HUGONIS DE SANCTO VICTORE DIDASCALICON
LIBER SEXTUS
CAPUT I
[799A] Quomodo legenda sit scriptura sacra quaerentibus scientiam in ea.
Duo tibi, lector, ordinem scilicet et modum propono, quae si diligenter inspexeris, facile tibi iter legendi patebit. in horum vero consideratione nec omnia tuo ingenio relinquam, neque per meam diligentiam satis tibi fieri promitto, sed sic quaedam breviter praelibando transcurram, ut et posita aliqua quibus erudiaris et aliqua praetermissa quibus exercearis invenias. ordinem legendi supra quadrifarium esse commemoravi, alium in disciplinis, alium in libris, alium in narratione atque alium in expositione. quae qualiter in divina scriptura assignanda sint, nondum ostendi.
CAPUT II
[799B] De ordine qui est in disciplinis.
Primum ergo hunc ordinem qui quaeritur in disciplinis inter historiam, allegoriam, tropologiam, divinum lectorem considerare oportet, quae horum alia ordine legendi praecedant. in quo illud ad memoriam revocare non inutile est, quod in aedificiis fieri conspicitur, ubi primum quidem fundamentum ponitur, dehinc fabrica superaedificatur, ad ultimum consummato opere domus colore superducto vestitur.
CAPUT III
De historia.
Sic nimirum in doctrina fieri oportet, ut videlicet prius historiam discas et rerum gestarum veritatem, a principio repetens usque ad finem quid gestum sit, [799C] quando gestum sit, ubi gestum sit, et a quibus gestum sit, diligenter memoriae commendes. haec enim quattuor praecipue in historia requirenda sunt, persona, negotium, tempus et locus. neque ego te perfecte subtilem posse fieri puto in allegoria, nisi prius fundatus fueris in historia. noli contemnere minima haec. paulatim defluit qui minima contemnit. si primo alphabetum discere contempsisses, nunc inter grammaticos tantum nomen non haberes. scio quosdam esse qui statim philosophari volunt. fabulas pseudoapostolis relinquendas aiunt. quorum scientia formae asini similis est. noli huiusmodi imitari.
Parvis imbutus tentabis grandia tutus.
ego tibi affirmare audeo nihil me umquam quod ad eruditionem pertineret contempsisse, [800A] sed multa saepe didicisse quae aliis ioco aut deliramento similia viderentur. memini me, dum adhuc scholaris essem, elaborasse ut omnium rerum oculis subiectarum aut in usum venientium vocabula scirem, perpendens libere rerum naturam illum non posse prosequi qui earundem nomina adhuc ignoraret. quoties sophismatum meorum, quae gratia brevitatis una vel duabus in pagina dictionibus signaveram, a memetipso cotidianum exegi debitum, ut etiam sententiarum, quaestionum et oppositionum omnium fere quas didiceram et solutiones memoriter tenerem et numerum! causas saepe informavi, et, dispositis ad invicem controversiis, quod rhetoris, quod oratoris, quod sophistae officium esset, diligenter distinxi. [800B] calculos in numerum posui, et nigris pavimentum carbonibus depinxi, et, ipso exemplo oculis subiecto, quae ampligonii, quae orthogonii, quae oxygonii differentia esset, patenter demonstravi. utrumne quadratum aequilaterum duobus in se lateribus multiplicatis embadum impleret, utrobique procurrente podismo didici. saepe nocturnus horoscopus ad hiberna pervigilia excubavi. saepe ad numerum protensum in ligno magadam ducere solebam, ut et vocum differentiam aure perciperem, et animum pariter meli dulcedine oblectarem. haec puerilia quidem fuerant, sed tamen non inutilia, neque ea nunc scire stomachum meum onerat. haec autem non tibi replico, ut meam scientiam, [800C] quae vel nulla vel parva est, iactitem, sed ut ostendam tibi illum incedere aptissime qui incedit ordinate, neque ut quidam, dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt.
Sicut in virtutibus, ita in scientiis quidam gradus sunt. sed dicis: 'multa invenio in historiis, quae nullius videntur esse utilitatis, quare in huiusmodi occupabor?' bene dicis. multa siquidem sunt in scripturis, quae in se considerata nihil expetendum habere videntur, quae tamen si aliis quibus cohaerent comparaveris, et in toto suo trutinare coeperis, necessaria pariter et competentia esse videbis. alia propter se scienda sunt, alia autem, quamvis propter se non videantur nostro labore digna, quia tamen sine ipsis illa enucleate sciri non possunt, [801A] nullatenus debent negligenter praeteriri. omnia disce, videbis postea nihil esse superfluum. coartata scientia iucunda non est.
