ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA
AUCTORE
FRANCISCO SITIO.
CON POSTILLE DI GALILEO
[1]
Soggiunse il duca: Non sarebbe onesto
Che noi volessim la battaglia torre
Di quel che m' offerisco manifesto,
Quando ti piaccia, innanzi agli occhi porre.
Haec sit responsio iis, qui, ut huic auctori respondeam, urgent.
(1) Si legge nel verso del frontispizio.
(1) 10
ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO
PRINCIPI AC DOMINO,
D. IOAN. MEDICEO,
MAECENATI COLENDISSIMO.
Cum perpenderim, Illustrissime et Excellentissime Princeps, qualis immensis
fluctibus et immanibus procellis obnoxius subeundus mihi sit oceanus, mente ani-
moque recolens illud Horatianum oraculum:
Quamvis Pontica pinus,
Silvae filia nobilis,
Iactes et genus et nomen inutile:
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit,
anxius timidusque agitari et commoveri coepi. Ego enim, etsi veritatis speciosam
et pulcherrimam amplectar causam, sub eiusque vexillo militem, tamen debilis et
infirmus myoparo meus alia auxilia aliasque opes requirit, ut innumeras et si-
gnis praenunciis praevisas procellas evadat et evincat. Has enim non humanae
suppetiae, sed Neptuni alicuius favorabilius numen, quod
. . . . dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes, solemque reducit,
20 amovere et avertere poterit; quapropter ad sacram tui nominis Maiestatem sup-
plex accedo, ad favorabiliorem tuae aurae favorem obnixe recurro: ne dedignare
precantem. Confido: bono animo mihi esse iubes; semel enim benigniores tuae hu-
manitatis radios expertus, patrocinium tuum modo me subiturum agnosco. Qua spe
fultus, retinacula solvo ventisque vela exhibeo: surgant maledicorum et invidorum
procellae, numen venerabuntur et reformidabunt tuum; spirent adlatrantium Mo-
morum adversi flatus, Maiestatem Mediceae Familiae colent et verebuntur. Nam
Deus eminet alte. 206
AIANOIA ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
Sie, post emensum pelagus, in portum salvus et incolumis myoparus reducetur
meus. Quid insuper gratiarum actionem remoratur? Numini protectori sucrare vo-
tivas tabulas an non decet? Immo iuvat et placet,
Votaque servati solvent in litore nautae.
Accipe igitur, Illustrissime et Excellentissime Princeps, Glauce, Panopara,
Ino et Melicerta, meae votum immortalitatis dicatum templo et aeternitatis affixum
parietibus. Vale.
Florent. VII. Id. Aug. Anno CIO IO CX.
Tuae Illustrissimac Excellentiae
Addictissimus Servus
Franciscus Sitius.
10 PROTHESIS AD CANDIDUM ET BENEVOLUM LECTOREM.
Miraberis forsan, candide et benevole Lector, quibus ex causis hic novus scriptor
exoriatur; quare hic libellus exiguus, rudis informisque partus, in lucem prodire
ausus sit; unde tali iactantia elatus titulus existat, cum talis et tantus, tantaque
nominis celebritate sit adversarius: ex his haesitationibus, quo ad ingenii mei ca-
ptum, parum te remorans extraham.
Primum cum ad me pervenisset, alios novos planetas repertos, pluresque in caelo,
praeter septem, extare erraticas stellas, hoc dogma animo meo exili, quomodo defendi
posset non comprehendens, maxima mentis perturbatione angebar. Cum a Galilaeo Ga-
10 lilaco, horum planetarum repertore et observatore, in celeberrimo Patavino Gymnasio
Mathematico, Sidereus Nuncius in lucem emittitur, statim, hoc audito rumore, cum Ve-
netiis recuperavi, libenter cum excepi avideque perlegi; sed rei et doctrinae novitate
percitus, nec rationibus, nec observationibus, nec eius corollariis mihi anxio satisfa-
cientibus, magis haerere incepi, eo nempe quod hos novos planetas reales nullo modo re-
cognoscebam, et tamen ipsemet Galilaeus omnibus ipsos novos errones per perspicillum
se exhibiturum promittebat. Tandem Galilacus ipse, a Serenissimo Nostro Magno Duce
accersitus, advenit; quos cum Serenissimo Magno Duci caeterisque aulicis tunc Pisis
commorantibus ostendisset errones, Florentiam reversus, easdem recens a se repertas
stellas et pluribus familiaribus suis et cunctis advenientibus illustrissimis et doctissi-
20 mis viris per suum perspicillum exhibuit. Ego etiam his observationibus semel interfui,
et par pavóuevov, ut et caeteri adstantes, conspexi: at in aliquibus circunstantiis haud
simile, ut adstantibus, mihi apparuit, ut in libelli progressu narrabitur; quod cum vi-
dissem, et specillum structuramque eius animo perpendissem, quandam visus halluci-
nationem et deceptionem huic pavouévip inesse, illico ratus sum; quapropter, quaedam
meditatus, litteris consignavi, ex opticis philosophicis et astronomicis arcanis eruta.
Cumque tres aut quatuor obiectiones ab huius opinionis fautoribus et novos hos pla-
netas asserentibus contra opinionem meam afferrentur, eas etiam solvere meditatus
29
III. 208
sum. Haec omnia, memoriae causa, qua imbecilli praeditus sum, scripturae commisi,
et quia ut in mentem venerant conscripta fuerunt, in his nullus ordo nullaque me-
thodus servabatur: quare neglecta et abiecta diu remanserunt, donec, ab amicis co-
ram et per litteras excitatus, animum his applicavi, et quae sparsae erant et àμetodin
in eum meliorem ordinem, ut per ingenium licuit, redegi, incertus adhuc de eventu.
Cum vero prodiisset in lucem Dissertatio cum Sidereo Nuncio habita doctissimi et
eruditissimi Sacrae Caesareae Maiestatis Mathematici Kepleri dupißoloyinń utpote
ad ipsummet Galilaeum conscripta, tunc de his novis paradoxis cum Martino Horky
a Lochovic, doctissimi et excellentissimi Mathematici Magini domestico, per literas
agere coepi, et dubitationes circa hanc opinionem exurgentem wv conferre, et 10
sententias nostras circa hanc opinionem mutuo aperire. Hinc ille Peregrinationem
contra Sidereum Nuncium instituisse, scripturae stilum haud reserans, commemoravit;
ego, uti illi par referrem, hanc meam Atávolav manifestavi; ille, ut in lucem ad com-
munem litteratorum utilitatem emitterem, negans se suam Peregrinationem in lucem
emissurum, quia Maginus inhibuerat, adhortabatur. Ego vero multas et praecipuas
causas, etiam meam dávorav lucem spectare cohibentes, afferens, typis me illam con-
cessurum negavi. Cum de hac re litteris inter nos ageretur, ille causas inanes red-
dere insudabat, suadendo: ut libellum hunc typis committere vellem ego, illis explosis,
maiores difficultates excitabam, ut ex his librum praelo consignare me non posse
pateret; attamen quasdam rationes nostri partus his litteris mutuo inserebamus. Mar- 20
tinus, uti reor, spe deposita, Mutinam proficiscitur, opusculum suum plenum mor-
dacibus dicteriis et calumniis, me inscio, excudit, inque suum librum nomen meum,
testimonii causa, ut et plurium doctissimorum virorum, refert. Aegro id ferens animo,
ad eum rescribo, ut meum nomen e libro abradat, quasi futurorum praesagus; at
ille, a Magino hanc ob causam domo sua expulsus, Bononia migrans, huic negotio
remedium aliquod non attulit, meumque nomen, ut et caeterorum doctissimorum vi-
rorum, excusum remansit: qui liber cum ad Galilaei manus pervenisset, isque plu-
rimas litteras inter me et ipsum Martinum conscriptas fuisse rescivisset, animo
male affectus, me illum dicteriis et calumniis proscidisse, litteris ad consanguineum
meum scriptis, hoc indicio levi adductus quod liber laudati Martini dicteriis squal- 30
lebat, quasi ego huius rei conscius extitissem, meoque instinctu meque auctore talia
conscripsisset, conquestus est. Hae litterae cum mihi ostensae fuissent, iusto dolore
percitus fui, et me falsis causis insimulari et redargui aegre tuli; unde omnes tam
meas quam Martini litteras exhibui, ex quibus consanguineus meus agnovit, Gali-
laeum, causa indicta, sic falso me huius criminis insimulasse: qua de causa ani-
mum tunc ad publici iuris hunc libellum, rudem informemque partum, faciendum
appuli, ut Galilaeo apertius cuius toni methodique sint mea scripta innotesceret,
et quibus ex causis ad scribendum contra suum Sidereum Nuncium permotus fue-
rim, et quam a calumniis et dicteriis conscribendis, cum de rebus seriis agitur,
animus meus alienus existat. Nam quotiescumque de rebus seriis controversis agitur, 40
AIANOIA ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
209
quas non inanis verborum strepitus, ut nec scommata nec ioci determinare possunt,
sed rationes et argumenta firmis et certis propositionibus innixa solummodo eno-
dare valent; ego semper in his causis a iocis salibusque et cachinnis abstinere
consonum rationique conveniens duxi; natura enim disputantium exasperatur, scri-
bentiumque animi commoventur, ita ut hinc, ex eorum instituto, ad calumnias vel ad
foemineas rixas procedatur, et controversia insoluta et indeterminata relinquatur.
Haec sunt, candide et benevole Lector, quae huic novo scriptori ansam prodeundi
praebuerunt, et ut in arenam descenderet et cum potentissimo et invictissimo athleta,
(proh temerarius ausus!) viris doctissimis iudicibus, congrederer, excitarunt. Haec ad
10 primam causam; quae longiora extiterunt, quia longa rerum series enarranda fuit:
sed in reliquis brevior existet oratio nostra.
Secunda vero et genuina causa, ingenium debile, gracilesque meae vires, libellum
plures paginas implere prohibuerunt. Insuper mihi propositum est in hoc libello
tantum de quatuor novis his planetis nuper per perspicillum repertis disserere et, pro
aetatis meae immaturiorisque intellectus captu, inquirere an sint et quid sint; et
fautorum asseclarumque huius opinionis obiectiones refellere et enodare, quod bre-
viori indiget sermone. Nam caeteras sententias de Lunae qualitate, lactei circuli
materia aliorumque sublunarium et terrestrium rationes et opiniones, intactas re-
linquo. Amplius ad hanc Siderei Nuncii discutiendam partem, qua de quatuor novis
20 planetis perspicilli ope conspectis agitur, discendi studio et veritatis ratione accessi.
His finibus me meosque sermones continui, quos si aliquando liberius excurro, quae-
dam alia examinando, hoc sit quia ea coactus sum in medium adferre, ut ad insti-
tutum meum spectantia; quod non studio aliena carpendi, sed philosophantium liber-
tatis more, ago.
Ad ultimum quod spectat membrum, communis omnium philosophorum, medi-
corum et doctissimorum astronomorum opinio, libelli titulo inserviens et opitulans,
diavolas nomen indidit, meliorem et saniorem mentem prae se ferens. Nam cum
pluribus sapientibus, quam cum paucioribus, sapere praestat: si melior existit sen-
tentia et securior, ut altera corruat necesse est. Unde, cum mihi intercedat disputatio
30 cum Sidereo Nuncio ex longissimis accito regionibus, puta e regione Iovis, cuius
stella, secundum opinionem Thyconicam (¹), 3990 semidiametris terrenis in mediocri di-
stantia a superficie terrena, quam nos incolimus, abest; ideo vani rumoris, utpote
proprio nuncii e longissimis regionibus venientis, quaedam parum firma nec idoneis
mediis comprobata referentis, nomine denotatur. Huius tituli tibi sit ratio; qua nisi
contentus, scias ab amicis et familiaribus meis, ut ab optimis et bene consultis no-
menclatoribus, huic opusculo hoc nomen inditum fuisse, quorum auctoritatem et opi-
nionem sequi coactus sum.
Ilis expensis, superest, ut ad inclitum adversarium meum, fortissimumque athle-
(1) Corresse in margine Tychonicam. AIANOIA ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
tam, sermonem convertam, eumque rogem, ut opus hoc meum, non in eius dedecus
et nominis imminutionem susceptum agnoscat, sed animum ad libellum hunc, veri-
tatis studio, et philosophantium libertate in sententia ferenda, et discendi quo trahor
desiderio, ut supra dictum est, applicatum existimet; quibus rationibus adductus (tam-
etsi non solum amicus, sed et laudator et admirator eius haberi velim) contra Si-
dereum Nuncium (cessantibus tot in astronomia praecipuis et eminentissimis viris,
amicitiae vel honoris ergo) arma me sumere et in arenam descendere profitcor.
Hinc iterum iterumque cum rogo, ut humanitate qua praeditus est ingenti haec et
caetera omnia mea excipiat.
210
Libelli progressus triplicatus existit (ut etiam de methodo, benigne Lector, pauca 10
accipias): priori in parte solum septem planetas extare, tam physica quam humana,
tam astronomica quam optica, argumenta comprobant; secundo in loco, corum, qui
opinioni Siderei Nuncii favent, sententiae et obiectiones afferuntur, et pro meis in-
firmis et exiguis viribus enodantur; denique, ultimo in loco, sententia mea affertur
et comprobatur, et Siderei Nuncii pluribus propositionibus et conclusionibus oppu-
gnatur, in hunc ultimum locum opticis rationibus, ut in eminentiorem et praestan-
tiorem locum, reiectis. Amplius hac in ultima parte horum novorum planetarum
pavouévov causae explicantur; obiter autem quacilam per totum librum, quae ad in-
stitutum tamen spectant, sparsim inseruntur.
Haec mens, hic animus, huic libello inest; discedite ergo, et procul hinc, procul 20
este, prophana Zoilorum et Momorum ora; et vos, qui legetis haec, animo prorsus
intei cuncta diiudicate. Hoc unum blateronibus et allatratoribus opponitur propu-
gnaculum invictissimum, his verbis insignitum: irridere facillimum, imitari difficilli-
mum. Vos vero inteię aequi bonique consulite, et laborem hunc vestrum causa su-
sceptum perpendite, et me eorum calumniis et mordacibus cachinnis expositum iri
adgnoscite, et ex eorum me faucibus avidis eripite ac vindicate; quod si impetravero,
Sublimi feriam sidera vertice. FRANCISCI SITII FLORENTINI
AIANOIA
Astronomica, Optica, Physica.
Mathematicae disciplinae cunctarum scientiarum certissimae et verae scientiae
approbantur, cum solae firmis demonstrationibus nitantur, quibus intellectus ad-
ductus aliter existimare non potest: harum pars astronomia existit caeterarum
praecipua, ob praestantius subiectum; at, tribus aliis mathematicis partibus, nempe
geometria, arithmetica et optica, suffulta, admirandos et insignes effectus parit:
altitudines enim caelorum metitur, periodicas revolutiones planetarum in numeros
10 redigit, distantias stellarum explorat, superiores ab inferioribus secernit et dividit;
quae omnia ministerio et subsidio laudatarum conficit: ex arithmetica enim nu-
meros adsciscit, ex optica et geometria demonstrationes certas et evidentes mu-
tuatur. Hinc, cum tota quaestio de his quatuor novis planetis circa astronomiam
versetur, totusque hic cardo circa stellas, quas Galilaeus perspicillo observavit,
volvatur, hasque astronomia sola dignoscat, tamen, ut dictum est, cum omnia
adminiculo optices et geometriae maiora operetur, placuit, et ad opticam recur-
rere, quae hanc litem et controversiam absolutura est, hocque anceps dubium
explicatura. Nam quaestio haec, quatenus visio fit et observatio horum planeta-
rum instituitur per media diaphana, aëre densiora, qualia sunt vitra illo longo
20 tubo stanneo aptata, opticae propria et peculiaris erit, quamvis de materia stel-
larum, quae ad astronomiam proprie spectat, agatur; hinc , si ipsarum solis
praeceptis et propositionibus mihi procedendum fuisset, placuit et ) non his solis uti
mediis. Nam philosophus cum astronomo et optico multas admistas et communes
discutit materias: meteora enim generalia et specialia, terrena et caelestia, con-
siderat, caelorum motus explorat, existentiam orbium et planetarum inextrica-
biles periodos, Solis defectus et varios Lunae labores, disquirit; sed inferius de-
scendendo, aërem elementarem a caelesti essentia segregat, fulminum originem,
(1) Dopo hinc aggiunse et nell'interlinea.
(2) Espunse et, sostituendo tamen. 212
AIANOIA
cometarum virtutem, iridum, halonum et virgarum creationes, investigat: quis non
haec omnia astronomiae et opticae communia statuet? Sic in hac materia ali-
quam partem sustinebit, auxiliumque philosophus nobis praebebit. At denique
opticae conclusiones separatim tractabuntur; nam sola et per se, beneficio tamen
geometrices (¹), speculorum planorum, concavorum et convexorum miracula, expli-
cat, hallucinationes detegit, et eorum fallacias explorat.
His praelibatis, anchoras e portu extraho, retinacula solvo, vela ventis exhibeo,
iterque meum aggredior. Tota veterum astronomorum et philosophorum schola
hoc statutum et ratum omni aevo habuit dogma et principium, et auctoritate sum-
morum, tam philosophorum quan astronomorum, comprobatam sententiam, non 10
plures aut pauciores septem numero planetas existere; qua innixa maximos
eventus adgnovit, mira exercuit memoriaque dignissima litteris consignavit. Cuius
vestigia sequens, nostri aevi schola, etsi doctrina et scientia inferior, tamen admi-
randa patravit, quibus hominum mentes attonitas et stupore perculsas reddidit.
