Jump to content

Dictiones (Ennodius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dictiones
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 63


EnnTic.Dictio 63 Ennodius Ticinensis473-521 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin DICTIO PRIMA, IN NATALI LAURENTII MEDIOLANENSIS EPISCOPI. SACRA PRIMA. Quousque me iners diffidentia intra angustum patuit penetrale delitescere? quousque nimia cautio: terminos honesti pudoris exsuperans, dispendia opinionis quae evitat, incurret? Usu enim rerum venit inter homines, ut quantum famae decerpitur per audaciam, superfluum non minus pereat per timorem. Non enim debet notari velut avarae laudis assumptor, non ei ascribi cupido affectatae devotionis ostentui: apud quem res obnoxia pudoris stimulis adacta completur: quia sicut in umbram cogit gloriae appetitus, oratione dum quaeritur; ita non reddere quod deberi noveris, proximitatem noctis indicit. Superflua scribere, res jactantiae est: necessaria reticere, contemptus. Saepe vituperationis nostrae mater est doctoris occultata laudatio. Dicat forsitan aliquis animo consulendi, quod operis pressa magnitudine exhausti macies arescat ingenii, et destituta dicendi valetudine garrulitas defectum mercetur ex copia: ceu si in alveum magni fluminis stillantis guttam fundas eloquii, nequaquam ad cursum proficis liquoris impendio, et vix humorem parturit, quod ad undas aptatur. Sed aestimamus animo quae dicantur ad pretium meritum dictionis: et vena quae est per naturam torrida, frequenter currit a themate: eloquentiae exilitas propositione pinguescit. Saepe pro eorum meritis quibus se mancipaverit oratio, dicenda tribuuntur; maxime si mera affectione laudando militet narraturus: tunc verborum abundantiam transmittit affectio: tunc amor suggerit, quod negat ingenium. Sancti Laurentii aliquatenus pro mea mediocritate bona dicturus, plenum quidem laboris opus aggredior, sed plenum caritatis. Facessat ergo formido venerando inimica proposito: fugitiva est gloriae mens subjecta terrori, clamante Paulo apostolo: Perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); hoc est dicere et indicio certo monstrare, quia non diligit, qui pavescit. Sine culpa vincitur oneris immensitate, qui ad portandam sarcinam et si impar, tamen devotus occurrit. His ita se habentibus, festa nascentis anni cur non votivo sermone concelebrem? cur lucidi natalis exordia silentii foeditate dehonestem? Manca est sine sermone hilaritas, et simulacrum moeroris est, occultare quod gaudeas; et afflictionis imitatio, vocem in laetitia non habere. Ergo tibi, sancte pater, officii conscius verba non tribuam? Libet tamen dicendi principia consecrationis tuae derivare de tempore, et cum anni renascentis infantia, florulenta, si valeo, dictione vernare. Nunc cum terrae succus per venas arentium virgultorum currit in germina, et alvus sicci fomitis humore maritata turgescit: cum in blandam lucem novelli praesegminis comae explicantur arboreae, et omnis ramorum plectura diffunditur, vel quae intra tunicam natura arctaverat frondium decora solvuntur: cum avium cantilena comitur sapore modulato: cum vita segetum glebis sepulta hiemalibus, quasi algoris repagulo emissa et tepore fota concipitur. Nunc in cano flore spem fructuum metitur agricola, cum mutuis palmitum brachiis vinearum texitur aprica formositas, et ante maturitatis tempus vultum frugiferum cultura componit, dans venustatem falce domitrice, et luxuriam infecundam ferro fructificante compescens. Cum profundi gurgitis rabies blandum transit in sibilum, et enervata tepore ventorum ferocitas migrat in delicias navigantis; dum tutum est cymbam salo laxare, et anchorarum morsus absolvere: dum fractura procellarum quae nautas hactenus terrebat, invitat, et per uda aequoris spatia somnum gubernantis admittit, cum colore distincta geminato verni opibus prata ditescunt; et in ordinatione summi pontificis naturae gaudium elementa testantur. Tibi ergo, antistes, nunc non reddam quod aliis praestare jam didici; quem ad pontificalem apicem gravitas, pudor, pudicitia, venustas adduxit; qui tot dotibus velut in acervum coactis, canam dignitatem praesentis officii suscepisti, habens tantarum honestamenta virtutum, quantarum singulae probatum facerent species sacerdotem? Taceo universitatis in electione tua consonantiam, et discretarum nationum concordem sententiam non revolvo: statuat ista loco laudis, cui non suppetit quod possit praedicare de moribus. Momentis enim plerumque incerti favoris aura popularis impellitur, et nescia examinis turba Quiritum, dum studiis rapitur, amat incognitos. In te libram tenuit, qui petitionis tuae aut socium se praestitit aut auctorem. Imperitae coetus multitudinis meritum tuum expendit lance perfecti: et dum in te ornamentorum varietas placet, quasi unus haeres diversissimi fueris instituti; sic singuli hoc de claritate tua censebant sufficere quod probabant: quia bona omnia nequaquam omnibus nota esse potuerunt: et speciatim ad favorem sideris tui universos illexeras, alteri ostendendo quod pius es, alteri quod severus, alteri quod bene acquisiti distributor patrimonii, alteri quod scires recte parta servare. Id studii sumpsit universitas, ut cum de proposita laude unusquisque vinceret, collatione tamen in praeconiis tuis melioris tituli ab altero vinceretur. Nolo istis diutius immorari. Veniendum est ad laboris tui exercitia; quia ego, qui non sum in laudatione tua idoneus maximis, nescio esse parva contentus. Novellis te adhuc impositae dignitatis labentem vestigiis ineluctati temporis suscepit adversitas, et tironem pontificii exercitatissimum militem adversus libertatem impacta bella reddiderunt. Tu praedonis nescisti timere saevitiam; tu biandimentorum quod in malitiosis nocentius telum est, scuto constantiae venena respuisti. Quotiens te qui certamine non potuit, insidiosa honorificentia lacessivit? Quotiens in damno bonae opinionis servitii sui te credidit figmenta suscipere, hoc a te postulans, ut adhibito hostem colludio intra urbis muros concluderes, et ovium tuarum dissipanda lupis membra praestares? paris facti, quod dictu nefas est, multorum exempla suggerens. Quae quidem tu vitanda despiciens, et ad vindictam sereni temporis servans memoriae commisisti, detestabilia retinens, ne per oblivionem impune transirent, et majorem horrorem excessibus debens, dum ruinam metuis aliorum. Sed remotis dicendi obstaculis, veniamus ad illa quae religioso sunt digna memoratu. Cum hostilis irruptio more pecorum Christianum populum per diversa distraheret, tu variorum generibus cruciatuum capiebaris in omnibus, tu paterna conventus pietate sustinebas tormenta multorum, ut ait Apostolus: Quis vestrum cruciatur, et non ego (II Cor. XI, 19)? Inter ista tamen fractum te non vidit adversitas: hoc triumphis suis decerpi sensit inimicus, quod capti sacerdotis animum non subegit. Pugnabas adhuc pro absolutione plurimorum, et tibi nihil metuens, de plebis tuae anxietate pendebas. Nolo diutius tristibus immorari; nolo tragoediam maligni temporis aperire, libens de illustri conservatione tua aliquanta praetervolo, ne te narrando cogam denuo sustinere quae passus es: quanquam doctor gentium in tribulatione exercitum se fuisse commemoret vociferans: Cum infirmor, tum potens sum (II Cor. XII, 10). Taceo inediam, frigus, et injurias, et illa quae tibi inimici animus providit augmenta morborum. Sed, credo, haec puerilia, et succo antiquae valetudinis robusta membra tolerabant. Nonne emortuis per compages artubus, et a possibilitate propria longa jam aetate distractis, sola anima flecti nescia sustinebat, et imitanda intentione adversus impugnantes muro constantiae stabilita certabat? Post haec ad redivivum statum libertatis optatae nunquam pia vota despiciens Christus Redemptor noster occurrit, et fractas Romani nominis vires artifici medela solidata in vigorem salutiferum res contrita remeavit. Cum ex alto benignis oculis coelestis dominator aspexit, Mediolanensium urbi lux est proprii reddita sacerdotis. Tunc cum rarus habitator, tunc cum error in domibus, et per dulcia cubiculorum limina confusa discursio; tunc cum ubique pavor et luctus, et Dei templa ferarum habitationi deputata sordebant: cum marcens incuria splendidissima dudum atria situ vetusti humoris obnuberat, laetitiam caeteris tuo dedisti de reditu, tu regressus ad lacrymas. Tunc more avium, quibus, dum terra nivibus vestitur, et alicujus loci in spem cibi spoliatur angustia, videres quae remanere potuerunt plebis reliquias confluxisse, et ad boni pastoris praesentiam undique fatigatis balatu nemoribus greges accurrere. Alios tunc, multiplici sustentandi genere, mulcebas affatu; alios reficiebas impendio; alios hortabaris exemplo. Brevi post in antiquum statum qui tibi post Deum debetur, urbs jam sepulta revaluit; et quae non credebat in se reparari posse quod fuerat, coepit jam meliora aemulari. Tunc qui vitae usus est jam cernere erat omnia ad latiorem profectum bonis successibus invitari. Curro per singula, strictim referendo quibus opus est larga narratio; ad agonem vitae tuae, ad summi celebritatem propositi perventurus. Secunda post dubium temporis nata est in Ecclesia Romana captivitas, quae te quasi jam diu desidem, et laboris fugacem de longae sinu quietis abstraheret; cum vix spe pacis laboris tui arma deposita resumuntur. Deberetur quidem, nisi me laudis tuae censura pertraheret, in lugenda causa silentium, ut in una aetate memoriae pereat res nefanda. Senatus ille curiae coelestis accitus est: ubi ex variis provinciis episcoporum turba confluxit: ubi coetus ille, quot hominum genera, tot sententiarum varietates advexit. Sed quibus inerat spiritualis sapor intelligentiae, quasi ducem te principalis deliberationis caritate tenuerunt. Tunc quo minantium impetus blandimentorum melle domuisti, qua superbarum corda veneranda humilitatis erectione fregisti, qua labantium animos consilii radice fundasti, explicare non valeo. Rei gestae notitiam scire cupidum ex facti contemplatione compello. Unum te secuti sunt tot electi, et in sententiam tuam reciderunt tantarum principes civitatum. Coquitur lamentationis aestibus, qui a te cruda obstinatione descivit; et nihil habet in solatium praeter calamitatis lacrymas, qui divisus est. Dicat aliquis forsitan, rerum gestarum malignus interpres, quam sortita est de hujusmodi constantia praesens causa decisionem: quaerat, qui fines de laudato sudore contigerunt. Huic ego fidens replicabo; te praesule factum, ne sacerdotes ministros acciperet furor alienus: ne cruentae indignationi pontificum sententia militaret: ne in usum male commoti traherent evenire posse quod vellent. Postremo improborum loquacitas obmutescat, hujus saltem aestimatione secreti; quia odiorum incendia quae non ex impugnati merito, sed ex studiorum fomentis arserunt, nec sanctae deliberationis potuerunt fonte restingui. Tibi ergo debetur venerabilium custodia canonum. Tibi quod sine episcopali nota contigerit, quidquid in praesentia saevit improbitas. Tibi patuit quod aliis accusantes clandestina fraude texerunt: apud te compertum fuit, non satisfaciendum odiis, quotiens fide deseritur qui lacessit. Sed melius aliis servantur narranda temporibus. Salve, Ecclesiarum sidus, et ad senectutem bonam Abrahae aemulator accede; quia testimonium probitatis est, diu hominem in ecclesiastica arce servari, ut scriptum est: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LXIV, 24). Tu aevo maturus, et ad religiosum sudorem primaevus exsupera. Tu pietate laudabili bonis disciplinis exempla suggere; malos severitate compesce; et boni utriusque fibula operis in testimonio summae gloriae sine labe perdura.

DICTIO II. Missa Honorato episcopo Novariensi, in dedicatione basilicae Apostolorum, ubi templum fuit idolorum. SACRA SECUNDA. Credo ego vos, fratres carissimi, tota mentis cura venerari, quod in loco hoc, manente templi nomine, vetus perierit pro religione cultura: quod delubri reverentia fugatis instituatur libaminibus; quod sacrarium apelletur merito, postquam seniores hostias abjuravit, et in adolendi mutatione sacrificii divinae aedis nomen assumpserit: postremo quod in alium statum inconcussis migraverunt fundamenta culminibus: et cum ad structuram parum humanus sudor adjecit, quaecunque fuerunt innovata sint, dum persistunt. In summa, cujus aestimandum est miraculi, ubi dum modum teneat machina, adhuc non desistit ascendere, et in antiquis constituta vestigiis attollitur incremento? Requirendum sane quis hujus operis, quis innovationis auctor exstiterit: praedecessor nempe parvitatis meae Victor antistes. Futurae annuntiatrix innocentiae divinitas nomen imposuit: nam qui de his quae suscipiuntur adversus vitia mundana, certaminibus praedicto eventus accesserit, cum vocabulum didiceris, gesta cognoscis. Iste per spiritalem dimicationem, ut victorem decuit, de criminibus triumphavit: et quidquid portio sinistra mortalibus ingerit, de eo casum non requiras, cum nominatum intelligas fuisse quod dictus est. Cujus merita orationis campum postulant, si me ad latiora progredi aut ingenii macies pateretur, aut meriti: quaedam enim actuum nobilitas est, dignum inveniri laude magnorum. Hunc mediocritas nostra in aedificationis cura dum sequitur, ad consummationem, Deo auspice, vota perduxit. Nemo aestimet arrogantiae esse quod dixi: fas est cum eo vota conjungere, cui par esse nequeas actione: quia assertio conscientiae est meliorem in quacunque parte sectari: nunquam tenebrosum callem, sicut aestimamus, incurrit, qui eum quem novit praetendere vitae lumen insequitur. Luculentius tamen gestarum fidem rerum sermonis pandamus officio. Hic ante fallacibus dedicata praestigiis, et turpi pecudum cruore perfusa veteres simulacra coluerunt: hic in divinitatis injuria, per altare infaustis cumulatum muneribus, res coelo debitas daemoniis obtulerunt: hic junicum exta semivivis palpitantia motibus misero inquisitori futura cecinerunt: hinc fumus sordidis aerem ipsum polluit sparsus per multa contagiis. Ad ultima, hinc mactata per lanistas hostiarum multitudo, quidquid Deus est effugavit, dum farra, sanguis, tura, vervinae idolis exhibentur: dum simplicem ritum aetas Christo inimica non recipit, et multifariis censura laborante oblationibus supernam mercatur offensam. Liberet ire per singula, et funestorum secreta linguae clave reserare, ni merito aestimemus oris injuriam narrare sordentia, et quod illos actione perculit, nos loquela contaminaret. Explicemus interim, quibus sint ista mutata successibus, quanto praeventa nox splendore fugerit. Ubi sunt sigilla numinum votis imaginata facientum? quorum facies in potestate pependit artificis? quibus pretium aut sollicitudo peperit operantis, aut metallum? Ubi sunt dii quibus potentiam dederunt homines fulgore gemmarum? En video, omnia ista, ut credo, fugerunt: Christus ingressus est: respiciamus quibus fultus auxiliis. Venerunt cum eo coelorum radii, apostolorum diademata, Petrus et Paulus. Qui enim in restauratione aedis essent necessarii, nisi architectus et petra? nisi lapis et superaedificans? nisi fundamentum et opifex? Quid trepidatis pericula mortalium? quid anxio fugam paratis excursu? ille est, cui nullus versutiam vestram lapsus abscondit: qui cum loco non moveatur, quocunque abieritis insequitur. Veni ergo, piissime Domine, et ad consecrationem operis tui plenus illabere. vice humani per baptisma pectoris purgentur haec templa turpi hactenus dedicata patrocinio. Institue, Domine, vertendo sacrificia; et dum puris cumulamus altaria sancta donariis, praesentiam tuae majestatis intersere, evocatus sanctorum merito sacerdotum, electi seorsum praesentis Patris nostri Laurentii conscientia: qui tot plenus dotibus ad Ecclesiae fastigia crevit, quot fecissent summum singula quaeque pontificem. In quo vernat princeps boni operis et mater honestatis verecundia, religionis sanctae nutrix patientia. Deum semper placatura pietas, qui ecclesiasticis membris non sermone vitae instituta tribuit, sed exemplis: qui omnem callem quo ad Deum itur, dum praevius incedit, ostendit: adjuvante se Domino nostro Jesu Christo, cum Patre regnante in saecula saeculorum. Amen.

