Dialogus quaestionum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Dialogus quaestionum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AuInAuH.DiaQua 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Dialogus quaestionum

Licet multi et probatissimi viri diverso quidem stilo, sed non diversa fide innumerabilia opuscula ediderint, ita ut difficile sit eorum omnia legere; ea tamen quae leguntur, propter eloquii venustatem et difficillimas quaestionum perplexitates, minime intelliguntur. Revera enim, dum coguntur propter altitudinem Scripturae divinae occultam viam carpere, parvitati nostrae ambiguitatem non minimam reliquerunt. Sunt etiam plane spirituales viri, qui eorum assequuntur eloquium, et penetrant intellectum. Quorum nos dum concupiscentiis satisfacimus, praeclarae eorum scientiae non aequamur, ut eas sicut illi intelligere valeamus. Quapropter quaeso te ut percontanti mihi respondeas, et quae obscuritatem faciunt, elucidare digneris.

QUAESTIO PRIMA.

In primis quaero a te, utrum Deus Trinitas sit; et quibus testimoniis approbes, nosse desidero.

RESP.

Principium Geneseos evidenter ostendit. Ait enim: In principio fecit Deus coelum et terram. Quem alium principium intelligendum putabimus, nisi Filium? Ipse enim de se ipso interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus coelum et terram: Omnia per ipsum facta sunt, sicut evangelista Joannes narrat, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Procul dubio in Dei nomine Pater, in principii nomine Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus coelum et terram; subsecutus adjunxit, Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2): qui tertia est in Trinitate persona. Igitur si Trinitas non esset, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nec baptizato Domino in Jordane a Joanne, vox de coelo diceret, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec Spiritus sanctus in columbae specie descendisse super eum, et mansisse diceretur (Id. III, 17, 16). Miror infelicem Sabellianam haeresim, hoc est, Patripassianorum, quod sic caeci sunt mente, ut tam praeclara, tam aperta testimonia non attendant. Ipsi namque asserunt unam esse personam, id est, ipsum sibi Filium esse qui Pater est, et ipsum Spiritum sanctum. Sed nos caecitatem ipsorum relinquentes, tres personas secundum Scripturas sanctas intelligamus; id est, alium esse Patrem qui genuit, alium Filium qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Igitur Filius Dei natura est Filius, non adoptione. Sic enim scriptum est: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos, aut corporeus esse credendus sit; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem. Igitur, sicut homo hominem, et canis canem gignit: nunquam autem visum est ut homo genuerit canem. Ac per hoc non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso Filium genuit.

QUAEST. II. De personarum distinctione, vel de geniti Filii persona satisfactum mihi esse arbitror: nunc quaero quid credas de Spiritu sancto; utrum et ipse ingenitus sit, an genitus.

RESP.

Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur: si autem genitum, tunc duos filios credere culpabimur. Sed quod certa fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus; sed ab utroque procedens, id est, et a Patre et a Filio. Et ut haec testimoniis approbem, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem venerit, inquit, Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus, post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum santum (Id. XX, 22): item, Ego mittam promissum Patris mei in vos (Luc. XXIV, 49). Unus ergo Spiritus est Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus et Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idem et Filii sit Spiritus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

QUAEST. III. De singulis personis, quod alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; vel quod Filius sit genitus, et Spiritus sanctus procedens, secundum Scripturas sanctas advertimus: nunc vero illud scire cupio, si Deus sit Filius aut Spiritus sanctus, vel utrum una sit substantia vel essentia, quam Graeci ὁμουσίαν vocant.

RESP.

Intento animo adverte: quae te movent libentius demonstrabo. Beatus Paulus apostolus, quod Filius sit Deus, ad Romanos scribens de Israelitis: Quorum patres, inquit, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Et iterum in Evangelio secundum Joannem: Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ordo est verborum: Ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum solum verum Deum. Et rursus alia Scriptura dicit: Ut simus in vero ejus Filio Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et ut aequalitatem suam ostendat, ait ipse Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Unum sunt, scilicet natura, non persona. Et iterum: Propterea, inquit, quaerebant Judaei Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. V, 18). Et rursum beatus apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). Non enim poterat esse rapina, ubi aequalis erat natura; quae non erat usurpata, sed nata. Non rapuit, quia habuit: et multa innumerabilia, quae ad momentum non occurrunt. Spiritum vero sanctum verum Deum Actus Apostolorum apertissime edocent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? et infra, Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3, 4). Et in Evangelio secundum Joannem: Dominus, inquit, Spiritus est (Joan. IV, 24). Paulus apostolus ad Corinthios scribens: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; non tres dii, sed unus Deus est. Nam si Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus plus quam minor, quod haeretica pravitas asserit, jam non erit unus Deus, sed tres dii; quod nefas est credere. Et valde redarguit illos Scriptura divina: Audi, Israel, inquit, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Ac per hoc sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis, si Pater sit sapientia vel Spiritus sanctus; respondemus, Pater sapientia, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: non tres sapientiae, nec tres spiritus, sed una sapientia est et unus spiritus; sicut est una substantia, aut una essentia: quia hoc est illi esse quod sapientem esse vel spiritum esse.

QUAEST. IV. Et si aequales sunt Pater et Filius, quomodo ipse Filius dicit, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI, 38); et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16)?

RESP.

Ista omnia et alia quae a te non sunt dicta, secundum formam servi, quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus homo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muneratus, praeceptumque ei positum esset; si custodisset quae ei Deus praeceperat, morte non corporis, neque animae multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, Dei praecepta contempsit. Et haec causa exstitit ut mortis periculum incurreret, et ab illo uno homine omnis humana natura vitiosa atque peccato abnoxia mortalis existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes homines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 18). Et iterum: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Hic, inquam, homo coelestis est. Coelestem itaque dico, quia non ex humano conceptus est semine, sed de Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut evangelista Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum caro factum est, non in carnem mutatum; ut non desisteret esse quod erat, sed coeperit esse quod non erat. Assumpsit enim carnem, non se convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam rationalem. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et carne et anima vivificaretur. Ergo, ut supra diximus, secundum assumpti hominis formam dictum est, Pater major me est.

QUAEST. V. Video te, dum de uno Filio Dei inquireres, duos introducere voluisse, ut dicas Filium Dei, et filium hominis.

RESP.

Non sunt duo filii, sed unus. Quia ille qui erat Dei Filius, factus est filius hominis in unitate personae. Quia sicut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, unam deitatis, alteram humanitatis, non duas personas. Igitur, si dixerimus duas esse personas, introducemus duos filios; et jam non erit Trinitas, sed quaternitas. Profecto enim per id quod Deus est, aequalis semper Patri, ubique praesens est, et in coelo totus, et in terra totus, et nullo contentus loco. Per id quod homo, et passus, et mortuus, et resurrexit, et ascendit in coelum, sedetque ad dexteram Patris: et sic veniet ad judicandum vivos et mortuos, quemadmodum visus est ire in coelum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.

QUAEST. VI. Si una substantia est Patris et Filii et Spiritus sancti, quomodo Filius sine Patre et Spiritu sancto suscepit carnem?

RESP.

Neque persona Patris, neque Spiritus sancti, sed sola Filii persona suscepit carnem. Et ut hoc intelligas, comparationibus utar, ut ex creatura intelligas Creatorem. Certe in anima est ratio, et cum unum sint, aliud anima agit, aliud ratio. Anima vivimus, ratione sapimus. Ita Pater et Filius et Spiritus sanctus cum sint una substantia, tota Trinitas operata est hominem, quem non tota Trinitas assumpsit, sed sola Filii persona.

QUAEST. VII. Voluntate genuit Pater Filium, an necessitate?

RESP.