Haec tamen principia firma et stabilia in dubium nunc revocantur, et sub incu-
dem trahuntur. Cum Galilaeus Galilaeus in Gymnasio Patavino Mathematicus
haud ignobilis, cuiusdam perspicilli nuper a se illustrati beneficio adiutus, plures
ponere insudat et hominibus persuadere nititur; non quod eos realiter
credat, sed ut indoctiorum mentes, e quorum numero unus existo, exerceat: quia
illum antiquam astronomorum scholam in principiis constituendis errasse, unquam 20
asserturum non reor; nam uti domus nituntur fundamentis, sic scientiae principiis
fundantur, quibus collapsis et destructis, uti scientia cadat, sicuti domus, necesse
est. Sed ut ut sit, hic sola scholae inveterata opinione nullo modo utar, ne Side-
reus mihi obiiciat Nuncius, quod illa opinione magis quam veritatis adducta ra-
tione (quod tamen absit ab opinione tanti viri, qualis est Galilaeus) hoc dogma sta-
tuerit, et tenuerit hoc principium inveterata potius quadam opinione: qua propter,
ut a gemino, ut dicitur, ovo exordiar, cum ipsis mundi incunabulis initium ducet
oratio nostra. Sic ex duorum sacrae paginae locorum interpretationibus, praeter
alias quae ab interpretibus super haec loca afferuntur, septem solum planetas a
Deo Optimo Maximo creatos et in caelo positos patebit. Auctoritatem interpretis 30
forsan non repudiabit; nam non astronomis fides, sed eorum acerrimo et infestis-
simo hosti, adhibenda est, qui tam infenso odio omnes astronomos prosequutus
est, ut eos e medio, si illi integrum fuisset, cum tota astronomia funditus
sustulisset et eradicasset: attamen septem planetas recognoscit, et ex pluribus
sacrae scripturae locis hunc erronum numerum eruit; cum sola hac assertione
totam astrologiam eradicare funditusque evellere potuisset; tamen, huius principii
dogmatisque perspicuitatem et certitudinem reformidans, hoc concludere non ausus
(1) Cancellando sola e tamen ed inserendo se dopo
et, corresse: nam et per se et beneficio Geometrices.
(3) Le linee 5-8 furono segnate in margine. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
213
fuit et contra hostes adferre. Quaeres forsan nomen; at ex dictis apertissime in-
terpres quis sit elicitur, fama enim nominisque celebritas auctorem latere non
sinit incognitum: tamen, ne Sidereo Nuncio sit falsae coniecturae locus, utpote
nuncius festinans, et, ut in prooemio dictum est, ex longinquis ac-
citus regionibus, celeberrimorum Italorum nomina non teneat, en
nomen, cognomen et patria: Ioannes Picus Mirandulanus, in Heptaplo suo cap. 2
et 3 exposit. 2 caelestis orbis, fusissime et apertissime demonstrat, Mosen septem
planetas exhibere et astruere, etsi Genes. 1 capite tantum Solis et Lunae men-
tionem faciat, plures vero nec pauciores non designare declarat. Vide loca lau-
10 data, in quibus etiam rhabbinorum scholam huius expositionis fautricem existere
commemorat. Sed forte, rhabbinorum scholam reformidans, illico omnes rhab-
binos, cum fere omnes a Pontificibus summis interdicti et inhibiti sint, unde
eorum lectio invalida et auctoritas nullius ponderis, non audiendos clamabit;
et Picum Mirandulanum, uti eorum opinionis fautorem, hoc in loco reiiciendum
inquiet. Sed hoc ei condonemus, et, quos velit, audiat et reiiciat, integrumque sit
rhabbinos recusare: etenim hae fugae nugae sunt, nullumque validum et firmum
auxilium praebere ei poterunt. Si locum faciliorem requirit et magis apertum,
nec auctoritate sola rhabbinorum confirmatum, mihi praesto est: introeat secun-
dam tabernaculi partem interiorem, auro micantem, maiestate venerandam, in
20 qua candelabrum septem lampadibus distinctum et ornatum lucebat, ut videre
licet Exod., cap. 25 et Zach., cap. 4; quod candelabrum aureum ab eodem Pico,
in secundo Heptapli prooemio, exponitur septem planetarum orbes significare.
Amplius hoc in loco asseritur, graecos, latinos et hebraeos interpretes septem
planetis hoc candelabrum cum septem lampadibus unanimes assignare septem
erraticarum orbibus et sphaeris. Ex his locis eorumque interpretationibus tanti
viri colligi aperte reor, xxl oux àoeßéç (3) elici, Deum Optimum Maximum tantum
septem planetas creasse, et in caelo, ut essent in signa, tempora, dies et
annos, posuisse.
At quia, quae consona sunt sacrae paginae interpretationibus, etiam cum cau-
30 sis secundis et naturalibus conveniunt, videatur quanta sit septenarii numeri di-
gnitas et praestantia in rebus naturalibus. Ipse enim solus septenarius numerus
omnia perfecta et eminentissima constituere videtur; hinc, cum ipsi errones in cae-
lestibus sint caeteris corporibus praestantissima (corpora, utpote lumine et motu
eminentiora, an numero imperfectissimo eorum species ordinata censenda est (5) ?
Sed ab enumeratione hoc in natura evidenter comprobabitur: at cum omnia sint
vulgo trita et ventilata, nos principaliora et praecipua, caetera omittendo, attinge-
mus. Partus in utero materno ex communi primae medicorum classis opinione
(1) Espunse nec e sostitui nell' interlinea ed in
margine aut.
(2) Espunse le parole septem planetis.
(3) Corresse in margine àceßoç.
(*) Corresse praestantiora.
(5) Le linee 31-34 furono segnate in margine. 214
AIANOIA
septem mensibus perficitur; unde septimo mense editi infantes naturaliter vivunt,
at ii qui octavo aut sexto nascuntur saepius et frequentius moriuntur: quae ratio
huius effectus afferri potest? Certe a ratione longe dissita erit, si ex septenario
planetarum numero eam non extrahamus; natura enim (quatenus a Deo eam
distinguimus et secernimus uti causam secundam) praecipue hoc septenario nu-
mero in rebus humanis ordinandis et disponendis utitur, cum ad influxus et motus
astrorum omnia reducat quae carent libera et recta voluntate. Sed ad alia tran-
seamus, etenim non est huius loci haec quaestio. Iidem medici asserunt, post horas
septem semen genitale in uterum effusum in humanam converti naturam, embrio-
nemque formari. Apud eosdem, septima crisis omnium maxima et praecipua et 10
quae ex illa pendent, ex quibus morbi incrementum aut decrementum agnoscitur,
unde prospera vel ¹ pristina valetudo, vel ultima linea rerum mors, exurgit. Septem
a Deo potius quam ab ipsa natura attributae sunt animalibus fenestrae, et in ca-
pitis domicilio collocatae, unde per reliquum corporis tabernaculum aër, ad illumi-
nandum, ad fovendum et nutriendum, transmittitur, quae in praecipua pcxponéouou
parte statutae sunt: duae nares, duo oculi, duae aures et os unum; sic in caelo
tamquam in uaxpoxiou duas beneficas stellas, duas maleficas, luminaria duo et
vagum et indifferens unicum Mercurii sidus, Deus posuit et constituit. Ex quibus
pluribus et similibus eiusdem generis et naturae effectibus, quos enumerare longum
et omnino taediosum esset, septenarii numeri in planetis, ut et in naturalibus, in- 20
fertur necessitas; unde et naturaliter septem numero erraticas necessario existere
stellas censendum est.
His accedit hebdomadae naturalis et civilis, tam apud veteres et priscos He-
braeos et plerasque gentes, quam apud nos Europaeos, praecipua distributio in
septem dies a septem planetarum nominibus designatos; quapropter, si corum
numerus augeretur, haec hebdomadae distributio corrueret. Insuper Ptolemaeus,
quem etiam omnium astronomorum principem non immerito censebit Sidereus
Nuncius, astronomiam ab Aegyptiis edoctus, qui eam Moysi, Abrahamo et Noe
referunt acceptam (quos patres, ut et caeteras scientias, sic hanc iure optimo
habuisse, pie credendum est: nam eas omnes, primo parenti divinitus infusas, ad 30
suos posteros propagatas quis negabit ?), tantum septem planetas enumerat, sta-
tuit, eosque ad calculum et theoriam reducit.
Sed his coniecturis omissis, ad evidentiores rationes accedo. Tot planetae con-
[2] Melius fuisset dicere sensus esse 5, ergo Planetas septem: nam
quod auribus ad auditionem tantum destinatis duo praesint planetae,
item et naribus alii 2, est in re una duos operarios, non sine eorum
dedecore, occupare.
(1) Corresse nel prosperit et. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
215
stituendi sunt, quot necessarii ad constituendas quatuor primas qualitates, ex
quibus natura ordinat et disponit cuncta: sed septem sufficiunt: hinc non undecim
ponendi. Frustra enim fit per plura, quod potest fieri per pauciora, Deo et natura
nil frustraneum efficientibus. Sed ne dubium relinquatur, nostra hinc prima patet
propositio: uti planetae in caelo, sic primae qualitates et principia in terrestri ac
sublunari hoc mundo; a Deo enim planetae in caelo constituti sunt, ut in signa,
tempora, dies et annos, sint. At nulla convenientiora in hoc inferiori orbe
in signa primis quatuor qualitatibus existere possunt: hae hiemem ab aestate se-
cernunt, ver ab autumno segregant, et autumni hiemisque, aestatis et veris discri-
10 men aptissime notant, hominum temperamenta distinguunt: alios enim melan-
cholicos reddunt, alios phlegmaticos efficiunt, plurimos sanguineos constituunt,
nonnullos cholericos componunt; ita ut inter tot tantorumque hominum millia,
uti nec facie aut vultu sibi invicem assimilantur, etsi eosdem oculos, nares et
caetera similia habeant, sic nec moribus actionibusque aequiparentur. Haec de
microcosmo nostro; sed quid de rebus ipsi inservientibus, anhelantibus inani-
misque, sentiendum? Herbarum aliae frigidae existunt, calidae plurimae agno-
scuntur, innumerae siccae reperiuntur, caeterae humidae statuuntur: idem de
animalibus, quae in terris, quae in aquis, quae in aëre commorantur, arguendum:
sic, non temere, hae primae quatuor qualitates terrestres planetae dicentur, ob
20 ingentem cum eis sympathiam.
Amplius, quatuor harum qualitatum qualis origo? qualis virtus? ex quo pro-
ficiscuntur fonte? a quo procedunt dispensatore? Si causas tantum secundas spe-
ctemus, si planetas negamus, quaeso, quae nobis sese offerent? qualitates enim
primae elementares causas admittunt nullas: at caelestes non excludunt. Etenim
frigiditas a Saturno, siccitas a Marte, caliditas a love, humiditas a Venere, prae-
cipue an neutiquam procedit? Sol, Luna et Mercurius, varii et ambigui,
nullas proprias sibi arrogant , sed pro dispositione varia, varias combi-
bunt qualitates et affectiones, et socii his quatuor adiunguntur. Luminarium utrum-
que duos asciscit. Sol Marti Iovique, stellis, maleficae et beneficae, calidam siccam
30 naturam referentibus, Luna Saturno et Veneri, item maleficae et beneficae, humi-
dam et frigidam naturam exhibentibus, associantur; Mercurius, magis ambiguus,
omnibus aequaliter componitur, unde Deorum nuntius a fabulosa antiquitate cre-
ditus et habitus est.
Melius adde. Hae quatuor qualitates ex distributione Zodiaci in quatuor partes,
unicuique parti tribus signis, quae trigona radiatione sese invicem amice et bene-
fice intuentur, distributis, quae trigoni vel triplicitatis nomen sortitae sunt, ma-
[3] Obscurum.
Ergo 4 Planetae, tot erant reliqui, tanquam superflui reiiciendi
sunt a numero Planetarum, vel potius omnino negandi.
III.
30 216
nant, et commixtionem superius allatam comprobant veram. Igneus enim trigonus,
qui cholericam qualitatem refert et siccitatem primariam et potentiorem causam
includit, Soli Iovique adscriptus venit; sed, ex Arabum opinione, qui hac in parte
non reiiciendi sunt, etiam Marti creditur: ita ut Sol diurnum sortiatur imperium,
Iupiter vero nocturnam gubernationem arripiat, Mars vero utrisque associetur
et opere et consilio regi adstet conditionario. Secundus terreus, cui melancholi-
cum temperamentum attributum est, et frigiditatem qualitatem omnium infimam
corruptioni maxime accommodam continet, Lunae Venerique ex opinione Ptole-
maica, at doctiorum Arabum, quibus aliqua etiam fides adhibenda est, Saturno
quoque assignatur: dominium diurnum Luna, nocturnum Venus, gubernat; et ut 10
in optime constituto regno adlateronem quendam reges requirunt, ut habeant
cum quo possint de rebus publicis secretos conferre sermones, sic optime Arabes
addunt Saturnum participem ob naturae similitudinem. Tertium aëreum, qui san-
guineam corporis constitutionem refert et calidam suscipit proprietatem, Mercurio
et Saturno Ptolemaeus, Arabes etiam Veneri participi, largiuntur; et potestatem
diurnam Mercurius, nocturnam Saturnus, moderantur, adscito Veneris consortio.
Ex quarto et ultimo trigono aqueo exurgit ultima qualitas et proprietas humida,
quae naturam phlegmaticam suscipit: trigonocrator Mars diurnus et nocturnus, at
Lunam et Venerem sibi iungit socias. Hinc illatio haud dubia existit, qualitates
primas ex planetis emanare et componi.
Altera in promptu ratio existit. Duodecim sunt in Zodiaco circulo, orbita horum
septem planetarum trita, cum ab ea nunquam circumgirationem deflectant, signa
vel constellationes, quae duodecim Caeli domicilia astronomi nuncupant, in triginta
gradus unumquodque dividentes, eo quod totidem fere dies Luna ab una Solis
coniunctione ad alteram assequendam interponat; unde etiam et Zodiacus in duo-
denarium signorum numerum partitus venit, quod in annuo spatio, quo Sol Zo-
diacum totum permeat et ad eundem revertitur punctum, duodecim phases et
plenilunia intermittantur. Signa, in hunc modum partita et distributa ab effecti-
bus, solum septem planetis assignata sunt, unicuique quinque planetarum duo
et unicuique luminarium unum; quae summa duodenarium implet, ut si ad alium 30
quempiam ordinem ea signa traducere moliaris, nullo modo congruere et concor-
dare possent: etenim effectus, ex quibus astronomi potissimum ducti sunt ut hanc
distributionem signorum patrarent, corruerent; ita ut nihil certi aut rati, nec de
praeteritis nec de futuris, haberi posset: quod tamen et eventus praeteritos sat
dilucide probasse, certissima historiarum extant testimonia. Quapropter, si effectus
et phaenomena auferremus ex hac nobilissima scientia, eam penitus e scholis eli-
minaremus.
AIANOIA
20
Nec valet, quod addere posset Sidereus Nuncius, planetas quos astruit, quia
circa Iovem volvuntur, ipsumque pro centro in rotationibus suis observant, nec
domicilia mutare, nec ordinem supra enarratum frangere, sed easdem cum Iove 40 ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
eorum chorago et ductore dignitates et domicilia recipere. Non valet, inquam;
quia, si retinerent dignitates, retinerent et naturam, cum, ut supra dictum est, di-
gnitates in unoquoque signo planetis consignatae sint ob signorum proprietates
cum iis congruentes: at natura stellarum habetur ex colore et lumine; quod ex
fixis patet, inter quas et hosce tuos planetas nulla diversa ratio est, qua cogamur
naturam aliunde venari quam ex iis mediis, quibus potissimum, ut certissimis, an-
tiquiores et recentiores omnes astronomi utuntur, videlicet colore (ut vulgo ap-
pellatur) et lumine. Verbigratia, Ioviae stellae (ut doctissimi et eminentissimi Kepleri
verbis utar) splendidae et rubedine nonnulla perfusae videntur, qualis est Iovis
10 color et lumen: at isti planetae, nec colorem, nec lumen Iovis, referunt. In testi-
monium accio tuos spectatores, qui alium colorem et lumen a love distinctum
habere hos imaginarios planetas, omnes uno ore fassi sunt: ego enim huius rei
testis, cum mea causa agatur, existere nec volo, nec rationi consonum duco. Si
colore et lumine et natura et effectu distingui necesse est, cum natura stella-
rum et virtus per colorem et lumen habeatur et ab astronomis consideretur, sic
domicilia et dignitates easdem cum Iove his planetis adesse posse, quis inferet?
Amplius recens astronomorum schola, et Terram motu praeditam et immobi-
lem asserens, omnes planetas circa Solem circumduci statuit, exclusis illa aequan-
tium, deferentium, epyciclorumque inani congerie et taediosa farragine; tamen haec
20 non tollit veterem domiciliorum rationem, et distributas unicuique planetarum ab
antiquis signorum dignitates. Sed forsan convenientiores tibi videbuntur Venus
et Mercurius, qui (ut tui errones, vere erronei) a Solis confinio paululum disce-
dunt: prior enim per sextantem ab eo non elongatur, posterior per unciam fere non
divagatur ; attamen unusquisque eorum habet propria domicilia, exaltationes et
trigonocratiam, quae omnia tot tantisque observationibus rata et confirmata sunt,
et usu et experientia vera reperta, ut de hac re nullus scrupulus in praesens re-
lictus sit. Quis pari ratione hos fictitios planetas, easdem cum Iove dignitates
sortiri, concludet? Integra ergo et illaesa ut ratio maneat, necesse est.
