Jump to content

Diplomata (Aldhelmus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diplomata
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


I. Excerptum ex libro Antiquitatum Meldunensis coenobii, ad verbum transcriptum. [Citat W. Dugdale in monast. Ang. e Lelandi Collectaneis ms. in Bibliotheca Bodleiana, vol. III, p. 266.] (0309A)

Meildulphus vitam eremeticam ducens, sub castello de Bladow, quod Saxonice dicitur Ingelborne Castell; fuit autem constructum a quodam rege Britanno, nomine Dumwallo Molvicius. Civitas quondam ibi fuerat, quae penitus destructa fuit ab alienigenis; Castellum se munitum custodivit, quod per multum tempus stetit sine habitatione propinqua. Regia enim habitatio, et ejus manerium tam paganorum, quam Christianorum, non longe fuit a castello apud Kairdurberg, quod Saxonice dicitur Brohambergh, (0309B)nunc vero Brokenberg. Praedictus eremita petiit a castellanis tugurium sibi fieri sub castello, et obtinuit; non enim ibi erat magna hominum frequentatio. Hic dum sibi necessaria delicerent, scholares sibi in disciplinatum adunavit, ut eorum liberalitate tenuitatem victus emendaret. Brevi enim tempore scholares in exiguum conventum coaluere. Horum consortio et exemplo sanctus Aldhelmus ad plenum informatus, artem dialecticam adjecit crudire. Unde hinc fugiens ad pedes Adriani philosophi, abbatis sancti Augustini Cantuariensis, per aliquod tempus studuit, et sufficienter edoctus Meldunum repetiit. Qui postea, cum sociis suis, sub Maildulfo monacho attonsus est, vivente Maildulfo post tonsionem ejus annos quatuordecim. Castellum praenotatum (0309C)tunc fuit sub dominio Eleutherii episcopi Wintoniensis, qui dominabatur in tota West-Saxonia. Mortuo Maildulfo, praedictus episcopus dedit situm Malmesburiae sancto Aldhelmo.

II. Charta qua Eleutherius monasterium Maildulfi Aldhelmo donat. [Vid. Will. Malm. de Reg.] Ego Leutherius ( sic ), gratia divina episcopus, pontificatus Saxoniae gubernacula regens, rogatus sum ab abbatibus, qui sub jure parochiae nostrae coenobiali monachorum agmini pastorali sollicitudine praeesse (0310A)noscuntur, uti terram illam, cui inditum est vocabulum Maildulfesburch, Aldelmo presbytero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer. In quo videlicet loco a primo aevo infantiae atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus, et in gremio sanctae matris Ecclesiae nutritus, vitam duxit. Et ob hoc potissimum hanc petitionem fraterna charitas suggerere videtur. Quapropter praedictorum abbatum precibus annuens ipsum locum tam sibi quam successoribus suis normam sanctae regulae solerti devotione sequentibus, fraterna petitione coactus, ultroneus concedo. Actum publice juxta flumen Bladon, VIII Kal. Septemb. Anno Incarnationis Domini 675.

III. Quomodo Eleutherius Wintoniensis episcopus Aldhelmo presbytero et Meldunensi coenobio terram de Maeldumesberg contulit aeterna largitione. [E chartulario coenob. Malmes. in Bibl. Bodl., fol. 10 b.) (0310B)

Solet plerumque contingere ut autumali torrido facessante caumate brumalia saevientium ventorum flabra reciprocis alternatim cursibus succedant, quibus procellosa pelagi caerula enormesque Oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatenus navigio errante, nullus absque discriminibus navigans furibundo flamine carbasa rumpente transfretet; ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, jamque appropinquante ejusdem termino, fluctuantes saeculi turbines incumbere experimento evidenti videntur, ut revera et absque ullo ancipiti scrupulo (0310C)illa Domini praesagmina nostris tandem temporibus comprobentur impleri, quibus ita coelestia oracula effatus est: Videte ficulneam, etc. Porro inter has turbulentas saeculi tempestates Scripturarum flectenda sunt gubernacula, totiusque navigii armatura atque instrumenta paranda, quatenus, garrulo Sirenarum carmine spreto, ratis recto cursu ad portum patriae prospere perducatur. Quapropter ego Eleutherius, gratia Dei episcopus pontificatus Saxonici gubernacula regens, rogatus sum ab abbatibus qui sub jure parochiae nostrae coenobiali monachorum agmini praeesse noscuntur pastorali sollicitudine, ulterram (0311A)illam, cui vocabulum est inditum Maldumesburgae Aldhelmo presbytero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer; in quo videlicet loco a primo aevo infantiae atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus et in gremio sanctae matris Ecclesiae nutritus, vitam duxit, et ob hoc potissimum hanc petitionem fraterna charitas suggerere videtur. Quapropter praedictorum abbatum precibus annuens, ipsum locum de quo supra mentionem fecimus, tam sibi quam suis successoribus, normam sanctae regulae solerti devotione sequentibus fraterna petitione coactus, ultroneus impendo, quatenus in futuram posteritatem, remota omni disceptationum conflictu ingruentium, quiete continua, et pace perpetua, Deo famulari (0311B)sine impedimento valeant. Sed, ne forte contentionis occasio deinceps emergat, hac rationis conditione interposita roborans confirmo, ut nullus succedentium demum episcoporum, seu regum, hanc nostrae donationis chartulam tyrannica fretus potestate, violenter invadat, asserens pertinaciter quod de jure potestatis episcopatus ablatum sequestratumque fuisse videretur; et idcirco sciendum est, et contra aemulos promulgandum, multo magis me commodum augmentumque pontificali Ecclesiae addidisse, quam per vim abstraxisse. Postremo, ut firmiter praefatae donationis largitio jugiter mansura sit, praedictos abbates propriis manibus subscribere jussimus. Quod si quis haec scripta et decreta nostrae definitionis irrita facere nitetur, sciat se ante tribunal (0311C)Christi rationem redditurum. Actum publice juxta flumen Bladum VII Kalendas Septembris, anno Incarn. Christi 680.