Nec voluntate, nec necessitate: quia necessitas in Deo non est: praeire autem voluntas sapientiam non potest, quod est Filius: igitur prius est rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle. Nam quidam nostrum, cum eum interrogasset haereticus, utrum volens, an nolens genuerit Pater Filium; laudabiliter respondisse fertur: Dic, inquit, et tu, haeretice, Deus Pater necessitate est Deus, an voluntate? Quod si dixisset, Necessitate; sequebatur illum grandis absurditas. Si autem, Voluntate; respondebatur illi, Ergo voluntate est Deus, non natura: et ita in laqueum quem volebat ponere, ipse incidit; et videns se convictum, obmutuit.

QUAEST. VIII. Quomodo illud intelligendum est, quod legitur, Sicut Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26)?

RESP.

Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre genitum esse; Patrem vero a nullo genitum esse, a nullo vitam accepisse. Dedit Pater Filio vitam gignendo: non quod prius fuerit Filius sine vita, et postea acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam, et per gratiam Salvatoris recipimus: sed ideo dicitur, Accepit vitam, quia non est a se ipso genitus; non enim existendo dedit, sed gignendo.

QUAEST. IX. Quoniam et ratione et testimoniis persuasisti mihi de subjectione Filii, quod non sit secundum substantiam minor, sed secundum formam servi quam assumpsit; ideo quaero quid de missione Spiritus sancti sentias: numquid et ipse hominem assumpsit, ut missus esse dicatur?

RESP.

Sicut nec secundum substantiam dicitur, seu missus, seu minor Filius; ita nec Spiritus sanctus. Postremo sicut ille propter hominem minor aut missus; ita iste propter columbam vel ignem missus dicitur (Matth. III, 16, et Act. II, 2): scilicet, quia non in ea substantia qua est aequalis Patri, apparuit; sed, ut dictum est, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut sic in aeternum permaneat, sic Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed factae illae visiones de creatura inferiore, ad manifestandum Spiritum sanctum, esse postea destiterunt. Numquam enim illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam.

QUAEST. X. Filius autem Dei quomodo sit de Patre natus, Spiritus vero sanctus ab utroque procedens, declarasti. Ideoque quaero quid distat inter nativitatem Filii, et processionem Spiritus sancti.

RESP.

Filius autem solius est Patris, non Spiritus sanctus; amborum spiritus, id est, Patris et Filii. Quod si Spiritus sanctus filius esse diceretur: nullus autem filius est nisi duorum, patris et matris, quod absit ut inter Deum Patrem et Filium tale aliquid suspicemur: quia nec filius hominis simul ex patre procedit, et ex matre; quia cum procedit ex patre, non tunc procedit ex matre, et cum procedit ex matre in hac luce, non tunc procedit ex patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit.

QUAEST. XI. Quomodo intelligendum est illud quod Joannes evangelista de Spiritu sancto dicit, quod non loquetur a semetipso. Sic enim ait: Non enim loquetur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur (Joan. XVI, 13).

RESP.

Non loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater enim a nullo est natus; Filius a Patre est genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Ideo non loquitur a semetipso; sed quaecumque audit, loquitur. Audire illi esse est; esse autem a se non est, sed a Patre: ideo quaecumque audit, loquitur.

QUAEST. XII. Quid est quod dicit apostolus Paulus ad Romanos scribens: Nam quid oremus, inquit, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27)?

RESP.

Modus iste locutionis frequenter in Scripturis sanctis invenitur, sicut dicit Dominus ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12); hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo nunc cogniti a Deo (Galat. IV, 9). Semper omnia in praesentia Dei sunt; antequam fiant, praesentia sunt; et futura jam facta sunt: quomodo nunc dicimur cogniti a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum? Sic et hic scribitur Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est, gementes nos facere. Infundit enim nobis charitatem in Deum et proximum. Sicut dicitur laetus dies, quod laetos facit: aut tristis, quod tristes facit; aut laeta epistola, quod laetos facit: ita et hic gemere dicitur Spiritus sanctus, eo quod nos gementes facit.

QUAEST. XIII. Cum Judaei signum peterent a Domino Salvatore nostro, respondit illis: Generatio haec adultera siguum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Approba ergo quomodo in inferno fuerit tribus diebus, et tribus noctibus, cum die sexta sabbati quae est parasceve, hora nona emiserit spiritum, et prima sabbati ante lucem quae est Dominica, resurrexerit. Ecce non sunt tres dies pleni, nec tres noctes.

RESP.

Antiqui patres nostri hoc senserunt, ut prima dies quae est parasceve a parte ultima, et ultima quae est Dominica a parte prima, tota cum noctibus suis debeat computari: et ita denominando a parte totum, tres dies fuerunt; ultima pars feriae sextae, totum sabbatum, et prima pars Dominicae cum suis noctibus.

QUAEST. XIV. Cum repromittat Dominus noster Jesus Christus sanctis quod in resurrectione fulgebunt sicut sol (Id. XIII, 43), quare ipse Dominus in resurrectione sua sic non fulsit?

RESP.

Clarificata carne utique resurrexit; sed noluit in ea clarificatione discipulis suis apparere, quia non possent oculis suis talem claritatem perspicere. Si enim antequam moreretur pro nobis et resurgeret, quando transfiguratus est in monte, discipuli sui eum videre non potuerunt, sed prae timore in terram ceciderunt; quanto magis, clarificata carne Domini, eam videre non potuerunt?

QUAEST. XV. Marcus evangelista narrat Dominum hora tertia crucifixum (Marc. XV, 25), Joannes autem sexta (Joan. XIX, 14-18); cui potius credendum est ex his duobus?

RESP.

Et ille verum dixit, et ille similiter. Nam hora tertia clamaverunt Pilato Judaei: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII, 21). Milites autem hora sexta crucifixerunt eum. Igitur quod illi lingua, hoc isti manibus effecerunt. Ne autem viderentur Judaei non crucifixisse Dominum, ideo evangelista posuit hora tertia crucifixum Dominum, quia non tantum illi crucifixerunt qui ministerium impleverunt, sed et illi qui clamaverunt. In eis enim completum est quod ait Psalmographus: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5). Vides qualem gladium habuerunt, unde hora tertia Dominum occiderunt.

QUAEST. XVI. Cum Deus omnia bona creaverit, nihilque sit quod non ab illo conditum sit, unde malum?

RESP.

Malum natura non est; sed privatio boni hoc nomen accepit. Denique bonum potest esse sine malo, sed malum non potest esse sine bono, nec potest esse malum ubi non fuerit bonum. Ac per hoc dicimus et angelum bonum et angelum malum, et hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Ideoque quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando dicimus malum, non naturam, sed vitium, quod est bonae naturae contrarium, reprehendimus.

QUAEST. XVII. Omnes Angeli aequales an inaequales creati sunt? Et si aequales, cur non omnes firmi et stabiles fuerunt? Si vero inaequales, quo merito alii praescientiae suae stabilitatem accipere meruerunt, et alii futurum suae ruinae casum minime praevidere potuerunt?

RESP.

Omnes quidem Angeli aequales creati sunt; sed cadentibus illis per superbiam, caeteri Domino pia obedientia cohaeserunt, accipientes certam scientiam suae stabilitatis, quam illi nunquam habuerunt. Et sic sunt gratia Dei in omnibus circumdati, ut nunquam possint cadere a beata vita, qua fruuntur Domino cohaerentes.

QUAEST. XVIII. Quomodo intelligendum est quod dicit Deus in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)?

RESP.