DICTIO III. Data Stephano V. S. vicario dicenda Maximo episcopo SACRA TERTIA. Prodit religiosae votum conscientiae mens laudibus devota pontificum: assertio ingenii est, Deo obsequentibus mancipare quod loquimur. In quorum praeconiis forte angustus sermo vulget imperitiam: manifestat tamen, si abstineatur, infantiam. Quis mendicam narrationem aestimet, quam vota locupletant? Saepe in facundiae dotibus pauper invenitur vena praedicantis, et e diverso thesaurus cordis irradiat in egestate verborum. Qui vice Dei judicat, non desiderat picta colloquia, sed quae infucatus commendat nitor ingenii: quia in his etiam sine amore blanditur eloquentia, in illis splendorem suum veritas nuda commendat. Sine phaleris est omne quod dictat affectio: ad unguem fabricantur illa, quae volumus non tam speciem recti habere, quam similitudinem. Ad te, venerabilis mihi antistes Maxime, sermo est: cui in meritorum testimonio virtus coepit a vocabulo, in quo actus eloquitur, qui nomen appellat: provida parentum tuorum diligentia prius te eligi voluit quam probari. Te olim saecularibus inhaerentem titulis castrensis sudor excoluit, et ad Ecclesiae gubernacula pars adversa solidavit: sicut Deus loquitur per prophetam, Qui in modico fidelis, et in magno fidelis est (Luc. XVI, 10). Te sacrarum judex et consilii comitem meruit et laboris. Bene venerandis initiandus altaribus, et in laica conversatione quod sacrum esset elegisti. Tu pudicitiae in illa aetate custos inventus es, in qua et lex obsequitur desideriis. Satis enim est pueritiae ambitum quem licentia fulcit, horreri. Christus milites suos quos in personam ducis attollat, inter acies quaerit hostiles. Adscitus Ecclesiae, pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit advena benignitas, quae naturae innixa radicibus, de cano flore germen ostendit. Temporale est omne quod fingitur: perpetuum quod cum aetate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse, sed praemii. Alius vulgi aura, gratia lenocinante, commendatur: tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. Manet te singularis sapientia: quae licet generaliter optanda est, tamen existit in magistro necessaria. Frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet aestimare pondus officii: vilissimis comparandus est, nisi praecellat scientia, qui est honore praestantior. Dedit tibi apicem res judicii, non favoris: dignus pontifice amor est, quem censura conciliat: devenustat institutionis genium, qui per solam gratiam vult placere. Tu his conditus et formatus coeli beneficiis, plus agendo populum instituis, quam loquendo. Illa monita discipulorum conscientiam eruderant, quae praebentur exemplo: sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam non fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quasi testem metuunt, qui peccare disponunt: nascentibus culpis metus, et reverentia tua negat effectum. Qui inter exordia occurrit vitiis, et occasionem lapsus adimit, et concupiscentiae purgat auctorem. Haec beatitudini tuae quasi strictim pro linguae meae commendatione dedicavi. Si precibus tuis vitae successus arriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo: ut quae universis nota sunt, mansuris in posterum litteris, quatenus gaudeat aetas secutura, serventur.

DICTIO IV. In dedicatione missa Maximo episcopo. SACRA QUARTA. Nunquam pauper vena timeatur ingenii, ubi dives est causa dicendi. Transit hominem, quotiens coelestibus militat mens nostra culturis: nec in angustum redigitur narrationis exilitas, si opifici suo obsequium referat narraturus. Potest enim linguam facundiae dotibus ornare qui contulit, et dare verbis genium quem fatemur dedisse sermonem. Nam prophetici dudum maciem juvit eloquii, dum ad perfectam magistri eloquentiam et fortissimi monitoris tubam imbecilla Moysi erigeretur infantia: qui nullis gradibus dum peritiam meditatur effloruit, nec per aetatis alicujus scientiam ad messem perfectionis ascendit: qui diu militem infabricato portavit ingenio: officium ducis jussus arripere, quia verecunde renuit, constanter implevit. Sic nos dedicationis festa celebrantes, inter spiritalis laetitiae bona praestolamur gratiam, dum paremus. Absit formido debilis: removeatur fiducia inaniter concepta per studium. Nos de humanae perfectionis schemate nec praesumimus aliquid, nec timemus. Deinde quis in beati Joannis prophetae cujus templum hoc sanctificavit ingressus, vel muta dubitet ora laxari? cujus senior gratia, quam natura, dum ante lucis ingressum pii vatis implesset officium, limen vitae hujus virtute signavit. Nam uno eodemque tempore, et matrem fecunditate nobilem fecit et inofficiosa genitoris labia in loquelam pristinam usu remeante commovit. Nemo Joannem nominans, post exempli praecedentis miracula, pristinam linguae habiturum se suspicetur imperitiam. Post sacratissimum Zachariam cujus faucibus eliminata per istud vocabulum remeavit humanitas, ab universis jure creditur Joannes apostolus clavis esse verborum. In hujus comitatu Antoninus, vetusti heros saeculi, et beatissimi Cassiani juncta claritudo, faciunt de aede sacramentum, de terrena habitatione coeleste collegium, de manu factis quod nulla possit senectute violari. Occasum enim Deo oblata non sentiunt: nec ad vetustatem tremulam pietate fulta mittuntur: stat soliditas machinae, quam Christus ingreditur: et originariae oblita fragilitatis, adipiscitur de possessore virtutem. Tecta vilia de consecrantis nobilitate decorantur, dum rei caducae pretium tribuitur habere de Domino. Tu autem, frater sanctissime, hujus oblator aedificii, de mercedis retributione gratulare. Nescit spes titubare, cui bonae fructus promittitur actionis: ab exercitio descendit retributionum fiducia, nec ullo nutat incerto qui laudanda meditatur.

DICTIO V. Incipientis episcopi. SACRA QUINTA. Par quidem discipulis incipiens magister est, et inter exordia doctor nulla est ab auditoribus sorte sublimior: expertis honor debetur ingeniis: vix mediocrem cultum exigunt non probati. Illa sunt vera praeconia, quae longus sudor elicuit: blandimentum est, non judicium, quotiens laborem gloria ingesta praecesserit. Inter maculas numeret, quoscunque triumphos ante discussionem campi miles acquiret. Qui properatis subeunt Olympiaca bella vestigiis, Nunquid eis ante consummationem certaminis suppetit spes coronae? dicente Apostolo: Non coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Ecce nec illos decet ante meritum praedicatio, a quibus juste poscitur post laborem. Nostra e diverso prolixo distat calle conditio: quibus tantum decerpitur de fruge innocentiae, quantum accesserit de favore. Nam sicut positi in tirociniis aestimamus, plenum necessitatis et periculi iter est, in quo et sectanda est vita laudabilis, et fit probris uberrima, si desideret ab humanitate laudari. Actio nostra, si de bonis suis fuerit elata, sordescet, protestantibus divinis eloquiis: Qui vos laudant, seducunt vos, et subvertunt semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12). Splendorem pontificis res, non lingua testetur: plus lucet claritas hujus officii veritatis indicio quam loquelae. Ecce cernitis quam tuta sit causa subjecti, et quantis discriminibus sociata praepositi. Munia mea plus poteritis fulcire gemitibus, quam clamore. Nemo quod auribus lenocinatur, credat eximium: sermo noster, nisi animae medetur, abjectus est. Illum praeferte, qui spiritali falce sentibus purgat interna. Tunc pretiosum pastoris diadema est, quando suasioni ejus grex ecclesiasticus, dum ad probitatem graditur, non repugnat. Ille sine fuco monitorem et feriato ore diligit, qui ejus instituta sectatur. Additur quod imperitia nostra justam sustinet de ipsa novitate formidinem: qui nuper de ovilibus ad custodiam praeparati, assuescimus de universorum fieri necessitate suspecti; et cui vix fuit pro se fida cautio, suscipit officium cuncta metuentis. Scimus quantum erit humilior famulantibus, qui ad religiosum vocatur imperium. Necesse est ut etiam extremae conditionis personis obtemperet, cui imminet sic jubere. Ait enim doctor gentium: Omnibus omnia factus sum, ut omnes acquirerem (I Cor. IX, 22). Modo Divinitatis operatio adsit muneri suo, et quem dignum apice tanto non invenit, efficiat.

PRECATIO MISSARUM. Dignum et justum est. Vere dignum est, ut inter exordia dignitatis tibi principiorum Domino supplicemus, qui mundi ipsius in novam lucem prodeuntis infantiam, quanto bonorum tuorum secreto orditus es, tanta potentiae virtute solidasti. Stabat in admiratione sui tenera orbis inchoatio, et pene decoris proprii concussa stupore titubabat; ante agnitionem ordinis solam sortita de auctore substantiam: requirens quo esset rotanda lux attributa moderamine; qualem finem diei tempus exciperet, si per assiduos semper renasceretur occasus: si nox mundum fuscis ambitura complexibus, quasi rem originariam perenniter non teneret. In hoc ambiguo, ut certis famularentur per longum confusa temporibus, Dei nostri exstitit lex voluntas. Omnis dispensatio statutis praefixa limitibus tantum potuit, quantum praestitit qui creavit. Sic nos, pie opifex, inter sacerdotalis tituli auspicia, sole conversationis irradia: per sudum de meritis nostris fulgeat dies officii: nulla subreptione, nullis diaboli blandimentis pereat quod vocamur: non liceat admisisse, quod non decet: recti studium, te imperante, transeat in naturam: adsit muniis nostris aequalis operatio: composita servitute beatum crescat imperium, nec subjaceat moribus, qui praeminet dignitate: per Dominum nostrum Jesum Christum.

ORATIO ANTE MISSAM. Collator bonorum Deus, cui effectus in voto est: qui de medio populi Moysen in prophetae persona dedicasti: nam dum queritur de imbecillitate, te auctore convaluit: sumpsit meritum pontificis, dum justus sui arbiter se vociferat nil mereri, cui apicem actione sublimem conciliavit humilitas: da parem nostris exordiis gratiam, quia propensiorem deberi actibus declaramus offensam. Non sunt inusitata quae poscimus: benignitas tua testimonio tenetur exempli: eo circa nos eris bonorum largitione clementior, quo substantia nostra facta est de peccati fasce proclivior. Da, bone imperator, dignam tua electione virtutem: quia sub pio principe nulla militem decolorat abjectio: per Dominum nostrum Jesum Christum.

DICTIO VI. De haereticis et synodo. SACRA SEXTA. Pro ratione solvendum est quod pro ratione tacuimus: nam ut pateat et linguae nostrae officia et silentium ordinatis servisse temporibus, fide hortante in officium sermonis erumpimus. Idem enim est supervacue loqui quod necessarie non locutum, dicente enim Apostolo: Vae mihi est, si non evangelizavero (I Cor. IX, 16); et alibi: Tempus tacendi (Eccle. III, 7); nos praecipue quos praelati caeteris hortatur pondus obsequii, decet aut bona facientes elevare, aut mala comprimere. Et quidem vos docere non aliud est quam stimulos admovisse calcaribus: nam quod ex proposito facitis, superbi sumus, si nostris debendum credimus institutis: sed qui bona studia probat, amplificat. Stat apud conscientias vestras quanta Nestorius et Eutyches, gemina diabolicae informationis ostenta, diu castam Ecclesiarum Orientalium disciplinam perfidiae fornicatione corruperint, qui juxta Apostoli sententiam: Dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent: et ideo misit illis Deus operationem erroris, ut crederent mendacio (I Thess. II, 10): dum per subripientem scandali occasionem Christi milites ille contentionum campus examinat: sicut scriptum est: Oportet esse certamina, ut probati manifesti fiant (I Cor. IX, 19). Apud quem Chalcedonensis non vivit commemoratio veneranda concilii, in quo Dioscorus cum sectatoribus suis stylo piae districtionis addictus est, et sanctae memoriae Flaviani adoranda monimenta exsultans Constantinopolitana civitas recepit, cujus jam pridem firmaverant coelestia decreta sententiam? Ubi gentium Timotheus ignoratur, qui propter suscipiendae ( an suspiciendae) recordationis Proterii caedem fieri plus quam patricida non horruit? Nam sacri persecutione pontificis, et genera criminum vicit et nomina. Scitur Petrus, et Cyrus, et Timotheus, qui dum jacenti manum Dioscoro porrigunt, corruerunt: hi de praecessore suo et studiorum haereditatem adepti sunt et ruinae. Proinde, fratres, manentem in supernis patrum, et adhaerentem beato Petro tenete sententiam: quia nos mundae Ecclesiae et non habentis maculam optamus unitatem (Ephes. V, 27). Patienter sufferre non possumus vana in Christum nostrum et blasphema ructantes: scimus qui in putribus membris non utitur terri medicina, serpentibus morbis praestat obsequia: nam nisi secentur labefacta, contaminant. Pacifica est cum his qui rectum nituntur impugnare, congressio: quis a bellis talibus timoris revocetur obstaculo, de quibus vitali possit morte gaudere? quibus mundi hujus potentibus, vel si minentur, acquiescendum credimus, quando aliud imperat qui regna moderatur? dicente Apostolo: Non sunt condignae passiones hujus mundi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Fluxa ecclesiasticorum corda aut turbant quae in praesenti vita sunt, aut delectant: quibus Acacius qui diro diaboli a sententia sua motus imperio, erubuit diu propugnatorem se fuisse veritatis; et clari deserens ornamenta certaminis, triumphum suum quem sub Basilisco pio sudore meruerat, debellavit: qui solis praemiis suis pene tempore adeptionis invidet, spem bonorum fructuum perfidiae falce succidens. Gravius enim est, degustata bona quam intacta calcasse. Nihil defensionis superest homini, post dulcem justitiae saporem, ad mortifera schismatum venena redeunti. De his quae praefati sumus natum est, quod in Constantinopolitana nuper Ecclesia fertur admissum. Inde patimur sine vocis usura tristitiam: qui enim oblatis remediis non obediunt, merito nihil consolationis tempore quo premuntur, habuerunt.

