Jump to content

Didascalicon/V

Checked
E Wikisource

HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON

LIBER QUINTUS

CAPUT I

[789B] De quibusdam sacrae scripturae proprietatibus et modo legendi.

Non debet onerosum esse studioso lectori, quod tam varie multipliciterque numerum et ordinem et vocabula divinorum librorum tractamus, quia saepe accidit, ut haec minima, ignorata, magnarum rerum et utilium notitiam obscurent. quapropter semel se expediat lector, ut, his quasi quibusdam clausulis prima fronte reseratis, libero gressu possit deinde propositum iter currere, ne in singulis libris nova rudimenta quaerere oporteat. his ergo expeditis, deinceps cetera, quae ad propositum opus valere videbuntur, tractabimus.

CAPUT II

De triplici intelligentia.

[789C] Primo omnium sciendum est, quod divina scriptura triplicem habet modum intelligendi, id est, historiam, allegoriam, tropologiam. sane non omnia quae in divino reperiuntur eloquio ad hanc intorquenda sunt interpretationem, ut singula historiam, allegoriam et tropologiam simul continere credantur. quod etsi in multis congrue assignari possit, ubique tamen observare aut difficile est aut impossibile. sicut enim in citharis et huiusmodi organis musicis non quidem omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, cetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut esset ubi connecterentur, et quo tenderentur illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex, ita in divinis eloquiis quaedam posita sunt, [789D] quae tantum spiritualiter intelligi volunt, quaedam vero morum gravitati deserviunt, quaedam etiam secundum simplicem sensum historiae dicta sunt, nonnulla autem quae et historice, et allegorice, et tropologice convenienter exponi possunt. unde modo mirabili omnis divina scriptura ita per Dei sapientiam convenienter suis partibus aptata est atque disposita, ut quidquid in ea continetur aut vice chordarum spiritualis intelligentiae suavitatem personet, aut per historiae seriem et litterae soliditatem mysteriorum dicta sparsim posita continens, [790B] et quasi in unum connectens, ad modum ligni concavi super extensas chordas simul copulet, earumque sonum recipiens in se, dulciorem auribus referat, quem non solum chorda edidit, sed et lignum modulo corporis sui formavit. sic et mel in favo gratius, et quidquid maiori exercitio quaeritur, maiori etiam desiderio invenitur. oportet ergo sic tractare divinam scripturam, ut nec ubique historiam, nec ubique allegoriam, nec ubique quaeramus tropologiam, sed singula in suis locis, prout ratio postulat, competenter assignare. saepe tamen in una eademque littera omnia simul reperiri possunt, sicut historiae veritas et mysticum aliquid per allegoriam insinuet, [790C] et quid agendum sit pariter per tropologiam demonstret.

CAPUT III

Quod res etiam significent in divina scriptura.

Sciendum est etiam, quod in divino eloquio non tantum verba, sed etiam res significare habent, qui modus non adeo in aliis scripturis inveniri solet. philosophus solam vocum novit significationem, sed excellentior valde est rerum significatio quam vocum, quia hanc usus instituit, illam natura dictavit. haec hominum vox est, illa vox Dei ad homines. haec prolata perit, illa creata subsistit. vox tenuis est nota sensuum, res divinae rationis est simulacrum. quod ergo sonus oris, qui simul subsistere incipit et desinit, ad rationem mentis est, hoc omne spatium temporis ad aeternitatem. [790D] ratio mentis intrinsecum verbum est, quod sono vocis, id est, verbo extrinseco manifestatur. et divina sapientia, quam de corde suo Pater eructavit, in se invisibilis, per creaturas et in creaturis agnoscitur. ex quo nimirum colligitur, quam profunda in sacris litteris requirenda sit intelligentia, ubi per vocem ad intellectum, per intellectum ad rem, per rem ad rationem, per rationem pervenitur ad veritatem. quod dum quidam minus docti non considerant, nullam in eis esse subtilitatem aestimant, ubi exerceri possint ingenia, [791A] et ob hoc ad philosophorum scripturas se transferunt, quia profecto nil aliud ibi concipiunt, nisi solam litterae superficiem, virtutem veritatis ignorantes. quod autem rerum significatione sacra utantur eloquia, brevi quodam et aperto exemplo demonstrabimus. dicit scriptura: Vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit. hic, si dixerimus leonem significare diabolum, non vocem, sed rem intelligere debemus. si enim duae hae voces, id est, diabolus et leo, unam et eandem rem significant, incompetens est similitudo eiusdem rei ad seipsam. restat ergo, ut haec vox leo animal ipsum significet, animal vero diabolum designet. et cetera omnia ad hunc modum accipienda sunt, ut cum dicimus vermem, vitulum, lapidem, [791B] serpentem et alia huiusmodi Christum significare.

