Dic quid agis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Dic quid agis
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Dic quid agis, formosa Venus, si nescis amanti
ferre vicem? perit omne decus, dum deperit aetas.
marcent post rorem violae, rosa perdit odorem,
lilia post vernum posito candore liquescunt.
haec metuas exempla precor, et semper amanti
redde vicem, quia semper amat, qui semper amatur.