Jump to content

Diplomata ecclesiastica (PL 087)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diplomata ecclesiastica
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

I. Felix Lucensis episcopus monasterio sancti Frigidiani confirmat quae a Faulone donata fuerant, ac futuras oblationes eidem concedit (anno Christi 685).

(1347D) Et ideo nos Felix gratia Dei episcopus, una cum presbiteri, vel diacones, seo cliro, abitatoris civitatis istius nostre Lucensis, qui subter subscripturi (1348D)sunt, unde promittimus tibi Balbino abbas, vel monachorum tuorum, ut firmiter inibi in monasterio sancti Fricdiani resedire debeatis, et ut superius legitur, pro anima vel generationem jam dicti Fauloni orare diveatis tam vos, vel qui post vos fuerent, qui digne peragere valeant in eodem sancto loco sanctorum Dei. Et numquam vos eadem pecuniam, (1349A)quot inibi obtulit sepe dictus Faulo, umquam ullo tempore a nobis retragendum est ad aliam Ecclesiam, aut ad alium sacerdotem, nisi qui ibidem abbas fuerit, et quem volueret, si cum adiberet ipsi fructus in onorem Domini et elemosinarum fuerit, eo quod pro opes fidelium ipsas siscellas offerta est. Et si abbas de hanc luce migratus fuerit, et dormierit cum patribus suis . . . . . ipsi elegerint sibi abbatem ordinandum, ipsum sibi abbatem debeant ordinare, reliquias vero dandas de ipsum co . . . . . . sanctum ad consilium episcopi sine vigilia tenendum abbati cum monaci suis; et nihil adgravetur quoquo tempore neque ab episcopus, neque ab ullo sacerdotem, nisi tantum per unumquemque annus semel in alba ad omnis sacerdotes unum prandeum faciendi, (1349B)sicut consuetudo fuit Ecclesie illius. Et hoc addimus in hanc paginam, si quiscumque homo Dei fuerit, sibe hominem, seu equus, vel bovem, aut terra, et mancipium tam movile quam inmovile, quidquid ibidem offertum fuerit in potestatem illius abbati sint, qui in eodem loco reservire videtur, et regula custodiendum, vel monachorum consuetudinem et ordinem sanctum tenendum inab . . . . . . quandoque ipse presumat, nec nos, nec qui post nos venturi sunt, quia quot bene disponitur, et legibus roboratur, oportum est perennis et futuris temporibus permanire. Et si quis contra hanc discritiones nostre cartulam ire presumserit, Dei incurrat periculum, sicut Judas traditor, qui se laqueo suspidet, et ad judiciali reverentia reatus recidat; et cum (1349C)summa dulcidinem et desideria Domini colendum Petroniaci filio nostro scrivendam dictavimus, et manibus nostris suscripsimus, ut perpetuis temporibus stavilitum persistere dibeant.

Actum in civitate Lucense, sub die XIII Kalendarum Februariarum, per indictione 13, regnante domnis nostris Pertharit, et Cunipert viris excellentissimis regibus, anno filicissimis regni eorum tertiodecimo et quinto, per indictione subrascripta, feliciter.

(1350A)Ego Felix venerabilis gratia Dei episcopus uhic Cartole cesionis nostre, postea mihi relectum est, consensi et subscripsi.

Ego Johannacis V. V. arcipresbiter.

Ego Clarus V. V. presbiter.

Ego Teuderacis V. V. presbiter.

Ego Candidus presbiter.

Ego Geminianus V. V. presbiter.

II. Joannis electi episcopi Pistoriensis professio facta Balsari Lucensi episcopo, nihil juris deperiturum ecclesiae Lucensi in quamdam aedem sacram (anno Christi 700 aut 715). In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi. Repromitto tibi Balsari Deo gratia episcopus, me . . . . . . . . (1350B)ad filio meo Johannis electus civitati Pistoriensis sacerdotibus, ut justo moderamine conservemus fermitatem quotiens alia inter bo . . . . . . . essoris evenerat bone voluntati . . . . . . . et si de officiorum . . . . ecclesiasticis oportet de ea, que semel fecerit, per scripto fermari, et ideo auctori Deo prometto adque spondeo Johannis electus civitatis Pistoriensis tibi viro beatissimo Balsari episcopus, postea quam me populus Pistoriense in loco episcopati elegerunt, recordati somus, eo quod de Deocisis at Lucano episcopus semper fuerunt, et menime potuimus foris tuo consilio episcopus predictus in ipso loco profeciscere, recorrentis nos ad orationibus petivimus licentiam, ut in eo loco episcopatio nos suscepere deveremus; si tamen ut at governatione erga Eglesie Pistoriensis (1350C)patrocinio, sic ita, ut dum advivere meruerimus, ordinationem presbiterorum, diaconorum faciendam, non nobiscum, sed tua sanctitas peragendum. Et hoc repromitto tibi dominus Balsari episcopus vel socessoribus tuis, de Eglesie, vel qui prope nos esse videtur, me numquam esse causator, neque subtragendum da vos hoc ipse Ecclesie. Vel et si subtraere voluero ego Johannis per me ipsos de . . . . . vel Cellesis Eclesie, vel per somessione alio viu . . . . . promessionem ire temtaverimus, componat parti vestre (1351A)auri soledos centum pene causa, sed in omnibus adimpleta, qualiter decrevimus, et amodo Dei incorrat judicium, et ad sagrosancto Altario sed remotus, si ego Johannis, et cum causa vero da suprascrita repromissionem . . . . . . . Quam viro repromissionem per domno genitore meo Adrohald abbas vovis suprascripte parti pars elegi, uvi et propria confermationem vel conscriptionem manevus meis, vel sacerdotum meorum tradidi scribendum.

Actum in domo sancte eclesie civitati Lucense, sub die XII Kalendarum Juniarum, indictione 13 feliciter.

III.-IV. Donatio praeaiorum facta ecclesiae sancti Petri in civitate Lucensi a Fortunato presbytero, ejusque filio Bonualdo presbytero, reliquum vitae in monasterio agere cupientibus, licentia per eos petita a Telesperiano episcopo, et Walperto duce (anno 713).

(1351B) In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand viro excellentissimo rege, anno regni ejus secundo per indictione undecima feliciter . . . . . . . . quod in terra pax hominibus bone voluntatis, etc. Ego Fortonato religioso presbiter una cum filio meo Bonuald v. v. presbiter, nus ad sancto Domini cummendare altario, et fragilis hic periturus relinquere, dum eum Domino meo Jesu Christi complacuerit, in loco qua natis sumus vico, qui vocatur Cassiana, uno petente consilio Deo dignum est, nus havitare in monasterio petivimus licentiam domni Talesperiani Dei gratia episcopo, et cum gratia domni Walperti duci nostro (1351C)civitatis nostre Lucensis, quantum virtus animi, et ad fondumentis, fabricis, vestibulis ecclesiis constituemus in honore sancti Petri a . . . . . . suprascripto Fortunato decrevi inter me et filiis meis, ut ego pro omnibus rebus meis indefenito . . . . . . . prope ipsa ecclesia presbiteri modiorum duodecim, et vergario medi loco uno prope ipsa ecclesia omnia in integrum, id est portiuncula mea in integrum ego Fortonato per mercedem et remedium anime mee offero Deo et ecclesie sancti Petri, quem mihi heredem constitui simul et ego Bonuald v. v. presbiter ipsa portiuncula mea quanta pars, qui mihi ad fratribus meis advinet, excepto campo vel vergario, qualiter (1352A)superius legitor, quod in potestatem portionis Fortonati demisimus, omnia et in omnibus parte mea cultum adque incultum, movile vel inmovile seoque semoventibus, omnia in integrum offero Deo et sancti Petri, quem mihi heredem constitui tam movile quam inmovile seo semoventibus, quidquid havere visi sumus, vel adhuc conquirere potuerimus ab hac die firma ad ipsa sancta vertute in integro possedeat, et umquam ullo tempore ad novis retragendum est ad alia Ecclesia aut ad alium sacerdotem, quod ad novis offertum est, nisi qui inivi abbas fuerit, et quem voluerit secum havere, et si quis filiis vel nepotibus nostris sine cojuve Deo servire voluerit, et regulariter vivere, ipsi fruator in honore Domini; et si abbas de hac luce migratus fueret, et dormieret cum (1352B)patribus suis, quem monaci ipsi elegerint de eo monasterio ipso sivi aveant abba ordinatus, et si quis de novis quod ab se substragere volueret, vel proprio defendere, vacuus et enanis exinde exeat, et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermatam.

Quam viro cartulam dotalium ego Sicherad a XI indignus presbiter ex jussione domni Thalesperiani venerabili episcopo, vel ex rogatus Fortonati et Bonuald presbiter hanc cartula dotalium scripsi et perpetui temporibus permaneat.

Actum in civitatem Lucense sub die, et regnum, et indictione suprascripta feliciter.

Signum manus Fortonati viri religiosi benefactori et conservatori.

(1352C)Signum manus Bonualdus venerabili presbitero, benefactori et conservatori.

Signum manus Benetatato filio ejus consentientis.

Signum manus Roduald V. D. filio ejus consentientis.

Signum manus Baronte filio ejus consentientis.

Signum manus Widicau V. D. testis.

Signum manus Wileradu V. D. testis.

Signum manus Benenato V. D. testis.

Signum manus Mauricioni V. D. testis.

Et post hanc completa cartula rememoravimus particellula nostra de Oliveto in Vaccule, ego Fortonato et Bonuald parte nostra in integrum offerimus (1353A)Deo et beati sancti Petri, quem novis heredem constituimus.

Ego Sicherado indignus presbiter hanc cartulam ex autentico fiditer exemplavi.

V. Liutprandi Langobardorum regis decretum, quo statuuntur census persolvendi a Comaclensibus in sale advehendo per portus Langobardiae (anno 715 vel 730).

In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, die X mensis Magii, indictione 13 Ticino, tempore Liutprandi regis, capitolare porrecta a nobis cunctis sphi * Langobardorum, vobis Lupiano venerabili presbitero, simulque Bertarenae, Magistro militum, Mauro et Stephano comitibus, et pro vobis conctis habitatoribus Comaclo, qualiter debeatis (1353B)vestrum peragere negotium homines vestri in partibus nostris, seu in modiis, quamque in preciis, simulque Ripatico, pro quod antiqua consuetudo ab actoribus nostris praeferam * judicia homines nostri pararunt. Nunc quidem Deo auxiliante remota sunt, ut pacis temporibus pars parti perfruamur. In primis porto, Mantuano providemus confirmare riparios tres; et quicquid miles habuerit ad vescendum, hoc et Riparii cum eis comedere debeant. Modio vero pensato libras triginta, cum quod suum peragat negotium. Decimas vero dare debeant sale modios decem et octo, et tremisse uno palo solvendum tantummodo. Item in Campo Marcio transitura debeat dare binos tremisses per singulas naves. Scaramantico vero nihil providemus dare, sed libenter transire (1353C)praecipimus. Item in porto Brixiano riparios IV instituimus sequundum antiquum. Decimas vero dare debeant sale modios quindecim, et palo solvendum tremisse uno, et Modio pensato de libris triginta cum ipsa decima dare debeant. Item in porto, qui vocatur Cremona, providemus confirmare duos riparios. Decimas vero dare debeant sale modios quindecim, et (1354A)tremisse uno palo solvendum. Et qui vult sursum ascendere, debet transitura solito medio tremisse modia duo. Et si venundaverit ad sex modia, det tria. Nam amplius non debetur, nisi quod precia posita fuerit. Et cum quale modio venundaverit, cum ipso decimas detur, tantum est. Item porto, qui appellatur Parmisiano, providimus duos confirmare riparios. Ripatico vero et palo solitura simul munus dare providimus solido uno, oleo vero libra una, garo libra una, piper onzias duas. Item porto, qui dicitur Addua, riparios confirmare providimus duos. Decima vero dare debeat sale modios duodecim, et tremisse palo solvendum . . . . . . . Simulque porto, qui dicitur Lambro, et Placentia, qualiter Adda labuerit, hoc et ipsi consequire debeant seu in (1354B)ripariis, quamque in decimis tantummodo.

Ego Johannes notarius hujus exempli exemplar vidi et hic subscripsi.

Ego Girardus notarius hujus exempli exemplar vidi, et sententia non mutata hic scripsi, et descripsi.

