 doceret Arius triousion specialiter in lege conscriptum, sicut Athanasium de homousii proprietate cogebat. Sed cum hoc penitus ostendere nequivisset, claruit eum superflua de Athanasio exegisse quae ipse minime potuit demonstrare. VI. Et cum se pari quaestionis vinculo arctatum cognosceret, tandem aliquando in eum sententiae placitum reflexit assensum, ut nudi sermonis probatione omissa, rebus atque rationibus edocerent Patris et Filii aut unam aut diversas esse naturas. Sed hinc Athanasius clarius atque apertum unius substantiae indicium dabat, quo Patrem ex ipso et non extrinsecus Filium genuisse monstrabat; fierique (0233B)non posse aliud eum quam id quod ipse est edidisse, cum et divinae generationis veritas pro sui honoris reverentia id esse credendum exigeret, et rerum naturalium consuetudinis auctoritas invitaret, non posse parentes dissimilis naturae filios procreare. Et ideo secundum Arii sententiam, qui alterius substantiae quam Pater est Filium asserebat, hoc humano sensui intelligendum posse reliquit, ut si vere Filius in diversitate naturae est, non tam genitus quam factus esse videatur: sitque vacua et inanis Filii Patrisque appellatio, dum specie tenus magis quam veraciter, aut ille genuisse, aut hic natus praedicatur. Aut si vere quidem de Patre natus asseritur, nec tamen unius cum eo ejusdemque substantiae creditur, degenerem eum, et instar alicujus (0233C)monstri, alias quam paterna natura dictabat editum convenit profiteri. Quod cum sanctae illi et beatissimae atque ineffabili non congruat majestati, maxime cum et animantes ab hoc pessimae conditionis prodigio natura liberos reddiderit, ne aliud quam quod ipsa sunt generent, liquido comprobari ejusdem Filium cujus Pater esse naturae. VII. Sed contra haec Arius illud praecipue opponebat, Patrem non potuisse ex se Filium generare, ne per hoc divisionis alicujus vel corruptionis vitio videatur esse subjectus. Quia si ex semetipso, ut aiebat, id est ex hoc quod ipse est, Filium genuisse credatur, aliquam utique substantiae suae portionem 193 a seipso secrevisse putabitur; per quod sine dubio a suae perfectionis plenitudine admodum desciscens, (0233D)et divisus profecto, et imminutus esse videbitur. Quod objectionis capitulum, tali Athanasius veritatis ratione submovit; esse impossibile dicens Deum, qui incorporeus sit et invisibilis atque impalpabilis, id in se recipere vel habere quod sit divisionis aut corruptionis vitio subjectum, quoniam scilicet dividi vel imminui contrectabilium soleat et corporalium esse materiarum. Deum vero, qui in nullo est horum, tale aliquid perpeti omnino non posse: et ob id credendum quod genuerit, quia se genuisse testatur. Corruptum autem hac ipsa generatione omnino non fatendum, quia semper incorruptus. Maxime cum pleraque inveniantur in rebus corporeis et corruptioni subjectis ita ministrari vel nasci, (0234A)ut nullum suis unde gignuntur materiis afferant detrimentum, sicut lumen a lumine sumptum, vel accessu, et per quamdam profectus nativitatem ministratum, diminutionis damnum originali possit afferre materiae, cum et divinus sacratissimae Virginis partus, et tale aliquid in se miro atque inexplicabili sacramentorum mysterio fuisse demonstret: dum sine damno pudoris Deo plenus uterus vacuatur. Et si virginalis integritas, si natura corruptioni obnoxia, Deum pariendo non corrumpitur, quomodo natura incorruptibilis Patris eumdem Deum generando corrumpi potuisse credatur? VIII. Sed iterum Arius Patris et Filii longe imparem dissimilemque naturam hinc ostendere nitebatur, quod Filius minorem se dixerit Patre: et non suam, (0234B)sed ejus in omnibus facere voluntatem. Multaque alia in hunc sensum convenientia de seipso fassum fuisse asseruit, quae mihi ad demonstrationem dissimilis naturae satis imbecilla et multum videntur incongrua. Quasi vero si quilibet filius homo patris hominis faciat voluntatem, et eum sibi praestantem fateatur atque majorem, diversae ab eo poterit esse naturae: dum etsi possit pater honore praeferri, non tamen natura discerni. Quod quidem ego lege atque conditione naturae humanae dixerim. 