De libris autem qui ad hanc lectionem utiles sint, si quid mihi videatur, quaeris. hos magis frequentandos existimo: Genesim, Exodum, Iosue, librum Iudicum, et Regum, et Paralipomenon; Novi Testamenti, primum, quattuor evangelia, dehinc Actus apostolorum. hi xi magis ad historiam mihi pertinere videntur, exceptis his quos historiographos proprie appellamus. si tamen huius vocabuli significatione largius utimur, nullum est inconveniens, ut scilicet historiam esse dicamus, non tantum rerum gestarum narrationem, [801B] sed illam primam significationem cuiuslibet narrationis, quae secundum proprietatem verborum exprimitur. secundum quam acceptionem omnes utriusque testamenti libros eo ordine quo supra enumerati sunt ad hanc lectionem secundum litteralem sensum pertinere puto. et fortasse, nisi puerile videretur, in hoc loco aliqua de modo construendi praecepta interponerem, quia novi divinam scripturam magis ceteris omnibus in textu suo esse concisam, quibus tamen idcirco supersedere volo, ne nimia propositum interpositione extendam. sunt quaedam loca in divina pagina, quae secundum litteram legi non possunt, quae magna discretione discernere oportet, ne vel per negligentiam aliqua praetereamus, [801C] aut, per importunam diligentiam, ad id ad quod scripta non sunt violenter intorqueamus.
Hoc est ergo, o lector, quod tibi proponimus. hic campus tui laboris vomere bene sulcatus multiplicem tibi fructum referet. ordine cuncta gesta sunt: ordine incede. per umbram venitur ad corpus: figuram disce et invenies veritatem. nec hoc nunc dico ut prius Veteris Testamenti figuras labores evolvere, et mystica eius dicta scruteris, quam ad evangelii fluenta potanda accedas. sed sicut vides quod omnis aedificatio fundamento carens stabilis esse non potest, sic est etiam in doctrina. fundamentum autem et principium doctrinae sacrae historia est, de qua quasi mel de favo, veritas allegoriae exprimitur. aedificaturus ergo primum fundamentum historiae pone, [801D] deinde per significationem typicam in arcem fidei fabricam mentis erige. ad extremum vero, per moralitatis gratiam quasi pulcherrimo superducto colore aedificium pinge.
Habes in historia quo Dei facta mireris, in allegoria quo eius sacramenta credas, in moralitate quo perfectionem ipsius imiteris. lege ergo et disce quia in principio fecit Deus caelum et terram. lege quia in principio plantavit paradisum voluptatis, in quo posuit hominem quem formaverat. peccantem expulit et in aerumnas huius saeculi deiecit. lege qualiter ab uno homine universa humani generis propago descenderit, qualiter deinde peccantes unda obruit, qualiter Noe iustum cum filiis suis in mediis aquis divina clementia servavit, qualiter deinde Abraham fidei signaculum suscepit, [802A] post vero Israel in Aegyptum descendit, quomodo deinde Deus filios Israel de Aegypto in manu Moysi et Aaron per mare Rubrum eduxit, in deserto pavit, legem dedit, in terra promissionis locavit, qualiter saepe peccantes in manus inimicorum suorum tradidit, et rursum paenitentes liberavit, quomodo primum per iudices, deinde per reges populum rexit. David servum suum de post fetantes accepit. Salomonem sapientia illustravit. Ezechiel flenti xv annos addidit. dehinc praevaricantem populum captivum in Babylonem per manum Nabuchadonosor misit. post lxx annos per Cyrum reduxit. ad extremum vero, nutante iam saeculo, Filium in carnem misit, vitam aeternam paenitentibus, missis in mundum universum apostolis, promisit. venturum se in fine saeculorum ad iudicium praedixit reddere unicuique secundum opera sua, peccatoribus videlicet ignem aeternum, iustis autem vitam aeternam et regnum cuius non erit finis. vide quia, ex quo mundus coepit usque in finem saeculorum, non deficiunt miserationes Domini.
CAPUT IV
De allegoria.
[802B] Post lectionem historiae, superest allegoriarum mysteria investigare, ubi mea exhortatione opus esse non puto, cum ipsa res satis per se digna appareat. nosse tamen te volo, o lector, hoc studium non tardos et hebetes sensus, sed matura expetere ingenia, quae sic in investigando subtilitatem teneant, ut in discernendo prudentiam non amittant. solidus est cibus iste, et, nisi masticetur, transglutiri non potest. tali ergo te moderamine uti oportet, ut, dum in quaerendo subtilis fueris, in praesumendo temerarius non inveniaris, recolens quod ait Psalmista: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis. meministi, ut aestimo, supra me divinam scripturam aedificio similem dixisse, [802C] ubi primum, fundamento posito, structura in altum levatur; plane aedificio similem, nam et ipsa structuram habet.