Ego Sychardus Dei gratia Cremonensis episcopus has duas institutiones Comaclensibus a Liuthprando et a Karolo factas, ideo scribi fecimus, quoniam ex eis colligitur, quod Cremonensis portus, de quo saepe in suprascriptis privilegiis agitur, sit portus antiquus a Liuthprando rege antea institutus, et per Karolum confirmatus: et quia de his institutionibus mentio continebitur in sequentibus.

VI. Judicatum quorumdam episcoporum, jussu Liutprandi regis congregatorum, ad dirimendam controversiam de quibusdam paroeciis, vertentem inter episcopum Arretinum et Senensem, cum sententia in favorem Arretini antistitis (anno 715). (1354C) In nomine Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ex jussione donni excellentissimi Liutprandi regis dum conjunxissemus nos sanctissimi, Teudaldus Vesolanae Ecclesiae episcopus, et Maximus Pisanae (1355A)Ecclesiae, nec non et Speciosus Florentinae Ecclesiae, adque Telesperianus Lucensis episcopus, ad ecclesia Sancti Genesi in vico qui dicitur Walari: ibique residentes una cum misso excellentissimi domni Liutprandi regis, nomine Guntheramo notario. Venerunt in nostram presentiam sanctissimi viri Adeodatus Senensis Ecclesiae episcopus, et Lupertianus Aretinae Ecclesiae episcopus, altercationem inter se habentes de diocesis, ecclesiis, et monasteriis in finibus Senensis territorii ejusdem civitatis. Id est de monasterio sancti Amiani, baptisterio sancti Stephani Haminaciano, baptisterium sancta Maria in Cosona, baptisterio sancti Johannis in Rantra, monasterio sancti Archangeli in fundu Lucu, baptisterio sancti Andreae in Malcinis, baptisterio sancti (1355B)Petri in Pava, baptisterium sanctae Mariae in Patna, baptisterium sancti Quirici et Johannis in vico Falcino, baptisterium sanctae Restitutae in fundo Uxiano, baptisterium sancti Felicis in Avano, baptisterium sanctae Matris Ecclesiae in Misultis, baptisterium sancti Valentini in Casale Ursina, monasterio sancti Petri ad Axo, baptisterio sancti Viti in Rutiliano, et sanctae Matris Ecclesiae in castello Politiano, baptisterium sancti Viti in Vercona, baptisterium sancti Donati in Ettiliano, baptisterium sanctae Mariae in Saltu, baptisterium sancti Viti in Prumano, baptisterium sancti Viti in Osenna. Dicebat sanctissimus Lupertianus episcopus frater noster quod ecclesiae istae suprascriptae et monasteria, a tempore Romanorum et Langobardorum regum, ex quo a (1355C)fundamentis conditae sunt, semper ad sedem sancti Donati Aritio obedierunt, una cum omnibus oratoriis suis; et nostrorum, vel antecessorum nostrorum, ibidem fuit ordinatio tam in presbiteros et in diaconos, et nostra fuit sacratio semper usque modo, et nos debemus habere. Ad hec respondebat frater noster Adeodatus Senensis Ecclesiae episcopus: Veritas est, quia ecclesiae istae et monasteria in territorio Senensi positae sunt: vestra ibidem fuit sacratio, eo quod Ecclesia Senensis minime episcopos abuit. Nam modo ad nos debent pervenere, quia in nostro, ut dixi, territorio esse noscuntur. Ad hec vero respondebat Lupertianus episcopus: A tempore Rotharim regis usque modo Ecclesia Senensis episcopum abuit: et nostra de ea ante a tempore Romanorum, (1355D)et postea usque in odiernum diem in ipsas ecclesias, baptisteria et monasteria . . . . . . fuit sacratio et ordinatio, et in antea debemus secundum canonicam regulam habere. Quidem et missus excellentissimi domni Liutprandi regis, nomine Guntheramus, qui per ipsum Tagipert Gastaldium Senensem, ac (1356A)per ipsos presbiteros et paumannos [ F. herimannos], veritatem cognovi, et ipsos presbiteros suprascriptarum a longo tempore antecessorum meorum, et mea usque actenus ibidem fuit sacratio. Et ecce mihi suprascriptarum de omnis istos presbiteros, qui nunc presenti vivunt, ubi obedientiam sancto Donato promiserunt, et sacramenta secundum antecessorum suorum consuetudinem prebuerunt usque ad tertio et quarto anno retro tempus, qui similiter manus suas ad sancto Donato, cui deservio, fecerunt. Et insuper lectas epistolas rogatorias de singulis judicibus civitate Senense, et de ipso episcopo, qui tunc erat et antecessores meos et ad me faciebatis electionem, eo quod vester territorio erat, et nobis epistolas faciebatis, et regumandabatis, ut secundum (1356B)antiquam consuetudinem ipse persone consecrarentur, quoniam nostra manebunt diocesi. Nec quisquam contra canones sine nostra permissio ibidem episcoporum audebat ordinationem facere.

Ad haec autem omnia nos suprascripti Teudoaldus, Maximus, Speciosus, Telesperianus episcopus, una cum presbiteris nostris venerandis viris, id est Johannes, Lucipert, Rodaldus, Munichis, Sicualdus, Anselmo, Aututini, Theodoro, Deusdedi, adque Theodoro, et reliquis sacerdotibus circumstantibus, audientes, fecimus ipsam inquisitionem et manus de ipsis presbiteris, qui nunc vivi sunt, et eorum, qui transierunt. Sed et epistola judicum Senensium civitatis, sive episcoporum Ecclesiae Senensium relegere; ubi continebatur, quod omnis sacratio in (1356C)suprascriptae diocesis, baptisteriis et monasteriis, adque oraculis per presules sanctae Aretinae Ecclesiae omni in tempore perficiebantur. Nam et ipsi presbiteri, quomodo ibidem custodes sunt, ita professi sunt per Euangelia et sacratione ab Aretinae Ecclesiae episcopo suscepissent, et manus suas juxta antecessorum suorum consuetudinem ibidem fecissent, et sacramenta prebuissent, et obedientiam usque actenus impendissent, et crisma suscepissent. Ideo justum adque rectum placuit, ut si quis sancti Patres Nicei, et Effesani, adque Calcedonensis concilii statuerunt, ut nemo in aliena diocesi non vi ingredi presumat, aut qualemcumque ordinationem faciat, sed in suis diocesiis se contineat, nec statuta Patrum termina transcendat. Proinde decretum per sanctorum Patrum (1356D)auctoritatem, ut tu, sanctissime frater noster Lupertiane episcope, ipsas suprascriptas dioceses et monasteria cum suis oraculis abeas absque qualemcumque contaminatione habere, sicut antecessores tuis a longo tempore habuerunt; et omnis sacratio ibidem per tuis oris labia vel successorum (1357A)tuorum ibidem proveniat tam in presbiteris quamque diaconis vel subdiaconis, et baptisma, vel crisma per impositionem manuum, sicut Cristianae religionis est consuetudo, omni tempore proveniat adque fiat. Et nullam faciendi ammodo et deinceps prefatus Adeodatus episcopus, vel ejus successores, qui in tempore fuerint, contra te quem suprascriptum Lupertianum episcopum, vel tuos successores de praedictis baptisteriis ecclesiis, et monasteriis cum oraculis suis, aliquando abet facundia ad loquendum, nec ad ibi fontes faciendum, nec plebes subtrahendum, nec ullam ordinationem infra ipsas dioceses, finesque eorum faciendum, sicut sanctorum Patrum instituta leguntur. Quoniam pro amputanda intentione decrevimus, ut sibi septimus cum sex presbiteris (1357B)tuis, quales ipse Adeodatus eligere voluerit, prebeas tu Lupertiane episcope, et ad Euangelia sacramentum una dum sex, et dicatis; quia a quo tempore, ex quo auditi sunt, habetis Romanorum et Longobardorum usque in presentem diem, in quo sumus, semper sacrationem presbiterorum et diaconorum ipsarum suprascriptarum ecclesiarum ab episcopis Aretinae Ecclesiae susceperunt, et nostra antecessorumque nostrorum ibidem fuit ordinatio, quia nostra inibi mansit possessio, nec ad Ecclesiam Senensem aut episcopos ejus nunquam pertinerent, nec cum Ecclesia sanctus Donatus, nec ejus defensores perdere, aut vobis dimittere debemus. Et Euangelia adducta sunt in nostris omniorum presentia, et sacramentum ipse deductus. Et finita (1357C)intentio. Unde presentem judicatum nostrum perpetua firmitate, ne imposterum exinde inter vos aliqua revolvatur causatio, tibi, qui supra Lupertiane episcopus, per manus suprascripti fili nostri Gunterani notarii emisimus, in quo pro ampliore firmitate tua propriis manibus nostris subscrisimus; quatenus ambe partes in eadem deliberatione perpetuis debeatis manere temporibus. Factum judicatum ad ecclesia sancti Genesii in vico Vallari, V die mensis Julii, regnante suprascripto domno nostro excellentissimo et Christianissimo Liutprando rege, anno in Christi nomine quarto, per indictio tertia decima, feliciter.

Ego Teudualdus episcopus hunc judicatum a nobis (1358A)factum, adque dictatum, vel relectum subscripsi.

Ego Maximus episcopus subscripsi manus propria.

Ego Speciosus episcopus sanctae Ecclesiae Florentinae in hunc judicatum a nobis factum, adque dictatum, vel relectum subscripsi.

Ego Telesperianus sanctae Lucensis Ecclesiae hunc judicatum a nobis factum adque dictatum vel relectum subscripsi.

Ego Ansilmundo archipresbiter sanctae Ecclesiae Pisanae hunc judicatum interfui, et manus mea subscripsi.

Ego Rodoaldus Pisensis.

Ego Johannes presbiter.

Ego Munichis presbiter Lunensis.

Ego Deusdedi presbiter.

(1358B)Ego Theodorus presbiter.

Ego Lucifer presbiter.

Ego Damianus presbiter.

Ego Lupus presbiter.

VII. Liutprandi Langobardorum regis decretum, quo controversiam de nonnullis Paroeciis vertentem inter episcopum Arretinum et Senensem, a quibusdam episcopis et missis regalibus cognitam ac diremtam pro Arretina Ecclesia et ipse confirmat (anno 715). Flavius Liutprandus praecellentissimus rex sanctae catholicae Aretinae Ecclesiae, in qua corpus Christi confessoris et Martiris quiescit Donati, et beatissimo viro Patri nostro Lupertiano episcopo. Dum intentio horta fuisset inter suprascriptum Lupertianum (1358C)episcopum, et Adeodatum sanctae Senensis Ecclesiae, idemque episcopum de diocesis ecclesiis et monasteriis atque oraculis in Senense territorio constitutis: id est in primis monasteria sancti Ampsani, baptisterio sancti Stephani in Acciano, baptisterio sanctae Mariae in Pacina, baptisterio sancti Ipoliti in Sexiano, baptisterio sancti Johannis in Rancia, monasterio sancti Andreae in Melcina, baptisterio sancti Petri in Pava, baptisterio sanctae Mariae in Cosona, baptisterio sancti Quirici, et Johannis in vico Palcina, baptisterio sanctae Restitutae in fundo Sesciano, baptisterio sancti Felicis in Avana, baptisterio sanctae matris Ecclesiae in Misulas, baptisterio sancti Valentini in Casale Visino, monasterio sancti Petri (1359A)ad Abso, baptisterio sancti Viti in Rutiliano, et sancta Matre Ecclesia in Castello Pulliciano. Et ambae partes in nostra conjunxissetis praesentia, asserebas tu, suprascripte Lupertiane episcope, quia ecclesias istas et monasteria enim suis oraculis per diversa vicora constituta a tempore antiquo usque modo, in quo funditus conditae sunt, semper ad sedem beati donati Aritio subjectae fuerunt, et nostra vel antecessorum nostrorum fuit sacratio tam in presbiteros quam et in diaconos, et nostra usque actenus mansit possessio, et nos debemus habere. Ad haec replicabat Adeodatus Senensis Ecclesiae praesul: Veritas est, ut asseris, quia Ecclesiae istae et monasteria atque oracula, quae in territorio Senense constitutae sunt, ab antecessoribus vestris ibidem semper (1359B)fuit sacratio. Sed ideo quia Ecclesia Senensis minime pontificem abebat. Nunc autem ad nos debent pertinere. Cui et iterum replicabas, tu superius Lupertiane episcope: Ab antiquo tempore usque ad introitum in Italia Longobardorum, ex quo Christi praedicatio Tusciae finibus personavit, Sena episcopum abuit. Et post ingressum Longobardorum in Italia a tempore Rotharis regis usque actenus, semper episcopus ibidem fuit. Sed tam Romanorum tempore, quamque Longobardorum abendo et non abendo Sena episcopum, usque in presentem diem ipsas ecclesias, baptisteria et monasteria cum suis oraculis ad nos pervenerunt, et de nobis chrisma susceperunt per singulis annis, et consignationem in populo fecimus, et secundum canonicam regulam (1359C)habere debemus, quia et presbiteri suprascriptarum ecclesiarum semper, tam qui transierunt, quam et qui supersunt, sacrationem a sede beati Donati sumpserunt. Et ecce manus eorum scriptas, ubi fidem et obedientiam secundum consuetudinem Aretinae promiserunt Ecclesiae. Nam et de hac causa jam missus suprascripti domni excellentissimi regis, nomine Guntheram, notarius, directus est. Qui et causas cum merito tam per ipsos presbiteros et diaconos, quia sacrationem a nostra Ecclesia susceperunt, seu et per singulos aimanos ipsius Senensis civitatis inquisivit; et rei veritatem compertus usque in concilium episcoporum deduxit; id est in presentia sanctissimorum fratrum nostrorum Teuduald Vesolanae (1359D)Ecclesiae, Maximo Pisanae, Specioso Florentinae, atque Talesperiano Lucensis Ecclesiae episcopo; in quorum presentia, ut supra, altercavimus; et ipsi canonico ordine relata inquisitione, quam missus domini nostri fecerat, terminum posuerunt, et cum sex presbiteros meos tibi sacramentum prebui, quod ipsa diocesis ecclesiae cum monasteriis atque oraculis suis semper ad beati Donati pertenuissent sedem, nec per legem eas perdere deberemus.

