Jump to content

Differentiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Differentiae
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 83

IsiHis.Differ 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

ISIDORUS LECTORI SALUTEM.

1 Plerique veterum sermonum differentias distinguere studuerunt, subtilius inter verba et verba aliquid indagantes. Poetae autem gentiles [Al. Gentilium] necessitate metrica confuderunt sermonum proprietates [Al. proprietatem]. Sicque ex his consuetudo obtinuit pleraque ab auctoribus [Al. auctoritatibus] indifferenter accipi, quae quidem quamvis similia videantur, quadam tamen propria inter se origine distinguuntur. De his apud Latinos Cato primus scripsit, ad cujus exemplum, ipse paucissimas partim edidi, partim ex auctorum libris deprompsi, tibique, lector, pro delectatione [legentium] subnotavi.

LIBER PRIMUS. DE DIFFERENTIIS VERBORUM. 2 De littera A.

1. Inter Aptum et utile. Aptum ad tempus, utile ad perpetuum.

2. Inter Amicum et socium. Amicus constat affectu, socius re, quia consortio constat.

3. Inter Arrogantem et abrogantem. Arrogans superbus, abrogans humilis. Arrogans assumit sibi fiduciam, abrogans demit, id est, negans.

4. Inter Avarum et cupidum. Avarus est qui suo [ Al. sua] non utitur, cupidus qui aliena desiderat.

5. Inter Amorem et cupidinem. Aliud est, inquit Cato, Philippe, amor longe, aliudque cupido. Accessit illico alter ubi alter recessit: alter bonus, alter malus. Alii verius amorem et bonum dixerunt et malum, cupidinem semper malum. Amoris [ Al., Jam horum] quadripartita differentia est. Est enim justus amor; pius, crudelis, obscenus. Justus amor est uxorum, pius filiorum, crudelis contra naturam, ut Pasiphae, obscenus meretricum.

6. Inter Auspicia et auguria. Auspicia sunt quae inchoantur et ultro veniunt, auguria quae consuluntur et consequuntur.

7. Inter Argumentum et argumentationem. Argumentum est quod in principio libri breviter causam pandit, argumentatio est quae in disputatione fidem assertionibus [ Al., assertionemque] facit. 3

8. Inter Artem et artificium. Ars est natura liberalis, artificium vero gestum manibus [ Al., gestu et manib.] constat.

9. Inter Absconditum et absconsum. Absconsum est cujuslibet arte celatum, absconditum vero naturaliter abditum. Conditum est enim, non consum. Inde et consuere dicitur, quando rupta [ Al., erupta] atque aperta quaeque texuntur [ Al., trahuntur]. Porro occultum [ Al., occultatum] ab occulendo, id est, claudendo, dictum. Arcanum vero ab arca vel ab arcendo, eo quod ab eo omnes arceantur, id est, prohibeantur. Inde et arces dicuntur, a quibus arceantur hostes. Inde et arca, eo quod arceat furem. Inde et arcus, eo quod arceat adversarium.

10. Inter Ante et antea. Ante locum significat et personam, antea tantum tempus. 11. Inter accubuit et recubuit, haec differentia est: accubuit in triclinio conviva, recubuit in cubiculo dominus, decubuit languidus. Accubare enim est corpore toto, accumbere cubito.

12. Inter abscedit et discedit. Abscedit quod a parte quolibet se subtrahit, quod vero a medio dividitur, discedit.

13. Inter Adulterium et fornicationem. Quod adulterium est alienam uxorem appetere, fornicatio vero non est adulteratio matrimonii foederis, sed cum aliis solutis moechari.

14. Inter Altum et excelsum, sublime et arduum. Altum ex superiori parte et inferiori est, excelsum ex superiori tantum; sublime excelsum est cum aliqua dignitate; arduum, excelsum est 4 cum aliqua difficultate. Item altus puteus, murus excelsus. Summa videbis in excelso, ima in alto.

15. Inter Adnisum, innixum, subnixum et obnixum. Adnisum, conantem [ Al., conari] ad aliquid, innixum innitentem in aliquid [ Al., inniti ad], ut si quis baculo innitatur, aut columnae. Subnixum vero instructum aliquo consilio, aut suffultum ex omni parte, obnixum autem obstinatum, vel perseverantem [ Al., perseverans].

16. Inter Alloqui, obloqui, eloqui. Alloqui hortantis et jubentis, obloqui obtrectantis, eloqui oratoris.

17. Inter Amare et Diligere putat differre Cicero, saepiusque sic utitur, ut distinguat, atque amare ponat pro ardenter amare, at diligere pro levius amare, sicut in epistolis ad Brutum: Vale, inquit, et nos ama; vel, si id majus [Al., minus] est, dilige [Al., diliges ]. Et rursus: Sic igitur facies; me aut amabis, aut quo contentus sum, diliges. Item ad Dolabellam: Quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Alii dixerunt amare nobis naturaliter insitum, diligere vero electione.

18. Inter Abjicere et projicere distat. Quod enim in despectione est, et neglectum, abjicitur, quod vero foris est penitus a salute, et a beatitudine alienum, hoc projicitur. Projicere autem dictum, quasi porro abjicere.

19. Inter Arguere et coarguere. Coarguere est coercere et compescere, arguere modo accusare, modo aliquid ostendere, et 5 patefacere est. Virgilius (Aeneid. IV): Degeneres animos timor arguit. Unde et argumenta dicuntur quae causam ostendunt.

20. Inter Adlidere et elidere. Adliditur quis proxime, eliditur longe.

21. Inter Aspicere et respicere, etc. Aspicimus ante nos, respicimus retro; suspicimus sursum, despicimus deorsum, inspicimus introrsum, prospicimus [ Al., perspicimus] longe, conspicimus circumquaque. Item aspicimus praesentia, respicimus praeterita, prospicimus futura. Qui autem in dexteram laevamque se convertit, haec aspectat, non aspicit. Notandum sane, quod si et despiciens dixerimus, nonnunquam diligenter inquirere significamus. Item circuminspicere [ F., circumspicere], quae nec cernere possis [ Al., quaerit cernere]. Nam circuminspicere [ F., circumspicere] est quaerere.

22. Inter Attendere et intendere. Attendere aspicere est, intendere vero criminari, aut ad caedem, aut ad injuriam. Perraro [ Al., pro raro] tamen in bono est.

23. Inter Audire et exaudire: quod tam boni quam mali audiuntur, exaudiuntur tantum boni.

24. Inter Adolescere et inolescere. Adolescere augmenti est, inolescere consuescere.

25. Inter Annuntiatur, nuntiatur [Al., enuntiatur], et denuntiatur [Al., denuntiatur et renuntiatur]. Annuntiatur de futuro, nuntiatur [ Al., enuntiatur] de longinquo; denuntiatur de [ Al., in] praesenti, renuntiatur de excusando et repudiando. 6

26. Inter Advocatur, invocatur et evocatur. Advocatur daturus patrocinium, invocatur praestiturus auxilium, evocatur praebiturus [ Al., praestiturus] obsequium.

27. Inter Abducitur, perducitur et deducitur. Abducitur quis ad rem inhonestam, perducitur ad studia [ Al., studium] deducitur ad honorem.

28. Inter Adficimur et afficimur. Adficimur [ Al., afficimur] honore, afficimur [ Al., Adficimur] injuria.

29. Inter Adversum te et adversus te. Adversum te adversarius, adversus te imitator.

30. Inter Alterum et alium. Alter de duobus dicitur, alius de multis. Alter enim sine uno esse non potest.

31. Inter Apparet et paret [Al., adparet et apparet]. Apparet [ Al., adparet] qui videtur, paret [ Al., apparet] qui obsequitur non regulae ratione, sed discernendi intellectus gratia.

32. Inter Aditum et ostium. Aditus quibus admittitur [ Al., admittimur], ostium quo excluditur [ Al., excludimur].

33. Inter Arbitrum et judicem. Arbiter ex voluntate fit, judex ex lege.

34. Inter Advenam et convenam. Advenae de uno loco venientes, convenae de diversis.

35. Inter Album et candidum. Album natura, candidum studio sive cura; Albos ergo capillos, ceram candidam dicimus. Item candidum est quadam nitenti [ Al., ante] luce perfusum, album vero quod aurorae constat esse vicinum. 7

36. Inter Albentem et albescentem. Albentem dicimus eum qui jam albatus [ Al., albus], albescentem eum qui incipit.

37. Inter Animum et animam hoc interest, quod animus consilii est, anima vitae. Ista semper eadem est, ille pro affectu mutatur. Item mentem antiqui ab animo separaverunt: mentem, ut sciat, animum vero, ut velit, aut possit discere. Praeterea nonnunquam, et animus pro viribus ponitur.

38. Inter Alvum et ventrem, et uterum. Alvus interius receptaculum cibi est, quo sordes defluunt, ut Sallustius, Simulans sibi alvum purgari. Venter est aspectus ipsius partis extrinsecus, ut Juvenalis: Montani quoque venter adest. Uterus autem proprie praegnantis est. Sed et hoc a poetis metri necessitate variatur.

39. Inter Arma et tela. Arma sunt quibus defendimur [ Al., defendimus], tela quae mittimus [ Al., emittimus]. Item arma belli sunt, armamenta navium.

40. Inter Alluvium et colluvium. Alluvium consumptio est riparum ex aquis, colluvium autem congregatio sordium, quae fit a fluxione multa.

41. Inter Aquatum et aquosum. Aquatam potionem recte dicimus, aquosum locum qui ex se aquam fundit. Ita et meracam potionem, merosum autem vinum appellamus. 8

42. Inter Apricum et opacum. Apricum contrarium est opaco, quasi apertum coelo, vel soli sine [ Al., in] horrore frigoris. Et est apricum, quasi [ Al., quia] sine flatu et frigore. Hinc et Africam dici quidam existimant, quasi Apricam. At contra opacum condensum est, et umbrosum, sicut et amoenum. Amoena autem dicta eo quod amentur. 43. Inter Acerbum et acervum. Acervus per duas vv scribitur, et significat molem. Acerbus per b scriptus significat immaturum.

44. Inter Arbos et arbor. Arbor interdum et sine fructu, arbos vero nonnisi fructifera. Similiter silva et nemus. Silva interdum est fructuosa, nemus vero arbores umbrosae et infructuosae intelliguntur.

45. Inter Acerbum et immaturum. Acerbum est longe a maturitate positum, immaturum vero proximum maturitati. 46. Inter Avenam et habenam. Avena per v litteram herba est. Habena per d litteram lorum est. Habenas autem ab habendo dictas putant, quod his equos habemus, hoc est tenemus, unde et equi habiles dicti.

47. Inter Avem et volucrem. Aves dicimus quae per aera levibus [ Al., levius] volitant pinnis [ Al., pennis], volucres autem non solum aves vocamus, sed quadrupedes nimia pernicitate currentes, sed tamen cum adjectione, ut puta volucrem equum, volucrem tigridem. Ut est illud Pacuvii: Volucri currit axe quadriga. Nam [ Al., sed] et sagittae volucres dicuntur, quod his pinnae [ Al., pennae] conglutinantur. Nam sine adjectione tantum alitem sonat. 9

48. Inter Anguem, serpentem et draconem. In mari angues, in terra serpentes, in templo dracones. Ut Virgilius: Tranquilla per alta angues; et paulo post: Serpens amplexus uterque. Item: Delubra ad summa dracones.

49. Inter Aureum et auratum. Aureum auro factum, auratum ex alia materia factum, et mistum auro operitur.

50. Inter Animalia et animantia. Animalia sunt quae habent animam, animantia tantum ad animos pertinent.

51. Inter Austrum et ostrum. Austrum ventum significat, ostrum vero purpuram. 52. Inter Annuit et abnuit. Annuit consentit, abnuit denegat.

53. Inter Aes et es. Aes metalli materia, es vero verbum est.

54. Inter Animum et animam. Anima sine differentia, animus vero varius est; quod animo sapimus, anima qua vivimus.

55. Inter Ad et at. Ad praepositio est, at vero conjunctio.

56. Inter Adjuro et abjuro. Adjuro rogo, abjuro nego. 57. Inter Apud et penes. Quod apud te tunc dico, cum aliquam partem omnem significo. Nam penes possessionem significat, apud autem quasi corpus et librum, non possessio [ Al., possessionem]. Dicimus autem, apud te habeo argentum meum, non penes te; quae ergo redduntur, apud te habeo; quae possidentur, penes te habeo.

58. Inter Amburere et comburere, et sepelire. Comburere est igni dare, amburere ex utraque adurere; urere est igni adurere penitus, et ad medullam ignem sentire. Sepelire est sepulcro cingere, vel corpus humo tegere et ossa. Inde Virgilius (Aeneid. X): Corpus humo patiare tegi: Aut (Aeneid. IX): Si qua id fortuna vetabit, Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro. 10

59. Inter Audacem et temerarium. Audax non timet, temerarius non aestimat periculum. 60. Inter Ad forum ire et in forum ire. Ad forum significatur aliquis locus in quem imus; in forum, in ipsum forum. 61. Inter Afrum et Africum, et Africanum. Afrum dicimus civem, Africum ventum, Africanum negotiatorem. 62. Inter Agnoscere et cognoscere. Agnoscimus notos, cognoscimus ignotos.

63. Inter Auferre, adimere et eripere. Auferimus rem quam dedimus, adimimus jus, eripimus quod ab aliquo [ Al., alio] rapimus.

64. Inter Agere causam et dicere. Quod agit patronus, dicit reus.

65. Inter Aquam et undam. Unda semper in motu est, aqua vero stativa. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis est; et dictus, quod in venis terrae lateat.

66. Inter Aequora et maria. Aequora, non tantum aquae, sed et campi propter aequalitatem dicti, mare autem tantum congregatio aquarum.

67. Inter aevum et saeculum. Aevum tantum tempus ostendit, saeculum vero perpetuitatem et tempus. Unde et in saecula saeculorum dicimus.

68. Inter Aequum et justum. Justus quippe ex lege est, quasi jus custodiens, aequus autem est qui secundum naturam justus. Etenim justus a jure vivendo, id est, juxta quod jus est faciendo, vocatur.

69. Inter aegrum et aegrotum. Aeger proprie animo moestus, nam corpore aegrotus dicitur. Proinde aeger est, et tristis, 11 et male valens, aegrotus autem, sive aegrotans tantummodo male valens.

70. Inter Aegritudinem et aegrotationem. Sicut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet non sejunctum a dolore. Dolor igitur aegritudo, id est, causa efficiens aegritudinem in animo, tanquam aegrotationem in corpore.

De littera B. 71. Inter Benignitatem et bonitatem. Stoici ita definiunt [ Al., distinguunt]: quod benignitas sit virtus ad benefaciendum exposita, lenis, blanda, dulcis alloquio, ad omnium bonorum familiaritatem invitans, bonitas autem bene quidem facere et praestare quod poscitur parata est; non tamen novit suavis esse consortio, et sua cunctos invitare dulcedine.

72. Inter Beatum et felicem. Beatus sibi tantum est, felix, et aliis [ Al., sequenter et aliis], ut est illud Virgilianum: Sis felix nostrumque leves quaecunque [ Al., quemcunque] laborem. Felix autem dicitur, per quem datur et accipitur felicitas, ut felix tempus, felix locus, felix eventus.

73. Inter Beatus, honestus, fortunatus. Beatus animo, honestus moribus, fortunatus substantia. 74. Inter Bibere et potare. Bibere naturae est, potare luxuriae.

75. Inter Balineum et balneum. In prosa quotidiano sermone balineum, in versu balneum dicimus. 76. Inter Barbam et barbas. Barbam hominum, barbas pecudum vel herbarum dicimus. Barbas et hominum, ut apud Virgilium: Barbas incanaque menta regis Romani. 12

77. Inter Bucinam et bucinum. Bucina est tuba qua signum datur in hostes [ Al., hostem], Bucinus ipse clangor canoris.

78. Inter Bellum et praelium. Bellum indicitur, praelium geritur. In bello enim non statim praelium; in praelio autem statim et bellum. Unde et apud antiquos tuba praelii signum erat, belli buccina. Item bellum totum est, id est, totus conflictus, ut Jugurthinum [ Al., jurgium), civile, Punicum. Pugna unius diei, praelium pars pugnae, licet et pugna duorum sit aliquando, et sine ferro, unde et a pugno dicta est.

79. Inter Balsamum et opobalsamum. Balsamum est arbor ipsa, opobalsamum succus collectus ex arbore. Nam opos dicitur succus. Probatio autem balsami, ut dicit Plinius, haec est: quod si contra solem feratur, et corruptum non sit, manum ferentis exurit.

80. Inter Bassos et bassus. Bassos nomina propria sunt, Bassus [ Al., Balsos] vero appellativa nomina sunt.

81. Inter Barbarismum et soloecismum. Barbarismus fit in una loquela, soloecismus in pluribus.

De littera C.

82. Inter Coelum et aether ita distinguitur. Quod non tantum ille astriferus [ F., astrifer] locus, sed et iste aer coelum vocatur. Aether autem sublimior coeli pars est, in quo sidera constituta sunt. Sane et aether 13 aer ignens est superior, aethra vero lux et splendor est aetheris.

83. Inter Cras et crastinum. Cras ad tempus pertinet, crastinum ad opus ejusdem temporis. 84. Inter castitatem et continentiam hoc interest. Quod castitas est corporis incorruptio, continentia vero post corruptionem sexui renuntiatio. * Primum ex his felicitatis est, non esse quod metuas; secundum virtutis est, prosternere hostem libidinis, a quo toties victus atque dejectus es. Quo primum cedere humilitatis est, secundum patientiae. * Harum prima felicitatis est, non nosse in totum a quo postea liberari optabis; secunda vero virtutis contemnere vitium quod optime noveris. Alii continentiam in conjugiis [ Al., conjugibus] specialibus, castitatem in virginibus intelligunt. Item quidam castitatem accipiunt in mente, virginitatem vero in corpore. Illa est autem vera castitas, quae nec corpore, nec mente polluitur.

85. Inter Clamorem et clangorem. Clamor rationabilium, clangor irrationabilium, ut anserum, vel tubarum.

86. Inter Criminatorem et criminantem hoc interesse auctor Orbilius putat, quod criminator sit qui alteri crimen inferat, et id saepius faciat, criminans autem qui crimen inferat, et cum suspicione quoque id faciat quare quis magis noxius videatur. Ut Afranius: Non sum, inquit, tam criminosa [Al., criminosus], quam tu [Al., quantum], vipera, gannire ad aurem nunquam didici dominicam [Al., domini ].

87. Inter Callidum et versutum. Callidus est in disputando subdolus, versutus autem cujus mens in negotiorum actu ad quamlibet fraudem facile vertitur. Ergo callidum non pro astuto tantum, 14 sed pro astute docto dicimus, versutum autem ab eo quod animum cito vertat. Unde et Plautus: Versutior es quam rota figularis [Al. figulari].

88. Inter Curam et sollicitudinem. Sollicitudo moderata est, atque temperabilis, cura vero sine moderatione est; unde et cura dicta est, eo quod cor urat.

89. Inter Cognitionem et agnitionem quidam sic distinguunt, quod cognitio eorum sit quae ante non scivimus, et ea postea scire permittimur, agnitio vero eorum quae prius scientes, deinceps scire desivimus, eorumque postea recordamur. 90. Inter Commentarium et commentum, et comicum [F., commaticum]. Commentarium liber, commentum, vel commentatum volumen, id est, ex diversis libris comatum, scilicet, ex Veteri et Novo Testamento.

91. Inter Coram et palam. Coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo, palam autem persona caret, quia id ipsum significat quod omnes sciunt. Ergo coram ad personam certam refertur, palam ad omnes. 92. Inter Cavum et cavatum. Cavum naturaliter, cavatum manu. 93. Inter Circiter, circa et circum. Circiter ad numerum referendum est, circa ad locum et tempus, circum vero undique. Ergo dicimus [ Al., dicamus] circumisse nos orbem, non circasse [ Al., circaisse].

94. Inter Circumpedes et antepedes. Circumpedes sunt obsequia servorum, antepedes amicorum. 15

95. Inter Contingit, obtingit, evenit, et accidit. Contingit eventu, obtingit sorte, accidit casu, evenit vel malo, vel bono,

96. Inter Corripere, objurgare, et castigare. Corripimus verberibus, objurgamus verbo, castigamus verbis, caedibus et verberibus.

97. Inter Cupere et ambire. Cupere est terrena lucra, vel quaelibet mundi desideria inaniter quaerere, ambire vero honorum gradus, vel ordines potestatum appetere.

98. Inter Cantare et canere. Cantare tantum vocibus vel clamore insonare est, canere autem interdum modulari, interdum vaticinari est, id est, futura praedicere.

99. Inter Conscribere, exscribere, et reliqua. Placidus: Conscribere, inquit, est multa simul scribere. Exscribere, quod alibi scriptum sit transferre, transcribere, cum jus nostrum in alium transit, Inscribere accusationis est, ascribere assignationis. Describere dictionis [ F. ditionis], vel ordinis.

100. Inter Construere et destruere. Construere est aedificare, destruere vero exterminare.

101. Inter Commodare et accommodare. Commodare est praestare aliquid, accommodare vero aptare.

102. Inter Consuere et suere, vel assuere. Consuere vestium, suere codicum, assuere coriorum. 103. Inter Consequimur et assequimur. Consequimur pedibus, assequimur studio.

104. Inter Consuescimus, assuescimus, insuescimus. Consuescimus 16 bona, insuescimus mala, assuescimus utraque [ Al., utrumque].

105. Inter Capio et capesso. Capio aliquando, capesso frequenter.

106. Inter Cunctos et omnes. Cuncti omnes sunt, si modo juncti sunt, et simul faciunt aliquid. Aliter omnes dicuntur non cuncti.

107. Inter Caeteros et alios. Quod caeteri ex eodem numero sunt, alii ex alio. 108. Inter Curulem et curialem. Curiales officiales publici, curules vero sellae, in quibus magistratus sedentes jura reddunt. 109. Inter Censorem et censualem. Censores enim [ Al., tantum] judices vocantur, censuales vero officiales qui censum provincialem exigunt. Interim [ Al., interdum] et censorium [ Al., censorem] hominem pulchrum dicimus.

110. Inter Cognatum et affinem, et propinquum. Cognatus ejusdem generis, affinis nuptiis veniens, propinquus sanguine vel affinitate conjunctus. 111. Inter Columem et incolumem. Incolumem animo accipimus, columem corpore. Columen autem sanitas, vel sustentaculum est, quod [ Al., quia] a columna est factum, unde et culmen, unde et culmus.

112. Inter Comptum et compositum. Comptum cura, compositum natura. 113. Inter Crassum et grassum. Crassum corporis est pinguedinis [ Al., pinguendo]. Nam grassari animi nimiae crudelitatis.

114. Inter Crassum et obesum. Crassus pinguis est, obesus plus est quam pinguis. 17 115. Inter Caerulum et caeruleum. Caerulus est color, caeruleus qui ex eo colore confectus est natura. Nam caerulum ipsum colorem dicimus.