Non ergo pigeat si hanc similitudinem paulo diligentius prosequamur. respice opus caementarii. collocato fundamento, lineam extendit in directum, perpendiculum demittit, ac deinde lapides diligenter politos in ordinem ponit. alios deinde atque alios quaerit, et si forte aliquos primae dispositioni non respondentes invenerit, accipit limam, praeeminentia praecidit, aspera planat, et informia ad formam reducit, sicque demum reliquis in ordinem dispositis adiungit. si vero aliquos tales invenerit, qui nec comminui valeant nec congrue coaptari, eos non assumit, ne forte, dum silicem frangere laborat, limam frangat. intende! rem tibi proposui intuentibus contemptibilem, [802D] sed intelligentibus imitatione dignam. fundamentum in terra est, nec semper politos habet lapides. fabrica desuper terram, et aequalem quaerit structuram. sic divina pagina multa secundum litteralem sensum continet, quae et sibi repugnare videntur et nonnumquam absurditatis aut impossibilitatis aliquid afferre. spiritualis autem intelligentia nullam admittit repugnantiam, in qua diversa multa, adversa nulla esse possunt. quod etiam primam seriem lapidum super fundamentum collocandorum ad protensam lineam disponi vides, quibus scilicet totum opus reliquum innititur et coaptatur, significatione non caret. nam hoc quasi aliud quoddam fundamentum est, et totius fabricae basis. [803A] hoc fundamentum et portat superposita et a priori fundamento portatur. primo fundamento insident omnia, sed non omni modo coaptantur. huic et insidunt et coaptantur reliqua. primum fabricam portat et est sub fabrica. hoc portat fabricam et non est solum sub fabrica sed in fabrica. quod sub terra est fundamentum figurare diximus historiam, fabricam quae superaedificatur allegoriam insinuare. unde et ipsa basis fabricae huius ad allegoriam pertinere debet. multis ordinibus consurgit fabrica, et quisque suam basim habet.
Et multa sacramenta in divina pagina continentur, quae singula sua habent principia. vis scire qui sint ordines isti? primus ordo est sacramentum Trinitatis, [803B] quia et hoc scriptura continet, quod ante omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. hic de nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et invisibilem: ecce secundus ordo. rationali creaturae liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut mereri posset aeternam beatitudinem, deinde sponte labentes punivit, et persistentes, ut amplius labi non possint, confirmavit. quae origo peccati, quid peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius ordo. quae sacramenta primum sub naturali lege ad reparationem hominis instituerit: ecce quartus ordo. quae scripta sub lege: ecce quintus ordo. sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo. sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo; [803C] ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo.
Hic est tota divinitas, haec est illa spiritualis fabrica, quae, quot continet sacramenta, tot quasi ordinibus constructa in altum extollitur. vis etiam ipsas bases agnoscere. bases ordinum principia sunt sacramentorum. ecce ad lectionem venisti, spirituale fabricaturus aedificium. iam historiae fundamenta in te locata sunt: restat nunc tibi ipsius fabricae bases fundare. linum tendis, ponis examussim, quadros in ordinem collocas, et circumgyrans quaedam futurorum murorum vestigia figis. linea protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis operis bases quaedam fidei principia sunt, quibus initiaris. debet siquidem prudens lector curare, ut, antequam spatiosa librorum volumina prosequatur, [803D] sic de singulis quae magis ad propositum suum et professionem verae fidei pertinent instructus sit, ut, quaecumque postmodum invenerit, tuto superaedificare possit. vix enim in tanto librorum pelago et multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero et obscuritate animum legentis saepe confundunt, aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim in unoquoque, ut ita dicam, genere aliquod certum principium firma fide subnixum, ad quod cuncta referantur, non agnovit. vis ut doceam te qualiter fieri debeant bases istae? respice ad ea quae paulo ante tibi enumeravi. est sacramentum Trinitatis. multi iam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae difficiles ad intelligendum, et perplexae ad solvendum. longum tibi et onerosum est adhuc omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in quibus magis turberis quam aedificeris. [804A] noli instare, sic numquam ad finem venies. disce prius breviter et dilucide, quid tenendum sit de fide Trinitatis, quid sane profiteri et veraciter credere debeas.