Tunc nostra excellentia una cum venerandis viris Theodoro episcopo castri nostri, et Emulino abbate, atque Seiguel, Albino presbiteris, necnon illustres judices nostris, qui nobiscum aderant, id est Auduald ducem, Guiduald, et Gajuduald, Landoari, Aufus, et Aufrit Stratores, Senonem, Rotfrit, et Ratbertum (1360A)major domus: hanc audientes vestram allegationem, interrogavimus, et per Deum factorem celi et terrae, et beatum Petrum, cui Dominus ligandi solvendique in celo et in terra tribuit potestatem, adjuravimus ipsum Adeodatum episcopum Senensis Ecclesiae, ut nobis de hac causa sine peccato finire deberemus. Qui statim coram omnibus prorupit in faciem, et ita professus est, dicens: Coram Domino non mentior, quoniam istae saepius dictae ecclesiae et monasteria cum suis oraculis consecrationem et obedientiam a sede beati Donati Aretinae Ecclesiae presulis, vel ab ejus defensore habuerunt, et ibidem pertinuerunt. Nam ad Senensem Ecclesiam nihil debentur, nisi contra Deum et canonicam institutionem. Dum inter Aretinae civitatis habitatores et Senensem (1360B)populum inimicitias de morte Godebert judicis consobrini mei tempore gloriosissimi Ariperti regis fuisset, sic dolose ibidem ab Antecessore meo unum tantummodo annum per aliquanta oracula intra ipsa Diocia inormiter sacratio pervenit. Sed et anno isto, dum incaute et contra justitiam causam promoverent, ex jussu bonae memoriae apostolici Constantini, et per me extra ordinem et rationem ibidem in presbiteros duos et uno oraculo sacratio facta est. Hanc igitur professionem nostra excellentia una cum jam dictis venerabilibus viris seu illustres judices nostros audientes, rectum nobis paruit esse, ut qualiter suprascriptae ecclesiae et monasteria a longo tempore ad sedem beati Donati pertinuerunt, et in antea pertinere debeant, et omnis sacratio (1360C)in presbiteros et in diaconos per presulem Aretinae Ecclesiae, qui nunc est, aut fuerit, omni in tempore in eos perveniat, sicut et prefati sanctissimi Patres nostri Teodald, Maximus, Speciosus et Talesperianus episcopi per suum judicatum statuerunt. Et nulla amodo his ipse Adeodatus Senensis Ecclesie episcopus, vel successores ejus adversus te Lupertianum episcopum, vel tuos successores de ipsis diociis, monasteriis et oraculis faciendam ad loquendum habere, nisi vestra in ipsis ecclesiis aut oraculis, qui sunt, aut in tempore fuerint, maneat ordinatio, nullo contradicente, sicut et antiquitus usque actenus fuit, qualiter ipse Adeodatus episcopus Senensis Ecclesiae, Warnefrit, et Agripert Castaldu (1360D)ejusdem civitatis nobis professi sunt, quod vestra mansisset semper possessio. Unde et damus in mandatis cunctis judicibus et gentibus, atque sub regni nostri dictione pertinentibus, ut nullus eorum contra hoc nostrum dejudicatum audeat ire quandoque praeceptum: sed nostris, perpetuis, et infinitis presens noster judicatus stabilis persistat temporibus.

Ex dicto domni regis per Senonem illustrem virum scripsi ego Johannes notarius.

VIII. Judicatum Ultiani notarii ac missi Liutprandi Langobardorum regis, Spetiosi episcopi, et Walperti ducis Lucensis, in controversia agitata inter Talisperianum episcopum Lucensem, et Johannem episcopum Pistoriensem (anno 716). Dum ex jussione domni preeccellentissimi Liutprand (1361A)regis conjunxisse ego Ultianus notarius et missus domni regi, ad Baselica sancti Petri locus, ubi dicitur Neure, ad intentionem, quam vertebatur inter ab Talisperiano episcopo, necnon et Johanne id est episcopo Pistori, esset deliverandum: et jam inibi conjunxisse ego, qui supra, Ultianus una cum Spetioso episcopo, et Walpert duci, Alahis Gastaldio, et aliis singoli circum stantibus. Unde nos inquirentes per Vitaliano presbitero, a cujus ipsas diocesis a tempore Romanorum et Langobardorum fuissent, qui nobis professus est, quod ipsas Adocias semper ad parte Lucense fuessent, et qualiter Dei per Euangelium firmavit. Postea vero dicto et suprascriptus Johannes episcopus et Ansollo presbiter ipsius Johanni, quoda Eglesias sancti Andrea, (1361B)ubi est baptesimum, una cum eglesia sancti Hierusalem nostra devenisse. Ad hec respondebat jam dictus Vitalianus presbiter: Non est veretas, nisi dum menime potera concurrere ad tantas eglesiam baptismum facere. Sic ipsas eglesias sancti Andree cum baptisterio suo, et sancti Hierusalem tibi presentamus, ut inivi missa et baptismum facere deveris, dum usque nobis placitum fuerit, nec per lege ipsas aeglesias vobis dimittere deveo. Unde nos supra scripti judices degrevimus, ut presbiter Vitalianus dicere juratus, quod ipsas aeglesias sancti Andree cum baptisterio suo et sancti Hierusalem, a tempore Romanorum usque et modo semper sub jura aeglesie sancti Petri fuerunt, nec per lege eas vobis dimittere deveo. Quidem et ipse sagramentas in nostris (1361C)presentia deductus est, ut in eadem deliverationem deveant permanere. Unde hanc notitia judegati Ebregausus notarius regi . . . . . . scrivere conmonuemus.

Facta notitia judegati, mense Februarii, regnante domno Liutprand regi anno quarto, indictione XIIII feliciter. ( Judicum subscriptiones desiderantur. )

IX. Teuthpaldus, Dommulus aliique pii cives Lucenses sacram aedem sub sancti Silvestri nomine una cum xenodochio in urbe Lucensi aedificant (circa annum 718). In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi. Congrue nobis auxilium est, dum hic peregrinamur carnali officium gerimus, tesaurizare nobis super terram (1361D)utilia sunt, ut caro nostra mortalis, anima immortalis. Unde nos Teuthpald cum germanis meus, et Dommulum, Leonaci cum germano meo, seo et Aupald, Wilifrit, Maurinom, Teuderaci, Nandulum, Geminianum cliricum, Gudiscalum, recorrentes nos omnis ad aula misericordie pro. . . . . . nostris, quam in hoc seculo gessimus adque gerimus, pro hamorem Dei, et redemtione anime nostre, hecclesiam ha (1362A)fundamentis, fabricis, vestibolis, constituemus in honorem beatissimi Dei confessoris sancti Silvestri, . . . . . . in porta beati Sancti Petri, ubi nos vel si indigni sinedochium facere visi sumus in terra, qui novis ex nostra portionem a Teodoraci filio quondam Leotari advinet, in qua fundamento prefata ecclesia sita est, idcirco donamus . . . . . . ecclesie beati sancti Silvestri fundamento ipso una cum casa que sinedocho constituemus cum corte vel orto seo omnem intrinsicus, sed et balneo, qui novis vicarie et ex comparationem advinet a domno venerabili Talisperiano . . . . . . nus una cum fundamentum, ubi ipse balneum situs est, quamque et per unumque nostrum terra prope civitate a designato nomine, id est ego Teuthpal cum germanus (1362B)meus offerrui inivi terra modiorum . . . . . . Dommulum terra modiorum tris in Placule inter adfinis terra Duci; in Leonaci cum germano suo terra modiorum quatuor super casa Borunciuli in Macritula, et duas modios terra Maurinus in Albingo . . . . . . Aunuald terra modiorum tris in loco ubi Teuthpald dedet super silice: Wilifrid terra modiorum tris prope casa Waltari; Nandulo terra modiorum duo infra Lituro, et tertio modi locum ante casa Bucciuli: Geminianus terra et vinea offeruit solidos quadragenta; Teudoraci pro terra et vinea solidos quadragenta, ut exinde terra et vinea con . . . . . .; Gudiscalco terra modiorum duo, tris scafilorum prope terram Trioni et scafilum prope terrula Liutuald; et pro vinea per unumquemque nostrum dedimus solidos (1362C)decem, excepto Maurinus, qui dedit duo modia vinea in Savelliano, et Geminianus et Teudoraci, qui dedirunt predictos solidos pro vinea et terra et octuagenta solidos in auro pro dotis titulo. Et ita addidet animus nostrus, ut ad gubernandum in potestatem custodis illius Gundoni presbiteri, quem inivi cum comune consilio presbiterum ordinavimus, inveniatur esse peregrinus recipiendum, pauperis, vidua, et orfanis consolandum, mandatum juxta regule ordine faciendum, et pro nostris facinoribus Dominum deprecandum, in omnibus et per omnia opem ujusce sinedoci, secundum priscorum Patrum traditionem juxta ujus sententie in omnibus adimplere diveas? Et hoc addimus, ut si ipse abbas custus de hac luce ereptus est, quem inivi priorem (1362D)et gubernatorem due partes ex novis una cum monaci ipsi eligerent, tertia pars ex nostris inivi . . . . . . ipsum abbatem ordinandum predictum officium Dei peragendum. Nam nulli nostrorum offerentium exinde in aliquo subtragator, aut ha novis minuetur, nec ulla inivi potestatem aveamus neque in ipso balneum invasionem faciendam, nec in nulla res, quas inivi ha novis offertum est, nisi in omnibus, ut prediximus, (1363A)in potestatem sancti Silvestri inveniatur esse, et absque omnem. . . . . . contra ipsam ecclesiam agere voluerit hanc vis removator exinde violentiam, et defensitor non querentis, quod in aliquo a nos perteneat, contra quam dotalii seu monusculi nostre cortule, quam nos et eredis nostris adversus ipsam sanctam Dei Ecclesiam, vel quod inibi ha novis offertum est, aliquando spondimus esse venturi post facta viro dotis cartula Dei compulsatione corrictus.

Ego Waltari . . . . . . sancti Silvestri offero in integrum possidendum clausura in Colliario cum vinea et olivas seu virgarium plus minus modiorum dece, cum omnia quidquid infra ipsa clausura est cum cultum vel incultum in integrum. . . . . . pro peccatis (1363B)sacerdos, qui inivi ordinatus est, aut futurus esset, horare diveas.

Signum manus Teutpald V. D. donatoris.

Signum manus Teutpert fratri ejus consentientis.

Signum manus Dommuli conserbatoris.

Signum manus Leonaci V. D. autoris et conserbatoris.

Signum manus Petronaci . . . . . . consentientis.

Signum manus Aunuald V. D. idem conservatoris, etc.

Signum manus Waltarini, qui hoc offeruit.. . . . . . . . . dolf exiguus indignus presbiter rogatus ad Waltarene uhic chartule donationis in ecclesia sancti Selvestri vel ejusque Senodoci sicot superius legitur testi subscripsi.

