Digesta/Praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Iustinianus
Corpus iuris civilis
1889

Digestorum haec editio minor et parabilis repraesentat fere librum Florentinum. nam quamquam eum quoque passim corruptum esse constat cum compilatorum erroribus aliis translaticiis aliis ipsorum tum librariorum incuria, tamen maxime in tali opere, primario fonte iuris Romani et propter rerum notitiam potissimum lectitato cavendum est a nimia emendandi fiducia, quae traditae lectionis lectorem non admoneat, sed id agat ut eam oblitteret, terrentque vestigia eorum, qui hodie in has potissimum litteras grassantur, dum modo probabilia, incerta tamen, modo quae ipsis solis placere possint commenticia nec raro perversa in ipsum verborum ordinem recipiunt et ita tirones neque tirones solos saepenumero fallunt, quam ob rem a tradita lectione rarissime recessi, nec facile certe in gravioribus, nisi ubi praeter lectionis probabilitatem diserta testimonia, Graecorum maxime, emendationem commendarent. ubicumque autem editio haec neque primam lectionem Florentinam sequitur neque secundam, ad emendationes omnes vel minimi momenti, exceptis orthographicis solis, tradita lectio in adnotatione adscripta est. iudicium de Florentini libri emendatore petendum est ex editione mea maiore, ubi demonstravi saepissime eum aut falli aut fallere: nihilominus eius sive correctionibus sive interpolationibus in notis etiam huius editionis plerumque locum dedi, cum earum lectionum etsi ex parte pessimarum tamen a iure consultis diligenter ratio haberi debeat, adscripsi praeterea in adnotatione emendationes sive meas sive aliorum mihi probatas, fere ut propositae sunt in editione maiore, paucis postea vel suppressis vel adiectis vel mutatis, nam in corruptelis Digestorum deprehendendis et tollendis magna pars etiam iuris prudentiae versatur, quamquam plurimis locis, cum de verbis quae fuerunt recuperandis desperandum sit, omnis emendatio eo continetur, ut coniectura assequamur sententiam perturbatam, quorum virorum doctorum emendationes comprobassem, eorum nomina ut par erat enuntiavi: correctiones sine nomine prolatae meae sunt exceptis pervulgatis et per saecula iam traditis, quorum auctorem neque facile exquiras nec requiras, sed cum saepe constet, maxime ex consensu Graecorum et libri Florentini, traditam lectionem quamquam corruptam tamen ita perscriptam fuisse in ipso Digestorum Iustinianorum archetypo, corruptelae eiusmodi antiquiores a posteriorum librariorum erroribus ut distinguerentur, huius editionis rationes pati non videbantur. Graeci libri quae conferunt ad Digestorum emendationem, item pauca ea, quae ex secundi ordinis codicibus adscisci probarique potuerunt, in hac editione aut in ordine verborum leguntur aut in adnotatione inter reliquas emendationes probabiles proponuntur auctoritate adscripta: ipsa Basilicorum comparatio et Bononiensium lectionum allegatio huiusce editionis modulum excedere visae sunt, et haec quoque non tam non profutura esse quam etiam offutura. nam variam lectionem talem, qualis est Gebaueriana et inde sumpta Kriegeliana, et philologis et iuris studiosis pariter inutilem esse hodie inter omnes constat, neutri enim quicquam profecerunt ex adscriptis ibi librariorum saeculi XIII et maxime editorum saec. XV et XVI a Florentina lectione dissensionibus, quae redeunt fere ad minutias tam inanes et molestas quam nulla testium auctoritate sive commendatas sive excusatas, quibus marginem iam exoneratum esse et iis locum datum, quae utut sunt, certe cum fructu aliquo perpendantur, veri prudentes opinor probabunt.

Si quae recepta in Digesta item alibi (sive apud iuris auctores qui extant sive in compilationibus aliis sive in ipsis Digestis alio loco) vel redeunt vel certe citantur nomine auctoris adiecto, ad eiusmodi locos lectorem remittere utile visum est. [quo or dine quos libros compilatores adhibuerint, indices duo declarant a Bluhmio compositi in additamentis huius editionis curante Paulo Krueger repetiti.] adieci item ad singulos titulos partium quattuor, in quas pandectarum compilatores constat prudentium libros distribuisse, Sabinianae Edictalis Papinianae Appendicis indicationem, ut qua ratione singuli tituli compositi essent inde pateret, item ad singulos titulos citavi Basilicorum qui respondent titulos titulosque Institutionum Codicisque inscriptionem certe similem habentes, denique Graecorum versionem adieci neque barbaram saeculi XII, cuius specimen dedi in editione maiore, neque vulgarem ex barbara illa et posteriorum correctionibus contaminatam, sed quae mihi probaretur.

Berolini d. 20. Iun. a. 1868: item d. 24. Mart. a. 1872: item d. 27. Apr. a. 1877.