Jump to content

Diligentia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diligentia
Honorius monachus
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Diligentia (Armenius; Honorius monachus), J. P. Migne

Diligentia

(1243D)Inter caetera et ad locum divinarum Scripturarum Testimoniis introducti, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres personas coaeternas, coaequales, unius substantiae, unum Deum pia fidei credulitate (1244D)confitemur atque veneramur. Et quoniam Deum Patrem, Deum Filium, Deumque Spiritum sanctum in Scripturis divinis legimus, atque secundum dogma catholicum et apostolicum confitemur. Absit a nobis (1245A)et longe repellatur gentilis erroris impietas, ut utrium in una deitate personarum tres deos fateri videatur. Absit, absit hoc a nobis, et procul a piorum mentibus excludatur. Nos enim, juxta sanctae (ut ostendimus) Scripturae auctoritatem, nominum tantummodo ac personarum distinctionem in Trininitate facimus. Caeterum deitatem unam invisibilem, inenarrabilem, incapabilem, incomprehensibilem confitemur, quia ipsa est in Patre, ipsa est in Filio, ipsa est in Spiritu sancto una et perfecta divinitas. Non enim tres deos dicimus, qui unam divinitatem fatemur; neque obliti sumus Scripturam dicentem: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est; et rursum: Dominus tuus ipse est in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius nisi ipse. Et ideo (1245B)denique cum gentibus aut haereseis numerum in deitate non facimus, neque cum Judaeis mysterium Trinitatis negamus, sed confitemur exsistere Patrem, exsistere Filium, exsistere Spiritum sanctum, in personarum proprietate unitatem deitatis, in Trinitate credentes atque venerantes, id est, personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unum Deum esse confitemur. Et ideo Deus omnipotens, quia ante omnia initia, et ante omnia principia et ante omnia saecula, omnipotentem, coaeternum sibi, sine ullo omnino initio, genuit Filium. Genuit enim, non creavit, neque fecit, quoniam neque factura, neque creatura est, sed coaeternus, coaequalis Filius Patri et Spiritui sancto ab omnibus catholicis confitebitur. Qualiter autem secreto illo et inenarrabili consilio (1245C)sit genitus, nullus catholicus prorsus debet hoc proloqui, neque mente vel qualibet cogitatione concipere, cum propheta apertissime increpans dixerit: Generationem autem ejus quis enarrabit? Deus est ergo Pater, Filius Dei est Christus, id est, unctus, eo quod in nostro saeculo unctus sit oleo laetitiae prae consortibus suis. Jesus, eo quod salvator est omnium nostrorum credentium. Dominus, ob quod majestatis est Dominus, qui etiam pro nobis crucifixus est. Verbum, eo quod ex persona Patris loquitur propheta: Eructavit cor meum Verbum bonum. Virtus, eo quod omnia quae sunt in coelo, et in terra, et in mari, et in his quae in eis sunt, ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Sapientia, eo quod omnia in sapientia facta sunt, et (1245D)sine ipso factum est nihil. Lux, eo quod in hoc mundo venit, sicut et ipse dixit: Ego sum lux mundi. Veritas, eo quod in illo nihil mendacii sit. Via, eo quod per ipsum accessum habemus ad Patrem. Vita, eo quod in ipso vivificati ex mortuis in hac (1246A)qua nunc sumus carne resurgimus. Rex, eo quod ipse est Rex regum, et dominus dominantium. Sacerdos, eo quod ipse est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Brachium, eo quod sua excellentia et fortitudine nos de manu mortis liberavit. Dextera, eo quod nihil in illo sinistrae sit. Retia, eo quod in mundum, tanquam in mare, veniens, majestate sua complexus est et elegit nos. Lapis, eo quod positus est in caput anguli, et continet duos parietes, Vetus atque Novum Testamentum. Fundamentum, eo quod redemptio et salus nostra sit, sicut Apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potes: ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus. Aquila, eo quod ad coelestem altitudinem de terrena humilitate remeavit. Leo, eo quod victor est diaboli, (1246B)sicut scriptum est: Absorpta est mors in victoria. Vitulus, eo quod hostia pro nobis voluntarie oblatus et immolatus est. Homo, eo quod unus in utriusque naturis manentibus, id est, deitatis et humanitatis, homo Christus Jesus est. Agnus, eo quod innocens pro nobis condemnatus, passus, crucifixus, ac mortuus est, et tertia die resurrexit atque abstulit peccata mundi. Gigans, eo quod gemina in eo substantia est, id est, Verbi et carnis, et virtute et fortitudine sua omnia transcurrit. Vermis, eo quod sine coitu et semine conceptus et de Virgine natus est. Speculum, eo quod est absque macula vel ruga, quippe imago deitatis. Janua, eo quod per ipsum ingredimur ad vitam aeternam. Sponsus, eo quod virgo de Virgine natus Ecclesiam sibi immaculatam (1246C)copulavit. Pastor, eo quod discernit agnos ab haedis et utriusque in resurrectione secundum meritum reddit. Panis, eo quod ipse sit panis vivus qui de coelo descendit. Vitis, eo quod ejus sanguine potamur in remissionem peccatorum. Forma Dei, eo quod aequalis est Patri et Spiritui sancto in eadem substantiae divinitate. Fons, eo quod ipse est fons vitae, qui nobis plenitudinem gratiae donavit in generationem baptismatis.

Ignis, eo quod ipse est qui in columna nubis patribus nostris apparuit et in rubo Moysi, et nos ignivit eloquio.
Omnipotens vis trina Deus Pater optime rerum,
Quo generante natus sine semine, tempore, matre,
Ortu, fine, loco, vel membris post caro natus,
Permittens cerni multo quoque nomine dictus:
Spes, ratio, via, vita, salus, sapientia, mens, mons,
(1246D)Judex, porta, gigans, rex, gemma, propheta, sacerdos,
Messias, sabaoth, rabbi, sponsus, mediator,
Virga, columba, manus, petra, Filius, Emmanuel, lux,
Vinea, pastor, ovis, pax, radix, vitis, oliva,
Fons, Etos, panis, agnus, vitulus, leo, Jesus,
Verbum, homo, rete, lapis, Dominus, Deus, omnia Christus.