116. Inter Corpus et carnem. Quod in omni carne corpus est, non in omni corpore caro. Caro enim proprie ossa et sanguis est, quod tamen et corpus est. Corpus autem et lapis, et lignum est, quod tamen caro non est. Dictum autem corpus a corruptione, et caro a carendo, vel a cadendo.

117. Inter Capillos et capillamenta. Capilli capitis sunt, capillamenta summitates arborum. [ Al., arboris].

118. Inter Collum et cervicem. Collum [ Al., Collus] semper cervicem, cervix [ Al. collus] autem dum singulari numero dicitur, significat collum; dum plurali, superbiam, ut Cicero in Verrem (Lib. V): Praetorem tu accusas? Frange cervices.

119. Inter Concidit et concidit. Concidit, correpta media syllaba, significat cecidisse, concidit, producta media, significat separasse.

120. Inter Cassidem et galeam. Cassis de lamina est, galea de corio [ Al., corio fit]. 121. Inter Clypeum et clupeum. Clypeum sentum, clupeum ornamentum [ Al., ornamenta] dicimus. Inter Clypeum et clupeum: Clypeus masculino genere est quem scutum dicimus, clupeum neutro dicitur imago, ab eo quod clueat, id est, dicatur et nominetur, et clara sit. Sic et inclytus praeclarus dicitur. 18

122. Inter Consuetudinem et ritum. Consuetudo est solitae rei usus, ex consensu duorum, plurimorumque factus. Ritus vero ad justitiam pertinet, quasi [ Al., pendet, quia] rectum, ex quo pium, aequum, sanctumque [ Al. s. respicimus].

123. Inter Cognitorem et procuratorem. Cognitor non nisi praesens a praesente praesenti datur, procurator autem et absens constituitur [ Al., quem a. constituit] adversus absentem. Item cognitor adversus eum solummodo lite [ Al., litem] contendit [ Al., defendit] adversus quem ad agendum constitutus est, procurator vero apud omnes. Item cognitor liti tantum dari solet, id est [ Al., item], judicii expediendi gratia, procurator vero et res omnes administrat.

124. Inter Cochlearium et cochleare. Cochlearius qui vendit, cochleare vero species.

125. Inter Coetum et cetum. Coetus multitudo cetum belluam dicimus.

126. Inter Commune et epicaenum. Commune generis [ Al., gentis] est, epicoenum vero animalium.

127. Inter Capillatum et capillosum. Capillatus capillo grandi, capillosus pilosus et hirsutus. 128. Inter Cornua et corna. Cornua animalium, vel antemnarum, corna vero pomorum genus. 129. Inter Coepit et cepit. Cepit de capiendo, coepit de incipiendo.

130. Inter Calvum et calvatum. Calvus est natura, calvatus manu. Inde et decalvatus dicimus valide manu decalvator.

19 131. Inter Circa, circum et circiter. Quod circa est incerti loci de aliqua parte, circum certi undique, circiter numeri pene infiniti.

132. Inter Causam et rationem. Quod causa rem vel rationem antecedit, ratio in ipsa re est. Item causa est, propter quam fit aliquid, ratio per quam fit.

133. Inter Civile et civicum. Civile est quod ad civitatem pertinet, civicum, quod ipsi cives faciunt.

134. Inter Cognoscimus et agnoscimus. Cognoscimus ignoratos mores, agnoscimus quae nobis exciderant. De littera D. 135. Inter Diurna, diutina et diuturna. Diurna a die facta sunt, ut diurna merces, diutina dicta ab eo quod est, quod diu duraverit, diuturna vero a perpetuitate dicta, quasi aeterna.

136. Inter Disertum et discretum [Al., dissertum]. Disertus orator est, discretus est doctus, a discendo dictus.

137. Inter Divitem et locupletem. Dives est pecuniis, locuples [ Al., locis plenus] autem fundis, quasi locorum divitiis plenus.

138. Inter Defensorem et ultorem. Defensor curat, ne fiat injuria, ultor id facit, ne impune sit facta injuria.

139. Inter Deformem et turpem. Deformis ad corpus pertinet. Turpis ad animum. 20 140. Inter Dementem et aelirum. Demens est cujuscunque aetatis amens, et [ F., id est] sine mente, delirus autem per aetatem mente defectus: dictus autem ita, eo quod recto ordine, quasi lira, aberret. Lira enim est arationis genus, cum [ Al., cum qua] agricolae facta [ Al., jacta] semente dirigunt sulcos.

141. Inter Dirum et atrocem. Dirus immisericors, quasi divina ira in id adactus. Atrox, crudelis, hoc est, crudus, neque suavis [ Al., suasibilis].

142. Inter Dolum et dolorem. Dolor est corporis incommoditas, sive molestia. Dolus vero occulta malitia, blandis sermonibus adornata.

143. Inter Dolum, insidias, et fraudes. Dolus animo fit, insidiae loco, sive telo, fraus circa fidem mutuam [ Al., injuria]. 144. Inter Dementiam et amentiam. Dementia temporale vitium est, amentia perpetuum. Dementia autem dicta, quasi diminutio mentis.

145. Inter Distinctionem et subdistinctionem. Distinctio finem sensus facit, subdistinctio suspendit [ Al., mentem susp.].

146. Inter Dimidium et dimidiatum. Dimidium est aequa pars divisa, dimidiatum utique pars, sed [ Al., si] non aequalis.

147. Inter Divertit et divortit. Divortio [ F., divortium] est separatio, cum mulier a viro discedit, divertit vero, qui a via vel ratione deflectit. 21 148. Inter Deluit et diluit: Deluit purgat, diluit temperat. Livius, de morte Mitridatis: Quod cum diluisset.

149. Inter Dilectum et delectum. Dilectum a diligendo, delectum ab deligendo [ Al., eligendo].

150. Inter Directum et derectum. Derectum per latum est, directum per longum.

151. Inter Discernere et secernere. Discernit qui in duas partes dividit, secernit, qui ex multis seorsum multa eligit. 152. Inter Dicere et memorare. Dicit enim, qui semel idem pronuntiat, memorat, non qui semel dicit, sed qui saepius idem, memoriae conservandae causa, facit.

153. Inter Derigere et dirigere. Derigimus quae curva sunt, dirigimus, cum aliquo tendimus.

154. Inter Deportare, comportare et exportare. Deportare est aliquid afferre, comportare in unum locum conferre, exportare tollere.

155. Inter Discedere et abscedere, et caetera. Discedere per divortium dicimus, abscedere per absentiam, secedere per singularitatem, decedere per mortem. 156. Inter Deauco et diduco. Deduco de amico producendo [ Al., perducendo]. Diduco autem distraho, vel divido. Item quantum ad equos triumphales 22 refertur, si equi, duxere triumphos; si boves, deduxere [ Al., duxere]. Item quantum ad naves, subducere in terram dicimus, deducere [ Al., diducere] autem in mare, ut: Deducunt socii naves.

157. Inter Duo et ambo [Al., duos ambos], Utique qui dicit duo [ Al., duos ambos], numerat; qui ambo, jungit. 158. Inter Disparem et imparem. Dispar est inaequalis, vel dissimilis, impar vero, sine pari.

159. Inter Duo et bina. Cicero, in epistolis ad filium, duas epistolas, non binas; binas litteras, non duas. Quia numeri tantum pluralis est nomen litterae quae epistolam significant. Nam non dicimus bina, nisi ea quae singularem numerum non admittunt, ut bina castra, bina arma. Ea autem dicimus duo quae singularem numerum admittunt.

160. Inter Domum et hospitium. Domus ad proprios habitatores pertinet. Nam hospitium tunc vocatur, cum aut aliquem recipimus, aut cum ab aliquo ipsi recipimur; unde et qui venit, et ad quem venitur, hospes dicitur. Sic Plautus: Hospes necavit hospitem captum manu.

161. Inter Decentem et speciosum et formosum. Decens motu corporis probatur, speciosus specie, formosus, natura, sive forma.

162. Inter Deformem et informem. Deformis est cui deest forma, [ Al., faeda form.] informis ultra formam.

163. Inter Decus et decorem. Decus ad animum refertur, decor ad corporis speciem. 164. Inter Delatorem et dilatorem. Delator, qui defert ad accusandum [ Al., causandum]; 23 dilator, qui differt ad proferendum.

165. Inter Draconem et traconem [Al., truaconem ]. Draco est immanis bellua, tracones [ Al., truacones] vero sunt hiatus terrae.

166. Inter Divitem, potentem, fortunatum, locupletem et honestum. Dives est potentia et virtute, potens, quasi Deo proximus, locuples fundis, quasi locis plenus, fortunatus, subito [ F., substantia] factus beatus, honestus moribus et honore usus.

167. Inter Do et cedo. Qui dicit do significat quibus detur; qui dicit cedo, de se tantum dicit.

168. Inter Deum et divum. Quod Deus semper est, divus fit.

169. Inter Damnum et jacturam, et detrimentum. Jacturam scientes [ Al., scienter] et ultro patimur, damnum subito, et non credentibus nobis, fit; detrimentum, leve damnum fit in parte.

170. Inter Donum et munus. Donum Deo offertur, munus hominibus.

171. Inter Delicta et delecta. Delicta peccata, delecta electa. 172. Inter Delictum et injustitiam. Delictum quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentis [ F., negligentia] derelictum, injustitiam vero immane aliquod saevumque commissum. 173. Inter Dolum et dolorem. Dolus tergiversatio, dolor vero corporis inquietudo. 174. Inter Dolosum et inimicum. Dolosus est qui occulta machinatione grassatur, inimicus vero qui mala facit apertius. 175. Inter Deduco et diduco. Deduco, amicum, diduco, distraho. 24

176. Inter Directum et derectum. Directum [ Al., derectum] in rectum vadens; derectum [ Al., directum] in latere rectum. 177. Inter Disco et doceo. Discit qui non novit, docet vero qui novit. De littera E. 178. Inter Externum et hesternum. Hesternum dicimus pridianum, externum autem extraneum, hoc est, alienum.

179. Inter Eloquentem et loquacem. Sinceritas facundiae eloquentum est, effusa et incondita temeritas, loquacium. Unde est Sallustius: Loquax magis quam facundus. Et Cicero: Hunc loquacem esse habitum, nunquam dissertum.

180. Inter Expertem et expertum. Si enim expertum rerum dixerimus, significamus peritum, si expertem, ignarum.

181. Inter Exercitatum et exercitum. Exercitus, laboribus fatigatus, exercitatus, vel arte, vel studio peritus.

182. Inter Exosum et odiosum. Exosus dicitur qui aliquem odit, odiosus, qui oditur. 183. Inter Ebrietatem et ebriositatem. Quod ebrietas aliquando est, ebriositas frequens temulentia vini est. De qua Apostolus ait (I Cor. VI): Neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Pulchre autem quidam non ignobilis orator, cum ebrium e [ Al., a] somno describeret excitatum, ait: Neque dormire excitatus, nec vigilare ebrius poterat. Qua sententia 25 expressit quodammodo nec mortuum eum fuisse, nec vivum.

184. Inter Eventum et eventa. Eventus ipsa res est, Eventa autem dicuntur quae ab eventu veniunt.

185. Inter Egestatem et paupertatem. Quod egestas pejor est quam paupertas, paupertas enim potest esse honesta, nam egestas semper turpis est.

186. Inter Experientiam et scientiam. Experientia in malo dici potest, ut poenas expertus, scientia autem in bono tantum. 187. Inter Emittit et admittit. Emittimus alios a nobis, admittimus alios ad nos. Sic quidam virgini cuidam ait: Murum sexui tuo exstrue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos.

188. Inter Existimare et arbitrari. Existimare apud animum nostrum est, arbitrari judicium animi [ Al., animi nostri est] proferre.

189. Inter Emere et redimere. Id differt quia qui emit alienum emit, qui autem redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desiit.

190. Inter Exspectare et spectare. Exspectatur venturus, spectatur qui videtur, vel approbatur.

191. Inter Efferunt et eferunt. Efferunt qui exportant [ Al., asportant], per duo ff. Eferunt autem, qui laudandum [ F., laudando] extollunt, per unum f. Cicero: Nimium fortasse haec illi eferunt.

192. Inter Exsequimur, persequimur et prosequimur. Exsequimur mortem, in qua vindicta est, persequimur fugientem, prosequimur, cum fungimur officio. 193. Inter Extemplo et illico. Extemplo, repente, vel statim, vel subito, illico, mox vel continuo. 26

194. Inter Exstinctum et restinctum. Exstinctum dicimus lumen, ut Cicero: Lumina civitatis exstincta sunt, restinctum vero incendium, ut idem Cicero: Subjectos prope jam ignes, circumdatosque restinximus. 195. Inter Equitem [Al. equum], equestrem et sequestrem. Sequestris dicitur, qui certantibus medius intervenit, per quem utraque pars aequam fidem sequatur [ Al., aequa fide aequatur]. Eques autem est qui equo sedet in armis. Equestris vero locus, vel ordo, ut si dicas: Ille homo equestris est. Item: Militat [Al., miles] ille in equestri ordine.

196. Inter Exanimem et exanimatum. Exanimis est mortuus, exanimatus vero timens. Ut est illud: Exanimata sequens impingeret agmina muris.

197. Inter Eu et heus. Eu interjectio dolentis est, heus adverbium vocantis.

198. Inter Ensem et gladium, Ensis est ferrum tantum, gladius vero totus. Mucro autem non tantum gladii, sed et cujuscunque teli acumen est. Item gladium generaliter dicimus, ensem in praelio, mucronem in opere.

199. Inter Exuvias et spolia. Exuviae ducum sunt, spolia privatorum.

200. Inter eum qui in insulam relegatur, et eum qui deportatur, magna differentia est: primo, quod relegatum [ Al., qui relegatum] bona sequuntur, nisi fuerint sententia adempta, deportatum non sequuntur, nisi palam ei fuerint concessa. Ita fit, ut relegato, mentionem bonorum in sententia haberi, non prosit, deportato noceat. Item distant 27 et in loci qualitate. Quod cum relegato quidem humanius transigitur, deportatis vero solent insulae assignari quae sunt asperrimae, quaeque sunt paulo minus summo supplicio comparandae.

201. Inter Eremum et desertum. Eremus est in via solitudo, ubi nunquam habitatum est, desertum ubi aliquando habitatum et derelictum est. 202. Inter Exsecrationem et jurationem. Exsecratio, ut puta: Si malum non patior [F., ut malum non patiar ]; Juratio: Si bonum mihi evenit.

203. Inter Expertum, et experrectum. Expertum, aliquid agnitum, experrectum a somno.

204. Inter En et em. En, cum ostendis, em, cum increpas. 205. Inter Ebrium et ebriosum. Ebrius ad tempus multum bibit, ebriosus semper multum bibit. 206. Inter Aequum et equum. Equus, quod est animal, per e et u. sola scribendum. Quod vero pro justo scribitur [ F., accipitur] per ae diphthongon geminata u u est scribendum.

De littera F. 207. Inter Fidelem et fidum. Fidus amicus dicitur, fidelis famulus. Item infidelis est qui caret firmitate, infidus, qui fide.

208. Inter Famosum et infamem. Famosus est, de quo fama loquitur seu bene seu male, infamis vero tantum malae famae est.

209. Inter Ferocem et ferum. Ferox dicitur animus, ferus leo.

210. Inter Fallacem et mendacem. Omnis homo fallax id agit, 28 unde quisque fallatur; non autem omnis vult fallere qui mentitur. Sicut mimi et comoediae, et multa poemata, ubi mendacium delectandi potius studio quam fallendi voluntate scribitur. Nam et omnes fere qui jocantur [ Al., pene qui loquuntur], mentiuntur.

211. Inter Furiatum et furiosum. Furiosus est qui ferarum ritu fertur, et ab eo furor nunquam recedit, furiatus qui furit ex causa.

212. Inter Furiosum, furentem [Al., furientem ] et iratum. Furiosus est corde, furens [ Al., furiens] causa, iratus merito.

213. Inter Ferocitatem et feritatem. Ferocitas saepe laudi habetur. Est enim ferocitas militum, et ferox juventus dicitur. Feritas autem dirus animi habitus. 214. Inter Formidinem, pavorem. et metum, sive timorem. Formido objicitur, vel oculis, vel animo, sine adhibita ratione, et maxime parvulis, pavor autem cum timiditate animi subita est conturbans occasio, quae tamen solvitur ratione, vel tempore, nec stat, item metus est motus interior animi subitus, sive cordis, factus ex aliqua tristi recordatione. Timor vero est accedens dolor mentis extrinsecus, ex aliqua accidenti occasione. Porro timiditas animi vitium sempiternum est. Nam timor, pro tempore est. Itaque in viro forti est aliquando timor, timiditas nunquam. Est autem et bonus timor et malus. Malus est, cum temporalia bona quisque sibi subtrahi perhorrescit [ Al., abstrahi pertimescit]; bonus, cum quanto quis Deum ardentius diligit, tanto eum diligentius offendere pertimescit. Nam timere interdum prodest, et decet, pro qualitate temporum atque causarum. 215. Inter Facinus et flagitium ita videtur distinguere Augustinus. Quidquid enim, inquit, agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur, quidquid vero agit ut alteri noceat, dicitur facinus. Et haec duo genera sunt omnium [Al., hominum] peccatorum. Sed flagitia priora sunt, quae cum corruperint animum in facinora prosiliunt. 29 216. Inter Phantasiam et phantasma. Phantasia est imago alicujus corporis visa, et cogitando postea in animo figurata, ut puta, avi vel patris species, quem aliquando vidimus, ac dum cogitando memoramus, phantasiam dicimus. Phantasma vero est ex imagine cognita, aliqua, quam vidimus, imago formata, ut puta, species avi quem nunquam vidisse meminimus; sed tamen ejus species non memoria, sed motu animi figuratur. De cognitis ergo speciebus memoria collecta, phantasia est; de incognitis species animo figurata, phantasma. Nam figurata phantasmata nihil aliud sunt quam de specie corporis, corporeo sensu abstracta; figmentoque memoriae, ut accepta sunt, vel partiri, vel multiplicare, vel contrahere, vel distendere, vel ordinare, vel turbare, vel quidlibet figurare cogitando facillimum est, sed, cum verum quaeritur, cavere et vitare difficile. Item phantasia est incognitarum rerum ex cognitis conjectura, phantasma vero rerum incognitio cognitarum. 217. Inter Fiduciam et confidentiam. Fiducia in bonis rebus, confidentia in malis est.

218. Inter Famam et gloriam. Gloria quippe virtutum est, fama vero vitiorum. Ennius in Achille: Summam tu tibi pro mala vita famam extolles, et pro bona paratam gloriam. [Al., parata gloria ] . . . ; malevolentes [ Fort., male viventes] enim famam tollunt, benevolentes [ Fort., bene viventes] gloriam.

219. Inter Fatum et fortunam pagani ita separabant: quod enim fortuitu venit, nulla palam causa, fortunam vocabant, fatum vero quidquid appositum singulis, et statutum erat, ut puta, fati esse dicebant quod nascimur, quod occidimus; fortunae quidquid in vita varietatis accidit [ Al., occiderit].

220. Inter Falsitatem et mendacium. Negare quod verum [ Al., vere] est, falsitas est, fingere quod verum [ Al., vere] non est, mendacium est. Unde 30 et Cato: Tu, inquam, si verum supprimis [Al., vera nobis supprimis], falsarius agnosceris; si falsa confingis, mendax esse videris [Al., judicaberis ]. 221. Inter Falsum et fictum. Falsum ad oratores pertinet, ubi veritas saepe ita luditur, ut quae facta sunt negentur; fictum vero ad poetas, ubi quae facta non sunt facta dicuntur. Falsum est ergo quod verum non est; fictum quod tantum verisimile est.

222. Inter Fertilem et fructuosum. Fertilis, est ager; fructuosum, quod cuique compendium est. 223. Inter Frondeum et frondosum. Frondeum est totum factum de frondibus, ut torus, frondosus vero est locus [ Al., lucus]. Licet enim abundet frondibus, non tamen est de frondibus totus. Sic et gramineum, et graminosum [ Al., germinem et germinosum].

224. Inter Flecti et deflecti. Flecti est retro [ Al., a recto] et in proximum; deflecti vero longius et in devium. 225. Inter Frui et uti haec distinctio est. Quod fruimur quo nequaquam carere possumus; utimur quae aliquando nec semper habemus. Ac per hoc uti temporale est, frui vero aeternum. 226. Inter Fremere et frendere. Fremere est furorem mentis, usque ad vocis tumultum excitare, frendere vero proprie, dentes comprimere et concutere. Unde frena dicta, quod haec equi frendant, id est, premant [ Al., imprimant] dentibus, et mordeant. Hinc et frenetici dicti, eo quod dentes concutiant.

227. Inter Flere et plorare. Flere est ubertim lacrymas fundere, quasi fluere, plorare est quasi cum voce flere, plangere, cum lacrymis pectus aut faciem tundere. Lamentari, est cum aliquibus dictis miserabilibus flere. Moerere, cum silentio dolere. Lugere est cum habitus mutatione. Lacrymas autem a laceratione mentis dictas. Lugentes vero dicti, quasi luce egentes, unde et luctus [ F., lucus] dicitur. 31

228. Inter Fodere et effodere. Fodere est tantum sollicitare terram, effodere, hoc ipsum faciendo eruere aliquid, vel invenire, cui contrarium est infodere. 229. Inter Famulari et obsequi. Famulari est debiti; obsequi, voluntatis proprie. 230. Inter Flagitare et flagitiare. Quod flagitare idem est quod acriter interpellare, flagitiare vero est impurare.

231. Inter Fugiunt et diffugiunt. Fugiunt pariter, diffugiunt divisi. 232. Inter Fatemur et confitemur. Confiteri proprii arbitrii est; nam fateri, coacti est animi, non voluntatis [ Al., profiteri, id est . . .].

233. Inter Fecisti? et nunquid fecisti? percontandi differentia est. Nam quo loco volumus nobis responderi factum esse, quod est imperatum, dicimus: Fecisti? Quo loco volumus negari, hoc modo dicimus: Nunquid fecisti? 234. Inter Fluit et defluit. Fluit quod naturaliter decurrit, ut humor, defluit autem quod aetate, vel vetustate dissolvitur, ut aetas hominum, folium arboris. Fluere autem tribus modis dicimus: humore rerum, sanie vivorum, tabe mortuorum.

235. Inter Funebre, funereum, et funestum. Funebre, luctuosum; funereum, quod ex funere constat; funestum vero, quod funere [ Al., in funere] inquinatum est. Itaque funestus famulus dicitur, qui aliquo funere pollutus est, quo minus sacra peragere potest. 236. Inter Fragrat et flagrat. Fragrat per r litteram ad odorem refertur; per l ad flammam et ignem. Nam quando incendium significat, quod flatu alitur, per l dicimus; et quando odorem, quia fracta [ Al., qui a fracta] specie major est, per r enuntiatur [ Al., pronuntiatur].

