Jump to content

Diploma (Eugenius II)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta
IX saeculo

editio: Migne 1831
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 105


EugIi.Diplom6 105 Eugenius II Parisiis J. P. Migne 1831 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Diploma

Eugenius episcopus servus servorum servorum Dei Rathfredo sanctae Favianensis Ecclesiae, et Methodio ecclesiae Speculi Juliens. quae et Soriguturensis nuncupatur, atque Alewino sanctae Nitraviensis ecclesiae, parique modo Annoni S. Vetuarensis ecclesiae episcopis, simul etiam Tuttundo, nec non Moymaro ducibus et optimatibus, exercitibusque plebis Huniae, quae et Avaria dicitur, et Maraviae.

Desiderio salutis animarum vestrarum, filii in Christo charissimi, cum audivimus Christianissimam conversationem vestram, et sanctae fidei bonorumque operum vestrorum processum, summo gaudio atque laetitia fuimus exhilarati, quia divina in vobis operante clementia, ut Apostolus ait, ubi abundavit delictum, ibi superabundat gratia, atque quomodo sancta Dei Ecclesia nostris temporibus quotidianum in electione vestra suscipit incrementum. Cujus optabilis rumoris index fuit reverendissimus Yrolfus sanctae Lauriacensis ecclesiae archiepiscopus, et sanctissimus frater noster, vester autem spiritualis Pater, qui per suam sanctam praedicationem adoptivos Deo vos genuit filios. Is itaque ad apostolorum limina orationis causa veniens, novam ecclesiam nostris apostolicis benedictionibus informandam subnixe commendavit, quia Domino auxiliante, catholice gubernandam suscepit. In quibus etiam quondam Romanorum quoque Gepidarumque aetate, ut lectione certum est, in septem episcoporum parochias antecessores sui jure metropolitano obtinuerant dioecesin. Qua ex justitia et lege praefatus Deo dignissimus archiepiscopus debito obligatur, ut illi terrae prius Christicolae, atque suorum antiquitus antecessorum creditae providentiae, quam nunc vos Dei omnipotentis occulto mediante judicio velut haereditariam possidetis, ipse evangelicus agricola diu negata coelestis spargat semina vitae, atque in lucrandis Domino Christo animabus redivivam de vobis nutriat segetem. Quem nos doctissimum divini oraculi ministrum saluti vestrae cognoscentes per omnia necessarium fide et exemplo probatum merito erga illum apostolicam servantes sententiam, qua dicitur, quomodo credent sine praedicante, aut quomodo praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X.) ab sancta Romana Ecclesia matre vobiscum rectorem transmisimus, atque in praefatis regionibus Hunniae, quae et Avaria appellatur, sed et Moraviae provinciarum quoque Pannoniae, sive Moesiae apostolicam vicem nostram et dioecesin, atque jus ecclesiasticum exercendi, et usum ac potestatem antecessorum suorum, videlicet sanctae Lauriacensis ecclesiae archiepiscoporum sibi successoribusque suis canonica auctoritate committimus, atque hujus constitutionis nostrae decretum suscriptionis privilegio roboramus. Pallium praeterea juxta consuetudinem antiquam sanctitati suae dedimus, quod ita concessimus, sicut praedecessores nostri suis praedecessoribus concessere, privilegiorum suorum scilicet integritate servata. Cujus dilectioni quamvis hoc debito permitteremus, propter vestras autem petitiones super hac re flagitantibus ad honorem suum nostram apostolicam vicem et auctoritatem insuper accumulavimus; quod nunquam suis permissum est prioribus. Quatenus et vos confratres et coepiscopi deinceps ei reverentiam ampliorem exhibere sciatis, et in sana doctrina coelestis eruditionis ad aedificationem vestram ut filii sapientes obediatis, atque vos laici primates, et vulgus saluberrimis praeceptis suis non velut homini, sed tanquam Deo humiliter obtemperetis, et in fide catholica, quam per Dominum Jesum consecuti estis, fortes permaneatis. Nam totius doli artifex diabolus, cujus dominio et pompis in baptismate abrenuntiatis, jacturam et damnum vestrae salutaris subreptionis moleste patitur, ac per varias occasiones zizania perfidiae seminando velut multa injuria bacchatur, et ut vestrum aliquis terga vertat sanctae professioni incessanter molitur. Quapropter saepe dicti archiepiscopi videlicet pastoris vestri a Deo destinati institutionibus benignas aures praebete, qui vos et versutiam Satanae cavere atque ejus aeternos cruciatus evadere instruit, ac ipse in die judicii de bonis operibus vestris saeculorum Domino perpetua remunerandos gloria praesentabit. Ad perfectam autem et necessariam eruditionis vestrae salutem, ut comperimus, non sufficiant pauci, qui modo constituti sunt, vobis, episcopi, quia plures sunt adhuc gentilitatis errore ibidem detenti, ad quos propter inopiam praeconum divini verbi nondum pervenit notitia Christi. Idcirco enim ut accrescat turba fidelium, studeat solertia vestra pro mercede et remissione peccatorum vestrorum adminiculum atque juvamen praebere reverendissimo Yrolpho archiepiscopo, quatenus dudum illic constitutorum episcoporum numerus impleatur, qui congrue constituti, et vobis posterisque vestris poterunt esse proficui, si ad restaurationem ecclesiarum propter nomen Domini de possessionibus vestris, quas reditus dotesque earum fama divulgante quondam fuisse noveritis, aeternam sufficientiam vobis comparantes eisdem ecclesiis ipsi conferatis, idoneis viris ad hoc ministerium electis, maxime in illis locis, si opportunitas et utilitas commendaverit, ordinentur antistites, ubi indicia ecclesiarum et aedificiorum sedes pontificales olim fuisse demonstrant; sin autem illius arbitrio et deliberationi, qui vel ubi disponantur episcopi concedimus, cui vicem nostram apud vos ecclesiastici regiminis per omnia commisimus.