(1363C). . . . . . . . ripert V. L. uhic chartule rogatus a Waltarene a hic chartule donationis facta in ecclesia sancti Selvestri vel ejusque Senodocii sicut superius legitur testi subscripsi.

Floriprandus notarius ex autentico quantum cognoscere potui fideliter exemplavi absque fraude.

In nomine Domini Jesu Christi. Dum Deo juvante ecclesia beati sancti Silvestri sita fuisset ad porta beati sancti Petri, et per Cristianus hominis condita, et per dotis et donis tetulo confermata, amor superne vertutis meum animum adcommodavet pro meis facinoribus offero ego Geminianus Deo et tibi sepe dicte ecclesie beati sancti Silvestri, idest in primis quatuor modiorum terra ad Argili super (1363D)via ad Aqualonga, modiorum duas ad Tempanianu, modiorum duo de terra da Cunichis, ad Arcu modiorum duo de summo campo da sancto Martino, caldaria una ornile cum catena fumaria, hec istum predicta ecclesia quite jure ivi defendas, et nullus de heredis meus hoc ipsum monusculum exinde subtragi possit, et sacerdus inivi consistentis pro meis facinoribus Christum Dominum deprecari diveas.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, regnante domno nostro Liutprandi viro (1364A)excellentissimo rege anno octavo, per indictionem III feliciter. Consta, me Aufrid V. D. hanc die vendedisse et vendedi, tradedisse et tradedi vobis Aunuald, Teutpald, Leonaci, Petronaci, Teutpert, Dommuli, Wilifrid, Nandulo, Geminiano clerico, Teuderaci, ortu meum, quem avere videor ante sancto Silvestre, qui latere tene prope curte vel orte sancti Silvestri rectu casa Domnici, vel de filio Jovanni, et in integro ipso orto vobis tradedi possedendum, ut ab hodierna die abeatis, teneatis, et in vestra sit potestatem de ipso orto facere quod volueritis. Unde accepisset et suscepi a vobis Aunuald, Teutpald, Teutpert, Petronaci, Leonaci, Dommuli, Wilifrid, Nanduli, Geminiano clerico, et Teuderaci, pretium placitum et defenito capitulo auri soledas (1364B)quinquagenta, de quibus previdi vobis cartula venditionis facere, ut ab hodierna die aveatis, possedeatis, et in vestra potestate, et sicot non crido, ut si ego aut eredis meus vos molestaverimus, aut da qualivet homine vobis defensare non potuero, spondeo vobis componereudupla conditionem; quam viro venditionis chartula Gairemund V. D. scribere rogavi.

Actum Luca, mense Martio, per indictione suprascripta feliciter.

Signum manus Aufrid vendituri et repromissuri.

X. Querimonia Julii abbatis insulae Montis Christi coram Rolando comite, totius insulae Corsicae domino, de variis usurpatoribus jurium sui coenobii ( anno, ut charta praefert, 719). (1364C) Anno dominicae nativitatis septeno centesimo decimo nono, indictione II: Manifesto sia a tutte persone, che legeranno et oderanno questa carta: Quando venne messer l' abate Giulio abate dell' isola di Monte Cristo, et misser Placito abate di sancto Stefano, et sancto Benedicto di Venaco dell' ordine di Monte Cristo, con li sua frati, innanzi a misser Rolando conte, per la grazia di Dio, et signore di tutta l' isola di Corsica, et innanzi a messer Giulio giudice, et innanzi a messer Joanni legato in Corsica, et altri boni homini, che ivi erano. Et lamentandosi de sua possessione, ch' elli avevano in Venaco, le quali sono terminate, et per termini, (1364D)che indicano li nobili signori Alberto, e misser Domenico fratelli carnali, et figliuoli quondam misser Guidone delli signori de' Corsi. Et lamentaronsi di Martinello del Lavatogio di Rustichello della Selva, et de Vollelo della Basa, et de Somello delle Mustoline, di Vintello di Volivo, et di Volanduccio d' Osigia, d' Andreuccio dello Merzeno, di Salvuccio dello Moieno, de Salvuccio dello Musuleo, et de Vivolo dello Quarceto, de Bertuccolo dello Vignale, et de Zaviccio dello Zoio. Et questi huomini diceano, che (1365A)non doveano dar salvo decima alla badia de sancto Stefano de Venaco. Et questi dicti abati diceano che tutta la possessione era propria della abadia. Et questi abati appresentaro sua carta dinanzi a misser Rolando, et a misser lo judice, et a misser lo legato. Et per questo che videro et odiro, sententiaro e scapolaro quella possessione alli sopradicti abati. Et feceno comandamento, che questi sopradecti homini deggiano pagare libre cento de poni danari. Et fecero comandamento che infra tre mesi deggiano uscire fora de questa possessione sotto pena di CCC fiorini d' oro, et da parte di messer lo legato sotto pena de excomunica, che infra tre mesi ne deggiano andare con tutti li sua beni, et piu non vi deggiano entrare, salvo ad voluntate delli dicti abati di Monte (1365B)Cristo, cum qua est la dicta abadia di Venaco. Et diseno che questi nobili signori de Corsi et sue heredi deggiano essere soi difensori, che sono padroni della decta badia.

Actum a Fogata, ubi dicitur Marcorio, presente me notario. Testes Giorgius de Campo Merli, Vivaldino de Corsi, Albertinello de Corsi, Ficone de Bosi, Ursaciolo de Petra juxta, et altri piu assai.

Et ego Nicolaus quondam Arrico notarius sacri imperii hanc chartam rogatus fui, et scripsi, firmavi, et dedi.

Et ego Leonardus quondam Laurentii notarius Domini legati, sacri imperii ibi fui, et vidi, et signum meum consuetum apposui.

XI. Pertualdus civis Lucensis aedem sancti Michaelis et monasterium constituit ac dotat, praescripta eleemosyna in pauperes (anno 721). (1365C) In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand viro excellentissimo rege, anno filicissimo regni ejus nono per indictione quarta feliciter. Omnium Ecclesiarum conditor Christus, etc. Unde ego Pertualdo considerans adque pertractans animum meum, dum erumpere non mea necessitate, sed Dei compulsatione correctus ubi longinquo urbe viduam, pupillum et orfanum protegere pro illo desiderium complectar, liminibus beati Petri apostolorum principis Romane urbis devotum juxta placitum Deo ad propria remeatus, queque (1365D)illuc Deo devotus sum, ipso juvantem, ut virtus permiserit, opem perfici. Idcirco ego pertualdo offero Deo, et tibi ecclesie beati archangeli Michaeli, quen a fundamentis, fabricis, vestibulis in honore Christi Domini nostri constitui prope domicellula mea, ubi cummanire videor, quam et ad ejus monasterium, idest curte cum fundamento, ubi ipse ecclesia vel monasterio sita sunt, per loca designata finis Fossato, etc., terra pertenente modiloco unum, ubi sibi abbas vel monachi inivi consistentis ortum vel pigmentario havire debeat una cum terra prope civitate ad Valle modiorum quatuor, campo ad Quinto modiorum quinque, decimas, vineas, et olivas, quemque havire videor ad sancto Pancratio, et decimas de vineas et olivas, quam havire videor de proprio (1366A)loco, qui dicitur Muriatico super sancto Petro, similiterque decimas de omnem laborem meum, tam vinum, quam granum dedit vel mihi Dominus dederit, inivi persovere debeam ad illas vero vinea, quam nominatim decrevi, adimplire debeas ad gregis equorum, armentorum, ovium seu porcorum, omnia qui nati fuerent a Kalendas Januarias indictione IV, in ipso sancto loco idem decimas dare debeas, et terra ad Arina, qui mihi a regia potestate concessa est in integrum. De casis vero in primis in monaciatico Casa, qui regitur per Sintarine, etc., pro anime mee remedium per dotis tetulo offerre visus sum, ab hoc die trado in integrum possedendum; ita ot sacerdos, qui inivi costitutus est, aut fuerit, pro meis facinoribus Dominum deprecari debeat, (1366B)officium peragendum, viduam, orfanum et pauperem consolandum, eginum et peregrinum recipiendum, juxta Dei preceptum, omnium opem ferre non desinat. Et si quis de filiis meis in ipso sancto loco Deo servire volueret regulariter agere, nulla ei sit contradictio, quid si minime ex legitimo prolis meas inivi volueret Deo servire, et abbas qui inivi costitutus fueret, de hac luce migraveret, quem ipsum congregationem sive abbatem et priorem eligere ipse in loco, et nihil inivi meis heredibus potestatem habeas invasionem faciendi, neque exinde aliquid subtragendi, nisi si a qualibet homine ipsa ecclesia vel munasterio contra justitia polsatus fueret a meus proprius heredis habeas defensionem, nam non menuctus contra quam dotali (1366C)seu monosculi mei paginam numquam me heredes meus adversus ipsum sanctum virtute aliquando spondimus esset venturus, sed omnia sicut sopra legitur inviolabiliter conservare. Quam dotali et monusculi mei cartula . . . . . . etro nepoti meo dictante genitore suo Petroni scrivere commonui.

Actum Luca.

Signum manus Pertualdum autori et conservatori.

Signum manus Filipert filio ejus consentientis.

Signum manus Ansualdum testis.

Signum manus Radipert V. D. testis.

Ego Rachiprandus clericus exemplar fideliter exemplavi.

(1366D)Ego Ermimari clericus hunc exemplar de exemplari fideliter exemplavi.

XII. Fundatio monasterii sanctimonialium sanctae Mariae in civitate Lucensi, quam Ursus clericus facit, constituta ibi abbatissa Ursa filia sua (anno 722).

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand viro excellentissimo rege, anno filicissimi regni ejus in Dei nomen undecimo per indictione quincta. Dum presentis vite et transitus istius temporis, etc. Hinc itaque ego Ursus ex tota mente devotionis pertractans, que prememorata sunt, pro mercedem et remedium anime mee et comparationem vite eterne, edificavi ecclesia proprio in territorio meo in honore sancte Dei genitricis Marie, (1367A)in qua Ursa filia mea abbatissa esse constituo, una cum germana sua Anstuda . . . . . . . religiosa hac monastica vitam gerent, in qua ecclesia mea pro facinora hodie in presentia civium do, dono, trado, donataque esse volo. In primis fundum meum, ubi praedicta ecclesia fundata est, cum curte et puteo suo, orto, adita, accessu, et . . . . . suo: hoc est terra modio simis; campo in Fussinulo, qui nobis in cambio advenit, medietate de vachis, et medietate de avibus in integra. Et casa Rusculi in massa Fagani, qui mihi advenit ex dono domni Aripert rege. Candido vaccario cum armento suo . . . . . mercato suo in loco Tuniolo: Sala in loco Ferroniano cum duas casas tributarias, una qui regitur per Candido, altera per Majorano, cum familia eorum, vinea, oliveto, (1367B)silva peculiare, prato in ipso loco supra memorato. Et casa Aroald . . . . . . casas duas in Novale de morgincaput mulieri mee: una, qui regitur per Fridichis, et alia per Corbolo, Godoara, ancilla . . . . . . gunda pro livera, Wilpergula pro livera, Candida pro ancilla, Tinctula pro ancilla. Ut hec omnia jam dicta Dei ecclesia jure possideat, et quod adhuc ibidem largitus fuero, firmum permaneat, et Christianis temporibus sanctarum ancillarum monasterio nuncupentur. Et post decessu Urse filie mee, Anstuda germana ejus, monasterii cura ipsa suscipiat. Et post ambarum decessum eam, que sibi congregatio eligere voluerit, ipsa in abbatisse ordo succedat. Et ego qui supra Ursus clericus ab . . . . . . juxta Dei voluntate in mea volo esse potestate gubernandi; nam (1367C)filius meus, vel heredis meus nullam ibidem habere part . . . . . . dominandi, nisi orare et benefacere. Nec nullus sacerdos ibidem habitare presumat, nisi quem ipsas ancillas Dei invitare voluerint, missarum sollempnia celebrando. Si quis contra hanc decretum meum ire quandoque presumpserit, judicium incurrat Dei, et de ipsa sancta Dei Genitricem, anathematus (1368A)subjaceat. Quam vero cartulam decretionis mee . . . . . venerabili presbitero scribendum rogavi, et subter pro confirmationem propriis manibus meis signum sancte crucis feci, testibusque obtuli eam roborandam sub stipulatione et spunsione, quod interpositum.

Actum Luca: diem et regnum et indictione suprascripta feliciter.

Signum manus Ursuni autori et donatori, seo et conservatori, qui hanc cartulam fieri rogavit.

Ego Talesperianus eximius episcopus uic cartule donationis rogatus ad filio meo Ursone testi subscripsi.