237. Inter Fratrem et germanum. Fratres dicuntur, qui ex eodem patre nascuntur, et non ex eadem matre. Qui vero 32 ex eodem patre et matre [ Al., eadem matre et patre], germani appellantur. Et est germanus ex eadem genitrice, vel ex eodem germine manans.

238. Inter Firmum et valentem. Firmus ex firmitate naturae, valens vero ex praecipuis viribus, ut athleta.

239. Inter Figuram et formam. Figura est artis, forma naturae [ Al., hominis],

240. Inter Farctum et partum. Farctum dicimus qui non est editus, et intra ventrem jacet, partum qui editus est. 241. Inter Fessum et fatigatum, et lassum. Fessum animo et cura [ Al., corpore], fatigatum, ex itineris longitudine, lassum, labore.

242. Inter Frameam et machaeram. Framea appellatur gladius, ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam dicunt [ Al., vocant], machaera autem gladius est longus, ex una parte acutus.

243. Inter Foedus et pacem. Foedus namque pacem praevenit. Nam posterius pax accipitur, prius foedus initur. 244. Inter Flumen et fluvium, flumen, torrentem, etc. Fluvius, perennis aquarum decursus generaliter, a fluendo dictus. Et proprie flumen ipsa aqua; fluvius, cujus aqua; torrens autem inde dictus, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. Unde et Pacuvius: Flammeo vapore torrens torret. Porro rivus vocatur 33 qui subito ex pluvia fit, celeriterque decurrit ac deficit, fons autem est caput [ Al., corpus] aquae nascentis. Amnis autem fluvius est nemore et [ Al., ex] frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatur.

245. Inter Fulgura et fulmina. Fulgur est splendor micantis nubis [ Al., micantibus nubibus], flumen autem, mucro est fervidus, ventorum violentia e nubibus ad terras emissus. Tria sunt autem haec, fulgor [ Al., fulgus F. fulgos], fulgur, et fulmen. Fulgor [ Al., fulgus], qui tangit; fulgur, quod incendit et urit; fulmen, quod findit. Et ideo cum trinis radiis finguntur.

246. Inter Florida et florulenta. Florida sunt arbores et herba, florulenta campi, vel prata. Sic et alia intelliguntur similia. 247. Inter Frumenta et fruges. Frumenta sunt arida et sicca, fruges vero liquidae. Frumenti autem nomen tractum est a frumine, id est, eminente gutturis parte.

248. Inter Feras et bestias. Omnis bestia fera, non omnis fera bestia. Bestiae namque sunt, quae morsu, vel unguibus saeviunt, ut pardi, leones, tigrides, a vastando dictae. Ferae autem etiam illae sunt quae etsi non [ Al., a vi quae] saeviunt, tamen silvestres sunt; dictae autem ferae, quod et naturali utantur libertate, et desiderio suo ferantur.

249. Inter Fastos et fastos [Al., fastus] dies. Fasti universaliter comprehensi, tam boni, quam mali, dies fasti [ Al., fastus], quibus sunt contrarii nefasti.

250. Inter Fastos dies et nefastos dies. Quod fasti dies sunt quibus judicia exercere et causam dicere vel agere licet, nefasti dies dicti ab eo quod nefas sit quidquam his diebus agere, vel dicere, vel sacrum facere. Ergo festis diebus contrarii sunt nefasti.

251. Inter Festos dies et solemnes. Festi dies ex consuetudine dicuntur, solemnes vero qui ad omnes pertinent, ut parentalia. Ut 34 cum quis defuncti officia expleverit, dicitur solemnia praestitisse. 252. Inter Fulmen, fulgorem et fulgur. Fulmen, quod ferit, fulgor est, quod apparet, fulgur, quod conditur, si cadat de coelo. 253. Inter Foedus et foedus. Foedus turpis, foedus placitum.

254. Inter Fides et fidis. Fides in fide, fidis de chorda.

255. Inter Fenum et fenus. Fenum palea, fenus lucrum est. 256. Inter Fragrat et flagrat. Fragat redolet, flagrat verberat.

257. Inter Favorem et favum. Favor adjutorium est, favum vero mel. 258. Inter Furatum et furtatum. Furatum eum qui furtum facit; furtatum, quod furatur fur. 259. Inter Fatum et fatuum. Fatuum segnem, fatum vero fortunae decretio est. 260. Inter Fastos et fastus. Fastus de superbia, fastos de libris.

261. Inter Feminam et femina. Feminam de homine, femina femora sunt. 262. Inter Forfices et forcipes. Forfices, id est, tisorias, forcipes, tenaces.

263. Inter Fornicationem et adulterium. Adulterium est conjugalis tori inquinamentum, fornicatio vero amor legitimo conjugio solutus, et vagus, explendae libidinis consectando licentiam. Scripturae autem solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria, et avaritia, ex quibus fit transgressio legis, propter [ Al., per] illicitam concupiscentiam. Fornicatio autem sumpsit nomen a quibusdam aedificiis arcuatis quos fornices antiqui vocabant, 35 in quibus meretrices constitutae prostituebantur. Meretrices autem dicuntur a merendo, id est, promerendo stipendia libidinis. Unde et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur.

De littera G. 264. Inter Grates et gratias. Grates Deo aguntur, gratiae vero hominibus, quoniam referri possunt [ Al., non possunt]. Idcirco optime Deo convenit, quod relationem significat ad latriam [ Al., latam]. 265. Inter Gaudium et laetitiam. Stoici sic distinguunt: gaudium quippe esse aiunt elationem animi [ Al., animae], in his quae digna sunt exsultantis, laetitiam vero effrenatam animi [ Al., animae] elationem, quae modum nesciat; et in his quoque quae vitio sunt mista laetetur. Unde et Scriptura: Non est gaudium [Al., gaudere] impiis, dicit Dominus.

266. Inter Gravitatem et gravitudinem. Gravitas ex pondere animi, et ex sententia constat, gravitudo autem corporis est. Inter Grave et gravidum. Grave de natura dicitur; gravidum de accidenti [ Al., accidenti] fecunditate, ut arbor gravida pomis.

267. Inter Garrire et loqui. Loquitur qui recte et temperanter dicit; garrit qui aut multa verba dicit, aut sordide loquitur.

268. Inter Gerere et ferre. Gerimus nostra, et veluti natura aliqua, quae in nobis sunt, ferimus vero imposita nobis, veluti onus. Sed Virgilius permiste utitur (I Aeneid.): Fidus quae tela gerebat Achates. Gerebat pro ferre posuit. 36

269. Inter Gravatur et ingravatur [Al., ponderatur. ] Ingravatur [ Al., ponderatur] pondere alieno, gravatur suo. 270. Inter Gentem et gentes, et genus. Gens nationis est, ut Graeciae, Assyriae. Hinc et gentilitas dicitur. Gentes autem familiae, ut Juliae, Claudiae. Genus vero ad qualitatem refertur, ut pecoris, pomi.

271. Inter Graecum, Graecanicum, et Graecense. Graecus homo dicitur; Graecanica res; Graecense, quale in Graecia solet fieri.

272. Inter Gallum et Gallicum, et Gallicanum. Gallum in Gallia natum, Gallicum ex Gallia latum, Gallicanum, quod aliquid ex Gallia affert.

273. Inter Germanam et sororem. Soror enim ab eodem germine, non ab eodem utero; germana vero ex utriusque manans germine.

274. Inter Genitorem et patrem. Genitor naturae vocabulum est, sive originis; nam pater dignitatis et honoris nomen est. Unde et sanctos viros ac seniores patres dicimus. Genitores vero nostri a quibus [ Al., nonnisi a quibus] nati sumus.

275. Inter Generat et parturit. Generare masculos dicimus, parturire feminas. Ut puta: Ille generavit, illa parturiit. 276. Inter Gubernatorem et nautam. Quod omnis gubernator, nauta esse potest, omnis nauta gubernator esse [ Al., dici] non potest. 277. Inter Grande et maximum. Grande ad corpus pertinet, maximum ad animum.

37 De littera H. 278. Inter Hodie et hoc die. Hodie est quasi primum fiat, hoc die quasi aliquando factum referamus. 279. Inter Hunc diem et hanc diem. Dies masculini generis bonum tempus apud veteres indicabat; feminini malum, veluti in Job, maledicta dies. 280. Inter Habeo et ab eo. Habeo, retineo; ab eo, hoc est, ab ipso. 281. Inter Hos et os. Si hos cum h scribimus, significamus personam, sine h significat vultum. 282. Inter Haeresim et schisma. Schisma esse eadem opinantem, atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio: haeresim autem esse longe alia opinantem quam caeteri, aliamque sibi ac longe dissimilem perversi dogmatis instituere culturam. Haeresis autem Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius esse videtur. Secta autem a divisione dicta est, quasi sectio. Unde et sectae philosophorum vel haereticorum dicuntur. 283. Inter Honos et onus. Honos de honore, onus de onere.

284. Inter Hora et ora. Hora cum h littera, dierum, sine h regionum, vel finium, sive oris significatio, quo locutio exprimitur.

285. Inter Honustus et oneratus hoc interest, quod oneratus est qualicunque pressus pondere, honustus vero, cui ipsum onus honori est, ut si quis spolia hostium ferat. Sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit; honustus vero, quia ab honore descendit, retinet aspirationem.

286. Inter Hauritur et exhauritur. Hauritur aqua, exhauritur puteus. 287. Inter Herbidum et herbosum. Herbidum dicimus locum, 38 in quo herbarum viriditas nunquam cessat, herbosum autem, qui facile herbam generat, et ad tempus arescit.

De littera I. 288. Inter Inferum et infernum. Pars superior inferni inferus est, ubi quieverunt ante adventum Christi animae justorum. Pars vero inferior infernus, in quo truduntur [ Al., traduntur] animae impiorum qui plurimum peccaverunt. De quo Propheta animam suam liberatam esse gaudet [ Al., congaudet], dicens: Quia liberasti animam meam ab inferno inferiori.

289. Inter Initium et principium. Initium est rerum a quo quid incipit, ut fundamenta domus, carina navis; principium autem verborum exordium est. 290. Inter Judicium et justitiam. Justitia est studium recte vivendi, judicium vero aequitas recte judicandi; quisquis ergo bene vivendo servit [ Al., vivendi serviat], justitiam facit; quisquis recte judicat in subditis, judicium custodit. Profanatur autem judicium astutiae tempore, non dignitate. Nam primum oportet quemque esse justum, providere rectitudinem, et post hoc assequitur in judiciis aequitatem. Horum primum virtutis est, alterum honoris. Neque enim quisquam potest pervenire ad honorem, nisi per virtutem. Differt enim justitia a judicio. Solet enim dici judicium pravum, quod injustum est; justitia vero nunquam [ Al., iniqua] et injusta esse non potest. 291. Inter Incantatorem, magum, aruspicem et maleficum. Incantatores sunt qui rem verbis [ Al., verbo] peragunt. Magi, qui de sideribus philosophantur. Malefici, qui sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Aruspices, qui exta [ Al., secta] pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.

292. Inter Indoctum et indocilem. Indocilis est, qui penitus non 39 potest discere [ Al., docere. F., doceri]. Indoctus, qui nondum discit, et tamen discere potest. Ad hanc formam [ Al., ab hac forma] similia distingue, ut puta, immotus, et immobilis, et his similia.

293. Inter Innoxium et innocuum. Innocuus est cui non nocetur; innoxius, qui non novit nocere.

294. Inter Impurum et impudicum. Impudicus [ Al., impurus], qui turpitudinem flagitii infert; impurus [ Al., impudicus], qui patitur. 295. Inter Immemorem et ignarum. Immemor est, qui oblitus est; ignarus, qui inscius. Unde et nares dictae, quae nos odore [ Al., ad odorem] admonent ut cognoscamus [ Al., noscamus] aliquid et sciamus. Unde et olfecisse, scisse [ Al., olfari res] veteres dicebant.

296. Inter Inertem et segnem. Iners sine arte, et ob hoc neque operis quidem ullius [ Al., operique utilis]. Segnis, quasi sine igne; quomodo securus, sine cura, id est frigidus, per quod inutilem accipimus.

297. Inter Insanum et insanientem. Insanus est qui perpetuo animi furore tenetur; insaniens subito incitatus indignatione, vel ira. 298. Inter Impium et peccatorem hoc distare solet, quod omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius habendus est. Impius quippe est quisquis a fidei pietate alienus efficitur, peccator vero qui prava actione foedatur.

299. Inter Iniquitatem et peccatum sic distare dicit Ambrosius, quod iniquitas ad mentis acerbitatem refertur, peccatum vero ad prolapsionem corporis. Praecedit igitur iniquitas, peccatum sequitur. Sed gravior est iniquitas, tanquam materia peccatorum, in cujus comparatione levius est peccatum. Item peccatum est quod admittitur; piaculum autem id quod admissum est, et id quod expiatur admissum. Iniquitatis autem tres sunt differentiae: 40 suggestionis, delectationis, et consensus. Inter iniquitates et peccata sanctus Hieronymus hanc differentiam facit: iniquitates dicimus quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam, sive per scientiam committuntur. Peccata vero, quae post cognitionem fidei, vel gratiam baptismatis contrahuntur; totidemque et peccata, verbi, operis et consensionis.

300. Inter Invidum et invidiosum, quod invidus feliciori invidet, invidiosus autem is est [ Al. idem est] qui ab alio patitur invidiam [ Al. malum]. Nihil autem honestum, quod non invidiosum. Nemo quippe invidet misero; quis autem bonus et non invidiosus?

301. Inter Iram et iracundiam. Ira praesens est, et ex causa nascitur; iracundia autem vitium naturale et perpetuum est. Item iratus pro tempore concitatur; iracundus autem frequenter [ Al., frequens] irascitur, et ad levem sermonis auram, quasi a vento folium, commovetur. De talibus dicit Scriptura: Vir iracundus inhonestus est. Et iterum: Iracundus effodit peccata.

302. Inter Ignominiam et infamiam. Ignominia ponitur potestate [ Al., in potestate] alicujus, infamia autem fit multorum consentiente sermone.

303. Inter Incusare et accusare. Incusamus potiores, accusamus pares. Item incusamus verbo, accusamus crimine et facto.

304. Inter Jubere et imperare. Jubere apud veteres non idem erat quod imperare; nam jubere ibi dicebatur, ubi voluntatis erat obsequium; imperare autem, ubi debito [ Al., dubio] quisque imperio parebat. 41 305. Inter Jactamur et fatigamur, Jactamur in maris fluctibus, fatigamur in terris. 306. Inter Jaceo et jacio. Jaceo accubantem significat, jacio vero mitto demonstrat. 307. Inter Ignem et focum. Ignis ipsa flamma est, focus vero fomes, ac nutrimentum ignis. Nam Varro: Focus, ait [ Al., autem], dictus, quod foveat ignem. Focus ergo dictus a fotu.

308. Inter Januam et ostium. Janua est aditus primus in domum, ostium in quemlibet locum domus. Similiter vero janua, vel est clausa [ Al., cum claustris], vel patens; fores autem et valvae ipsae clausae [ Al., ipsa claustra] sunt, sed fores quae foras vertuntur, valvae, quae intus aperiuntur, et duplices, multiplices, complicabilesque sunt. Portae vero proprie murorum dicuntur; atque ideo [ Al., inde] dictae eo quod antiquitus portato aratro designabantur [ Al., portatura rotae designat], quando circumducebatur gyrus, atque urbs [ Al., Urbo] signabatur.

309. Inter Illius similis et illi similis. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum. 310. Inter Juventam et juventutem. Juventus est juvenum multitudo; juventa [ Al., juventas] autem hominum est aetas. Juventas vero decus juventutis, sed auctores in plerisque locis aliter posuerunt.

311. Inter Inficere et officere. Inficere est colorem mutare, officere est alicui nocere.

312. Inter Invenire et reperire. Invenimus inquisita, reperimus ultro occurrentia.

42 313. Inter Inquirere et quaerere. Inquirimus ea de quibus dubitamus, quaerimus ignota.

314. Inter Impendere et impendere. Impendere correpte ab eo venit, quod est impendo, impendere; impendere autem, si e litteram producas, significat imminere, ab eo quod est impendeo. 315. Inter Juvat et jubat. Juvat, delectat; jubat, adjuvat.

316. Inter Illicem et ilicem, Illicem cum duobus ll significat inductorem; illicem per unum l arborem indicat.

317. Inter It et id. Id pronomen est; it vero, vadit. 318. Inter Inquit et inquid, ut puta ubi inquit dictum.

319. Inter Insitum et insertum. Insitas arbores dicimus, insertas vero causas [ Al., cautes], aut fabulas.

320. Inter Illud et illuc. Illud pronomen, illuc adverbium est. 321. Inter Imprecari et deprecari. Imprecari, maledicere; deprecari, excusare et expurgare.

322. Inter Incolam et inquilinum. Incola quidem et [ Al., qui et] inquilinus signum est perditae patriae; sed inquilinus dicitur quandiu peregrinatur, incola cum invenerit sedem.

323. Inter Indigenam et indigentem [Al., indigetem ]. Indigentes [Al., indigetes ] egeni sunt; indigenae, inde geniti.

43 De littera L. 324. Inter Libertatem et liberalitatem. Libertas conditionis est, liberalitas vero beneficentiae et largitatis, ut nudum vestire, captivos redimere, pauperi victum [ Al., add. tribuere vel] administrare.

325. Inter Laudabilem et laudandum. Laudabilis est qui laudari potest, laudandus qui laudari debet. 326. Inter Luxuriosum et prodigum. Luxuriosus, quasi solutus in voluptates, unde membra loco mota luxa dicuntur; prodigus autem sumptuosus, qui omnia porro agit, et quasi projicit.

327. Inter Lascivum et petulantem. Lascivus luxu, petulans temeritate. Petulantia autem libido dicitur, ab eo quod petit male alienum pudorem. 328. Inter Litigiosum et litigatorem. Litigiosus est de quo litigatur, quasi ager; litigator qui litigat. 329. Inter Laetitiam et exsultationem. Laetitia est mentis gaudium, exsultatio vero verborum atque membrorum. Rursus exsultatio a jubilatione [ Al., ad jubilationem] distinguitur. Ubi enim verba sufficiunt laetitiae, et lingua idonea est mentis gaudium explicare, exsultatio est. Ubi vero non potest quisque conceptum gaudium verbis annuntiare [ Al., nuntiare], sed ipsam animi effusi [ Al., diffusi] laetitiam in vocem quamdam exsultationis erumpit, jubilatio est.

330. Inter Lethum et mortem quidam tentaverunt facere discretionem, dicentes: Lethum per se venit, mors vero infertur. 331. Inter Libidinem et lividinem [Forte, libidinem ]. Libido per b cupiditas est animi; livido [ Forte, livedo] per v livor est corporis. Sunt autem multae variaeque libidines, sicut libido ulciscendi, quae ira vocatur; sicut libido habendi pecuniam, quae avaritia nominatur; sicut libido quomodocunque vincendi, quae pertinacia dicitur; sicut libido gloriandi, quae jactantia nuncupatur. Et cum sint multarum libidines rerum, 44 neque cujus rei libido sit adjicitur, non solet animo occurrere, nisi illa tantum qua obscenae partes corporis ad flagitiorum immunditias excitantur. Sed merito ista inter caetera hoc sibi nomen proprie obtinuit, quia in carne corruptibili plus caeteris saevit. Dicta autem libido, eo quod libeat alienum pudorem, sive quamcunque rem appetere.

332. Inter Laudem et laudationem. Laus est ejus qui laudatur; Laudatio vero ejus qui laudat. Item laus est in qua virtus enitet; laudatio, ipsa laudantis oratio [ Al., laudatio orationum]. Laus et laetitia [ Al., laudem laetitiam,] sine celebratione vocis in animi admiratione consistit: laudatio vero rei cujusque praedicatio est, adminiculo orationis ornata.

333. Inter Largitatem et largitionem. Largitas humanitatis est, largitio ambitionis.

334. Inter Laetari et gratulari. Laetamur de nostris bonis, gratulamur de amicorum [ Agraet., alienis].

335. Inter Legere et lectitare. Legere ad tempus refertur, lectitare ad frequentiam. Interdum et legere nauticum verbum est, quia et navis dicitur legere quidquid transit.

336. Inter Labium et labrum. Labium superius dicimus, labrum inferius. Rostrum, non nisi avium, quod incurvum est. Vanissime autem quidam nititur [ Al., tentant] facere discretionem, ut virorum labra, mulierum labia dicantur [ Al., dicant].

337. Inter Lactantem et lactentem, quod lactans est quae lac praebet, lactens cui praebetur.

338. Inter Leges et jura. Jus dicitur, lex scribitur. Unde et Virgilius: Jura dabat legesque viris. Item leges humanae, jura 45 divina sunt. Ideoque et juramentum dicitur id est, sacramentum in Deo [ Al., Domino]. Hinc et Virgilius: Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura.

339. Inter Leges et mores. Lex est scriptis edita, mos autem lex quaedam vivendi, nullo vinculo astricta [ Al., astrictus], sive lex non scripta, sed tantum cum usu retenta.

340. Inter Latronem et furem. Qui alienum involat [ Al., aliquid subtrahit], fur est; qui furatur et occidit, latro est. Proprie autem latro a latitando insidiis [ Forte, in insidiis] dictus; fur autem a furvo vocatus, id est, nigro; nam noctis utitur tempore. Pulchre autem Plautus cuidam [ Al., de quodam] qui furabatur ait ( Plaut. Aulularia): Tu trium litterarum homo, id est, fur.

341. Inter Locum religiosum, et sacrum, et sanctum, quod sacrum vocamus, quod ad deos superos pertinet; religiosum, quod ad deos inferos; sanctum vero, quod aliqua sanctitate sanctum est, ut sunt tauri apud Homerum ( Ὀδυσσ. μ) soli sancti, sacri, sacrosancti.

342. Inter Labat et lavat. Labat nutat, lavat lotorem esse.

343. Inter Laetum et lethum. Laetum gaudentem, lethum mors dicitur. 344. Inter Labium et labrum. Labium oris; labrum vasis, a rostro, quod incurvum est. 345. Inter Lympham et nympham. Lympham aquam, nympham deam.

346. Inter Litem et rixam. Lis inter duos committitur, et mota finitur; Rixa inter multos et jurgio [ Al., injuria] constat. 347. Inter Ligat et legat. Ligat quis vinculo, legat testamento. 46 348. Inter Limen et limitem. Limen aedium est, limes regionum vel finium. 349. Inter Libat et immolat. Veteres immolare dicebant, quando victimas in mole [ Al., mola] altaris ponentes ignem sacrificiis [ Al., sacrificium] subjiciebant. Libare autem quando pateras mero plenas aris fundebant. Nam libare proprie fundere est. Unde et Liber vocatur qui [ Al., quia] vini usum in Graecia ostendisse fertur. Nos ergo juxta verborum distinctionem immolamus panem, libamus calicem.