Cum autem postea legere coeperis libros, et multa obscure, et multa aperte, multa ambigue scripta inveneris, quae aperta invenis, adiunge basi suae, si forte conveniant. quae ambigua sunt, ita interpretare ut non discordent. quae vero sunt obscura, resera si potes. quod si ad intellectum eorum penetrare non vales, transi, ne, dum praesumere conaris quod non sufficis, periculum erroris incurras. noli ea contemnere, sed potius venerare, quia audisti quod scriptum est: [804B] Posuit tenebras latibulum suum. quod si etiam aliquid inveneris contrarium illi quod tu iam firmissima fide tenendum esse didicisti, non tamen expedit tibi cotidie mutare sententiam, nisi prius doctiores te consulueris, et maxime quid fides universalis, quae numquam falsa esse potest, inde iubeat sentiri agnoveris. sic de sacramento altaris, sic de sacramento baptismatis, confirmationis, coniugii, et omnibus quae tibi enumerata sunt supra, facere debes. vides multos scripturas legentes, quia fundamentum veritatis non habent, in errores varios labi, et toties fere mutare sententias, quot legerint lectiones. rursum alios vides, qui secundum illam veritatis agnitionem, qua intus firmati sunt, [804C] quaslibet scripturas ad congruas interpretationes flectere noverunt et quid a fide sana discordet aut quid conveniat iudicare. in Ezechiele legis quod rotae animalia sequuntur, non animalia rotas: Cum ambularent, inquit, animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea. et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae. sanctorum quippe mentes quantum virtutibus vel scientia proficiunt, tantum sanctarum scripturarum arcana profunda esse conspiciunt, ut quae simplicibus et adhuc stantibus in terra iacere videbantur, erectis sublimes appareant. nam sequitur: Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu; et rotae pariter levabantur sequentes eum. Spiritus enim vitae erat in rotis. [804D] vides quia rotae hae animalia sequuntur, et sequuntur spiritum. rursum alibi dicitur; Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quia nimirum oportet divinum lectorem spiritualis intelligentiae veritate esse solidatum, et eum litterarum apices, quae et perversae nonnumquam intelligi possunt, ad quaelibet diverticula non inclinent. quare antiquus ille populus, qui legem vitae acceperat, reprobatus est, nisi quia sic solam litteram occidentem secutus est, ut Spiritum vivificantem non haberet?
Haec vero non ideo dico ut quibuslibet ad voluntatem suam interpretandi scripturas occasionem praebeam, sed ut ostendam eum qui solam sequitur litteram diu sine errore non posse incedere. oportet ergo ut et sic sequamur litteram, ne nostrum sensum divinis auctoribus praeferamus, [805A] et sic non sequamur ut in ea non totum veritatis iudicium pendere credamus. non litteratus, sed spiritualis omnia diiudicat. ut ergo secure possis iudicare litteram, non de tuo sensu praesumere, sed erudiri prius et informari oportet, et quasi quandam inconcussae veritatis basem cui tota fabrica innitatur, fundare. neque a te ipso erudiri praesumas, ne forte, dum te introducere putas, magis seducas. a doctoribus et sapientibus haec introductio quaerenda est, qui et auctoritatibus sanctorum patrum et testimoniis scripturarum, eam tibi, prout opus est, et facere et aperire possint, cumque iam introductus fueris, testimoniis scripturarum legendo singula quae docuerint confirmare.
[805B] Sic mihi videtur. cui me in hoc imitari placuerit, libens accipio, cui visum fuerit non ita oportere fieri, faciat quod placuerit, non contendam. scio enim plures hunc morem in discendo non servare. sed quomodo quidam proficiant, rursus non ignoro. si quaeris qui libri magis ad hanc lectionem valeant, ego puto principium Genesis de operibus sex dierum, tres ultimos libros Moysi de Iegalibus sacramentis, Isaiam, principium et finem Ezechielis, Iob, Psalterium, Cantica canticorum, duo praecipue evangelia, scilicet Matthaei et Ioannis, Epistulas Pauli, canonicas Epistulas, et Apocalypsim, praecipue tamen Epistulas Pauli, quae etiam ipso numero designant utriusque testamenti perfectionem se continere.
CAPUT V
De tropologia, id est, moralitate.
[805C] De tropologia nihil aliud in praesenti dicam quam quod supra dictum est, excepto quod ad eam magis rerum quam vocum significatio pertinere videtur. in illa enim naturalis iustitia est, ex qua disciplina morum nostrorum, id est, positiva iustitia nascitur. contemplando quid fecerit Deus, quid nobis faciendum sit agnoscimus. omnis natura Deum loquitur, omnis natura hominem docet, omnis natura rationem parit, et nihil in universitate infecundum est.