Alia nobis adstat ratio, quae planetarum numerum et quantitatem veterem
30 confirmat. Stellae omnes fixae, quae oculis mortalium obviam fiunt, nullos alios
colores referunt, quam illos qui septem planetis attribuuntur, unde eorum natu-
ram et significationem in effectibus producendis induunt; quod cuique inspicienti
sat clarum existere arbitror. Ad maiorem huius argumenti vim, unusquisque qui
planetarum colores ignorat, hanc astronomorum doctrinam accipiat. Primae classis
viri Saturno, infausto et tardissimo sideri, infortunac maiori, stadium suum tri-
ginta annorum fere spatio conficienti, colorem attribuunt plumbeum; quapropter
151 obscurum (1)
217
(1) La postilla è riferita alle linee 21-24. 218
JIANOIA
fixae, quae talem colorem nanciscuntur, stellae Saturniae nuncupantur. Iovis stellae
beneficae Saturnoque velocioris, utpote qui fortuna maior et cursum Zodiaci suumi
duodecim fere implet annis, clarus fulgens oculis inspicientium se exhibet color.
Martis, infausti et tremebundi sideris at superiore velocioris motu, infortunae mi-
noris, curriculum suum sui deferentis orbis duobus fere annis absolventis, fulvus
igneus apparet color. Solis, planetarum omnium principis et ductoris, cum ex eius
motu caeteri planetarum pendeant, eius enim motus ignorantia caeterorum loca
vera et apparentia celat, aureus et nitidus splendet color. Veneris, phosphori
vesperique astri, fortunae minoris, venustus splendens viget color. Mercurii, incerto
motu varii et inconstantis sideris deprehensu difficilis, pellucidus videtur color, 10
Lunae denique, nocturni luminaris minoris, argenteus definitur color. Unde, cuin
cuilibet intuenti caelum nullos, praeter enumeratos, colores alios spectare liceat,
an non optima erit illatio, non plures existere quam septem planetas?
Sed instabit Sidereus Nuncius, quod stellae fixae, quae puris oculis cerni ne-
queunt, sed tamen perspicilli beneficio sunt visibiles, horum novorum planetarum
naturam et colorem et aspectum referant. At nulla est haec instantia, dato non
concesso quod ope huius perspicilli stellae videantur vere, quas ille enumerat,
et nebulosas et lactei circuli et Orionis: Lunae et Martis, Saturni et Mercurii
naturam, ex experimentis, effectibus et influentiis earum in haec inferiora, reti-
nere comprobatum est: unde non novorum fictorum planetarum natura et color 20
existet iis. Videndus praecipuus huius rei auctor Ptolemaeus, c. 9 primi Quadri-
partiti; quin, si has stellas his novis planetis affingas, plurima absurda sequentur,
quorum praecipua sunt haec. Primum, hos planetas fictitios non retinere propriam
et peculiarem naturam, sicuti caeteri planetae nobis cogniti retinent, cum Martis
et Lunae, Saturni et Mercurii, naturam et effectus referrent; deinde, cum circa
sidus Iovis volvantur, potius naturam et colorem Iovis referre deberent, ut ait,
non aliorum planetarum (quod tamen superius declaratum est non dici posse),
cum sit potior ratio, et, quod potissimum est, ab aliis planetis virtute et lumine
dependerent. Quod quantum a propria planetarum natura aberret, diiudicent
docti; nam hoc de veris et realibus planetis dicere, omnino absurdum esset: ete- 30
nim, etsi vulgo credatur Lunam fratris Solis radiis micare, tamen habet peculiare
lumen, quod eius eclypses manifestissime comprobant, sed, quod magis, proprie-
tates et conditiones multum a Sole distinctas et separatas continet.
Adde quod, sicut planetae Siderei Nuncii indigent perspicillo ut cognoscantur
et videantur: necessario et hoc perspicillo opus esset, cum suas influentias et ef-
fectus in haec inferiora eiaculari vellent, etenim sidera motu et lumine operari
et influere certum est; an hoc absurdum? Quod probari potest: nemo enim mor-
talium cognovit hos planetas, sic nec effectus, si effectus abditi; ergo eorum vires
(1) Le lineo 6-10 furono segnate in margine. (2) Le lince 18-21 furono segnate in margine. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
219
et proprietates ac nebulosorum siderum Orionis et lactei circuli, etsi (ut tibi placet)
inconspicua sint, at opera tui perspicilli visibilia, tamen eorum effectus et influen-
tiae ab astronomis et notatae et conspectae sunt. Quid hinc sequatur, iudica.
Altera datur ratio. Sol vehiculum lucis, hinc fons luminis origoque caloris,
ita ut non immerito cor mundi vocetur. Uti in microcosmo cor, ita in hac im-
mensa mundi mole Sol: in media corporis parte sistitur cor, ut aequaliter et
calor et sanguis et spiritus caeteris corporis partibus communicetur; ita Sol in
medio et mundi et planetarum statui debet: cor, secundum praecipuorum medi-
corum sententiam, prius componitur, quam caeterae corporis partes in utero ma-
10 terno; sic lux prima a Deo rerum omnium in hac mundi compage, cuius vehi-
culum est Sol, ut sanguinis et caloris cor. Hinc, ut ex aequo calor, lumen et
virtus omnibus et caelestibus et sublunaribus impartiatur, medium in mundo locum.
ex necessitate requirit, quia solac lineae ductae a centro ad circumferentiam
aequales existunt: hinc exurgit, quod uti caeteri planetarum motus habeantur,
haberi non possunt absque ipsius Solis popopías, ut cuique tabulas tractanti ob-
viam est: sicut (¹) aequaliter motricem virtutem iis communicat, sic medium locum
et principatum requirit; et sicuti est corpus nobilissimum, numero etiam per-
fectissimo et nobilissimo circumvallari debuit: unde numero ternario, utpote di-
vinitatem praeseferente, inferius et superius aequaliter cingitur; sic trium supe-
20 riorum inferiorumque trium, uti splendidissima corona sex gemmis fulgentibus
radiata, eius redimitur solium.
Ultima ex alchimistarum placitis eruta ratio pulcherrima et convenientissima
existit, ex eminentissimo Tychone desumpta, talis. Tot planetae in superiori illo
theatro reperiuntur, quot in hac inferioris telluris machina metalla, et in pexpo-
xo, ad utriusque ideam composito totiesque a nobis iam allato, organa, agno-
scuntur. Nam haec omnia tam pulchra et concinna similitudine invicem colligata
sunt, ut paria fere officia habere videantur easdemque proprietates et naturam,
ut laudatus auctor refert. Duo luminaria praestantissima, Sol et Luna, in cae-
lesti illa regione perspiciuntur; duo praestantissima metalla, aurum et argentum,
30 in crasso terrae globo. In puxpozbou vero nostro duo praecipua vitalia organa,
cor et cerebrum, agnoscuntur; duo benefici planetae, Iuppiter et Venus, creduntur,
et duo secundae dignitatis metalla, stannum et cuprum, duoque secundi ordinis
membra, iecur sanguinis receptaculum renesque generationis fontes, apparent. Duo
malefici, Saturnus et Mars, duo abiectiora metalla, plumbum et ferrum, duo aeque
viliora hominis membra, splen et fel, constituuntur. Ultimus planetarum Mercu-
rius, Protheo mutabilior, ultimum metallorum opipyupos, unda mobilior, sive ar-
gentum vivum, ultimumque organorum pulmo, statuitur.
Ex quibus et aliis innumeris rationibus, quibus adducta tota astronomorum
(1) Corresse sie. 220
AIANOIA
schola tantum septem planetas credit et constituit, recte concludi arbitror, non
plures quam septem planetas existere, inde merito ab ipsa septem solum, non
plures, assignatos fuisse credendum.
Absolvi priorem huius libelli partem: nunc ad aliam me confero, in qua refel-
lenda sunt quaedam dubia argumenta, quae a Siderei Nuncii opinionis asseclis
et fautoribus, ad horum quatuor planetarum existentiam comprobandam, adducun-
tur, quibus fulcitur et sustentatur; sic, his elusis, ut tenues vanescat in auras Si-
dereus Nuncius, et ut vanus rumor existat, necesse erit.
Prima igitur fautorum ratio, qua huius opinionis asseclae probare nituntur
hos quatuor planetas reales existere, non fictitios aut imaginarios, ex eo exurgit, to
quod modo unica stella, modo duae, modo tres et denique quatuor conspiciantur;
et ob hanc diversitatem apparitionis illos reales, non imaginarios nec ex refra-
ctione generatos, volunt, nullamque visus fallaciam extare concludunt: sic ex hac
diversitate apparitionis excludi refractionem et allucinationem contendunt, unde
realitatem et existentiam horum planetarum inferunt. Attamen non considerant,
visionem hanc fieri per plura media diaphana aëre densiora, qualia sunt chri-
stalla et vitra, sat quidem densa et alicuius concavitatis, per tubum stanneum
vel ligneum alicuius longitudinis et proportionis, quo radii visuales vel anguli
cohibentur et retinentur, perque aërem nocturnum roscidum et vaporosum: sen-
tentiamque opticorum probatissimorum existere non norunt, quod, quotiescumque 20
rem aliquam per medium aëre densius intuemur, refractionem in superficie cor-
poris aëre densioris existere necesse sit. Sic qui ista proferunt àvoruxo! indicio
suo se proferunt, et ignorare prima et principalia refractionis axiomata demon-
strant; uti caeci, de coloribus disserunt sensuique refragantur, cum hallucinatio-
nem claram et apertam ante oculos habeant, nempe rem visam augeri, eamque
oculo appropinquari longe dissitam, ignorare fatentur, et, quod principale est, as-
sertores opinionis Siderei Nuncii existentes, eius prima principia non tenere, nec
librum legisse, ostendunt; aut, si legerunt, non intellexisse patet; ait enim Side-
reus Nuncius in ipso libelli limine, ubi de perspicilli constructione disserit: < ne-
cessarium est (verba ipsiusmet auctoris loquentis de iis, qui sidera circa Iovem 30
et caetera phaenomena videre per perspicillum desiderant), ut sibi perspicillum
parent exactissimum, quod obiecta perlucida, distincta et nulla caligine obducta,
repraesentet, eadem ad minus secundum quatercentuplam rationem multiplicet >.
Haec Sidereus Nuncius: quaerere ab illis iuvat, an haec multiplicatio fiat per sim-
plicem visionem. Sunt enim tantum tres visionis species, ex propositionibus primis
lib. 4 et 5 Alhazeni: directa et simplex, reflexa, et refracta: per simplicem et directam
fieri non potest, quia fit per media diaphana aëre densiora, nempe vitra, et simplex
visio in tantam magnitudinem corpus augere nequeat ; per reflexam minime, quia
(1) Corresse in margine nequit. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
221
in specillo, vel speculo, Iovem non conspectamus; sic per refractam contingere ne-
cesse est.
At, his omissis, in stellis fixis et erraticis allatam propositionem locum habere
dico, dummodo simplici visione eas apparentias variare cognosceremus: at quo-
tiescumque eas per visionem refractam internoscimus, tunc vim suam propositio-
nem non retinere patet. Nam ex simili propositione, parelias, paraselinas, vera
entia realia, non Solis Lunaeve imagines, existere eliceretur, nec in iis visus de-
cipi aut hallucinari sequeretur, cum puris oculis, nulloque adhibito perspicillo,
haec spectemus, interveniente tamen aliqua refractione. Addo, si absque refra-
10 ctione hoc in corporibus lucidis evenit, ut illa intuendo geminata, duplicata et
quadruplata, spectare liceat, cum digito vel manu oculi angulum exteriorem com-
primimus; magis simpliciori visione, nullo admoto ad oculum digito, hoc contingit,
si fortius rem luminosam intuemur, cum visus laedatur: ut Rogerius Bacchon in
sua prop. (¹) asserit, et Alhazen, prop. 1, lib. 1, demonstrat, plures imagines talis
speciei luminosae apparent; idem Bacchon loco laudato, Io. Bap. Porta, prop. 1,
lib. 6 et prop. 6, lib. 7, De refr., Opt. parte. Hinc ne, quod modo plures pareliae
et paraselinae, modo pauciores apparent, modo enim duos Soles, modo tres, modo
duas Lunas, modo tres, videmus, ut ex historiarum patet monumentis, pauciora
vel plura corpora lucida conspicimus, asseverare debemus, tot extare Soles, Lunas,
20 quot oculis nostris sese offerunt, et, similiter, tot corpora lucidiora? An, ex huius
diversitate apparitionis, et realitatem pareliarum et paraselinarum et similium cor-
porum lucidiorum inferendam esse dicemus?
Prima ratione asseclarum sic explosa, altera eiusdem generis obiectio se nobis
exhibet, et sic se habet. Astra, quae variant situm et locum, et modo dextra modo
sinistra sunt, modo, respectu positus mundi ad astrum, orientalia vel occiden-
talia existunt, vera, non imaginaria aut fictitia, credenda sunt; sed hi quatuor
planetae modo dextri modo sinistri, modo orientales modo occidentales, respectu
positus mundi ad astrum; ergo veri et reales censendi sunt hi planetae. Quod
per refractionem similiter non procreentur, sic demonstrasse sibi persuadent: an-
30 gulus visorius in refractione, aequalis in potentia a dextris, ut a sinistris, existit;
ergo, si per refractionem hi planetae generarentur, iisdem in sedibus totidemque
a dextris, ut a sinistris, conspicerentur, nec apparitionem situs mutarent vel va-
riarent.
Quae rationes et propositiones quam debiles et infirmae sint, diiudicent astro-
nomi. Primam in eorum gratiam non concludere, ex supra dictis patet; nam, uti
in prima obiectione responsum est, ex eo quod modo duos, modo tres horum
planetarum, conspicimus, realitatem et existentiam concludere non licet horum
Iovis circulatorum; sic ex eo quod modo dextri modo sinistri, modo occidentales
(1) Cancellò la parola prop. e soprascrisse Prosp. 222
MIANOIA
modo orientales, respectu ipsius Iovis, sint, reales existere comprobari non possent,
cum hoc pavóuevov habeatur per visionem refractam, non simplicem: secundam
non veram existere, ex opticis declaratur. Nam angulus visorius (ut iisdem ver-
bis utar), quo magis ad perpendicularem vel ad concentricam accedit, eo maio-
rem vim repraesentandi rei visae imaginem habet (Alhazen, prop. 10 lib. 3), et e
contra; ideo, quantum a dextris magis ad rectam pyramidem accesserit, tanto
perfectior, et e contra; a sinistris vero, quantum a concentrica longius recesserit,
tanto imperfectior visio, et viceversa, existit (Porta, prop. 7 lib. 4, De ref., Opt.
parte); quapropter quaedam imagines videbuntur a dextris et perfectiores, et e
contra, vel omnino a sinistris nullae apparebunt vel imperfectiores, et viceversa 10
(Vitello, prop. 45 lib. 3). Exemplo res clarior fiet, etsi ex superioribus Alhazeni,
Vitellonis et Io. Bap. Portae propositionibus, satis hoc comprobatum sit. Quis
ignorat irides matutinas, vespertinas, entales occidentalesque, conspici posse?
sic halones, duplices Soles triplicesque orientales occidentalesve, Lunas duplices
a dextris ut a sinistris, spectari posse? Quis iridem semicirculari figura praeditam
non recognoscit? Cum centrum Solis, oculi et iridis, in eadem superficie reperiri
debeat, ut iris gignatur, hinc ne radii visuales aequales in potentia, a dextris ut
a sinistris, secundum propositionem allatam, existere deberent tanto magis, quanto
quia omnes lineae ductae a centro ad circumferentiam aequales existunt; atta-
men, v. g., ex una parte imago iridis perfectior magisque vergens ad semicircula- 20
rem, ex altera imperfectior et manca, spectatur: ex una parte maiores colorum
portiones, illaeque distinctiores, ex alia maiores et confusiores, cernuntur, ut cuique
intuenti sat clarum existit. Si propositio vera extaret, hoc minime contingeret.
Quod de iride, idem de halonibus et pareliis, sentiendum est. Quis ex hac diversitate
situs, et ex hac radii visorii deficiente virtute, refractionem in his planctis evellit
et excludit? Qui philosophus, vel mathematicus, vel opticus, unquam profatus est?
At dicent, non esse parem rationem inter astra et meteora, nullamque dari si-
militudinem. At qui ista proferunt, hos Iovios errones stellas existere probent,
et in eodem caclo Iovis hacrere per ipsum perspicillum demonstrent; et erunt
mihi magni Apollines. Sed alia via ad hanc obiectionem nullius ponderis diluen- 30
dam progredior. An pareliae, paraselinae, halones, circa Solem et Lunam, ut isti
novi planetae circa Iovem, videntur? An hic agitur controversumque est, an an-
gulus visorius eandem vim retineat, a dextris ut a sinistris, in uno loco ut in
alio? an eandem potentiam imagines repraesentandi a dextris ut a sinistris ha-
beat? Sic exempla illata optime et convenientissime quadrant, nam, quatenus sub
visionem cadunt, cadem ratio erit maior et convenientior; nam si hoc contingit
in locis aëreis oculis propinquioribus, in figuris circularibus, quanto magis in
remotioribus, in figuris rectilineis, contingere credendum est ? Si intermedii
d Cancellò maiores e sopraserisse minores.
(Le linee 35-38 sone segnate in margine. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
vapores hoc pavóuevov efficere possunt, quanto magis aër nocturnus, vitra, corpora
diaphana inaequalis crassitiei et formae, causari poterunt? An datur similitudo in
hac visione et aequiparantia certe convenientior, quam opus esset talibus assertori-
bus. Amplius, etsi haec meteora dicuntur, perque refractionem quoquo modo ge-
nerantur, tamen haec simplicibus oculis cernimus; has vero stellas per intermedia
corpora diaphana diversa ab aëris diaphanitate, non simplicia sed geminata. In
his meteoris verum locum et situm agnoscimus; in his vero Ioviis circulatoribus
alterum locum alienumque situm habemus, cum rei visae imaginem per corpora
diaphana in concursu catheti et lineae refractionis extensae conspiciamus (Portae
10 prop. 4 et 7 lib. primi, De refr., Opt. parte).
