PIUS PP. X
EPISTOLA
DIARIUM TERRAE SANCTAE*
AD R. P. ROBERTUM RAZZOLI, EX ORDINE FRATRUM MINORUM CUSTODEM TERRAE SANCTAE, OB EDITUM " DIARIUM TERRAE SANCTAE"
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Diarium Terrae Sanctae, haud ita pridem a te coeptum vulgari, eiusmodi est opus, quod magni ab optimo quoque fieri debet. Non modo enim in honorem vertit Franciscalis familiae tuae, cuius res istic et superiore et hac memoria praeclare gestas complectitur; sed etiam, afferendis, quae in tabulariis vestris asservantur, veteribus monumentis, iura catholici nominis in istos Sacratos Locos, eaque a maioribus fortissime asserta, illustrat. Huc accedit, quod amplam ibi materiam habent in promptu, quicumque vel pietatis vel doctrinae causa rebus Palaestinae student. Quare tibi gratulamur, dilecte fili, teque ut, quod instituisti, pergas hortamur: inde maxime sperantes fore, ut divinus Redemptor noster cognoscatur magis et ametur. Ipsius autem munerum auspicem, et paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi et sodalibus tuis, operis huius adiutoribus, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XII Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.
AAS, vol. II (1910), p. 9.