Lectissimo Fratrum Pari, Joanni Philippo Laurentio et Friderico Theodoro Withofiis, Filiis carissimis S.
[recensere]Centies & saepius, ne de ceteris quibusdam Amicis loquar, a me postulastis, ut poematum meorum qualiumque, a vobis certe, quia parentis esse constabat, in pretio habitorum, si non omnium sive diversis locis ac temporibus iam sparsim editorum, sive praecipue etiam in manuscriptis adhuc latentium, certe partis alicuius eorum colligendae, & in publicam lucem quasi manipulatim protrahendae curam susciperem. Hic toties iteratae postulationi ne morem gererem, quem mihi honesta & pulchra suadenti gerere nunquam von destitistis, nescio qua negligentia, nimia fortassis, nec ab omnibus, quaecunque etiam temporum nostrorum & hominum ratio fit, probanda, quove taedio moras mihi semper injectas fuisse senserim. Istud tamen affirmare posse videor, aliis me semper, iisque diversi saepe generis meditationibus, quarum jucunditate & usu plerumque detinebar & etiamnum detineor, ita intentum fuisse, ut eiusmodi occupationibus animum adiicere non libuerit. Accedit, quod a vobismet potuis ipsis non infelicis, per summi Numinis gratiam, ingenii partus nunc proferri, ac simull tam in hoc, quam alio vobis electo placitoque studiorum genere iam prolatos fuisse impense gaudeam.
Sed nuperis his canicularibus diebus videte quis impetus repente me corripuerit. Divis serenissimi Principis Borussiae Manibus, volente amplissimo Ordine nostro, non minus ligata quam soluta oratione parentaveram. Huic qualicunque summae venerationis ac pietatis erga tantum tamque eximium seculi nostri Decorem monumento eum in sine votum pro sincera, stabili ac salutari pace exulceratissimis his temporibus obtinenda ad Horatianae chelyos tenorem conceptum adjecissem, subito ad plura aeque necessaria et non admodum dissimilia pari scribendi genere, singulisque Venusinae citharae metris fere semel tantum adhibitis, ut variationi simul & brevitari oblectamentum inesset, facienda hoc novo me calore accensum esse deprehendi. Ea intra aliquot hebdomadum spatium canicularibus his diebus nuper concepta vobis, Filii carissimi, offerenda duxi; ut ita, qualia solatia tam tristi, in quod incidimus, tempore quaeri debeant, quibusve meditationibus animus adversus omnigenos tam timidorum quam malevolorum rumores, utramque nobis aurem quotidie verberantes, erigendus obfirmandusque sit, vobis liquido, mihique ipsi deinceps constaret. In hac vero sola parte Papinium potius Statium, dum in prima ad Stellam epistola Carminum quorundam suorum editionem incredibili celeritate factam excusat, quam Horatiani praecepti nonum in annum quaelibet premenda esse jubentis ostentatricem regulam sequi nunc voluimus. Valete. Duisburg ad Rhenum, die XV. Augusti, Anno MDCCLVIII.