An his contenti? Convenientius forsan erit, quasdam hallucinationes e corpo-
ribus diaphanis aëre densioribus procreatas in hunc locum adducere, ut abradam
omnem dubitandi ansam et obstupescendi causam. Ex vitris oppositis Soli, Lu
naeque et astris, cometae, irides, halones et virgae, procreari videntur. De his
propositionibus auctores fide dignissimi mihi praesto sunt: etenim e meo cerebello
talia non promanant. Eminentissimus et doctissimus vir Ioannes Keplerus, quem
Galilaeus iure optimo magni facit, in sua absolutissima Astronomia Optica, p. 267,
cometen efformandi scientiam aperit per vitreum globum aqua repletum; sed hoc
vitrum nimis compositum, minusque proposito nostro idoneum, videbitur, utpote
20 figura globosa, aqua repletum, existens, in quo non simplicis corporis diaphani
refractio contingat; per simplicius vitrum procreationem halonum virgarumque
et iridum, tam circum luminaria, quam stellas, Porta, prop. 27 et 28 lib. 9, De refr.,
docet, Vitello, prop. 83 et 84 lib. 10, demonstrat. Vitrea vasa, poma, denarios et
omnia quae in eis posita sunt, diversa, forma et situ et numero, si aqua replean-
tur, exhibent Porta, lib. primo, prop. 11, et Bacchon in sua Prospectiva. Sed de
his satis; ulterius progredior.
Hac secunda similiter elusa, tertia asseclarum obiectio venit, qua omnimodam
victoriam sibi promittunt, unde Io triumphe! tibicen canit: nam ab opticis phi-
losophicisque rationibus impugnari non posse existimant, cum, experimentis ob-
20 servationibusque nullas huiusmodi apparentias circa alios planetas nec circa
stellas fixas hoc perspicillo videri posse, comprobatum habeant; unde sic ratio-
cinantur. Si hoc perspicillum decipit visum, cum circa Iovem tales apparentias
demonstrat, etiam idem praestabit circa reliquos planetas: sed tale quid circa
alios errones, nec circa reliqua astra Siderei Nuncii, perspicillum exhibet: ergo, hi
planetae, qui circa Iovem spectantur, reales sunt, non ficti aut imaginarii. Cui
nobilissimae rationi obmutescerem, nisi animum labantem non sat in Mathema-
ticis disciplinis laudatus Keplerus erigeret, actumque de me esset. Tamen, quia
asserit futurum, ut Galilaeum sex vel octo circa Saturnum, duos circa Martem,
unum forsan et alterum circa Venerem et Mercurium, in deprehendendo prae-
40 vertat, auctoritate tanti viri fultus aliorumque doctissimorumque virorum si-
III.
223
31 224
AIANOIA
milia pavóueva circa stellas fixas conspexisse asseverantium, experimentis eorum
omnino fidem non adhibendam esse reor. Tamen tanti eos facio, ut, cum testes
oculati etiam in propria causa fide dignissimi sint, illosque dixisse mihi sufficiat,
et haec re ipsa se habere ut aiunt concedo, nempe has stellas circa alios pla-
netas et stellas non conspici. Ex hac propositione illationem, quam extrahunt,
sequi non video; in logicis etiam hoc minime evenit, ut ex disparium inductione
illatio optima sequatur. Nescio, in hanc novam astronomiam hanc concludendi
novam formam introduxerint, ut, qualiter novos planetas ponere student, sic
etiam novam inferendi formam invenerint; etenim non apud logicos recta esset
illatio. Ex eo quod circa Lunam tale pavóuevov hoc instrumento non agno- 10
scitur, circa Venerem et Mercurium tale quid non conspicitur, circa Martem et
Saturnum tales apparentiae non exhibentur, circa stellas fixas tales imagines
non notantur; unde nec circa Iovem, nisi reales existerent, hi planetae conspi-
cerentur. Illatio enim tum demum valet per inductionem, cum omnia in ea po-
sita sunt eiusdem convenientiae et proprietatis naturaeque cum iis quae in an-
tecedente afferuntur. Sed tantum distant caeteri planetae a Iove positione et
situ, sed, quod magis est, proprietate, magnitudine et lumine secernuntur, ut
cum illis pauca habeat relata, praeter solum motum, quo a stellis fixis erraticae
differunt. Haec ex parte stellae disparitas existit; sed aliud impedimentum hoc
efficere potest: nam uti unaquaeque res visibilis existat, determinatam distantiam 20
et interstitium, in quibus tantummodo videtur, habet Eucl., 3, theor. Opt., Vitel.,
prop. 8 lib. 4. Sic perspicillum, quod laboratum fabrefactumque et praeparatum
est ad videnda ea, quae in ea distantia, in qua Iovis caelum a terra collocatur,
non potest videre ea, quae superiora sunt aut inferiora, eodem perspicilli statu
et longitudine, nisi et vitrum permutetur, et tubus stanneus vel ligneus ex maiori
minor, vel ex minori maior, fiat, et quaeratur, elongando vel minuendo tubum,
aliqua tubi longitudo : quae cum peripheriae vitri centro et rei visibilis distantia
congruat. Nam unusquisque, qui ex eorum genere constructum perspicillum con-
trectavit, perque ipsum inspexit, eoque usus est, cuius tubus stanneus vel ligneus
mobilis sit, nec sit in illa tubi et centri et rei visibilis distantia firmatus et coa- 30
ptatus, in qua existere necesse est, ut rei visibilis imagines conspiciantur, locum
in ipsa tubi longitudine existere agnovit, ex quo res visae melius et distinctius
videntur: unde, cum eo uti volumus, nos tubum in tali puncto disponimus et col-
locamus. Unde etiam in ipsa tubi longitudine, pari ratione, loca alia existunt, ex
quibus res omnino videri non possunt; uti in speculis convexis vel concavis ipse
confusionis vel inversionis imaginis punctus, ex quo quantum receditur vel ac-
[61 quid sibi velit non intelligo.
(2)
(1) Le linee 21-27 sono segnate in margine.
ta) La postilla è riferita alle linee 35-40 della pag. precedente, e alle linee 1-5 di questa. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
225
ceditur, tanto distinctius vel confusius imagines rei obiectae apparent: sic in tali
perspicillo, quo magis vel minus ad tubi punctum, elongando vel minuendo tu-
bum, acceditur, in quo rerum visibilium oppositarum imagines perfectae cernun-
tur, eo distinctius vel confusius eaedem spectantur. Unde inferre non dubito,
quod hine causa oriatur, quare, si stellas fixas vel alios planetas inspicimus, tales
apparentias circa reliquos, uti circa Iovem, non conspiciamus; posito hoc vero
quod asseclae volunt, hoc perspicillum circa alias stellas non causare eundem
effectum: unde illationem, quam ex tali phaenomeno concludere nituntur, irri-
tam et vanam extare patet.
10 Quarta et ultima fautorum ratio superest, explosa superiori illa strenua et
invictissima ratione, talis. Omnis nostra scientia a sensu, secundum omnium phi-
losophorum dogma; nihil enim est in intellectu, quin prius fuerit in sensu: unde
si hos planetas spectamus, eos, quia in caelo realiter existunt, videmus; etenim
perspicillum res, quae realiter non existunt, nobis non exhibet, uti experientia
docet. Hinc, etsi minutissima longeque dissita et invisibilia nobis ostendit, ea,
quia vere in rerum natura existunt et reipsa et facto ponuntur, demonstrat; sed
propter humani intuitus imbecillitatem et anguli visorii exiguitatem ea conspi-
cere non possumus: unde concludunt, si planetae realiter et de facto in caelo
non consisterent circa Iovis corpus, quod eos non visibiles hoc perspicillum
20 redderet: unde ex necessitate consistere concludunt, quia illos perspicillum de-
monstrat.
Huic rationi et obiectioni sic satisfacio: primo, superius allatum philosophorum
axioma in caelestibus minime locum habere, demonstro; nam quidquid est in
caelo, non sensus beneficio, sed ipsa rationis potentia, cognoscimus, et ratiocina-
tionis intervenientis beneficio haurimus: quod his exemplis confirmatur. Quis do-
ctiorum ignorat, stellas omnes in octavo existentes caelo Terrae magnitudinem
ipsamque Lunae superare, et tamen, si sensui et ipsi simplici visioni acquiescere
velit, et Terram et Lunam omnibus in caelo stellis maiores crederet? Quis stellas
fixas altiores et eminentiori in loco positas Saturno Ioveque et omnibus denique
30 planetis iudicaret, sensus solius habita experientia? Quis Solem et Lunam et cae-
tera sidera solo intuitu mobilia assereret? Quis corpora caelestia sphaericae figurae
praedita statueret? Ex similibus elicitur, scientiam caelestium corporum non ha-
beri posse ex solo sensu, sed ipsa rationis potentia intervenientisque ratiocinationis
beneficio. Etsi hoc modo optime axiomati satisfactum sit, addam tamen, ne axioma
philosophicum omnino negare velle videar, omnem nostram scientiam a sensu oriri,
quotiescumque res per causas cognoscimus certas et evidentes, quae aliter se habere
non possunt. At visus est causa erronea et fallax, qui res, quas videt, aliter se habere
non posse comprehendit, etsi decipiatur, ut Rogerius Bacchon in sua prop. cap. De
(1) Le linee 22-37 furono seguate in margine. 226
AIANOIA
cognit. per scientiam, Alhazen, prop. prima lib. 3, ait, quando nobis demonstrat
imaginem rei simplicis geminatam vel triplicatam, ut supra declaratum est, no-
stramque in aëre pendulam imaginem. Porta, prop. 7 et 15 lib. 2, Vitel., prop. 61
lib. 10, quae sinistra sunt nobis dextra indicat, cum tamen ex facto aliter se ha-
beat. Eucl., 29 theor. catop. sic: per visum solum scientia haberi non potest.
Ad alterum obiectionis membrum dico, non esse parem sublunarium et caele-
stium rationem, nec terrestrium et opacorum corporum et lucidissimorum et
purissimorum existere similem coaequalitatem, unde nulla auprádez quingento-
rum aut quadrigentorum milliarium terrestrium inter caelorum vel sphaerae
Iovis distantiam, cum a superficie concava sphaerae lunaris et convexa sphaerae 10
Martis superficie, secundum saniorem et receptam astronomorum opinionem ve-
terum, 882 semidiametri terreni globi numerentur; nulla mentione habita, nec
aëris intercepti inter superficiem Terrae et concavum Lunae, nam ab iisdem
astronomis triginta duae terreni globi semidiametri numerantur, nec semidia-
metri orbis Iovis, quae 2162 semidiametros continet: unde a superficie terreni
orbis usque ad centrum corporis Iovis computantur 17615 terreni orbis semidia-
metri, et quingenta milliaria vix sint sexta semidiametri Terrac pars. Unde apparet
multam convenientem aequiparantiam dari posse, nec recte concludi, si haec in
terrena hac mole vera sint, etiam in caelestibus veritatem retinere; cum sola vi-
sione simplici proportionata distantia requiratur (Alhazen, prop. 18 lib. 3), ut recta 20
et distincta fiat visionis operatio, practer septem alias circumstantias, quae inferius
afferentur. Unde, si distantia non proportionata rectam vel simplicem visionem (¹)
impedire valet (Alhazen, proposit. 37 libri primi), quanto maiorem vim impediendi
refractam habere dicendum est? Unde licet concludere, etsi hoc in terra non
accidat, posse in caelo aliter accidere, nec servare proportionem et eandem
aequalitatem.
Sed magis ostendi potest, perspicillum non servare aequalitatem nec propor-
tionem similem in omnibus terrae partibus; etenim res, quas propinquiores oculis
habemus, per tale perspicillum non videntur, sed oportet, eas esse locatas in certa
oculo distantia, in qua ob formarum multiplicationem totum specillum non 30
occupent, vel earum imagines ob ampliationem confusionem non introducant, ob-
que maxima idola repraesentata . Sic distantia convenientior tubo et specillis, ut
perfectae videantur, requiritur, uti superius de longitudine tubi et proportione
dictum est: quapropter et loca quaedam existere longiora, in quibus res positas
omnino videri non posse, asserendum est. Nam, ut unaquaeque res visibilis exi-
stat, determinatam distantiam requirit, extra quam videri non potest (Vitel., prop. 8
lib. 4, Eucl., theor. 3 Opt.), ut supra dictum est, cum ad eam radii visuales non
perveniant, per hypoth. 4 Opt. Eucl.: hinc perspicillum nec eandem coaequalita-
(1) Le linee 13-22 furono segnate in margine.
(2) Le lineo 28-32 furono segnato in margine. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
227
tem semper in terrenis distantiis locis obtinebit. Sed exemplo ex speculis haec cla-
riora erunt. Optici docent, inesse speculis punctum in quo re vel oculo existen-
tibus imago rei videri non potest, ob punctum inversionis vel confusionis (Io.
Bapt. Porta, prop. 3 et 4 lib. 8, De refr.), vel quia imago extra speculum cadit
(Porta, prop. 10 lib. 2, De refr.), vel ex aliis causis quae in Eucl., prop. 25, 26, 27 et 28
Catoptr. habentur; ex quo quantum receditur vel acceditur, perfectius imagines
rei visae conspiciuntur. Insuper variatio situs in speculis et mutuae reflexionis
diversa puncta res geminatas et quadruplatas reddunt (Alhaz., 7 et 12 prop. lib. 5,
Vitello, 40 et 41 prop. lib. 8). Ex his concludere non vereor, specilla, ut specula
10 in terrenis, sic in caelestibus eandem semper proportionem servare in reprae-
sentandis imaginibus et apparentiis ob requisita media et conditiones (¹).
Addo etiam hoc contingere, quia caelum, vel terra (ut vult Siderei Nuncii
auctor) motu praedita est; ideo eundem semper punctum et locum, in quo obser-
vationes praecedentes institutae sunt, posterioribus remittere non potest: unde
varias apparentias existere necesse est, cum et ipse positus varietur ipsa caeli
motione et agitatione: at in terrestribus spectaculis semper eaedem distantiae,
semper idem situs, inter visa et oculos, intercedunt; quae, si variantur elonga-
tione vel positione rei visae aut oculi, diversae existunt inter se apparentiae, nec
coaequales.
Quod experimento hoc certissimo comprobari potest. Dum haec scriberem, et
simul de hac re sermones haberem cum admodum Illustri Divi Stephani equite (3),
in omni genere scientiarum exercitatissimo viro, quem honoris et obsequii causa
nomino, in fabrorum vitrorum officina, quam cum ipso quibusdamque aliis doctis-
simis viris, quorum nomina reticenda sunt, iis sic imperantibus, alicuius negotii
animique oblectationis causa simul petieram; cum ibi commoramur, accidit, ut
laudatus eques pilam vitream, intus cavam, manibus contrectans, forte oculos ad
sphaeram illam vitream admovit, et os fornacis intuitus est, pluraque illi fornacis
ora apparuerunt, sed speciem formamque diversam habentia. Quod cum animadver-
tisset, simul nos de hac re certiores fecit, qui, eo suasore, alias sumendo vitreas
30 pilas (etenim ibi plures consimiles reperiebantur), idem pzivóuevov conspicati su-
mus, tamen diversum numero et forma, nam plura mihi, quia in longinquiori situ,
aliis pauciora nec eadem et paria, videbantur, etiamsi iisdem globis uteremur.
Unde causa huius pavouévou nisi in positum et constitutionem quam obtinebamus
ad os camini, referatur. Nam cum fornacis forma circularis existat, ut omnes.
sciunt, nos omnes in eodem situ ad os camini non eramus collocati; sed ego in
obliquiori situ quam laudatus eques, et consequenter alii magis ab illo semoti; quod
clarum etiam ex eo fit hoc alio exemplo, quod facilius ab omnibus experiri potest.
20
(1) Le lineo 9-11 furono segnate in margine.
(2) L'ediz. spectaculos; corretto marginalmente.
(3) Nell'interlinea aggiunse le due parole Iacobo
Spinaeo da inserirsi nel testo dopo la parola equite.
(4) Di fronte alle parole ut omnes sciunt sotto-
lincate è in margine il segno X. 228
AIANOIA
Accipiatur globus vitreus, repleatur aqua, et simul candela vel lampas accensa
habeatur; qui, accedendo vel amovendo, in certa distantia reponatur in qua irides
demonstrabit. Cum haec distantia reperta fuerit, removeatur paululum a dextris
vel a sinistris: videbuntur, amovendo vel accedendo, plures vel pauciores irides;
quia, quo magis ad perpendicularem lineam acceditur, pauciora conspicientur, quo
vero ab eadem disceditur, plures spectabuntur. Haec in opticis fusissime demon-
strantur; sed videndus praecipue, ut caeteros opticos taceam, liber secundus et
sextus Ioan. Bapt. Portae, De refract. Optices parte.
Sed nimium longe rationes petitas ad confirmandam sententiam meam affero,
cum et ipse Sidereus Nuncius testimonium amplissimum mihi exhibeat; tamen, no 10
me illi imponere clamitent, legant paginam 16 a. Sed, ne locus eis inquirendus
sit, nimisque in eius investigatione laborent, et illos hoc molesto onere sublevem,
afferam ipsiusmet Siderei Nuncii verba ex ipso loco excerpta: Ac primo illud
(inquit) animadversione dignum est, quod scilicet Stellae tam fixae quam erra-
bundae, dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri vi-
dentur iuxta proportionem eandem, secundum quam obiecta reliqua et ipsamet
Luna acquirunt incrementa»: ex quibus verbis patet, servare tantum propor-
tionem et symmetriam distantiae usque ad caelum Lunae perspicillum Siderei
Nuncii, ultra autem non extendi. Sic sententia nostra vera existit, ex opinione
ipsiusmet auctoris.
