Dictatus Papae

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search
Dictatus Papae
1075
DICUTATUS PAPAE.

I Qd Romana ecclesia a solo Domino sit fundata.

II Qd solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.

III Qd ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare.

IIII Qd legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententia depositionis possit dare.

V Qd absentes papa possit deponere.

VI Qd cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere.

VII Qd illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire.

VIII Qd solus possit uti imperialibus insigniis.

VIIII Qd solius pape pedes omnes principes deosculentur.

X Qd illius solius nomen in ecclesiis recitetur.

XI Qd hoc unicum est nomen in mundo.

XII Qd illi liceat imperatores deponere.

XIII Qd illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare.

XIIII Qd de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare.

XV Qd ab illo ordinatus alii ecclesie preesse potest, sed non militare; et qd ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere.

XVI Qd nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari.

XVII Qd nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate.

XVIII Qd sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit.

XVIIII Qd a nemine ipse iudicari debeat.

XX Qd nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem.

XXI Qd maiores cause cuiuscunque ecclesie ad eam referri debeant.

XXII Qd Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit.

XXIII Qd Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter effecitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi pape continetur.

XXIIII Qd illius precepto et licentia subiectis liceat accusare.

XXV Qd absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare.

XXVI Qd catholicus non habeatur, qui non concordat Romane ecclesie.

XXVII Qd a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.