Jump to content

Didascalicon/IV

Checked
E Wikisource

HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON

LIBER QUARTUS

CAPUT I

[777C] De studio divinarum scripturarum.

Scripturae quae vel de Deo sive de bonis invisibilibus loquuntur, nec omnes nec solae divinae appellandae sunt. in libris gentilium multa de aeternitate Dei et animarum immortalitate, de virtutum praemiis sempiternis poenisque malorum satis probabili ratione scripta invenimus, quos tali vocabulo indignos esse nemo dubitat. rursus Veteris et Novi Testamenti seriem percurrentes, totam paene de praesentis vitae statu et rebus in tempore gestis contextam cernimus, raro aliqua de dulcedine aeternorum bonorum et caelestis vitae gaudiis manifeste deprimi. tamen has scripturas divinas appellare fides catholica solet. philosophorum scripturae, quasi luteus paries dealbatus, [777D] nitore eloquii foris pollent, quae, si quando veritatis praetendunt speciem, falsa admiscendo, quasi quodam colore superducto, lutum erroris operiunt. contra, divina eloquia aptissime favo comparantur, quae et propter simplicitatem sermonis arida apparent, et intus dulcedine plena sunt. unde constat quia merito tale vocabulum sortita sunt, quae sola sic a falsitatis contagione aliena inveniuntur, [778C] ut nihil veritati contrarium continere probentur. scripturae divinae sunt quas, a catholicae fidei cultoribus editas auctoritas universalis ecclesiae ad eiusdem fidei corroborationem in numero divinorum librorum computandas recepit et legendas retinuit. sunt praeterea alia quam plurima opuscula, a religionis viris et sapientibus diversis temporibus conscripta, quae licet auctoritate universalis ecclesiae probata non sint, tamen quia a fide catholica non discrepant et nonnulla etiam utilia docent, inter divina computantur eloquia, quae fortasse enumerando melius quam definiendo ostendimus.

CAPUT II

De ordine et numero librorum.

[778D] Omnis divina scriptura in duobus testamentis continetur, in veteri videlicet et novo. utrumque testamentum tribus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum continet legem, prophetas, hagiographos, Novum autem evangelium, apostolos, patres.

Primus ordo Veteris Testamenti, id est, lex quam Hebraei thorath nominant, Pentateuchum habet, id est, quinque libros Moysi. [779A] in hoc ordine primus est bresith, qui est Genesis, secundus hellesmoth, qui est Exodus, tertius vaiecra, qui est Leviticus, quartus vaiedaber, qui est Numeri, quintus adabarim, qui est Deutronomius.

Secundus ordo est prophetarum. hic continet octo volumina. primum Iosue ben Nun, id est, filium Nun, qui et Iosue et Iesus et Iesu Nave nuncupatur, secundum sophtim, qui est liber Iudicum, tertium Samuel, qui est primus et secundus Regum, quartum malachim, qui est tertius et quartus Regum, quintum Isaiam, sextum Ieremiam, septimum Ezechielem, octavum thareasra, qui est duodecim prophetarum. [779B]

Deinde tertius ordo novem habet libros. primus est Iob, secundus est David, tertius est masloth, quod Graece Parabolae, Latine Proverbia sonat, videlicet Salomonis, quartus coeleth, qui est Ecclesiastes, quintus, sira syrin, id est, Cantica canticorum, sextus Daniel, septimus dabrehiamin, qui est Paralipomenon, octavus Esdras, nonus Esther. omnes ergo fiunt numero xxii. sunt praeterea alii quidam libri, ut Sapientia Salomonis, liber Iesu filii Sirach, et liber Iudith, et Tobias, et libri Machabaeorum, qui leguntur quidem, sed non scribuntur in canone.

Primus ordo Novi Testamenti quattuor habet volumina: Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis; [779C] secundus, similiter quattuor: Epistulas Pauli numero quattuordecim sub uno volumine contextas, et canonicas Epistulas, Apocalypsim et Actus apostolorum. in tertio ordine primum locum habent Decretalia, quos canones, id est, regulares appellamus, deinde sanctorum patrum et doctorum ecclesiae scripta: Hieronymi, Augustini, Gregorii, Ambrosii, Isidori, Origenis, Bedae, et aliorum multorum orthodoxorum, quae tam infinita sunt, ut numerari non possint. ex quo profecto apparet quantum in fide Christiana fervorem habuerint, pro cuius assertione tot et tanta opera memoranda posteris reliquerunt. unde nostra quoque pigritia arguitur, qui legere non sufficimus quae dictare illi potuerunt. [779D] in his autem ordinibus maxime utriusque testamenti apparet convenientia, quod sicut post legem, prophetae, et post prophetas, hagiographi, ita post Evangelium, apostoli, et post apostolos, doctores ordine successerunt. et mira quadam divinae dispensationis ratione actum est, ut cum in singulis plena et perfecta veritas consistat, nulla tamen superflua sit. haec breviter de ordine et numero divinorum librorum perstrinximus, ut quae sibi sit praescripta materia lector agnoscat.