Haec dicenda de rationibus asseclarum fautorumque in me adductis, quas ego
potissimas et praecipuas existimo, auxi; nam si quae insuper adduci possunt,
iisdem rationibus explodendae et convincendae sunt. Nunc ad huius hallucina-
tionis causas transeundum, et planetas fictos, imaginarios esse, demonstrandum, et
oculos inspicientium eludi, confirmandum est, ut penitus e caelo haec in rerum
natura portenta et ludibria exterminentur. At primum quaedam adducentur ra-
tiones, quibus eos realiter in caelo, nec circa Iovem uti eius circulatores, sed ut
eius imagines, existere patebit.
20
Prima nostra ratio talis, quae ex planetarum natura ducitur. Si hi planetae
reales existerent, non ficti aut imaginarii, observarent quandam motus normam 30
certam, et statutam periodum in eademque loca regressus. Quod non observent
patet: iisdem enim statutis temporibus non redeunt ad eadem loca, puta, ad coniun-
ctiones, medias longitudines et oppositiones , nec iisdem in locis eundem mo-
tum habent; quod ex tuis observationibus, quas nobis a folio 17 usque ad 28 exhibes
et sexagintaquinque numero existunt, declaratur. Nam planetam magnum circu-
lum conficientem, quindecim dierum spatio, ex tuo corollario, conficere concludis,
cum inquis, pagina 28: Planeta, maximum permeans orbem, accurate praeadno-
tatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur > : sed
(1) Di fronte alla parola oppositiones sottolineata sono in margine tre freghetti orizzontali. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
229
hoc observationibus tuis non congruit; nam, verbigratia, a die 7 Ianuarii, qua obser-
vationes instituere coepisti, usque ad secundum Martii, 44 dies intercipiuntur:
ergo octies, vel ad minimum septies, secundum theoricarum praecepta in maxima
a Iove distantia, puta, in medii circuli sui longitudinibus orientalibus et occi-
dentalibus, reperiri debebat. Tuas observationes favorabiliores (etenim eas in
praesens, uti melius sententia tua defendi possit, adducam) perpendamus, unde
quod negamus pateat. Ex observatione 34, die 2 Februarii hora septima habita,
videtur maximam stellae a Iove distantiam existere 14 minutorum occidentalem :
quam eandem distantiam quindecim diebus ante, vel post, cum spectari debeat,
10 non videmus; tamen die 11 Februarii, post enarratam observationem 9 diebus in-
terpositis, stella in longitudine media videtur priori loco opposita, et a love tantum
12 minutorum spatio elongata, cum per 14 elongari debuisset: et tamen ea nocte
tres observationes habitae sunt, nempe 43, 44, 45, quinque horarum intervallo;
die vero 19 Februarii, 17 diebus interpositis, spectatur eadem, si dicere licet,
stella, 13 minutis a love dissita, occidentem versus: in hac observatione 55 deest
a priori distantia minutum unum; et tamen tam diligenter eas notas, ut et un-
ciam, sextantem, quadrantem et trientem minuti, observes in distantia. Hae sunt
ex observationibus tuis, quas convenientiores spectare licet, motusque certiores
referentes, sed, praeter has tres enumeratas, alias nullas: attamen nullo modo hae
20 inter se conveniunt, unde male infers, semimenstruas habere rotationes.
Observationes convenientiores retuli, quae sunt tantum numero tres: nunc in-
convenientes, erroneas et absurdas, in medium adducam, unde doctrina et pla-
netae corruant, qui observationibus fulti sunt ex tanta motus dissimilitudine et
irregularitate; quas in iisdem etiam superius allegatis convenientioribus observa-
tionibus conspicimus: modo enim illas stellas exeuntes e Iovis radiis, modo magis
a Iove distantes, modo retrocedentes, modo subsequentes, ita ut choreas agant,
spectamus. Ad rem accedo ex observatione 33 et 34, quae septem horarum
intervallo se subsequuntur . Stella motu suo peragit spatium circuli sui
duobus minutis distantiae stellae a Iove aequale, et dictum est, reperiri in
30 longitudine media a Iove [8]; at 43, 44, 45 observationibus in quibusdam
eandem stellam longitudinem mediam orientalem assecutam statuimus, qua-
tuor horarum intervallo stationariam spectamus. At in observatione 55
eam, horis 8 et 40 minutis, ex praecedenti observatione 54 per trium minutorum
a Iove distantiam cernimus elongatam; at in 56 eadem stella, quae observatio
[7] hoc a me non est dictum.
[8] Hoc falsum est.
[⁹] hoc ex arbitrio tuo asseris: distantiae enim stellarum non assi-
gnantur a me nisi in prima observatione. Observatio 55 est simplex:
ergo de horis 8. 40' nil dici potest. 230
superiorem post 48 horas et 50 minuta subsequitur, trium minutorum a Iove
distantiam confecit, cum in eodem loco, 7 horarum spatio, circulum duorum
minutorum distantiae a Iove, ut in observatione 34 dictum est, perfecerit rota-
tione sua : hinc patet dissimilitudo et inaequalitas motus in iisdem a love in-
terstitiis. Sed ne semper eandem stellam easdemque observationes conculcare velle
clamites, uti quae solae existunt erroneae, alias observationes aliasque stellas aliis
in locis et distantiis spectemus; nam omnes tuae 65 observationes sunt eiusdem
stili et methodi, nulliusque ponderis et valoris. Sed parce, Galilaee, nec irascaris.
si observationes tuas enucleo, illasque erroneas existere demonstro: nam a ve-
ritate cogor, vera eloqui et rem ut existit demonstrare; etenim et te a tuo per- 10
spicillo prius elusum, quam alios eluderes, certum est. Condono hallucinationun
errori, et quod tu optices motuumque regularum, dum haec scriberes, prae festina-
tione oblitus sis; ideoque has observationes, prae animi ardore et cupiditate, qua
accensus eras, hunc Nuncium mortalibus communicandi, et perspicillum Italis, ne
e Belgio aliquod afferretur, tuum exhibendi, certissimas iudicasti: quod nobis sat
dilucide harum stellarum motus, nunc velocissimi, nunc mediocres, nunc tardi,
nunc directi, nunc stationarii, nunc retrogradi, in iisdem a love distantiis, confir-
mant, magis hi errones, qui modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo
obscuriores, paribus etiam in sedibus, spectantur, patefatiunt: ut ad haec phaeno-
mena servanda, et aequantibus circulis et eccentricis et epiciclis, denique illa tota 20
veterum circulorum supellectile, opus esset. Ita ut non immerito antiqui astro-
nomi, qui ex eorum observationibus te extiturum, qui planetas novos circa Ioven
periodicas revolutiones suas conficientes reperturus eras, praeviderant, crassum
admodum orbem, ut commode in illo tantam sphaerarum farraginem et turbam
includere posses, Iovi assignarunt! Sed ne fautores tui me tibi vehementer impo-
nere clamitent, has accipito observationes, ex quibus omnes qui istas perpendent,
veritatem mearum illationum agnoscent. En primum observationes, quae statio-
nem magnam in mediis sphaerae a love longitudinibus harum stellarum demon-
strant, die nempe 24, 25, 26 Ianuarii habitae, quae numerum quinquennarium
conficiunt 23, 24, 25, 26, 27; nam stella, quae orientalis a Iove 11 minutis et 30 se- 30
cundis in 23 observatione reperiebatur, his quinque observationibus semper eundem
locum obtinere visa est, solum 10 scrupulorum secundorum differentia interve-
niente inter 25 observationem et 26; unde magnanı stationem hanc stellam tunc
habuisse cognoscimus: sed puto illic eam Iovem relegasse, ob aliquod admissum
magnum piaculum circa munus satellitii obeundum, quod relegationem talem re-
[10) quid sibi velit ignoro.
[11]
AIANOIA
(1)
non dignoscis arcum a circulo.
(1) La postilla è riferita alla linea 31 della pag. precedente e alle line 1-4 di questa. ASTRONOMICA, OPTICA, 'PHYSICA.
231
quireret; unde infoelix relegata his tribus diebus mansit, donec, misericordia motus,
eius relegationem dissolvit, inque gratiam recepit suam.
At modo in iisdem distantiae a Iove intervallis accipient velocissimum motum,
quem nobis exhibent, inter caeteras, observationes (nulla habita mentione 33 et 34,
in quibus stella, septem horarum spatio, duo minuta distantiae a Iove confecit,
quia non amplius eas afferre iuvat, cum superius me eas non allaturum pollici-
tus sim) septima et octava, die 15 Ianuarii habitae, in quibus intuenti apparet,
hos planetas imaginarios, spatio quatuor horarum, unum minutum et triginta se-
cunda arcus a Iove distantiae confecisse et motu suo cucurrisse. Tum certe Pe-
10 gasaeo vehebantur equo, ut celerius dominum suum invisere possent! etenim in
septima observatione stella occidentalior a love aberat decem minutis, hora tertia
noctis habita; in observatione vero octava, sequenti hora noctis septima, distabat
a love octo minutis, triginta secundis: Sidereus ipse Nuncius hanc opinionem
confirmat pagina 19, post observationem laudatam, ubi commemorat aliam obser-
vationem, cuius diagramma non exhibet: post vero (inquit) aliam horam duae
Stellulae mediae adhuc viciniores erant: aberant enim a sese invicem minutis se-
cundis triginta tantum >. Aliud eius testimonium proferam, observatione quarta,
pag. 18 sub finem: < Adeo celeres (inquit) horum Planetarum extant revolutiones,
ut horarias quoque differentias plerunque liceat accipere >. Has enumeratas sequi-
20 tur nona, die sequenti habita, in qua iterum stationem agit; nam prae nimio tanti
emensi itineris labore defessa, iterum quiescit, ut se a labore paululum refocil-
laret. Sed taediosum et laboriosum mihi omnino esset sigillatim singulas has ob-
servationes enucleare, et quae sunt absurda et incongrua depromere, et lectori
omnino nauseam movere, tantum in rebus ludicris legendis immorando: unde bre-
viter, quae mihi necessaria sunt ad confirmandum quod antea propositum est, ea
in posterum tantum percurram, et quod semel confirmatum erit, de eo amplius
verba non faciam.
Statio et motus velocitas, iisdem in locis et in eadem ex Iove distantia, ex
dictis apparet: quod mediocres etiam existant, accipite, ita ut eodem in loco et
20 in eadem a Iove distantia et stationarii et veloces et mediocres existant; quis
unquam talem avouafav in planetis observavit? quae hypotheses motus horum
planetarum enodare valerent? Vide observationes 11, 12, 13 tribus diebus habitas,
nempe 17, 18, 19 diebus, in quibus observationibus tantum unoquoque die unum
minutum arcus distantiae a Iove planeta conficit; abest enim in priore a Iove 11 mi-
nutis, die sequenti decem, alteraque die novem ex parte occidentali: observatio-
nes 41, 42, ex orientali parte, in quibus unico diei spatio solum unum minutum
conficit; stella enim, quae priori die aberat minutis 11 a Iove ex orientali loco,
posteriori die, ex eadem orientis parte, abest tantum per decem minuta.
Quod vero retrogrado motu cieantur iisdem a love distantiis et longitudinibus,
40 vide observationes 41, 42, 43, ex quibus agnosces stellam, quae in observatione 41
III.
32 232
AIANOIA
abest a love 7 minutis, in observatione vero 42 per decem tantum ; die se-
quenti habita in observatione 43 similiter, alio die habita 12 minutis, a Iove di-
scedit. Hae omnes distantiae fuerunt orientales, an retrogrado has stellas moveri
pede negabis? At forte dicetur, stellam, quae in observatione 42 aberat septem
a love minutis, 43 abesse decem, et sic retrogradatim tolletur; si hoc verum, me con-
victum faterer, manusque traderem; at videatur quod non accidere potest. Stella
enim quae septem minutis aberat in observatione 41, in 42 distat tantum a love
minutis secundis viginti: nam absurdum esset, et contra Siderei Nuncii praecepta,
velle stellam, quae maiorem circulum conficit 24 horarum spatio, 11 minutorum
distantiam a Iove fere conficere; unde ex hac motus differentia quantis absurdi- 10
tatibus hi errones, vere erronei, expositi sint, considera, ut, rescissa una absurdi-
tate, ex illa, tamquam ex Lernaeo capite, innumerae pullulent et oriantur. Sed hanc
sententiam altero exemplo confirmabo, non enim mihi desunt auctoritates et ob-
servationes. Videantur 7, 8, 9 et 10 observationes tribus diebus habitae: in se-
ptima, stella distat a love minutis 10; in octava, hora septima eiusdem noctis
habita, abest a Iove minutis octo et 30 secundis; in nona, solum minutis octo;
in decima vero eadem stella minutis undecim: et hae distantiae a love semper
fuerunt occidentales.
Haec de motibus eorum. Nunc de passionibus eorundem planetarum addo,
quod modo maiores, modo minores, iisdem in locis et in iisdem a Iove distantiis, 201
ex omnibus observationibus hoc innotescit; sed clarius ex 23 et in 24 observa-
tionibus, in quibus stellae notatae sunt maiores illis, quae signatae sunt in obser-
vatione 59 et 60: attamen in eadem a love distantia 11 minutis versus orienta-
lem partem existunt, et verbis auctoris ipsius hoc phaenomeno etiam exprimitur:
in observationibus enim 23 et 24 ait erant enim admodum splendidae >; in 59
et 60 auctor expressanı mentionem de hac re nullam facit, tamen asteriscis, qui-
bus obscuriores et exiguas signare consuevit, signatae sunt [¹³].
Quod apparentias varient et status affectiones, ut cum debeant orientales vi-
deri, occidentales appareant, cum duo conspici debeant, tres, vel quatuor, aut unus
se exhibeat, et sic consequenter in apparitione, nullo observato ordine nec certa 30
regula, de his passionibus hae observationes considerentur, inter plurimas quac
adduci possunt, unde apparentias vagas et erroneas elicere facillimum est. Quod
regulam status non servent, varientque apparitiones in iisdem locis, patet prae-
cipue ex observationibus 2, 3 et 4, item ex 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23: ex tertia
nempe conspiciuntur duo planetae orientales; at in superiori observatione, nempe
secunda, extiterant tres occidentales et valde a Iove remoti; unde 24 horarum
(12) imo etiam per 12 in correptiori noctis observatione.
[13] non asteriscos, sed verba inspicere, oportet: nec ignorandum et
qualitate aëris magnas contingere differentias. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
233
spatio tantam distantiam conficere non potuerunt, ut ex contraria parte, nempe
ex oriente, sese adeo a Iove seiunctos exhiberent [¹4]: unde eos omnes ea nocte, in
qua tertiam observationem habuisti, spectare debueras occidentales, aut saltem
aliquem ex eadem parte, cum quarta observatione duo etiam orientales specten-
tur. Idem in 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23 observationibus apparet: in 20 enim exhibet
tres Sidereus Nuncius planetas occidentales, uti in 19 eadem nocte habita; at
in observatione 18 erant tres planetae orientales et unus occidentalis; in 19 tres
occidentales, unus orientalis: sed planeta, qui movetur ex tuo corollario in maiori
circello, magis a love elongari debuit, et spatium suum tam brevi spatio conficere
10 non potuit, et similiter ei propinquior: unde in tali apparitionis statu se exibere
non debuerunt. Sed reliquas etiam citatas allegationes perpendamus. In 20, ut
dictum est, tres occidentales, unum orientalem, videmus; in 21 duos orientales,
unum occidentalem: ergo dicendum, planetas a media longitudine occidentali per
coniunctionem in circuli apogaeo, vel perigaeo, ad longitudinem orientalem oppo-
sitam pergere: at 22 observatione Iovi propinquiores ex parte orientis et occidentis
errones evanuerunt, nempe sub radiis Iovis », ut inquit latitantes >, eadem
nocte habita post horas 4 et 20 minuta: ergo omnes errones, prius spectati, vi-
dendi erant, nec poterant tunc sub Iove latitare, cum 23 observatione, sequenti
die habita, conspecti sint, cumque occidentalior tantum septem minutorum a love
20 distantiam emensus esset. Sed cur in tam fallacibus et erroneis observationibus
examinandis et discutiendis tempus tero? cum unicuique hoc spectanti fiat ob-
viam, et mihi certissime asseverare liceat, omnes observationes a Sidereo Nuncio
allatas et notatas, nec ordinem, nec motus regulam, servare; unde iis nullo modo
standum, nec eorum ratio ulla habenda est. An corruunt ex observationibus pla-
netae? an haec sola ratio e caelo eliminat? Sed ut melius, quae de status regula
et apparentiarum ordine a me dicta sunt, intelligantur, accipiant tyrones, regulas
motuum et hypotheses non tenentes, sequens diagramma, in quo ob oculos, quae
dicta sunt, omnibus, et exercitatis in theoricis et scientiae motuum rudibus, ve-
nient, ex ipsius Galilaei corollariis et placitis delineatum. Attamen, quia nullam
30 rationem circellorum magnitudinis aut distantiae ex osius observationibus ex-
trahere potui, non forsan inter se ea intervalla et magnitudinem servabunt pla-
netae, quae Sidereo Nuncio eorum exhibitori placebit: cuius rei te monere, Lector,
volui, ne mihi vitio hoc obverteres; tamen hoc unum scio, in hoc diagrammate
omnes motus horum planetarum, differentias et apparentias, includi, quae a me
adductae sunt ad observationes infirmandas Siderei Nuncii.
