Migne Patrologia Latina Tomus 98
I. Diploma Caroli Magni Paulino patriarchae pro libertate clero Aquileiensi servanda in electione patriarcharum. ( Anno 792.) (1447A)
Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum.
Si petionibus sacerdotum servorum Dei, in quo nostris auribus fuerunt prolatae, libenter obtemperamus, et eas in Dei nomine ad effectum producimus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedis augmentum seu ad stabilitatem regnorum nostrorum pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Paulinus sanctae Aquilegiensis ecclesiae (1447B)patriarcha, quae est in honore sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae, vel sancti Petri principis apostolorum, sive sancti Marci constructa, clementiam regni nostri petiit, ut quandoquidem ipse divina vocatione de hac luce ad Dominum migraverit, qualem meliorem et digniorem ipsa sancta congregatio, quae ibidem sub sancto ordine vitam regere videntur, infra se nobis, filioque nostro Pipino regi, et omni genti nostrae per omnia fidelem, aptum, et congruum voluerint, ex praemissa indulgentia nostra, salva principali potestate nostra, sicut et in caeteris Ecclesiis secundum canonicam auctoritatem licentiam habeant super se eligendi pastorem. Et insuper postulavit Serenitati nostrae, ut homines servientes antedictae Ecclesiae ibi et ubi commanentes nullam (1447C)decimam de annona aut de peculio ullo unquam tempore in publico solvere debeant, neque de peculio proprio ecclesiastico, quando partibus Istriensibus in pascuis miserint, ullum debeant solvere herbaticum. Cujus venerabilem petitionem noluimus denegare tribus ex causis: una videlicet, ut ipsis servis Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis, uxoreque, filiis, et filiabus nostris, et populo nobis a Deo commisso jugiter Domini misericordiam melius implorare delectet; alia, ut in divinis litteris et doctrinis spiritualibus ampliorem certamen mittere procurent; tertia, ejus meritis compellentibus ita praestitisse, et in omnibus concessisse cognoscite. Propterea per praesentem auctoritatem nostram decernimus et jubemus, quod perpetualiter mansurum esse volumus, (1447D)ut sicut supra memoravimus circa eumdem sacrum locum ex praemissa indulgentia nostra perenniter maneat inconvulsum; et specialiter concessimus in eleemosyna nostra memorato viro venerabili, ut (1448A)supra servientes jam fatae Ecclesiae, mansionaticos vel foderos nullus audeat providere aut exaitare ullo unquam tempore: excepto si venerit, quod nos ipsi, aut dilectus filius noster Pipinus, vel regale praesidium propter impedimenta inimicorum partibus Forojuliensibus, aut in fine Tarvisiani advenerint. Tunc propter necessitatis causam, si contigerit, mansiones homines nostri ibidem accipiant. In reliquo vero si in Verona et Vicentia, aut in longioribus finibus resederint, ut supra fati sumus, omni tempore per mercedis nostrae augmentum fiat indultum atque concessum. Et ut haec auctoritas firmiter habeatur, et diuturnis temporibus melius conservetur manu propria subterfirmavimus, et de annulo proprio sigillari jussimus.
(1448B)Facta pridie Nonas Augusti anno XXIV et XIX regni nostri.
Actum Regomesburg palatio publico in Dei nomine feliciter. Amen.
II. Diploma Caroli Magni Paulino patriarchae. ( Anno 805.) Carolus gratia Dei rex Francorum et Longobardorum ac imperator Romanorum.
Si petitionibus sacerdotum vel servorum Dei, in qua nostris auribus fuerunt prolatae, libenter temperamus, et eas in Dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et hoc nobis ad mercedis augmentum, seu stabilitatem nostri regni pertinere confidimus. Pateat igitur omnibus sanctae Dei Ecclesiae praesentibus ac futuris fidelibus domnum (1448C)Paulinum sanctae Aquilejensis Ecclesiae patriarcham Romae erga nostri pietatem et papae misericordiam in quodam synodali concilio lamentationem fecisse suam videlicet ecclesiam ingenti paganorum populatione pene totam existere desolatam. Nos autem ipsius tales audientes querelas apud omnium largitorem bonorum magni incidere veriti sumus facinoris culpam, si ejus lamentatio nil consolationis apud nostri misericordiam imperii obstante tenacitatis obice imperare potuisse videretur. Quocirca justis claudere aurem petitionibus metuentes tacita nobiscum inquirere coepimus mente, qualiter secundum praedicti Paulini patriarchae lamentationem nostrae Aquilejensi Ecclesiae succurrere pietas deberet. Tandem papae caeterorumque astantium episcoporum accepto consilio dignum (1448D)justumque fore duximus quosdam ad ipsius Aquilejensis ecclesiae consecrationem pertinentes episcopatus domno Paulino tribuendos patriarchae suisque successoribus ad suprascriptae Aquilejensis ecclesiae (1449A)exaltationem. Ut quae nunc saevissima paganorum rabie dejecta et conculcata cernitur nostro imperiali erigi con . . . . . atur [consoletur] munere. Quapropter has praecepta . . . es [praeceptales] litteras omnino a nostro nunc ju . . . [jure] transfudimus in jus . . . . . statem [et potestatem] domni supradicti Paulini patriarchae omniu . . . . . llius [omniumque illius] successorum sex ep . . . . patus [episcopatus]. Unum videlic . . . [videlicet] concordiensem al . . . . . inensem [Utinensem], tertium illum, qui apud civitatem novam Histriae c . . . . . nstitutus [constitutus] esse noscitur, quartum vero Ruginensem, quintum Penetensem, sextum. . . . . arsaticensem [Tarsatiensem]. Volumus de . . . . q . . [denique] ac per has nostrae magnificentiae litteras santientes jubemus, ut in his praenominatis lo . . . is (1449B)[locis] episcopos ordinandi ac regendi sive dandi nullus jus vel potestatem habere seu exercere aliquando praesumat, praeter eum, qui sanctae Aquilejensis ecclesiae gubernaculo videbitur regere, et ut aec [haec] auctoritas firmior habeatur, ac omni tempore melius conservetur, manu propria subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari jussimus.