In mente est ratio et intelligentia. Ipsa itaque mens quando cogitat ea quae sunt aeterna, tunc vere imago Dei dicenda est. Et cogitando aeterna, vir est: sicut ait Paulus apostolus, Vir non debet velare caput suum, cum sit imago gloriae Dei (I Cor. XI, 7). Quantoque se magis extenderit in id quod aeternum est, tanto magis inde formatur ad imaginem Dei: et ideo non est cohibenda, ut inde se contineat ac temperet. Quando vero ea agit et cogitat quae sunt temporalia, mulier appellatur: tunc non est dicenda imago Dei, et propterea debet velare caput suum, ne nimia sit ejus ad inferiora progressio, et cum licita agit, illicita concupiscat.

QUAEST. XIX. Primus homo mortalis factus est, an immortalis?

RESP.

Et mortalis secundum aliam, et immortalis secundum aliam causam. Tale itaque corpus habebat primus homo, quale et nos, sed sine peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; sed utique promeruit post praevaricationem. Igitur animale corpus habuit Adam; sed ut non senesceret nec deficeret per illius ligni virtutem, qua sustentabatur, quod in paradiso vitae nomen acceperat. Quapropter si Dei praecepta servasset, obedientiae merito in illud corpus spirituale, quale sanctis in resurrectione promittitur, esset postmodum commutandum. Ac per hoc poterat non mori, si Dei praeceptis pia obedientia cohaesisset. Non enim et sic factus fuerat, ut non posset mori, sicut caeterae naturae quae omnino mori non possunt: sed ita ut obedientia immortalem, inobedientia mortalem faceret.

QUAEST. XX. Quid est quod dicit apostolus Paulus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt?

RESP.

Ex hoc testimonio multi minus intelligentes, ac per hoc haeretice asserunt hominem non posse in eadem, qua defunctus est, carne resurgere; sed tollentes veram carnem, nescio quale corpus aerium quod nunquam habuit, homini post resurrectionem attribuunt. Quod valde absurdum considerantibus ipsam sententiam, approbatur. Caro et sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt. Et idem apostolus Paulus exponens quodam modo, subsecutus, adjunxit: Neque corruptio incorruptionem possidebit. Quibus scribebat Apostolus? Nempe his qui dicebant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Id. XV, 50, 32). Hos redarguit beatus Paulus apostolus, dicens, carnem et sanguinem, hoc est opera carnis et sanguinis, non posse adipisci regnum Dei. Nam si propria hic substantia carnis accipienda est, quid dicent de his quibus scribit idem apostolus, Vos autem in carne non estis, sed in spiritu? Numquidnam Romani carnem non habebant, quibus Apostolus scribebat? Sed, in carne, inquit, non estis; id est, non estis carnales, non facitis opera carnis, quae inimica sunt Deo, quae legi Dei non subjiciuntur. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 9, 8). Ecce qualis caro regnum Dei non possidebit. Nam quod homo in eadem qua moritur carne resurgat, Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam dubitantibus discipulis, et putantibus se spiritum videre, respondit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Ac per hoc credimus hominem non tantum cum carne et ossibus, sed etiam cum sanguine, vel quidquid ad naturam ejus pertinet resurgere; sed sine ulla corruptione erit illi semper aeterna vita et aeterna felicitas, contemplando Trinitatem Deum. Igitur sicut justi cum sua carne ad aeternam felicitatem, ita impii ad aeternam resurgent miseriam.

QUAEST. XXI. Genesis principium est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Angeli postmodum facti sunt, an non? Si enim ante Angeli facti sunt, non primo omnium fecit Deus coelum et terram.

RESP.

Quando facta sunt simul sidera, ait Scriptura, laudaverunt me omnes Angeli mei voce magna (Job XXXVIII, 7, sec. LXX). Quarto enim die facta sunt sidera, et jam Angeli erant. Neque enim die tertio, neque secundo facti sunt. In his enim apparet quae facta sunt. Tertio enim die arida, scilicet terra ab aquis discreta est. Secundo enim factum est firmamentum, ubi sol et luna discurrunt et sidera. Porro primus dies ipse est angelica natura, quae primo coeli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur primo die spiritualem factam, id est, angelicam naturam, et sic hoc coelum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio fecit Deus coelum et terram; non est primo omnium, sicut ais: sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritualem corporalemque creaturam, quae et coeli et terrae nomine appellata est. Nam quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Primo igitur voluit coelum et terram velut quamdam spiritualem corporalemque materiam dicere, et sic quemadmodum singillatim facta sunt, ordine texere. Quod enim dixit coelum, hoc mihi videtur dixisse aquarum abyssum tenebrosam, atque quodam modo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, et fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deo. Neque ita dicimus, ut ista materies praecedat formam suam, sicut praecedit lignum arcam; sed sicut praecedit vox verbum: non enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux non est ista quae quarta die facta est; sed spiritualis, id est, angelica natura.

QUAEST. XXII. Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2): localiter ferebatur, sicut sol et luna et alia sidera, an aliter?

RESP.

Spiritus sanctus Deus est. Quare non continetur loco aut distenditur, neque temporum motionibus subjacet, sed est ubique praesens totus. Cum modo sane nominavit creaturam, cui superferri diceretur Spiritus sanctus, non localiter, sed potentialiter dicitur. Non ex indigentia Deus fecit opera sua, sed ex beneficentia; neque horum indiget quae fecit. Indigus quippe atque egenus amor, subjacet rebus quas diligit. Ideo dictum est superferri creaturae Spiritum sanctum, quia non ex indigentia operatus est ipsam creaturam.

QUAEST. XXIII. Dixit Deus, Fiat lux (Ibid., 3)! In die dixit, an ante omnem diem? Si in die dixit, temporaliter dixit: si temporaliter dixit, per aliquam creaturam dixit. Igitur non est prima creatura lux.

RESP.

Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; quia ante omnem profecto creaturam Verbum suum genuit, et per Verbum omnem creaturam creavit. Dictio itaque Dei, Verbum Dei est. Sed divina Scriptura parvulis congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum spiritualem capiant, voluit semper per omnem creaturae formationem dictionem Dei nuncupare. Ut, verbi gratia, si requiras, Quomodo facta est lux? audias, In Verbo Dei erat, ut fieret. Quomodo factum coelum? In Verbo Dei erat, ut fieret. Et caetera per ordinem si requiras quomodo facta sint, in Verbo Dei erant, ut fierent. Hoc est enim: Dixit Deus, Fiat lux. Neque enim corporalibus modis loquitur divina natura; nec quoties dicitur, Dixit, toties verba formavit. Unum enim Verbum genuit coaeternum et consubstantiale sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter dixit.

QUAEST. XXIV. Si subito Deus vidit lucem, quod esset bona (Gen. I, 4), an ante nescivit, et visio ei contulit scientiam?

RESP.

Omne opus praecedit voluntas nostra, dum cogitamus quid operari debeamus. Nemo enim ignorans aliquid facit, dum cogitat qualiter fiant quae facienda cogitando disposuit. Et cum hoc in hominem cadere non possit, ut aliquid ignorans faciat; quanto magis in Deum, qui omnia aeterno et stabili suo consilio, quae voluit, fecit, nec aliter facta et aliter facienda esse vidit? Eo itaque modo vidit facta, quo viderat facienda.

QUAEST. XXV. Et divisit, inquit Scriptura, lucem a tenebris (Ibid.). Omne enim quod dividitur, etiam esse potest. Sicut ergo essentia lucis, ita est et essentia tenebrarum. Et cur non dixit Scriptura, Vidit Deus tenebras quod essent bonae, sicut de luce dictum est?

RESP.

Deus bona et incommutabili voluntate creavit omnes Angelos bonos. Et quia ex his quosdam per superbiam praesciebat casuros per incommutabilitatem praescientiae suae, divisit inter bonos et malos. Malos igitur appellans tenebras, bonos appellans lucem: de bonis dicens, Vidit Deus quia boni sunt; de malis nullatenus hoc dixit, ne peccata, quae sunt tenebrae, approbare videretur.