Sit A B C pars circuli vel sphaerae Iovis corpus deferentis, cui Iovis corpus
aflixum in puncto B; Q centrum mundi vel oculi inspicientis. G, F, E, D sint
[1] non animadvertit auctor, non diem unum, sed 2, intercedere in-
ter 2 et 3.am observationem; unde nullum inconveniens. 234
AIANOIA
loca planetarum novorum in media longitudinis distantia a Iove existentis (¹) oc-
cidentali. Animo concipe stellam D, omnium aliarum stellarum E, F, G tardis-
simam. E vero velociorem D, F velociorem E, et denique G omnium aliarum
H
An
H
(1) Corresse in margine existentium.
B
HI
L
L
M
THE
M
M
TH
M
GFED
velocissime circa Iovis corpus circumrotari, ut Galilaeo placet pag. 28, linea 20.
Dico stellas D, E, F, G, non posse spectari in punctis H prope apogaeum vel
perigaeum circellorum planetarum, quae notantur linea a centro mundi vel oculi,
ducta per centrum corporis Iovis, dividente dictos circellos in duas diametros
aequales, et per puncta sectionum circulorum et lineae dictae, M perigaea stel-
larum et L apogaea denotantia, nisi prius coniunctionem Iovis in suprema cir-
culi abside vel infima assecutae fuerint, et distantias interpositas, notatas peri- 10
pheria circuli deferentis corpus Iovis BG, BF, BE, BD, motu suorum circellorum
emensae fuerint; uti nec similiter ex punctis H, superioribus in inferioribus et e
contra, conspici possunt, nisi prius longitudines medias superaverint: quam motus
regulam non observare has stellas ex observationibus 2, 3, 4 et 17, 18, 19 ct
superius adductis patet, quibus comprobatum est, status apparitionesque con-
gruentes non retinere. Similiter ex hoc diagrammate videre licet, quibus in locis
velociores, quibus tardiores, existere debeant: velociores, cum maiorem distantiae
a love arcum, tardiores cum minorem, conficiunt; quod in his stellis minime eve-
nit, ut ex supra allatis observationibus comprobatum est. Similiter, quibus in locis
maiores vel minores conspici debeant: maiores cum maxime a love distant ad 20 ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
coniunctionem eius in perigaeo properantes; minores cum ascendunt ex maxima
distantia ad apogaeum, et inde descendunt ad maiorem a love elongationem: quod
similiter non contingere, ex supra dictis patet.
Adducam alias rationes, quibus hi quatuor planetae omnino occident, nam
plures a veritate mihi suppeditantur praeter enarratas, etsi sufficiens existeret;
quarum una talis est. Si daretur horum quatuor erronum existentia realis, da-
retur et eorum realis virtus, uti, posita causa, ponitur effectus et e contra: quod
virtus non detur, patet. Nam virtus et potentia stellarum est eorum influxus in
haec inferiora: at nullus talis dari potest; etenim, ut superius dictum est, astro-
10 rum influentiae fiunt, teste Ptolemaeo et Aristotele, per motum et lumen: at, de-
ficiente causa, effectus etiam deficere necesse est: quod causa deficiat, hinc con-
cludi licet; lumen enim eorum oculis nostris puris intueri non datur; nullus enim
adeo lynceus existit, ut hos planetas aliquando vidisse memoriae consignatum
reliquerit, et tamen Venerem de die Maestlinus, vel ipso meridie, et plurimi alii,
sed magis Keplerus Mercurium sub Sole deprehendit, et historiae testantur hoc
non semel factitatum; unde, quotiescunque influere in haec inferiora per lumen
lubebit, necessario perspicillo opus erit. De lumine nullum dubium relinquitur de
motu hoc etiam evidens ex superioribus in medium allatis rationibus, quae omnes
observationes vanas et inutiles reddunt: quod etiam nullos effectus in haec infe-
20 riora causati sint, ex eo quoque probari potest, quod nullus unquam tales effe-
ctus animadverterit; attamen Mercurii, cuius aspectus ob suetam sub Solis radiis
stationem, plurimum mortales effugit, influxus in haec inferiora cognoverunt astro-
nomi, unde et litterarum monumentis consignarunt; sed magis lactei circuli vir-
tutem, ut supra dictum est, cuius stellas deprehendisse Sidereus Nuncius demon-
strat, iidem astronomi cognoscunt: unde etsi lactei circuli et stellae nebulosae
effectus agniti sint, et horum planetarum influentiae ab astronomis notari debuerunt.
At forte dicetur, stellas quintae et sextae magnitudinis oculis humanis specta-
biles et visibiles existere, at paucos vel nullos effectus in his inferioribus et sub-
lunaribus perducere, et datur earum realis existentia: quapropter ex hoc inferetur,
30 quamvis horum planetarum non daretur sensibilis virtus et potentia agendi in
hac sublunaria, non inde tamen horum planetarum existentiam e caelo aufe-
rendam esse.
235
Cui obiectioni sic satisfacio. Deum et naturam nil frustra efficere assero: at
frustraneus est actus, qui potentiam et virtutem in se includit nullam : hinc stellas
fixas quintae et sextae magnitudinis aliquam potentiam et virtutem habere con-
cludo. Quod experimentis comprobari potest, ex Ptolemaeo caeterisque probatis-
simis astronomis petitis; nam aëris temporumque mutationes plurimas inducunt.
Insuper par ratio ex stellis fixis, ut ex planetis extrahi non debet, cum illae puris
oculis videantur, hi vero planetae aliquo medio opus habent, ut conspiciantur.
40 Amplius, hi planetae sub Zodiaco decurrunt et a Solis orbita paululum discedunt, 236
AIANOIA
cum Iuppiter, eorum choragus, sub latitudine Zodiaci semper decurrat (nam lati-
tudo borealis magna tantum duorum graduum minutorumque quatuor fere existit,
australis vero duorum graduum et septem minutorum fere statuitur), et hi novi
Iovii circulatores, declinationem habeant tantum quatuordecim minutorum a stella;
attamen, cum haec distantia sit occidentalis vel orientalis, latitudinem variam et
diversam a Iove habere non possunt: sic applicatio eorum cum reliquis planetis
et cum Luna admittenda est. Stellae vero fixae plurimae ad Boream Austrumque
deflectunt; hinc Luna cum iis corporaliter iungi nequit, ex cuius cum stellis fixis
vel planetis applicatione praecipue aëris et temporum mutationes et constitutiones
promanant. Hinc horum planetarum effectus ponendi sunt, ex quibus existentia to
certe inferri posset. Cum autem nullos effectus habere possint, ut supra dictum
est, an ex hominum mentibus explodendi sunt, nec existentia donandi?
Hic cuidam dubitationi occurrendum duxi. Doctissimus et eminentissimus vir
Keplerus, iure optimo praeceptor meus, cum ab eo, quidquid in Opticis profecerim,
suasore et monitore, recognoscam, eruditissimus enim suus Opticorum liber me
ad hanc scientiam excitavit, in sua cum Sidereo Nuncio Dissertatione probat, per
aspectus astra et planetas in haec inferiora agere; at ego per motum et lumen,
Ptolemaeum Aristotelemque sequutus, asserui, non animo ab eo dissentiendi, sed
quia ille nimis particulariter loquitur: stellarum fixarum nulla habita considera-
tione, tantummodo de planetis agit; ego vero generaliter, cum de stellis fixis prae- 20
cipue hoc in loco sit disputatio. Nam ortus et occasus stellarum inter aspectus non
habentur, attamen potentissimi ad aërem perturbandum et commovendum existunt.
Altera nostra ratio talis. Si hi planetae reales existerent, ex eodem perspi-
cillo non omnibus intuentibus obviam fierent, nisi specillis mutatis: etenim qui
laborant peaux, vel qui debili pollent visu, eos intueri nequirent, vel, si intue-
rentur, qui acri et optime constituto pollent visu, eos conspicere non possent, nam
specilla quae visum et oculos iuvant, alia senes, alia iuvenes, alia lusciosos, decent,
ut omnibus notum est [¹6]. Accipiat enim iuvenis specilla alicuius viri senis, et
per ea legere, aut aliquid intueri, desideret: vel nil omnino videbit, vel certe turbida
omnia et confusa perspiciet, ut secernere et distinguere res visas non valeat. Quod 30
[15] reliqui Planetae per se agunt; sed Iuppiter, quia est summus,
sex suos habet ministros: cives inferioris conditionis per semet ipsi
emunt, vendunt, scribunt etc., et principes habent suos cancellarios,
aulicos, ministros etc.; non igitur Iuppiter operatur, sed eius ministri:
ex quo infertur Iovem necessario satellites habere.
[16] Si haec vera sunt, Sol, Luna, stellae omnes, animalia omnia,
plantae, montes, urbes, naves, non sunt entia realia, quia ommibus in-
tuentibus ex eodem perspicillo obviam fiunt. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
de iuvene, idem de sene arguendum: nam si perspicillis iuvenum oculis accommodis
uti vellet, frustraneus esset omnino eius conatus. Qua propter optime concludi
reor, cum et matheseos ignari, qui planetas a stellis fixis separare ignorant, pueri,
iuvenes, viri et senes, denique omnes, hos imaginarios planetas intueantur iisdem
specillis, et doctos et indoctos spectatores, denique omnes, hallucinari et perspicillo
eludi, nec illos realiter existere in caelo, quia non omnibus paterent nec obviam
fierent. Hoc ex eo patet, nam senes concavis specillis ex parte oculi uti coguntur,
ad resarciendum aetatis et naturae deficientis in lumine defectum. Cuius rei causa
duplex: prima, quia in senectute laxatur pupilla; at non solum oculi pupilla, sed
10 et omnia membra et membrorum retinacula, at radii ex dilatatione pupillae libe-
rius transcurrunt, et cristallino humori incertam reddunt rei visae imaginem; at
concavis specillis simulacri radii coeunt, et arctius pyramis colligitur, unde na-
turae vitium rependunt concava specilla rerum simulacra congregando: secunda,
quia senes vitreum humorem oculi faeculentiorem et impurum habent, unde intro
permeans lux per cristallum clarior fulgidiorque redditur, et naturae defectus
alter ex pituita resarcitur. Hae potissimum in senibus causae, quare concavis spe-
cillis ad visum fovendum opus habeant. At iuvenes, qui visu debiles existunt et
arcta sunt pupilla, non concavo sed convexo specillo opus habent; etenim eorum
naturae vitium ex contraria commanat causa: quamobrem, si contraria contrariis
20 curantur, ut iuvenibus visu debiliori specilla conferant, ea convexa, non concava,
existere necesse est; nam convexa specilla simulacra quodammodo disgregant et
quodammodo aperiunt, radiis in adversam partem refugientibus, totumque naturae
vitium resarcitur. Unde ut iuvenes et senes, mathematici et non mathematici,
facillime decipiantur, specillum alicuius concavitatis certaeque sphaerae portionis
concavae oculis eorum apponitur. Quapropter ea senes vident, quae videre non
possent, si planum perspicillum extaret, et iuvenes, quia corpus Iovis est lumino-
sum, hos planetas ex refractione generatos difficilius tamen vident. Iuvenes vero qui
Hównes omnino nil vident per istud perspicillum, sic proprio perspicillo uti co-
guntur ad haec pavóueva observanda.
His tribus rationibus, quarum duae ex planetarum motu et effectu ductae sunt,
quibus errones praecipue et peculiariter vigent, essentiaque tota et natura in-
cluduntur, alia vero ex causa externa deprompta, quae huic negotio mire inser-
vit, aperte et necessarie horum novorum planetarum existentiam e caelo abra-
sam et expulsam esse, mihi persuadeo. Nunc vero, ut lectoris animus paululum
recreetur, antequam ad intricatas ambages inextricabilesque meatus perveniat,
haec, oblectationis causa, adferre libuit, quae, si ea necessitate non urgebunt Si-
dereum Nuncium ut superiores tres rationes, tamen id praestabunt, ut hac hi-
storiarum narratione mentem quoquomodo lector remittat, ut acriori considera-
tione, quae post haec veniunt, inque medium adducenda sunt, perpendat.
Sed ad rent accedo. Si hi planetae reales existerent, saltem aliquis rumor, ut
30
40
237 238
de maculis in facie Lunae, de nebulosis lacteique circuli stellis ad nos perve-
nisset; sed in omnibus astronomorum et philosophorum historiographorumque
libris nulla mentio eorum facta est.
AIANOIA
At inquiet Sidereus Nuncius, auctores horum planetarum mentionem aliquam
fecisse, etsi non explicitam saltem implicitam; cum enim 1022 stellas fixas ponant
astronomi, plures enumeratis et existere reperiri posse non negant: etenim Tycho
Brahe in suum catalogum millenarum stellarum fixarum plurimas a veteribus
non notatas stellas inseruit: quapropter et similiter, plures septem planetis co-
gnitis extare posse errantes stellas; quia, uti stellarum fixarum, sic planetarum,
par ratio: sed, cum tale perspicillum nusquam elaboratum nec inventum fuerit 10
suo simile, hi novi planetae a veteribus nec a recentioribus conspici non potue-
runt, nec de iis scientia aliqua memoriae tradi.
At illi sic satisfacio. Ad primam partem respondeo, non esse parem rationem
stellarum fixarum et planetarum: nam illae unico rotantur orbe, in eodemque
caelo locantur; planetae vero si existerent novi, et novi orbes et sphaerarum coag-
mentatio introducenda esset nova. Quamvis enim crassitudini septem aliorum pla-
netarum affigantur, tamen et circuli proprii et peculiares, in quibus rotationes
suas absolverent periodicas, effingendi essent; qui caeli positus quam absurdus,
ab astronomis perpendatur. Etenim absque necessitate daretur entium multipli-
catio, quae, ne sequatur progressus in infinitum, a philosophis non admittitur. 20
Unde, cum astronomi, plures stellas ipsis calculo enumeratis et in ordinem dige-
stis reperiri posse, concedant, tamen nomine stellarum novos planetas includi, quis
sanae mentis asserturus? Ad alteram partem, tale et simile instrumentum exti-
tisse et confectum aliquando fuisse, ex historiarum monumentis notum est, quod
ex Ioan. Bapt. Porta in prooemio lib. 18 Magiae Nat. patet. Refert enim in Pharo
prope Alexandriam sita, ex qua caeterae in portubus extructae turres Phari nomen
acceperunt, collocatum fuisse, perspicillum tali arte elaboratum, ut quingentis
stadiis naves per aequora transvectas per illud intueri concessum esset; amplius
tale instrumentum et ipse Porta a Ptolemaco extructum refert. Qualis autem
siderum indagator extiterit ipse Ptolemaeus, cui astronomiam acceptam referre
debemus, a nemine ignoratur; asseverare an debemus hos planetas, si reales exi-
sterent, eum latuisse, ex opinione talis viri, qualis Galilaeus? Abeat, quaeso, haec
cogitatio.
Sed alia, eaque recentiora, commemoro: Albertum magnum quoddam perspi-
cillum effinxisse, eoque usum fuisse, quo mirum in modum res longe dissitas
conspicuas habebat, amicisque videndas ostendebat. Idem de Cornelio Agrippa
scriptis consignatum habemus. Sed notiora. Leonem X Pontificem maximum per-
spicillum possedisse certum est, quo mira exercuit: fertur enim, domo sua et ex
(1) Corresse 17. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
aliis nostrae urbis locis, aves, quae in Fesulano monte positae erant et evolabant,
et vidisse et earum distinxisse speciem et numerum. Nam supremus ille bonarum
artium omniumque scientiarum pater omnes artifices et sapientissimos viros fovit
et aluit: testes innumerae bibliothecae conditae; testes innumerabiles eximiorum
in omni genere scientiarum virorum, qui aevo suo frequentissimi extiterunt, no-
mini suo dicatae memoriae; testis organorum et instrumentorum admirabilium
immensa et lauta supellex, qua nominis immortalitatem sibi comparavit admi-
rabilem, unde his organis instructus, admiranda patravit. Ex quibus historiarum
monumentis elicitur, perspicilli inventum multis abhinc saeculis viguisse, perque
10 posteros propagatum, tandem ad nos pervenisse. At mirabitur forsan, quod huius
perspicilli fabrica a nemine unquam, praeterquam a laudato Porta, tradita fuerit,
et illius usus ab opticis nusquam, praeterquam ab ipso, explicatus, isque ab eo
obscuris verborum ambagibus involutus. Verum huic dubitationi in promptu ratio
est facillima: ne tantum inventum vulgo innotesceret, neve per omnium morta-
lium manus diffunderetur, quapropter ut vile et neglectum negligeretur; ne vulgus
imperitum ab operationis et usus difficultate perterritum, xaλerà rà xxλá non consi-
derans, eos ludibrio habuisset. Nam labor magnus, qui in usu, operatione et expor-
tatione consistit, omnem utilitatem et necessitatem adimere videtur; hinc, uti cauti
et sapientes viri, fabricam talis instrumenti non aperierunt, ne prophanis sacra
2) abditissima et recondita mysteria patefacerent; quamobrem litterarum monumentis
rationem conficiendi et usum non consignarunt. Etsi enim speculis concavis sphae-
ricisque pilis vitreis vel cristallinis ignem accendi posse demonstrarunt, non tamen
fabricam et contextum addiderunt : quia vero huius instrumenti nulla specialis
demonstratio requiritur, utpote quae demonstrationibus solis et praeceptis refra-
ctionis innititur, quae in visione refracta abunde tractantur, iis contenti fuerunt.