Roduald indignus presbyter rogatus ad Orsum testis subscripsi.

(1368B)Rachiprandus presbiter ipsum autenticum vidi et legi, unde hoc exemplar relevatum est, in qua manu mea subscripsi, etc.

XIII. Aurinandus et Godefridus Lucenses cives monasterium sancti Petri in loco Castellione pro filiis suis fundant ( anno 723).

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, regnante domno nostro Liutprand viro excellentissimo rege, anno . . . . . . regni ejus undecimo, per indictione sexta, mense Januario, feliciter. Dum Deus omnipotens . . . . . . dilium inlustrare dignatus est, expansis manibus ad ejus aulam concorrentis divi . . . . . . mistirio confortitor, ut ad illam desideravilem fontis satientor, sicut Euangelicam vos ammonet (1368C)dicens: Fratres mei, et amici mei, venite ad regnum Patris . . . . . . . possedite, quod paratum est vovis, et alivi: Vendite, que posseditis, et date elimosinis, et avevitis tensaurum in celo: et sequimini me, ut sancta Jerusalem a Deo transmissa descendentem de celo, ubi lux indeficiens est, mereamor conlocari, et mannam illam celestem angelicam (1369A)cum sancti et justi participes esse inveniamur. Hinc itaque ego Auriand V. D. una cum Gudifrid V. D. germanus meus, tractavimus, ut de parvitatis rebus nostris novis mercidem aderiscat, et accessimus ad V. D. Thalesperiano Deo gratia episcopo, in Christo Pater nostro, ut cum ejus consilio, seo licentia oracullum sancte Dei Virtutis construere deverimus, et quamvis brevite ad fondamentis fabricis ecclesiam constituimus in honore beati sancti Petri apostoli in loco qui vocitator Castellione, et parbulum munusculum ividem offerimus: id est terrola circa ipsa ecclesia modiorum sex, et in alio loco de illo latere Riumodi loco vinea; et ad hoc nostram decrevimus volontatem nus Auriand, Gudifrid ut fili nostri ibidem in ipso monasterio servire deveas unacum (1369B)filio meo Galduald religioso clirico, seo alii filii nostri, qui Deo servire voluerit, et ividem monacale vita vivere deveas. Et hoc volomus nus suprascripti Aurinand, Gudifrid, ut in nostra, vel de filii nostri sit potestatem ividem sacertotem ordinando, et post nostro decesso, quem ivi ipsi monaci de ea consecrationem eligere ipsum aveat ordinatum; et quod superius menime memoravimus duodeci forma olive, que novis ex comparationem da Gualistolo advinet, ita ut ab hoc die firma ad ipsa sancta Vertute in integro possedeat, et umquam ullo tempore ad novis retraendum est ad alia ecclesia, aut ad alium sacerdotem, quod ad novis offertum est, nisi qui inivi abbas fuere, et quem volere rectum abire ipsi fruator in honore Domini. Et quod ab se, si quis de novis suptragere (1369C)voluere, vel proprio defendere, vacuus et inanis exinde exeat, et dona nostra in integro Deo et sancto Petro permaneat confermata; et cum summa delectatione Sicherad presbiter amico nostro hanc cartulam dotalium scrivere rogavimus, et perpetuis temporibus permaneat.

Actum Luca, regnum et indictione suprascripta feliciter.

+ Signum manus Aurinand V. D. benefactori et conserbatori.

+ Signum manus Gudofrid V. D benefactori et conserbatori.

+ Signum manus Galsuald filio ejus et Clirico, benefactori et conservatori.

+ Signum manus Gairto V. D. testis.

(1369D)+ Signum manus, etc.

XIV. Litterae Talesperiani Lucensis episcopi, per quas Romualdo presbytero concedit in beneficium monasteriolum cum xenodochio (anno 725). (1370A)

In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Liutprando viro excellentissimo rege, anno felicissimo regni ejus tertio decimo, indictione octaba feliciter. Constat me Talisperianus venerabilis episcopus, quia suggessit nobis vir venerabilis Romuald presbyter, et innotuit nobis eo quod ante hos annus exisset de terra sua partibus Transpadanis una cum muliere sua, sibi peregrinandi pro anima sua, et conlocasset in loco, qui dicitur Capannule, in monastirio ecclesie santi Petri et sancti Martini vel sancti Quirici. Et dum ibidem (1370B)in parvis substantiis habitasset, tunc cepit sibi ibidem conquisito facere una cum presbiteria sua, casella in officio ospitalis. Et conquiret ibi terra vinea cum pretio suo. Et petivit nos, ut pro Dei amore, et fidelia servitia ipsius, quam in ipso sancto loco concurrere visus est, eum inibi in officio monastiriale confermari deberemus. Quod et factum est: sic ita et in ea ratione, ut dum advivere merueris, tu Romualde, in ipso sancto loco, tam tu, quam etiam et presbiteria tua, qui est in ipso sancto Petro, remanent, et qui presedere debeatis, et nulla patiatis taxatione ab alio presbitero, qui plevem tenuerit in suprascripto loco Capannule in ecclesia sancte Marie. Sed volo adque decerno, ut ab hanc dies ipsa ecclesia in officio monastiriale semper maneat: (1370C)et per festivitate predicti sancti Petri et sancti Martini vel sancti Quirici ad ecclesia sancti Martini in episcopio luminaria, vel quod Dominus condonaverit, salutem adducere debeas tam tu quam vel quis postea ordinatus fuerit: et numquam nos vel posterus noster et de hanc dicto loco molestari presumat, sed volo ut cunctis diebus quietus in ipso sancto loco residere valeas. Quam beneficiis cartula Sicori notario scribere jussimus, et nos subter signum sancte crucis ficimus, et sacerdotibus tradedimus roborandam.

Actum Luca, die et regnum et indictione suprascripta feliciter.

+ Ego Talesperianus eximius episcopus huic cartule beneficii facti in Romuald presbitero consensi (1370D)et iscripsi.

(1371A)Sichimund, etc.

Ego Deusdedit presbiter huic cartula donationis facta in ecclesia sancti Petri manibus meis subscripsi.

XV. Radchis abbas monasterii sancti Michaelis in Lucensi agro siti successorem sibi in eodem munere constituit Waltprandum clericum filium Walperti ducis (anno 728).

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Liutprand, anno felicissimi regni ejus sextodecimo, per indictione undecima feliciter. Radchis venerabilis abbas presbiter tibi dolcissimo et in Christo filio Waltprand clericus filio domni Waltpert glorioso duci salutem. Manifestum mihi est, et multorum claruet, quod ego Radchis una cum bone (1371B)memorie Ansefred germanus meus monasterio sancti Michaelis a fundamenta edificare visi sumus hic in loco, cui vocabulum est Apuniano; et qualiter suprascriptus Ansfred germanus meus medietatem omnibus rebus substantie sue ividem per dotis pagina cuntulit, simol et ego memoratus Radchis meam parte in integro idem per predictas dotis fermavi. Nunc vero recolor ego hanc Radchis fragilitas seculi istius: ideo bona mentem et spontanea voluntatem volo adque decerno, ut tu nominatus Waltprand ipso sancto Dei monasterio beati Michaeli cum omnia et in omnibus ividem pertenentem ad gubernandum, et regendo in tua sid potestatem, quatenus ad te, et parentibus tuis omni tempore ipse venerabilis Dei (1371C)monasterio ab omni controversia seculari defensatus esset inveniatur; et tu dolcissime, et in Christo filio, Waltprand sic in ipso monasterio guvernare et regere diveas, ut omni tempore in omnibus melioratas, et non in luminariis vel officio depereat; et post obito meo omnia, et in omnibus, sicut dixi, ipse sancto monasterio, et omnes per ividem pertenente in tua defensionem et dominio valeat permanere. Et dum ego superius nominatus Ratchis advivere meruero, omnia res ipsa cum predicto monasterio guvernando et regendo, in mea sid potestatem. Post obito vero meo tu ividem dominus et gubernator esse inveniaris, et familiola sancti Michaili, qui post me remanserit, tu eos regere guvernare diveas hic in ipso Dei monasterio, ut non in errore (1371D)vel aliqua deceptionem post me remaneant: et deinceps sicut in suprascripta dotis a me Radchis, et bone memorie Ansfred germano confirmatum legitur, In tua Waltprand potestatem permaneat. Et nullo tempore a novis posterus nostrus hec sicut superius valeat molestare. Et servos vel ancilla, quod pro anima mea livertari voluero, volo ut liveram aveat potestatem, et firmando livertadem, et quam per cartula quam firmitatis mei cartula Eoin notario et in Christo filio meo scrivendo rogavi, in qua ego subter signum sancte crocis firmans, et testibus obtuli rovorando subscriptionis.

(1372A)Actum in suprascripto loco Aponiano, regnum et indictione suprascripta feliciter.

+ Signum manus Radchis veneravilis abbas presbiter qui ipso firmitatis monimen fieri rogavit.

Ego Talesperianus eximius episcopus, huic cartule donationis facta ad Radchis presbiter in Waltiprand clerico, sicut superius legitur ad confirmando suscribsi.

Ego Sichimundus veneravilis presbiter rogatus ad Rachis veneravilis, in hanc donationis cartula facta in Waltprand clericus, sicut superius legitur, ad confirmando subscribsi.

Signum manus Teutpald V. D. Scavino, testis.

Ego Taifred presbiter rogatus ad Radchis presbitero in hanc cartula donationis facto in Waltprand (1372B)abbate, proprias manus meas subscripsi.

Signum manus Raduald filio Guntifred, testis, etc.

Ego Gaudentius indignus presbiter, notarius sancte Ecclesie Lucensis civitatis, quantum in autentico invenire potui, sine fraude vel dolo exemplavi, cumplevi, et dedi, nec menime scribsi.

XVI. Fundatio xenodochii in pomoerio Lucensis urbis facta a Sichimundo archipresbytero Lucensis Ecclesiae, ac tribus gasindiis Liutprandi regis, Ticini (Anno 729).

Regnante domno nostro Liutprand, viro excellentissimo rege, anno pietatis ejus octavo decimo, sub die XV Kalend. Januar., indictione tertia decima. Oraculo sanctorum Christi confessorum Secundi, Gaudentii atque Columbani, quod Deo juvante extra (1372C)muros civitatis Lucensis, loco ubi dicitur Apulia, edificare disponent, ubi et diaconia in susceptione peregrinorum fieri exoptant, Sigemund venerabilis archipresbiter ejusdem Ecclesiae Lucensis, seu Theutpert, et Ratpert, atque et Godepert VV. MM. Gasindi regis, filii quondam Gunduald, presentes presentibus dixerunt: In Evangelio Redentor humani generis, etc. Quapropter nos Deo inspirante juxta propriam voluntatem et vota ipsum sanctum oraculum edificare disponimus in suprascripto loco et diaconia in susceptione peregrinorum, nos suprascripti germani Tehutpert, Ratpert, et Godepert, pro remedio parentorum nostrorum, atque nostra mercede, ex terra nostra, quam in ipso loco Apulia habemus, (1372D)in tabula una recipiente modiolas duodecim, in qua terra, etc. Ego autem Sigemund archipresbiter una cum auctoritate et consensu germani et domini mei Talesperiani episcopi, et nostra propria pecunia pro nostro remedio, offero et dono in prefato sancto loco, et terra nostra ad Runco de Casale, quod dicitur Sindoni in pezza una recipiente modiolas, etc. Ita ut cum exinde Christi perciperint pauperes, Domino gratias referant, et nobis proveniat ad remedium. Ipsum vero zenodochium dum ego qui supra Sigemund presbiter advixero, in mea sit potestate, etc. Et confirmationis nostre paginam Magno notario (1373A)sancte Ticinensis Ecclesiae ex jussu Benedicti venerabilis subdiaconi, et Exopt. Ticin. scribendum rogavimus, et subter confirmantibus testibusque obtulimus roborandum.

Actum Ticini.

Ego Sichimund W. presbiter huic cartula donationis a nobis facta subscripsi, et testibus optulimus.

Ego Theutpert V. M. huic cartula donationis a me et germanis meis facta relegi et suscripsi, et testibus obtulimus roboranda.

Ego Gudepert, qui nomen suum scripsit, et hanc cartulam fieri rogavit.

Signum manus Roduald gasindi regi, filio quondam Rodpald, testis.

Ego qui supra Magnus notarius sancte Ticinensis (1373B)Ecclesie, scriptor hujus cartule donationis, post tradita complevi et dedi.