QUAEST. XXVI. Primum diem spiritualem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane (Ibid., 5) ?

RESP.

Omnis creatura antequam tempore suo fieret, in ipso Dei Verbo prius erat ab Angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane: quia plus videtur ipsa creatura in Deo, quam in se ipsa videatur. Creatura plus scilicet videtur in arte qua facta est, quam ipsa in se ipsa quae facta est. Propterea enim ait evangelista Joannes, Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Omnia ergo quae facta sunt, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in se ipsis vita non sunt. Coelum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Deo vita sunt. Vivunt igitur in Deo sine initio, atque incommutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus videntur ab Angelis sanctis in Verbo Dei ubi sunt vita, quam in se ipsis; quia scientia Angelorum in comparatione Dei quodam modo vesperascit. Sic ergo in cognitione spirituum, dies primus; in cognitione firmamenti, secundus; in cognitione discretionis terrae ac maris, tertius; in cognitione solis ac lunae et stellarum, quartus; in cognitione reptilium et volatilium, quintus; in cognitione jumentorum et ferarum vel hominis, sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus naturam spiritualium creaturarum, id est, angelicarum, sexies facta cognitio, sex dies fecit, propter senarii numeri perfectionem. Sed de numeri senarii perfectione aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam. Libens adesto, et te totum ad audiendum praepara. Unum in numeris dividi non potest: ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo duo dividi possunt: sed pars eorum unum est. Igitur divisio duorum in bis unum est: divisio trium in ter unum est. Quid autem aliud hic numerus ostendit, nisi Trinitatem quae Deus est? quae quamvis tres sint personae, unum creduntur in unitate naturae. Quaternarius duas partes habet: nam quarta ejus, unum; media ejus, duo. Unum videlicet et duo tria sunt. Ecce partes suas; nec ultra excrescit, nec completur; et ideo imperfectus est numerus. Quinarius non habet nisi unum, quod est quinta ejus. Senarius ergo numerus perfectus est, quia partibus suis completur: habet enim unum, quod est sexta pars ejus; duo, quae sunt tertia; tria, quae sunt media. Unum ergo, duo, et tria, sex faciunt. Ideoque propter hujus numeri perfectionem, sex diebus operatus est Deus omnem creaturam. Tres ergo hae partes senarii numeri demonstrant nobis Trinitatem Deum, in trinitate numeri, mensurae, et ponderis, fecisse omnem creaturam. Plurimum valere senarii numeri perfectionem, in Scripturis sanctis frequenter reperimus, praesertim in morte Domini simpla, et in resurrectione ejus simpla, et in morte nostra dupla, et in resurrectione nostra dupla. Mors itaque Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in carne sola. Mors vero nostra non in carne solum, sed et in anima: in anima propter peccatum, in carne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non habuit, in anima non est mortuus, nisi tantum in carne; et hoc propter similitudinem carnis peccati, quam de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors profuit duplae nostrae, et simpla ejus resurrectio duplae nostrae resurrectioni profuit. Est etenim mors carnis ejus et resurrectio ejus, mors carnis nostrae et resurrectio ejus, et mors animae nostrae et resurrectio ejus. Mors autem carnis ejus et resurrectio ejus, duas mortes nostras et duas resurrectiones nostras significat. Unde si addas ad unam mortem Domini et unam resurrectionem ejus, quae duo faciunt, quatuor, hoc est, duas mortes et duas resurrectiones nostras, sex fiunt. Ideoque simplum Domini bis, et duplum nostrum bis, tria bis sunt; et tria bis secundum quod supra diximus, partes sunt unde senarius numerus est. Nam et triginta sex horae quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congruunt. Duodecim ergo horae fuerunt diurnae, et viginti quatuor nocturnae. Item viginti quatuor ad duplam mortem nostram concinunt, et illae duodecim horae ad mortem Domini simplam. Revera enim et nativitas ejus senarium numerum habet. Quadraginta enim et sex annis aedificatum esse templum asserunt Judaei in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini (Joan. II, 20, 21). Quadraginta et sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginta et sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde in diem parturitionis augmentari. Quadragies sexies quippe seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui faciunt menses novem et dies sex. Computa ergo ab octavo calendas aprilis quando passus est Dominus (nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus), usque in diem octavum calendas januarii, et reperies dies ducentos septuaginta sex, qui constant per senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quam decem et octo annis curvaverat satanas, quam sanavit Dominus, dicemus (Luc. XIII, 11-13)? quia et ipsi anni senarium numerum habent. Ter enim seni octodecim sunt. Illa itaque mulier intelligitur figurare genus humanum, quod sexta aetate saeculi a captivitate diaboli Redemptor noster Dominus Jesus liberavit. Prima aetas est ab Adam usque ad Noe. Secunda aetas est a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Sexta quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium. Sexta igitur aetate saeculi reformatur genus humanum ad imaginem Dei. Profecto enim anni decem et octo, non solum sex aetates, sed etiam tria tempora evidenter demonstrant: unum scilicet ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Igitur et ipse annus senario numero continetur. Habet enim dies trecentos sexaginta quinque. Sexies autem sexageni, sunt trecenti sexaginta. Remanent profecto dies quinque et quadrans. Quinque autem dies sexies, sunt mensis. Tamen etiamsi illum quadrantem pro die ponas, a parte totum, sex faciunt. Ecce quantum me Dominus adjuvit, de senarii numeri perfectione, etsi non quantum volui, tamen quantum potui, reddidi rationem.

QUAEST. XXVII. Ordo elementorum et pondus non sinit ut sit aquarum substantia supra coelos. Aqua enim cedit terrae, et aer cedit aquae, et ignis cedit aeri. Nullo modo enim potest fieri ut secundum elementum, quod est aqua, sit supra quartum, quod est ignis. Et quomodo dictum est, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gen. I, 6) ?

RESP.

Quomodo et qualeslibet sint aquae illae quas Scriptura docet supra coelos esse, eas esse ibidem minime dubitemus. Sicut enim nubes istae quae utique aquae sunt, feruntur supra aera, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror, ut aquae tenues atque subtiles ferantur supra coelum. Nam ex hoc pondere elementorum multi philosophi resurrectionem carnis illudentes non posse fieri, inquiunt, ut homo qui utique ex terra factus est, sit in coelo. Sed hos veritas convincit, quae facit multa animalia terrena in aere volitare, et aquam esse supra aerem, et ignem quod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quae haec facere approbatur, facit ut et homo et aqua sint supra coelum.

QUAEST. XXVIII. Nonne totam terram aqua tegebat? Et quomodo Scriptura dicit, Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida (Ibid., 9) ?

RESP.

Totam terram aqua tegebat sicut rarissima nebula, quae postea in unum redacta atque collecta est, ut posset etiam terrae species apparere. Quamvis terra longe lateque subsidens, potuit concavas partes praebere, quae confluentes aquas susciperent, ut arida appareret.

QUAEST. XXIX. Cum Deus omnia bona creaverit, dicente Scriptura, Et ecce omnia quae fecit Deus, bona valde (Ibid., 31); cur rursus Dominus in Evangelio dicit, Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18)?

RESP.

Quod homo sit bonus, idem ipse Dominus in Evangelio dicit: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35). Sed ut hoc diceret, Nemo bonus, nisi solus Deus; illi scilicet respondebat qui vitam aeternam ab eo quaerebat, illi qui tantum hominem arbitrabatur, dicens, Magister bone. Ideoque sic respondit, dicens, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus: id est, Forma ista assumpta, quam cernis, quam videbunt boni et mali, pii et impii, non erit eis in bonum qui mala agunt. Ergo non me dicas secundum hanc formam bonum, quam videbunt illi qui pupugerunt. Est alia forma, quam non videbunt impii, quam non videbunt nisi justi; secundum hanc formam bonus sum eis qui digni fuerint me videre.