De littera M. 350. Inter Misericordiam et miserationem. Bene velle misericordiae est; bene facere, miserationis. Dicitur enim miseratio, quasi misericordiae actio. Nam misericordia affectus tantum cordis est quo compellimur ut miseris subveniamus. Quapropter misericordia condolere misero novit, etsi non sit unde tribuatur; miseratio autem ex opere comprobatur.

351. Inter Memorare et commemorare. Memorantur pauca, commemorantur multa. 352. Inter Mansuetum et modestum. Mansuetus est qui nulli injuriam irrogat, modestus qui nec laesus irascitur.

353. Inter Miserum et misellum. Miserum viventem adhuc dicimus, misellum mortuum.

354. Inter Miserandum et miserabilem. Miserabilis est cui misereri possumus, miserandus cui misereri debemus.

355. Inter Memoriosum et memorem. Memoriosus memoriam habet, memor vero benefici vel defensionis memor est. 47

356. Inter Moram et tarditatem. Mora est quae impedit, tarditas quae impeditur. Mora in re, tarditas in homine. 357. Inter Mendum et mendacium. Mendum in libro proprie dicitur, unde et emendare dicimus. Nam mendacium in caeteris rebus est.

358. Inter Malitiam et malignitatem. Cogitatio quippe prava mentis malitia dicitur, malitiae votum vel opus malignitas appellatur.

359. Inter multationem, poenam, et supplicium. Multatio potest esse, et sine sanguine, in damno pecuniae. Supplicium cum sanguine; poena vero dolor sine sanguine.

360. Inter Munus et donum. Munus est debitum, ut [ Al., in] patrono; donum, honorarium est. Item donum dantis est, munus accipientis. Dictum autem donum a dando, munus a muniendo, vel a monendo.

361. Inter Meruit et promeruit. Meruit commune est et ad poenam et ad praemium, promeruit tantum ad praemium. Nam promeritus dicitur qui bene facit, sic immeritus qui male.

362. Inter Magnum et grandem. Magnum ad animum referimus [ Al., refertur], grandem ad corpus. 363. Inter Mutuum dare [ Al., mutuare] et commodare. Qui mutuum dat, aliud recepturus est; qui commodat, utique idem sibi reddi desiderat.

364. Inter Monere et admonere. Monet qui praecipit, Admonet 48 qui quod exciderat memoriae reducit.

365. Inter Meretur et moeret. Qui meretur dignus est aliquo beneficio; qui moeret, tristis est. 366. Inter Miramur et admiramur. Admiramur virtutes, miramur opera.

367. Inter Miseremur et miserescimus. Miseremur quantum necesse est, miserescimus amplius quam necesse est. Item miseremur rogati, miserescimus ultro.

368. Inter Monemus, admonemus et commonemus. Monemus futura, admonemus praesentia, commonemus praeterita. 369. Inter Multitudinem et numerum. Multitudo numero fit, turba loco posita. Possunt enim pauci in angusto turbam facere.

370. Inter Mihi et mi. Mihi dativus casus est, mi vocativus. 371. Inter Municipem et municipalem. Municipes sunt curialium majores, dicti eo quod fisci munera accipiant; municipales autem originales [ Al., originis] cives sunt, et in locum [ Forte, loco] officium gerentes.

372. Inter Mamillas et mammas, et ubera. Mamillae virorum sunt, mammae mulierum, ubera pecorum [ Al., pecudum]. Papillae autem sunt nuclea summa mammarum, quae sugentes comprehendunt.

373. Inter Matronam et matrem familias, Melissus grammaticus arbitratur hoc interesse, quod matrona dicatur mater primi pueri; mater familias, quae plures peperit. Alii dixerunt matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit, et in eo [ Al., ideo] matrimonium 49 actum [ Al., dictum]; matrem vero familias eam esse quae in mariti manu, mancipioque est, aut in cujus maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui haeredis venisset. Matronae autem et virgines nubiles dicuntur, quae matres jam fieri possunt. Quoniam per quamdam juris solemnitatem in familiam migrant mariti.

374. Inter Mortuum et emortuum. Mortuum jam exanimatum [ Al., exanime] corpus, emortuum vero vicinum morti. 375. Inter Mare et maria. Mare elementum est totum, maria vero partes maris. Sicut terrae sunt, terra vero tantum elementum.

376.Inter Montes et colles. Montes tumores terrarum, colles prominentiora juga montium, quasi colla.

377. Inter Malogranatam et Malogranatum. Malogranata, feminini generis, arbor est; malogranatum vero, generis neutri, pomum est. Sicut persicus et persicum: persicus, generis feminini, arbor; persicum, generis neutri, fructus est. Sicut buxus et buxum: nam buxum neutrum [ Al., neutri], lignum est: buxus femininum [ Al., feminini], arbor est. 378. Inter Magis et potius. Magis est alterum ex duobus praeferre, utrum comparet; potius alterum damnat. 379. Inter Mala et malas. Mala poma sunt, malae vero maxillae. 380. Inter Marem et mare. Marem, masculum; mare elementum est aquae. 381. Inter Mentientem et fallentem. Considerandum est quod ille mentitur qui vult videri quod non est: qui [ Forte quia] autem non volens aliud putat quam est, non mentitur, sed fallitur. Inest ergo 50 omni mentienti voluntas fallendi: res autem fallendi, voluntas non est mentiendi. Nam et lapis fallit, et multa corpora specie fallunt, ut remi fracti in unda, dum sint integri: sed et turres, quasi currentes, oculos navigantium fallunt. Et tamen hoc naturae agunt specie non mentiendi voluntate.

382. Inter Monile et munile. Monile dicitur harpago a monendo, eo quod moneat mulierem esse sub potestate viri; munile vero dicitur vestimentum, a muniendo, vel munile dicitur ornamentum ex gemmis quod solet ex feminarum pendere collo: dictum a munere. De littera N. 383. Inter Necessitatem et necessitudinem. Necessitas aliquid fieri cogit, necessitudo autem affectus est vel vinculum propinquitatis.

384. Inter Nihil et nihili. Nihil adverbium est, nihili autem homo nullius momenti.

385. Inter Nudum et nudatum. Ea enim nudata dicuntur quae vestiri solent, ea nuda quae non solent tegi. Item nudus illius rei aut illa re bene dicitur. Nudatus vero ab illo denuntiatur [ Al., denuntiamus].

386. Inter Negamus et abnegamus. Negamus, si quid objicitur; abnegamus, si quid petitur. 387. Inter Neminem et nullum. Neminem ad hominem referimus, nullum ad omnia.

388. Inter Nomen, praenomen, cognomen et agnomen. Nomen [ Al., praenomen] est vocabulum propriae appellationis; praenomen, quod nominibus, ob dignitatem [ Al., dignitate] generis praeponitur; ut Publius Virgilius. Non enim possumus dicere [ Al., dicimus] Virgilius Publius. Cognomen, quod ex familia generis venit, ut puta Scipio Cornelius, a Cornelia familia ortus. Agnomen, 51 quod ex virtute, vel vitio trahitur: ut Scipio Africanus, pro eo quod Africam vicerit: vel Lentulus Sura, pro eo quod majores habuerat suras. Proinde nomen a proprietate venit, praenomen a dignitate, cognomen ab origine, agnomen vero a specie vel actione.

389. Inter Nascitur et enascitur. Nascitur, quod ab utero decidit; enascitur, quod ex terra, aut aqua exsurgit.

390. Inter Nautam et navitam. Navita poeticum est. Nam dictus est a nauta, sed causa metri a poetis una littera addita est.

391. Inter Num et nunc. Num, nunquid; nunc, modo. 392. Inter Ne et nae. Nae, si praeponitur, adverbium est et acuto accentu pronuntiatur, ne vero si subjungatur, conjunctio est, et presso accentu. 393. Inter Nigro et migro. Nigro nigrum facio, migro demutatio [ Al., de loco mutatio] est. 394. Inter Neutrum et neutralem. Neutrum nomen, aut pronomen, vel participium; neutrale vero verbum est. 395. Inter Notus et notus [ Al., notu]. Notus, cognitus, notus judicio; Notus, Auster. 396. Inter Nobilem et nobilem. Nobilis, generosus; nobilis, notus omnibus.

397. Inter Nomina et Numina. Nomina sunt vocabula, numina, potestas.

De littera O. 398. Inter Osculum et pacem. Pacem amicis [ Al. add. amicis vel] filiis osculum dari dicimus: uxoribus basium, scorto suavium ( Al. savium]. Item osculum charitatis est, basium blanditiae [ Al., blanditium], suavium voluptatis. Quod quidam etiam 52 versibus his distinxit: Basia conjugibus, sed et oscula dantur amicis: Suavia lascivis miscentur grata labellis.

399. Inter Occasionem et opportunitatem. Convenienter in litteris ponitur, occasio arrisit. Opportunitas se praebuit, vel secunda successit. 400. Inter Observationem et observantiam. Observatio curae, doctrinae et artis est, observantia vero cultus et religionis est.

401. Inter Opus et operationem. Opus dicitur ipsum quod fit, operatio autem ipsa rei actio est. 402. Inter Omne et totum. Omne ad multitudinem et ad numerum pertinet: [ Al. add. ut omnis] ad numerum, ut omnes homines; ad multitudinem, ut omnis familia, omnis exercitus, omne pecus dicimus. Totum vero ad magnitudinem pertinet, ut totum corpus, tota terra, totum coelum. Ergo totus homo, si ad corpus referamus; omnis homo, si de universis. Proinde omne in diversis partibus ponitur, totum autem sine partibus debet esse.

403. Inter Orare et exorare. Orare est poscere; exorare, impetrare.

404. Inter Obesse et officere. Qui obest nocet, qui officit vult nocere. 405. Inter Officere et inficere. Officere est alicui velle nocere, inficere colorem mutare.

406. Inter Olet et redolet. Olet res [ Al., olent], vel male, vel bene; redolet [ Al. redolent] tantum bene. 407. Inter Oracula et delubra. Oracula templa sunt ubi oratur, 53 unde et responsa redduntur. Delubra autem templa fontes habentia ad purificandos et abluendos fideles. Et inde delubra a diluendo appellata. Unde et prius haec loca altaria non habebant, ut tantum delubra essent, non templa.

408. Inter Orbum et caecum. Orbus est qui filios amittit, caecus est qui oculos perdit.

409. Inter Occidit et occidit. Occidit, correpta media, eum qui mortuus est significat; occidit autem, producta media, eum qui interficit. 410. Inter Oleam et olivam auctores ita distinguunt, ut olea sit fructus, oliva arbor, quia multitudo dicitur olivetum, ut quercetum [ Al., querquetum] et pometum [ Al., vinetum]. Enimvero sine discrimine poetae [ Al., crimine poetarum] et oleam et olivam pro fructu saepe posuerunt. Sed consuetudo obtinuit olivam fructum dicere. Nec [ Al., dicere nec] vetat quominus et arboris et fructus idem nomen sit [ Al., sumpsit].

411. Inter Odorum, odorabile et odoriferum. Quod enim per se odorem mittit odorum est, odorabile [ Serv. odoratum] vero, quod aliunde [ Serv. alicunde] accipit odorem; odoriferum, quod odorem sequitur.

412. Inter Operam et opera. Operam, quae sit; opera vero, quod fit.

413. Inter Ostium et hostiam. Ostium quod aperitur, hostia sacrificium. 414. Inter Ortus et hortos. Ortus processus, hortos agros dicit [ F., dicimus]. 415. Inter Oblitum et oblitum. Oblitum, correpte, perfusum; oblitum, producte, immemorem. 416. Inter Offerre et inferre. Offerre est ultro praebere, inferre importare. 54 De littera P. 417. Inter Prudentiam et sapientiam. Prudentia in humanis rebus, sapientia in divinis distribuitur [ Al., tribuitur].

418. Inter Pudorem et pudicitiam. Pudor corporis est, pudicitia mentis.

419. Inter Pietatem et affectionem. Pietas inter devinctos sanguine exhibetur, affectio inter extraneos. 420. Inter Patientiam et tolerantiam. Tolerantia animi [ Al., animae] est patientia corporis. Ut Sallustius [ Al., Catilina] Corpus patiens inediae, algoris.

421. Inter Peritum, prudentem, callidum et facundum. Peritus usu doctus; prudens, veluti providens, utilis rerum futurarum ordinator; callidus, per exercitationem [ Al., pro exercitatione] artis instructus; facundus, qui facile possit fari.

422. Inter Pudentem et verecundum hoc interest, quod pudens opinionem veram falsamque metuit: Verecundus autem non nisi veram [ Al., vera] timet. 423. Inter Profanum, et nefandum, et nefarium. Nefarius, ut Varro existimat, non dignus farre. Quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur [ Al., sustinebatur]. Nefandus, id est, nec nominandus quidem. Profanus autem, cui sacris non licet interesse. De quo Sallustius: Sacra polluet profanus. Profanus ergo, porro, id est, longe a fano.

424. Inter Peccatorem et immundum, quod omnis peccator immundus est; non tamen omnis immundus peccator. Peccator enim est qui transgreditur praecepta Dei, et necesse est hunc et immundum esse quia transgreditur. Immundus autem est et qui 55 cum uxore sua dormierit, aut mortuum tetigerit, non tamen ideo peccator est. 425. Inter Ploratum, planctum, et fletum. Ploratus tantum lacrymarum est, planctus tantum vocum, fletus ad utrumque pertinet. 426. Inter Pigritiam et torporem. Torpor dormitantis est, pigritia vigilantis. 427. Inter Perseverantiam et pertinaciam. Perseverantia in virtute est, pertinacia in vitio.

428. Inter Praesidium, auxilium et subsidium. Praesidium est aliquo loco utili positum, auxilium quod ab exteris datur, subsidium quod postea supervenit.

429. Inter potentiam et potentatum. Potentia est sui cujusque solius, potentatus vero auctoritas [ Al., auctoritatis] est judicialis.

430. Inter Pestem et pestilentiam. Pestis ipsum est nomen morbi [ Al., verbi], pestilentia vero id quod ex se efficit. Pestilentiae autem tres modi sunt: aut ex terra, aut ex aqua, aut ex aere. 431. Inter Passionem et propassionem Hieronymus in Matthaeum distinguit, dicens: quod passio reputatur in culpa; propassio, licet culpam habeat [ Al., pro culpa habeatur], tamen non tenetur [ Al., retinetur] in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima ejus fuerit titillata, hic propassione percussus est: Si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit (sicut scriptum est in David: transierunt in affectum cordis ), de propassione transit ad passionem, et huic non voluntas deest, sed occasio.

432. Inter Percunctationem et interrogationem Augustinus hoc interesse 56 existimat, dicens: quod ad percunctationem multa responderi soleant, veluti quid est hoc, aut illud? ut respondeantur diversa, vel varia. Ad interrogationem non multa respondentur, sed aut non, aut etiam pronuntiabitur. Veluti factum dictumve est? Verum aut falsum est? Respondetur: aut non, aut etiam.

433. Inter Perfectum et consummatum hoc distat quod perfectum est cui jam addi nihil aliud potest. Consummatum vero est quodlibet opus in finem deductum. 434. Inter Patens et patulum. Patulum dicimus quod naturaliter semper patet, ut nares, arbor. Patens vero quod aperitur et clauditur, ut ostium, oculi. Sic lucidum et lucibile: lucidum est quod aliunde illuminatur, lucibile quod per se lucet.

435. Inter Penetrale et penetrabile. Quod penetrat penetrale dicitur; quod autem penetratur, penetrabile. Penetralia autem sunt domorum secreta, et dicta ab eo quod est penitus.

436. Inter Post et pone hoc videtur interesse quod post semper chronic ῶs ponimus, cum dicimus: Post tempus veniam; pone vero, post tergum.

437. Inter precari, et imprecari, et deprecari. Precari est rogare, imprecari est optare [ Al. exoptare], deprecari est excusare, vel expurgare. Cicero (lib. II in Verr.). Quid, inquit, faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur?

438. Inter Poscere et exposcere. Poscere minus est quam exposcere. Nam poscunt qui simpliciter petunt, exposcunt qui desiderant.

439. Inter Polliceri et promittere. Polliceri dicimur 57 quod sponte promittimus nec rogati, promittere quod petitur. Ergo promittimus rogati, pollicemur ultro. Item pollicemur scriptura, promittimus verbo.

440. Inter Properare et festinare. Marcus Cato sic distinguit dicens: Qui unumquodque mature transigit, is properat. Qui multa simul incipit, neque perficit, is festinat. Ego unumquodque quod adortus eram transigebam o.

441. Inter Primum et priorem. Primus e multis, prior e duobus, primarius a dignitate.

442. Inter Plures et pluris. Pluris est quod majori summa laxatur, plures vero de multitudine scribimus [ Al., scribitur].

443. Inter Petivit et expetivit. Petivit pro parum [ F. add. petivit] ponitur, expetivit pro satis petivit. Et inimicissime ac vehementer adnisus est. Ex enim pro valde ponitur.

444. Inter Pyram et rogum: Pyra est constructio lignorum, antequam ignis admotus est. Rogus est dum ardet. Bustum vero posteaquam arsit.

445. Inter Plebem et populum. Plebs a populo eo distat, quod populus est generalis universitas civium cum senioribus, plebs autem pars humilis et abjecta.

446. Inter Pauperiem et paupertatem, Pauperies damnum est, paupertas ipsa conditio.

447. Inter Proclivum et declivum. Proclivus est ascensus; declivus, descensus facilis. 448. Inter Puerperam et puellam. Puellam investem dici 58 et aetate parvulam, quasi pullam; puerperam vero, quae primum puerum enixa est, et in annis puerilibus parit. Unde et Horatius (Lib. IV, od. 4): Laudantur simili prole puerperae.

449. Inter Pampineum et pampinosum. Pampineum est totum de pampinis, pampinosum quod pampinis plenum est.

450. Inter Populum et populos, cum enim populos numero plurali dicimus, urbes significamus; cum populum, unius multitudinem civitatis intelligimus. 451. Inter Pontificem et vatem. Pontifex tantum summum sacerdotem significat, vates autem plura significat, aut sacerdotes, aut poetas, aut prophetas.

452. Inter Profugum et exsulem. Profugus voluntate, exsul necessitate.

453. Inter Patrium et paternum. Paternum est quod patris fuit, ut fundus paternus. Patrius dicitur patri similis [ Al. patri affectus], ut patrius animus [ Al., amor.] 454. Inter Proprius et propius [Al., proprium ]. Proprius est nomen, propius vero juxta me. 455. Inter Praegnantem et gravidam haec differentia est: praegnantem esse quae concepit; gravidam, quam uteri gravedo proximam partui ostendit. 456. Inter Pignera et pignora. Pignera sunt rerum, pignora filiorum et affectuum.

457. Inter Portentum et monstrum. Portentum est quod 59 ex formis diversis proponitur, monstrum, quod extra naturam nascitur, vel nimis grande, vel nimis breve.

458. Inter Portentum et portentosum. Portentum dicitur quod ex omni parte naturae mutationem sumens aliquid portendere futurum videtur, sicut biceps caput in corpus unum, vel sicut in Xerxis regia ex equa vulpem ferunt creatam ( Herodian. ); per quod ejus solvi regnum ostensum est. Nam portentosa dicuntur quae ex parte corporis sumunt mutationem [ Al., notationem]; ut, exempli causa, cum sex digitis nati, sive cum aliqua pravitate [ F., parvitate] membrorum.

459. Inter Portentum et ostentum. Portentum nascitur et in sua permanet qualitate; ostentum vero subito offertur oculis, et subducitur. Sic portentum dicitur a portendendo, id est porro ostendendo, sicut et prodigium, quod porro dicat, id est futura de longe praedicat. Monstrum sane a monitu vel monstrando dictum, quod aliquid significando demonstret et statim. Quinque sunt autem genera prodigiorum, ut Varro dicit, id est: portentum, ostentum, prodigium, miraculum et monstrum.

460. Inter Pueritiam et pubertatem. Pueritia est tenera et parva aetas, a puritate ita vocata; Pubertas autem aetas adulta est quae jam gignere potest; dicta a pube, id est a pudendis corporis, quod haec loca tunc primum lanuginem inducunt [ L., induunt]. Pueritia autem a septimo anno, pubertas a quarto decimo incipit.

461. Inter Percussum et perculsum. Percussum corpore dicimus, perculsum animo. Cicero, de Signis: Tanquam ipsa illa face perculsus esset [ Agraet., perculsos esse].

462. Inter Parricidam et paricidam. Parricidam dicimus qui occidit parentem; paricidam, qui socium atque parem.

463. Inter Procellam et tempestatem. Procellas non tam terrarum 60 quam coeli esse, tempestates autem fluctuum sunt.

464. Inter Plantas et plantaria. Quod plantae sunt raptae de arboribus, plantaria vero, quae ex seminibus nata sunt, et cum radicibus et terra propria transferuntur.

465. Inter Pomarium et pometum. Pomarium est ubi poma ponuntur [ Al., transponuntur], pometum ubi poma nascuntur, pomerium ubi poma inveniuntur [ Al., ipse locus arborum].

466. Inter Pyram et pyrum. Pyra est rogus [ Al., robur] ardens, pyrum vero pomum. 467. Inter Piscatorem et piscarium. Piscator est qui capit, piscarius est qui vendit. 468. Inter Pulvereum et pulverulentum. Pulvereum, factum; pulverulentum est, pulvere plenum.

469. Inter Pennas, et pinnas, et pennum. Pinnae sunt murorum, pennae avium, a pendendo; pennum extremitas ferri acuti. 470. Inter Praedam, lucrum et compendium. Praeda ex hoste, lucrum ex negotio, compendium proprie ex pondere.

471. Inter Pompeii porticum, Pompeiam, et Pompeianam. Pompeii, est ipsius Pompeii; Pompeia, publicata; Pompeiana, si ad aliam domum transit.

472. Inter Populum et plebem. Quod populus est universus cum senatu et civibus Romanis, plebs tantum vilior numerus. 473. Inter Partem et partim. Partem nomen, partim adverbium est. 474. Inter Postremum et posteriorem. Postremus de multis, posterior de duobus. 475. Inter Principium et initium. Principium, prima pars; initium, uniuscujusque rei incipientis coeptum. 476. Inter Pendent et pendunt. Pendent suspensi, pendunt aliquid ponderantes. 61 477. Inter Pene et pene. Pene adverbium est, pene turpissima [ Al., novissima] pars corporis. De littera Q. 478. Inter Quatenus et quatinus. Quatenus adverbium est, quatinus conjunctio causalis, ut si dicas: Quatinus hoc sine plaga non facis, en tibi plagas. Adverbium est autem quatenus, aut temporis, aut loci; temporis cum dicimus: Quatenus hoc modo res exercebis.