Ego Osprand subdiaconus, notarius sancte Lucensis Ecclesie, quantum in autenticum inveni, nec plus addidi, nec menime scripsi.

XVII-XIX. Oblatio aliquot fundorum facta a Sichimundo archipresbytero Ecclesiae Lucensi sancti Petri (anno Chr. 740). In Dei nomine regnante domnos nostro Liutprand, et Helprand Deo juvante regibus anno regni eorum Deo propitiantem XXXIII et Quinto mensis Februarii per indictione octava feliciter. Sichimundus venerabilis arcipresbyter tibi Ecclesia Dei adque beato sancto Petro patrono meo p. p. sal. di. Dum enim (1373C)vel si indignum Sichimund ex infantia devotus desiderans Domino Jesu Christo vel ejusque liminibus prumtis queam modo deserbire unacum ejus clementia tractavi ut de parvis rebus substantiola mea vel adquisitulo me quamvis in modico meo ante tribunal eterni Judicis salvare possim. Odie in Dei nomine ego qui supra Sichimund arcipresbiter per hanc dotis titulo offero Deo adque beatissimi sancti Petri, ubi ego quamvis indignus ex infantia deserbire visus fui, idest parte meam de casa hic prope Silice ubi cummanire videor, cum solamento vel cum omnia adjacentia sua, cum movile vel immovile, seeo semoventibus, omnia usitilia alia, scherpa meam tam pannis, eramen, vel auricalco, codicis, (1373D)vel omnia quidquid in meo dominio esse videtur, tam horto, fenile, casas massaricias cum omnia ad se pertinentem, cum familias suas, cum territuriis cultis et incultis, quod a me ubique pertinere videtur, simol et terra vaccua hic prope civitate, meam vinea, cum silvis vergariis, castanetis cultis et incultis movilia vel inmovilia, serbis, vel ancillas, omnia et in omnibus que ex . . . . . . parenti advinet, seo quem per qualivet . . . . . . cunquire potui. Similiter et res illas qui fuet quondam Find . . . . . . advinet per conjuge mea Auria tam cases, terra, vinea, oliveta cultis et incultis, omnia et in omnibus jam dixi, etc. Et post transito vero meo si quod superius in eodem tenure possedeat ipsa sancta . . . . . . et sacerdus qui ividem deserbieret pro me Dominum exorare diveat, et luminaria (1374A)sanctorum Dei faciat, et missarum, etc. et Gaudentius quamvis indignus presbyter scrivere rogavi, et subter signa sancte croci feci, etc. Actum Luca, regnum, et indictione suprascripta feliciter.

Ego Sichimund venerabilis arcipresbiter in hac facta Domino et sancto Petro sicut superius legitur propria manus mea subscripsi et firmavi.

XX. Autconda et Natalia sorores monasterium monialium in civitate Veronensi fundant, atque illud sub regimine abbatis sanctae Mariae ad Organum constituunt (anno 744). In nomine Domini nostri Jesu Christi. Regnante excellentissimo viro adque piissimo domno Ratechis rege, anno regni ejus primo per indictione XII feliciter. (1374B)Oratorio semper virginis et Dei Genetricis Marie, que intra domum cella nostra Veronense sito in civitate construere visi sumus simul cum Nazario connato et Jogali nostro Autconda et Natalia germanas pro utilis Christi ancillas, presens presentibus dixi: Dominus ac Redemptor noster Jesus Christus et admonentibus nos ad gremium sanctae Marie ecclesie redire ortatus est, et dulci uberum, qua primus admiserat parens, ubertim fluentia saciare commonisset dicens: Venite, saciamini: et qui non abetis precium, venite; bibite in letitia, sub tali vero tenore aut condicione: convertimini ad me, et convertar ad vobis; et si conveneris, quesieritis me, ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filios, dicit Dominus. Et persemetipsa clamat Veritas, et redencio (1374C)nostra Jesus bonus: Petite et accipietis. Querite et invenietis. Pulsate et aperietur vobis. Et quia ob nostra neglegentia usque undecima hora clausa est janua vel sero venientibus, petimus remissa de noxis. Hanc igitur racionem conpunctas nos, que supra, Autconda et Natalia germanas, cum consensu etiam Nazario Connato et jogali nostro non de nostra merita, sed de Jesu Christi misericordia fidentes, qui et profitico exoratus eloquio dicens, nolo morte peccatoris, sed convertatur et vivat: Previdimus in auctoritatem domine nostre sanctissime virginis Marie intra domo cella nostra monasterium construere, in eo et regulariter secundum Domini fuerit voluntas convivere disponimus. Item omnem nostram substantiam quicquid habere videmur, ibidem offerimus: (1374D)idest in primis casa ubi ipse oratorius est fundatus, et alias casas, curte, orto intrinsecus, foris terris, vineis, colonicas, pradis, pascuis, nubalibus, montibus, servis, ancillis, peculia omnia, seseque moventibus, cultu et incultum, ere, ferro, utensilia. quicquid nunc possidere videmur, aut in antea aquirere et laborare potuerimus. Eo scilicet ordine, ut si nobis Dominus alias sorores dederit, et congregatio monacharum istis facta fuerit post obitum nostrum exinde ipsas sibi elegant matrem spiritatem, que eas secundum Domino et sanctam regulam foveat adque gubernat, et cunctam nostram substantiam regulariter disponendi in ipsius abbatisse vel sororum per omnia permaneat potestatem. Et si congregatio hic (1375A)facta non fuerit, post obitum nostrorum omnis pecunia nostra sit in potestatem ecclesie sancte Marie sita foris portam Organi, et abba qui pro tempore fuerit, ipse disponat de oficio vel luminaria sancti oratorii, et de pecunia nostra, quid a fratribus, vel quid ad pauperibus, seu famulis, qui cum ipsam pecuniam laboraverint, debeat pertinere. Defensionem vero vel admonicionem sancti monasterii volumus abere ad monasterium sancte Marie foris porta jam superius memoratum, seu Andrea venerabilis presbitero et abbati; ea condictione, ut si aliquid discordia inter sorores fuerit exorta, quam non possimus per nos evellere, tunc abba per semetipsum, aut Deo timentem personam ipsum mali debeat monendum et corrigendum amputare, nam nulla nobis aut (1375B)sororibus contra regulam violentia imponere audeat, neque per se neque per successores ejus, sed abbatissa, que pro tempore fuerit, semetipsam et monachas suas disponat. Et quod absit post discesso Andreae abbati, qui in tempore fuerit abba, aliqua contra regula vel sanctis canonibus dominacionem aut forciam imponere quesierit, qua ipsas non possit, tunc elegat sibi abbatissa cum sororibus defensionem vel admonicionem sancti Zenonis nutritoris nostri, seu presulis, qui in tempore fuerit: sub eo namque ordine, sicut superius est scriptum, ut nulla eis violentia aut dominacio contra regulam imponatur. Nam nos predicti Andrei abbati, dum ipse advixerit et defensionem et admonicionem sive inter sorores, (1375C)seu de alias causas; si nobis emerserint, elegimus, ut ipse nobis pater atque defensor existat. De filia vero et Nepte nostra Nazirimda statuimus, ut sit monacha, et cum alias sororibus sic adunate fuerint, regulariter vivant; quod si in hoc factum non fuerint, et ipsa post nostrum remanserit obitum, abba, qui pro tempore fuerit, aut successores sui provideat secundum Deo, qualiter ipsa in Dei servicio permaneat. Et ex pecunia nostra in quantum illis sufficiat victus adque vestitus procurrat, quatinus sine necessitate vivant. De servos vel ancillas nostras ita decernimus. Omnes liberi et liberi sunt: et abeant per caput mundio tremissis singulas; in ea vero racionem, ut dum nos advixerimus, nobis deserviant: post nostrum vero dicessum, si sororis, que nobis (1375D)successerint, aut forte abba, si ipse defuerint, aliqua eis violentia inferre voluerint, que ipsi portare non possint, dent mundio per capud tremisse unum in ipsum sanctum locum, et vadant soluti ab omni jus patronati, ubi voluerint. Hec omnia superius comprehensa jam, ut premisimus, inconvulsa statuimus permanere. Quam vero ordinacionis nostre paginam Bonoso archidiaconus sancte Veronensis Ecclesie scribere rogavimus, et per nosmetipsos, seu testibus roboravimus.

(1376A)Acto in civitate Verona, die XV mensis Magii, regnum, et indicio suprascripta feliciter.

Signa eorum, qui in otentico manus posuerunt: in primis Auteonda et Natalia, que ipsa cartola fecerunt.

Sigipert episcopus.

Giselpert dux.

Curerat presbyter.

Auderat filius Conda Wibiloni.

Sigelais filius Sigerat.

Azo filius Conda Raziloni.

Radoin filius Conda Tatoni scripsit

XXI. Decretum Rachisii Langobardorum regis, per quod fines decernit aliquot praediorum ad monasterium Bobiense spectantium (anno 747). (1376B) Flavius Rachis viro excellentissimo Rege monasterio beatissimi . . . . . . . . Petri et Christi confessoris Columbani, sito in Bobio, et venerabili viro Anastasio . . . . . . congregationi ipsius monasterii. Manifestum est, quod ante hos annos tempore . . . . . . . Domni Liutprandi regis vobis subtractum est in aliquod fine nostro turi . . . . . per Hilpranda in suprascriptum coenubium relaxatum est, et in aliquo in ipso . . . . . . . a Medianensi in loco, qui dicitur Nocicla. Ideo accedentes inibi missi nostri . . . . . . . . cum Gisilpert Waldeman inquirentes per Silvanos nostros, idest Otonem et Rach . . . . . . veritatem, et renovantes signa et cruces cum clavos ferreos adfigentes simul, et ti . . . . . . ipsos Medianenses: id est prima cruce in ripa de fluvio (1376C)Nure in Fao, deinde in se . . . . . . qui stat in prato usque in terminum, qui inibi fixum est a Nocicla, et deinde usque in aliu . . . . . . . semitam, quod fixerunt Rachis et Oto Silvani in presentia ipsius Gumpert: deinde per . . . . . . in via publica, et per ipsam viam ascendente in fuso: deinde ex transversum descendente in . . . . . . . . Gambaro et Molino ipsorum; et deinde iterum ascendente ipsa fine usque in cruce, que fixerunt in . . . . . . . rano suprascripti Silvani nostri Oto, Rachis, et Pascasius in via publica inter fine Turio et Alpe nostra Carebalo per jussionem de ipsis missis nostris; et iterum de alio latere per fluvium ipsum Nure ascendente per aquam et loca designata inter duas mojolascas exeunte ad Lacoraria et capanna (1376D)Gajaria usque in Faa signato et fine ista, et qualiter superius legitur, Silvani nostri, id est Oto et Rachis, per Evangelia firmaverunt in suprascriptorum presentia. Unde inquisitio per suprascriptos missos, id est Gumpert, Gisilpert, atque Gaideris notarium facta est. Propterea sperastis ab excell. regni nostri, quatinus haec omnia superius dicta, qualiter fine deliberata est, adsignata vobis per nostrum praeceptum judicata firmare deberemus. Nos vero ob Dei intuitu hoc serenitatis nostrae praeceptum vobis emitti (1377A)praecepimus, firmantes in vos omnia, qualiter superius legitur, aut qualiter ipsi missi nostri inquisierunt, et signa ponere fecerunt: quatinus ab odierna die securi possideatis. Et nullus dux, comes, gastaldius, vel accionarius noster, contra hunc nostrum judicati et firmitatis munimen audeat ire in quandoque, sed omni in tempore firmum permaneat.

Ex dicto domni regis per Sisinninm notarium scripsi ego Gauspert.

Datum in curte Carbonaria, V die mensis Augusti, anno felicissimi regis nostri tertio decimo, indictione XV.