DICTIO VII. In dedicatione auditorii quando ad forum translatio facta est. SCHOLASTICA PRIMA. Ut campus militem, mare navitas, fora causidicum, sollicitant incerta raptorem, ita auditoria linguas exercent. Nam quae malum ratio suadebit silentium in loco in quo sunt praemia constituta verborum? ubi orationis palma, si hic gratia taciturnitatis? Bene solvuntur sudoris pretia, ubi sunt templa victoriae: bene effugatur servitus inter atria libertatis. Vincta hic ora teneat mens captiva: non agnoscit forum Romani populi, non liberalis eruditionis gymnasium, qui adhuc quasi in secessibus conticescit. Sint muta forte diversoria: hic nihil est tam familiare quam pompa dicendi. Fescenninos sales hymenaeis dare genium consuetae professionis plausus hortatur: eriguntur lituis bellatores: virtute debiles gravis buccinarum cantus attollit: data sunt universis amica incitamenta propositis. Quid ego faciam, doctorum optime, te loquente? si infabricata verba intra verecundum penetrale contineam, instituti me esse similis non agnoscas. Amicitiarum religionem in gratia parcus offendam, si nec translationis festa, nec debitae tibi laudis munus exsolvero. Salve ergo, nutritor profectuum, fax et splendor ingenuitatis: qui nobilia germina laboriosis purgando sarculis in fructibus facis agnosci: qui in cano flore novellae posteritatis, quantum horreis paretur, ostendis: qui de ferarum cubilibus et bubonum habitaculis ad fora nos revocas, unde majores pene jam longa aetate discesserant. Non enim patent eruditis loca ista, quibus scientiam non primoribus labris ipsa contulerint. Cujus enim tuba cognoscitur eloquii, nisi cujus puerilia innotuerint rudimenta sermonum? Tibi ergo debentur haec beneficia, quod citaturus reum causidicus inter atria jam probata dictionem metuendus incipiet. Tibi spes unica honestae professionis ascribenda, quod nobilitas decursis brevi temporibus liberali sudore placitura est. Sed quo me ignarum virium tui rapit affectio, narrationis pelagus non pendentem? sufficit in loci amici et diei celebritate vota testatum. Ad vos revertor, quibus paterna conventus affectione vocem debeo commonentis. Reddite vos studendo origini, reddite natalibus lectione: naturae lucem jubar dictionis ostendat: multiplicate suffectu scientiae parentum titulos: ornate eruditione decora majorum. Fulvi nobilitatem metalli nisi ad unguem manus ducat artificis, maternis pene hebetatur tenebris: et si non magistra politione venustetur, nihil ei prodest sublimitas quam vena concesserit. Adjuvatur quidem doctoris instantia dotibus sanguinis mundioris; sed nisi limata non rutilant illa quae se erigunt praerogativa nascendi. Incrementum rusticum matris mammas inter sulcos evacuat; et per pascua pecus agere, dum ab uberibus pendet, assuescit: patris brachiis, dum juvencos fatigat, adjungitur: prensat dexteram grandia terris semina committentem; et sudorem originis suae in ipso lucis limine meditatur. Quid vos faciatis quos liberalibus pepererunt matres optimae disciplinis? peregrinandum vobis est a germine ditiori, nisi vos nobiles instituta monstraverint. Habetis praevium eloquentiae morumque doctorem: currite prosapiae stimulis incitati, et cum vos ad agonem praemia promissa perduxerint, mei meminisse dignamini: quia sunt quae a vobis post coelestem retributionem suffragia hortator accipiat. Haec sunt, quae vos nostris licuit vocibus admoneri. Vos diligentiam pectoris mei expendite consideratione verborum: non phaleratus sermo, non illecebrosa tantum et depicta fucis narratio delectet: quaerite apud me non blanda, sed necessaria; non deliciosa, sed fortia. Nunquid juvat pompam texere praecepta daturum? qui probari non magis sensibus quam sermone disponit, affectum monitoris evacuat. Ponderibus ornetur dictio castigantis: lancem in exhortatione teneat, qui gestit audiri. Institutor virtutis plausus excludat: bene morata oratio imperat quod suadet. Haec si explicare nequeo facultate dicendi, amare tamen didici consideratione propositi et lectione consilii. Pars quaedam probitatis est, si implere nequeas, nosse meliora. Sequitur examinatam intentionem effectus operis: proximus magistro est, qui diligit ornamenta doctrinae. Deus tamen voti se comitem jungat: et quod novellis praeceptor commendo cespitibus, in pomis tanquam de haereditaria possessione decerpam.

DICTIO VIII. Praefatio dicta Lupicino, quando in auditorio traditus est Deuterio V. S. SCHOLASTICA SECUNDA. Quotiens amomi flosculus, aut messis cassiae per depraedicationem lascivi pollicis viduantur, et ad dotem manuum humanarum nobile germen adjungitur, meritum cespitis odore significat, et naturae genium prima visione testatur: occultari se non patitur fetura sublimis: decus clari sanguinis non tenetur abscondito: vox mundae originis licet in recessibus, semper auditur. Sed quamvis ita se res habeant, humanitatis interest, non tacere quod gestias: parum suscipit oneris, qui quod scit amore dignum esse, commendat: feritatis maculam non evitat, qui non festinat asserere, quod meritis novit esse placiturum. Diem laudare quis abnuat? attollere solis radios quis metuat qualibet nocte sermonum? si themati obsequium praestat oratio, ab ipso suscipit dignitatem. Proprii ergo macie non turberis ingenii, quando eloquii vilitas pretio susceptae dictionis elevatur: erigere mens fasce depressa imperitiae: dextera impacti oneris sublevaris. Sed cur longis involvimur? Praesenti adolescentulo militat praefata narratio, quem rediturum ad proavos, non denuntiatione augurum, sed post Deum fultus spe mihi vestrae perfectionis spondeo: nec futurum ambigo, splendorem te isti suorum posse reddere, quem aliis contulisti. Potest enim facile veterum decora suscitare, cui fas est nova construere. Non credas haec esse solius incitamenta facundiae. Tibi uni concessum est, claritatem aut dare, aut reparare majorum. Stant ante oculos tuos non annosa pueri monumenta, sed recentia. Peritiam tuam Firminus et Licerius, aetatis suae sidera, hac voce conveniunt. Suscipe, doctis sime hominum, utriusque plantam familiae, et culmum in quo gravidas aristas parias secundus attende. Scalpe sarculis uberem terram, quae si nostri est germinis fibula, fit tuis profecto laboribus responsura. Docendo libro adolescere maritata plantaria: novelli dentibus virgulti fructum surculi melioris accommoda: veniat pomorum successus, dum ore tenero sublimior ab illo te docente planta mordetur: quia nisi edomitam terram terque et quater agricolae ligonibus scripserint, triticeam messem paliurus superabit et lolium. Munus Palladium et cana nemora baccis plurimis cultura locupletat. India multo sudore quo se jactat hebenum nutrit. Sabaei virga cespitis manu cessante non proficit. Industria fecit, quod Praestaneis rosas dumeta pepererunt; quas de spinis, ceu terrae sidera, labor exigit. Felix est operantis instantia, quotiens glebis uberibus manus adhibetur. Tunc fessa brachia succo effusae valetudinis intumescunt, quando integrum fenus ruricolis arva dissolvunt: nascitur exercitii desiderium de fertilitate telluris: vomeribus agendum est, ut per palmites exuberet dos autumni. Nunquam spumantia labris musta meruit, nisi qui vitium luxuriem curva falce resecavit: et in diversis cultibus plus quam vini acciperet, liquoris effudit. Talis est natura mortalium: rite comparantur arbustis rudimenta parvulorum. Quos postquam parentum sollicitudo a matris radice decerpsit, providendum est cui solo juxta vota commendet. Post deliberationem doctoribus jura nostra transcribimus. Tunc fiunt institutione vestri, quos nobis natura concesserit: tunc incipit sibi tantum studiorum lima vindicare, quantum origo vix praevalet. Pene enim non injurium est, vinci prosapiem collatione doctrinae: quia patris officium habet luxuriem comitem; praeceptoris, sollicitudinem: genitor fit deliciis, institutor laboribus: libertatem origo tribuit, dignum libertate monitor facit. Ergo magis vestrum est, quod laudatur in homine: nemo enim, si desit testimonium facundiae, poterit praedicare quod nascimur. Splendorem familiae prodit lingua, quam tribuitis: fit praeco generis, magistri beneficium: ineruditata nobilitas coeleste munus abjurat. Adstringite ergo arctioribus vinculis per aetatem erratici palmitis lapsus: sine sobole ramos ferro castiga: novellum cespitem fotu quo cuncta fructificare soles, attolle. Habet adolescens noster, quodcunque de suis respexit, quod sequatur: nobis crede, actus tot stimulis pervolat, quolibet scientiae fuerit aequor ingressus: fodietur prosapiae suae calcaribus: per tot ordines nihil nisi quod ad litteras invitat, invenit. Stat ecce ante te parvulus noster felicibus initiandus auspiciis: et sicut justi hostia devotionem sacerdotis expostulat. Paternam convenit ore pietatem, ut qualibet oratione constitutam in vitae limine commendet infantiam, quam de parentibus non sermone exigit, sed quid desideret error ostendit; cogimur subvenire in necessitate parvuli, quam formido manifestat. Sponde tuis adolescentule digne primordiis: spem solidam de tua perfectione concipimus: bonum ingenium doctori optimo mancipamus. Sacri jam rudimenta venerare collegii: ad Latiaris curiae proficiunt sidera, quos vides scintillis modicis futurum lumen ostendere. Hoc avos dixisse sufficiat: mihi remanet stricta insinuatio. Propinquum ad te consanguineus, orbum parentibus religiosus exhibui. Quae res mihi affectum pueri faciant, jam tenetis. Si necessitudo respicitur, liber ab amore esse non possum: si pietas amica proposito, nostri fiunt filii qui parentum suorum praesidio denudantur. Unum ergo vinculum venit a prosapie: alio nos adstringit officium. Respice, venerabilis magister, tot pro isto supplices manus, et in spe parvuli majores ejus, me teque considera. Genus est singulare laudis in doctoribus, discipuli eruditio. Achillis lingua Chiron innotuit; fecit sequacis meritum opinionem illius plus amari, cujus per se forte facundia in lucem non potuisset exire. Maro vester tantis institutores suos commendavit, quantis ipse notus est: et certe illos per merita sua fama non prodidit. Hieronymus noster, nisi praeceptorem suum Gregorium diceret, illo melior censeretur: sed illi applicanda sunt bona nominati, a quo sumpsisse videntur originem. In summa, ut dixi, coelum pulsat magistri opinio perfectione discipuli. Apud scientem rerum non objicio oblivionem, quia nota commemoro: avara sunt vota diligentum. Deum precor, ut studiis vestris gratiam suam comitem jungat, ut quos a me limandos accepisti, doctissimos reddas: et illorum eruditio vestra quidem gloria, sed meum efficiatur obsequium.

DICTIO IX. Praefatio quando Arator auditorium ingressus est. SCHOLASTICA TERTIA. Notum cunctis bene mortalibus, quod dicendi laborem negotiorum feriae pariant, et eliminatis curarum procellis orationum serena plus rutilent. Diem suum ingenia, nisi occupationem nebulis fuscata, non perdunt: sententiarum jubar cura vacuos respicit, et expeditus animus declamationum pompam commendat. Qui caeca remis temerarius freta proscindit, nudum sollicitudine gubernaculis pectus accommodat: et clavi regimen sola qua magistrum navis convenit, inquisitione perpendit. Tunc stupea in ventos ex veto frena laxantur: tunc rudentum vinculis diu libera maria vinciuntur, et imperiosis undarum cumulis homo dominaturus ingreditur, viarum incerta astris recludentibus agniturus. Tunc Phosphorum, Pleiadas, Cynosuram, et quidquid iter monstrat inspiciens, ad coeli ductum callis hominis ordinatur; si tamen mens nullo extraneae occupationis mordeatur ambiguo; nec peregrinantem notitiam magister inertiae moeror affligat. Quod si aut pigro torpore hebetatus animus dormiat, aut diversis excitans stimulis per devia distrahatur, nescit ad propositum suum totus occurrere, cujus membra prudentiae lanista animarum cura discerpit. Inefficax semper est, et a molis suae valetudine dissociatus ostenditur, qui non potest, quantus est, una tractatuum forma monstrare. Est tamen boni doctoris expendere origine serpentis rivuli, qui scalpente ad ipsam terram ungue perducitur, quid sit ejus in unum collectus alveus, quid sit ubi nascitur aestimare, et vires fluminis non de his quae accepit, sed de illis quae potuit accepisse, colligere. Quorsum, venerabilis magister, libertatis index, boni testimonium sanguinis, ingeniorum lima, fabricator sensuum, haec verba praemiserim, si requiras; me me locutus sum, fateor, me digessi: quem inter inscitiae dormientis infantiam occupationes variae et tristitia fortis imperitiae mater oppressit: cui non datur duris solvere colla laboribus, ut studiorum lupatis ora decorentur. Meus sermo quod scaber est, et nullo splendescens dictionis attritu, intelligentiae est et exercitii quod dedisco. Te inter palaestra tua originaria linguae palma sollicitat: te inter cives, mei immemor, superba Delus annumerat. Tu Castalii gurgitis lautus possessor incedis; et ego vix arentibus labiis stillantem guttam marcidi liquoris infundo. Te sudore continuo, nulla diversitate interpellante, utpote colonum suum, doctrinae messis amplificat. At mihi vix de magnorum horreis pauper faseli esca porrigitur. Tu in sustentationem ruiturae libertatis felix dextera subrogaris: me Ecclesiae angulus etiam bona metuentem saeculi praesentis includit. Quid, rogo, visum est dudum insignia eloquentiae tuae in me tam longe positum oculos destinare? Fuerunt magis alii, quos dictionis tuae ornamenta componerent, quibus verborum phalerae per Latiales elegantias acquisitae victurum et apud posteros nomen offerrent. Me tacito teneri tantum convenit affectu dictis imparem et officiis sequestratum. Quid erigeris animos quos alter jam sibi vitae ordo subdiderat? Quid ad te revocaris per longa iterum intervalla distantem hominem, apud quem sicut nefas est non meruisse laudari, ita crimen fuisse laudatum? Tua sunt, tua, ne dubita, aut eorum, si tamen inveniri potuerint qui sequuntur. Ad adolescentulum tamen, quem praesentis diei auditoriis tuis auspicia dedicarunt, cum quo mihi parili infantia convenit, si venia me donatis, verba converto. Cujus primordia quamvis infabricato sermone commendem, imperiis amoris excusor. Sub jugum mittitur dilectionis necessitate constricti: et dum caris prospicimus, quid nos deceat non videmus. Hunc licet paterna debuisset oratio prosequi: non est tamen a patre aliena quam porrigo. Debuit tibi, macte, orationem professio et mea. Felix istud nominis apud doctos auspicium, ditando scientiae frugibus laborem circa studia necessarium promittit et nomine. Finde, adolescens egregie, pinguium dorsa terrarum: imprime dentem vomeris novella adhuc incude formatum: exerce in studiorum solo quidquid optimum convenit aratorem. Si scrutatus penitus fueris latentium secreta camporum, invenies illic Deuterium, qui ubertate linguarum germina tibi multiplicatis seminibus, et sudorem remuneretur impensum. Disce jam nunc verborum luxuriem artis falce truncare; ut novellus cespes sub ferri disciplina proficiat. Resecetur quidquid infecunda palmitum umbra transmiserit: ad solam uvarum spem vites tuae ramos extendant. Talis ad genium tuum redeas necesse est: talis ad vota nostra respicias: et cum te gravidis scientiae culmis ornaveris, tunc te magnum dici conveniet Aratorem. Quocirca spes in te praemii nutriat laudis ardorem. Legi quia non est fortunae Jusus, si quando inter feculentos quorum ego primus sum, imperitorum greges profecerit litteratus. Non metuas pressuram, qua gravantur instructi: magis laudis habet jacens peritia, quam culmina rusticantum. Erigit doctos conscientia sua; et si quando incertis temporum flatibus opponuntur, sustinent mala, quae saeculis magis sunt ascribenda, quam meritis.