479. Inter Quoniam et quia. Quoniam praeponitur, et sic sequentem sensum alligat, ut: quoniam dicis [ Al., dicit], dico. Quia postponitur, et superiorem sensum confirmat, ut: Scias quia didici. 480. Inter Quamdudum et jamdudum. Quamdudum interrogantis est, jamdudum respondentis. 481. Inter Quaeritur et quiritur. Quiritur de implorando, quaeritur de inquirendo.

482. Inter Questus et quaestus. Quaestus lucri, questus lacrymarum.

483. Inter Quae et que. Quae pronomen est, que vero conjunctio est. 484. Inter Quod et quot. Si per d scribitur quod, pronomen personale est; si per t quot, numerus. De littera R. 485. Inter Recens et novum. Recens nascitur; novum fit. Unde et Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. 62 486. Inter Religionem et fidem. Fides est credulitas qua Deum confitemur, religio est cultus quem illi credentes exhibemus. Dicta autem fides ab eo quod fit id quod inter utrosque placitum est. Quasi inter Deum et hominem dicta quoque religio, eo quod ea homines religantur vinculo serviendi ad cultum divinitatis. Religio autem est in virtute, superstitio vero in cultu illicito. 487. Inter Rationale et rationabile. Rationale et [ Al., ut] angelus et homo, rationabile quod ratione vel agitur vel dicitur. 488. Inter Rusticum et rusticanum. Rusticus operarius dici potest, rusticanus pater familias. 489. Inter Rusticitatem et rusticationem. Rusticitas morum est, rusticatio operis. 490. Inter Rationem et ratiocinationem. Ratio est mentis motus [ Al., motum] in his quae dicuntur [ Al., discuntur], discernere vel connectere valens; ratiocinatio autem rationabilis est subtilisque disputatio, atque a certis ad incertorum [ Al., add. aut incertis ad certorum] indagationem nitens cogitatio. 491. Inter Regium et regale. Regium est ipsius regis, regale dignum rege. Sic et regia et regalis. Regia domus in qua est, regalis rege digna.

492. Inter Rubor, robur, robor. Rubor coloris est, robur virtutis, robor arboris.

493. Inter Reptilia et repentia, Reptilia aquarum sunt, repentia terrae.

494. Inter Rivum, fontem, torrentem, et flumen. Rivus subito fit: fons est caput atque decursus in quem naturalis manat aqua, torrens pluviae fluctus praeceps [ Al., pluvia fluctus et praeceps], fluvius aquae decursus generaliter.

De littera S. 495. Inter Sidera, astra, stellas, et signa. Sidera illa dicuntur quibus navigantes considerant quod ad cursum dirigant consilium; 63 astra autem sunt stellae grandes, ut Orion; stellae autem, multijuges, ut Hyades, Pleiades; signum vero quo animantis imago formata est, ut Taurus, Scorpio et hujusmodi.

496. Inter Sempiternum et perpetuum hoc distat [ Al., discrepat], quod sempiternitas ad Deum pertinet, perpetuitas ad angelos, vel ad animas [ Al., animam] hominum. Primum enim semper fuit, nec unquam esse desinit; alterum esse coepit, sed esse perpetuum non desinit.

497. Inter Sensum et intellectum. Sensus ad naturam refertur, intellectus ad artem. 498. Inter Sacrum, religiosum, et sanctum. Sacrum vocamus quod ad Deum pertinet; religiosum quod ad homines justos; sanctum vero quo aliquid sancitur, quoque violato, poena committitur. Sacrum vero et sanctum est, sanctum vero non continuo sacrum. Item sanctum in bonam partem ponitur; sacrum vero duo significat, et bonum, et malum: bonum, ut illud (Virg., Eclog. 1): Inter flumina nota, et fontes sacros; malum, ut: Auri sacra fames (Aeneid. lib. III). Et: Sacrae panduntur portae (Aeneid. lib. II). Et: Leno sacer (Plaut. ). Et: sacer hircus (Ovid.). Unde et ignis sacer dicitur hulcus horribile. Alma autem ab alendo dicta. Unde et apud paganos alma Ceres dicta est, alimentorum inventrix.

499. Inter Sapientem et prudentem ita discerni solet, ut sapiens vocetur is qui intellectum aeternorum rimatur, prudens vero qui ea quae sensibus corporis experiuntur. 500. Inter Stultum, fatuum, et stupidum. Quidam veterum fatuum existimant qui nec quod fatur ipse, nec quod alii dicunt, intelligat; stultum vero hebetiorem corde. Unde Afranius: Ego, inquit, me stultum existimo, fatuum esse non opinor. Id est, obtusis quidem sensibus, non tamen nullis. Stupidus vero dictus est quasi lapideus, quasi stolidus.

501. Inter Saevum et crudelem. Saevus in ira, crudelis in sanguine. 502. Inter Stuprum, incestum, et adulterium. Stuprum in virgine, 64 incestum in parente vel vidua, adulterium in nupta. Dictum autem incestum quasi incastum.

503. Inter Satietatem et saturitatem. Satietas vario genere spectaculorum contingit, saturitas vero ciborum est.

504. Inter Superbiam et arrogantiam. Arrogantia est inanis gloria de eo quod quisque est. Superbia vero, supergrediens elatio mentis de eo quod non est. Superbiae autem gemina est differentia: Una quae spirituales ac summos viros per virtutum jactantiam dejicit, altera quae carnales erga seniorum imperium inobedientes reddit. Dicta autem superbia, quia super vult quam quod est.

505. Inter Scientem et sciolum. Sciens est peritus scientia et rebus; sciolus, simulator scientiae ac peritiae, scienti contrarius est; et quidquid alius sciat, ipse videri vellet scire: aut qui se profitetur scire omnia, aut etiam futura praedicere.

506. Inter Spurcum et spurium. Spurcus non tantum impurus, sed et saevus; spurius autem patre incerto, matre vidua genitus, quasi tantum spurii filius. Quia muliebrem naturam antiqui [ Al. add. jurisconsulti] spurium vocabant. Eosdem et favonios quidam appellant, quia quaedam animalia favonii spiritu hausto concipere existimantur.

507. Inter Sceleratum, scelestum, et scelerosum. Grammatici dicunt sceleratum illum esse in quo fit [ Al., sit] scelus; ut Cicero: O te [Al., tu] scelerate, qui subactus et prostitutus es. Scelestum autem per quem fit. Ut Terentius: scelesta, ovem lupo commisisti. Scelerosus, qui facit: ut idem: Ego illum scelerosum misera nolens pertuli. Sed haec auctores non usquequaque custodiunt. 65

508. Inter Salutem et salubritatem. Salus est integritas corporis; salubritas, saluti conveniens causa, per quam sanitas, vel reservatur, vel restauratur. 509. Inter Super et supra hoc interest: Super est quod imminet [ Agraetius eminet], supra quod substratum aliquid habet. Item super interdum, aut nimium, aut satis accipimus.

510. Inter Subter et subtus. o Subter est quod re aliqua superiore deprimitur, et proculcatur [ Al., conculcatur]; subtus quod demissum altius non contingitur.

511. Inter supremi et supprimi. Supremi et summi significat et imi; supprimi autem, occultari.

512. Inter Sumere et accipere [Al., praecipimus ]. Sumimus ipsi, accipimus ab alio. Cum enim damus, dicendum est, Accipe; cum permittimus [ Al., praecipimus] ipsi tollere, dicimus [ Al., dicendum est], Sume. Item sumimus per nos, accipimus a volentibus, tollimus a non volentibus [ Al., nolentibus]. Item auferimus [ Leg. adimimus], jure quidquid dedimus assumimus jussu, eripimus vi.

513. Inter Sperare et exspectare. Exspectamus et bona et mala; speramus autem tantum bona. Miro autem modo Virgilius verbi hujus proprietatem a propria significatione secernit, dicens (Aeneid. IV): Hunc ego si potui tantum sperare dolorem; dum omne quod exhorret animus rectius timere dicatur [ Al. add. quam sperare]. Sed grammatici hoc exponunt, dicentes: Sperare dixit pro timere. Quod et Lucanus distinguens ait: Liceat sperare timenti.

514. Inter Scire et nosse. Scire est reddere rationem quam noveris; nosse, referre tantummodo quod audieris. 515. Inter Simulare et dissimulare. Dissimulamus nota: simulamus ignota. Qui enim fingit se scire quod nescit, simulat; 66 qui autem quod scit nescire se dicit, dissimulat. Unde et Sallustius: Ille simulator incerti, ac certi dissimulator erat.

516. Inter Sistere, et consistere, et assistere. Sistere est interdum resistere, vel prohibere, id est, qui aliquam rem in loco stare facit. Ut Virgilius: Sistere aquam fluviis. Assistere vero et ante unum, et coram multis; consistere in medio adesse.

517. Inter Servire et inservire. Servire tantum dominis: inservire cujusque praeceptis. 518. Inter Spirare et exspirare. Spirare vivere est, exspirare mori.

519. Inter Surgere et exurgere, et reliqua. Surgitur a loco, exsurgitur a somno, insurgitur ad vindictam, consurgitur ad auxilium. 520. Inter Subjicitur et supponitur. Subjicitur cito, supponitur lente. 521. Inter Simul et semel. Semel ad numerum pertinet, ut, semel bis; simul ad congregationem, ut, Globati [Al., conglobati] simul feruntur in arma viri. 522. Inter Sepulcrum et monumentum. Sepulcrum tantummodo tumulus defunctorum est, monumentum vero, nunc sepulcrum, nunc historia rerum gestarum: dictum eo quod mentem moneat, vel ad memoriam defuncti, vel ad recordationem rei scriptae. Porro tumulus bifarie, nunc tumens tellus, nuuc sepulcrum vocatur. Sepulcrum autem a sepulto dictum. Sepultus vero, eo quod sine palpitatione, vel pulsu sit, id est, sine motu. Cadaver autem a cadendo dictum.

523. Inter Sacrificium et hostiam haec vetus erat discretio, quod sacrificium spontanea oblatio erat; hostia vero quae devictis hostibus immolabatur. Haec et victima vocabatur. Alii victimam 67 ideo dictam putant, quia ictu percussa cadit, vel quia vincta ad aras perducitur.

524. Inter Sedes et thronos. Sedes non tantum unius, sed multorum est. Nam solium unius tantum est, et regum; sedes quibuscunque [ Al., illud cujuscunque] proprium. Solium autem, vel a solius sessione, vel a soliditate dictum. Solium Latini, Graeci thronum dicunt. Sedes autem dictae, quia apud veteres Romanos non erat usus accumbendi. Unde et consedere antiquo more dicitur. Nam veteres sedentes epulabantur. Postea, ut ait Varro, de Vita populi Romani, viri discumbere coeperunt, mulieres sedere. Quia turpe illis erat discumbere mulierem [ Al., discumbere visum].

525. Inter Servum et famulum. Servi sunt in bello capti, quasi servati; sicut mancipium ab hostibus, quasi manu captum. Famuli autem ex propriis familiis orti.

526. Inter Servitutem et servitium. Servitus est conditio serviendi, servitium numerus servientium [ Al., servorum est].

527. Inter Socerum et socrum. Socerum virum dicimus, socrum feminam. 528. Inter Similitudinem et figuram. Similitudo est cum secundum aliquam speciem visam imago vel pingitur, vel formatur. Figura est cum impressione formae alicujus imago exprimitur, veluti si in cera ex annulo effigiem sumat, aut si figulus in argillam manum vultumque aliquem imprimat, et fingendo figuram faciat. 529. Inter Sanguinem et cruorem. Sanguis est dum in corpore manet, effusus vero cruor fit. Cruor autem a cruditate vocatur, unde et crudelitas dicta, et crudus. Alii dicunt cruorem victimarum esse, sanguinem hominum. Ut Virgilius (Aeneid. II): Sanguine placastis ventos, et virgine caesa; id est, sanguine virginis occisae.

530. Inter Sinum et gremium. Sinum dicimus sinuatae vestis receptaculum, gremium interius accurtatae [ Al., accuratae]. 68 531. Inter Senium et senectutem. Senectus est gravior aetas post juventutem succedens, senium autem ultima aetas post gravitatem veniens. Sic senex et senior. Nam senior adhuc viridior. Ut illud Virgilianum: Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Et Terentius: Quo jure sum usus adolescentior; non utique magis adolescens, sed minus. Ut senior, minus senex. Senecta autem est ipsa sors, sive [ Al., atque] conditio senectuti accedens. 532. Inter Sonum et sonitum. Sonus [ Al., sonitus] est quidquid auditur sensibile, sonitus [ Al., sonus] vero confusio [ Al., confusae] vocis tubarum. 533. Spolia ad exspoliantes, exuviae ad exspoliatos. 534. Inter Stillam et guttam Palaemon grammaticus ita distinguit: Gutta, inquit, stat; stilla cadit.

535. Inter Stationem et portum. Statio est, ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. Nam portus locus ignotus est ab accessu ventorum, ubi hiberna opponere solent.

536. Inter Serenum et tranquillum. Serenum enim ad coelum referri potest, ad mare non potest. Serenum enim coelum dicimus, tranquillum mare.

537. Inter Saxa et lapides. Saxa tantum durissima, nam lapis et dura et mollis est petra. 538. Inter Specum et antrum. Specum Latini, Graeci antrum dicunt. Sunt autem loca ex quibus repercussae voces imaginem referunt.

539. Inter Semitam, callem et tramitem. Semita hominum est, callis vero pecorum vel ferarum est. Callis etiam dicitur via stricta, a 69 calcando ita dicta. Tramites vero transversa sunt in agris itinera, proprie ergo callis semita tenuis, callo pecorum praedurata. Semita autem quasi semis via. Semita dicta, qua potest ire unum vehiculum. Hujus [ Al., cujus] duplex actus vocatur: propterea quod duo capit, vel propter euntium et venientium vehiculorum occursus.

540. Succipere est, de superiori aliquid cadens corporale, suscipere causam incorporaliter. Suspicere sursum aspicere, aut venerari. 541. Inter Simulare et dissimulare. Qui simulat vult videri facere quae non facit, qui dissimulat non vult videri facere quae facit. 542. Inter Somnum et somnium. Somnus quo dormimus, somnium quod dormientes videmus.

543. Inter Sum et suum. Sum verbum est, suum pronomen est. 544. Inter Saevit et sevit. Saevit, irascitur; sevit satorem dicit. 545. Inter suus et sus. Suus pronomen est, sus animal est.

546. Inter Syram et suram. Syra gentis suae femina, sura pars pedis. 547. Inter Sartorem et sarcinatorem. Sartorem, agrum sarrientem; sarcinatorem, vestes sarcientem.

548. Inter Similem et simulantem. Similem, talem; simulantem, talem mentientem. 549. Inter Strenuum et externum. Strenuum, fortem; externum, extraneum dicimus. 550. Inter Statum et staturam. Statum, quaestionem vel scenicam vestem; staturam, quantitatem cujusque rei. 70

551. Inter Scripturam et lectionem. Lectio in opere est, scriptura in affectu, vel pictura. De littera T. 552. Inter Terram, et tellurem, et humum. Terra squalida est et inculta, tellus fructifera; humus autem, inferior, et deorsum, et humida [ Al. add. tellus]. Unde et humati, sepulti. Generaliter autem ubique terra est, non ubique humus. Et in parietibus terra est, hoc est in lateribus, et non est humus. Humus autem terra humida est, et ab humore vocata, sicut et terra, quod naturali siccitate torreat, sicut et tellus. quod fructus [ Al., fructum] ejus tollimus.

553. Inter Temperantiam et temperationem sic discernitur, ut temperantia animorum sit, temperatio rerum.

554. Inter Timentem et timidum. Timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa. Tali intellectu distinguuntur pavidus et pavens, providus et providens, superbus et superbiens, languidus et languens, furibundus et furens, et caetera similia.

555. Inter Tremulum et trementem. Tremulus est natura, tremens tempore. 556. Inter Temeritatem et audaciam. Temeritas sine consilio dicitur; audacia, post consilium.

557. Inter Tum et tunc. Tum temporis est futuri; tunc, praeteriti.

558. Inter Tribuere et attribuere. Tribuimus cum aliquid donamus, attribuimus, dum ordines officiaque distribuimus. 559. Inter Tulit, Aabstulit, et sustulit. Tulit qui fert, abstulit qui ab alio tulit, sustulit qui sursum tulit. 560. Inter Tumidum et turgidum. Tumet corpus aegroti. Turget cadaver. 71 561. Inter Testor, contestor, et obtestor. Testor saepenumero ad jusjurandum pertinet, ut Virgilius, per sidera testor; contestor autem ad judices, obtestor ad adversarios. 562. Inter Terga et tergora. Terga sunt hominis, quod singulariter tergum facit; tergus vero quadrupedum est. Unde pluraliter tergora coria dicuntur.

563. Inter Tumultum et bellum. Bellum est contra hostes exortum, tumultus vero domestica appellatione concitatus. Hic et seditio nuncupatur. Nam seditio est discessio [ Al., dissensio] civium. Quod enim seorsum alii ad alios eunt, seditio dicitur. Alii putant propter dissensionem animorum seditionem vocari [ Al., vocatam], quam Graeci diastasin vocant. 564. Inter Turbidum et turbulentum. Turbidum de natura est, turbulentum fit. 565. Inter Terrenum, terrestre, et terrosum. Terrenum opus dicimus, terrestre, ut maritimum, terrosum vero frumenti genus arenosum. 566. Inter Tuus et tus. Tuus pronomen est, tus vero pigmentum. Inter Tuum et tum. Tum adverbium est, tuum pronomen.

567. Inter Tempore et tempori. Tempore, ablativo casu, tempori adverbium est. 568. Inter Tristitiam, et moestitiam. Moestitia cordis est, tristitia vultus. Moestum ergo vel moerentem animo dicimus, tristem aspectu. Item moestitia temporis est, et fit aliquando ex aliquo accidenti dolore. Tristitia vero, vitium naturae perpetuum est. De littera V. 569. Inter Vetus et antiquum. Vetus annis enumeratur, antiquum saeculis. 72 570. Inter Virtutem et fortitudinem. Virtus in animi vigore et habitu est, cujus pars est fortitudo mentis. Quae ex quatuor virtutibus una est, licet et corporis robur fortitudo vocetur.

571. Inter Vecordem et vesamum. Vecors mali cordis, sicut vesanus non probe [ Al. proprie] sanus.

572. Inter Velocitatem et celeritatem. Velocitas pedum est, celeritas animorum.

573. Inter Vastitatem et vastitudinem. Vastitas corporis est; vastitudo, solitudo. 574. Inter Voluptatem et voluntatem. Voluntas est desiderium nondum adeptae rei, voluptas vero rei adeptae delectatio, vel bonae, vel malae.

575. Inter Verbera et flagella. Verbera quodlibet genus flagellorum est, nam flagella proprie virgarum sunt, et dicta eo quod flatu agitentur et sonent.

576. Inter Valetudinem et infirmitatem. Valetudo prospera esse potest et adversa, infirmitas semper infesta est. 577. Inter Vulnus et ulcus. Vulnus ad animum refertur, ulcus ad corporis injuriam. Item vulnus corporis recens plaga, ulcus vero inveteratum vulnus.

578. Inter Verbum et Sermonem. Verbum unius pars orationis est, juxta grammaticos. Nam sermo plurimorum verborum oratio est. Sermo autem a serendo dictus, quod nos cum praepositione dicimus a disserendo. Hinc et sermo sancti Hilarii et Augustini dicitur, id est dissertio Hilarii et Augustini.

579. Inter Ultra et citra. Ultra illuc vel amplius, citra huc ad nos, intra nos. 73 580. Inter Ulcisci et vindicare. Ulciscimur injuriam factam; vindicamus, ne fiat. 581. Inter Videre, aspicere, et intueri. Videmus natura, aspicimus voluntate, intuemur cura.

582. Inter Veneunt et vendunt. Vendunt qui venundant, veneunt qui venduntur. 583. Inter Volo, et opto, et cupio. Volo minus est quam opto, Opto minus est quam cupio. 584. Inter Unum et unicum. Unus, ex multis; unicus, solus est. Solus itaque unus numeratur, unicus intra numerum finitur. 585. Inter Unum et solum. Unus ad numerum pertinet, solus e multis intelligitur. 586. Inter Uter et utrum. Si enim dicimus: Utrum vis, eligere significat, aut hoc, aut illud. Uter autem accipitur pro personis, sicut, verbi gratia: Uter vult, veniat ad me, id est, qui vult de duobus.

587. Inter Urbem et civitatem ita distinguit Cicero, ut urbem moenia civitatis significent, civitas incolas urbis. Nam ad Dolabellam sic scripsit: Liberasti urbem a periculo, civitatem a metu. Urbem autem ab urbo, quem aratrum vel sulcum veteres dicebant, aut ab orbe dictam putant, cujus in se imaginem respublica contineret. Porro oppidum ad habitantes pertinet, civitas ad leges, urbs ad utrumque.

588. Inter Virum et hominem. Vir mas est, non femina; Homo mas est, et femina. Femina autem naturale nomen est, generale mulier, speciale virgo, vel nupta, vel quae etiam aetatis nomina accedunt. 74

589. Inter Vultum et faciem. Facies est naturalis oris habitus immutabilis, vultus vero pro rerum ac temporum qualitate varius et mutabilis [ Al., commutabilis], et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant. Itaque Lucilius haec quasi distinguens ait: Quae facies, qui vultus viro. Dicimus autem et vultum coeli et vultum maris, quia et mare saepe in varios motus ventorum flatibus mutatur, et coeli vultus ex luce in tenebras, et ex sereno in nubilum commutatur, sicut et hominum cum mentibus vultus. 590. Inter Virginem et viraginem. Virgo est quae virum nescit, virago autem quae virum agit, hoc est opera virilia facit. Non autem solum virgines viragines, sed et corruptae mulieres, quae virilia faciunt, viragines recte dicuntur. 591. Inter Vivum et viventem. Vivum de victuro dicimus; viventem, de morituro.

592. Inter Ve et que. Ve distinguit, que conjungit.

593. Inter Vae et ve. Ve sine a conjunctio conjunctiva est. Vae cum a, interjectio dolentis est. 594. Inter Vocem et Sonum. Vox est hominis, sonus crepidinis. 595. Inter Uvidum et humidum. Humidum est, quod extrinsecus habet aliquid humoris, uvidum vero quod intrinsecus; unde et uvae dictae.

596. Inter Valles et convalles. Valles sunt depressa loca [ Al., colla] camporum, convalles, montium intervalla.

597. Inter Undam et aquam. Unda semper in motu est, aqua vero stativa. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis, et dictus quod in venis terrae lateat.

598. Inter Vicum, et Viam, et plateam. Vici dicuntur ipsae 75 habitationes in urbibus; viae autem, spatia angusta quae inter vicos sunt, quarum perpetuas et latiores plateas vocamus. Nam plata juxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nomen accepit.