Ad haec vera credenda adducor, quia magnopere doctissimae antiquitati ad-
dictus existo, quae talem apud me auctoritatem obtinuit, ut, quidquid novi et
inauditi habeamus, id eam non latuisse rear. Nam antiqui (pace tamen hoc doctis-
simorum virorum nostro aevo vigentium, nec animo aliquid eorum famae et laudi
30 detrahendi dictum sit) perfectiores scientias habuerunt, et faciliori methodo com-
prehensas; unde neotericis doctiores arguo: testis medicina Thessalica perfectior
Galenica; musica vetustissima Graecorum perfectior nostra, cum, mutato Dorico
in Phrygium Lydiumve cantum, vel e contrario, varii hominum affectus seque-
rentur. Rhetor nullus quempiam mortalium encomio mortis ad violentas sibi manus
inferendas traducere posset, ut de antiquis rhetoribus memoriae consignatum
habemus. Quis in geometria novus Euclides recognoscitur? In mechanicis vero
an novus unquam Archimedes extiturus est? Hinc etiam adducor, quia quae de
novis inventis etiam iam habemus, multis abhinc annis elapsis viguisse et exti-
(17) Alaz. et Vitel. docent constructionem speculi parabolici.
III.
239
33 240
AIANOIA
tisse reperio. Nam pulveris factitii aheneorum tormentorum perniciosum inventum,
artisque typographicae conservandis scientiis necessarium, apud Chinenses exti-
tisse, historici doctissimique viri referunt, qui navigationibus eam regionem invise-
runt; sed et ego vidi Parisiis apud quendam nobilissimum mercatorem, qui Preste-
seigle vocatur, inter mira et pretiosissima, tres legum Chinensium libros impressos.
Unde iure optimo cum Comico hanc digressionem concludam: Nil dictum, quin
dictum prius; nec factum, quin factum prius.
His rationibus contra existentiam horum planetarum adductis, et reiectis iis,
quae pro hac sententia asserenda militabant (insuper, cum sit in ipso limine libelli
non plures septem planetis extare demonstratum), hos novos planetas, quos Side- 10
reus Nuncius mortalibus vendidit et proposuit, non reales existere, at meras hal-
lucinationes et visus fallacias esse, sat dilucide patere arbitror. His peractis, causas
in superioribus asseclarum obiectionibus allatas, in hunc locum reiectas, explicabo,
ut sententia et opinio clarius innotescat iis qui opticam et mathematicam igno-
rant: doctis enim opticis et mathematicis haec conscripta non sunt; Minervam
enim docere non cupio, at eorum rudis discipulus et auditor haberi volo. Sed
causas aggredior. Phaenomeni prioris sententia venit, quae ob diversitatem appa-
ritionis realitatem horum planetarum ponere contendebat; cuius phaenomeni hane
existere posse causam concludo, ex iisdem allatis exemplis argumento sumpto:
quia, uti Sol et Luna agunt in generatione pareliarum et virgarum et paraseli- 20
narum, quorum meteoron eadem causa exurgit, unde ab his oculus decipitur, sic
in generatione horum planetarum, a Sidereo Nuncio nobis propositorum, Iovis
astrum splendidissimum operatur; unde visus noster per perspicillum intuitus, cum
quatuor hos novos Iovis famulos videre credit, fallitur et aberrat: et uti aër in-
terpositus, nebulosus, rarus inter aspectum nostrum et Solem et Lunam, aptus et
idoneus, mediis necessariis rite dispositis, ad exhibendas nobis horum meteorum
imagines, quamobrem secundum maiorem vel minorem dispositionem, plures vel
pauciores pareliae vel paraselinae apparent; sic, uti aër nocturnus, quem in te-
nebris condensari, luce extenuari, certum est, magis vel minus humidus et vapo-
rosus existit, plures vel pauciores nobis repraesentat horum Iovis circulatorum 30
imagines, accedente perspicilli operatione. Haec de causa huius apparitionis, quod
modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor, spectemus Iovis imagines.
At video mihi statim obiectum iri, quod si aër solus hoc efficeret, istae appa-
rentiae solis oculis conspicerentur, at non conspiciuntur: nemo enim sine perspi-
cillo hos quatuor planetas vidit, et tamen paraselinas, parelias et virgas, puris et
simplicibus oculis intuemur. Obiectionem praevideram, et ideo addidi <cum per per-
spicillum intuitus> et <accedente perspicilli operatione»: etenim sine perspicillo has
Iovis imagines videre non possumus, quia lux debilis nocturna, per cristallum vel
vitrum intro permeans, clarior lucidiorque redditur, ex propositione prima lib. 8.
Ioannis Bapt. Portae. De refractione Optices parte. Sol enim et Luna umbram 40 ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
241
mittunt, et lux fortissima eorum existit, nec cristalli refractione indiget, ut ista
meteora nobis exponat; at Iovis corpus etiamsi umbram mittat, ut doctissimi
probatique censent astronomi, attamen nimium exigue et debiliter; unde, ut lux
eius augeatur, perspicilli ope et auxilio eget: quapropter ob luminarium fortitu-
dinem lucis illa meteora simplicibus oculis conspicimus; at, quia illa in Iove de-
ficit fortitudo lucis, perspicillo opus est, quod corpus Iovis vicinius nobis per re-
fractionem exhibet, radios nostros illo longo tubo unit et congregat; ex quo ita
uniti et congregati, exeuntes haec nobis Iovis paradia (uti liceat hoc novo voca-
bulo in hac nova meteoron detectione) demonstrant et aperiunt, quas simplicibus
10 et puris oculis cernere nequimus. Unde hoc corollarium sit: aër nocturnus uti
materia, speculum uti forma, horum novorum paradiorum, est.
At iterum urgebitur: si hoc ab aëre nocturno, roscido, vaporoso accideret, to-
tidem stellarum imagines in uno loco, quot in alio, videremus, nec modo ex una
parte tres, ex alia nullas, et consequenter, modo quatuor a dextris, a sinistris
nullas, modo unam dextrorsum, sinistrorsum duas, et consequenter; nam aër spis-
sus et vaporosus aequaliter operatur a dextris et a sinistris. Sed haec obiectio
nulla; nam contra hanc opinionem non concludit. Non enim per solum aërem vapo-
rosum haec visio fit, sed, intervenientibus et geminatis specilli mediis; hinc eaedem
imagines a dextris ut a sinistris variantur: nam prioris vitri concavitas, quae in
20 crassitie vitri existit, reddit primum vitrum inaequalis spissitudinis et diversae
figurae, cum superficies huius vitri extrinseca plena existat; quae vero apponitur
ad oculum, intrinseca figura cuiusdam sphaericae concavae reddatur: unde imagines
variari necesse est, per Theor. 30 lib. X Vitell., quotiescumque a concentrica vel
a perpendiculari oculus recedit; unde, si ille in hac linea non semper constitutus
sit, imagines aequales nec totidem a dextris, ut a sinistris, videri possunt; hinc
si extra hanc concentricam ponantur, diversificabuntur Iovis imagines locaque
imaginum et apparentiae. Sed haec in secunda ratione melius enodabuntur: nunc
vero quaedam Galilaei perpendamus.
At accipiantur consona huic nostrae superiori opinioni, ex ipsiusmet Siderei
30 Nuncii auctoritate mpta. Etenim ille, ut hanc rationem intermedii aëris e me-
dio omnino tollat, et ex hominum mentibus radicitus evellat (futuram enim suae
sententiae et opinionis eversionem certam, et novorum horum planetarum exitium,
praeviderat et cognoverat), nullo modo suorum dogmatum auxiliatricem cogno-
scere vult; sed eam quasi ineptam et erroneam reiicit et repudiat, cum apparen-
tiam suorum planetarum, quod modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo
obscuriores videantur, ponere insudat et laborat, percurrendo modo ab abside su-
prema ad infimam, modo ab octava sphaera ad caelum Lunae descendendo; et tan-
dem defessus et anhelus in vastum novarum opinionum oceanum immergitur, et,
uti novus horum quatuor planetarum inventor et relator, sic novam fabulam com-
40 miniscitur Icariam, quae eundem eventum consecutura est. Etenim Lunae vapo242
AIANOIA
rosum orbem concedamus, quae ratio, quae exigentia postulat, ut, pari illationis
necessitate, hos planetas, circa Iovis corpus se volventes, et vaporosos habere orbes
concludamus? Iupiter enim in superiori caeli fastigio reperitur, in quo proprius
aër nullus huic sublunari par statuitur: tametsi recentiorum astronomorum am-
plectamur dogma, asserentium, aërem vel aetherem a caelo Lunae usque ad
octavum caelum existere, tamen aërem crassum et vaporosum in tam altiori a
terra fastigio constituere et ponere, absurdum omnino et a ratione discrepans
penitus esset. Sed Sidereus Nuncius, dum a vaporibus terrenis abstinere et tan-
quam a Charybdaeis scopulis navem suae opinionis elongare studet, naufragus in
Scyllaeos periculosiores incidit. Etenim, corpora caelestia deferri per aërem va- 10
porosum et corruptibilem quis unquam asseruit? At ille circa hos suos imagi-
narios planetas confingit, quia e materia caelesti haud compactos, sed crassa et
pingui coagmentatos et compositos hos quatuor Iovios errones credit: unde, simile
sibi simile appetere cognoscens (ex hac enim sua ratione quid ipsemet Sidereus
Nuncius de his planetis sentiat perpendite; etenim illos non reales credit, sed, di-
sputationis causa et ingenii sui exercendi et declarandi perspicuitatem acuminis,
has mortalibus proposuit stellas), vaporosos et spissos orbes circa ipsos statuit:
sic vapores terrestres, quos unice Sydereus Nuncius odit, suae opinionis et novo-
rum confictorum planetarum destructores cognoscens, dimittit, ut vapores caele-
stes inauditos comminiscatur.
20
Sed quia in hunc locum incidimus, ut absurdius eius corollarium convincatur
necesse est, ne et ego ipse erroris conscius existam, et similiter in me retorqueatur;
etenim qui tacet consentire videtur. Ait enim Sidereus Nuncius: Constat, terre-
strium vaporum obiectu Solem Lunamque maiores, sed fixas ac Planetas minores,
apparere: hinc luminaria prope horizontem maiora, stellae vero, minores ac ple-
runque inconspicuae. Quis unquam astronomorum aut opticorum talem scriptis
suis consignavit opinionem ? Contrariam enim semper omnes amplexati sunt sen-
tentiam; sed Sidereus Nuncius, uti novorum planetarum et stellarum repertor, sic
astronomiam novam molitur, et, opticis demonstrationibus neglectis et theorema-
tibus geometricorum repudiatis, omnia, dummodo nova et inaudita, in medium 30
affert: sed, ut superius dictum est, Sidereus Nuncius ista profert animi et intel-
lectus exercendi causa, non quod ea sic esse credat, sed ut simplicioribus imponat,
unde eius casses aperire cogor. Etenim philosophorum libri omnes videantur,
opticorum monumenta percurrantur: rationibus physicis opticisque theoremati-
bus et propositionibus, sidera in horizonte apparere maiora cognoscetur; sed af-
fero primae classis auctores, philosophorum Aristotelem, astronomorum et opti-
corum Ptolemaeum, Rogerium Bachonem, Alhazenum, Vitellonem, Cardánum,
Io. Bapt. Portam et Keplerum; sed, ne tibi nauseam tot auctorum auctoritate
moveam, seligam praecipuas rationes et demonstrationes ex iis petitas. Keplerus
tres causas ex Alhazeno et Vitellone statuit; Io. Bapt. Porta plures refert, sed, 40 ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
243
praeter unam, omnes reiicit, in qua omnes concordant, quae medii densitas po-
nitur. Ubicumque enim fuerit aër hebetior, semper ibi stellarum imagines cras-
siores videbuntur: at in horizonte maior est aëris densitas, quia visus noster per
maiorem et densiorem partem aëris fertur, quam in medio caeli, ibique exhala-
tiones terrestres maiores et spissiores existunt. Secunda est, quia in horizonte
sensibilis est diversitas refractionis in diametris ab ipso caeli medio, vel Zenith
capitis nostri. Tertia vere est optica, ut doctissimi Kepleri verbis utar, quod plus
a nobis distare videntur stellae in ipso horizonte, quam in medio caeli, propter
terrae vastam superficiem visui obiectam; et quae remotiora sunt, et sub aequali
10 angulo videntur, maiora videntur. Has autem tres praecipuas causas agnosces ex
Alhazeno propositionibus 51, 52, 53, 54, 55, lib. 1, ex Vitellone, prop. 13 lib. 4 et
prop. 51, 53, 54 lib. 10 et Keplero pag. 132, 133, 134 suorum Opticorum.
Sed ad alteram rationem, quae huius apparentiae causa etiam existere potest,
magisque optica, transeo: quos has imagines Iovis contemplamur diversas, non
unico intuitu, sed oculi quadam circumgyratione; unde, pro dispositione varia
situs, videmus harum stellarum modo unam, modo duas, modo tres, modo quatuor.
Quod probatur: nullum visibile simul totum cernitur per theor. primum Opt.
Eucl.; unde ut unaquaeque res distincte videatur, illa vel eius figura radiis visua-
libus formam coni vel pyramidis constituentibus, cuius basis in re visa, cuspis
20 vero in oculi existat per hypoth. 2 Opt. Eucl., Vitel., 18 prop. lib. 3, Alhaz., prop. 19
lib. primi. Quapropter etsi hac figura potest includi maius interstitium eo, in quo
res existit, res quae in hoc spatio continentur, donec radii visuales ad eas perve-
niant, formam coni vel pyramidis imitantes, videri non poterunt, per 3. hypoth.
Eucl. Opt.: sed ista visionis variatio tam parvo temporis momento perficitur, ut
nosmetipsi quomodo id fiat non sentiamus: virtus enim visiva praesto est iis locis,
tamque citam obedientiam in instrumentis reperit, ut, prius quam imperaverit,
opus exequutum sit; Porta, prop. prima lib. 6. Hinc visionem fieri in instanti non
immerito ipse auctor existimat, et ex eo quod lux incorporea existit, quod alii
parvo temporis momento, eo quod non detur instans, in Naturalibus ex Arist., sed
30 hoc tempus lateat sensum; Porta, prop. 4 lib. 4, De refractione. Unde cum accidit
variatio oculorum in superficie concava huiusmodi speculi, alio in loco quam in
priori variato et situ et forma eandem imaginem videt, quatenus magis ad con-
centricam horum speculorum accedit vel recedit oculos, nam illa contorsione ocu-
lorum variatur in superficie punctus fractionis.
His rationibus dilucide obiectionis causam explicatam confidens, ad secundam
fautorum rationem enucleandam et aperiendam progredior. Huius phaenomeni
ratio talis existit, quod ex constitutione et appositione oculi ad vitrum promanat:
quotiescumque enim in quarta extra concentricam, a dextris vel sinistris, oculum
(1) Corresse quod. 244
AIANOIA
constituimus, et radii visuales ab oculo transeuntes, conum vel pyramidem exhi-
bentes, concentricum non pertingant, tunc omnes has imagines ex una parte orien-
tales vel occidentales videmus; quando vero secant perpendicularem, tunc omnes
has imagines a dextris et a sinistris nobis repraesentant, plures paucioresve, se-
cundum anguli refractionis et incidentiae pluralitatem vel paucitatem, ex conca-
vitate et spissitudine vitri maiori vel minori orti. Hinc etiam causa profluit, quare
non semper easdem Iovis imagines similesve in positu et figura intuemur: ita
ut mirum esse non debeat, si in 65 observationibus, quas Sidereus Nuncius ma-
thematicis et philosophis exhibet, duas similes et aequales situ, forma et figura,
videre non contingat. Perdifficile enim est, imo impossibile, oculum in eadem con- 101
stitutione et positione, tam respectu vitri quam ipsius caeli vel Iovis, collocari,
uti et in eodem flumine bis nos abluere, quod et supra declaratum est [18]; nam cae-
lum vel terra assidue movetur, Iuppiter vero in suo circulo rotationes periodicas
habet, ita ut, etsi una causa concurrat, caeterae deficiant. Ideo videmus observa-
tiones eadem nocte habitas nullo modo similes, etiamsi parvo tem-
poris momento distent; quod non solum ex observationibus, sed ex tuo, Gali-
lace, ore plurimorumque virorum adstantium ingenua confessione elicitur. Recordare,
Galilaee, quod illa nocte, in qua cum plurimis aliis doctissimis et nobilibus viris
tecum Iovem contemplatus sum, tu ipsemet priori observatione unam solam Iovis
imaginem conspexisti, cum vere aliquis illustrium virorum adstantium, qui post 20
tuam primam observationem Iovem inspexit, duas videre fassus est: tu, iteratis
observationibus, duas etiam Iovis imagines conspexisti, quod pluribus adstantibus
viris eadem nocte contigit. Ego vero numquam Iovis imaginem nisi simplicem
intuitus sum; sed non semper eodem situ et forma: vel quia specillum meis.
oculis non erat idoneum, vel forte, ne deciperer prope concentricam, quoad potui
oculum applicare curavi; sed, ut ingenue fatear, cum imaginem illam inspiciebam.
lovem non videbam, nisi oculum convertissem: quae res ansam dubitandi mihi
praebuit.