XXII. Fundatio monasterii monialium, et xenodochii sancti Petri Pistoriensis, per Ratefridum filium Guilichisii facta (anno 748). (1377B) In nomine Domini. Die octavo mense Septembrio, regnante domno Rachis vir excellentissimus regem anno quarto, per indictione secunda feliciter. Ratefredi filius quondam Guilichisi sperave in me divina potentia, dum complexus rejacere in infirmitate. . . . . . sine fine, ubi fures non effodiunt, nec furantur, ut illa voce audire merear, quia Dominus noster Jesus Christus ac Redemptor omnium in se (1378A)credentibus promittere dignatus est: Venite, benedicti Patris; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et iterum ammonuit, dicens . . . . . . . filius masculus. Previdimus in proprio meo edificare ecclesiam monasterio beatissimorum sancti Petri et Pauli atque Anastasii, et inivi me vel anima mea commendare atque offerre medietatem de omnem parvitatem pecuniam vel adquisitum meum, quod nunc presenti die avere et . . . . . . tuero, cum case avitacionis mee, quam et case massaricie, seo casalia, vinea, terra, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationibus, cultum atque incultum, movilem vel inmovilem, seseque moventibus, omnia et in omnibus, ad psum sanctum et venerabilem locum offerri et condonare providi . . . . . . . . seu et Astruelda, qui veste monastica (1378B)induta esse videtur. In eum vero tenore, ut si jam dicta filia mea voluere cum genitrice mea Muntia atque conjuge mea Perterada, seu germana mea Ratperta in ipso monasterio deservire voluere in. . . . . . Senodochio egenos vel pauperes recipiendum et elemosina tribuendum et guvernandum per ebdomata una pauperes vel peregrinas animas, et una cum Dominico abbate rectore, quem inivi ordinare previdi. Omnia, ut dixi, in sua habeat potestate (1379A)regendum . . . . elemosinam tribuendam, de quod inivi Dominus condonare dignatus fuerit; et pro anima mea gravata ponderibus peccatis meis die noctuque omnipotentem Deum, et etiam Dei Genitrice Maria, vel beatissimi sancti Petri et Pauli seu Anastasii inci . . . . . nimis peccator de vinculis penarum eripere dignetur, et inter sanctis et electis suis aliqua parte vel societas tribuere jubeat, quia scriptum est per eloquium et ministrationem Domini nostri Jesu Christi: Petite et dabitur vobis: quaerite et invenietis. . . . . . . . . . per ideo ego miser et nimium peccator creditur in ejus magna misericordia, quia pius Dominus et Redemptor omnium coeli et terre de parvitatis mea terrenis tribuendum ad ipsa sancta virtute nominis beatissimi sancti Petri et Pauli seu Anastasii (1379B)celeste gau . . . . . Conjuge mea Perterada carnali vitio fuerit consecuta, et in ipso senodochio vel monasterio noluerit deservire, nulla de rebus meis avere debeat, nisi vacua et inane exinde foris exire deveant, ambulando ubi voluerit, et forsitan filia . . . . . . rio deservire, si de cumportione mea, vadat, ubi voluerit, amplius de rebus meis, vel in ipso monasterio nulla posset avere, vel imperatione facere. Nam si inivi permanserit, omnia cum supradicto rectore vel genitrice, atque conjuge, vel s. . . . . . Dominus vitam concesserit in hunc exilium mundi avitandum, omnia mea sit potestate regendum, remeliorandum, usufructu capiendum, nam non ad secularibus pro nullo ingenio subtrahendum nisi pro (1379C)anima mea . . . . . . demittendum . . . . . . si . . . . . . . mihi heredes esse deveant secundum lex gentis nostre, et ipse senodochio in sua aveat potestate, vel quod per ipso mihi fuerit ordinatum. Et si ad secularibus voluerit permanere, portionem suam suscipiat, et in ipso monasterio nulla imperatione . . . . . ordinatione justa Deo fuerit ordinatum. Et quia me optandum ire, si sine filius masculo transiero, et antea de hac luce migratus fuero, quam ipsum sanctum et venerabile locum consecratum sit, volo atque decerno, ut ipso oratorio vel senodochio jam dictum . . . . . . ge, seu sorore et filia mea de omnia medietate rebus meis, que inivi condonare visus sum, diebus vite sue aveat potestatem; et post ovito eorum, quod per ipsi inivi fuerit ordinatum et servi vel ancillas meas parte (1379D)mea liveri demittendi . . . . . . . . . . ratum sic in ipsi livertas permaneat, sicut princeps domnus noster bona memorie Liuprandi rex per edictum confirmavit, et iterum confirmare previdi, ut sub nullius matricis ecclesia subjacentem ipsum sanctum oratorium vel senodochio parvitate mu . . . . . . . Dominico abbas per me inivi positus, et ipsa genitrice, atque conjuge seu germana atque filia mea, in suam aveat potestatem diebus vite sue, aut fratri vel sorori, qui per ipsi inivi positi fuerint, vel postmodum unus quislibet secundum Deum electis spiri . . . . . . peres, et pro scelera mea Dominum deprecandum; nam pro nullo titulo malum hominem alienandum, aut per corruptionem inivi alio superponendum, nisi quem ille voluerit, qui inivi fuerit ordinatus et nullus de heredibus (1380A)proheredibus meis quandoque aliqua possessi. . . . . . . tuis temporibus stavilitum permaneat. Et qui contra hanc cartulam vel ipso monasterio, aut sanctum Senodochio ire quandoque presumpserit, aut ea inrumpere voluerit, in primis in ira Dei et omnis virtutis celorum, et archangelorum et angelorum. . . . . . . . Scarioth, qui tradidit Dominum nostrum Jesum Christum, et in Tartaro sit conscriptum. Ecce ut mea fuerunt desideria adimplevi, et Avondus notarius scrivere rogavi.

Actum Pistoria, regnum et indictione suprascripta feliciter.

Signum manus . . . . . fredus medicus rogatus a Ratperto manu propria teste subscripsi.

Ego Lazarus rogatus a Ratperto testis subscripsi.

(1380B)Ego Rachiperto rogatus a Ratperto testis subscripsi.

Signum manus Maurelli, qui filio quondam Statari, rog . . . . .

Signum manus Anselmi, qui filio quondam Barufula, testis.

Signum manus Tatoni, qui filio quondam Fusoni, testis.

Ego Avondus, qui supra scriptor hujus cartule post a testibus rovorata et tradita ipsius abbas presente Andrea filio . . . . . .. . . . . . . Domni Karoli, anno regni ejus quarto per indictione prima complevi et dedi.

Ego Gausperto notario, sicut in autentica inveni scriptum, fideliter exemplavi.

(1380C)Ego Gualbertus notarius et judex sacri palatii scriptor, autenticum illud vidi et legi, sic inibi continebatur, quomodo in hoc exemplar scriptum est, preter plus minusve, et manu mea propria scripsi.

XXIII. Institutio monasterii sacrarum virginum sub titulo sanctorum Petri et Pauli atque Anastasii facta a Ratefredo filio Guilichisi in agro Pistoriensi (an. 748). In nomine Domini. Dic octavo, mense Septembrio, regnante domno Rachis vir excellentissimus regem, anno quarto, per indictione secunda, feliciter. Rattfredi filius quondam Guilichisi sperave in me divina potentia, dum complexus rejacere in infirmitat . . . . sine fine, ubi futes non effodiunt nec furantur; ut illa voce audire merear, quia Dominus noster Jesus (1380D)Christus ac redemptor omnium, in se credentibus promittere dignatus est: Venite, benedicti Patris: percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Et iterum ammonuit, dicens . . . . . . . filius masculus. Previdimus in proprio meo edificare ecclesiam monasterio beatissimorum sancti Petri et Pauli atque Anastasii, et inivi me, vel anima mea commendare; atque offerri medietatem de omnem parvitatem pecuniam, vel adquisitum meum, quod nunc presenti die avere, et . . . . tuero, tam case avitationis mee, quam et case massaricie, seo casalia, vinea, terra, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationibus, cultum atque incultum, movilem vel inmovilem, seseque moventibus, omnia et in omnibus ad ipsum sanctum et (1381A)venerabilem locum offerri et condonare previdi . . . . . . . seu et Astruelda, qui veste monastica induta esse videtur. In eum vero tenore, ut si jam dicta filia mea voluere, cum genitrice mea Muntia, atque conjuge mea Perterada, seo germana mea Ratperta, in ipsum monasterio deservire voluere in . . . . . senodochio egenos vel pauperes recipiendum, et elemosina tribuendum et guvernandum per ebdomata una pauperes, vel peregrinas animas, et una cum dominico abbate rectore, quem inibi ordinare previdi: omnia, ut dixi, in sua habeat potestate regendum . . . . . . . elemosinam tribuendum de quod inibi Dominus condonare dignatus fuerit, et pro anima mea gravata ponderibus peccatis meis, die noctuque omnipotentem Deum, et etiam Dei Genitrice Maria, vel beatissimi sancti (1381B)Petri et Pauli seu Anastasii . . . . . . . nimis peccator de vinculis penarum eripere dignetur, et inter sanctis et electis suis aliqua parte vel societas tribuere jubeat, quia scriptum est per eloquium et ministrationem nostri Ihesu Christi: Petite, et dabitur vobis: querite, et invenietis . . . . . . . Pro ideo ego miser et nimium peccator creditur in ejus magna misericordia, qui est pius Dominus, et redemptor omnium celi et terre, de parvitatis mea terrenis tribuendum ad ipsa sancta virtute nominis beatissimi sancti Petri et Pauli seu Anastasii celeste gaudium . . . . conjuge mea Perterada carnale vitio fuerit consecuta, et in ipso senodocio vel monasterio noluerit deservire, nulla de rebus meis avere debeat, nisi vacua et inane exinde foris exire deveant, ambulando ubi voluerit, et (1381C)forsitan filia . . . . . rio deservire . . . . . cum portione sua vadat, ubi voluerit, amplius de rebus meis vel in ipso monasterio nulla posset avere, vel inperative facere. Nam si inivi permanserit, omnia cum supradicto rectore vel genitrice, atque conjuge, vel . . . . . Dominus vitam concesserit in hunc exilium mundi avitandum, omnia mea sit potestate regendum, remeliorandum, usufructu capiendum. Nam non ad secularibus pro nullo ingenio subtrahendum, nisi pro anima mea . . . demittendum . . . . . . mihi heredes esse deveant, secundum lex gentis nostre. Et ipse senodochio in sua aveat potestate, vel quod pro ipso inibi fuerit ordinatum. Et si ad secularibus voluerit permanere, portionem sua suscipiat, et in ipso monasterio nulla imperatione . . . . (1381D)ordinatione justa Domino fuerit ordinatum, et quod a me optandum, id est si sine filiis masculis transiero, et antea de hac luce migratus fuero quam ipse sanctum et venerabile locum consecratum sit, volo atque decerno, ut ipso oratorio vel senodochio jam dictum . . . . conjuge, seu sorore, et filia mea, et omnia medietatem rebus meis, que inivi condonare visus sum, diebus vite sue aveat potestatem. Et post ovito eorum, qui per ipsi inivi fuerit ordinatus; et (1382A)servi vel ancillas meas . . . . . . . . mea liveri demittend . . . . . ratum sic in ipsi livertas permaneat, sicut princeps, dominus noster bone memorie Luiprandi rex per edictum confirmavit, et iterum confirmare previdi, ut sub nullius . . . . . Ecclesia . . . . . . subjacentem ipsum seu oratorium vel senodochio parvitate . . . . . . Dominico abbas per me inivi positus, et ipsa genitrice atque conjuge seu germana, atque filia mea in sua avet potestatem diebus vite sue, aut fratri vel sorori, qui per ipsi inivi positi fuerint, vel postmodum unus quisquis secundum Deum electis spiri . . . . . et per scelera mea Dominum deprecandum. Nam per nullo titulo malum hominem alienandum, aut per corruptionem inivi alio super ponendum, nisi quem ille voluerit, qui inivi fuerit ordinatus. Et nullus de heredibus proheredibus meis quandoque (1382B)aliqua posses . . . . . . . . petuis temporibus stavilitum permaneat. Et qui contrarius hanc cartulam, vel ipso monasterio aut sanctum senodochio ire quandoque presumpserit, aut eam irrumpere voluerit, in primis in ira Dei, et omnis virtutis celorum, archangelorum, angelorum . . . . . . Scarioth, qui tradidit Dominum nostrum Jesum Christum, et in tartaro sit conscriptum. Ecce, ut mea fuerunt desideria, adimpleri, et Avondus notarium scrivere rogavi.

Actum Pistoria, regnum et indictione suprascrita, feliciter.

Signum manus . . . . . . . .. . . . . . . . fredus medicus rogatus ad Ratperto manu mea propria teste subscripsi.

(1382C)Ego Lazarus rogatus a Ratperto manu mea testi subscripsi.

Ego Rachiperto rogatus ad Ratperto testis subscripsi.

Signum manus Maurelli quondam filio Statar . . . . . . .

Signum manus Anselmi quondam filio Barafula, testis.

Signum manus Tatoni quondam filio Fusoni, testis.

Ego Avondus qui supra scriptor hujus cartule, post a testibus rovorata, et tradita ipsius abbas presente Andrea filio . . . . .

Ego . . . . . . . domni Karoli anno regni (1382D)ejus quarto per indictione prima complevi et dedi.