Prosecutionem meam quam vere rusticam in Aratoris commendatione contexui, felici tantum dicunt aliqui personae blanditam; cui favorem de patris potestate conciliet dilectionem mentita necessitas. In cujus laudis ministerio vivis et praesentibus tantum serviens, temporalem exhibet lingua famulatum. Quae quoties in aliquorum praeconio fucatis verborum imaginibus ludit, fortiori studio conceptum mentis abscondit. Nonnunquam enim doctis tribuit stylus profundiorum cogitationum latebram, si dulcibus aures non bene merentium fomentis illexerit. Sed sequestrentur a nostro talia instituta proposito. Nos et scire haec convenit, et odisse. Cautius enim a prudentibus nota quam inopinata fugiuntur. Mihi ad laudationes amicorum nisi amor verba transmiserit quae in penetralibus conscientiae caritate magistra dictantur, inter relationum vias sub fasce suscepti oneris palpitabo. Ergo classico meo, cui proprium sine fraude servivit ingenium, indices animi mei dictiones attuli; quia sine adulationis suspicione est inter aequales amicitia personas: et tunc fida diligentum sinceritas approbatur, quotiens non venit a potestate quod metuas. Mihi classicus non meretur imperiis, quidquid non imponit obsequio. Ferunt tamen aliqui, orbo parentibus fideli, auspicato gymnasia litterarum, personam religiosam debuisse magis verba praesentare. Orbum parentibus dixi, cui per felicia naturae damna communis pater et episcopus factus est proprius. Ille afflictorum consolatio, jejunorum cibus, caecorum oculus, pes claudorum, tot pietatis suae species, tot misericordiarum gradus ad hujus convertit personae profectum. Et illud domni Laurentii, quod mundi necessitatibus succurrit, ingenium, in ministerio hujus exercetur infantuli. Cui talis non sit, ut vere dixerim, gratiosa calamitas? quem non juvet amisisse patrem, sub lucrosa commutatione si talem conceditur invenisse? Tanti viri insignia, quae implere nequeo, per profana verba non temero. Ipse est, cujus est dulcis auctoritas, aut horrida dulcedo qui magistrum in ecclesia, magistrum in domo, magistrum in convivio, magistrum implet in jocis: qui nunquam facit quod sequentes nolit imitari. Cujus ad unguem polita conversatio coeleste iter discipulis, dum incedit, ostendit: minor enim laus est docere bene, nisi opere docenda monstraveris. Hujus viri suscepto adolescenti quid mea praestitisset oratio; quem eventus dexter de institutoris meritis manet, et de orbitatis prosperitate perfectio? Huic sufficiunt patroni preces: per quas merebitur institutis optimis imbutus degenerare sublimiter.

DICTIO X Gratiarum actio grammatico, quando Parthenius bene recitavit. SCHOLASTICA QUARTA. Quando debitas beneficiis reddimus gratias, credo quod abjuramus jactantiam necessariis obsequendo: nullo enim arrogantiae tumor honestatis velatur indumento, cum non gloriae militant verba, sed sanguini. Aliud est enim ut lauderis dicere, aliud dicere ne carparis. Ibi mens avara famae est subjecta jactantiae, hic servata ratione jure in locum gloriae redigit, quod ex dictionis sudore contigerit. Justis namque et superfluis declamationibus, et si pari favor sermone, discretis tamen mentibus exhibetur: uno quidem tyranni laudationes, et bonorum principum ore celebrantur, nec est aliqua inter ejus qui meretur praeconia, diversitas, et illius qui usurpat. Quod nisi gravia judicantum ingenia dicendi causas expenderent, nullum daret haec quae etiam indignis contingit, acclamantium aura discrimen. Susceptarum secreta dictionum ab audientibus non examinantur lingua, sed pectore. In summa, aliud est recitantem blande et libenter audire, aliud affectum quo recites approbare. Sed jam omissis thematis commendationibus, rem potius mediocritatis nostrae eloquatur. Parthenium quondam ad studia tua properantem, optime magister, sub oratiunculae meae insinuatione perduxi, tunc cum liberalium disciplinarum limen intraret, tunc cum incertum esset, utrum prosapiae nitorem eruditione loqueretur: nullo enim teste nobilitatis utitur, cujus sanguinem non prodit instructio. Tunc ergo praedictum prosecuti sumus eloquio, quando fas non erat sermone nostro, qualis esset natus, ostendi: quia bonorum semper meritorum labes est habere lucem sanguinis, et nocte rusticitatis includi: prodi stemmatum vocibus, et imperitia fuscante delitescere. Aurum nihil est, nisi manu componatur artificis, et fulvo pretium metallo lima fabricante jungatur: cessante industria, exigua est claritas quae venerit a natura. Fabrilibus debet studiis, quod in partu suo terra laudatur: fornacis beneficio et latentium faecibus venarum quod in solidi traxit speciem ferro dominatur; et effera hominum corda, domitrice affectione captiva, victum, nisi exercerentur, mortalibus non praeberent. Artis est, quod liquidum maris elementum homo securus ingreditur; et parvo discrimine per ingenia iter mortis exsuperat. Magistra agricolarum simplicitas telluris faciem dum brachiis distinguit, vineta componit, et de prole arborum liquorem quo salus nutriatur, extorquet. Multis manifestatur indiciis, operantium diligentia, aut infundi quod origo non tribuit, aut quod bona tribuit custodiri. Et si talis est rerum universa conditio, quanto, doctor eruditissime, sollicitudo tua est elevanda praeconio, per cujus dexteram libertas jam jamque ruitura relevatur? per cujus peritiam aut instituuntur novella, aut servantur decora majorum? Vere fateor, nisi esses, brevi succumberet, quidquid monstrat ingenium. Sed quid obligor maximis, qui sustinere parva non valeo, et generalem facio gratiarum relationem, qui vix pro persona sufficio? Uberes tibi coram multis, emendatissime hominum, grates refero, quia agnosci a me Parthenium institutione fecisti. Tu de ejus pectore scientiae sarculo paliurum et lolium submovisti: tu triticeam messem qua propinquos pascat, elevasti, felici in eo eventu per familiarum dissonantiam, unum quod sequeretur, et aliud quod fugeret, demonstrando! O laudanda supra hominem tui virtus ingenii! In una eademque persona, qua arte, quod utrumque descendebat a sanguine, quid disceret, et quid dedisceret, indicasti. Laeto Deus gaudia nostra disponat eventu: procul sit quodcunque minatur adversitas: plus in te laudandum est, quia discipulus tuus scit prosapiem vitare, quam quod prosapiem certat imitari. Ecce Parthenium propinquitas sua ex utroque generis calle descendens, alia agnoscit feliciter, alia feliciter non agnoscit. Quam timui ne praefata permistio dum ipsa diversitate discordat, in deterioris jura meliora vita concederet, et pro vilitate temporum facilius in ipso pars indocta regnaret! Sed ostendisti mihi, aetatis tuae ornamentum, quia plus in consanguineo obtinui quam poposci. Coelestia imitatus es ubertate beneficii, quando impensione multiplici commendantis vota vicisti. Ecce jam hiemali pectore et corde algido dictionum flosculi vernant, et ridentia verborum germina depingunt calathos exhibentis: ecce post gentile murmur de ore ejus, quae humanitatem significent, verba funduntur. His ergo muneribus tuis nisi reddam vicissitudinem, praestitisse te aestimes non merenti. Quisquis enim feriata lingua successus meliores susceperit, ostendit se quod attulit prosperitas non amare.

DICTIO XI. Quae dicta est, quando Eusebii filius traditus est ad studia. SCHOLASTICA QUINTA. Licet sicut novitas, ita habeant intermissa formidinem, et hoc sit cum de attrito favoris publici frons refugit, quod fuit ante quam disceret; dum ad eluctatam reducitur usu dicendi pereunte senectus infantiam. Exercitus Olympicis certaminibus de palma confidit eculeus; et si non otio debilitetur, in suo jure credit esse victoriam: semper ei coronam blandimentis efficacibus spes promittit, nisi velocitati praemium desidiae languor excutiat. Artifex jaculandi de triumphis securus optat incerta: et cui occurrit semper in acie gloria, longa pace superatur: poetarum hederas nobilioribus corymbis et viridanti specie nutrix ingenii comit assiduitas: cessante frequenti probatione mutescunt ora causidici: educatus in puppibus aequor liquidum sine terrore nauta perlustrat: qui si ad terrenam vitam ducat officia, nec itinera astris, nec eventus deprehendit auspiciis. Agricola si aliquando vomerem illectus urbanitate contemnat, in devium bobus dum scribit terga, rapietur. Ergo sicut artium in suo quaeque opere invenitur mater instantia; ita noverca eruditionis est negligentia. Talis est nostrae, quam post temporum intervalla producimus, conditio dictionis: non notum schema deferens, non pompam quam aetate mercari debuisset ostendit: totam fiduciam de auditorum benignitate concipiens, sufficere credit veniam pro favore; satis esse pia vota pro merito. Absiste procul, debilis timor: insinuandum orbitatis miseratio, orationem religiosum commendat officium. Quid faciat sermo peritiae splendore dotatus, ubi causa etiam sine insinuatricis linguae placet officio? res impetravit gratiam: sufficit ut verba mereantur affectum: utraque secundis ad audientiam vestram ominibus convenerunt. Dicam sane quod restat, quia tantum defrudo laudibus meis, quantum remanserit in praesenti causa silentiis. Huic Eusebius nobilissimus genitor, par moribus quam natura, dum extremis pressus, humanitatis sortem profuturo in longum velit superare consilio: dum vitalis animae vigore terreni carceris angusta calcaret, ac se spiritalibus habitaculis, cum a Deo vocaretur, refunderet; nihilque in mente ejus esset de homine residuum, nisi immaculata filii diligentia, illud, quod nec inter coelestia ulla delet oblivio: hunc mihi quasi bene conscius fovendum, prout vires tribuunt, dereliquit: confusa sunt supremis deponentis verba suspiriis. Videro quid aliis reliquerit, mihi sub Dei obtestatione dimisit haeredem. Cui saporem vitae labris primoribus contingenti gustum deprecor ubertatis infundi: ut provocatus disciplinarum melle et favis scientiae, de domibus cereis ipse sibi liquentis elementi nectar assumat. Habet, doctor venerabilis, laus tua per hunc ad cumulum perducta, quod capiat: ex talium profectu, meritorum tuorum plenitudo non refutat augmenta: quia discipuli elegantia assertio est sine labe doctoris; ejus maxime, cujus prosapiem splendidam tempus postulat scientiae radiis adornare, ut decus originis in diem serenissimum procedat, quando oris in ipso jubar effulserit.

DICTIO XII. Data Aratori quando ad laudem provectus est. SCHOLASTICA SEXTA. Thema, laus litterarum.

PRAEFATIO. Littera de proprio laudetur splendida censu, Advena nam cultus nil tribuet genii. Ebria vestito plus lucent vellera Sere: Persica candentes colla decent lapides. Nil juvat externo componere membra nitore: Lux naturalis sidera nobilitat. NARRATIO. Omnibus rebus quae aestimantur praeconiis, exhibenda est pro dicendi facultate laudatio: ab eloquentiae dote radiantibus reddenda sunt litteris quae debentur: quia sicut gratuitum munus, et opes et animum indicat largitoris; ita accepta denegari, avaritiam et impudentiam reserat supprimentis. Libemus litterarum numini quod de ipsarum fluxit altaribus: quantisvis enim materia ista copiis praedicationis honoretur, qualibet effluat ubertate dictorum, de possessionis suae frugibus pasta satiatur: quia dum inter vireta quae disposuit, propria oculos amoenitate captivat, habet quidem ipsa jucunditatem de graminibus suis, sed majora capiunt messes ingeniorum incrementa per dominam. Itaque qui fenus litteris solverit, plus ditescit: dum per secretiores meatus, quasi per magnos alveos, quae ad illas directa sunt fluenta, reducuntur: nec quod per guttas amiseris, aliter quam si relabentis Jonii jus habeas, possidebis. Quis peritiae depositum neget, nisi qui desiderat mendicus effici dum reservat? Istius rei fructus (quod mirum dictu est) in abundantiam refusus exaestuat, dum jejunos faciat incubantes. Ergo post opem coelestem, post superni favoris auxilium, ministra quibus utaris, ars veneranda, praeconiis; et inventionis tuae bono de his quae a te fuerint directa, gratulare. A te orta in usu laudis amplectere: nos nihil manet in hac parte, quod dignum sit ultione vel praemio. Fideli oris nostris famulatu si parum in elevatione meritorum tuorum suggerimus, hoc dedisti: nos horum amnium fistulae sumus, nec quidquam de copiis commissi liquoris ebibimus: tu ut per nos meritis tuis satisfacias, quasi Aegaeum pelagus, ut Pegaseus gurges illabere. Ante oculos vestros sunt morum vestrorum, si bene exempla retinetis. Salvae sunt quascunque de censu vestro ad usuram gemmas admovemus. Ecce verticem meum coruscans luce vestra diadema nobilitat, et pretiosorum lapidum fulgore variato, crescit ex genio, dum competenter ostenditur. A vobis radicem sumunt instituta sapientiae; per vos informata proferuntur. Nullus sine vobis pectori sapor est, nec libertas eloquio: vos ingenui testimonium sanguinis, vos materia pudoris, per vos, quod cor bene dictaverit, lingua proloquitur: ad investigandam iter justitiam vos praebetis, dum oppressum callem dumetis quo expetuntur superna, purgastis: vos triticeam de loliis segetem, vos fecundas de sterilitate ingeniorum glebas efficitis, et gravidas aristas ad scientiae horrea, ne fames infantiae possit praevalere, portatis. Mundae nitorem familiae servando, obscenam prosapiem peregrina luce perfunditis. Deo proxima res est vero infusa beneficio, dum per cursus elucubrationis traditae, ne optimi degenerent, et ut mali degenerent, salva stemmatum veritate praestatur. Per vos de innocentum actibus, quae ad instructionem sequentium pertinebant, gesta non pereunt: vestris in medium catenis transacta reducuntur, et sepulta reviviscunt: vos instrumenta memoriae, vos causa pietatis: vestris vomeribus humani pectoris tellus ad fecunditatem praeparata describitur: vos religionis auctores, vos hostes criminum: vobis ducibus quae per usum subripiunt, dediscuntur scelera, per quas bona discuntur: aut ad directum homines augetis propositum, aut mutatis obliquum. Vestro exsules ornantur indicio, et a mundi culminibus sejunctos vos coelo sociatis: malas conscientias aut intrare contemnitis, aut in sacrarium ingressae dedicatis. Facessat a litteris vel mutare quod dignum est, vel non mutare quod noxium: vestris vulneribus nulla per chalybem vestitos subducit instructio: ad penetralia illorum, et quos ferrum texerit, pervenitis: vestris umbonibus directa ab adversariis tela repelluntur: nec speculis peritiae vestrae ulla clypeorum crates opponitur. Vos in afflictione constitutos erigitis: vos positos in corporum cruce mulcetis: sic gaudiis augmenta tribuentes, ut modum hilaritas et producta custodiat: si a vobis veniant blandimenta, dulcescunt. Non licet contra imperium vestrum vel defunctum flere quem diligas; vos nuptiis, vos aptae funeribus: scientiae istius studium diversissima in concordiam tenet, et utramque partem amplexa gratulatur: utinam vos longioribus coli liceret affatibus, et non vestris legibus deberetur brevitas, a quibus copia votiva suggeritur! Per litterarum species in longum itura vox tuto committitur, et sine imminutione sui relegente solidatur. Ante vos ignara ordinis vixit humanitas, et ructantia glandem pectora sine modis verba vomuerunt: vos inter unius naturae homines distantiam facitis, dum coelestibus notitia vestri, pecudibus similes reddit ignoratio. In propatulo est, qualis ante hanc frugem fuerit mortalium deserta prosapies: cum illis enim quibus nobiscum par adventus in luce est, per discretionem vestram non est conditio una sapiendi. Valete, ornamenta melioris saeculi, et mundum quem eruderastis concessae a Deo, in temporum remedio possidete