CAPUT IV

De septem regulis.

Illud quoque diligenter attendendum est, quod septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt. prima regula est de Domino et eius corpore, quae de uno ad unum loquitur, atque in una persona modo caput, modo corpus ostendit, sicut Isaias ait: 'Induit me Dominus vestimento salutari quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.' in una enim persona duplici vocabulo nominata, et caput, id est, sponsum, et ecclesiam, id est, sponsam manifestavit. [791C] proinde notandum est in scripturis, quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conveniat, prudens lector intelligat.

Secunda regula est de Domini corpore vero et permixto. nam videntur quaedam convenire uni personae, quod tamen non est unius, ut est illud: 'Puer meus es tu Israel, ecce delevi ut nubem iniquitates tuas, et sicut nebulam peccata tua. convertere ad me, et rediman te.' hoc ad unum non congruit. nam altera pars est cui peccata delevit et cui dicit: 'Meus es tu,' et altera cui dicit. 'Convertere ad me, et redimam te,' qui si convertantur, peccata eorum delentur. [791D] per hanc enim regulam sic ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quem pertineat, qui prudenter legerit discet.

Tertia regula est de littera et spiritu, id est, de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonentur, gratia per quam ut operemur iuvamur, vel quod lex non tantum historice, sed etiam spiritualiter sentienda sit. namque et historice oportet fidem tenere, et spiritualiter legem intelligere.

Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, veluti si uni populo vel civitati loquatur Deus, et tamen intelligatur omnem contingere mundum. nam licet adversus unam civitatem Babyloniam per Isaiam prophetam Dominus comminetur, [792A] tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et convertit contra totum mundum sermonem. certe si non diceret adversus universum orbem, non adderet infra generaliter: 'Et disperdam omnem terram et visitabo super orbis mala', et cetera quae sequuntur ad internecionem mundi pertinentia. unde et adiecit: 'Hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super omnes gentes.' item postquam sub persona Babyloniae arguit universum mundum, rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reveritur, dicens quae eidem civitati specialiter contigerunt: 'Ecce ego suscitabo super eos Medos.' nam regnante Balthasar, [792B] a Medis obtenta est Babylonia. sic ex persona unius Aegypti totum vult intelligere mundum dicendo: 'Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, regnum adversus regnum,' cum Aegyptus non multa regna, sed unum describitur habuisse regnum.

Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intelligitur. sic est de triduo Dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulcro, sed tamen a parte totum triduum accipitur. vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto servituros et sic inde egressuros, [792C] qui tamen dominante Ioseph Aegypto dominati sunt, nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt. est et alia de temporibus figura, per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: 'Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea et diviserunt sibi vestimenta mea,' et his similia, in quibus futura, tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. sed cur quae adhuc facienda erant, iam facta narrantur? quia ea quae nobis futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. quando vero quae futura sunt iam facta dicuntur, [792D] secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt.

Sexta regula est de recapitulatione. recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat, sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea quasi hoc etiam in hoc ordine temporum requiritur: 'Erat,' inquit, 'omnis terra labium unum, et vox una omnibus erat.' quomodo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reversa narratio?

Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capitis, quae suo magis conveniunt corpori. saepe vero videntur eius dicta membrorum, [793A] et non nisi capiti congruunt. ex nomine quippe corporis intelligitur caput, ut est illud in evangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: 'Inimicus homo hoc fecit,' hominem ipsum diabolum vocans, et ex nomine corporis caput designans. item ex nomine capitis significatur corpus sicut in evangelio dicitur: 'Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est,' Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui, sicque cum membris suis unus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur; rursum quod illi, ad membra ipsius iterum derivetur, [793B] sicut in Isaia, ubi dum contra Babyloniam, hoc est, contra diaboli corpus multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est, ad diabolum oraculi sententiam derivat, dicens: 'Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris,' et cetera.

CAPUT V

Quid studium impediat.

Postquam certam materiam praescripsimus lectori, et eas scripturas quae ad divinam praecipue pertinent lectionem suis nominibus assignando determinavimus, consequens videtur ut etiam de modo et ordine legendi aliquid dicamus, quatenus ex his quae dicta sunt agnoscat, cui rei studium impendere debeat, ex his vero quae sunt dicenda eiusdem studii sui modum et rationem accipiat. quia vero facilius quid agendum sit intelligimus, [793C] si prius quid non sit faciendum agnoverimus, instruendus est primum quid cavere debeat, ac deinde informandus qualiter ea quae sunt agenda perficiat. dicendumque est quid sit quod ex tanta turba discentium, quorum multi et ingenio pollent et vigent exercitio, tam pauci et numerabiles inveniantur, quibus ad scientiam pervenire contingat. et, ut de illis taceam qui naturaliter sunt hebetes et tardi ad intelligendum, hoc maxime movet et dignum quaestione videtur, unde hoc accidat, quod duo pari ingenio et aequali studio uni lectioni intendunt, nec tamen simili effectu eius intelligentiam consequuntur. alter cito penetrat, cito quod quaerit apprehendit. alter diu laborat et parum proficit. [793D] sed sciendum est quod in quolibet negotio duo sunt necessaria: opus videlicet, et ratio operis, quae ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero aut inutile sit aut minus efficax. verumtamen melior, ut dicitur, prudentia est fortitudine, quia et pondera aliquando, quae viribus movere non possumus, arte levamus. sic nimirum est in omni studio. qui sine discretione operatur, laborat quidem, sed non proficit, et quasi aerem verberans, vires in ventum fundit. aspice duos pariter silvam transeuntes, et hunc quidem per devia laborantem, illum vero recti itineris compendia legentem, pari motu cursum tendunt, sed non aeque perveniunt. quid autem scripturam dixerim nisi silvam, cuius sententias quasi fructus quosdam dulcissimos legendo carpimus, tractando ruminamus? [794A] qui ergo in tanta multitudine librorum legendi modum et ordinem non custodit, quasi in condensitate saltus oberrans, tramitem recti itineris perdit, et, ut dicitur, semper discentes, numquam ad scientiam pervenientes. tantum enim valet discretio, ut sine ipsa et omne otium turpe sit, et labor inutilis. ut autem universaliter complectamur!

Tria sunt quae praecipue studiis legentium obesse solent: negligentia, imprudentia, fortuna. negligentia est quando ea quae discenda sunt vel prorsus praetermittimus vel minus studiose discimus. imprudentia est quando congruum ordinem et modum in his quae discimus non servamus. [794B] fortuna est in eventu, casu, sive naturaliter contingente, quando vel paupertate vel infirmitate vel non naturali tarditate, sive etiam doctorum raritate, quia aut non inveniuntur qui doceant, aut qui bene doceant, a proposito nostro retrahimur. in his autem tribus de primo quidem, id est, negligentia, lector admonendus est, de secundo vero, id est, imprudentia, instruendus, de tertio autem, id est, fortuna, adiuvandus.

CAPUT VI

Quis sit fructus divinae lectionis.