194 Caeterum Athanasius manifestiore sententia hujus nobis intelligentiae viam aperuit, in qua, omni cunctationis discussa caligine, clarum veritatis lumen eduxit. Quid enim ad totius erroris nebulas effugandas dici vel credi manifestius potuit, quam, sicut in uno Christo (0234C)duas credimus esse naturas, Dei scilicet et hominis geminam quoque in ejus verbis vel actis rerum cognoscamus inesse virtutem? Ut ea quidem, quae sublimius loquitur, id est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et caetera his similia, ad deitatis referantur naturam; quae vero humilius, secundum hominem fuisse locutum? De Spiritu quoque sancto competens habita disputatio est: quem Arius a communione naturae Patris et Filii per creaturae confessionem longe secretum atque alienum esse putavit. Sed quod unius sit ejusdemque substantiae hinc praecipue Athanasius demonstravit, dum ea eum loqui atque agere quae non nisi Deo possibile sit operari vel loqui, taliaque de eo referri quae nulli conveniant creaturae, perdocuit. Et ideo a Patris et Filii (0234D)deitatis unitate extraneum vel divisum esse non posse, quem similis atque eadem operum virtus demonstravit aequalem. Qui et revera, detestabili pravitatis errore, Patris et Filii societate alienus putatur, quia parem nominis virtutisque honorem cum eisdem obtinere monstratur. IX. Difficilem quoque illam et (ut Arius autumabat) insolubilem quaestionem, quod tres unus Deus dici, et idem tribus distingui non posse personis intentaverat, ita Athanasius divinae Scripturae auctoritate dissolvit; ut majori sit absolutione veritatis enodata, quam fuerit per syllogismos versutiarum plictiles involuta. Manifestius namque docuit quod (0235A)in Trinitate unus Deus, secundum naturae unionem, non secundum distinctionem personarum. Et idcirco tres unus est Deus, quia trium natura una est. Quia et cum multae animae una anima, et cum omnes homines unus homo dicitur, secundum naturae conditionem, quae omnibus una est, non secundum diversitatem asseritur personarum. Igitur qui natura unus est Deus, idem in personis tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus 195 sanctus. Si itaque horum trium nomen commune requiras, Deus est; in quo uno ac singulari nomine baptismi mysterium celebratur. Baptizate, inquit, gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Juxta quam nominis communionem, et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus dicitur Deus. Et cum unusquisque eorum singulariter (0235B)Deus sit, deos tamen eos pluraliter dicere, naturae unitas non admittit. Quoniam naturae nomen, quod Deus est, non privatum unicuique et peculiare, sed commune est. Et quod commune atque unum est, plura esse non potest. Et ideo Trinitas non pluraliter dii, sed unus dicitur Deus. Ubi vero peculiare aliquid, et quod in aliud non reciprocat, inest, ibi et pluralitas et distinctio haberi potest. Quia ergo Pater proprie dicitur, et Filius proprie nuncupatur, et Spiritus sanctus propria appellatione distinguitur, nec potest Pater Filius, nec Filius Pater, nec Spiritus sanctus aut Filius aut Pater intelligi, rectissime secundum distinctionem personarum tres nominantur, qui tamen secundum naturae unionem numerari non possunt. Et ideo tria sunt nomina in personis, Pater, (0235C)et Filius, et Spiritus sanctus; unum nomen in natura, Deus; et ob hoc tres unus Deus. Ergo nec confusio in tribus, nec diversitas in uno admittitur nomine: ac sic Trinitas unus Deus est secundum naturae unionem; et unus Deus Trinitas est secundum personarum distinctionem. Haec juxta Athanasii sensum verius adhuc et plenius potest quisque disserere; cujus fidei assertio tanta veritatis auctoritate tantaque probabilium rerum astipulatione fulcitur, ut, novo atque inusitato actionis genere, suorum magis adversariorum testimonio comprobetur, et ipsis aliis rationibus constet atque subsistat quibus destrui posse putatur. X. Dixit enim idem Athanasius tres esse personas et unam eorum esse naturam. Quae sententia, (0235D)Sabellii quoque et Arii testimonio comprobatur. Nam usque adeo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unius sunt potestatis, uniusque naturae, ut Sabellius tantam vim conspiciens veritatis, unam et singularem 196 esse personam putaverit. Sed in tantum non est una persona, sed tres distinctae, ut Arius eos inaequales, et natura dicat esse diversos. Ergo inaequalitas Arii distinctionem indicat personarum. Confusio Sabellii naturae apertius unionem ostendit. Rursus dum Photinus ad confirmationem sententiae suae, qua putat