CAPUT VI
De ordine librorum.
Non idem ordo librorum in historica et allegorica lectione servandus est. historia ordinem temporis sequitur. ad allegoriam magis pertinet ordo cognitionis, quia, sicut supra dictum est, doctrina semper non ab obscuris, sed apertis, [805D] et ab his quae magis nota sunt, exordium sumere debet. unde consequens est ut Novum Testamentum, in quo manifesta praedicatur veritas, in hac lectione Veteri praeponatur, ubi eadem veritas figuris adumbrata occulte praenuntiatur. eadem utrobique veritas, sed ibi occulta, hic manifesta, ibi promissa, hic exhibita. audisti, cum legeretur in Apocalypsi, quia signatus erat liber et nemo inveniri poterat, qui solveret signacula eius, nisi leo de tribu Iuda. signata erat lex, signatae erant prophetiae, quia occulte tempora venturae redemptionis praenuntiabantur. nonne tibi ille liber signatus fuisse videtur, qui dixit: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium; et vocabis nomen eius Emmanuel? et alius: Tu, inquit, Bethlehem Ephrata, parvulus es in milibus Iuda: [806A] ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; egressus eius ab initio a diebus aeternitatis? et Psalmista: Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? et rursum: Domini, Domini, inquit, exitus mortis? et iterum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis? et post pauca de eodem: Tecum principium in die virtutis tuae; in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te? et Daniel: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient: [806B] potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur?
Quis putas haec, antequam implerentur, intelligere poterat? signata erant, et nemo poterat solvere signacula, nisi leo de tribu Iuda. venit ergo Filius Dei, et induit naturam nostram, natus est de Virgine, crucifixus, sepultus, resurrexit, ascendit ad caelos, et implendo quae promissa erant, aperuit quae latebant. lego in evangelio, quod angelus Gabriel ad Mariam Virginem mittitur, parituram praenuntiat: recordor prophetiae quae dicit, Ecce virgo concipiet. lego quia, cum esset Ioseph in Bethlehem cum Maria uxore sua praegnante, venit tempus eius pariendi, et peperit filium suum primogenitum, quem angelus praedixerat regnaturum in throno David, patris sui: [806C] recordor prophetiae: Bethlehem Ephrata, parvulus es in milibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. lego rursum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: recordabor prophetiae quae dicit: Egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. lego: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: recordor prophetiae quae dicit: vocabis nomen eius Emmanuel, id est, nobiscum Deus. et ne forte singula prosequendo fastidium tibi faciam, nisi prius nativitatem Christi, praedicationem, passionem, resurrectionem atque ascensionem, et cetera quae in carne et per carnem gessit, agnoveris, [806D] veterum figurarum mysteria penetrare non valebis.
CAPUT VII
De ordine narrationis.
De ordine narrationis illud maxime hoc loco considerandum est, quod divinae paginae textus nec naturalem semper nec continuum loquendi ordinem servat, quia et saepe posteriora prioribus anteponit, sicut, cum aliqua enumeraverit, subito ad superiora, quasi subsequentia narrans, sermo recurrat; saepe etiam ea quae longo distant intervallo, quasi mox sibi succedentia, connectit, ut videatur nullum disiunxisse spatium temporis illa quae non discernit ullum intervallum sermonis.
CAPUT VIII
De ordine expositionis.
Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. in omni narratione littera est, nam ipse voces etiam litterae sunt, sed sensus et sententia non in omni narratione simul inveniuntur. quaedam habet litteram et sensum tantum, [807A] quaedam litteram et sententiam tantum, quaedam omnia haec tria simul continet. omnis autem narratio ad minus duo habere debet. illa narratio litteram et sensum tantum habet, ubi per ipsam prolationem sic aperte aliquid significatur, ut nihil aliud relinquatur subintelligendum. illa vero litteram et sententiam tantum habet, ubi ex sola pronuntiatione nihil concipere potest auditor nisi addatur expositio. illa sensum et sententiam habet, ubi et aperte aliquid significatur, et aliquid aliud subintelligendum relinquitur quod expositione aperitur.
CAPUT IX
De littera.