QUAEST. XXX. Fons, inquit sancta Scriptura, ascendebat de terra, irrigans universam faciem terrae (Gen. II, 6). Si universam terram irrigabat, ergo et montes irrigabat; quia et montes utique terra sunt. Si vero et montes irrigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam virentem et facientem semen? aut quomodo habitabat homo in terra, si universam terram aqua tegebat?

RESP.

Fons ibi ponitur singularis pro plurali numero. Hoc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequenter reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eos muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVII, 45): cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. CIV, 34): non ait, locustae; sed, locusta. En habes singularem numerum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum, « Uterumque armato milite complent » (Virgil., Aeneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter unitatem naturae dictum est unus fons; ut omnes intelligamus qui sunt in terra: quia quodam modo omnes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terrae, non totam terram rigabat, sed partem. A toto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus est, Christus resurrexit: cum non mortuus fuerit, neque resurrexerit nisi secundum carnem.

QUAEST. XXXI. Tulit ergo Dominus Deus hominem, ait Scriptura, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. II, 15). Quid, rogo, operaretur et custodiret; paradisum, an aliud?

RESP.

Ista sententia duplicem intelligentiam parit. Sive enim operaretur homo paradisum, id est in paradiso aliquid operaretur, non necessitate victus, sed ad delectationem operabatur: adhuc enim non peccaverat, nec ei terra spinas et tribulos germinaverat, ut in sudore faciei suae ederet panem suum. Hoc nempe meruit post peccatum. Ante peccatum igitur non indigentia, non necessitate, sed sola, ut diximus, voluptate operabatur paradisum per agriculturam, et custodiebat per disciplinam. Non contra bestias neque contra animalia aliqua paradisum custodiebat, sed sibi, scilicet ne amitteret peccando, quem custodire poterat obediendo. Sive ipsum hominem posuit Deus in paradiso ut operaretur et custodiret: operaretur scilicet ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset. Quodlibet horum dicatur, sive homo paradisum operaretur per agriculturam, et custodiret per disciplinam; sive ipsum hominem Deus operaretur ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset: quodvis horum intelligas, rationi uterque intellectus congruit.

QUAEST. XXXII. Cum Deus minetur hominimortem die quo cibum vetitum tetigerit, cur eo die mortuus non fuit? Sic enim Scriptura dicit, In qua cumque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II, 17)?

RESP.

Quatuor esse mortes Scriptura sancta evidenter ostendit. Prima mors est animae, quae suum deserit Creatorem: cum enim deserit, peccat. Sine, inquit Dominus in Evangelio, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Ecce habes mortuos secundum animam, scilicet sepelientes mortuos; et quos sepeliunt, secundum carnem mortuos. Haec itaque sententia duas mortes manifestissime docet, unam animarum, alteram corporum. Tertia autem solius est animae, quam, dum ex hoc corpore exierit, patitur; secundum illud quod in Evangelio de divite legimus, Pater Abraham, inquit dives, mitte Lazarum, ut digito suo refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quarta est mors, cum anima receperit corpus, ut in ignem mittatur aeternum; secundum illud quod Dominus in Evangelio de futuro judicio ait, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Die itaque quo peccavit Adam, in anima mortuus est. Sicut enim corpus vivit ex anima, ita anima ut beatius vivat, vivit ex Deo. Ergo deserta anima Adae a Deo, jure dicitur mortua prima morte, ex qua tres postea secutae sunt mortes. Ut enim hae subsequerentur, primo praecessit desertio Dei, secundum quod eo die quo peccavit Adam mortuus est.

QUAEST. XXXIII. Quomodo poterat timere mortem Adam, quam nullatenus sciebat?

RESP.

Sicut enim nos scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus, nec vidimus; ita ille sciebat mortem. Scimus quoque quod exiens anima a corpore faciat mortem, et dum reversa fuerit ad corpus suum, faciet resurrectionem. Ecce scimus resurrectionem, quam nunquam experti sumus. Sic et ille sciebat utique mortem, non adhuc per experientiam, sed per scientiam. Sciebat quippe quid esset vivere, et per privationem vitae sciebat utique mortem. Sicut sciuntur tenebrae per privationem lucis, et sicut scitur silentium per privationem vocis, et sicut scitur vacuum per privationem corporis; ita sciebat mortem per privationem vitae.

QUAEST. XXXIV. Adduxit Dominus cuncta ad Adam animalia et volatilia, vidensque ea, nomina imposuit (Gen. II, 19). Et de muliere paulo post dicitur: Videns ergo mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, etc. Ecce manifestissime Scriptura ostendit amborum oculos apertos fuisse. Nec enim fas est dicere primos homines caecos factos. Et cur post paululum post ligni vetiti tactum, eadem Scriptura dicit: Aperti sunt oculi amborum (Id. III, 6, 7)? Nisi enim oculos haberent apertos, nec ille animalibus nomina imponeret, nec illa videret ligni pulchritudinem.

RESP.

Hoc quippe verum est, quia apertos oculos habebant; et tamen nisi ad aliquid clausi essent, nullatenus Scriptura diceret: Aperti sunt oculi amborum. Aperti sunt, scilicet, non ob aliud nisi ad invicem concupiscendum, ut esset lex in membris repugnans legi mentis (Rom. VII, 23): ut etiam in ipsis membris esset non voluntarius motus, justa scilicet Dei vindicta, ut homo qui noluit esse subjectus Deo, non haberet subditum corpus. Ergo in eo aperti sunt oculi amborum, ut moverentur concupiscentialiter membra.

QUAEST. XXXV. Cum audissent vocem Adam et Eva, ait Scriptura, Domini Dei deambulantis in paradiso, absconderunt se (Gen. III, 8): rogo, quae est ista deambulatio?

RESP.

Absit ut Deus, qui est Trinitas, ex hoc quod ejus dicitur deambulatio, corporeus aut localis esse credatur. Omne siquidem corpus locale est, et omne locale utique corpus est. Deus vero incorporea res est, nec temporaliter movetur, nec loco continetur, neque de loco ad locum transfertur. Ejus namque deambulatio intelligenda est per aliquam creaturam facta, quam creaturam hominem fuisse ex ipsius circumstantia Scripturae intellectum a majoribus recolo.

QUAEST. XXXVI. Cum Deus unus sit, dicente Scriptura, Audi Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4); quomodo ipse dixit, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (Gen. III, 22)? Nobis enim pluralitatem insinuat.

RESP.

Deus quamvis unus sit, tamen Trinitas est; Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. Unus ex nobis dictum est, non propter pluralitatem deorum, sed propter pluralitatem personarum.

QUAEST. XXXVII. Multa utique videmus animalia ex corruptione corporum, maxime mortuorum nasci: numquid tunc creata sunt, quando ipsa corpora?

RESP.

Absit ut tunc creata dicantur, quando ipsa corpora: sed corporibus insita sunt quodam modo, quae sunt suo tempore exortura. Sicut enim semen cujuslibet arboris habet quamdam vim, ut cum obrutum fuerit in terra oriatur, et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata dilatetur, et frondibus; deinde floribus decorata fructificet: ita est et in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante providentia Dei, aliqua genera animalium oriantur.

QUAEST. XXXVIII. Cum Deus dixerit, Germinet terra herbam virentem, et afferentem semen et ligna fructifera (Id. I, 11); ligna infructuosa, vel spinas vel tribulos quando fecit?