599. Inter Viridia et virentia. Viridia sunt ligna; virentia sunt campi, vel prata [ Al., prati]. 600. Inter Visus et visos. Visos, participia dicta; Visus, nomina appellativa. 601. Inter Virum et virus. Virum, hominem; virus, venenum dicit. 602. Inter Vivit et bibit. Vivit de vita, bibit de potione. 603. Inter Vinctum et victum. Vinctus, vinculatus; victus, superatus. 604. Inter Vis et bis. Vis, quae ad voluntatem pertinet; bis, duabus vicibus. 605. Inter Ullam et ollam. Ullam, aliquam: ollam, vas. 606. Inter Vallum et murum. Non quod murus etiam vallum. Nam utique quod vallum murus est. 607. Inter Vagire, mugire, et caetera. Infans vagit, bos mugit, equus hinnit, asinus ragit vel rudit, leo rugit, elephas barrit, sus grunnit, ovis balat, serpens sibilat, rana coaxat, corvus crocitat, grus arsat, milvus jugit, canis baubat, vel latrat, vulpes gannit.

608. Inter Vesperescit et vesperascit. Vesperescit, id est, sero fit; vesperascit, sol ad Occasum declinat. 609. Inter Viperinum et vipereum. Viperinus, pullus; Vipereus, ad similitudinem serpentis. De littera Z. 610. Inter Zelum et invidiam. Zelus interdum et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt aemulari; invidia vero, ut dictum est, aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut quod ipse est aliud esse 76 non vult, aut alium videns esse meliorem, dolet se non esse consimilem. Pulchre autem quidam Graecum versum transferens elegiaco metro, de Invidia lusit dicens: Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit, excruciatque animum. Invidiae autem nomen dictum est a nimis intuendo felicitatem [ Cicer. fortunam] alterius, ut est illud: Quisnam florem invidit meum?

LIBER SECUNDUS DE DIFFERENTIIS RERUM. DIFFERENTIA PRIMA. 77 1. Inter Deum et Dominum ita quidam definierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domino Filium intelligerent. Scriptura autem sacra utrumque et Deum affirmat et Dominum. 2. Sed tamen invicem haec vocabula discernuntur. Primum enim naturae nomen est pertinens ad amorem; secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique ex Dei vocabulo adverte quid diligas, ex Domini appellatione cognosce quid metuas. II. 3. Inter Trinitatem et unitatem haec distinctio est, quod unitas propter inseparabilem deitatis substantiam, trinitas vero 78 propter personarum diversitatem vocatur. In personis enim discretio est, in Divinitate nulla distinctio. Est enim gignens, genitus et procedens. Tria quidem nomina, sed substantia una. Sicut enim ignis, candor et color, tria quidem sunt vocabula, sed res una.

4. In relatione enim personarum trinitas est, in substantia vero naturae unus Deus est: Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus. De Patre quia Deus est testatur Apostolus dicens, Unus Deus Pater, ex quo omnia; ita de Filio, quia Deus est, alibi ipse dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.

5. De Spiritu autem sancto, quia Deus est, idem qui et supra sic dicit: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus. Ecce Pater, et Filius, et Spiritus sanctus Deus, sed non triplex deorum numerus in hac Trinitate est credendus.

6. Scriptum est enim: Ego sum Deus, et non est alius Deus praeter me. Et illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est. Tres ergo deos credere profanum est; trinitatem in personis non distinguere impium est. III. 7. Inter personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ita secernitur. Quod pater, nec factus, nec natus est. Filius natus, non factus; Spiritus sanctus, nec factus, nec natus, sed ex Patre Filioque procedens est. Proinde Pater aeternitatem habet sine nativitate, Filius nativitatem cum aeternitate; Spiritus vero sanctus processionem sine nativitate, cum aeternitate.

8. Pater ex nullo exordium ducit, Filius ex Patre originem 79 sumit, Spiritus vere sanctus ex Patre Filioque procedit. Haec tamen a nobis ita dicuntur de Trinitate, ut potest humana natura capere. Nam quis considerare sufficiat ipsius Trinitatis interna mysteria? Quomodo Pater, Filius, et Spiritus sanctus tres personae sunt, una natura? 9. Quomodo Pater ingenitus, Filius genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus? Quomodo Filius de Patre natus est, Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio? Quomodo Filius nascendo procedit, Spiritus autem sanctus procedendo non nascitur? Quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen sine Filio Pater genuit Filium? 10. Quomodo Filius nunquam sine Spiritu sancto, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos? Quomodo Filius non de se sed de Patre est, nec tamen ei est posterior de quo est? Quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit? 11. Quomodo tria unum sunt, et unum tria? Quomodo ad se invicem relative tria sunt, et essentialiter unum sunt? Quis ista consideret? Quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus? IV. 12. Inter substantiam et essentiam Dei hoc quidam definierunt, quod substantia est hoc quod non est ab alio, sed semper ex sese est, hoc est propria intra se virtute subsistit; essentia vero in Deo idcirco est dicta, quia semper est, nec incipiens quando, nec desinens est, sed esse semper proprium ejus est. V. 13. Inter hoc quod Filius nunc aequalis, nunc minor est Patre, ista est differentia. Primum aeternae substantiae est, alterum 80 humanae naturae. In forma enim servi, quia factus est ex muliere, Pater major illo est; in forma autem Dei, in qua erat ante carnis assumptionem, Patri coaequalis est. Propter illud dictum est, Pater major me est; propter hoc, Ego, et Pater, unum sumus. Aequalis ergo Patri in quantum Deus est, subjectus vero in quantum homo est.

VI. 14. Quid differt inter id quod Christus nunc unigenitus, nunc primogenitus esse praedicatur? Horum primum ad Patrem pertinet, alterum ad nos. Nam secundum divinitatis excellentiam Unigenitus est a Patre juxta Evangelium, quod dicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15. At vero, secundum fraternam societatem, primogenitus universae creaturae, juxta id quod Apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Est ergo unigenitus in substantia deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis: primogenitus in gratia, unigenitus in natura; primogenitus, juxta Apostolum, in multis fratribus; unigenitus tantum ex Deo solus. Inde est quod Frater nuncupatur et Dominus: Frater, quia primogenitus; Dominus vero, quia unigenitus. VII. De variorum nominum distinctione, quae Filio Dei attribuuntur. 16. Jam vero differentiae vel significationes nominum quae in Dei Filio distinguuntur plurimae sunt. Sed ex his quaedam sunt naturalia ad divinitatis ejus excellentiam pertinentia, quaedam vero accidentia. Naturalia sunt: Deus, Omnipotens, Perfectus, Filius Dei, Verbum, Principium, Virtus, Sapientia, Imago, Splendor sive Figura, Brachium. 81 17. Accidentia sunt ista: Agnus, Sacerdos, Petra, Lapis, Homo, Leo, Vitulus, Aquila, et his similia. Deus dicitur quia ex Deo genitus est, Omnipotens ab Omnipotente, Perfectus a Perfecto: Filius Dei est, quia dum hoc ipsum sit quod Pater, non tamen ipse est qui Pater.

18. Verbum est Filius Dei, quia proprie de divino ore processit, vel quia nihil in substantia naturae suae visibile vel corporeum est, vel pro eo quod Pater per eum omnia condidit sive jussit, vel quia per illum innotuit. Pater principium ex eo quod rerum omnium origo et causa sit. Dextera, propter effectum totius creaturae, quae per ipsum formata est. 19. Brachium, quia ab ipso omnia continentur. Virtus pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipsum habeat, et omnem coeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. Sapientia est pro eo quod ipse revelet omnia mysteria scientiae, et arcana sapientiae. Imago est propter similitudinis veritatem. 20. Species enim Patris indifferens est, habens in se indiscretam naturam, sive essentiam. Splendor appellatur, quia dum sit ipse Pater lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit. Figura est, quia, suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit. 21. Mediator est, quia inter hominem et Deum medius est, habens in se substantiam utriusque naturae, id est, humanae humilitatis formam, et divinitatis excellentiam. Porro, Agnus propter innocentiam, et passionem carnis appellatur. Sacerdos, quia semetipsum Patri hostiam pro nobis obtulit. Petra, quod firmitas sit credentium, offensio et ruina incredulorum. Lapis angularis, quia Vetus et Novum Testamentum, veluti duo parietes ex adverso venientes, tanquam angulus, sibimet copulavit ac fidei unitate conjunxit. 22. Homo, quia secundum carnem ex Virgine natus est passibilis atque mortalis. Leo, propter regnum et potentiam, per quam 82 in morte Zabulum vicit. Vitulus, quia propter salutem gentium immolatus est. Aquila, pro eo quod resurgens ad astra coeli remeavit, et ad sedem paternam unde venerat iterum rediit. VIII. 23. Inter nativitatem Christi et nostram hoc interest, quod omnis homo ex delicti lege invenitur esse conceptus, ille autem non ex concupiscentia carnis, vel ex virilu coitu, sed de Spiritu sancto natus est. Naturam quippe traxit originis, non culpam praevaricationis. Corpus ex Virgine sumpsit, virginitatem maternae carnis non abstulit. Item, nos ex una generatione subsistimus; ille autem ex duabus, divinitatis et humanitatis. 24. Ex prima nativitatem sumpsit, ex altera creationem. Natus enim divina generatione, factus humana. Primum fuit sine tempore, secundum in plenitudine temporis. Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis, videlicet, atque animae; ille vero ex tribus: verbi, corporis, et animae. Inde est quod perfectus praedicatur Deus et homo, habens in se geminam substantiam, et divinitatis suae, et humanitatis nostrae.

IX. 25. Item hoc distat inter mortem Christi et nostram. Nos enim in mortem pro merito praevaricationis incurrimus, ille autem 83 sponte mortem pro nostra salute suscepit secundum quod ipse testatur dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollit a me, sed ego pono eam.

X. 26. Inter resurrectionem Christi et nostram sic discrepat: quod nobis resurrectionis tempus usque in finem saeculi differtur, illius vero die tertio celebratur; ille nullius eguit ut resurgeret, nos illo miserante resurgimus. XI. 27. Inter creationem mundi et formationem ejus haec est differentia, quod originaliter secundum materiae substantiam simul cuncta creata sunt, juxta illud quod dicitur: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul.

28. At vero secundum distinctionem specierum per sex dierum alternationem formata sunt. Totius enim creaturae origo simul exstitit, species tamen et forma per temporum incrementa processerunt. 29. Nam primum materia facta coeli et terrae confusa atque informis, quam Graeci chaos appellant. De qua postmodum singillatim per species varias formasque proprias prodierunt. De qua materia Scriptura loquitur: Qui fecisti mundum de materia informi. Quae ob hoc informis, quia adhuc confusa erat atque obscura, et necdum per visibiles species, variasque formas discreta. 30. Sed materia facta est de nihilo. Mundi autem species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et tempus condidit Deus omnipotens: angelicam, videlicet, creaturam, et informem materiam; quae quidem dum sit ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas non aeternitate, sed sola origine, sicut sonus cantum. 31. Nam qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Itaque non omnia ex nihilo condidit. Deus, sed quaedam ex aliquo, 84 quaedam autem ex nihilo. De nihilo mundum, angelum et animas; ex aliquo hominem et caeteras mundi creaturas. XII. De duplici paradiso. 32. Unus est terrenus, ubi primorum hominum corporaliter vita exstitit, alter coelestis, ubi animae beatorum, statim ut a corpore exeunt, transferuntur, atque, digna felicitate laetantes, exspectant receptionem corporum suorum. De hoc paradiso Dominus ad latronem dixit: H o die mecum eris in paradiso. Originaliter autem primi hominis culpa nos de paradiso expulit, et in hanc exsilii peregrinationem dejecit. 33. Inde est quod praevaricationis suae reatu astringimur. Unde et merito sententiae debito poenam paternae praevaricationis exsolvimus. Nam ita primus homo est conditus, ut per augmentum aetatum sine media morte de vita corporalis paradisi commutaretur ad vitam paradisi coelestis. 34. Sed quia hoc bono contentus esse noluit, protinus suae conditionis merito caruit, mortemque geminam animae et corporis invenit. Ignorantiam veri et vetustatem obtinuit, atque in omnem progeniem peccati sui praevaricationem transmisit, non tantum in hos qui proprio delinquunt arbitrio, sed etiam in illos qui nondum implicari valent actuali peccato. 35. Inde est quod parvulis lavacri gratia conceditur. Quia etsi non est illis peccatum proprii operis, inest tamen originaliter noxa paternae praevaricationis. Unde et propheta David ex semetipso humanum genus deplorans conqueritur dicens: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.

XIII. De rerum gradibus. 36. Gradus vel differentiae rerum sex sunt. Id est, non viventia, 85 viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia; novissimus DEUS, qui est super omnia benedictus in saecula. Primus gradus est eorum quae non crescunt, vita motuque carent, qualis est in lapidibus.

37. Secundus gradus, in iis quae crescunt, vitam motumque sine sensu habent, qualis est in herbis, vel in arboribus, quibus si minime vita insensibilis, motusque inesset, nec germinare utique, neque crescere possent; atque ista quae vitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae. 38. Tertius gradus est in iis quae non solum crescunt et vivunt, sed etiam sentiunt, at non intelligunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in iis quae crescunt, vivunt, sentiunt, et intelligunt, sed tamen mortalia, ut animalia sunt, qualis est in hominibus. 39. Quintus est in iis quae sentiunt, et intelligunt, et immortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus, id quod immutabile et infinitum, et simplex est, a quo omnis haec natura inspiratur, movetur, gubernatur, et regitur, quod est Deus.

40. Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, angelus homini, et Deus praeponitur angelis.

XIV. 41. Inter angelos, daemones, et homines hanc differentiam veteres scripserunt, quod angeli sint spiritualis substantia, ante omnem creaturam creati, natura mutabiles conditi, sed contemplatione Dei immutabiles facti, animo impassibiles, mente rationales, tempore aeterni, beatitudine perpetui, felicitate securi, futuri praescii, jussi mundum regunt, missi corpora ex excellenti aere sumunt, in coelestibus commorantur. 86 42. Daemones sunt impuri spiritus, subtiles et vagi, animo passibiles, mente rationabiles, corpore aerei, tempore aeterni, humanitatis inimici, nocendi cupidi, superbia tumidi, fallacia callidi, semper in fraude novi. Commovent sensus, fingunt affectus, vitam turbant, somnos inquietant, morbos inferunt, mentes terrent, membra distorquent, sortes regunt, praestigiis oracula fingunt, cupidinem amoris illiciunt, ardorem cupiditatis infundunt, in consecratis imaginibus delitescunt; invocati adsunt, veris similia metiuntur, mutantur in diversis figuris, interdum in angelorum imaginibus transformantur. Hi quondam a sede coelesti ob superbiam lapsi, nunc in aere commorantur. 43. Homines sunt ratione capaces, intellectu sapientes, ore loquaces, natura magis quam doctrina valentes, statu rigidi, vultu erecti, figura universi similes, et inter se dissimiles singuli, animo immortales, sensu imbecilli, corpore fragiles, mente leves, diversi moribus, impares erroribus, ad studia inertes, proni ad voluptates, cassi labore, divitiis caduci, sollicitudine anxii, singillatim mortales, prole mutabiles, vita queruli, tempore celeres, tardi ad sapientiam, veloces ad mortem, de praeteritis nudi, de praesentibus exigui, de futuris incerti; concipiuntur in iniquitate, in peccato nascuntur, in labore vivunt, in dolore moriuntur; denuo alii ad gloriam, alii ad poenam de favilla surgentes debitum solvunt.

XV. Inter praevaricationem angelicam et humanam. 44. Quae sit discretio praevaricationis angelicae et humanae naturae, cur ista redimitur, illa sine fine damnatur? Praevaricatores quippe angeli ideo veniam non habent, eo quod fragilitatis carnalis nulla graventur infirmitate. Homines autem post peccatum idcirco ad veniam reverti possunt, propterea quod pondus infirmitatis ex lutea traxerunt materia. 87 45. Probat Psalmista quod propter carnis conditionem reditus eis pateat ad salutem; sic enim dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus. Et iterum: Memorare quae mea substantia. At vero diabolus, vel maligni spiritus, nec possunt habere veniam, nec merentur, sicut scriptum est de eodem apostata, cujus cor, quasi lapis, indurabitur, scilicet, ut poenitentiae compunctione non emolliatur. XVI. 46. Inter hominem et pecus ista est discretio. Homo est animal ex corpore animaque vivente compositum, atque spirituali compactione formatum, subsistens ratione, liberique arbitrii voluntate, vitiorum capax, atque virtutum; at contra pecus est animal irrationale, mortale, motu carnis et sanguinis animatum; unde et anima eorum post mortem simul cum carne dissolvitur. (Adde et aliud, per quod ab eis distinguitur. Illa prona sunt, et ad terram vergentia; nobis naturaliter vultus in coelum erectus est; illis otium et opulentia; nobis ratio et sermo concessus est, per quae intelligere et Deum confiteri possimus.)

XVII. Inter humani corporis membra. 47. Rationem autem humani corporis singulorumque membrorum differentiam Lactantius, sive plerique auctorum, ita definierunt, dicentes: Homo dictus est ab humo. Hic ex diversis subsistit substantiis, ex mortali et immortali. Corpus autem ejus ex ossibus et carnibus constat, dividiturque in quatuor elementa.

48. Habet enim in se aliquid ignis, aeris, aquae et terrae. Ratio autem terrae in carne est: humoris in sanguine, aeris in spiritu, ignis in calore vitali. Siquidem quadripartita humani corporis 88 ratio quatuor elementorum designat speciem. Caput namque ad coelum refertur, in quo sunt duo oculi, quasi duo luminaria solis et lunae. 49. Pectus aeri conjungitur, quia sic inde emittitur spiraminis flatus, sicut ex aere ventorum spiritus. Venter autem mari assimilatur, propter collectionem omnium humorum, quasi congregationem aquarum. Vestigia postremo terrae comparantur, eo quod sunt ultima membrorum arida, sive sicca, sicut et terra. Jam vero in capitis arce mens collocata est, tanquam in coelo Deus, ut ab alto speculetur omnia, atque regat. 50. Factus est autem homo ad contemplationem coeli rigidus, et erectus, non sicut pecora in humum prona, atque vergentia; in cujus summitate caput est collocatum, datumque illi hoc nomen, quod hinc capiant initium sensus et nervi. Capilli autem capitis, vel ad speciem sunt decoris, vel ad arcendam frigoris injuriam, sive caloris. 51. In capite autem, ut ait sanctus Augustinus, Tres tanquam ventriculi cerebri constituti sunt: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad servicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoria vigere demonstratur, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit oblitus quod fecit. 52. Facies dicta est, eo quod notitiam faciat hominis. Inter faciem autem et vultum haec est differentia, quod facies naturalis et-certus oris habitus est; vultus vero varius et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant.

53. Jam vero barbae ratio quantam vultus confert decentiam? Barba est decoris signum, virilitatis indicium, quae et juventutem significat, et sexus naturam distinguit. Oculi autem in facie concavis foraminibus inclusi sunt, a quo foratu frons nominata est. Iidem quoque oculi gemmarum habentes similitudinem membranis perlucentibus conteguntur. Per quas membranas, quasi per vitrum, vel speculum refulgentes, mens ea quae foris sunt transpicit. 89 54. In medio autem horum orbium scintillae luminum conclusae tenentur, quas pupillas vocamus, quibus cernendi gratia continetur; et ut oculi munitiores essent ab injuria, eos Opifex summus tegminibus occuluit. Unde et oculos esse dictos, quasi occultatos (id est, undique munitos) quibus adhibitae sunt palpebrae a palpitando dictae. Quia concurrentes invicem oculorum obtutum reficiunt, pilis in ordine astantibus ad munitionem eorum. 55. Supercilia quoque pilis brevibus adornata sunt, quasi quibusdam aggeribus oculis praebentes custodiam, ne quid superne incidat. Aurium inde dictum nomen est, a vocibus hauriendis. Per immutationem enim litterae aures veluti audes, sunt nominatae. Per has enim sonum vocemque, quasi per cochleam descendere. Quod aer ictus in circulum orbemque moveatur. 56. Genae, a genibus dictae. Quia complicatum in utero gigni formarique hominem aiunt, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formentur, ut cavi ac reconditi fiant. Ideoque et qui alicujus lacrymas elicere cupiunt, genua tangunt, ac per ea deprecantur, quod in utero formaverint oculos, atque enutrierint. Ipse genarum tumor instar collium leniter exsurgens ab omni parte contra imminentes ictus, oculos efficit tutos. 57. Nares dictae, quod per eas aer, vel spiritus nare non desinit. In his enim tria sunt officia: unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium purgamenta cerebri defluendi. Os dictum est, quasi corporis ostium. Cujus species in duobus constat officiis: sumendi victum, et loquendi lingua.

58. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est labium dicimus; quod inferius, labrum. Linguae nomen a ligando cibo impositum. Haec interpres animae vocem motibus suis in verba distinguit, vel illisione palati, ac dentium, vel compressione labiorum.