DICTIO XIII. Quando Paterius et Severus traditi sunt ad studia. SCHOLASTICA SEPTIMA. Si nauta secundis flatibus feliciter humidi directum transit itineris: si bellatorem ducit successus melior ad triumphum: si per rhetoricos campos litterarum miles judicis fit favore sublimior: nostrum est hodierno die momentis paribus gaudere de themate. Quid mihi est cum ingenii mei publicata et degeneri paupertate? ecce de susceptae dictionis messe ditescimus jucunda sorte, quando relatorem meritum relationis amplificat, et actorem causa commendat. Ubi est pavor, qui nos sibi propter imperitiae conscientiam subjugabat? ubi frontis trepidatio, usu et exercitatione fragilior? obliviscimur meriti nostri, dum claritatem loquimur alieni. Nunc discimus potentes et alios esse, vos facere, quando tantum et fama nobilis dat praeconi. Nihil mihi cum dubiis; splendor laudantes illuminat: et immersos tenebris, si ejus meminerint, sol recludit. Sed rursus hilaritas jungitur cum pavore, et fit socia exsultationis trepidatio. Quando impar in modicis, sufficit in supremis? Nam qui claritudinem non styli luce commendat, obnubilat: et sicut ingenio facundorum crescunt modica, ita siccitate devenustantur amplissima; et nisi aestimatis viribus aggrediaris sarcinam, subjacebis. Ecce Paterius et Severus ornamenta curulium, et parentiva vocabula purpurarum, eruditionem originariam in ipsis vitae praestolantur exordiis: dedignantes non studiorum diligentiam cum sapore haurire lucis, quos indiscretis temporibus Dei natura donavit et litteris. Pro quibus, quid parentum decora, quid insignia vetusta novo mentibus relator insinuem? Levabor hoc onere, si fastos pro me, auditor, interroges: mecum campi solemnis illa vociferatio, mecum Severum et Paterium et aula veneratur et curia: quorum quamvis familia meruit scipiones et trabeas; seposita tamen ad tempus dote sanguinis, quod occasum per dignitates et post sepulcra nesciunt, moribus exegerunt. Mentior, nisi vivit Paterius in opinione doctorum, et perenm aere formatus, illam eloquentiae palmis nobilem inter peritos praesentat effigiem. Horum prosapies adhuc quidem parva, jam maxima, gemmata pubescentis flosculi ora praeferens, vocis praesidium quod exhibebit, implorat, hoc taciti poscens allegatione colloquii. Juvate parvulos, quos habebitis patriae mox parentes: impendite praesidia defensoribus, et pugnate pro teneris, ne maturiores aevo succumbamus pro universitate bellantes. Scitis quae domus pro generali calamitate desudet, cui debeatur pro communi securitate litatio: a qua fluxerit quod inter adversa inter vos civilitas non vacillat. Debet vobis origo nostra hanc tributariam functionem, ut semper nutriat patriae suae sine intermissione custodes. Ergo si nota sunt vobis bona germinis nostri, inserenda suggerite: ut quod nitet in semine, cultura melioret: habeat cespes radici obsecundans poma, quae tribuat. Non sunt peregrina, non fugitiva quae poscimus. Si Eleis et Olympicis conflictibus nutritur eculeus de parentibus aestimatus, nos adhuc proficientium creatorum muniamur exemplis. Vobis tantum praebuerunt obsequii res secundae, quando propugnatorum vestrorum et adolescit posteritas, et adhuc patris avique tutela non deficit. Ergo his stimulis incitatum, doctor venerabilis, suscipe universorum voces afferentem, et elevatus consideratione meriti parem te multorum forma sententiae: labora ut munitio nostra te sustinente solidetur, et ne inimica arietum vincat impugnatio, tu muris patriae studiorum arma conjunge. Scimus quorum tibi soboles committatur, ut quod natura validum peperit, confortet industria. Ducis erit, non originis, si de viri fortis stirpe editus habeat inter bella formidinem. Sufficit te sic instructionis tuae sudore crescere, ut praesentes pueros formam veterum facias obtinere. Sed dicas forsitan: licet te professio sanctior urgeat, me in istis non habet cura postremum. Ego sum cui Paterium filium mater et virgo sacri fontis alvus effudit: ego in animae ejus secunda nativitate aut recreatione sum genitor: ergo peculiaris eruditionis ejus me provisio respicit, cujus pater et inter coelestia sum vocatus.

DICTIO XIV. In legatum, qui patriam hostibus prodidit. CONTROVERSIA PRIMA. Si excellentius crimen est, quod digna veneratione persona commiserit, habetis, judices, in uno homine duo diversissima, et proditoris meritum, et sacramentum legati. Sed vincitur in ipsis vox superata primordiis: facinus vix credo, quod arguo: quis aestimet in vocabulo integritatis consummatam cecidisse perfidiam. Cogimur dicere, quia nil mali aut proditor metuat, aut verus legatus admittat. Quid accusationi meae pro innocentia nomen opponis? insequentem posses effugere, si esses meritus quod vocaris. Nemo cautius malus est quam qui absconditur sub appellatione pietatis: tutum est iniquitatis exercitium, quod honestatis tegitur indumento. Facessat propositum praestigiis potius quam mente constare: enervata defensio est, quae nudi honoris nititur nihil valitura testimonio. Ut nocentior contra patriam existeres, viam tibi consilia nostra pepererunt: nos egimus, ut fortior hostis, dum propugnatorem quaerimus, appareres: non sentiremus quae irrogasti patriae inimicitiarum pondera, nisi sumpsissent ab amicitiarum religione principium. Externis adversariis sine labore congredimur: inerme pectus invenit, qui de gratiae fruge in affectum prorumpit inimici: egimus foederis tempore, ut generalem adversarium, quid gravaret patriam, non lateret. Iste enim, cognitorum splendidissimi, si negligentius in suscepto functus officio, per animi taedium sociorum commodis institisset, capitale mereretur exitium: quale est enuntiasse hostibus interna patriae, pro quibus certasse sacrilegium fuit? quibus sunt expianda tortoribus, quando illud perdideris, quod nefas est non juvisse? quantis colorum varietatibus et urbanitate lethali ad hoc perductus aestimatur, ut legati personam putaretur implere? Solet virtus quae innata non fuerit, cura et nutrimentis institui, et transire in affectum, quod feceris studio falsitatis: usu honestatis robur adipiscitur, qui bonum sub diuturnitate mentitur. Servasse adhuc benevolentiam captiosam, nisi inspexisses laedendi callem legationis clave reseratum. Tale est, ac si aegris sub febrium jactatione languentibus allaturus salutem curator adveniat, et animam in penetralibus suis sub medicinali specie exclusurus inquirat: quis, rogo, huic non pandat secreta vitalium, et in quibus adhuc locis vigor subsistat, annuntiet? facilis exstinguendi ministratur occasio illi a quo sanitas postulatur. Sic te, impurissime hominum, adversus nos intimorum reseratione munivimus. Ex vestro nunc, cognitores, pendet arbitrio, si qui peccatis vicit universos, non debet omnes reos superare suppliciis. Nascituras in posterum culpas incidite: eveniet ex unius cruciatu generalitatis emendatio. Genus pietatis est, circa hostem patriae esse districtum, ne dum personae parcitis, ad incrementum vitia provocetis.

DICTIO XV. In novercam, quae cum marito privigni odia suadere non posset, utrisque venena porrexit. CONTROVERSIA SECUNDA. Adest, judices, noverca, quae ut satisfaciat odiis, non parcit affectibus: quam ne privignus evaderet, elegit miscere ejus casibus, quem dilexit: quae saevissimarum more belluarum, de confusis mortibus tesseram fecit, dignos lethi forte aestimans, quicunque cum inimico illius potuere trucidari. Ruptis repagulis accepit furor ejus exercitium, quasi neci deputatum perimens quidquid occurrit. Generalitati perniciosa esse desiderans, nisi defecissent toxica, adhuc ira crescebat: hausta sunt a duobus venena, quae reperit: quod in aliorum servaretur exitio, non remansit. Heu! quemadmodum gemuit defectum poculi, cum cadavera pauca conspiceret, indignata sibi quod de funesto liquore plus defunctis, quam quod occideret, dedit. Quaesivit de exstinctorum visceribus pretium mortis alienae, si licuisset, abstrahere; ut plurimis per guttas fata dispergeret, ut animarum penetralia virus nobile possideret. Ante experimentum perniciosus effundebatur humor in poculum: fecit eam quid perdidisset, agnoscere, postquam de succis abundantibus paucos exstinxit. Ubinam gentium fuit animus conjugalis diligentiae? ubi maritalis sacramentum copulae? Plus egit privigni, quam tori recordatio: dum immanitati obsequitur, effugatus est viri praesentis affectus: credidit in quocunque vivente privigni remanere posse substantiam. Lucem voluit profana confundere, et humani generis messem mundo labente succidi: quidquid in occasum potuit ire praecipitans veternis Erebi legibus diem nostrum cupiens scelerata submittere: ne illam vel post inferna odiosus inspiceret. Quantis gradibus et profectu scelerum ad venena descendit? Diu exitium distulit, quod aliquando in tormentis constituto ingessit vice beneficii. Ante flagris, fame, frigore inimicum corpus afflixit: postrema est in novercali indignatione necis exsecutio. Vellem in accusatione, judices, diutius immorari, nisi facinorosae poenam prolixior lingua differret. Nolumus quas peroranti conceditis, ut addicenda in luce mereatur inducias. Quotiens, scelestissima feminarum, subdolis privignum fovisti complexibus matrem mentita? quotiens innoxiis potionibus egisti, ut de manu tua mortem securus acciperet? Captata sitis, tempus et bibendi necessitatem forte ut citius lethum porrigeres, exorabat: habuisti misericordis opinionem privigni desideriis obsequendo: quotiens matrum loca tenuisti, ut novercam tutius exhiberes? Solet, libertatis praesules, in conjugali consortio unius sobolis ut commune pignus attendi, dum affectio quam pater obtinuit transit ad filium: decedentibus matronis, virorum providentia, dum ad educandam posteritatem curarum participes quaerunt, sic novercas inveniunt. Saepe tamen sub hoc vocabulo mater accedit, eo cautior circa germen alienum, quo sollicitius nomen tragicum vult vincere. Genitricem munit securitas, et sacramentum nominis sui: quae etiam misericorditer creduntur irasci. Vestras, infausta, blanditias jure respuimus, quibus per fucum malitiae interna vestitis. Erubesco, cognitores sanctissimi, damnatam meritis suis diuturna impugnatione sustentare: non est anceps sententia, quam labore suspendo. Utinam exquisitis effugetur de luce cruciatibus, et lentis secta vulneribus existat superstes corpori suo! non uno tempore de propriis sedibus nocens anima vellatur. In affectum reducitur puritas, quotiens generalitatis oculos expiaveris cruce noxiorum.

DICTIO XVI. In eum qui praemii nomine vestalis virginis nuptias postulavit. CONTROVERSIA TERTIA. Creditis, judices, per hunc victoriis lamenta misceri et triumphorum saporem disciplicere de praemio? aestimatis offendi deos in effectu rerum, et deduci ad poenitentiam numina, quae vota juverunt? Adest homo nequissimus, qui gemere nos imperat, quod patriae nostrae vicit inimicos: qui consummatis praeliis, dum laboris pretium flagitat, et hostes et bella commendat: qui exhausta putat laboris esse suffragia, nisi quae iratis coelicolis conferuntur: ut possit civitas ejus perdere, quod per ipsum creditur acquisisse. Confidit genium bellatoris pictis tabulis et imaginibus non teneri; nec requirit ut servetur saeculis aere formatus: sola opinatur esse gaudia, quibus evenit munus adulterii. Si ad hoc te casibus obtulisti, ut pro sudore tuo nominari pudeat quod requiris, nos non possumus scortis debere quod vicimus. Non pro amore bella gessisti, qui post adversarios in civitatis medio cum pudore congrederis: sine causa hostes depulisti, qui eorum vicibus fungeris in triumpho. Habuimus statum honestatis liberum, dum casibus subjacemus: fugienda est virorum fortium felicitas, per quam jungimur miseriis subditorum. Etenim, curiae lumina, per minutias scelerum hunc opinamur ad immania vota perductum? quantis gradibus exercitatum facinus pervenit ad hoc ut vitia laudibus mercaretur? Credebamus eum, dum vitam in tentoriis ageret, et ad insignia roboris duris corpus successibus invitaret, civico amore constringi; ut per militiam ejus, nec incendium urbis, nec sacras corruptela virgines possideret. Iste enim emit tot vulneribus, ne alter facinorum fruge potiretur. Quid tibi debeam, crudelissime hominum, datur intelligi, per cujus beneficia superati exitum victor ingemisco. Dicite, praesules libertatis, quem potius habuimus qui animos nostros possedit, in tubarum clangore terrorem, dum ferri seges equorum fremitu minaretur exitium? Credo, ne libera patrum colla catenarum rigor astringeret: ne inviolabilis matribus pudor civitatis excidio deperiret: ne votiva virginitas sacris mancipata culturis praedonis igne raperetur: ne famula castitas hosti pretium fieret insultanti: ne corporibus ex humana conditione liberatis, vis inimica subriperet, et adversariae pudicitia libidini ad ultimum deducta serviret. Quaero a te heroa magnanime, quid de patria tua mali depuleris, si haec quae timui victor optasti, dum mortes hostium ictibus tuis numinum favor addiceret. Percunctor utrum poposceris superos in illa necessitate fautores? Si fecisti, perfunctus periculis sacerdotibus eorum pro debita oblatione minitaris? si non adhibuisti pia vota certamini, quid tibi debeo, quem sine precibus suis generalis prosperitas comitata liberavit? Si intelligis, multum est quod debes numinibus, si studuerunt supplici: majus, si dederunt victoriam non petenti. Credo, digressus e praelio, loco principe delubra veneratus es, et ibi gratiam retulisti, unde praedam feriatis manibus certas abripere. Vereor ne templis nulla face consumptis, ducat vestalem virginem sors secunda captivam.

DICTIO XVII. In eum qui seni patri cibos subtraxit. Data Aratori. CONTROVERSIA QUARTA. Nescio, judices, utrum inveniatur poena, quae criminibus satisfaciat impetiti. Interim deest linguae copia, quando facinoris novitas superat arguentem. Iste est filius qui grandaevo patri, cum posset praebere alimenta, denegavit: id genii sceleribus suis associans, ut esset patre incolumi parricida. Putas evasisse te debitum de non illata genitori morte supplicium? ut esses innocentior, pepercisti. Potuisses cruciatus quos intuleras, ultimo patris fine concludere, si manum jugulo medicam praestitisses: prima est malorum tuorum adinventio, creatoris proprii exitium nec removere ut pium filium, nec ut crudelem decet, inferre. Quid est quod inter utramque viam, exquisiti inventor periculi, neutram sectatus pasceris promulgata tabe genitoris? vixit, te procurante, eo infelicior pater, quod mori te procurante non meruit. Nemo, sanctissimi, dubitat mundi istius mala advocata nece sepeliri, et communem sortem votum esse inter adversa constitutis: necesse est optari, quod modum ponit amaritudinis. Rogo, quibus est belluis comparandus, qui procuratione sua infert dura sine termino? cujus doli, dum manus abstinet ab auctore lucis, letho commutanda pepererunt? Jam erat genitor istius annorum fasce contritus: jam per tremenda senis membra aevi depopulatio vestigia olim robusta subverterat: jam diuturnitatis morsibus in rugas quae declarabat hominem, forma vergebat: non tamen sine spe subsidii ad maturitatem pervenerat, cui jam major soboles arridebat. Potiori fiducia ad victum congregata dispersit, quem semper scimus horrea sua in pignoris alacritate posuisse. Omen putavit cogitare de substantia, cui existebat natus incolumis: ad gelidam canitiem hoc putans posse sufficere, quod reparatus in prosapie annis viridioribus non peribat: cum repente egregius juvenis tali patrem securitate nudavit. Vellem paulisper, venerandi cognitores, ad hunc verba convertere: sed reor perire monita, quae profligatis moribus exhibentur. Putamus, venerandi hominum, ad hos usus prolem cujuspiam magisterio pervenire? sufficit germini institutio naturae; quando quod solent facere doctores, infundit eorum pectoribus lex humana. Non est ex accidenti bonum, debita complere: nec deesse potest ratione praeditis, quod avibus probamus insertum. Versa vice, aquilas legimus fetuum ministerio pasci: et beneficium parentum, quod implumes nati, quando ovorum tunicis exuuntur, indepti sunt, quadam districti aequitate restituunt. Non putant volucres esse liberum accepta denegare: quale est ingenium quod circa diligentiam suorum alites nescit imitari? Transeo multiplicibus exemplis luporum rapacitates, jejuno escas parentibus ore deferunt, et impasta visceribus fera ad creatores suos currit ore locupleti. Vos perpendite conscientiam rei, quali poena digna sit, quae inusitata commisit: quia propagantur impunitate vitia, et nisi judicantium censura succurreret, peccandi vis per generale corpus exiret.