RESP.

Simul omnia Deus fecit, dicente Scriptura, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1). Nullatenus igitur dicenda sunt infructuosa ligna, quae aliquo modo hominibus afferunt adjumenta: quia et revera, si non invenimus in eis aliquid ad edendum invenimus certe ad medicamentum, invenimus ad adjutorium. Nam quantae utilitates inveniantur in eis, tu ipse considera. Proinde quia a fruendo dicitur fructus, et ab omni ligno possumus habere aliquod adjutorium, jure nullum lignum dicimus infructuosum. Spinae autem et tribuli quamvis post peccatum homini nascantur ad laborem dicente Scriptura, Terra spinas et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18); tamen non est dicendum tunc ea oriri ex terra; quia jam erant utique ad pastus pecorum vel volatilium facta, non ad augendam hominis poenam producta.

QUAEST. XXXIX. Si omnia in numero, et mensura, et pondere Deus disposuit, sicut sancta Scriptura testatur (Sap. XI, 21): ipsum numerum, et mensuram, et pondus ubi disposuit?

RESP.

Numerus et mensura et pondus ipse Deus est. Ipse est numerus sine numero, a quo est omnis numerus. Ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura. Ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus. Omnia ergo in numero, et mensura, et pondere disposuit, tanquam si diceret, Omnia in se disposuit. Non enim creaturam eam extra se, aut alicubi vidit, ut, sicut homines, memoria retineat quae faceret. Omnis igitur causa creaturae, voluntas est Creatoris. Hoc ibi est voluntas, quod natura. Sic tamen aeterna est illi natura, sic est aeterna voluntas. Non enim accidit Deo nova aliqua cogitatio ad formandas creaturas. Proinde omnia in se Trinitas. Deus disposuit, quia in se cuncta habuit quae fecit. Intelligitur et aliter: omnia in numero, et mensura, et pondere disposuit; id est, omnia quae fecit, numerum, et mensuram, et pondus habent.

QUAEST. XL. Numquidnam sic adduxit Deus ad Adam cuncta animantia terrae, et universa volatilia coeli (Gen. II, 19), quomodo adducunt aucupantes vel venantes ad retia? An forsitan vox de nube facta est jussionis, quam intelligerent tanquam rationales animae, et ea audita illi omnes obedirent?

RESP.

Non hoc acceperunt animantia vel volatilia coeli, ut sint rationis capacia, per quam obedire possint Creatori suo: in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus. Movet itaque se ipsum sine tempore et loco, movet creatum spiritum sine loco temporaliter, movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Praecedit igitur substantia quae temporaliter tantum movetur, illam quae temporaliter et localiter movetur. Praecedit itaque substantia quae nec temporaliter nec localiter movetur, illam quae tantum temporaliter movetur. Ipse spiritus conditus movet se ipsum per tempus sine loco, movet corpus per tempus et locum. Spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, sive irrationalis, qui est in brutis, etiam ejus jussis movetur. Sed rationalis habet intelligentiam, per quam judicare possit utrum jussis consentiat, aut non consentiat. Animalia vero reptilia ac volatilia non acceperunt hoc judicium; pro suo tamen genere atque natura jussu aliquo acta propelluntur. Unde angelica natura jussa Dei perficiens, movet jussis omne genus animantium, docens id quod nescit. Si etenim homines possunt nonnulla animalium genera mansueta facere, ita ut quasdam voluntates hominum facere videantur, quanto magis hoc Angeli possunt?

QUAEST. XLI. Quae causa fecit ut Deus quem astruis movere, non moveatur in tempore; aut spiritus creatus qui movetur in tempore, non moveatur et loco?

RESP.

Deus qui instituit tempora, et est ante tempora, nihil in eo est praeteritum et futurum, nullum consilium novum, nullaque nova cogitatio: quia scilicet si nova, et accidens. Si vero aliquid accidit Deo, jam non immutabilis. Igitur immutabilis Deus est: nihil illi accidit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium; ideo non movetur in tempore. Igitur immutabilis Deus est. Spiritus vero conditus, sicut est Angelorum, quanquam sine tempore contemplentur Dei aeternitatem, veritatem, charitatem; tamen quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tempore. Corpora vero sua in loco movent, dum descendunt de coelo, et ascendunt in coelum. Spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo praeterita, futura exspectando, aliquid novi discendo. Neque enim, cum recordor aliquam lectionem aut aliquam civitatem, sicut motus est spiritus meus cogitando, ut haec recordaretur ex tempore, ita motus est et loco. Quod si loco moveretur, aut in coelo aut in terra moveretur; quia sine coelo et terra nullus est locus. Ubi enim fuit ipse spiritus, in coelo, an in terra, ut videret ipsam lectionem vel ipsam civitatem? Ergo si in nullo loco vidit ut recordaretur, in se ipso vidit. Et quia initium habet cogitatio, et omne quod initium habet, et tempus habet; igitur secundum supra dictam rationem, spiritus creatus per tempus moveri potest, non per locum: Spiritus creator, sine tempore et loco: corpus autem, et loco et tempore.

QUAEST. XLII. Cum requies non sit nisi post laborem, cur Deus requiescere dicitur? An et ipse opere fatigatus est, ut requiescere dicatur?

RESP.

Non in aliqua creatura tanquam ejus bono indigens requievit Deus, sed in se ipso. Denique non in aliquo dierum, sed post sexti diei opera requiescere legitur. Unde liquido apparet, nullam creaturam Deum per indigentiam, sed sola bonitate fecisse. Quod si in aliqua creatura requiesceret, aliquam creaturam indigens fecisset. Ergo quia nullam creaturam per indigentiam fecit, proinde in nulla creatura requievit. Nam quod dicit Scriptura, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit (Gen. II, 2); hoc intelligi posse arbitror, quod non in ipso die, tanquam ejus bono indigens, quo sit beatior, requieverit; sed ipsum diem septimum, id est, angelicam naturam adduxisse ad requiem suam: ut viderent scilicet in Deo sicut omnem formandam creaturam, ita et illum viderent quod nullam creaturam per indigentiam, sed sola bonitate fecisset. Hoc enim arbitror posse intelligi requiem Dei. Intelligitur et aliter requies Dei, id est, cum nos post bona opera requiescere facit; secundum illum modum quo dixit Deus ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Id. XXII, 12); quod intelligitur, cognoscere feci: ita et hic intelligitur requiescere Deus, cum sanctis suis requiem praestat. Item aliter requiescere dicitur Deus a condendis novis creaturis; quia post editionem sex dierum operum, nullam deinceps condidit creaturam. Nam quod ait, Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17); non novam creaturam condendo intelligitur, sed quam condidit administrando.

QUAEST. XLIII. Quomodo loqui serpens poterat in paradiso (Gen. III, 1), cum aliquod appareat irrationale esse animal?

RESP.

Serpens per se loqui non poterat, quia non hoc a Creatore acceperat. Assumpsit enim in ministerium illum diabolus, utens eo velut organo, per quod articulatum sonum emitteret. Per illum nempe verba faciebat, et tamen hoc etiam ille nesciebat. Natura ergo rationis expers subditur rationali naturae; sed tamen non tantum, quantum vult, ex ea vel in ea facit, sed quantum a Creatore acceperit.

QUAEST. XLIV. Et si non intelligunt serpentes, quomodo audiunt verba Marsorum, ut ad incantationem eorum exeant de spoluncis suis?

RESP.

Licet intellectum non habeant, tamen sensu corporis nullatenus carent. Habent enim et visum, et auditum, et odoratum, et gustum, et tactum. Et ideo quamvis audiant verba Marsorum, nequaquam tamen intelligunt. Non enim obediunt intelligendo, sed ut de antris ad verba Marsorum exeant, permittente Deo coguntur a diabolo. Unde datur testimonium de illo primo facto, quod primum hominem diabolus per serpentem decepit in paradiso.