[807B] Littera aliquando perfecta est, quando ad significandum id quod dicitur nihil praeter ea quae posita sunt vel addere vel minuere oportet, ut, omnis sapientia a Domino Deo est; aliquando imminuta, quando subaudiendum aliquid relinquitur, ut, senior electae dominae; aliquando superflua, quando vel propter inculcationem vel longam interpositionem idem repetitur vel aliud non necessarium adiungitur, ut Paulus in fine Epistulae ad Romanos dicit: Ei autem, et postea multis interpositis infert: Cui est honor et gloria. aliud hic superfluum esse videtur. superfluum dico, id est, non necessarium ad enuntiationem faciendam. aliquando talis est littera, ut, nisi in aliam resolvatur, nihil significare vel incongrua esse videatur, ut est illud: [807C] Dominus in caelo sedes eius, id est, sedes Domini in caelo, et filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, id est, filiorum hominum dentes, et Homo sicut faenum dies eius, id est, dies hominis. nominativus scilicet nominis et genitivus pronominis, pro uno genitivo nominis positi, et multa alia similiter. ad litteram constructio et continuatio pertinet.
CAPUT X
De sensu.
Sensus, alius congruus, alius incongruus. incongruus, alius incredibilis, alius impossibilis, alius absurdus, alius falsus. multa huiusmodi invenis in scripturis, ut illud: Comederunt Iacob. [807D] et illud: Sub quo curvantur hi qui portant orbem. et illud: Elegit suspendium anima mea, et multa alia. sunt loca quaedam in divina scriptura, ubi, licet sit aperta verborum significatio, nullus tamen sensus esse videtur, vel propter inusitatum modum loquendi, sive propter aliquam circumstantiam quae legentis intelligentiam impedit, ut est, verbi gratia, illud quod dicit Isaias: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: 'Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum.' plana sunt et aperta verba. intelligis satis: Apprehendent septem mulieres virum unum. intelligis: Panem nostrum comedemus. intelligis: Vestimentis nostris operiemur. intelligis: Tantummodo invocetur nomen tuum super nos. [808A] intelligis: Aufer opprobrium nostrum.
Sed fortasse quid hoc totum simul significare velit, intelligere non potes. quid dicere voluerit propheta, bonum promiserit an malum minatus fuerit, ignoras. unde evenit ut spiritualiter tantum intelligendum credas quod, qualiter ad litteram dictum sit, non vides. dicis igitur septem mulieres septem esse dona Spiritus Sancti, quae unum virum apprehendent, id est, Christum, in quo omnem plenitudinem gratiae placuit inhabitare, quia ipse solus sine mensura Spiritum accepit, qui solus earum opprobrium aufert, ut inveniant in quo requiescant, nullo alio vivente ut Spiritus Sancti dona poscebant. ecce spiritualiter interpretatus es, et quid sit dicere ad litteram non intelligis. [808B] potuit tamen propheta per haec verba etiam ad litteram aliquid significare. quia enim supra de internecione populi praevaricatoris locutus fuerat, subiungit nunc tantam in eodem populo cladem futuram, et usque adeo virorum genus delendum, ut vix septem mulieres unum virum inveniant, cum modo una unum habere soleat. et cum mulieres nunc a viris rogari soleant, tunc converso more mulieres viros rogabunt. et ne forte unus vir septem mulieres simul ducere formidaret, cum, unde eas pasceret et vestiret, non haberet, dicunt ei: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. non te oportet de nobis esse sollicitum, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicaris vir noster, et sis, ne repudiatae dicamur, [808C] et steriles, et sine semine moriamur, quod eo tempore magnum opprobrium fuit. et hoc est quod dicunt: Aufer opprobrium nostrum. multa huiusmodi invenis in scripturis, et maxime in Veteri Testamento, secundum idioma illius linguae dicta, quae, cum ibi aperta sint, nihil apud nos significare videntur.
CAPUT XI
De sententia.
Sententia divina numquam absurda, numquam falsa esse potest, sed cum in sensu, ut dictum est, multa inveniantur contraria, sententia nullam admittit repugnantiam, semper congrua est, semper vera. aliquando unius enuntiationis una est sententia, aliquando unius enuntiationis plures sunt sententiae, [808D] aliquando plurium enuntiationum una est sententia, aliquando plurium enuntiationum plures sunt sententiae. cum igitur divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis eruuntur verbis, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum diligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. si autem hoc latet, id certe quod circumstantia scripturae non impedit, et cum sana fide concordat. si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere, aliud a regula pietatis errare. si utrumque vitetur, perfectae se habet fructus legentis. si vero utrumque vitari non potest, etsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. [809A] item in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide aliis atque aliis parere sententiis, in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa veritas eam labefactaverit, corruamus, non pro sententia divinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus scripturarum esse quae nostra est, cum potius eam quae scripturarum nostram esse debeamus.
