Migne Patrologia Latina Tomus 134
Diploma
Diploma (Bruno Coloniensis), J. P. Migne 134.0988C
Diploma
134.0987C| Bruno sanctae Coloniensis Ecclesiae filius Dei gratia archiepiscopus servorum Dei, notum esse volumus tam praesentibus quam et futuris, quia quidam religiosus abba ex monasterio Stabulaus et Malmundaria Werinfridus nomine adiit clementiam nostram, pro quadam commutatione, quam fecerat cum comite Warnero fideli nostro, et quia eadem monasteria sub nostrae tuitionis defensione erant, petiit eamdem commutationem nostra auctoritate roborari. Cujus petitioni, quia justa erat, annuimus, et utilitati Ecclesiae consuluimus. Habebat namque praedictus comes noster fidelis juxta monasterium Stabulaus quamdam villam sui juris nomine Baldau, quam Sigifridus comes ut acquireret, et apud nos et apud fideles nostros sui intercessores valde laborabant, quod abbas audiens, et nimiam imo immortalem inquietudinem timens loci, hoc consilium 134.0987D| toto nisu studuit praeoccupare, et aures clementiae 134.0988C| nostrae ne id fieret saepius commonere. Itaque convenientes in unum abba praefatus et comes dedit idem Werinfridus abba Warnero comiti fideli nostro quidquid habere videbatur in villa Nohas dicta, in pago Heiflensi, in comitatu Tulpiaco, id est curtem bonam cum casticiis, molendinis, aquis aquarumque decursibus, quaesitis et inquirendis, silvarum magnam copiam, familiam utriusque sexus, et caetera ad eumdem locum pertinentia. Et quia monachi alterius monasterii, id est Malmundariae, quamdam partem in eadem villa habebant, reddidit abba eidem ecclesiae in pago Condustrio locum qui dicitur Villa, in comitatu Hoio VI mansos bonos cum familia utriusque sexus, silvam bonam, et caetera ad eamdem villam appenditia. Econtra dedit memoratus comes Warnerus coram testibus idoneis quidquid habere videbatur in villa jam dicta Baldau curtem 134.0988D| bonam, sed ab hostibus valde vastatam, agri culturas 134.0989A| bonas, Cambam, molendinum, silvam magnam. Nam ecclesia ejusdem villae cum bono dotalicio, privilegia et constitut. scilicet terra et silva eidem monasterio antiquitus fuerat data; haec omnia invicem sibi tradiderunt abba cum consensu monachorum utrorumque coenobiorum, et comes cum consensu uxoris et filiorum et amicorum suorum, et coram celsitudine nostra eamdem commutationem firmaverunt, et idem comes per testes idoneos ramum cum cespite ad altare Stabulaus misit, et traditionem cum vestitura legaliter 134.0990A| fecit. Et ut haec cummutatio futuris temporibus firmior habeatur, petitione ejusdem abbatis manus nostrae tractu signavimus. Signum Werinfridi abbatis. Sign. Werinmundi, Titgeri, Norberti, Reginardi et caeterorum. Et alterius monasterii. Signum Odulfi, Wisirici, Heilfridi, Rogibaldi. Sign. Warneri comitis, Reginardi, Gevardi, et Richarii, et multorum. Acta sunt haec publice Aquis palatio die II Kalend. Novembris, regnante rege Ottone fratre nostro, anno XVIII, Godefrido duce.
(no apparatus)