  • + Ego Eleutherius, ac si indignus episcopus, rogatus a fratribus, hanc donationis chartam subscripsi.
  • + Ego Cunebertus abbas subscripsi.
  • + Ego Hedde abbas subscripsi.
  • + Ego Wynebertus presbyter subscripsi.
  • + Ego Hiddi presbyter subscripsi.
  • + Ego Hedda subscripsi.

IV. Quomodo Ethelredus rex contulit Aldhelmo abbati et Meldunensi coenobio Newentune et Cherletone juxta Tetteburi. [Ibid., fol. 13. b.] (0311D)

In nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris.

Nihil intulimus, ut apostolicum testatur oraculum, in hunc mundum, nec auferre quidquid possumus. Idcirco terrenis ac caducis aeterna et mansura mercanda sunt. Quapropter ego Ethelredus rex Merciorum, rogatus a patricio meo et propinquo Coenfrido, pro remedio animae meae, ac pro oratione fratrum in Meldunesburg Deo servientium, triginta cassatos ab occidentali parte stratae publicae, et non longe, in alio loco, quindecim, prope Tettan monasterium, Aldhelmo abbati et successoribus ejus in libertatem terrenarum servitutum perpetualiter, libenter, largitus sum. Et hanc donationem meam, sacrae crucis signaculo, propria (0312A)manu confirmavi, et favorabilium virorum claro concessu corroboravi, ut nulla, post obitum nostrum, regalis audacitas, nec saecularis dignitas contra decretum nostrum confringere tentaverit. Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit, augeat Deus partem ejus in libro vitae. Quod si quis, tyrannica potestate fretus, demere vel auferre sategerit, sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus rationem redditurum. Scripta est autem haec chirographi chartula, anno ab incarnat. Christi 681, indic. 9.

  • Signum manus Ethelredi regis Merciorum.
  • Signum manus Coenfridi comitis.
  • Ego Theodorus gratia Dei archiepiscopus confirmavi.

(0312B)

  • + Ego Saxwulfus episcopus subscripsi.
  • + Ego episcopus Bosel subscripsi.

VI. De Kemela, quam Ceadwalla rex dedit eidem Ecclesiae. [Ibid., fol. 15.) Omnia quae videntur temporalia sunt, et quae non videntur aeterna sunt. Idcirco visibilibus invisibilia, et caducis coelestia praeferenda sunt; quamobrem ego Ceadwalla, regnante Domino rex, aliquod emolumentum (0312D)Ecclesiae impendere decrevi, id est, terram ex utraque parte silvae quae appellatur Kemele, CXXXII cassatos. Et ita fixa et immobilis haec donatio perseveretur, ut nullus hoc decretum frangere aut irritum facere praesumat. Si quis vero, superba inflatus tyrannide, hanc donationem violare aut praevaricare tentaverit; noverit se, in tremendo cunctorum examine, coram judice vivorum et mortuorum rationem redditurum. Scripta est vero haec chartula indict. 1, mense Aug., anno ab Inc. Dom. 682.

  • + Signum manus Cadwallari regis.
  • + Ego Heddi episcopus consensi.
  • + Signum manus Cisi
  • + Ego Wynbertus subscrips


VI. De Kemela, quam Ceadwalla rex dedit eidem Ecclesiae. [Ibid., fol. 15.) Omnia quae videntur temporalia sunt, et quae non videntur aeterna sunt. Idcirco visibilibus invisibilia, et caducis coelestia praeferenda sunt; quamobrem ego Ceadwalla, regnante Domino rex, aliquod emolumentum (0312D)Ecclesiae impendere decrevi, id est, terram ex utraque parte silvae quae appellatur Kemele, CXXXII cassatos. Et ita fixa et immobilis haec donatio perseveretur, ut nullus hoc decretum frangere aut irritum facere praesumat. Si quis vero, superba inflatus tyrannide, hanc donationem violare aut praevaricare tentaverit; noverit se, in tremendo cunctorum examine, coram judice vivorum et mortuorum rationem redditurum. Scripta est vero haec chartula indict. 1, mense Aug., anno ab Inc. Dom. 682.