CAPUT III

De auctoribus divinorum librorum.

Quinque libros legis Moyses scripsit. libri Iosue, idem Iosue, cuius nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. librum Iudicum a Samuele editum dicunt. primam partem libri Samuel ipse Samuel scripsit, sequentia vero usque ad calcem, David. [780A] malachim Ieremias primum in unum volumen collegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Ieremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt qui inscripti sunt nominibus eorum. liber etiam duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Ieremias et Ezechiel et Daniel, hi quattuor maiores sunt singuli suis voluminibus distincti. librum Iob, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Iob scripsisse credunt. [780B] librum Psalmorum David edidit, Esdras autem postea Psalmos ita ut nunc sunt ordinavit et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiastem et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri auctor fuit. liber Esdrae auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. librum Esther Esdras creditur conscripsisse. liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. hunc quidam Iudaei Philonis esse affirmant. librum Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirac Ierusolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, cuius meminit Zacharias, composuit. hic apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Iudith vero et Tobi et libri Machabaeorum, [780C] quorum, ut testatur Hieronymus, secundus magis Graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sint minime constat.

CAPUT IV

Quid sit bibliotheca.

Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi libri recondantur. nam biblio librorum, teca repositio interpretatur. bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi sunt in Ierusalem, divino afflatus spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in xxii libros constituit, ut tot libri essent in lege quot habebantur et litterae. porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt: caph, mem, nun, phe, sade. aliter enim per has scribunt principia [780D] medietatesque verborum, aliter fines. unde et quinque libri a plerisque duplices aestimantur: Samuel, malachim, dabrehiamin, Esdras, Ieremias cum cynoth, id est, lamentationibus suis.

CAPUT V

De interpretibus.

Interpretes Veteris Testamenti primum lxx interpretes quos Ptolemaeus, cognomento Philadelphus, rex Aegypti, omnis litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum Nicanorem et Alexandrum, et ceteros priores, qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam bibliothecam conferens, ita ut septuaginta milia librorum [781A] in tempore eius Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. sed singuli in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum Sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. propter quod una est eorum interpretatio. sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. secundam et tertiam et quartam faciunt Aquila, Symmachus, Theodotion, quorum primus, id est, Aquila, Iudaeus fuit, Symmachus vero et Theodotion Ebionitae haeretici. obtinuit tamen usus, ut post lxx interpretes ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria et legerent. [781B] quinta est vulgaris, cuius auctor ignoratur. unde specialiter sibi vindicavit ut quinta appelletur. sexta et septima est Origenis, cuius codices Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. octava est Hieronymi, quae merito ceteris antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior.

CAPUT VI

De auctoribus Novi Testamenti.

Plures evangelia scripserunt, sed quidam sine Spiritu Sancto magis conati sunt ordinare narrationem quam historiae texere veritatem. unde sancti patres, per Spiritum Sanctum docti, quattuor tantum in auctoritatem receperunt, ceteris reprobatis, id est, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis ad similitudinem quattuor fluminum paradisi, et quattuor vectium arcae, et quattuor animalium in Ezechiele. [781C] primum Matthaeus evangelium suum scripsit Hebraice. secundus Marcus Graece scripsit. tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, evangelium scripsit Theophilo episcopo, ad quem etiam Actus apostolorum idem scripsit. quartus et ultimus Ioannes evangelium scripsit. Paulus quattuordecim scribit epistulas, decem ad ecclesias, quattuor ad personas. ultimam autem ad Hebraeos plerique dicunt non esse Pauli, eandemque alii Barnabam scripsisse, alii Clementem suspicantur. canonicae epistulae septem sunt: una Iacobi, duae Petri, tres Ioannis, una Iudae. Apocalypsim scripsit Ioannes apostolus in Patmos insula, in exsilio relegatus.

CAPUT VII

[781D] Cetera esse apocrypha et quid sit apocryphum.

Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum Sanctum loquentes ad eruditionem nostram praecepta vivendi regulamque conscripserunt. praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. apocrypha autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt. est enim eorum occulta origo, nec patet patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. in his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte iudicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur. nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora [782A] sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum, auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.

CAPUT VIII

Ratio vocabulorum divinorum librorum.

Pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. penta enim Graece quinque, teucus volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo contineatur; Exodus, ab exitu filiorum Israel de Aegypto; Leviticus, eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur et xlii per eremum mansiones. deutrus Graecum verbum est dissyllabum, et interpretatur secundus, nomia interpretatur lex. [782B] inde dictus est Deutronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. in libro Iosue, quem Hebraei Iosue ben Nun dicunt, terra promissionis populo dividitur. liber Iudicum dictus est a principibus qui iudicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. liber Samuel dictus est quia nativitatem eius et sacerdotium et gesta describit, qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, Latine regum interpretatur. inde dictus est malachim, pro eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat. [782C] Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Ieremias similiter edidit librum suum cum Threnis eius quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplicem diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni versus incipiunt. quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem obscuriora habet. unum est volumen duodecim prophetarum. [782D] principia et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait: 'Pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum, 'idcirco ego me reprehendo et ago paenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. ideo autem vocatur Psalterium quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderit. hinc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit.

Omnes autem Psalmi et Lamentationes Ieremiae et omnia ferme scripturarum cantica apud Hebraeos metrice composita sunt, [783A] ut testatur Hieronymus, Origenes, Iosephus et Eusebius Caesariensis. nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incedentes. tribus nominibus vocatum esse Salomonem scriptura manifestissime docet: Idida, id est, dilectum Domini, quia eum dilexit Dominus, et Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem Graeco sermone appellatur, qui coetum, id est, ecclesiam congregat, quem nos nuncupare possumus contionatorem, qui loquitur non ad unum specialiter, sed ad totam contionem populi. porro pacificus vocatus est, eo quod in regno eius pax fuerit. is itaque iuxta numerum vocabulorum tria edidit volumina: [783B] primum, quod Hebraice masloth, Graece Parabolae, Latine Proverbia inscribitur, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit, quae videlicet Parabolae in fine ab eo loco in quo ait: 'Mulierem fortem quis inveniet,' alphabeto texuntur, sicut Lamentationes Ieremiae et cetera quaedam scripturae cantica; secundum, quod Hebraice coeleth, Graece Ecclesiastes, Latine Contionator dicitur, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter, quasi ad totam contionem et ecclesiam dirigatur; tertium, sira syrin, id est, Cantica canticorum, quod est quasi epithalamium, id est, carmen nuptiale Christi et ecclesiae. [783C] in Proverbiis parvulum docet et, quasi de officiis, per sententias erudit, unde et ad filium ei crebro sermo repetitur. in Ecclesiaste vero maturae virum aetatis instituit, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. ad extremum iam consummatum virum et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum Sponsi iungit amplexibus. haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi suos sectatores erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et, quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant.

Daniel apud Hebraeos non inter prophetas sed inter hagiographos habetur. hunc secundum lxx interpretes catholica ecclesia non legit, eo quod multum a veritate discordet. [783D] Daniel maxime et Esdras propheta et una pars Ieremiae, Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaico sermone conscripti sunt. Iob quoque cum Arabica lingua plurimam habet societatem. Daniel apud Hebraeos nec Susannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea quae in lege vel regum libris, vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. hic Hebraice dicitur, dabrehiamin, quod interpretatur verba dierum, quod significantius chronicon totius divinae historiae possumus appellare. liber Esdrae unus est, in quo eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones sub uno volumine continentur. [784A] secundus, tertius et quartus apocryphi sunt. liber qui Sapientia Salomonis inscribitur ideo Sapientia vocatur, quia in eo Christi adventus qui est Sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur. liber Iesu filii Sirach ideo Ecclesiasticus dicitur, quod de totius ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. de his duobus Hieronymus sic dicit: Fertur Panaeretus Iesu filii Sirach liber, et alius pseudographus qui Sapientia Salomonis inscribitur, quorum priorem Hebraicum repperi, non Ecclesiasticum ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum, ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. secundus apud Hebraeos nusquam est, [784B] quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet. et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Iudaei Philonis affirmant. sicut ergo Iudith et Tobi et Machabaeorum libros legit quidem eos ecclesia, sed inter canonicas scripturas non recipit, sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. quomodo igitur viginti duo elementa sunt per quae Hebraice scribimus omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis in Dei doctrina, tenera adhuc et lactens viri iusti eruditur infantia. quidam historiam Ruth et Lamentationes Ieremiae seorsum per se inter hagiographa computantes, [784C] et hos duos praecedentibus xxii addentes, xxiiii veteris legis libros numerant sub figura et numero xxiiii seniorum, qui in Apocalypsi Agnum adorant.

CAPUT IX

De Novo Testamento.