Quisquis ad divinam lectionem erudiendus accesserit, primum qualis sit fructus eius agnoscat. nihil enim sine causa appeti debet, nec desideria trahit quod utilitatem non promittit. geminus est divinae lectionis fructus, quia mentem vel scientia erudit vel moribus ornat. [794C] docet quod scire delectet et quod imitari expediat. quorum alterum, id est, scientia, magis ad historiam et allegoriam, alterum, id est, instructio morum, ad tropologiam magis respicit. omnis divina Scriptura refertur ad hunc finem. sane, quamvis expediat magis iustum esse quam sapientem, scio tamen plures in studio sacri eloquii scientiam quaerere quam virtutem. ego autem, quoniam neutrum improbandum, sed utrumque necessarium et absolvam. et primum quidem de eo, qui moralitatis gratiam amplectitur expediam.

CAPUT VII

Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum.

[794D] Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet qui huius mundi contemptum suadent, et animum ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri et vitia declinari possint, ostendunt. Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et iustitiam eius. ac si aperte diceret: 'Et caelestis patriae gaudia desiderate, et quibus iustitiae meritis ad ea perveniatur sollerter inquirite. utrumque bonum, utrumque necessarium amate et quaerite. si amor est, otiosus esse non potest. pervenire desideratis? discite quomodo perveniatur quo tenditis.' haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo et doctrina; exemplo, quando sanctorum facta legimus; doctrina, [795A] quando eorum dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta amplexanda aestimo, quae, quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, silentio nolui praeterire.

Oportet autem ut qui hanc ingressus fuerit viam in libris quos legerit, discat non solum colore dictaminis, sed virtutum aemulatione provocari, ut eum non tam verborum pompositas aut concinnatio quam veritatis pulchritudo delectet. sciat etiam ad propositum suum non conducere, ut, inani raptus desiderio scientiae, obscuras et profundae intelligentiae scripturas exquirat, in quibus magis occupetur quam aedificetur animus, ne sic eum sola lectio teneat, ut a bono opere vacare compellat. [795B] Christiano philosopho lectio exhortatio debet esse, non occupatio, et bona desideria pascere, non necare. relatum mihi aliquando memini de quodam satis probabilis vitae viro, qui tanto sanctarum scripturarum amore flagrabat, ut eis continuum impenderet studium. cumque in dies crescente scientia cresceret et desiderium eius, coepit tandem sapientiam zelatus imprudenter, spretis simplicioribus scripturis, profunda quaeque et obscura rimari, atque aenigmatibus prophetarum enodandis et mysticis sacramentorum intellectibus vehementer insistere. sed mens humana, tantum non sustinens pondus, coepit mox et rei magnitudine et intentionis iugitate deficere, tantaque huius importunae occupationis cura confundi, ut non solum iam ab utilibus, sed etiam a necessariis actibus cessaret. [795C] verso siquidem eventu in contrarium, qui legere scripturas ad aedificationem vitae suae coeperat, quia discretionis moderamine uti non novit, easdem nunc occasionem erroris habebat. sed miseratione divina tandem per revelationem admonitus est, ne amplius harum scripturarum studio incumberet, sed sanctorum patrum vitam et martyrum triumphos, aliasque tales simplici stylo dictatas, frequentare consuesceret, sicque in brevi ad statum pristinum reductus, tantam internae quietis gratiam accipere meruit, ut vere in eo illam Domini vocem impletam diceres, qua ipse nostrum laborem et dolorem considerans, pie nos consolari voluit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, [795D] et ego reficiam vos, et deinceps: Invenietis, inquit, requiem animabus vestris.

Hoc exemplum ideo apposui, ut ostenderem eis, qui in disciplina non litteraturae, sed virtutum positi sunt, non oportere lectionem esse fastidio, sed oblectamento. nam et Propheta: Non novi, inquit, litteraturam, sive negotiationem, introibo in potentiam Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Deus, docuisti me a iuventute. qui enim ad occupationem scripturas et, ut ita dicam, ad afflictionem spiritus legit, non philosophatur, sed negotiatur, vixque tam vehemens et indiscreta intentio vitio superbiae carere valet. quid autem de lectione simplicis Pauli dicam, qui ante implere legem voluit quam discere? [796A] quae nobis profecto satis exemplo esse potest, non auditores, neque lectores legis, sed factores potius iustos esse ante Deum.