[18] Ex confessione auctoris et ex ipsa necessitate, haec perspicilla,
quae Iovem multiplicem propter refractionem ostendunt, reliqua vero 30
obiecta omnia una ac simplicia repraesentant, alia atque toto caelo di-
versa ratione constructa esse debent, quam perspicilla ea, quae obiecta
omnia, et Iovem ipsum, multiplicata demonstrant. Modo Sitius noster,
in assignandis causis cur iovialia perspicilla Iovis species multiplicent,
utitur probationibus desumptis ex demonstrationibus Evel., Vitel., Alaz.,
Portae etc., et hae rationes procedunt atque concludunt in vitris obiecta
omnia ex refractione multiplicantibus; ergo, tanquam nihil ad rem fa-
cientes, reiiciendae sunt atque explodendae. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
Quapropter vehementer miror, extitisse quosdam, qui, leviter tantum perspi-
cillo oculo admoto, illico duas Iovis imagines conspicuas habuerunt; dicendumque
reor, illos Iovem familiarem et amicum expertos fuisse, quia coena urgebantur,
noxque intempesta somnum suadebat: ne diutius remorari cogerentur vel eis som-
num impediret, cito admisisse celeriterque in suum caelum eos evexisse, illisque
arcana sua propius revelasse. Nam ex tanta distantia illos hoc pavóuevov intueri
non posse praecognoverat, ideo, ne fidem obstringerent, propius eos per raptum in
caelum suum vel Martis adduxit, ut e propinquiori loco suos circulatores spectare
possent. Haec de rationibus et pavouévos dicta sufficiant. Quorum sententia no-
10 stra talis, ut aperte et ingenue quid sentiam declarem, etsi ex superioribus aperte
eliciatur: haec pauvóueva e perspicillo praecipue aëreque intermedio nocturno,
atque ex positione oculi ad vitrum et ex constitutione caeli, oriri: sic non veros, sed
imaginarios planetas, cum ipsiusmet Iovis imaginem recognoscam existere; sic has
stellas ex visus hallucinatione procreatas. Quae opinio, etsi satis superque ex dictis
comprobata sit, tamen quaedam ex opticis addenda sunt, ad hanc hallucinationem
clarius patefaciendam; tametsi talis opinio, ob eius veritatem, tanto non indigeat
auxilio.
245
Triplices ab opticis generaliter, quod et superius dictum est, communes vi-
dendi modi assignantur: simplex vel directus, reflexus, et refractus. Simplex sit,
20 cum solus oculus radium visualem per lineam rectam perque medium solum aërem
rarum et diaphanum, in quo refractio contingit nulla, eiaculatur; cui necessariae
sunt octo praecipuae qualitates, sine quibus haec simplex visio perfici recte et
sine hallucinatione non potest; et hae sunt: longitudo, situs, lux non multum de-
bilis sed proportionata, soliditas corporis, magnitudo eiusdem, raritas intermedii
aëris, tempus, visusque optima constitutio: unde et quotiescunque in una aliqua
contingit àoouuerpia, fallacia visus hinc sequitur; et quo magis in pluribus qua-
litatibus accidit defectus, eo magis visus decipitur. Sed, ut cuncta ad ordinem
redigamus, et singularum hallucinationum species aperiamus, quae simplici visioni
accidere possunt, hae communiter ab opticis in tres classes distinguuntur; nami
30 in directo visu errat et hallucinatur oculus, aut solo sensu, aut anticipata notione,
aut syllogismo vel ratiocinatione. Solo sensu decipitur, praecipue in luce et colore,
oculus; sensus enim comprehendit lucem et colorem tantum, propter perficien-
tium visionem &oupuerplav, quotiescumque lux immoderata aut debilis colorum
debilium formas aut species occultat, aut nitidiores, splendidiores et conspicuas
efficit. Anticipata notione, scientia vel cognitione, fallitur oculus, cum forma an-
ticipata obiecto visibili perperam collata (scientia enim prius praetendit ea, quae
sunt visa et in visu habita, cum habeatur ex sensu) propter singulorum perficien-
tium malam constitutionem et habitudinem: unde, quotiescumque oculus in defi-
nitione rei visae aberrat, aberrare per anticipatam notionem creditur; ut cum,
40 Martinum videns, existimat Paulum existere, vel folia citri credit lauri: nec ali246
quod in hac hallucinatione existit obiectum proprium, ut in superiori, in quo prae-
cipua contingat deceptio visus. Tandem hallucinatur oculus per syllogismum, vel
ratiocinationem, propter accidentium perficientium visum inconcinnam et incon-
gruam dispositionem, quae ab Alhazeno in quinquaginta praecipua membra re-
ducuntur cap. 7 lib. 3, et Vitellone sparsim lib. 4. Haec de simplici visione, vel
directa prima visionis specie, deque eiusdem hallucinationibus. Hinc merito con-
cludendum, si visui deceptio accidit tot superius enarratis modis in simplici et
directa visione, tot et pluribus modis errorem contingere in visione reflexa; quia
reflexio, secunda visionis species, a politis corporibus lucidisque generatur, in
quibus radius visualis reflectitur et oculis exhibet imaginem rei oppositae: qua- 10
propter in reflexa visionis simplicis includitur proprietas, quatenus radius vi-
sualis ab oculis per medium diaphanum aërem, in quo refractio contingere non
potest, emittitur in corpus politum et lucidum, deinde quando reflexio in cras-
sitie corporis lucidi oculis imaginem rei oppositae repraesentat: visio haec reflexa,
in hoc casu, proprietatem addit peculiarem; sic et alias hallucinationum proprias
debet addere differentias, praeter eas, quae in directa visione superius allatae
sunt. Fallaciae hae sunt speciales. Reflexio generaliter alterat lucem et colorem,
et omnino totam rei visibilis speciem mutat, in visu reflexo, ut in directo; forma
sub sensum cadere non potest, quia triplicatum est in visu reflexo speciale im-
pedimentum: primum, in reflexione sola imago visui conspicua redditur rei oppo- 20
sitae in contrario situ opposita, quae ex ipso facto non opponitur; secundum,
quod lux et corporis visi color una commiscentur cum speculi colore aut politi
et lucidi corporis; sic non rei visae colorem vel lucem veram, at tantum mixtu-
ram, oculus agnoscit; exurgit denique tertium, quod visus reflexus debilitat et
lucem et colorem, cum pro re visa solum imaginem exhibeat, unde in reflexione
veritas lucis coloris et rei latet, quae tria in visionem directam non incidunt. Am-
plius ex superioribus octo qualitatibus ad visionem directam necessariis, supra
enarratis, ex quarum uniuscuiusvis àμμerpla in visione directa accidit fallacia
visus. Reflexa potissimum in his quatuor deficit et hallucinatur: propter lucis de-
bilitatem, propter diversitatem situs (propter quam corpus visum vel lineas re-
flexionum removeri ab axibus visualibus accidit), vel propter remotionem puncti
rei visae, cuius forma reflectitur a superficie ipsius speculi, vel etiam propter
elongationem ipsius centri visus, ad quod remota sit reflexio a superficie ipsius
speculi. Hae reflexionum fallaciae ab Alhazeno sigillatim explicantur in toto lib. 6
Opticorum, et passim a Vitellone tractantur quinto, sexto, septimo, octavo et nono
libro. Hanc denique sequitur ultima visionis species, quae refracta est, et contin-
git quoties per medium diaphanum, vel per plura, aliquid spectamus, densiora
aëre, superiorum omnium visionum magis composita: etenim in se includit et
directae omnes et reflexae quodammodo proprietates: de qua in praesens est sermo,
et cuius tractatio ad institutum nostrum pertinet, cum in hac tota quaestio ver- 40
AIANOIA ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
setur. Lux enim et radius visualis pertransit per diaphana corpora, et refrangi-
tur cum occurrit corpori, cuius diaphanitas diversa est a corporis in quo existit
diaphanitate; unde merito concludendum, visum, si in visione directa decipitur,
magis autem in reflexa fallitur, in hac refracta multo magis hallucinari. Etenim
non solum praeallegatae causae et incommoda in hanc concurrunt directae et
reflexae visionis, sed et alia praecipua incommoda, cum quatenus et de directa
vel simplici participat, quod oculus iaculetur radium visualem in rem visam,
cuius basis est in imagine rei visae, conus autem in pupilla, et de reflexa,
quatenus media diaphana, non uti corpus lucidum et tersum ad oculos reflectant
10 imaginem rei visae, sed in hac refringant radios transeuntes, et alium in locum,
quam extat res visa, refrangant imaginem. Nam refractio, non solum decipit
visum propter tria incommoda in reflexione narrata, nempe rem visam non
videri in suo loco, cum appareat imago opposita visui in speculo; et in re-
fractione res comprehenditur in loco imaginis, unde positio formae comprehensae
erit alia a positione rei visae, et sic de commixtione coloris, speculi et de de-
bilitatione lucis et coloris: nam refractio debilitat formam rei visae, scilicet
formam lucis et coloris, quae sunt in re visa, cum similiter ea quae sunt in
aquis et extra vitrum et similia, quando refranguntur, deferant secum et aquae,
vel vitri, vel cristalli, vel lapidis colorem in quibus existunt, vel per quae tran-
20 seunt, immixtum cum colore imaginis. Sic propter alia accidentia, quae visionem
directam fallunt, contingit debilitatio lucis in refracta visione, ut et in reflexa;
sic diversitas situs, propter quam lineas refractionum removeri accidit ab axibus
visualibus, et a concursu puncti colligentis radios refractos: quae praecipue est
in causa nostrae hallucinationis et apparentiae quatuor horum Iovis famulorum.
Particulares autem hallucinationes refractioni accidunt propter plurima corpora
diaphana, diversa a diaphano aëris, per quae rem aliquam intuemur; etenim
in unaquaque superficie corporis diaphani radii visuales refranguntur: hinc propter
multiplicem refractionem et multiplex hallucinatio contingit. Insuper in reflexione
duo anguli tantum concurrunt duarum linearum incidentiae et reflexionis; in
30 refractione tres anguli nobis exhibentur, angulus incidentiae, angulus refractus,
et angulus refractionis: imago in reflexione habet certum locum, nempe in spe-
culo; forma rei visae per refractionem nullum locum observat, etenim semper
reperitur in incidentia vel concursu catheti et lineae refractionis extensae: unde
pro diversitate uniuscuiusvis horum angulorum situs imaginis variatur. Sic pa-
tet, quomodo hallucinatio contingat visioni directae vel simplici, maior vero re-
flexae, et omnium maxima refractae; et ex quibus causis generetur in una-
quaque visionum specie. Superest nunc, omnes errores et hallucinationes cadere
in visionem, quae per perspicillum Siderei Nuncii fit, declarandum. Huius rei
facilis probatio, cum huic visioni omnes qualitates desint, quae ad optimam et
40 perfectam visionem conficiendam necessariae sunt; quod cum probavero, hunc
III.
34
247 248
AIANOIA
libellum intentum et finem suum consecutum fuisse existimabo; unde huic finem
impono [1].
Ad qualitates, quae in visione directa necessariae existunt, quarum quaelibet
ad evitandam hallucinationem in visibili symmetria existere oportet, prius accedo.
Primum, longitudo maxima manifesta est, quae interponitur inter aspectum no-
strum et Iovem, quae efficit, ut debilitetur visus in functione sua obeunda; unde,
etsi adiuvetur per vitrum et cristallum, non potest tantum adiuvari, quantum
ista distantia et longitudo requireret, et intercapedo superficiei terreni globi et
corporis Iovii postularet. Nec nos in hoc errore continere debet, quod visus per
hoc perspicillum usque ad 100 milliaria elongetur, et res per 100 milliaria vel 200, 10
si possibile esset, visibiles in hac terrestri mole reddere ; etenim superius demon-
stratum est, nullam esse proportionem inter 200 et 500 milliaria et distantiam
Iovis a terrena superficie. Quapropter in prima qualitate est defectus, qui ad hal-
lucinationem generandam sufficiens esset. Secundo, se nobis exhibet situs corporis
Iovis in concava caeli superficie, quae simpliciter efficit, ut stellas omnes videa-
mus refracte et extra rei visibilis magnitudinem et proprietates, ut ab Alhazeno
probatur prop. 12 lib. 7. Tertio, magnitudo corporis: cum enim tanta sit Iovis
corporis moles, attamen nobis e superficie terreni globi spectantibus apparet ad
instar alicuius aurei clavi cathedrae affixi; an resarcire poterit perspicillum iactu-
ram hanc, ut corpus eius in propria sua nobis exhibeat magnitudine?) at, ex con- 20
fessione propria Siderei Nuncii), non ampliat stellas. Quarto, soliditas corporis: ete-
nim Iupiter est corpus lucidum et luminosum nulliusque opacitatis capax. Quinto,
lux deest: etenim nox caliginosa lucem sufficientem ad visionem necessariam non
suppeditat, unde usu resarcire lampadibus et tedis nocte cogimur; at ad obser-
vandum Iovem, lampadas vel faces non efferimus. Sexto, raritas aëris: quae aëris
raritas existere potest nocte intempesta? propter roscidos et humidos vapores
nocturnos; cum philosophorum communis opinio existat, nocte aërem condensari.
Septimo, tempus nocturnum et in crepusculis visioni haud idoneum. Octavo et
[1⁹] non decipi visionem in modicis distantiis, sola experientia non
potuit edocere, cum nempe ad obiecta propinquiores facti, ea, qualia 30
apparebant, vere esse cognoscimus; at in maximis distantiis, nempe
caelestibus, quis docuit nos nequaquam decipi? ad stellas enim accedere
nunquam contigit. Respondebis, experimenta in inferio[ri]bus facta nos
de caelestibus monitos facere. Quod si hoc verum sit, cur eadem ex-
perimenta in inferioribus perspicillo habita fidem ei in caelestibus con-
ciliare non poterit ?
(1) Corresse reddantur.
(2) Le lince 18-20 furono segnate in margine.
(3) Dopo Nuncii inseri nell' interlinea perspi
cillum. ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
249
ultimo, sanitas visus: quae visus sanitas existere potest, ut omnes generaliter senes,
iuvenes, pueri, lyncei, per idem perspicillum conspiciant easdem imagines et si-
mulacra? Ex his patet, non solum in una requisita qualitate ad perfectam visio-
nem simplicem, sed in omnibus peccare et deficere, visionem quae per perspi-
cillum Siderei Nuncii instituitur. Amplius, tria incommoda, quae reflexum visum
hallucinari efficiunt, refractae visioni communia, etiam in hanc incurrunt. Nam res
videri nequit in suo loco, cum imagines rei oculis propinquet, unde maiores nobis
exhibet rerum visibilium formas, cum sub maiori angulo videantur in terrestri,
et Luna ex ipsiusmet auctoritate Siderei Nuncii; unde alia probatione non indi-
10 get. Sic commixtio coloris: nam visus per tria media diaphana aëre densiora tran-
siens, defert secum usque ad rei visae imaginem, colores et speciem aëris nocturni
et vitri: quod vitrorum pictorum exemplo declaratur; etenim radius solaris, tran-
siens per fenestram vitream depictam, defert secum in cubiculum colores, quibus
vitra imbuta sunt. Sic debilitatio lucis et coloris, quod manifestissime patet: ete-
nim hae imagines modo maiores, modo minores, modo lucidiores, modo obscu-
riores, existunt, prout aër nocturnus dispositus crassior vel tenuior existit. Liceat
in praesenti hac ratione philosophica uti, etsi alia possit existere optica ratio a
nobis forsan superius explicata. Ultimum vero incommodum, huic visioni proprium,
accidit ob varia media diaphana densiora aëre vel aethere, in quo Iuppiter exi-
20 stit, quae etiam sunt inaequalia et diversa, quoad formam, crassitiem et speciem [20];
vitrum enim oculo propinquius constituitur in medio cavatum in crassitie vitri
densiore; alterum tubi extrinsecum portionem peripheriae maximi circuli conca-
vam repraesentat tenuiore crassitie, quam primum, ut supradictum est: quid de
aëre nocturno circumfuso dicendum, quem alias densiorem, alias rariorem, exi-
stere quis negabit? [2¹] (¹) Quamobrem, cum in his superficiebus refractio necessario
accidat, cum per unumquodque medium aëre densius radii refracti transeant,
hinc praecipuae causae harum hallucinationum. Unde quadruplatae Iovis imagi-
nes ex occidente vel oriente, unde triplicatae ab una parte vel alia extant; modo
Iuppiter choragus et princeps ex unaquaque parte stipatur duorum satellitio, non-
30 numquam, lateronibus pene dimissis, quod ei raro accidit, uno tantum milite sti-
patur; quotiescumque oculus plures vel pauciores lineas refractionum procreatas
ob diversa puncta fractionum media transeundo concurrentes obviam habet, et a
[20] Omnia haec incommoda adsunt dum reliquas stellas intuemur:
in illis ergo non minus fallaciae contingere deberent; quod tamen
non accidit.
[21] Amplius dum acie libera spectamus alia incommoda praesto
sunt, et falli necesse est.
(1) Le linee 22-25 sono segnate in margine. 250
JIANOIA ASTRONOMICA, OPTICA, PHYSICA.
centro corporum diaphanorum magis vel minus a dextris vel a sinistris remo-
vetur. Ex quibus, cum omnes qualitates in hac visione deficiant, quas ad per-
fectam visionem concurrere oportet, et amplius aliae hallucinationum causae in
refractione accidentes in hoc perspicillum concurrant, visas stellas, sive errones,
vere erroneos, esse meras et certas hallucinationes et solummodo Iovis ipsiusmet
imagines duplatas, triplatas et quadruplatas, prout media disposita reperiuntur
ad eas repraesentandas, asseverare non dubito.
Propterea, cum omnia, quae mihi in praesens afferenda erant enodata et de-
clarata sint, superest ut Deo Opt. Max., omnium bonorum datori, gratias agam
ingentes, qui mihi, etsi animum multis multisque implicitum curis et difficulta- 10
tibus distractum habuerim, tamen, ut praesens opusculum ad exitum perducerem,
concessit, ut veritas, cuius ipse est fons et origo, innotesceret. Vos autem, prae-
stantissimi et celeberrimi Viri, quorum me discipulum fateor et haberi volo, qui
haec legetis, has rationes perpendite: quas, si probabiles et firmas existimabitis,
non mihi, sed Deo Opt. Max., adscribetis; si erroneae existent, mihi homini exi-
stenti ignoscetis, et amantissime ex errorum lapsu sublevabitis: etenim, sine luce
per tenebras ambulare itineris inscium, perdifficile est.
FINIS.
Móvo de un xxì ôóĘα.
- Galilaei postillae
- Recensoris notae