Sicut omnis scriptura Veteris Testamenti large lex appellari potest, specialiter tamen libri Moysi quinque lex dicuntur, ita generaliter totum Novum Testamentum evangelium dici potest, sed tamen specialiter quattuor illa volumina, Matthaei scilicet et Marci et Lucae atque Ioannis, in quibus facta et dicta Salvatoris plane explicantur, evangelium nuncupari meruerunt. evangelium interpretatur bonum nuntium, quia aeterna bona promittit, non terrenam felicitatem, [784D] ut Vetus Testamentum secundum litteram intellectum.

CAPUT X

De canonibus evangeliorum.

Canones evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt. sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt, Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Ioannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Ioannes; quintus, in quibus duo; Marcus, Lucas; sextus, in quibus duo; Matthaeus, Marcus; septimus, in quibus duo, Matthaeus, Ioannes; octavus, in quibus duo, Lucas, Marcus; [785A] nonus, in quibus duo, Lucas, Ioannes; decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. quorum expositio haec est. per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet, quibus numeris subdita est area quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est area. verbi gratia, si est area prima, in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. si igitur aperto quolibet evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum similia dixerint, assumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies qui et quid dixerint. [785B] et ita demum in corpore, inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula evangelia de eisdem dixisse invenies.

CAPUT XI

De canonibus conciliorum.

Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. in praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. inde christianitas in diversa haeresi scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, [785C] nisi tempore supradicti imperatoris. ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum, post apostolos, symbolum tradiderunt.

CAPUT XII

Quattuor esse principales synodos.

Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos quae totam principaliter fidem complectantur, quasi evangelia, vel totidem paradisi flumina. harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est, in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia, [785D] quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius asserebat. consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit. secunda synodus, cl patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Spiritum Sanctum negantem Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum Sanctum demonstravit, dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. tertia synodus, Ephesina prima, cc episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, quae Nestorium duas personas in Christo asserentum, iusto anathemate condemnavit, ostendens in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam, quarta synodus Chalcedonensis dcxxx sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua [786A] Eutychem Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum quendam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis, una patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. hae sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes. sed et si qua sunt concilia quae sancti patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istarum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere continentur condita. synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. concilii vero nomen tractum ex more Romano. [786B] tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium, nam cilia oculorum sunt. unde et considium consilium, d in l littera transeunte. coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus, coetus vel concilium, a societate multorum in unum. epistula Graece, missa interpretatur Latine. epistulae canonicae, id est, regulares, quae etiam dicuntur catholicae, id est, universales, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. [786C] Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis ecclesiae historiam digerunt, et apostolorum gesta narrunt unde etiam Actus apostolorum vocantur. Apocalypsis ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur, iuxta quod ipse Ioannes dicit: 'Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servo suo Ioanni.'

CAPUT XIII

Qui bibliothecas fecerint.

Apud nos Pamphilus martyr, cuius vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio adaequare contendit. hic enim in bibliotheca sua prope triginta milia voluminum habuit. Hieronymus quoque atque Gennadius, ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes, ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo comprehenderunt. [786D]

CAPUT XIV

Quae scripturae sint authenticae.

De nostris apud Graecos, Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sui vicit. nam tanta scripsit, ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat. scripserunt et alii catholici viri multa et insignia opera: Athanasius Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictaviensis episcopus, Basilius Cappadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius Nazianzenus episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus episcopus, [787A] Ioannes Constantinopulitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus, Leo papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et Carthaginiensis episcopus, Hieronymus presbyter, Prosper, Origenes, cuius scripta nec omnino refutat nec per omnia recipit ecclesia, Orosius, Sedulius, Prudentius, Iuvencus, Arator. et Rufinus multos libros edidit, et interpretatus est quasdam scripturas, sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentire debemus quae Hieronymus. Gelasius etiam fecit libros quinque adversus Nestorium et Eutychem, et tractatus in modum Ambrosii. item libros duos adversus Arium fecit, etiam sacramentorum praestationes et orationes et epistulas fidei. [787B] Dionysius Areopagita, episcopus ordinatus Corinthiorum, multa ingenii sui volumina reliquit. item Chronica Eusebii Caesariensis atque eiusdem historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis schismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularem notitiam, quae ad instructionem pertinet, non usquequaque ecclesia catholica refutat. Cassiodorus quoque, qui in explanatione Psalmorum satis utile opus scripsit. sunt adhuc alii quorum nomina hic taceo.

CAPUT XV

Quae sint apocryphae.

Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis, libri viii apocryphum. actus nomine Andreae apostoli apocryphi. [787C] actus nomine Thomae apocryphi. evangelia Thaddei nomine apocrypha. evangelia nomine Barnabae apostoli apocrypha. evangelia nomine Thomae apostoli apocrypha. evangelia nomine Andreae apostoli apocrypha. evangelia quae falsavit Lucianus apocrypha. evangelia quae falsavit Ytius apocrypha. liber De infantia Salvatoris apocryphus. liber De nativitate Salvatoris et de sancta Maria, vel De obstetrice Salvatoris apocryphus. liber qui appellatur Pastoris apocryphus. libri omnes quos fecit Leucius discipulus diaboli apocryphi. libri qui appellatur Fundamentum apocryphus. liber qui appellatur Thesaurus apocryphus. liber qui est De filiabus Adae vel Genesis apocryphus. Centimetrum de Christo Vergilianis compaginatum versibus apocryphum. liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli apocryphus. liber qui appellatur Nepotis apocryphus. liber Proverbiorum ab haereticis conscriptus, [787D] et sancti Sixti nomine signatus, apocryphus. revelatio quae appellatur Pauli apocrypha. revelatio quae appellatur Thomae apostoli apocrypha. revelatio quae appellatur Stephani apocrypha. liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Adam apocryphus. liber Diogiae nomine gigantis, qui post diluvium cum dracone ab haereticis pugnasse perhibetur apocryphus. liber qui appellatur Testamentum Iob apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Origenis apocryphus. liber qui appellatur Poenitentia Cypriani apocryphus. liber qui appellantur Iamne et Mambre, apocryphus. liber qui appellatur Sors apostolorum apocryphus. liber Lusan apocryphus. liber canonum apostolorum apocryphus. liber Physiologus ab haereticis conscriptus, et beati Ambrosii nomine praesignatus, apocryphus. [788A] historia Eusebii Pamphili apocrypha. opuscula Tertulliani sive Africani apocrypha. opuscula Posthumiani et Galli apocrypha. opuscula Montani et Priscillae et Maximillae apocrypha. omnia opuscula Fausti Manichaei apocrypha. opuscula alterius Clementis Alexandrini apocrypha. opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocrypha. opuscula Victorini Pictaviensis apocrypha. opuscula Fausti Reginensis Galliarum apocrypha. opuscula Frumenti apocrypha. epistula Iesu ad Abgarum apocrypha. Passio Cyrici et Iulittae apocrypha. Passio Georgii apocrypha. Scripta quae appellantur Salomonis contradictio apocrypha. philacteria omnia quae non ab angelo, ut illi confingunt, sed magis a daemone conscripta sunt apocrypha. haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cherinthus, [788B] Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suius obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manichaeus, Faustus, Sabellius, Arius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabatius, Calixtus, Donatus et Eustachius, Nibianus, Pelagius, Iulianus et Laciensis, Coelestinus, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Lampedius, Dioscorus, Euticius, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiocham maculavit, Achatius Constantinopolitanus cum consortibus suis, necnon et omnes haereses quas ipsi eorumque discipuli sive schismatici docuerunt vel scripserunt, quorum nomina minime retinemus, [788C] non solum repudiata, verum etiam ab omni catholica et romana ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis, indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

CAPUT XVI

Etymologiae quaedam ad lectionem pertinentium.

Codex multorum librorum est, liber unius voluminis. et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. volumen dicitur a volvendo. liber est interior cortex arboris, in quo antiqui ante usum chartae vel membranarum scribere solebant. unde et scriptores librarios vocabant, inde dictus est liber volumen. scheda, cuius diminutivum est schedula, [788D] Graecum nomen est. et dicitur scheda proprie quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est. chartarum usus primum apud Memphim, civitatem Aegypti, inventus est. dicta autem charta, quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur, et sic charta conficitur, cuius genera plura sunt. pergamenum dicitur a Pergamis, ubi inventum est. dicitur etiam membrana, quia ex membris pecudum detrahuntur. fiebant autem primum membrana lutei coloris, postea Romae candida membrana reperta sunt. homilia dicitur quasi sermo popularis, sicut ubi verbum fit ad populum. tractatus est unius rei multiplex expositio. dialogus est collatio duorum vel plurimorum quem Latini sermonem dicunt. sermo autem dictus, quia seritur inter utrumque. [789A] commentaria dicta quasi cum mente, vel a comminiscor. sunt enim interpretationes, ut commentaria juris vel evangelii. dicunt quidam commenta appellanda gentilium librorum, expositores autem divinorum. glossa Graecum est et interpretatur lingua, quia quodammodo loquitur significationem subiectae dictionis. [790A] hanc philosophi adverbium dicunt, quia vocem illam de cuius re quaeritur uno et singulari verbo designat, verbi gratia, ut conticescere est tacere.