DICTIO XVIII. In tyrannum, qui praemii nomine parricidae statuam inter viros fortes dedit. Data Aratori V. C. CONTROVERSIA QUINTA. Quamvis, judices, virorum fortium effigies mansuro perenniter aere serventur, et per haec simulacta nesciant obitum vel sepulti: quamvis in aeternitatem migret per has artes imago mortalium, et angustam humanae naturae legem vincat industria: tamen virtutis pretium nec parricida aliquando meruit, nec tyrannus exsolvit. Quando munus innocentum aut sceleratus elicuit, aut oppressor libertatis ingessit? Statua, venerandi praesules, sudoris fructus est, judicio reddenda purissimi: ut in utroque congruus nitor nec suscipientem devenustet, si indigno auctori provenerit, nec, si conferatur immerito, maculet largientem. Si libera adversus tyrannum vox est vitia detestantis, si licet sub tutore criminum culpas urgeri, dicam quod sentio. Inter duos nefarios res honesta volitavit, et neutro munita praesidio, nec a quo procederet, nec ad quem deflueret, cognoscebat. Res dudum decreta sortibus, et sanguinis comparanda suffragiis, ad quorum pervenerit jura, respicite: ut eam tribuat usurpator imperii, et accipiat patris exstinctor. Quo me vertam, nescio: inter virtutum tuarum, venerande princeps, deprehensus abrupta, nescio utrum accusem quod tyrannus es, an quod honoras praemio parricidas. Utrique digni crucibus, et de praesenti vita culleis effugandi. Non creditis sufficere, vos debitum vitasse supplicium, nisi et tu quod non licet, tribuas, et ille quod non meretur, acceperit. Jam dudum a te ista per audaciam praesumpta sunt, cum arcem justitiae profligator intrasti, his ad dominatum evectus suffragiis, quibus in altero statuam contulisti. Necesse est, amplissimi hominum, universos fovere quod fuerint: nec utiliter, nisi ab emendatis, corriguntur excessus. Prodigus frontis est, qui punitorem mali credit facinorum sectatorem. Judicis conscientia constringitur necessitate secreti, et non putat liberum condemnare in subjectis, quod ipsa non dubitavit admittere. Quantis successibus aut quam variis incrementis ad haec sentina criminum pervenisti, ut tibi liceret ad sublimia pervenienti in tantum peccare, cum velles, ut probrosos ad potiora statuis invitares? Tu libertatis saporem felle servitii commutasti: ille obsequia patri debita vertit ad gladios. Quantum laudanda sint quae laesistis, advertite: et feriato ore accusantis quid mereatur pater, et ingenuitas aestimate. Tu absoluta colla jugo miserrimae conditionis astringis: apud illum nihil praevaluit lex naturae: hoc tu circa patriam geris, quod intulit hic parenti: in eo fortasse crudelior tu credendus, quod dura imperia sub vitali quadam morte dispensas: nec illis quibus est desiderabilis obitus, quasi medica manu praestas exitium: ille non passus genitorem in mundo subsistere, pernici ictu eripuit vitam lucis auctori. Nescio qua sunt criminum diversitate discreti: interim si liceat, poena jungendi sunt. Si te circa cives alicujus supercilii tumor elevasset, reum te designaret laesa communio, et privatae abjuratorem dulcedinis immoderata nuntiaret erectio. Si ille creatorem torvo lustrasset aspectu genitore incolumi, habuisset meritum parricidae. Videte quid dignum his sit, qui ad delictorum fastigia pervenerunt. Nihil est quod residuum, aut afflicta credat patria, aut pater exstinctus. Facessat a nobis, principes viri, argumentis acerbare commissum. Sufficiunt nuda reorum vocabula, nullo defensionis munienda privilegio. Addam sane delicto quaedam quae sunt praecelsa reatuum, ne ulla res videatur, actione subtracta, quam sagacibus, ut aestimo, vestigiis invenistis. Ambitur parricidae statua, fortium vallata lateribus, et simulacrum, quod aut litteraris cura peperit, aut Martius campus refudit, hujus imaginem posthabetur. Duriter, si creditis, ferunt tot evecti titulis, nulla ab effusore se paterni sanguinis retributione distare: et si qui animabus reliquus vigor est, deflent praemia sua, quae annisu roboris exegerunt. Ubi honestas, ubi studii liberalis efficacia, ubi munus pro patria dimicantis, si aereas formas artis possessor exhibet, et qui genitoris funus procurat, obtineat? Vos tantum digna meritis exhibete tormenta: ne si impar poena impetitos addixerit, nec vobis debeatur laudatio directa censendi. Uno itinere vita pellantur, quibus pene par exstitit sors delicti.

DICTIO XIX. Data Ambrosio, in aleatorem qui agrum in quo parentes ejus erant positi, pro ludi pretio dedit. CONTROVERSIA SEXTA. Postquam, judices, deforme aleatoris studium deductus ad exilitatem census evaserat, et crescentem certandi curam facultatum defectus addixit, coeperunt a turpi praemio nec parentum sepulcra subduci: coeperunt exspectari dubia casuum de favillis, et ridenda proponi contentionum momenta de lacrymis. Ubi sunt, qui dicunt perfunctas luce animas nihil cum hujus mundi cultoribus habere commune, et post saeculi segregationem diem suum habere translatos? Ecce jam majores istius prope quae obtinuerant sepulcra senuerunt, et de ipsis per diuturnitatem fiunt busta jam tumulis: et tamen apud comessatorem improbissimum adhuc creduntur in illis intentionis pretia non perisse. Post longa vitae curricula fortuito nil debentes, eventum manes jubentur exspectare de tesseris: post profligatas, quas parentes tui per longam parcimoniam opes collegerant; post multa argenti aurique pondera, quae jutura haeredem parcitas sub dimensione servavit: urnas veterum, ut essent in praemio tabulae, sterilitate deterior proles honorasti. Si mausolea praecedentium minor posteri cultus ornaret, esset plectenda negligentia, et spectaret de illis poenam judicibus, qui filiorum suorum mores in alienis cupiunt emendare commissis. Pro festivitate certa temporum lege redeunte, pro sertis, et quibus animae pascuntur muneribus, credidisti nefas, si genitorum tuorum sepulcra dominos non mutarent. Non tibi licuisset domos ultimas pro abducta ab hostibus pignoris tui redemptione distrahere: quaero quae sit necessitas quod alienum video in parentum tuorum cineribus possessorem: et nihil mihi aliud nisi ludus opponitur. O misera mortalis conditio, et cum denegantur desideria, et cum infelicius conceduntur! Quotiens creatores tui sollicitis Deum movere suspiriis, ne de hujus usura lucis, quod infaustissimum creditur, et sine legitimo haerede transirent? Editus, institutus, eruditus, ad hanc messem, judices, jejuna pudoris mente pervenit, ne in jure suo patiatur esse, postquam universa perdidit, patrimonii largitores. Damnamus in scelerato voluntatem turpissimam: nam contigit forsitan, ut ad probos dominos priorum tuorum ossa beneficio levitatis emiseris. Communis est universis defunctorum reverentia, et circa religionem sorte ultima conditorum dignam poscit humanitas universa culturam: excellentius tamen majoribus nostris debita suprema redduntur, quos ita sibi veneratio proponit ante oculos, ut diis credamus exhibitum in quibus defunctorum mandata peraguntur. Servamus universa quae jusserint; non credentes impune contingere, quod de eorum fuerit praeceptione violatum. Non invenio, novum facinoris genus qua explicem novitate sermonum. Quibus fuit sacrilegium non parere, quale est eorum suprema domicilia pro ludicris vendidisse? Credite, cognitores, stare ante oculos vestros tot istius atavos vindictae tempora praestolantes, quorum placatione mansura in posterum circa parentes diligentia poterit sine labe sanciri.

DICTIO XX. In eum qui in lupanari statuam Minervae locavit. CONTROVERSIA SEPTIMA. Semper venerandorum judicum ancipitem credimus fuisse sententiam de confusione peccati. Ibi cognitoris, quo potissimum vergeret, haesit deliberatio, ubi dubia exstitit sors delicti: nam definitionem aequitati congruam sicut vitia manifesta exigunt, ita obscura suspendunt. Quando in luce est facinus, quid spei remanet addicendo? Percipite, quaeso, animis, et interna aestimatione tractate, qualis sit, qui et virginitatis oculos, et lupanaris secreta violavit: et in utroque sacrilegus, nec flagitia veneratur quibus inimicam testem adhibuit, et castitatis profligat ruborem quam indignis associat. Expostulo a te, humani generis ostentum, qui levitatem tuam ad erigendum Minervae simulacrum religionis cultus adduxerit, dum integritatis hostem illata de loci foeditate monstret injuria: nec reverentiam te exhibere Veneriae pollutioni clamat publicata corruptio. Nesciunt peccandi terminos, qui ad transgressionem sceleris excessuum amore provocantur: modum in erroribus ignorant, qui crimina excelsa moliti sunt. Dum Dionem et Palladem, diversissima numina, peregrinantibus mancipata sententiis, in unum fabricata deridens arte conjungis, fecisti religione tua acerbius quod delinquis. Res summo digna piaculo, miscere discordantiam, et in unum colligere, quibus nisi secretum praestiteris, contumelias irrogasti. Creditis inveniri hominem de hac mundi gemina conversatione neutrum tenentem, et nec amicum virtutibus existere, nec fidum vitiis inveniri? Solent aliquos erigere ad despectum boni operis patrocinia culparum, et qui de sapore laudis alieni sunt, de licentiae fruge gratulari. At te quae istarum rerum invenit sectatorem? meliori ordini contrarias manus attulisti: nec improbis sinceriter obsecutus colla submitteris. Odi, principes viri, morum suorum remissos judices: condemno, qui per negligentiam serenorum actuum in dubium trahuntur: exsecrabilius tamen detestor, qui in utroque deprehensi, nulli exibent stabilem conscientiam. Pollicentur enim poenitentiae tempore honestatis affectum, quos fidem videris exhibere peccatis. Si te, scelestissime hominum, ante Veneris delubra positum stimulasset Minervae recordatio, utramque potestatem male diligens ingenii tui memoria laesisset? fugisses illius domicilium, cujus adversariam mente retinebas: qui honor est ibi ejus statuam collocasse, ubi dea pudicitiae potuisset commemoratione violari? Nesciendo, infaustissime, gradibus ad fastigia exsecrandi erroris accedere, pene postliminio bellum inter coelicolas excitasti. Vident illi oculi semper turpia, detestati junctos quadam obscenitatis lege complexus. Dum procurante te interest lupanaribus captivum numen; solus es qui ostendisti servire humanae libidini superorum potentiam: et illis eos constringi locis, quibus fuerint a mortalibus deputati. Quam dissona erit in adolendis impensa sacrificiis? unius oblatio numinis alteri dabit injuriam. Nam dum per providentiam tuam simplex pulvinar gemina superorum potestas obtinuit, et in una aede pudor et luxuria convenit, neuter devotionem nostram favor aspiciet: quas tu habitatione miscuisti, nos propriis habebimus offensas sacrificiis: qualia erunt munera, quae gregatim portanda sunt per incestas et virgines? una offendenda est hilaritate, et lascivia placanda altera. Inter verbenas et thura hostiarum erit causa certamen, et inde efficienda irata numina, unde mulcentur. Submovero sacrilegis prolixam narrationem: moras quas in luce reus accipiet, inter supplicia consumat: quia devenustat referentem et alienorum actuum turpitudo.

DICTIO XXI. In patrem quemdam, qui cum filium a pirata captum redimere non dignatus esset, ab eo tamen ali petebat. CONTROVERSIA OCTAVA. Thema. Lex. Liberi parentes alant, aut vinciantur: cuidam duo filii, frugi et luxuriosus: piratas utrique incidere: scripserunt patri de redemptione. Pater vero venditis facultatibus piratas expetiit: cui optio data est, quem vellet, redimeret, quia parum pretii detulisset. Ille elegit luxuriosum, quia aeger erat, redimere: qui cum reverteret, in via mortuus est: frugi piratas evasit: pater petit ut alat: ille contradicit. Actio contra Quintilianum suscepta. Ille enim patrem tuetur, nos filium. Rogo ne arrogantiam putes, qui legeris.

Praefatio. Nunquid fas est adversus Quintilianum nisi pro veritate dicere? aut immemorem sui loquendi facit aviditas, qui tribuit verba justitiae? Fallentes decet urbanitas, dum peniculo fucata mendacii peregrinum decorem laudanda verbo tenus sumit elocutio. Sane solatio oratoriae artis aequitas asseratur: eligo pompam, quam probitas defensa parturiet. Procedat contra eloquentissimum virum coelestium favore munita simplicitas: de fiducia partium nostrarum oritur quod audemus. Vos tantum, principes viri, benignitatem vestram, salva aurium animorumque cautione praestate: ne cothurnus ille sublimior, oris facultate qua praevalet, in possessione sua credat esse victoriam. Quid est aliud adversus ejus impetus nos juvare, nisi peregrinantem reducere post intervalla justitiam?

Principium. Gauderem, cognitores amplissimi, evasisse me pedorem carceris, vincla piratarum, nisi regresso mihi myoparonum loco pater existeret. Quaerit a me alimenta, quem nec auro ab hostibus, nec lacrymis liberavit. Putat quod illi debeat regressus ejus proficere, quem cum potuit non redemit. Frustra pastum beneficio legis imploras, qui factis tuis naturae jura solvisti. Exhiberi victum patribus jus decernit: non est tantummodo sacramentum istud in nomine. Dicat vel pirata, si pater es. Meliorem me fuisse mortuo saepe cum loqueris, nunquam ostendis esse, cum judicas. Viam culparum germani decedentis attendite: ipse magis genitoris moribus paruit, qui praelatus est; ego quo omine vitam meam per extraneos ab istis actus exegerim, declaratum est cum me pater praedonibus sponte dereliquit. Valida sibi videtur adversus sobolem argumenta proponere, cum propensiorem gratiam meruisse jactet culpabilem filium, et proximum sepulturae. Quaeso, judices, pronuntiate quid debeam. Interim clarum est me et cineribus vitiosi fuisse postpositum. Non erubescit quidquam ab eo auctoritate parentis exigere, in quo esse noluit quod vocatur. Utinam mihi ad hos usus valetudinem piratarum catena reservasset! facerem praebitione indebiti alimenti patrem meum pudore captivum, ut injustus arbiter de propriae gemeret iniquitate sententiae. Cibus enim qui ab illo praestatur, cui nihil boni mereris, exhaurit: jejuna sunt saturitate sua viscera, quae non habent conscientiam beneficii ante collati. Nescio quid de duobus filiis homo ille spei suae residuum putet, qui unum terrae reddidit, alterum passus est in perpetua raptorum dominatione servari. Accipiat, nisi confunditur, quidquid exhausta suppliciis membra gemuerunt. Non novi quid senex a debilitato flagitet: interea quod adverto, sumus ambo pascendi. Quid mihi rationem modicae facultatis adducis in medium: qui unum redimere voluit, sic substantiam suam vendidit, ne pretium pro utroque sufficeret: quis infelicitatem meam, quis miserias possit exponere? cui post Cilicas et ipsa quam resumpsit esse fertur libertas obnoxia? Dicite quaesumus, judices, si et in patria mea debitores pronuntiabimur, quid evasi? Addidit creator sanctissimus dolere me quod emisissent vincla germanum. Quasi vero tantum a nobis exigat natura servitium, ut compenset erepti fratris hilaritas quod remansi. Amorem debemus carnis sociis absoluti: credite dicenti manifesta: nesciunt intrare de altero gaudia hominem pro se timentem. Illud enim improbati more clamat examinis, ditiorem esse quodammodo a quo aliquid poscitur. Talem technam in supplicationibus fucata servat urbanitas, ut utatur composita humilitate pro jaculis: quatenus commento superbae abjectionis nihil ei relinquat liberum, qui rogatur. Licitatum pro ambobus censum testatur, quem pro uno constat expensum; exspectat geminam gratiam de beneficio singulari. Nescio utrum quaerendum sit quid cogitaverit, cum apud universos liqueat quid fecerit. Exhausit partium tuarum defensiones pirata, qui de nobis praestitit optionem: teneat quae sola desideravit sepulcra de filio pater, qui tantum moriturum redemit; nam qui sano languentem praeposuit, denuntiavit se horruisse victurum: quid de superstite poscas, nescio, habens in consolatione lacrymas quas emisti.