Considerandum praeterea est, quod lectio duobus modis animo fastidium ingerere solet et affligere spiritum; et qualitate videlicet, si obscurior fuerit, et quantitate, si prolixior exstiterit. in quo utroque magno uti moderamine oportet, ne quod ad refectionem quaesitum est sumatur ad suffocationem. sunt qui omnia legere volunt. tu noli contendere. sufficiat tibi. nihil tua interest, annon omnes legeris libros. infinitus est librorum numerus, tu noli sequi infinita. ubi finis non est, requies esse non potest. ubi requies non est, pax nulla est. ubi pax non est, Deus habitare non potest. [796B] In pace, inquit Propheta, factus est locus eius, et in Sion habitatio eius. In Sion, sed in pace; esse Sion oportet, sed pacem non amittere. contemplare, et occupari noli. noli avarus esse, ne forte semper egeas. audi Salomonem, audi Sapientem, et disce prudentiam. Fili mi, inquit, amplius his ne requiras; faciendi plures libros, nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. ubi ergo est finis? finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est omnis homo.

CAPUT VIII

Lectionem esse incipientium, opus perfectorum.

[796C] Nemo me pro his, quae superius commemoravi, aestimet lectorum diligentiam reprehendere, cum ego potius diligentes lectores ad propositum hortari intendam, et eos qui libenter discunt laude dignos ostendere. sed ibi locutus sum eruditis, nunc autem erudiendis, et doctrinam quae principium est disciplinae incohantibus. illis studium virtutum, istis vero interim exercitium lectionis propositum est, sic tamen ut nec hi virtute careant, nec illi prorsus lectionem omittant. nam saepe minus providum est opus quod non praecedit lectio, et doctrina minus utilis quam non sequitur bona operatio. oportet autem summopere et illos cavere, ne forte ad ea quae retro sunt aspiciant, et istos consolari, si ubi illi sunt quandoque pervenire desiderant. [796D] utrosque ergo exerceri et utrosque promoveri convenit. nemo retro abeat. ascendere licet sed non descendere. si vero necdum ascendere potes, sta in loco tuo. liber a culpa non est qui alienum usurpat officium. si monachus es, quid facis in turba? si amas silentium, cur declamantibus assidue interesse delectat? tu semper ieiuniis et fletibus insistere debes, et tu philosophari quaeris? simplicitas monachi philosophia eius est. 'sed docere,' inquis, 'alios volo.' non est tuum docere, sed plangere. si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. vilitas habitus tui et simplicitas vultus, innocentia vitae et sanctitas conversationis tuae docere debent homines. melius fugiendo mundum doces quam sequendo. sed adhuc forte prosequeris, et quid inquiens: 'Nonne saltem, si volo, discere mihi licet?' supra dixi tibi, [797A] 'Lege, et occupari noli.' exercitium tibi esse potest lectio, sed non propositum. doctrina bona est, sed incipientium est. tu vero te perfectum fore promiseras, et ideo tibi non sufficit, si incipientibus coaequaris. plus aliquid te facere oportet. considera ergo ubi sis, et quid agere debeas facile agnosces.

CAPUT IX

De quattuor gradibus.