59. Dentes dicti, quasi cibos dividentes. Siquidem escam incidunt et comminuunt, opportunius gutturi et stomacho tradunt. Horum priores, qui cibum praecidunt, adversi dentes dicuntur; molares intimi, qui cibos subigunt; canini, qui vigesimo aetatis anno existunt. 90 60. Gingivae a gignendis dentibus nominatae, quae magnam pulchritudinem ori conferunt, dum nuditatem dentium tegunt. Fauces sunt angustae fistulae, quasi foces, per quas vocalis spiritus ab intimo pectore exiliens sonum vocis emittit. 61. Mandibulae maxillarum partes sunt quibus mandimus. Dicta autem maxilla per diminutionem, sicut paxillus a palo. Collum ad instar columnae vocatum. Est enim rigidum et rotundum. Duae sunt in eo fistulae: una ciborum, altera aeris. Harum superior rumen vocatur, qua cibus et potio devoratur; unde bestiae quae cibum revocant ac remandunt ruminare dicuntur: altera inferior vocatur gurgulio ex ossibus compacta, et cohaerentibus et flexuosis; haec a naribus ad pulmonem patens ob transmeantem spiritum. Cujus operculum sublinguium dicitur, quasi parva lingua, quae foramen ejus recludit et aperit, ne per partes juncta fistula impetu veniens, violenter aer interna corrumpat. 62. Manus dictae eo quod munus sint omni corpori, et quod ab ipsis mandimus. Palma manus est dispansis digitis, sicut et arbor dispansis ramis. Item, sicut contractis digitis, pugnus. 63. Digitorum quoque numerus perfectus est, et ordo decentissimus. Ex his primus rector omnium et moderator pollex vocatur, eo quod plurimum inter caeteros polleat, id est praevaleat. Secundus index et salutaris vocatur, quia eo fere ostendimus et salutamus. Tertius medius vel impudicus, quartus medicus, quod eo tritum collyrium a medicis colligitur. Quintus auricularis, quod eo aurem scalpimus. 64. Porro pectus hominis ab aspectu vocatum. In mutis enim animantibus ad terram oppressum est, atque ab aspectu remotum; hominis autem aspectui patens et erectum. Plenum enim ratione non decebat esse latens et humile. 65. Papillae sunt mammarum capitula. Mammae autem tumores pectoris leviter exsurgentes: haec sunt feminis ad alendum fetum datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus esse videretur. Neque enim decebat in feminis alibi esse, quam ut animal intelligens ex corde alimoniam sumeret. 66. Porro umbilicus est nota impressa quae medium ventrem designat. Ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur. Splenis autem et jecoris viscera quasi ex conturbato sanguine 91 videntur esse concreta. Juxta eos autem qui de physicis disputant, voluptatem venereae concupiscentiae consistere dicunt in jecore, affectum autem iracundiae in felle, pavoris in corde, in splene laetitiae. In pulmonibus vero aerem contineri, qui a corde per venas quas arterias vocant, diffunditur, ut paulatim inspirandi et respirandi tractu totum animet corpus. 67. In jecore ignis habet sedem, qui velut subvolare ostenditur in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis nostri. Unde et radii emicunt oculorum, et de cujus medio, velut centro quodam, quaedam non solum ad oculos, sed caeteros sensus tenues fistulae deducuntur. Siquidem in eo volunt esse officium voluptatis, et decoctionis ciborum complexu, et calefactu suo in sanguinem mutandorum. 68. Intestinorum autem ratio: idcirco longis anfractibus in circulorum ordinata sunt modum, ut susceptos cibos paulatim egerant, et ex ipsis ea quae intrinsecus sunt, humorem sensim suscipiant. Alvus dictus eo quod in eum, quasi in alveum, omnis humor cibo permistus defluat ac recurrat, et inenarrabili modo ciborum succo universum corpus, quasi e latere valles vicinas irrigando adimpleat. 69. Porro alvus venter, et uterus differunt. Venter enim est qui apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguen. Alvus est interior pars, qua cibus recipi et purgari solet. Uterum solae mulieres habent in quo concipiunt. Confundunt tamen haec auctores, et uterum pro utriusque sexus ventre ponunt. 70. Genitalia autem, sicut ipsum nomen docet, a gignendo dicta. Natium caro conglobata sedendi officio facta est, ne, premente corporis mole, ossibus cederet. Femina sunt femorum partes, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Unde et praeliatores feminibus equos admisisse dicuntur. 71. Genua a genis dicta, eo quod in utero cohaereant, et cognata sint oculis. Unde Ennius, genua comprimit arta gena. Tibiae dictae sunt quasi tubae. Plantae vero a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit homo, sed planae et longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Calces autem a callo pedum sic nominatae sunt. 72. Pedum digiti et decorem et usum ferunt. Nam currere 92 non possemus, nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque capiamus. Reliqua ossa corporis, velut columnae quaedam, quibus caro sustentatur, inserta sunt, et nervorum vinculis colligata, ut aptissimo motu flectantur. Haec Lactantius caeterique de ratione corporis scripserunt. XVIII. 73. Inter virum et hominem quidam distinxerunt hoc interesse, quod vir utraque scientia praeditus eloquentiam cum sapientia retinet: Homo loquacitate tantum naturae bestiis praepollet. Virum autem dixerunt ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute. Virtus autem apud veteres scientia rerum omnium nuncupatur. Nos autem unum eumdemque et virum, et hominem nuncupamus. Juxta quod et de Christo legitur, qui tam vir in sanctis Scripturis quam et etiam homo vocatur.

XIX. 74. Inter infantiam et pueritiam, et reliquas aetates, sapientes ita definierunt. Prima hominis aetas infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus, sexta senium. Duae primae aetates singulis annorum terminantur hebdomadibus, propter simplicem vitam. Nam infantia septimo anno finitur, quartodecimo pueritia, dehinc sequens adolescentia duabus constat hebdomadibus propter intellectum et actionem. Quae duae nondum erant in pueris, et porrigitur haec aetas a quinto decimo anno usque ad XXVIII. 75. Post haec succedens juventus tribus hebdomadibus permanet, propter tria illa, intellectum et actionem, corporisque virtutem. Ista aetas a XXVIII anno exoritur, et quagragesimo nono consummatur, quando et in feminis partus deficit. 76. Porro senectus quatuor hebdomadibus completur propter accedentem illis tribus animi et corporis gravitatem. Incipit enim haec aetas a quinquagesimo anno, et septuagesimo septimo terminatur. Ultima vero senium nullo certo annorum tempore definitur, sed solo naturae fine concluditur. XX. 93 77. Inter senectutem et senium hoc differt, quod senectus vergens aetas a juventute in senium, nondum tamen decrepita; senium vero est fessa atque extrema aetas, et vitam ultimam anhelans.

XXI 78. Inter infantem et puerum quidam ex sapientibus distinxerunt. Infans, inquiunt, dicitur, qui nondum fari potest. Puer autem a puritate vocatus quasi purus, sive quia nondum lanuginem floremque genarum inducunt.

79. Puella autem a parvitate vocata, quasi pulla. Unde pupillos et pupillas non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Puer olim et masculus et femina appellabatur, sicut infans. Hinc consuetudo communis puerperam vocat. Proprie autem puerperas dici quae primum enixae sunt pueros, eo quod puellae admodum pariant.

80. Egressi pueritiam masculi, puberes appellantur, quia jam gignendi potestatem sumunt; feminae vero virgines vel viragines dicuntur. Dicta autem virago, vel quod a viro sumpta sit, vel quod sit masculini vigoris. Simul pubertatem egressi, adolescentes appellantur. Adolescentes autem dicti ab adolescendo atque crescendo. Unde et quidam, de agricultura loquens, maturescentem fructum adolescentem vocavit. 81. Post adolescentiam quoque juvenes fiunt. Juvenes autem dicti, quod juvare posse incipiunt, ut bobus juvencus dicitur, cum a vitulo discedit.

82. Jam vero mediae aetatis proprie dicuntur vir et mulier. 94 Vir itaque nuncupatus, ut ait Lactantius, quia major in eo vis sit quam in feminis, et hinc virtus nomen accipit. Item mulier a mollitie dicta, immutata et detracta littera, quasi mollier.

83. Sed ideo viris plus roboris datum est, ut facilius ad patientiam conjugalem feminae cogerentur. Mulier autem non pro corruptela integritatis, sed pro sola maturitate aetatis mulier nominatur; sicut et vir pro sola virilitate, etiamsi ab opere femineae admixtionis habeatur immunis. 84. Extremae jam aetatis, senes et anus vocantur. Senes autem quidam dictos putant, eo quod se nesciunt, et per nimiam aetatem delirent atque desipiant. Unde et Plato: In pueris crescit sensus, in juvenibus viget, in senibus minuitur. Anus autem ex multis annis dicta est, quasi annosa. XXII. 85. Inter rationabile et rationale hoc interesse sapiens quidam dixit: Rationale est quod rationis utitur intellectu, ut homo; rationabile vero quod ratione dictum vel factum est.

XXIII. 86. Inter mentem et rationem hoc differt. Mens est pars animae praestantior, a qua procedit intelligentia. Ratio vero est motus quidam animi visum mentis acuens, veraque a falsis distinguens. XXIV. 87. Inter memoriam, mentem, et cogitationem, talis distinctio est, quod memoria praeterita retinet, mens futura praevidet, cogitatio praesentia complectitur. XXV. 88. Inter sensum et memoriam hoc interest. Sensus, rei cujusque adinventio; memoria, rei inventae recordatio: ille excogitat et reperit, haec reperta custodit. XXVI. 95 89. Inter intelligibilia et sensibilia taliter veteres discreverunt: intelligibilia esse quae mente animoque percipiuntur; sensibilia autem, quae visu tactuque corporeo sentiuntur. 90. Sunt autem sensus corporei quinque: visus, auditus, odoratus, gustus, tactus. Visui subjacet habitus, et color, seu magnitudo mensurae. Auditui voces et sonus, odoratui odorum fragrantia, vel quae aliter se habent, gustui sapor amarus seu dulcis, tactui calida vel frigida, aspera vel mollia, seu lenia. 91. Hi autem quinque sensus ex partibus elementorum sunt, sed non ex omnibus elementis quatuor, sed ex aere terraque gignuntur. Ex aere quidem visus, odoratus, auditus; ex terra tactus saporque nascitur. XXVII. 92. Inter animam et corpus ita secernitur: anima est substantia incorporea, intellectualis, rationalis, invisibilis, atque mobilis, et immortalis, habens ignotam originem, nihil tamen in natura sua mixtum concretum, vel terrenum, nihil humidum, nihil flabile, vel igneum; at contra corpus est substantia visibilis, atque mobilis, mortalis, habens semen ex vitio, et ex terrena faece materiam. Sed anima, quia spiritualis creatura est, initium novit, finem habere non novit. Sicut enim angeli, ita et animae sunt. Habent enim initium, finem nullum. Corpus autem, quia ex quatuor elementis contat, ignis, aeris, aquae, et terrae, dum fuerit excedente anima resolutum, redit rursus unde fuerat ortum. Inde et partim mortales, partim immortales sumus. Animae enim naturam communem habemus cum angelis, carnem vero cum pecoribus. XXVIII. 93. Inter carnem et corpus quidam sapiens distinxit dicens: Caro est quae proprie sanguine, nervis, ossibusque distinguitur; corpus vero, quanquam et caro dicatur, interdum tamen et aereum 96 nominatur, quod tactui visuique non subjaceat, et plerumque est visibile atque tangibile. Paries corpus est, sed non caro; lapis corpus est, sed non caro. Sic et Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corppus solis, lunae et stellarum, terrestre ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima iis censentur elementis. XXIX. 94. Inter animum et animam Lactantius distinguere philosophos quosdam ita existimat: « Quidam, inquit, aiunt aliud esse animam qua vivimus; aliud animum quo sentimus et sapimus, quia, valente in corpore anima, nonnunquam animus perit, sicut accidere dementibus solet.

95. Addunt quoque animam morte sopiri, animum somno. Ob hoc inde putant esse divisum, eo quod actionis officio separentur. Qui vero utrumque indifferenter accipiunt, veracius argumentantur: Quod nec vivere sine sensu possumus, nec sentire sine vita. 96. Idcirco nequaquam posse esse divisum quod a se minime separatur. Sed idem unum, et vivendi habere vigorem, et sentiendi perfrui ratione; et dum sunt utraque unum, varia sumpsere vocabula, pro diversitate effectionum. Sicut enim spiritus pars animae est per quam imagines rerum corporalium imprimuntur, sic animus pars ejusdem animae est, quo sentitur et sapitur; sicut et mens ejusdem portio est, per quam omnis ratio intelligentiaque percipitur. 97. Sicut voluntas, qua intellecta consentiuntur; sicut memoria, qua meditata rememorantur. Et haec quidem dum multiplici constant appellatione, non tamen ita dividuntur in substantia sicut in nomine, quia eadem una est anima. Quae dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, animus est, dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, 97 voluntas est; dum recordatur, memoria est; et dum membra vegetat, anima est et modo sapit, modo desipit, modo remotis paulisper curis, corporis sopore delinita quiescit, rursusque commota ad contemplandas rerum imagines protinus excitata recurrit.

XXX. 98. Inter animam et spiritum hoc differre doctores dixerunt, quod anima ipsa vita est hominis, praestans sensum motumque corporis: spiritus autem ipsius animae est quaedam vis et potentia rationalis, per quam lege naturae praestare videtur caeteris pecoribus. Proinde anima flatus vitae est, animalem hominem faciens; spiritus autem, vis quae carnales concupiscentias calcat, atque mortalem ad immutabilitatem vitae hominem provocat. 99. Certissime autem spiritum animam esse evangelista testatur, quia animam quam Christus in carne suscepit spiritum nominavit. Nam cum dixisset Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam, hanc sine dubio tunc posuit, quando in cruce, inclinato capite, spiritum tradidit. Omnis autem anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima. Nam ipse Deus spritus est, et tamen anima non est; angeli quoque et venti spiritus sunt, et tamen animae non sunt. 100. Ipsa autem anima, quid sit, qualis sit, ubi sit, quam formam habeat, vel quam vim, nullo modo certissime sapientes hujus mundi definierunt. Alii namque ignem animam, alii sanguinem esse dixerunt, alii incorpoream, neque habere ullam figuram. Nonnulli quoque eamdem divinae naturae esse partem impia temeritate crediderunt.

101. Nos autem eamdem non ignem, vel sanguinem, sed incorpoream dicimus, passibilem, atque mutabilem, carentem pondere, figura, sive colore. Nec dicimus animam partem, sed creaturam esse Dei, nec de substantia Dei, vel de qualibet subjacenti elementorum materia, sed ex nihilo fuisse creatam. 102. Nam, ut ait quidam, si eam Deus ex semetipso fecisset, nequaquam vitiosa, vel mutabilis, vel misera esset. Item, si ex elementis 98 esset visibilibus facta, haberet utique vel ex terra soliditatem, aut ex aqua humorem, aut flatum ex aere, aut calorem ex igne; sed quia his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quia cum illis nihil probatur habere commune. 103. Unde et prave a quibusdam creditur esse corporea, quae propter id ad imaginem Dei facta est ut si non immutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret. Si enim corpoream credimus animam, ergo et Deum credimus habere corporis formam, quia eadem ad suam condidit imaginem. 104. Hujus autem animae partes nonnulli veteres tres esse dixerunt: rationale, irascibile, et concupiscibile. Rationale, per quod invisibilia conspicit; irascibile, per quod impetus irae suae emendat et corrigit; concupiscibile, per quod concupiscentiam carnis spirituali virtute compescit. Cujus domicilium quidam in pectore esse voluerunt, quidam vero in capitis arce eam habitare dixerunt, tanquam in coelo rectorem, ut a summo omnia contempletur. Alii nullum ei certum locum definierunt, sed eam per omnes artus infusam discurrere dicunt. 105. De origine ejus variae habentur opiniones: verum tamen, sine affirmandi praesumptione, quid inde Patrum disputatio senserit, referamus. Inter quos sanctissimus Fulgentius incertam de hac quaestione sic profert sententiam, cujus breviter verba ponenda sunt: « Utrum, inquit, sicut caro nascentium, sic omnes animae ex Adam venire credantur, an novae fiant, et ex parentibus minime propagentur? Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia contrariis objectionibus destruitur. 106. Nam illi qui novas animas contendunt singulis corporibus dari, cum illis opponi coeperit cur anima parvuli, quae non propagatur, ut caro, cum carne originalis peccati teneatur consortio? Nunquid injustus est Deus, ut cum carne mittat animam in ignem aeternum, quae cum carne non habet commune peccatum? Hoc cum illis opponitur, omnino deficiunt. At contra illi qui asserunt animas cum ipsis corporibus propagari, possunt quidem in parvulis justum Dei judicium firmare, ut commune habeant peccatum originale, sicut communem vindicant utriusque esse propagationem. Sed in consideratione seminum quae non concepta pereunt, et ipsi penitus obmutescunt. 99 107. Animam quippe humanam certum est in ipso conditionis suae munere percepisse. Quae necesse est ut corpus in quo hic quantulumcunque tempus vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profluxisse, sive illa quae non concipiuntur, sive illa quae nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum et a ratione omnibus modis alienum. His ergo propositionibus de origine animae partes se invicem vincunt, quia unaquaeque earum alteram propositionem destruit, et ipsa non valet astruere quod proponit. 108. Ob hoc de hac quaestione cautius quaerendum est: maxime quod a sanctis viris nihil certius definitum est, nec sanctarum Scripturarum auctoritate quidquam manifestius pronuntiatur. Illud tamen tenendum est parvulorum animas nexu peccati originalis esse astrictas, quae nisi percipiant baptismatis sacramentum, regni coelestis participes esse non possunt; sed cum carne commune habebunt peccatum, et pari judicio damnabuntur in ignem aeternum.

XXXI. 109. Inter concupiscentiam carnis et spiritus hoc interest: concupiscentia carnis est motus animae turpis in effectum sordidae delectationis; concupiscentia vero spiritus, ardens intentio mentis in desideria sanctae virtutis. Ista sibi consentientes mittit ad regnum, illa ad supplicium sempiternum. Illa lex peccati est, de primi hominis damnatione descendens, ista lex mentis est de munere Redemptoris nostri procedens. Hae autem sibi invicem pro affectu virtutum ac vitiorum, quotidiana colluctatione lethaliter adversantur.

110. Concupiscentia namque carnis primum illecebras vitiorum in cogitationibus gignit, concupiscentia vero spiritus e contrario cogitationes sanctas indesinenter opponit. Illa fabulis vanis oblectatur et verbis, ista Scripturarum meditationibus atque praeceptis; illa gaudet spectaculis rerum terrestrium; ista contemplatione 100 coelestium gaudiorum. Illa terrena gaudia quaerit, ista gemitus et suspiria trahit: illa torpore somni atque pigritia corpus relaxat, ista vigiliis et competentibus orationibus elaborat. 111. Illa per ingluviem illecebris ventris et desideriis gutturis aestuat, ista semetipsam jejuniis et abstinentiae cruciatibus macerat. Illa luxuriae subdita turpium perpetrationum affectus, quos intentione cogitationis agit, perfectione voluptatis explere contendit; ista castitatis et pudicitiae pulchritudinem diligit. Illa avaritiae flamma succensa appetit lucrum et fugit damna temporalium rerum; ista contemnens mundum solum sibi vindicat Christum. Illa invidia nullum sibi superiorem vel aequalem esse permittit, sed interno livore vulneris de cunctorum profectu tabescit; ista de cunctorum virtutibus gaudet, et minores sibi per charitatem praeponit. 112. Illa, ira exaestuans, nihil aequanimiter portat, sed perturbatam mentem usque ad vocis tumultum exaltat; ista nulla exasperatione movetur, sed per tranquillitatem et mansuetudinem patienter omnia sustinet. Illa tristitia inficitur, dum quaelibet adversa persenserit; ista nullo moerore frangitur, sed etiam mala de proximis portans, ab interiore gaudio non movetur. Illa ambitione honorum, inficitur humanis laudibus, vel illecebris vanae gloriae delinitur; ista humilitatem amat, et soli Deo suo, qui inspector est mentis, placere delectat. Illa inflata superbiae fastu cor miserum elevat; ista, ne a celsitudine sua corruat, usque ad infima seipsam humiliat. 113. Sed quid plura? Concupiscentia carnis in omnium vitiorum multitudinem consentientes sibi praecipitat, concupiscentia vero spiritus mentem lapsam ne deficiat, spe futurae gloriae corroborat. Proinde illa, quamvis superet, nullatenus desperandum est, quia, reparato certamine, possumus de ea etiam gloriosius triumphare. Ista quamvis vincat, de victoria non est secura, quia callidus hostis, etsi devictus interdum, tamen victores ultimo vincit. Et quos prima congressione non percutit, decipere in finem contendit. 114. Hinc est etiam quod ipsa concupiscentia carnis usque in hujus vitae terminum dimicare non cessat. Sed si concupiscentia spiritus usque in finem superet, victoriae pace secura in aeternum 101 cum suis victoribus regnat. Quando, consummato concupiscentiae aculeo, nec carni spiritus, neque caro spiritui adversabitur. Sed utraeque invicem aeternae pacis concordia copulatae, Redemptori suo sine oppugnatione in perpetuum adhaerebunt. XXXII. 115. Inter gratiae divinae infusionem et humani arbitrii voluntatem hoc interest: arbitrium est voluntas liberae potestatis, quae per se sponte, vel bona, vel mala appetere potest; gratia autem est divinae misericordiae donum gratuitum, per quod et bonae voluntatis initium et operis promeremur effectum. Nullus autem liberi arbitrii quidquam potest praevalere virtute, nisi supernae gratiae sustentetur juvamine. Divina quippe gratia praevenitur homo, ut bonus sit, nec humanum arbitrium Dei gratiam antecedit; sed ipsa gratia Dei volentem hominem praevenit ut etiam bene velit.

116. Nam pondere carnis homo sic agitur, ut ad peccandum sit facilis, et ad poenitendum piger. Habet de se unde corruat, et non habet unde consurgat, nisi, gratia Conditoris, ut erigatur manum jacenti extendat. Denique homini per Dei gratiam liberum restauratur arbitrium, quod primus homo perdiderat. Nam ille habuit inchoandi boni liberum arbitrium, quod tamen Dei adjutorio perficeretur. Nos vero, et inchoationem liberi arbitrii, et perfectionem de Dei sumimus gratia. Quia et incipere et perficere bonum de ipso habemus, a quo et gratiae donum datum, et liberum arbitrium in nobis est restauratum.

117. Dei est ergo bonum quod agimus propter gratiam praevenientem, et subsequentem. Nostrum vero est, propter obsequentem liberi arbitrii voluntatem. Nam si Dei non esset, cur illi gratias agimus? Et si nostrum non est, quare retributionem bonorum operum 102 exspectamus? Proinde ergo in eo quod gratia praevenimur, Dei est, in eo vero quod bene operando praevenientem gratiam sequimur, nostrum est. Nemo autem Deum meritis antecedit, ut tenere eum quasi debitorem possit. Sed miro modo aequus omnibus conditor alios praedestinando praeeligit, alios in suis moribus pravis justo judicio derelinquit. Unde verissimum est gratiae munus non ex humana virtute vel ex merito arbitrii consequi, sed solius divinae pietatis bonitate largiri. 118. Quidam enim gratissimae misericodiae ejus praevenientis dono salvantur, effecti vasa misericordiae; quidam vero reprobi habiti, ad poenam praedestinati, damnantur, effecti vasa irae. Quod exemplum de Esau et Jacob nondum natis colligitur. Qui dum essent una conceptione vel partu editi, parique nexu peccati originalis astricti, alterum tamen eorum ad se misericordiae divinae praevenientis bonitas gratuita traxit, alterum quadam justitiae severitate odio habitum in massa perditionis relictum damnavit. Sicut per prophetam idem Deus loquitur dicens: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 119. Unde consequens est nullis praevenientibus meritis conferri gratiam, sed sola vocatione divina. Neque quemquam salvari sive damnari, eligi vel reprobari, nisi ex proposito praedestinantis Dei, qui justus est in reprobatis, misericors in electis. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. 120. Ante gratiae enim donum liberum quidem est in homine arbitrium, sed non bonum, quia sine gratiae adjutorio manet infirmum. Nam sicut oculus videre non valet, si caret officio luminis, ita humanae voluntatis arbitrium nihil valet, si luminis gratia indigeat; illud utique quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Liberum autem arbitrium ad omne malum promptum est per semetipsum, ad bonum vero nequaquam nisi per gratiae donum: et eadem praestat homini et bona velle et facere, mala praeterita flere, tam a cogitatione quam ab opere delicta praesentia cavere, quod etiam Apostolus manifestius scribit dicens: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Itaque non in omne genus hominum 103 gratiae beneficium tenditur, sed in illis tantum qui per fidem illuminantur; nec enim in cunctis gentibus fidei pervenit auditus.