Narratio. Perpetuo, judices, honestatis culturam et in aetate peccatis amica servavi: subtrahens impensas desideriis puerilibus, unde posset aevi gaudere maturitas. Hujus rei frugalitate fecimus ut remaneret patri quod pro luxurioso filio posset offerre. Quid de patrimonii exilitate causaris? si par moribus exstitissem, usque eo perducta res fuerat, ut neuter potuisset absolvi. Inaequalis est arbiter, qui proficere voluit alteri quod nostro pudore condidimus. Quantum asserit paterna districtio, causa nobis diuturnae captivitatis probitas fuit. Sanus diligens, patri fratrique sedulus, talis reduci non meretur in patriam: et nisi exstitissemus una sorte captivi, sorduisset suspicione nostra regressio: aequales calamitate fuimus; sed patris amore distantes. Felix luxuriae suffragio juvenis, et ante magnam partem communis exhausit substantiae, et ipsi profuit quod remansit. Me miserum, et semper paterna judicatione captivum! Prolusi in pace ante quod pertuli; et dum recti iter teneo, indicio parcimoniae, qualiter inter hostes viveretur, agnovi! Hinc est quod, cibo quem ministravit feritas illa contentus, vixi inter ultima solatio consuetudinis, non humanitate raptoris. Quaero qui me servavit usus ille frugalior, si aequi observantia patrum meretur offensas?

Objectio. Quid quod barbarus dixisse se perhibet, Unius pretium pertulisti? debitum semper accipiunt objecta responsum. De nulla pependisti auctione sollicitus: aurum quod exhibueras ante preces inimicorum oculis obtulisti. Dum sic tibi universa procederent, a nullo potuit ambigi quod sufficeret desideriis tuis unius liberatio. Mox tamen ut illa intra repleta squalore mortis intrasti, quid esses electurus, antequam optionem tribueret pirata, cognovit: non descendit ista de amore trepidatio; nihil ostendit ambiguum, qui de duobus filiis per omnia signa diligentiae, quasi ad unum venisset, annuntiat. Post egressum tuum fortiores me arctavere custodiae: divinitati gratias, si libertatem meam et hic tutaverit, quod evasi. Tua interim ad inimicos vocem videtur emisisse sententia, Nisi studiose quem relinquo servetur, elapsurus est. Diis ducibus fuga nostra ante oculos hostium locata efficax fuit.

Excessus. Praeterea, ut est fandi locuples pater, et vivendi diuturnitate didicit praesentare quod loquitur, callens imponere necessitatem mentibus per auditum, dicit omnibus in humanitate degentibus cibum esse communem, et ab uno flagitat quod non licet quemquam negare, generaliter allegans deberi universis quidquid terra produxerit. Sed quando in communem usum seges triticeam sobolem et liquorem vineta fundebant, nec viritim tellus erat distributa cultoribus: nullus inter hostes filium sic reliquit, ut crederetur gemitus praetulisse servitiis. Ignoro, judices, postquam elegerit lacrymas, de superstite quid requirat. Sed metum nobis legis objectat, et quod inter parentes et liberos scriptum est, sibi deberi vult, qui nihil exhibuit de parente. Voluntatem nostram, dum cogimur, quaerit; et desiderat hoc nos exhibere pietati, quod ipse professus est excusantem non posse negare formidini. Nunquid misericordiae locus est ubi instat imperium? quod non licet subtrahi, non possumus dicere liberalitate conferri; clementia nisi ingenua non vocatur: quidquid non dare praevales, ceu intermunus computa, si dedisti. At frequens nobis naturae iteratio et sanctum creatoris nomen obsistet, quasi usura lucis, dono parta coelestium, inter illa quae ab hominibus tribuuntur possit ascribi: sacrilegium est superorum indulgentiam semen dixisse mortalium, de sola habet libidine testimonium pater crudelis. Jungit etiam oneribus meis, dum reposcit solatia destituti, dicens sibi civitatem potuisse succurrere, ni redissem. Quid aliud voluntas ista manifestat, nisi ut rursus me pirata suscipiat: si gravis est inempta visio prolis tuae; certe, vel quod soles magno comparare, meum bustum sine pretio possidebis: aetas quidem pollicetur vitam, sed tormentorum magnitudo, quam acerbiorem te digresso pertuli, promittit exitium.

Exempla. Deinde protulisti exempla paterno digna proposito: sed interpretatione viluerunt: quasi aetas cana desideriis tuis formam, et non imitationem sanctis praestiterit institutis. Quid magni Aeneae humeri ponderis de creatoris fasce senserunt? aut pressit filium corpore, cujus ipse fuit saepe bajulus actione? Vis scire quia eripi de hostibus meruit? ante oculos locatum est quod noluit, ne gravaret, credens sibi sepulturam procumbentis Ilii ruina praestari: et ne procedentem natum vita digniorem senilia membra retinerent, occasum civitatis dixit satis esse pro tumulo. Ille praedonibus evadente filio remanere voluit: remeasti ad patriam tu relicto. Quid nobilia Scipionis pro genitore suo facta commemoras? cum ille pro auctore sedulo dum se obtulit, totum dedit, sed non consumpsit universa quae debuit. Semper votorum bonorum est causa consimilis, nec discreta sunt studia benignitatis. Pronuntiat quid de filio mereatur, qui eum ad officia naturae, nisi coactum, aestimat non venire. Vincla, nisi paream, lex minatur: quid refert? Ad hanc me consuetudinem suppliciorum a te procurata formavit diuturnitas, quamvis longa poenarum tolerantia non faciat contumacem. Miror tamen, nisi quod effugi de barbaris pater intulerit: nihil est unde declinentur praedones, si sors ipsa sequatur in patriam, una est, quantum video, genitalis soli et peregrinationis adversitas, nec dispar amaritudo redeuntibus et captivis. Nequaquam tamen quid intersit invenio, nec quae potissimum cervices meas catena nectat inquiro: rigentis ferri nexus incurram, aut gulae vectigal exhibeam, una conditio est. Jejunus epulas portabo satiato, et, quod est deterius, non amanti. Quantis oblata a me projiciet alimenta fastidiis? quo devotionem meam rancore calcabit? homo quem misericordem habere, et dum essem inter extrema, non potui. Ex aequo me et germanum meum redemptione litteris poposcisse denuntiat, paribus absolutionem implorasse lacrymis, in simili epistolas constitutos sorte dictasse. Non renuo, non refuto, habeat de hac objectione victoriam. Illud tamen flagito, quae causa fecerit ut quod duo poposcerunt, duobus est debitum, unus acceperit? Pro utrisque maria intrasti, et liquentis elementi minas, quantum asseris, pietate duce transisti. Quis de gemina caritate credat homini cum uno redeunti? Nunquam misericordia nisi periclitata laudatur; quo pudore cessante effectu praedicatur affectio? Nunquid semper secretum pectoris innotescit veraciter clave sermonis? pietas quae non etiam muta rebus tenetur, ostentum est. Inter omnes homines inconvulsa amor radice subsistet, si valet ista jactatio. Lex dicit: Aut alat, aut vinciatur. Clamat pater: Pastus iste parenti, vel si non redimat, jam debetur. Ad has te equidem partes, cum ab officio cui eras per naturam obnoxius cessaris, armasti; proficit ventoso munimini, quod genuinae negatum est turpiter puritati. Crede mihi, lex cum parentem locuta est, non tacuit redemptorem: hortata est, jussit, extorsit universa sufficienter impleri religiosi operis sacramenta per nomina. Calamitas mea sensus tuos ad hujus rei intellectus obnubit: redemptio filii quae est in diligentia necessitudinis, esse non potuit in praeceptis. Impietatem meam, et in liberatione fratris invidiam, dum Ledaea pignora laudas, accusas. Nescis quia si inter illos tuae distributionis processisset aequatio, generasset errorem: nam unum in perpetuo decore lucis, alterum in jugi noctis possessione damnasset. Mentior, si alia judicia tua exstitere de filiis. Quidnam esse censuisti, cum unum nunquam habiturus pirata dimitteret, alium nunquam relicturus quasi patre tradente retineret? quidquid post oculos tuos in illa ferali terra sustinui, a te processisse non dubito. Spes mihi universa consumpta est, postquam sine me de solo barbarico redemptor abscessit. Quas naves ad littora inhumana tendentes non primus inspexi, et quidquid vanescente visione non sequebantur oculi, mente comprehendi? quia sagacius inspiciunt aliquid, qui promptius praestolantur. Quotiens ante adventum tuum, si quando nos lustrare aerem pirata permisit, in extraneis mihi personis pater occurrit, et vidi has quas sibi amor sine mentiendi dedecore pingit effigies? His imaginibus diu sollicitata corda feriuntur. Heu! quotiens renuenti mihi cibos quos pirata praestabat, hac barbarus consolatione subvenit, Nil metuas, nil de hac afflictione suspires: si creator tuus superest, parum a libertatis statione sejungeris. Ecce aliquando adfuit sors cupitis, alacer mihi adventum istius et praedo nuntiavit. Non longe fuit ab integrae amore clementiae, qui redemptorem laetus excepit. Non habuimus, judices, dominos inhumanos; fuerunt qui potuissent et prece molliri: si auri inopiam compensassent lacrymae, uno tempore utrosque reduxerat; testatus est noluisse fieri, quod non est magno precatus impendio. Expendite, quaeso, quid a me jure postulet, qui mihi in ultimis nec supplicatione subvenit. Adjecisti quod privilegiis naturae munitus sis, et quod in me deliquisti non liceat vindicari. Sed non habet innocentiae praerogativam, qui defensionem suam locat in apice. Insons actionis luce niteat: citra dissimulationem crimina confitetur, qui in hoc tutelam suam aestimat quod praecedit: reos nulla defendit auctoritas; in facinorosis sacramenta nominis evanescunt.

Epilogus. Et hoc, sanctissimi cognitores, ita post custodias latronum alio labore pectoris allegavi, quasi, etsi essem debitor, valerem exhibere quod poscitur. Non considerat spoliata carnibus ossa, dominorum inhumanitate sordentia, et patefacta per carnifices naturae secreta non respicit. In corpore meo in lucem quidquid homo est protulerunt tormenta, et penetralia viscerum instante cruciatibus barbaro, cum pater mihi dedignaretur adesse, vulgata sunt. Modum transit atrocitas, quae vel in debitis exigendis non principe loco vires interrogat. Tu cum videas aetatis in me valetudinem miseriarum fasce mollitam, cum aevi robur multiplicium calamitatum varietate contritum, cum et necessitate senectae habeam et invidiam juventutis, non a me desistis poscere quod et hostis remisisset exhausto. Tu accipies tributariam functionem, et adhuc me magnitudine nominis, et genio parentis incessis, cum miserationem quam debes cuicunque homini, despicias exhibere vel pignori. Superna dispensatio hac intentionem tuam mercede locupletet, ut rursus prolis tuae funera votiva respicias; et qui gravaris de vivaci praesentia, desideriorum summam capias de sepulcris.

DICTIO XXII. CONTROVERSIA NONA. Praefatio. Copiose quidem egregius adolescens inventorum suorum divitias in ordinem digerens, verborum quoque ubertate ditavit, et quae pro religione esse credidit, digno reverentia ore deprompsit. Sed procul opinionis insidias cessent malignorum commenta tractatuum. Nos contra Aratorem dictionis pectus opponimus. Sed nec erumpentem in lucem laudis palmitem inimica falce truncamus: sed quem verborum callem sequi debeat demonstrantes, scimus in illo nobis clarius, si eum praeferri contigerit, triumphandum quia de nostris hausit quidquid Deo amplificante de scientia opum largius effuderit.

THEMA. LEX. De capta civitate hostium sacerdotes et Vestales virgines liberi dimittantur. Post secundos bellici certaminis eventus, inter triumphos et laureas vires habere non potest lex ad resistendum recitata victoribus. Quid gladiis per affectionem mortis egimus, si erit quod post praelia formidemus? Jacet ante oculos meos quidquid hactenus minabatur exanimum, et postquam fusa est inimica congressio, nescio quid nobis afferunt defunctorum principum decreta terroris. Nescit probatae qualitatem virtutis expendere, qui de chartarum freno superbit armatis. Acquiescant istis inertia corda repagulis; ego quidquid mihi licentiam tollebat, ense dispersi. Illud tantum potest nobis quisque negare, quod nolumus. Illum contentus sum habere terminum, ad cujus me transgressionem desideria non vocarunt. Mihi quidquid praevaluero habere lex tribuit. Otium et toga denegantes aliquid ferant: mihi totum natura peperit, quidquid in procinctu constitutus extorsero. Sola nobis scripta jura sunt, nil timere. Et haec quidem auribus vestris, quasi bona esset formula quae objectabatur, asserui. Nutrix tamen virorum fortium lex, vindex libertatis, patriae munimentum, jubet post certamen heroas suos recidivam intentionem habere de praemio; et gestis non contenta felicibus, dum tollit sudoris pretium, frangit studia dimicandi. Ergo ne bona sunt praecepta quae ne boni efficiamur occurrunt? Quaecunque fructum adimunt laborum, censores prudentissimi, de aliena nos facultate castigant. Nunquid aequum est habere valetudinem sanctiones de externo jure conscriptas? aut videtur rationi vicinum spem de futura possessione praecidere? Quid nobis religionis in sacerdotum personis opponitis? Deo duce, quem in illis veneraris, obtinui. Cujus intuitu desideras eos de jugo nostrae servitutis evadere, ipsos noveris teneri illo imperante captivos. Contra superos nititur qui quoscunque illorum sententia prosternit extulerit: quos festinas eripere, nequaquam fuerant effecti hominum, si meruissent ministri esse coelestium. Ecce tecum de sapore legis, quasi non habeam quae responsi loco objiciam tela, contendo. Quam justitiam putas in illa jussione, quae ut hostem fulciat socios imperia propagantes addicit? Tolle spem praedae, tulisti vota certaminis; et si defrudatur genius laureati, ad poenitentiam rediet quidquid contemptu lucis expetiit. Facessat a prudentibus aequitatem hujusmodi non dico lege, sed tyrannica inscriptione requirere, quae ingrata numinibus, inimica virtuti, contra fas et justitiam pugnat mentito colore pietatis. Nescis, loquacissime hominum, quam justus dolor de amissa laboris fruge nascatur. Hoc est dicere, quidquid diis ducibus acquisistis, eripimus. Vidi urbem inimicam quasi uno incendio senescentem, et illas coelicolum sedes desertas et spoliatas divinitate prosterni: et putas remansisse quidquam quod non debeat esse victoris? Quid quod ipsa frivola et inanis constitutio obscuritate confunditur? Dicit enim, sacerdotes vel Vestales virgines debere libertate gaudere. Credo illos nominat in quibus domicilium suum esse coeli habitator ostenderit, quos majores esse hominibus aetherius favor sua luce signaverit. Indicit eorum reverentiam quos agnosci volunt divina pontifices. Vidimus miseros quos tuetur iste inter favillas lapsae urbis de sola exspectantes lamentatione praesidium, et, nihil habentes fiduciae de proposito, inter turbas captivitate pressas errare. Non illis erat divinus splendor in vultibus, non quae officium nuntiaret hilaritas. Nesciunt inter adversa turbari, quibus in saeculi tempestatibus de innocenti conscientia portus occurrit. Vidimus afflictiores caeteris trepidantibus, quibus nuda nomina lex ridenda concedit. Quis remansit locus in meritis, si sacramentum istud solo restat in titulo? Dici credo aliud, aliud esse pontificem. Vidi saepe ante confectas jejuniis facies directa in jugulum tela cecidisse, et retusos ab inermibus gladios rigentem perdidisse naturam. Si creditis religiosa dicturo, non fuit templorum minister, qui inter quaelibet discrimina humano eget auxilio. Scit supremus arbiter possessionem suam nova luce vestire. Non latet coelestis illa permistio; et quamvis humanae fragilitatis tunica vestiatur, effulgorat. Quid quod ipsi parati ad famulandum veniunt, qui trahi ad servitia non merentur? Hac extremitate qui indignus est, non rebellat. Occurrunt ad obsequia, quorum mens est digna culminibus; et pervicaciam mortalitatis eliminant, quos nefas est ad inhonesta constringi. Isti tui pericula, si nequaquam absolvi mereantur, intendunt. Non possunt subtrahi hominibus, quos non intelligimus quidquam amplius habere de hominibus. Juvate me, socii, juvate consortes: et garrulitatem impugnatoris mei auxiliante veritate comprimite. Agitur res de qua quid senserit superorum sententia jam tenemus. Addicantur immeriti, ut bonos possimus habere antistites. Instituantur per istos quos suos esse non conciliatrix fabula, non incerta defensio, sed ipse summi Dei fulgor enuntiet.