CAPUT XII
De modo legendi.
Modus legendi in dividendo constat. divisio fit et partitione et investigatione. partiendo dividimus quando ea quae confusa sunt distinguimus. [809B] investigando dividimus quando ea quae occulta sunt reseramus.
CAPUT XIII
De meditatione hic esse praetermittendum.
Et iam ea quae ad lectionem pertinent, quanto lucidius et compendiosius potuimus, explicata sunt. de reliqua vero parte doctrinae, id est, meditatione, aliquid in praesenti dicere omitto, quia res tanta speciali tractatu indiget, et dignum magis est omnino silere in huiusmodi quam aliquid imperfecte dicere. res enim valde subtilis est et simul iucunda, quae et incipientes erudit et exercet consummatos, inexperta adhuc stylo, ideoque amplius prosequenda. rogemus igitur nunc Sapientiam, ut radiare dignetur in cordibus nostris et illuminare nobis in semitis suis, [809C] ut introducat nos ad puram et sine animalibus cenam.
CAPUT XIV
Divisio philosophiae continentium.
Tria sunt: sapientia, virtus, necessitas. sapientia est comprehensio rerum prout sunt. virtus est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus. necessitas est sine qua vivere non possumus, sed felicius viveremus. haec tria remedia sunt contra mala tria, quibus subiecta est vita humana: sapientia contra ignorantiam, virtus contra vitium, necessitas contra infirmitatem. propter ista tria mala exstirpanda quaesita sunt ista tria remedia, et propter haec tria remedia invenienda, inventa est omnis ars et omnis disciplina. propter sapientiam inventa est theorica, propter virtutem inventa est practica, [809D] propter necessitatem inventa est mechanica. istae tres usu primae fuerunt, sed postea propter eloquentiam inventa est logica. quae cum sit inventione ultima, prima tamen esse debet in doctrina. quattuor ergo sunt principales scientiae a quibus omnes aliae descendunt: theorica, practica, mechanica, logica.
Theorica dividitur in theologiam, physicam, mathematicam. theologia tractat de invisibilibus substantiis, physica de invisibilibus visibilium causis, mathematica de visibilibus visibilium formis. et haec mathematica dividitur in quattuor scientias. prima est arithmetica, quae tractat de numero, id est, de quantitate discreta per se. secunda est musica, quae tractat de proportione, id est, de quantitate discreta ad aliquid. [810A] tertia est geometria, quae tractat de spatio, id est, de quantitate continua immobili. quarta est astronomia, quae tractat de motu, id est, de quantitate continua mobili. elementum arithmeticae est unitas. elementum musicae est unisonum. elementum geometriae est punctum. elementum asronomiae est instans. practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. solitaria docet quomodo unusquisque propriam vitam moribus instituat et virtutibus exornet. privata docet quomodi regendi sint familiares, et qui per carnis affectum sunt affines. publica docet qualiter populus totus et gens a suis rectoribus gubernari debeat. solitaria pertinet ad singulos, privata ad patres familias, publica ad rectores civitatum. [810B] mechanica tractat de operibus humanis, et haec dividitur in septem. prima est lanificium, secunda armatura, tertia navigatio, quarta agricultura, quinta venatio, sexta medicina, septima theatrica. logica dividitur in grammaticam et in rationem disserendi. ratio disserendi dividitur in probabilem, et necessariam, et sophisticam. probabilis dividitur in dialecticam et rhetoricam. necessaria pertinet ad philosophos, sophistica ad sophistas. in his quattuor partibus philosophiae talis ordo in doctrina servari debet, ut prima ponatur logica, secunda ethica, tertia theorica, quarta mechanica. primum enim comparanda est eloquentia; deinde, ut ait Socrates in Ethica, per studium virtutis oculus cordis mundandus est, ut deinde in theorica ad investigationem [810C] veritatis perspicax esse possit. novissime mechanica sequitur, quae per se omni modo inefficax est, nisi ratione praecedentium fulciatur.
CAPUT XV
De magica et partibus eius.