121. Unde et Apostolus: Quomodo, inquit, invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Ipsius etiam gratiae donum quibuscunque datur, non aequaliter conceditur, sed ad mensuram pro merito accipientium distribuitur, juxta quod scriptum: qui reddet unicuique secundum opera sua. 122. Omne autem donum gratiae non omnibus ad integrum datur, sed singulis dona singula distribuuntur, ut scilicet, quasi membra corporis singula officia habeant, et alter indigeat altero quod non habet alter; proinde omnia fiunt communia, dum fiunt sibimet membra invicem necessaria. XXXIII. 123. Inter Legem et Evangelium hoc interest, quod in Lege littera est, in Evangelio gratia: illa habuit umbram, ista imaginem; illa data est propter transgressionem, ista propter justificationem; illa ignorantiae demonstrat peccatum, ista agnitum adjuvat, ut vitetur; illa flagitiis deditos increpat, ista peccantes bonitate propria liberat; illa talionem reddendum decrevit, ista etiam pro inimicis orare jussit: illa, conjugiorum indultis habenis, crescere et generare praecepit, ista continentiam suasit. 124. Illic praedicatur circumcisio sola carnis, hic lavacrum in ablutione cordis et corporis; illic Chananitidis regnum et promissiones rerum temporalium continentur, hic vita aeterna regnumque coelorum promittitur; illic sabbati otium et requies celebratur, hic ipsa sabbati requies in Christo habetur, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et invenietis requiem animabus vestris. Illic esus animalium immundorum prohibetur, hic in corpore Christi, id est in sanctis suis, non admittitur quidquid per illa animalia immunda in mores hominum figurabatur. 125. Illic, pecoribus immolatis, carnis et sanguinis hostiae offerebantur, hic sacrificium carnis et sanguinis Christi offertur, quod 104 per illa animalia figurabatur; illic ex carne Agni Pascha celebratur, hic Pascha nostrum immolatus est Christus, qui est verus Agnus immaculatus. Illic Neomeniae, id est novae lunae principia celebrantur, hic nova creatura in Christo accipitur, sicut Paulus apostolus ait: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt nova.

126. Quid plura? In lege per figuram res gestae in significationem futurorum annuntiabantur, in gratia vero, evangelicae veritatis, quae illic denuntiata fuerunt, explentur. Item in lege mandata scripta sunt et promissa, sed mandata legem implere vel conservare jubebant, promissa vero, figuris obtecta sacramentorum, futuram Evangelii gratiam praedicabant. In lege ergo mandata tenentur, promissa vero in Evangelii plenitudine consummantur. Legem enim Evangelia complent, et significationem praecepti plenitudo Testamentorum. 127. Item nihil aliud lex praestitit, nisi quod solum peccata monstravit, non abstulit, et sub suo terrore redactos omnes servos effecit, et inde spiritum servitutis habuisse priorem populum Apostolus docuit. Evangelium vero veniens crudelitatem legis amovit; peccata, quae lex puniebat per spiritum servitutis, laxavit per spiritum adoptionis, filios ex servis reddidit, amorem implendae legis omnibus condonavit, et, si deinceps punienda commiserunt, per eumdem spiritum adoptionis indulget: formam bene agendi praebuit, et ut possint agi quae docuit adjutorem Spiritum infudit. 128. Nam praecepta legalia quae illi populo data sunt, comparatione meliorum, etiam non bona dicuntur, quia quae praecipiunt non perficiunt; gratia vero Evangelii quod exterius imperat, interius ut perficiatur juvat. Ezechielis etiam testimonio dicitur: Dedi eis praecepta non bona. Utique quia in eis quaedam inutilia infirmioribus sensibus agenda permissa sunt, sicut illud, ubi Deus Israelitarum cupiditatem spoliis Aegyptiorum satiari permisit.

129. Nam pro eo quod carnalis populus modum egrederetur vindictae, lex permittit carnalibus vicem rependere mali, quod Evangelia firmioribus vetant. Proinde ergo dicuntur non bona, quoniam Evangelio comparata, legis praecepta inferiora noscuntur. 105 Ante adventum enim Redemptoris nostri, gentilis populus ideo non obtemperavit legi, quia nondum intelligebatur sensu spirituali. Lex enim gravia atque dura secundum litteram jubebat, ideo contemnebatur. Venit autem gratia Evangelii, temperavit legis austeritatem, applicavitque sibi gentilem populum. XXXIV. 130. Inter activam et contemplativam vitam, haec distinctio est: activa vita est quae in operibus justitiae et proximi utilitate versatur; contemplativa, quae vacans ab omni negotio, in sola Dei dilectione defigitur. Harum una in opere bonae conversationis, altera in contemplatione immutabilis veritatis est; una, quae ex fide in hac peregrinatione vivit, altera quae bene viventes usque ad regnum perducit.

131. Activae enim vitae magna sunt praemia, sed contemplativae potiora. Activa vita ex bonis operibus incipit, contemplativa pervenit ad quod intendit. Activae vitae opera cum corpore finiuntur, contemplativae autem gaudia in fine amplius crescunt. Illa autem, quamvis utilis et bona, tamen cum requies venerit, transitura; ista vero boni operis transituri merces est, et requies permansura. 132. Contemplativa vita per Rachel ostenditur, quae erat pulchra et sterilis, quia per contemplationis otium minus operum filii generantur. Activam autem vitam monstrabat Lia sine oculis, sed fecunda. Quia actio laboriosa quidem est, minusque alta considerans. Sed in eo quod se erga proximi utilitatem plus exhibet, fecundior operibus, quasi in filiis crescit. Sic Martha et Maria, quarum una virtutibus mentem exercebat in opere, altera requiescebat defixa in contemplatione. 133. Ii autem qui ad contemplationis otium venire contendunt, prius se in stadio activae vitae exercere debent, ut dum opera justitiae faeces peccatorum exhauriunt, cor mundum exhibeant ad videndum Deum. Nam mens quae adhuc temporalem gloriam 106 quaerit, aut carnalis concupiscentiae tentationibus cedit, a contemplatione proculdubio prohibetur. Unde et populus dum legem acciperet a monte, id est a sublimi contemplatione, quasi carnalium curiositas removetur. Et in Evangelio curatus a legione vult Dominum per contemplationem sequi; sed jubetur domum reverti, et in activae vitae operatione versari. 134. In ipso autem contemplationis et actionis usu interdum magna differentia animorum est. Nam quibusdam sola contemplatio proficit, quibusdam vero activa sola est consolatio. His media et de utrisque composita utilior est magis ad refovendas mentis angustias, quae solent per unius intentionem nutriri, ut de utriusque partibus melius temperentur. Nam quod Salvator per diem signis et miraculis coruscabat in urbibus, activam nobis vitam commendabat. Quod vero in monte orationis studio pernoctabat, vitam contemplationis significabat. 135. Idcirco Dei servus juxta imitationem Christi, nec actualem vitam amittit, et contemplativam vitam agit. Aliter enim incedens offendit. Sicut enim per contemplationem amandus est Deus, ita per actualem vitam diligendus est proximus. Ac per hoc sic non possumus sine utraque esse vita, sicut et sine utraque in dilectione esse nequaquam possumus. XXXV. 136. Inter Fidem et Opus hoc distat: per fidem possibilitas boni operis inchoatur, ex opere ipsa fides perficitur. Opus enim fide praevenitur, fides ex operibus consummatur. Opera autem ante fidem nequaquam prodesse, quia nihil valet a malo declinare et agere quod pertinet ad salutem ei qui ipsum salutis vel negat vel nescit auctorem. Item fides sine operibus nequaquam prodest, quia non potest per fidem Deo placere qui Deum contemnit in opere.

137. Ob hoc etiam fides sine operibus mortua est, juxta Jacobum; et opus extra fidem vacuum est, juxta Paulum. Horum enim alter fidei studium, alter opus laudat. Paulus praedicat ante fidem 107 nullo modo esse opus bonum, Jacobus narrat fidem nihil valere sine opere bono. Ac per hoc, juxta primum, opera fidem praecedentia nihil prosunt; juxta alterum, subsequentia multum prosunt. 138. Jacobus dicit: Abraham pater noster ex operibus justificatus est. Paulus dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Quid ergo? Utrique se destruunt? Absit. Sed utrique nos instruunt. Nam secundum Paulum, Abraham ex fide justificari meruit, quando credidit Deo; secundum Jacobum, ex operibus placuit, quando tentatus immolandum filium non recusavit. XXXVI. 139. Inter fidem, spem et charitatem hoc differt: fides est divinitatis confessio, et religionis solidum fundamentum; spes est bonorum exspectatio futurorum; charitas est perfecta dilectio in Deum et proximum. Harum prima credulitatem fovet praesentem, secunda promissa praestolatur futurorum, tertia amorem complectitur aeternum. Quae quidem tria in hujus vitae tempore ita copulantur, ut altera sine altera stare non possit. 140. Denique veraciter credere non possumus, nisi ea quae promissa sunt speremus; nec poterimus sustinere promissa, nisi sit fidei credulitas firma; nec aderit fructus spei, vel stabilitas fidei, nisi fuerit perfecta charitas Christi, quae et fidem ut credat, adjuvet et spem spectationis corroboret. Cujus specialiter secundum Apostolum inter has virtutes traditur principatus, et cultus manet aeternus. 141. Nam et fides cessabit, dum futura quae creduntur advenerint; et spes finem habebit, dum beatitudinem quam quisque bonus praestolatur acceperit. Sola charitas in aeternum perseverabit, ipsa sola utramque perducens ad Christum, ipsa sola gaudio perfruens sempiterno. XXXVII. 142. Inter amorem et dilectionem, sive charitatem, hoc differt, quod amor et dilectio media sunt, et ad utrumque parata, modo in bonum, modo in malum vertuntur. Charitas autem non nisi in bonum; cujus etiam nomen eo usque extollitur, ut ipse Deus 108 Charitas appelletur. Illa est enim perfecta charitas, quae inimicos et patienter sustinet, et benigne refovet. Qui vero haec non agit, longe a charitate discedit. Haec enim summa sola sunt bona. Nam a quibus habentur, utique veraciter habentur. Aliae vero virtutes media bona sunt, et quae ad utilitatem possunt ab aliquibus haberi, et ad perniciem, si de his arrogantes tumuerint. 143. Quatuor autem sunt diligenda: Deus scilicet, atque proximus, caro nostra, atque anima. Prior est autem amor Dei, sequens vero est et proximi. Sed sicut per amorem Dei amor fit proximi, sic per amorem proximi amor ostenditur Dei. Dilectio in Deum origo est dilectionis in proximum; et dilectio in proximum cognitio est dilectionis in Deum. Porro dilectio Dei a timore inchoat, sed non sub timore perseverat. Nam dilectio ex timore servilis est, non libera, quia non constat ex amore Dei, sed ex timore supplicii. 144. In tribus autem his rebus dilectio Dei exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non divinae dilectioni subdatur. Nam dum dicitur: Diliges Deum ex toto corde tuo, omnes cogitationes in Deum referendas praecipit; dum vero dicitur, ex tota anima, omnes affectiones animae ad Deum referri jussit; dum vero adjecit, ex tota mente, indicat omnem rationem humanam, qua intelligimus et discernimus, in rebus divinis esse occupandam. 145. Item duo sunt erga dilectionem proximi servanda: ut ipse praestet aliis quae sibi praestari et ab aliis vult, et quae sibi inferri pertimescit non inferat. Ex hac gemina dilectionis virtute in proximum omnes oriuntur virtutes, quibus aut utiliter ea quae sunt appetenda cupimus, aut quae vitanda sunt praecavemus. 146. Quod enim Dominus dicit: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, pertinet ad boni impensionem in proximum. Item quod in Veteri Testamento legitur: Quod tibi non vis, alteri ne feceris, pertinet ad cavendum ne quis malum inferat proximo. Ex his ergo duobus articulis congrue diligitur proximus, dum et beneficii impensione fovetur, et nulla malitia laeditur.

XXXVIII. 109 147. Inter scientiam et sapientiam hoc interest: scientia ad agnitionem pertinet, sapientia ad contemplationem. Scientia temporalibus bene utitur, atque in vitandis malis, seu intelligendis vel appetendis bonis versatur: sapientia autem tantummodo aeterna contemplatur. Item nonnulli viri inter sapientiam et prudentiam intelligi voluerunt, ut sapientiam in divinis, prudentiam autem vel scientiam in hominis negotiis ponerent. Perfecta autem est scientia multa agere bona, et de illis laudem terrenam non quaerere quae Deus praecepit facere, et servum inutilem ante oculos Dei se existimare. XXXIX. 148. Inter sapientiam et eloquentiam ita distinguunt: quod eloquentia constat ex verbis. Sapientiam sine eloquentia prodesse non est dubium. Eloquentia sine sapientia valere non potest. Melior enim est indiscreta prudentia quam stulta loquacitas. Rerum enim studia prosunt, non ornamenta verborum. Eloquentia enim, ut diximus, scientia est verborum; sapientia autem, cognitio rerum et intellectus causarum. 149. Porro sapientiam veteres philosophiam vocaverunt, id est omnium rerum humanarum atque divinarum scientiam. Hujus philosophiae partes tres esse dixerunt, id est, physicam, logicam, ethicam. Physica, naturalis est; Ethica, moralis; Logica, rationalis. Harum prima naturae et contemplationi rerum deputatur, secunda in actione et cognitione recte vivendi versatur, tertia in discernendo verum a falso ponitur. 150. Hoc trimodum philosophiae genus, juxta sapientes mundi in partibus suis, ita distinguitur. Ad physicam pertinere aiunt disciplinas septem, quarum prima est arithmetica, secunda geometria, tertia musica, quarta astronomia, quinta astrologia, sexta mechanica, septima medicina. Ratio autem earumdem disciplinarum breviter, ista est. 110

151. Arithmetica namque est definitio per quam numerorum omnium ratio vel ordo consistit. Geometria est disciplina magnitudinis, et figurarum notis lineamentisque propriis distincta, vel formis. Dicta autem Geometria a dimensione terrae, per quam uniuscujusque termini delineari solent. Hanc primum Aegyptii invenerunt pro necessitate terminorum terrae, quos Nilus inundationis tempore confundebat. Musica est ars spectabilis voce vel gestu, habens in se numerorum ac soni certam dimensionem cum scientia perfectae modulationis. Haec constat ex tribus modis, id est sono, verbis et numeris. 152. Astronomia est lex astrorum. Astrologia est ratio quae conversionem coeli et signorum definit, potestatesque et ortus siderum, et occasus. Hanc mathematici sequuntur. Mechanica est quaedam peritia, vel doctrina, ad quam subtiliter fabricas omnium rerum concurrere dicunt. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum corporis, vel salutem inventa. E quibus quidem omnibus quaedam religioni conveniunt, quaedam vero longe modis omnibus aliena sunt. 153. Digestis generibus, sive differentiis physicae artis, nunc partes logices exsequamur. Constat autem ex dialectica et rhetorica. Dialectica est ratio sive regula disputandi, intellectum mentis acuens, veraque a falsis distinguens. Rhetorica est ratio dicendi, jurisperitorum scientia, quam oratores sequuntur. Hac, ut quidam ait sicut ferrum veneno, sententia armatur eloquio. 154. Post logicam sequitur ethica, quae ad institutionem pertinet morum. Haec enim bene vivendi magistra est, dividiturque in quatuor principales virtutes: prudentiam, scilicet, atque justitiam, fortitudinem, et temperantiam. Prudentia est agnitio verae fidei, et scientia Scripturarum, in qua intueri oportet illud trimodum intelligentiae genus. Quorum primum est per quod quaedam accipiuntur historialiter sine ulla figura, ut sunt decem praecepta; secundum est per quod quaedam in Scripturis permixto jure accipiuntur, tam secundum finem rerum gestarum, quam etiam juxta figurarum intellectum, sicut de Sara et Agar. Primum quod vere fuerint, dehinc quod tropice duo Testamenta figurentur. 155. Tertium genus est quod tantum spiritualiter accipitur, sicut de Canticis canticorum. Quae si juxta sonum verborum 111 vel efficientiam operis sentiantur, corporalis magis luxuria quam virtus sacramentorum accipitur. 156. Definito prudentiae genere, nunc partes justitiae subjiciamus, cujus primum est Deum timere, religionem venerari, honorem referre parentibus, patriam diligere, cunctis prodesse, nocere nulli, fraterna charitatis vincula amplecti, pericula aliena suscipere, opem ferre miseris, boni accepti vicissitudinem rependere, aequitatem in judiciis conservare. 157. Fortitudo est animi magnitudo, atque gloria bellicae virtutis, contemptus bonorum et divitiarum. Haec adversis aut patienter cedit, aut fortiter resistit, nullis emollitur illecebris, adversis non frangitur, non elevatur secundis, invicta est ad labores, fortis ad pericula, pecuniam negligit, avaritiam fugit, contra improbos animum ad pericula praeparat, molestiis nullis cedit, gloriae cavet appetitus. 158. Temperantia est modus vitae in omni verbo vel opere. Haec verecundiae comes est, humilitatis regulam custodit, tranquillitatem animi servat, continentiam et castitatem amplectitur, fovet decus et honestatem, restringit ratione appetitum, iram comprimit, nec rependit contumeliam. Sed ex his prudentia agnitione veri delectatur, justitia dilectionem Dei et proximi servat, fortitudo vim virtutis habet metumque mortis contemnit, temperantia affectiones carnis moderatur, et restinguit appetitum. Prima credit et intelligit, secunda diligit, tertia appetitum cohibet, quarta modum imponit. XL. De distinctionibus quatuor vitiorum. 159. Contra haec tamen quatuor virtutum genera, totidem vitia philosophi opposita dicunt: metum, et gaudium, cupiditatem, et dolorem; nos autem haec ipsa non perfecta vitia, sed media nuncupamus, eo quod propter diversitatem morum ad utrumque parata sunt, et modo ad bonum, modo ad malum, pro arbitrii voluntate, vertuntur. Sic enim nonnullae male usae virtutes ex se 112 vitia gignunt: veluti si ex mansuetudine interdum nascatur torpor, et ex pietate dissolutio disciplinae, vel ex justitia crudelitatis immoderata vindicta. Ita quatuor ista, si bene utantur, virtutes sunt; sin minus, ex virtutibus in vitia transeunt.

160. Hoc modo denique, cum quisque metuit peccare, vel cupit beatificari, dolet pro peccatis, gaudet in bonis operibus, jam tum hi motus, qui ab amore studioque procedunt, pro virtutibus accipiuntur. At contra, dum quisque metu carendi re aliqua terrena tenetur, vel dolore amissae rei frangitur, dumque rerum temporalium cupiditate inflammatur, aut gaudio adeptae rei extollitur, tunc non virtutes sed vere vitia nuncupantur. Ex his autem duo sunt futuri temporis, antequam quid eveniat, metus et cupiditas; alia duo praeteriti, cum quid acciderit, gaudium et dolor.

161. Octo sunt autem perfecta, vel principalia vitia, quae omne genus humanum inquietant, ex quibus vitiorum turba exoritur copiosa, id est: gulae concupiscentia, fornicatio, avaritia, invidia, tristitia, ira, inanis gloria, novissima dux ipsa et harum radix superbia. Ex quibus omnibus duo sunt carnalia, fornicatio et ingluvies ventris; reliqua spiritualia.

162. Quae quidem in membris suis taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in quinque modis distinguitur: primo modo, si ante tempus cibos quis appetat, sicut Jonathan gustu mellis jejunium solvit. Secundo modo, si lautiores escas quaerat, sicut populus, eremi manna contempto, carnes Aegyptias concupivit. Tertio modo, si diligentius quisquam communes cibos procuret, sicut filii Heli extra morem crudam ab offerentibus carnem tollebant, quam sibi accuratius praepararent. Quarto modo, si viles escas nimium quisque sumat. Unde et propheta Sodomam de panis saturitate accusat. Quinto modo, si quis ex desiderio quodcunque sumat, sicut Esau pro lenticulae concupiscentia perdidit primogenita sua. 163. Fornicatio quoque trimodo genere discernitur. Primo quidem, dum per voluptatem luxuriae commistio carnis expletur; altero, dum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam provocatur; 113 tertio, dum intentione turpis cogitationis nocturna quisque illusione polluitur. Est et quartum genus fornicationis juxta Scripturam, omnis, scilicet, illicita corruptio mentis, sicut idololatria et avaritia, ex quibus fit praevaricatio legis propter illicitam concupiscentiam. 164. Porro avaritia in geminam distingutur poenam, id est in concupiscentiam augendae rei, et in metum rei carendae. Sicut etiam quidam ait: Non enim unquam expletur neque satiatur cupiditatis sitis. Neque solum ea quae habent amore augendi excruciantur, sed etiam amittendi metu. 165. Ipsa quoque invidia duplici afficitur flamma, id est, cum aut meliori invidet in id quod ipse non est, aut dum quemlibet consimilem esse sibi aequalem dolet. 166. Sequitur tristitia, cujus tria sunt genera, quarum prima, ut ait Cassianus, temperata et rationabilis, de delictorum poenitudine veniens; altera perturbata, irrationabilis, de anxietate mentis seu desperatione peccatorum exoriens; tertia de iracundia, vel de illato damno, vel desiderio praepedito procedens. 167. Jam vero inanis gloria quadripartitam habet jactantiam. Nam sunt qui habent dona et donantem ignorant. Et sunt qui se dicant dona accepisse praecedentibus meritis, non pro gratia largientis. Item quidam sunt qui quod non habent se habere per tumorem existimant. Item quidam sunt qui, contemnendo alios, se aliquid habere singulariter putant. Perniciosior autem est elatio de singularitate jactantiae veniens.

168. Ultima superbia, trimodam habet differentiam: primum namque genus superbiae est eorum qui per transgressionem culpae contemptui habent divina praecepta; secundum genus eorum qui ex observatione attolluntur mandatorum, et elatione virtutum; tertium genus est eorum qui per contumaciam mentis subdi dedignantur seniorum imperiis. 169. Quae quidem vitia, divinitus divina adjuvante gratia, e contrario curantur virtutibus. Gulae concupiscentiam reprimunt vigiliae et compunctio cordis; fornicationem exstinguit contritio cordis, et corporis afflictio, et oratio assidua, vel laboris exercitium, 114 metus gehennae, et amor coelestis patriae; invidiam superat amor dilectionis fraternae. Et quia coeleste regnum non accipiunt nisi concordes, abjicere invidiam convenit et diligere fratrem. 170. Iram temperat patientia, et ratio aequanimitatis. Avaritiam subjugat eleemosyna, et spes aeternae retributionis. Tristitiam subjugant fraterna alloquia, et consolatio Scripturarum. Arrogantiam calcat metus, ne vana gloria delinitum animum a virtutibus cunctis excludat, et per jactantiam perdat semetipsum, et pereat. Jam superbiam deprimit exemplum humilitatis Christi, atque diabolicae metus ruinae. Qui dum vult esse quod non erat, et ipsum quod erat perdidit, et Tartari inferna promeruit.