Quattuor sunt in quibus nunc exercetur vita iustorum et, quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio sive doctrina, meditatio, oratio, et operatio. quinta deinde sequitur, contemplatio, in qua, quasi quodam praecedentium fructu, in hac vita etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. [797B] unde Psalmista, cum de iudiciis Dei loqueretur, commendans ea statim subiunxit: In custodiendis illis retributio est multa. de his quinque gradibus primus gradus, id est, lectio, incipientium est, supremus, id est, contemplatio, perfectorum. et de mediis quidem quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit. verbi gratia: prima, lectio, intelligentiam dat; secunda, meditatio, consilium praestat; tertia, oratio petit; quarta, operatio quaerit; quinta, contemplatio invenit. si ergo legis et intelligentiam habes et nosti iam quid faciendum sit, initium boni est, sed adhuc tibi non sufficit, nondum perfectus es. scande itaque in arcem consilii, [797C] et meditare qualiter implere valeas quod faciendum esse didicisti. multi enim scientiam habent, sed pauci sunt qui noverunt qualiter scire oporteat. rursus, quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax, ad orationem erigere, et eius adiutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia, quae praeveniendo te illuminavit, subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis, et quod in sola adhuc voluntate est ad effectum perducat bonae operationis. deinde restat tibi, ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis operando accipere merearis. tecum operari vult Deus. non cogeris, sed iuvaris. si solus tu, nil perficis, si solus Deus operatur, nil mereris. operetur ergo Deus ut possis; opereris et tu, ut aliquid merearis. [797D] via est operatio bona qua itur ad vitam. qui viam hanc currit, vitam quaerit. confortare et viriliter age. habet haec via praemium suum. quoties eius laboribus fatigati, superni respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus. sicque fit quod supradictum est, quod oratio quaerit, contemplatio invenit.

Vides igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit perfectus esse non possit. propositum ergo nobis debet esse semper ascendere, [798A] sed, quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere, et, ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod transivimus. verbi gratia: qui in opere strenuus est, orat ne deficiat; qui precibus insistit, ne orando offendat, meditatur quid orandum sit; et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit. et sic evenit, ut, cum ascendere semper nobis sit voluntas, descendere tamen aliquando nos cogat necessitas, ita tamen ut in voluntate non necessitate propositum nostrum consistat. quod ascendimus propositum est, quod descendimus propter propositum. non hoc ergo, sed illud principale esse debet.

CAPUT X

[798B] De tribus generibus lectorum.

Satis, ut puto, aperte demonstratum est provectis, et aliquid amplius de se promittentibus, non idem esse propositum cum incipientibus. sed sicut illis aliquid licite conceditur quod isti sine culpa minime agere possunt, ita etiam ab istis aliquid requiri quo illi nondum obligati sunt. nunc igitur ad promissa solvenda redeo, ut videlicet ostendam qualiter eis divina scriptura legenda sit, qui adhuc in ea solam quaerunt scientiam. sunt nonnulli qui divinae scripturae scientiam appetunt ut vel divitias congregent, vel honores obtineant, vel famam acquirant, quorum intentio quantum perversa, tantum est miseranda. [798C] sunt rursus alii, quos audire verba Dei et opera eius discere delectat, non quia salutifera, sed quia mirabilia sunt. scrutari arcana et inaudita cognoscere volunt, multa scire et nil facere. in vanum mirantur potentiam qui non amant misericordiam. hos ergo quid aliud agere dicam, quam praeconia divina in fabulas commutare? sic theatralibus ludis, sic scenicis carminibus, intendere solemus, ut scilicet auditum pascamus, non animum, huiusmodi tamen non tam confundi quam adiuvari oportere censeo, quorum voluntas non utique maligna est, sed improvida. alii vero idcirco sacram scripturam legunt ut, secundum apostoli praeceptum, parati sint omni poscenti reddere rationem de ea fide in qua positi sunt, ut videlicet inimicos veritatis fortiter destruant, [798D] minus eruditos doceant, ipsi perfectius viam veritatis agnoscant, et altius Dei secreta intelligentes artius ament, quorum nimirum devotio laudanda est et imitatione digna. tria igitur sunt genera hominum sacram scripturam legentium, quorum primi quidem miserandi sunt, secundi iuvandi, tertii laudandi. nos vero, quia omnibus consulere intendimus, quod bonum est in omnibus augeri cupimus, et quod perversum, commutari. omnes intelligere volumus quod dicimus, omnes facere quod hortamur.