QUAEST. XLV. Numquid quia opus erat Adae ut ei conjux fieret, aliter non poterat fieri, nisi ut dormienti costa detraheretur, ex qua conjux aedificaretur (Id. II, 20-22)?

RESP.

Poterat Deus etiam aliter facere, sed ideo congruentius judicavit ut sic faceret, unde aliquid significaretur. Sicut enim dormienti Adae costa detrahitur ut conjux efficiatur, ita et Christo morienti de latere sanguis effunditur, ut Ecclesia construatur. Communicando nempe corpori et sanguini Christi, efficitur Ecclesia Christi conjux.

QUAEST. XLVI. Quomodo intelligendum est quod dicit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ?

RESP.

Beatus apostolus Paulus hoc capitulum sibi ponens exposuit, dicens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32). Sed quomodo Christus reliquerit Patrem, cum una substantia sit cum Patre? Aut ubi esse poterit Pater sine Filio, cum de ipso Filio qui est sapientia, dicatur quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Ergo si ibi est Filius ubi et Pater, non potest esse Pater sine Filio, nec Filius sine Patre: quia scilicet sicut inseparabiles sunt in natura, ita et inseparabiles in personis. Sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29). Quomodo ergo dereliquit Patrem ut adhaereret uxori suae, id est, Ecclesiae suae, nisi illo modo quo Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7)? Ipsa ergo formae servilis acceptio est exinanitio, et ipsa exinanitio quanquam non sit divinitatis abolitio aut naturae amissio, tamen propter formam servi in qua dignoscitur apparuisse, jure dicit Apostolus Patrem reliquisse. Reliquit et matrem, scilicet Synagogam, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem; et adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae sanctae, ut per pacem Novi Testamenti essent duo in carne una.

QUAEST. XLVII. Cur Cain ex terrae fructibus munera reprobantur, et Abel de adipibus gregis sui munera suscipiuntur (Gen. IV, 3-5)?

RESP.

Cain typum gerebat Judaeorum, qui illa corporalia sacramenta secundum Vetus Testamentum exercebant. Horum enim sacrificia superveniente Testamenti Novi fide, contempta et evacuata sunt; et Christianorum sacrificia, quae ex innocentia Christi innocentis agni constant, laudantur, quae significabant ipsius Abel ex ovibus munera. Munera igitur Cain non accipiuntur. Unde etiam dicitur in Psalmo: Oblationes et holocausta noluisti, etc. (Psal. XXXIX, 7).

QUAEST. XLVIII. Quid significat quod Cain fratrem suum Abel in agro interfecit (Gen. IV, 8)?

RESP.

Jam superius diximus Cain significare Judaeos, qui Christum occiderunt. Occiditur itaque Abel minor natu; occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Judaeorum majore natu: ille in agro, iste in Calvariae loco.

QUAEST. XLIX. Quomodo intelligendum est quod sanguis Abel legitur de terra ad Deum clamasse (Ibid., 10)?

RESP.

Sanguis Abel significat sanguinem Christi, quo universa Ecclesia accepto dicit, Amen. Nam qualem clamorem faciat universa Ecclesia dum potatur sanguine Christi et dicit, Amen, tu ipse si potes, considera. Judaei ergo qui intelliguntur in persona Cain, quoniam non credentes in Christo, non potantur sanguine Christi, maledicti sunt super terram. Super illam scilicet terram, quae aperuit os suum per confessionem, et bibit sanguinem fratris sui, id est Christi sui. Quem quia Judaei non bibunt, ideo maledicti sunt.

QUAEST. L. Quid significat quod Enoch septimus ab Adam cum Deo ambulavit, et non apparuit (Id. V, 24)?

RESP.

Enoch septimus ab Adam transfertur ad Deum, et septimo requies promittitur sanctis; quia in sexta aetate saeculi reformantur in agnitionem Dei, ut transferantur ad requiem.

QUAEST. LI. Quid significat quod Noe per aquam et lignum liberatur (Id. VI-VIII)?

RESP.

Aqua significat Baptismum, et lignum significat crucem. Sicut Noe per aquam et lignum liberatur, ita et Ecclesia Baptismo et passionis Christi signaculo liberatur.

QUAEST. LII. Quid significat quod arca de lignis quadratis constructa, intrinsecus et extrinsecus bitumine linitur (Gen. VI, 14)?

RESP.

Sicut arca de lignis quadratis aedificatur, ita et Ecclesia de sanctis construitur. Quadratum enim in quacumque parte posueris, fortiter stat: et sancti in quibuslibet tentationibus stabiles permanent; non adversitatibus, non prosperitatibus cedunt. Bitumen enim significat charitatem; per quam sancti nec illis scandalis quae fiunt ab his qui intus sunt, cedunt, nec illis quae fiunt ab his qui foris sunt: et servant unitatem spiritus in vinculo pacis, tolerantes et malos christianos qui sunt in Ecclesia, et haereticos qui sunt foris Ecclesiam.

QUAEST. LIII. Quid significat quod arca in longitudine habuit trecentos cubitos, et in latitudine quinquaginta, et in altitudine triginta (Ibid., 15)?

RESP.

Sancta Ecclesia, ut faciat mandata Dei, adjuvatur Spiritu Dei, dicente Psalmographo: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32). Nisi dilatatum cor habuisset, viam Domini minime cucurrisset. Et unde dilatatur cor, nisi per charitatem spiritualem? Hinc et beatus Paulus apostolus simili Psalmographo voce consentit: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Unde, quaeso, dilatatum? Gratia, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ergo accepto Spiritu sancto operatur Ecclesia cum dilatatione praecepta Dei, quae sine gratia Spiritus sancti nequaquam poterit operari. Hunc enim Spiritum septiformem Scriptura sancta commemorat et commendat (Isai. XI, 2, 3). Septies ergo septem fiunt quadraginta novem, et addito uno ut compleatur numerus, fiunt quinquaginta. Unde et Dominus ascendens in coelum, quinquagesimo die misit Spiritum sanctum (Act. I, 9, et II, 1-4), ut corda credentium dilataret. Triginta vero cubiti significant decem praecepta Legis. Decies autem triginta, fiunt trecenta. Sed haec praecepta non possunt impleri nisi charitate faciente, id est Spiritu sancto, qui significatur in latitudine quinquaginta cubitorum. Idcirco arca utrumque numerum habet. Nam et ipsa opera bona propter supernum finem facit Ecclesia, quod significant triginta cubiti altitudinis. Re enim vera spiritus est altitudo nostra, ipse scilicet tricenarius doctrinam Evangelicam consecravit. Ipse est et supernus finis, atque omni bono opere indubitanter Ecclesiam replet.

QUAEST. LIV. Quid significat quod post dies septem ex quo ingressus est Noe in arcam, pluit Dominus super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. VII, 10-12) ?

RESP.

Quod post dies septem Dominus pluit super terram, hoc significat, quod omnes qui baptizantur, in spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizantur. Et omnis reatus peccatorum, qui in decem Legis praeceptis admittitur per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur, unde decem per quatuor ducta quadraginta fiunt: sive ille reatus qui ad dies pertinet ex rerum prosperitate, sive qui ad noctes ex rerum adversitate contractus sit; sacramento coelestis Baptismi abluitur.

QUAEST. LV. Quid significat quod Noe sexcentorum erat annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram (Ibid. 11)?

RESP.

