Diploma concessum Hettoni Basileensi
Diploma concessum Hettoni Basileensi (Ludovicus Pius), J. P. Migne Diploma concessum Hettoni Basileensi In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu (0767D)Christi, Ludovicus, divina ordinante providentia, imperator Augustus.
Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem Dei, ejusque in eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis apud Dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Proinde noverit industria, seu utilitas omnium fidelium nostrorum (0768C)tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis (0768D)Hetto Basileensis Ecclesiae episcopus et abbas monasterii Sintleozesavia, quod est situm in ducatu Alamanniae, in pago videlicet Undresinse, constructum in honore sanctae Dei genitricis Mariae semperque virginis et sancti Petri principis apostolorum, obtulit obtutibus nostris immunitates domni et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi Augusti, in quibus invenimus insertum quomodo (0769A)ipse et antecessores ejus priores reges Francorum praefatum monasterium cum monachis ibi degentibus ob amorem Dei, tranquillitatemque eorum semper sub plenissima defensione et immunitatis tuitione habuissent. Ob firmitatem tamen rei postulavit nobis praedictus Hetto episcopus, ut eorumdem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter acquievimus, et ita in omnibus concessimus, atque per hoc praeceptum nostrum confirmavimus. Quapropter praecipientes jubemus, ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate in ecclesias, curtes, aut loca, vel agros, seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra ditionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii, tam ingenuos (0769B)quam et servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos, nec ullas redhibitiones, bannos aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedicti monasterii sub immunitatis nostrae defensione (0770A)quieto ordine possidere. Et quidquid exinde fiscus sperare poterit, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium perpetuo proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas, vel successores ejus de hac luce migraverint, quandiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint. Qui ipsam congregationem secundum Regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensum licentiam habeant elegendi abbates, quatenus ipsos monachos qui ibidem Deo famulantur, pro nobis, et conjuge, proleque nostra, atque stabilitate totius imperii nostri Domini immensam clementiam jugiter exorare delectet. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, et a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, eam manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.
(0770B)Signum Ludovici serenissimi imperatoris. Durandus diaconus ad vicem Helisachar recognovi. Data XIX Kalend. Januarii, anno, Christo propitio, secundo imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione nona. Actum Aquisgranipalatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.
(no a