Signum Caroli gloriosissimi imperatoris.
Jacobus ad vicem Radovi scripsit et subscripsit.
Data pridie Nonas Augustas anno III imperii nostri, indictione vero I.
Actum Romae in Dei nomine feliciter. Amen.
III. Diploma Caroli Magni Maxentio patriarchae pro Aquilejensi ecclesia reparanda. (Anno 812.) (1449C)
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Carolus serenissimus Augustus, a Deo coronatus, Magnus pacificus imperator, Romanorum gubernans imperium, qui et per misericordiam Dei rex Francorum et Longobardorum.
Quidquid ob amorem Dei omnipotentis, et ad loca suorum venerabilium pro mercedis animae nostrae augmento cedimus et condonamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Maxentius patriarcha Serenitati nostrae suggessit, eo quod sedem, quae Aquilegia civitate priscis temporibus constructa fuerat, et ob metum (1449D)vel perfidiam Gothorum et Avarorum, seu caeterarum nationum derelicta ac destructa hactenus remanserat diebus nostris, divini amoris face accensus, Christo protegente, una cum nostro adjutorio construere atque reparare ad pristinum honorem cupiebat; sed quia locus, in quo hoc facere optabat, admodum arctus vel strictus habebatur, ut condigne ibidem hoc facere non valeat, petiit Celsitudini nostrae, ut in (1450A)eleemosyna nostra ad eamdem suam sedem aliquam portionem haereditatis, quam Rotgandus Longobardus, et germanus illius Felix intra civitatem vel foris prope moenia civitatis ipsius habuerunt, et propter eorum infidelitatem, quia cum Rotgando quondam infideli duce fuerunt interfecti, in publicum nostrum secundum legem Francorum vel Longobardorum devenerat; et post illorum duorum fratrum de hac luce obitum quidam fidelis noster nomine Landola per nostrum tenuit beneficium, et post hujus discessum Bonno filius ejus hactenus tenere visus fuit, traderemus vel confirmaremus, quatenus opportunius atque decentius atria vel reliquas constructiones, quae ad honorem illius loci pertinerent; secundum quod ipse mente provida tractaverat, adimplere (1450B)valeat. Nos vero de tam praeclari operis constructione exhilarati condonamus atque confirmamus supradictam portionem duorum praedictorum fratrum infidelium Rotgandi videlicet et Felicis, quae ad jus nostrum pertinere dignoscebatur in eleemosyna nostra pro mercedis animae nostrae augmentum ecclesiae Dei sanctae genitricis Mariae, vel ad ipsam sedem Aquilejensem, ut perennis temporibus ad ipsam sedem sanctam proficiat in augmentis: id est domos, cultilem cum sedimine, terris aratoriis, vineis, silvis, pratis, seu portionem illam, quam in portu fluminis, quod vocatur Natisionis, habere visi fuerunt, sicut superius comprehendimus; quidquid intra civitatem vel foras prope muros civitatis ditioni nostrae ex ipsa haereditate pertinere videatur, tradimus (1450C)atque confirmamus, et in perpetuum mansurum esse volumus. Tertius quidem frater illorum nomine Landulphus, qui in infidelitate eorum non perseveravit, suam adhuc tenet portionem. Per reliqua autem loca ibi et ubi aliquid de supradictorum infidelium haereditate ad nos pervenit, nostrae imperiali reservavimus ordinationi. Praecipientes ergo jubemus, ut nullus fidelium nostrorum cujuslibet ordinis, officii, auctoritatis atque honoris deinceps in futurum de praedictis rebus, quas perpetualiter circa ipsum sanctum locum delegavimus atque confirmavimus, rectores ipsius sanctae Dei Ecclesiae praenominatas res ab ullius contradictione, tranquille et quiete jure perpetuo possidere impediat. Et ut haec traditio et confirmatio nostra firmiter habeatur, ac per futura (1450D)tempora melius conservetur, manu propria subscripsimus, et de annulo nostro subtus sigillari jussimus.
Data XII Kal.
Actum Aquisgrani in palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.