DICTIO XXIII. In abdicatum, qui, patre necato, matri quoque insidiabatur. CONTROVERSIA DECIMA. Postquam, judices, abdicatus filius, in justi exsecutionem doloris, patris factum, matris consensum, gladio vindicavit, turbare se aestimat innocentiam cognitorum, et aliquid de manifesti facinoris absolutione subripere. Nescimus quae in defensione sui verba commentitia sceleratus inveniat, ad cujus nos confutationem vulnus ostendimus. Malo perseverantiae perditus filius, postquam necavit patrem, opinionem matris contendit exstinguere: dolens quod evasimus pugionem, telo famam insequitur, cui pro sexus verecundia plus timemus. Nos ruptum patri, nos scelerati iter ostendimus. Ille contra verba non poenitet. Ne quod nobis fidum videatur exstitisse subsidium ad sententiam suam traxit parvulum nostrum, quem fuci nescium fabricata verborum arte subvertit, faciens et illum perire, qui putabatur esse residuus. Quid praestigiis nudam desideras velare justitiam? nec odiosus parcere potuit, nec quem mentiris amasse, percutere. Nunquid argumentis opus est, ubi factum suum propria voce veritas testatur? perdidisti spem defensionis, cum genitricis ferro membra describeres. Sed licet procurator formosus et nitidus, nos ad haec inspicienda oculos non habemus.

DICTIO XXIV. Ex tempore, quam ipse Deuterius injunxit. ETHICA PRIMA. THEMA. Perfunctus pelago Diomedes, tutus et arvis Naufragium deflet, quod sine lympha fuit. Quam propter varios contendens vicerat aestus, Uxor ad alterius transierat copulam. Causa querelarum simulato nomine vera est. Hujus verba, precor, comite vos placidi. ALLOCUTIO.

O numina, si vobis non eveniunt cuncta disponentibus, divisa potestas est, aut et malorum estis auctores. Quod si humanarum rerum quemquam ex numero vestro cura sollicitat, felicitatem mihi redeuntis tribuite, aut errorem quem finistis ingrati. Si coelum vocanda piorum possessio, si propter momenta laetitiae mortalibus orata tribuuntur, nolite beneficiis vestris sociare vindictam. Cur taliter ad effectum vota tetendimus, ut pararetur coelitum suffragio de occasione prosperitatis adversitas? Reddite, quaeso, propitii incommoda quae tulistis; restituatur pelagus, ne terreno pereat fama naufragio. Secundis rebus proximum est quaecunque accesserint mala nesciri. Ignominia quae me in facie perculit, non tetigisset absentem. Uxorem, pro nefas! nisi ad eam rediissem, amisisse non crederer: inflexit statum meum abjurata calamitas. Stationi propior fuit liquentis error elementi: portum in genitali solo perdidi, quem saepe in vasti gurgitis sinibus acquisivi. Haeccine est domus optata, cujus desiderio periculorum promittebatur oblivio, cum spe sequentis gaudii praesens malorum poterat forma nesciri? Cui unquam de miserarium terminis sunt nata principia, aut de perfunctis casibus evenit exordium? Aliquando optata contigit non amari? aut accessit ut hominem laederet fuga discriminis? Me novis semper pessima ictibus fortuna perculit: cujus si in deterius vergit mutatio, simplicem nocendi fervet speciem, ne successionibus insolescat. Uxorem, malorum comites, habui ad pudicitiam naturae luce transmissam, cui splendor oriundi creverat institutis, ut gemino defensa propugnaculo nullatenus facinorum crederetur ictibus subjacere, nec dura castimoniae obscenitatis evisceratione mollire. Illa nunquam fulvum metalli quaesivit ornatum, nec pretiosorum candore lapidum nivem corporis imitata est, non ulla habuit decoris adjumenta, dum placuit, scivit conjugalis jura sacramenti fucatis studiis non juvari, nec obligatum tenuisse conjugem, quando alium praeter eum qui descendit a moribus quaesivit nupta fulgorem. Mansit illa educandorum pignorum servitus libera, dum talem se praebuit, quae et desiderari meruerit, et virum nunquam putaret absentem. Illa sexum mentis firmitate duraverat, dum illa muliebris imbecilla consilii de virili ceperant auctoritate substantiam. Jam lapsibus ordinis sui doctrina medicante repugnabat, et translata in usus alteros feminarum ridebat excessus. In summa, talis periit, quales solent a maritis lacrymas impetrare. Circaeo, ut aiunt, poculo a se translata est, et in votum migravit adulteri. Sed quid agamus inter anxia et incerta deprehensi? Recipiat nos pro remediis exosa navigatio, lassatae manus rudentibus stupea rursus vincula meditentur; haereat clavis dextera, ut frenatae puppis per gubernaculum jura moderetur; depictus sideribus axis reddatur aspectui; dispositionis nostrae itinera noctium dirigantur indiciis. Sit solatium luminibus meis, si profanati non videatur terra conjugii: fugiamus patriam, in qua tale effectum est matrimonium nostrum, quod et amisisse pudeat, nec audeant vota recipere.

DICTIO XXV. Verba Thetidis, cum Achillem videret exstinctum. ETHICA SECUNDA. Intercepta est pio quaesita fraus materna consilio. Invenerunt Achillem nostrum fata et ab alia natura subreptum, nec profuit quod sexum quem ei origo dederat astutia commutavit; feminam diuturnitate non didicit, et viri fortis animum mollis consuetudo servavit. Quis credat inefficacem fuisse provisionem, quam et dea et mater invenit? Non est praemium immortalitas, quam nec genitrix transmittit ad sobolem, nec per eam quod filium casibus furetur occurrit. Ut nunquam doloribus subducamur, numina sumus. Quae est ista conditio, quando de penetralibus viscerum nostrorum quod letho serviat exhibemus? Coelicolum potentiam aut liceret posteritati conferre quod possidet, aut caris descendentibus pro lamentationis termino daretur occumbere. Inferiores hominibus sumus quibus similes paremus: in hoc deterius Parcarum ludibrio subjacentes, quia nescimus exitia pignoribus obligatae. Superorum maxime, aut prosapiem nostram subduc fortuitis, aut nos pro beneficii collatione submitte. Liceat pro caro, si non vincimus interitum, vel subire. Stat ante oculos meos orbitas, idcirco deterior, quia illam pro aeternitatis meae sublimitate praescivi. O lugendam numinum felicitatem, cum illud quod de adversis ignorari non licet, non donatur avertere! Recordor praeteriti sollicitudinem temporis, et curas meas quibus nequidquam invigilavi reminiscor. Quid profuit Stygiae paludis auxilio nati corpus armatum, dum illud quod a nobis sumere debuit quaereremus a gurgite? In membris prolis nostrae, quem dea tenuit, locus est vulneris. Cur non laxioribus digitis lympha se miscuit, ut ex toto exclusisset ictus superis unda sublimior? quid etiam juvit Chironis elegisse magisterium, qui aetatis lubricum doctrina solidaret? Credo diversis institutionum callibus, ut bellum filio placeret, invenimus: apud monitorem fortissimum actum est ut vires quae sequebantur tconsilia non haberent. Quis miscendum feminarum latebris virum saporem vellet haurire certaminis, et inde provideat pignori, unde facit perire quod providet? Jam duratas spiculis manus ad calathos frangebamus, et illos humeros quos spoliati leonis terga calefecerant, auro distincta vel murice palla claudebat. Non facilis transitus fuit, juvenem nostrum puellam post gustum laudis imitari; nec astute componitur, quod non in teneris aetatis primordiis imperavi. Sed quid transacta recolo, cum animum futurae calamitatis pulset immanitas? Video Trojae fumantis excidia, et statu eam manente subversam; video Hectoris praelia acerba Grajugenis, qui idcirco crevit opinionibus, ut soboli meae, dum occumberet, triumphi crescat ad pretium; raptatum quadrigis adhuc bellaturi corpus agnosco, et Achillis mei minui commodis, quod de pondere decrescit exstincti; video, quod irae proficit, perire compendio. Sed quid his laudibus pascor orbanda? reliqua silentio tegam, ne ante doloris tempus narratione conficiar. Habeat consolationem de taciturnitate aeternitas nostra, quam non habet de natura.

DICTIO XXVI. Verba Menelai cum Trojam videret exustam. ETHICA TERTIA. Etsi gravibus dolorem meum raptor inflammavit incendiis, etsi pertulimus faces injuriae, debito tamen rogo immensi auctor sceleris cum conjuncta sibi universitate consenuit. Pene felix contumelia est quae talem meretur, etsi cum maximo sudore, vindictam. Quis respuat suscipere necessitatem triumphi termino concludendam? sapor sequentium amaritudinem rei praecedentis excludit: dulce fit quod doluimus, quia doloris nostri poenitet provocantes. Abductae mulieris turpiter occasio nostri exstitit mater augmenti; peperit a nobis sequestrata uxor imperium, et de adulteri complexibus nobis edidit patriam quam tenemus: qui riserunt caelibem, videant superba hostium colla calcantem. Habuimus conjugem honestis per longum moribus institutam, alieni ignaram contubernii, quae non optaret desiderare quod non licet. Non illam usus praecipitavit in vitia; sed scelerati praedonis impulsu secuta est Paridem voluntate captiva. Nunquam ad hoc illam erexit forma conscientiae, ut se crederet adamari: quia, ut confidimus, turpissimis sunt moribus quae pulchras se esse meminerunt. Talis ultio decuit magna peccantem; funditus procubuit, qui sibi venerandae sumpsit culmen uxoris. Talibus utere, adulter, hymenaeis. His te Alecto pronubum sectatur insignibus; et placari nos sic convenit, et Paridem sic perire. Dictavimus matrimoniorum jura non sermone, sed gladiis, praesumptionum segetem ultrici falce vastantes. Multis ad conservationem proderit, nos perdidisse conjugium. Dicite, quae ubicunque accepistis nomen uxoris, si non, quotiens vitia subripuerint, Menelai et nomen et virtus occurret. Quibus non est in studio pudicitia, erit, ni fallimur, in necessitate; et par per omnes disciplina servabitur, ubi unam formam et volentes custodiunt et coactae.

DICTIO XXVII. Verba Junonis cum Antaeum videret parem viribus Herculis exstitisse. ETHICA QUARTA. Tandem aliquando qui judicio nostro responderet inventus est, qui de inimico nostro, et dum vincitur, triumpharet. Herculeae vires, nisi eliserint, non jacebunt: quem providimus, et de casibus est superbus. Stat propriis magnus viribus, sed erit maximus per ruinam. Nescio utrum Hercules valeat par esse, vel si Antaeum non liceat ulla ratione prosterni: at si hosti nostro blanditur adversitas, nos ad laureas pervenimus. Scimus futura, sed convenit superos loqui quasi humana mortalibus. Provideat Hercules quid eligat esse faciendum. Vincendus est congrediente inimico, vincendus est et jacente. Qui venena lusit in cunis, qui pacavit Erimanthi nemora, qui cervam velocitate praecessit, optionem habeat quid sequatur: aut hostem periturus dejiciet, aut si certamen metuerit, cum suis cautibus jam sepultus. Lernaeum periculum, nisi fallor, orietur de consummatione certaminis. Quis non credat nihil superesse quod peragat, cum humi fusus aspicitur? At nostrae partis intentio de oppressione suscitabitur, et augmentandi roboris causam feliciter pro inimico perfuncta res suggeret.

DICTIO XXVIII. Verba Didonis cum abeuntem videret Aeneam. Nec tibi diva parens generis. ETHICA QUINTA. Quantum docet inclementia, perdidisti testimonium generis, quod opinione mentiris. Constat Veneris non esse filium nil amantem: ordo rerum est ut prosapiem mores annuntient, et quo quis auctore in lucem venerit, ejus facta sectetur. Diva Idaliae nescientem respondere beneficiis non agnoscit. Non fama filios, sed conversationis monstrat aequalitas: si diversa sit conscientia, vix credenda est esse soboles quae vocatur. Te potius Caucasei rigoris praerupta genuerunt, aut conceptum in recessibus montium saxea alvus effudit: et ne dira nutrimentis natura mollesceret, eripientes salutem Cytheris Hyrcanae tigrides alimenta praebuerunt: nutrivit te illa feritas quae trucidat. Nam quid mihi dissimulatione pollicitor? aut quid sperando meliora sustentor? Non reddidit fletibus lacrymas, quas ejus amore torta fundebam: non gemitus meos propriis mens cruenta est consolata suspiriis. In doloribus meis, quod unicum est remedium, non exhibuit pari dolore collegam, quia pene solus est in aetate terminus invenisse participem. Sed quae eloquar nescio, quae re inquam. Haec nec dexter Junonis oculus, nec summi Tonantis patietur aspectus, ut pro tot impensis sequestratione consumar, nec aliud pietate promoverim, nisi ut merear non amari. Heu fides ab universis proturbata mortalibus, et quod hactenus numinibus homines jungebat, expulsum! Suscepi miseranda naufragium, et ejus ditioni reginam subdidi manente felicitatis sorte captivam: feci ut ageret dominum profugus imperator. Nunc furore succensa discrucior, quare possessor me deserat, ingemisco. Ergo Apollinis vocatus auguriis abscedis, et sortis Lyciae casum certis et apud te jam manentis praeponis imperiis? Scilicet coelestibus crudelitas ista procuratur auctoribus, et interpres superorum ad hos hominem compellit excessus, ut diligentis littora quasi solum hostile diffugiat; ut per tempestates salutem prodat, qui solum fugit affectum. Vade, ulterius non morabor. Habet vindictam mei via qua deseror, habebit pelagus in furore judicium; raucos tumentium procellarum aestus exaudiam; vocabis inter pericula Didonis nomen, quae et fuit portus, et praebuit: aut certe, quod timeo, ne dum vindicor me vivente moriaris, eventum expetitae navigationis post usuram lucis agnoscam. Vide sceleribus indebitam mercedem; perire innocens ante cupio quam merentem. Durus et indomitus Veneris se semine cretum Jactat, et abjurans collaudat stemmata divae. Edidit ergo Venus fugientem nomen amoris, Pectoris et rabidi fudit clementia virus.