Magicae repertor primus creditur Zoroastres, rex Bactrianorum, quem nonnulli asserunt ipsum esse Cham, filium Noe, sed nomine mutato. hunc postea Ninus, rex Assyriorum, bello victum interfecit, eiusque codices artibus maleficiorum plenos igne cremari fecit. scribit autem Aristoteles de hoc ipso, quod usque ad xxii centum milia versuum eius de arte magica ab ipso dictatos, libri eiusdem usque ad posteritatis memoriam traduxerunt. hanc artem postea [810D] Democritus ampliavit tempore quo Hippocrates in arte medicinae insignis habebatur. magica in philosophiam non recipitur, sed est extrinsecus falsa professione, omnis iniquitatis et malitiae magistra, de vero mentiens, et veraciter laedens animos, seducit a religione divina, culturam daemonum suadet, morum corruptionem ingerit, et ad omne scelus ac nefas mentes sequacium impellit. haec generaliter accepta quinque complectitur genera maleficiorum: manticen, quod sonat divinatio, et mathematicam vanam, sortilegia, maleficia, praestigia. mantice autem quinque continet species sub se, primam, necromantiam, quod interpretatur divinatio in mortuis, necros enim Graece, mortuus Latine, unde necromantia, divinatio, quae fit per sacrificium sanguinis humani, quem daemones sitiunt, et in eo delectantur effuso. [811A] secunda est geomantia, id est, divinatio in terra. tertia est hydromantia, id est, divinatio in aqua. quarta est aerimantia, id est, divinatio in aere. quinta est divinatio in igne, quae dicitur pyromantia. Varro enim quattuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, ignem, aerem. prima ergo, id est, necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem.
Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam, in augurium, et in horoscopicam. aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est, horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis, vel aruspices quasi aras inspicientes, qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. [811B] augurium vel auspicium aliquando ad oculum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium, quia in motu et volatu avium attenditur; aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus avium, quia aure percipitur. horoscopica, quae etiam constellatio dicitur, est quando in stellis fata hominum quaeruntur, [812A] sicut genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in evangelio legimus. sortilegi sunt qui sortibus divinationes quaerunt. malefici sunt qui per incantationes daemonicas, sive ligaturas, vel alia quaecumque exsecrabilia remediorum genera, cooperatione daemonum atque instinctu nefanda perficiunt. praestigia sunt, quando, per phantasticas illusiones circa rerum immutationem, sensibus humanis arte daemonia illuditur.
Sunt ergo omnes simul undecim: sub mantice, quinque, id est, necromantia, geomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia; sub mathematica, tres, id est, aruspicina, auspicium, horoscopica; postea tres aliae, id est, sortilegium, maleficium, praestigium. [812B] praestigia Mercurius dicitur primus invenisse. auguria Phryges invenerunt. aruspicinam Tages primus Etruscis tradidit. hydromantia primum a Persis venit.
APPENDIX De tribus rerum subsistentiis.
Tribus modis res subsistere habent: in actu, in intellectu, in mente divina; hoc est in ratione divina, in ratione hominis, in seipsis. in seipsis sine subsistentia transeunt, in intellectu hominis subsistunt quidem, sed tamen immutabiles non sunt, in mente divina sine omni mutabilitate subsistunt. item quod est in actu imago est eius quod est in mente hominis, et quod est in mente hominis imago est eius quod est in mente divina. ad mentem divinam facta est creatura rationalis. ad creaturam rationalem facta est creatura visibilis. ideo omnis motus et conversio creaturae rationalis esse debet ad mentem divinam. sicut omnis motus et conversio creaturae visibilis est ad rationalem creaturam, sicut homo, cum quid mente conceperit, ut aliis etiam patere possit quod sibi soli notum est, foris exemplum eius depingit. postea etiam ad maiorem evidentiam, quomodo id quod ad exemplum propositum est cum ratione eius concordet, verbis exponit. ita, Deus volens ostendere invisibilem sapientiam suam, exemplum eius in mente creaturae rationalis depinxit, ac deinde corpoream creaturam faciens foris illi quid intus haberet ostendit. rationalis ergo creatura ad similitudinem divinae rationis, nullo mediante, primo loco facta est, creatura vero corporea, mediante rationali creatura, facta est ad similitudinem divinae rationis. hinc est quod de angelis sub appellatione lucis in Genesi dicitur: Dixit
Deus: Fiat lux. Et facta est lux. de ceteris vero operibus Dei dicitur: Dixit Deus: Fiat. Et factum est ita. et deinde adiungitur: Et fecit Deus, quia angelica natura primum in ratione divina fuit per dispositionem, postea in se ipsa per creationem subsistere coepit. aliae autem creaturae primum in ratione Dei fuerunt, postea in cognitione angelorum factae sunt, postremo in seipsis subsistere coeperunt. quod enim dictum est, Dixit Deus: Fiat, hoc ad mentem divinam pertinet; factum est ita, ad intellectum angelorum; Et fecit Deus, ad actum rerum.