Christum purum hominem esse, illa replicat testimonia quae idem Christus humanae conscius naturae aut locutus est, aut peregit; id est, dum Patrem sibi majorem, et non suam, sed ejus dicit se (0236A)facere voluntatem, et caetera his similia, quae disputationis corpore plenius habentur expressa, evidentissime Athanasii comprobat fidem, qua Christum asseruit haec omnia non secundum deitatis, sed secundum humanitatis, quam idem gestabat, naturam fuisse locutum. Sed et eum Arius, ex infirmitate dictorum vel gestorum ejus, creaturam cum vult intelligi (indignum videlicet judicans na uram in eo Dei omnipotentis accipere, quem conspicit tantis necessitatum conditionibus subjacuisse), non solum per haec Athanasii sententiam robustius firmat, qua in Christo secundum dispensationem carnis accipienda esse definivit quaeque viriliter aut locutus est, aut peregit; verum etiam simili cum Photino perfidiae vinculo tenetur astrictus, dum et ipse pari sententia (0236B)Filium Dei creaturam ausus est definire. At quanquam in eo sint dissimiles, quod Arius coelestem creaturam, et meliorem caeteris Filium Dei opinatus sit, Photinus vero terrestrem, uterque tamen eorum creaturae nomine copulatur, dum sive coelestem, sive terrenam dixerint, minime tamen a creaturae confessione discedunt, adimentes utrique Filio id quod de Patre natus est; et hoc solum ipso assertionis genere idonei utrique sunt Athanasio testes. Sed et dum Christum creaturam fatentur, errore consimili reperiuntur aequales. XI. Probabilis igitur, et omni veritatis assertione subnixa, utpote apostolicis traditionibus communita, ex eorum veniens regulis, Athanasii fides apparuit. Evidentius namque nobis secundum normam fidei catholicae (0236C)unum Deum 197 ostendit, non tripartitum, non singularem, non confusum, non divisum, non ex diversitate compositum, non quadam compositione unitum: sed ita Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum propriis exstare atque distingui personis, ut tamen secundum communis naturae unionem unus sit Deus. Illa quoque anilium fabularum figmenta, quibus Arius et Photinus, pariterque Sabellius, dubia vocabulorum nomina Patri et Filio tribuebant, dum unus ipsum sibi Filium effectum, alii eum non tam genuisse quam creasse inanissime jactitabant, veritatis assertione destructa cesserunt. Nam licet per varios eorum incesserint calles, ad unum tamen compitum pervenerunt. Toti enim Patrem non genuisse dixerunt. Siquidem Sabellius et Photinus aperta hoc (0236D)impietate astruere nisi sunt. Arius vero in prima quidem disputationis fronte subtilius eludendum putavit, sed processu certaminis hoc ipsum pertinaci impudentia defensavit, asserens Patrem non ex seipso genuisse, sed extrinsecus Filium creavisse. Ac per hoc secundum istorum nefandos errores frustra dicitur Pater, si non genuit; incassum appellatur Filius, quem genitum non esse haeretica impietas definivit. Sed quod haec commenta fuerint vanissimae superstitionis, apertissima Athanasius veritate perdocuit, ostendens Patrem vere genuisse, et Filium ipsa paterni nominis veritate vere genitum esse. XII. Cessit igitur mendacium veritati, et omnis fucus adulterini dogmatis, integritate fidei manifestata, (0237A)tandem aliquando evanuit: atque tota nebulosae assertionis caligo, quae crasso perfidiae velamine humanas obduxerat mentes, ita nitore fulgentis fidei usque ad purum discussa est, ut ne vestigium quidem sui potuerit erroris relinquere. Unde hortor et simul in commune suadeo, cunctos qui se noverunt Sabellii, Arii et Photini, vel cujuslibet alterius ficti dogmatis erroribus implicatos, si propriae saluti consulunt, si lumini caecitatem non praeferunt, si sibi obesse nolunt quod tam diu a veritatis lumine per palpabiles inanium opinionum tenebras erraverunt, (0238A)si sibi prodesse cupiunt quod Christiani dicuntur, 198 omni verecundiae pudore postposito, relinquentes noxia humani commenta erroris, quibus verum reperisse se fallebantur, et quibus sub praetextu Christiani nominis a Christi confessione procul extorres habebantur, totis viribus, totisque fidei nisibus, ad verum et rectum apostolicae fidei tramitem, cujus Athanasius idoneus et fidelis assertor exstitit, retinendum ocius festinare contendant, ut verae integraeque confessionis praemium indubitata sorte capessant. Amen. (no apparatus)