  • + Signum manus Cadwallari regis.
  • + Ego Heddi episcopus consensi.
  • + Signum manus Cisi
  • + Ego Wynbertus subscrips

VII. Charta Berthwaldi de Sumerford quae sita est juxta fluvium qui dicitur Tamesia, quam regali munificentia contulit Aldhelmo abbati Meldunensis Ecclesiae et successoribus suis haereditate perpetua. [E chartulario coenobii Malmes. in Bibl. Bodl. fol. 10, b.]

(0313A) Ea quae secundum timorem et amorem Domini religiosa largitionis devotione definiuntur, quamvis solus sermo sufficeret promulgare, tamen pro incerta futurorum temporum conditione scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda. Quapropter ego Berthwaldus, regnante Domino rex, pro remedio animae meae et indulgentia commissorum criminum, aliquam terram conferre largirique Aldhelmo abbati decrevi, id est, illam de orientali parte fluminis quod appellatur Temys, juxta vadum cujus vocabulum (0313B)est Summerforde, XXXX cassatos, ea scilicet definitione, ut omni servitute saecularium potestatum portio terrae illius perpetualiter sit libera, ad serviendum necessitatibus monachorum. Deo servientium in monasterio quod vocatur Malmesburge. Et ut firmius ac tenacius haec donatio mea roboretur, praecellentissimum monarchum Ethelredum ad testimonium ascivimus regem, cujus consensu et confirmatione haec munificentia acta est. Si quis contra hanc donationem venire tentaverit, aut tyrannica fretus potestate invaserit, sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum. Actum publice in synodo juxta vadum Bregforde, mense Julio, 30 die mensis ejusdem; indictione 13, anno ab Incarnatione Domini 686.

  • (0313C)+ Theodorus archiepiscopus.
  • + Ethelredus rex Merciorum.
  • + Berthwaldus subregulus.
  • + Kenfrithus patricius.
  • + Sexwulfus Lichfield, episcopus.
  • + Bosel Wigorniae episcopus.


VIII. Charta de libertate, quam Ina rex contulit Alahelmo praesuli, et Ecclesiis sub ejusdem regimine constitutis. In nomine Domini Dei nostri Salvatoris. Ego Ina, regnante Domino rex, cum consilio et decreto praesulis nostri Aldhelmi, simulque cunctorum Dei sacerdotum suggestione, et monachorum petitione, qui in parochia Saxonum conversantur, hanc libertatem Ecclesiis impendo, et hanc privilegii dignitatem (0313D)monasteriis confero, ut sine impedimento saecularium (0314A)rerum, et absque tributo fiscalium negotiorum, liberis mentibus Deo soli serviant, et monasticam coenobii disciplinam, Christo suffragium largiente, regulariter exerceant, ac pro statu et prosperitate regni nostri, et indulgentia commissorum criminum, ante conspectum divinae majestatis, preces fundere dignentur, et orationum officia frequentantes, in ecclesiis pro nostra fragilitate interpellare nitantur. Si quis vero contra hujus decreti syngrapham venire tentaverit, sciat se coram Christo novemque Angelorum ordinibus, in tremendo examine rationem redditurum. Hoc vero decretum, a nobis libenter concessum, taliter confirmari et servari decernimus, ut tam nobis, vita comite, propitia Divinitate, regni gubernacula regentibus, inextricabili lege firmiter roboretur. (0314B)Nam pro ampliori firmitatis testamento, principes et senatores, judices et patricios subscribere fecimus, quorum nomina infra tenentur ascripta.

Actum publice et confirmatum in loco qui appellatur Eburleaugh, septima Kalendarum Juniarum die, indictione secunda anno ab Incarnatione Christi 704, feliciter.

+ Signum manus Inii regis, qui haec omnia propria manu confirmavit.
+ Ego Aldhelmus, servus servorum Dei, hoc propria decretum manu roboravi.
+ Ego Hagona abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Heagha abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Wedre abbas consentiens subscripsi. (0314C)
+ Ego Wilgar abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Froda abbas consentiens subscripsi.
+ Signum manus Beoban.
+ Signum manus Ceonberth.
+ Signum manus Ethelfridi.
+ Signum manus Deduce.
+ Signum manus Bealdhum.
+ Edbertus abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Wintra abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Beorwald abbas.
+ Ego Beawulf abbas consentiens subscripsi.
+ Ego Witta abbas consentiens subscripsi.
+ Signum manus Camberth.
+ Signum manus Coen.
+ Signum manus Easwaldi.(0314D)
+ Signum manus Ticceau.