Sexcenti anni significant sex aetates saeculi. Prima aetas est ab Adam usque ad Noe. Secunda, a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini. Sexta, quae nunc agitur. Sexcentesimo anno vitae Noe factum est diluvium: ita sexta aetate saeculi reformatur homo in agnitionem Dei per Baptismum.

QUAEST. LVI. Quid significat quod de omni genere animalium atque volatilium, immunda bina inducuntur in arcam, et munda septena (Gen. VII, 2, 3)?

RESP.

Immunda illos homines significant, qui ad schisma sunt faciles: munda vero, homines sanctos, qui Spiritum septiformem accipientes ex fide vivunt. Hinc etiam quidam poeta ait: Numero Deus impare gaudet. (Virg. Eclog. VIII, vers. 75)

QUAEST. LVII. Quid significat quod omnes montes excelsos supercreverat aqua quindecim cubitis (Gen. VII, 20)?

RESP.

Octo et septem quindecim faciunt. Octo nempe significant resurrectionem, et septem quietem. Hoc itaque mysterium resurrectionis et quietis, supergressum est omnem scientiam superborum sapientium, et nullatenus potuerunt indagare scientiam resurrectionis et quietis.

QUAEST. LVIII. Quare cum ingrederetur Noe in arcam, dicitur ad eum, Ingredere, tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum (Ibid., 1)? Seorsum ergo ponuntur viri et seorsum feminae. Et cum egrederetur de arca, dicitur ad eum, Egredere, tu et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum (Id. VIII, 16). In ingressione nempe separati, in egressione conjuncti dicuntur.

RESP.

Eorum quippe ingressio istam vitam significat, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quaecumque volumus illa faciamus (Galat. V, 17). Egressio autem illam vitam significat, ubi caro jam nullam habebit concupiscentiam adversus spiritum, nihilque erit ex nobis quod repugnet in nobis.

QUAEST. LIX. Quid significat quod emissus corvus de arca, non est reversus (Gen. VIII, 7)?

RESP.

Corvus ut non reverteretur, aut aquis interceptus est, aut alicui cadaveri illectus insedit: et significat illos homines, qui carnalibus dediti rebus, Dei praecepta contemnunt, et nullatenus poenitendo Ecclesiae satisfaciunt, unde et per mala opera recesserunt. Vel certe si aquis ille corvus interceptus est, illos significat qui de Ecclesia exeunt, et haereticorum Baptismo polluuntur. Quamvis enim unum Baptisma sit et haereticorum, eorum scilicet qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiae catholicae; tamen quia foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem: Habentes nimirum speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5); et rursum, Animales, inquit, Spiritum non habentes (Judae 19). Et idcirco eos Ecclesia non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Ipsa est profecto forma Sacramenti: ideo dum reversi fuerint, accipiunt virtutem Spiritus sancti, quem ii qui foris Ecclesiam baptizantur, nondum habent.

QUAEST. LX. Quid significat quod Noe vir justus plantavit vineam, bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo (Gen. IX, 20, 21)?

RESP.

Deus quodam modo plantavit gentem Judaeorum, segregando eam a cunctis gentibus. Unde et circumcisionis signum indidit, Legem dedit, sacrificia instituit, se ipsum in carne venturum in Lege praedixit: sed cui non credentes, vineae suae vino, id est, malitia populi sui passus est, crucifixus est, sputis illinitus, et illusus. Sed hoc passus est in tabernaculo suo, id est, in gente sua.

QUAEST. LXI. Quid significat, quod Cham pater Chanaan, videns verenda patris sui, exivit foras, et nuntiavit fratribus suis (Ibid., 22).

RESP.

In duobus filiis maximo et minimo, duo populi figurati sunt, unam vestem a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae atque transactae dominicae passionis: nuditatem patris tegentes, neque intuentes, qui in Christi necem non consentiunt, et eum honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati. Medius filius, id est populus Judaeorum (ideo medius, quia nec primatum Apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit), vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi. Et nuntiavit fratribus suis. Per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat prophetiae secretum. Ideoque fit fratrum suorum servus. Quid est enim aliud hodie gens ipsa, nisi scriniaria Christianorum, portans Legem et Prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiant illi per litteram?

QUAEST. LXII. Quid significat quod dixit Deus ad Abraham, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1)?

RESP.

Abraham personam Christi portabat. Sicut enim Abraham terram et cognationem suam dimisit, et domum patris sui, et venit in terram quam ignorabat: ita et Christus dimisit gentem suam, scilicet Judaeorum, et venit ad populum Gentium. Hic temporalis explanatio hoc habet: moraliter autem eximus de terra nostra, quando divitias et mundi hujus facultates contemnimus; et de cognatione nostra, id est, de vitiis prioribus, quae nobis a nativitate nostra cohaerentia, velut affinitate quadam et consanguinitate conjuncta sunt; et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi hujus, quae oculorum occurrit obtutibus.

QUAEST. LXIII. Quot sunt genera visionum?

RESP.

Tria. Prima visio est corporalis; secunda, spiritualis; tertia, intellectualis. Corporalis ergo visio est quae fit per corpus. Spiritualis, cum imagines eorum quae videmus, in memoria condimus. Intellectualis nempe, cum ea quae corporaliter videmus et imaginaliter in memoria retinemus, intellectu discernimus; quod illud sit corpus, illud similitudo corporis. Hunc autem intellectum bestiae et pecora atque volatilia nullatenus habent. Vident ipsa per corpus; et eorum quae vident imaginaliter species formatur, unde et pecora praesepia recognoscunt, et aves ad nidos suos redeunt: sed nec se ipsa intelligunt quae sint, nec illa quae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spirituali esse non potest. Statim ergo ut avertimus oculos ab eis quae videmus, imagines eorum quae vidimus, in memoria retinemus. Spiritualis vero visio sine corporali esse potest; unde et absentes homines recordamur, et in tenebris ea quae vidimus, imaginaliter cernimus. Intellectualis nempe nec corporali indiget nec spirituali. Per intellectum nec corpus videmus, nec imaginem corporis. Per hanc quippe videtur justitia, charitas, ipse Deus, ipsa mens hominis, quae nullum corpus habet, nullam similitudinem corporis. Ob id et raptus fuerat apostolus Paulus in tertium coelum (II Cor. XII, 2), id est ad intellectualem visionem, ut Deum non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipsa veritas cerneret. Tres ergo coeli, tria sunt visionum de quibus loquimur, genera. Ad hoc profecto pervenerat Paulus, ut Deum sic in ista vita videret, sicut sancti post hanc vitam videbunt.

QUAEST. LXIV. Quot genera sunt Apostolatus, vel quale nomen sit Apostolus, volo cognoscere.

RESP.

Apostolus interpretatur Missus. Apostolorum sunt genera quatuor: a Deo, non per hominem; a Deo, sed per hominem; per hominem tantum; et ex se. A Deo etenim missus est Moyses. A Deo et per hominem, sicut Jesus Nave. Per hominem tantum, sicut nostris temporibus multi favore vulgi in sacerdotium subrogati sunt. Ex se autem, sicut sunt ipsi pseudoprophetae.

QUAEST. LXV. Quomodo possumus scire qui mittatur a Deo?

RESP.

Illum cognosce missum a Deo, quem non paucorum hominum laudatio vel potius adulatio eligit; sed illum quem et vita et mores optimi exornant, et apostolicorum exagio sacerdotum, vel etiam qui universorum populorum judicio comprobatur: qui non appetit praeesse, qui non pecuniam dat ut episcopatus honorem acquirat. Nam de eo qui praeesse festinat, quidam patrum eleganter expressit dicens: Sciat se non esse episcopum, qui praeesse desiderat, non prodesse (Augustinus, de Civit. Dei, lib. 19, cap. 19).