Ego Gausperto notarius, sicut in autentica inveni scriptum, fideliter exemplavi.

Ego Gualbertus notarius et judex sacri palatii scriptor, autenticum illud vidi, et legi: sic inibi continebatur, quomodo in hoc exemplo scriptum est, praeter plus minusve, et manu mea propria scripsi

XXIV. Fragmentum Libelli contra Senensem episcopum pro Arretino confecti, ubi Digestorum auctoritas adhibetur (anno 752). (1383A). . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . sacrilegio proximum est, nedum sanctorum, verum etiam quorumlibet hominum sepulcrorum violationem, nemini juris perito non est indubitatum; potestatesque loci, si hoc vendicare neglexerint, infamia laborare, ut in Codicis libro nono, titulo de Sepulcro violato: « Si quis sepulcrum laesurus attigerit, locorum judices, si hoc vendicare neglexerint, pene nomine . . . . . . . quam viginti librarum auri in sepulcrorum violatores statuta pena damnari. Preterea locus ipse in quo sepulcrum (1383B)reponitur, publicetur, ut in eodem titulo. Et si forte detractum aliquid de sepulcro ad domum ejus villamque asportasse reperiretur, villa, sive domus, aut edificium, quodcumque esto, fisci juribus vendicetur. » Ergo Senensis episcopus non potest petere jura Ecclesiae non suae, presertim cum neglexisset dare vindictam, et ob hoc infamia laborare; cum etiam in eo, quod ratum habuit, mandasse intelligatur, ut in Digestis rathiabitio mandato comparatur, cum rathiabitionem etiam in maleficiis locorum habere valet. Ergo idem jubere maleficium, et rathum abere, postquam factum est. Satis autem habet ratum, qui in Ecclesia cui preest, sacrilegio rem ablatam tenet. Item in octavo libro Codicis legitur: « Si quis in tanta furoris pervenerit (1383C)audacia, ut possessionem rerum apud fiscum, vel apud quoslibet homines constitutarum ante eventum judicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori, et dominium ejusdem rei amittat. Sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum ea possidentibus reddat, verum etiam estimationem earundem rerum restituere compellatur. » Quod autem hec questio procedere debeat, nonus Codicis liber testatur titulo ad legem Juliam de vi publica et privata: « Si quis ad se fundum et quodlibet aliud asserit pertinere, ac restitutionem sibi competere possessionis putat: » inter cetera: « Quod si omissa appellatione vim possidenti intulerit, (1383D)ante omnia calumnie causam examinari precipimus. » Liber quoque Digestorum concordat, ut prius de criminali discetetur. Quando autem inscriptum habet, datam fuisse sententiam, ut sacramenti pars ita se tueretur, et per Senenses remansisse, habetur in quarto libro Codicis, titulo de rebus creditis generaliter de omnibus juramentis, inter cetera: (1384A)« Si judex appellationis praesidens bene eidem illatum jus jurandum a parte ante recusatum pronunciaverit, res secundum quod judicata est, permanebit. » XXV. Aistulphus Langobardorum rex Lopecino Mutinensi episcopo curtem Zenam donat (circa annum 752). Flavius Aistulfus rex excellentissimus ecclesiae beatissimi et confessoris Christi Geminiani, qua ejusdem corpus quiescit humatum, et beatissimo viro Patri nostro Lopecino episcopo, per presens preceptum potestatis regni nostri, sicut a nobis tua speravit paternitas, per gloriosissimam atque precellentissimam Giseltrudam reginam dilectam conjugem nostram, concedimus atque donamus in ipsa (1384B)sancta ecclesia curtem nostram quae dicitur Zena, territorio Motinensi, Silva jugis numero quingentis, coherentes ibi a tribus partibus Gajo nostro, qui pertinere videtur de ipsa curte Zena, de quarta vero parte percurrente fluvio, qui nominatur Scultenna. Ea ratione suprascripta quingenta jugera silve concedimus, ut ab hac die ipse sanctus locus, vel tua paternitas omni in tempore securiter dona nostra valeat possidere, qualiter et nostra jussimus, tradimus, atque consignatum esse videtur voluntate, quatenus ab hodierno die habentes hoc nostrae donationis et cessionis preceptum, securiter atque firmiter ipse sanctus locus valeat possidere. Et nullus dux, comes, gastaldius, vel actionarius noster contra hoc nostre donationis et cessionis preceptum audeat (1384C)ire quandoque, sed omni in tempore ipse prenominatus sanctus locus vel tua paternitas securiter valeatis possidere. Ex dicto domni regis . . . . . . . Caetera desiderantur.

XXVI. Fundatio monasterii sancti Petri in loco Palatiolo, territorii Lucensis, facta a Gualfredo filio Ratehausi Pisano cive (Anno 754). In nomine Domini nostri Jesu Christi, atque beate semper virginis Marie, et beatissimi apostolorum principis sancti Petri. Regnante piissimo atque excellentissimo pro salute totius catholice gentis nostre Langobardorum domno nostro Aistulfo rege, anni regni ejus, deo protegente, sexto, mense Julio, (1384D)indictione septima, Walfredus filio quondam Ratehausi, civis Pisane, recolente me istius mundi caducam et transitoriam vitam, et quot oportet hujus mundi vana gloria contemnere per Christum, Dominum sequi, eisque sacra precepta implere, et promissione suscipere, et eternam vitam cum ea fovere; et quod peccatoribus aditus regni celorum non intercluditur, (1385A)si toto corde ad misericordiam Dei confugere. Et dum pro mea facinora et spatio vite, quam neglegenter duxi, me animi tedio infigere, et non inveni, per quo me in angustis convertere, tunc protectorem quesivi, ut quod non meis meritis ad illa valeo pervenire vita, per qua commissa deleantur, illius protetio, cui ligandi et solvendi est concessa potestas, in ovile eis reducatur. Tunc in cujus honore disposui monasterio hedificare, in que regulariter vitam ducere, et me una cum filiis et res meas offero, ubi et nostras et aliorum anime salvarentur. Item namque ego qui supra Walfredi cum magna devotione et compunctione cordis offero me ipso et filiis meis, id est Ratchisi, Gulifredi, Jaiso, et Benedicto, Domino Deo deservire, et usque ad virtutem et possibilitate, (1385B)auxiliante pius Deus, sante et regulariter vitam peragere in monasterio beatissimi apostolorum principi sancti Petri, quas presenti tempore in proprio territurio meo ob hamore Christi, et pro remedio peccatorum meorum hedificare visus sum locus, qui vocatur palatiolo, in discursu Lucense. In eo vero tenore meus disposuit animus, ut nullus episcoporum, aut judicum ibi perveniat imperio, neque aliquis de filiis vel heredum meorum, tipo superbie inflati, quacumque possit in fructibus inibi congregatis, vel in res monasterii hujus generare superbiam. Sed ita volo, adque per hujus nomine cartula confirmavi in supra memorato monasterio sancti Petri congregatio monacorum, sive de illis fratribus, quos pius Deus et ipse ejus apostolus ad suum servitium vocatus (1385C)dignare fuere, cum filiis mei una cum ipsis pariter volumus ex omnipotenti Dei misericordia sancte et regulariter vitam peregantur, et pro meis peccatis die noctuque suis orationibus omnipotenti Deo non cessent obsecrare misericordia. Et tam ordinatione abbati, quam et alias ordinationes, quod opportune sunt in monasterio fieri, ita agunt et perficiunt secundum institutum regula ad sanctum Patrem nostrum Benedictum. Et si aliquo errore pro ordinatione ortus fuerit, aut pravo aliquo vitium repertus inter fratribus, quod ipse inter se, vel retitudinem aut regule instituta corrigere neglexerit, tunc accedant in ipso monasterio sancti Patres quoepiscopi, id est sedis Ecclesie sancte Pisane, et sedis Ecclesie Populoniensis, sed et abbas monasterii Domini Salvatoris (1385D)in loco Pontiano, item et abbas monasterii sancti Frediani, ubi et ejus corpus quiescit umatum civitate Lucense. Hii sanctissimi quattuor hac venerabiles viri in omnibus habeant licentiam malum aut pravum vitium, quod ortus fuerit instigante diabolo, ad Domini revocare precepta, ut malum vitium resecetur, et anime fratrum corrigat ad salute. Et si decedente abbate, in electione abbatis aliquo ortus fuerit scandolo, sicut solet fieri per insidia ostis nostri, ipsi quidem supra memorati sancti Patres una cum fratribus ipsius monasterii prevideant, qui dignus fuerit preesse, ita eligant et confirment sine ullo munere, aut aliquo alio imperio, nisi tantum ut his pravus vitius se corrigendus, ut sancte et regulariter (1386A)vivant. Nam si ipsi se corrigere potuerint, ut sancte et regulariter agant, supra memorati quoepiscopi, vel abbati nullo cogeant imperio in ipso monasterio aliquo ordinandi aut inducendi: sed liceat eos instituta Patrum servare, et vita peragere. De supra memorati fuerit de filiis meis, volo ego, que supra Walfredi, ut si in aliquis de ipsis erroribus facientibus in aliquo lapsu cecidere, aut aliquo pravum egerit, tunc abbas, qui ordinatus fuerit, cum penitentiam et disciplinam corrigant, et intro monasterio retineant, ut anima ejus salvari possint, nam foris monasterio nullo modo eos expellant, ut anima ejus depereant: set quos forte voluntarie bene agere neglexerit, faciunt inviti.

In dotis vero supra memorati monasterii sancti (1386B)Petri una cum prefatis filiis meis Ratchis, Gulifredus, Jaso et Benedicto, in primis trado et offero portionem meam de supradicto casale Palatiolo, ubi et ipse monasterio fundatum est, una cum portione mea de basilica sancti Philippi, vel res ad eam pertinentes, cum casas massaricias, familias, vel adjacentias earum, peculias donicatas cum pastores qui eas depascunt, cum vineis, olivetis, et territurias perfines, una cum silvis, sicut nobis pertinere videtur in integro. Item et curte juris mei in Castagneto cum edificiis suas peculias donicatas et pastores qui eam depascunt, vineas, olivetas, pratas, territurias, silvas, seo et casas massaricias cum familias suas, que nobis pertinere, quanta exinde libere non dimiserimus, cum omne adjacentiam ad ipse, vel curte pertinent (1386C)in integro, habeat ipse monasterio. Item et habeat portionem meam de molino et casa de Caldana, cum Litiano, seo et Dominico pueris nostris, et omnia adjacentia ad ipsa casa vel molino partem meam in integro pertenentes. Simili modo et habeat ipse prefatus monasterio portionem meam de curte Supercornia cum edificias suas, vineas, territurias cultas et incultas, silvas, . . . . . . pascuas, una cum casas massaricias, cum familias suas, et omne adjacentia ad ipse, vel curte pertinente in integro, ante posito portionem meam de Gagio Gatoti et portionem meam, hoc est medietatem de casa Candidi de Rivo Certurio cum familia, et omne adjacentiam ad ipse case pertinentes. Item habeat ipse monasterio sancti Petri portionem meam de Casale in Ruossano cum de monasterio, (1386D)quod inibi est sito, et case Massaricie cum adjacentia ad ipsa case pertinentes portionem meam in integro Item volo ut habeat ipse monasterio medietatem Salinas in loco Vada, et in Pogiolo antea quod emit a quondam Infredo mea portione. Simili modo et offero in supradicto monasterio portionem meam de curtis juris mei in loco qui vocatur Septaris, cum edificias, vineas olivetas, silvas, territurias cultas et incultas una cum casas massaricias vel omne adjacentia ad ipse case vel Curte pertinente. Et abeat insimul casa Mugniacioli, et casa Teudiperti, et casa Wipertuli, et casa, qui fuit Pasquali in fundo Magno, cum omne adjacentia ad ipse case pertinente. Itemque do et offero ad ipsum prefatum monasterium (1387A)portionem meam de curte mea Castello Fuolfi, cum vineas, ulivetas, edificias, territurias cultas et incultas, seo et case massaricie ad ipsa curte pertinente cum omni adjacentia et familie, quante exinde libere non dimiserimus, abeat ipse monasterio sancti Petri. Simili modo offero in predicto monasterio portionem meam de Gagio in Latiniano in integro, et casas Teodure de Agello, et casa Bineli de Lisiano, cum omne adjacentia ad ipse case pertinentes, et familie eorum. Item habeat ipse monasterio sancti Petri casa Guispendi de Massiano, et mediante quod Maurus . . . . . . uno et de filiis eis, et habeat casa Gheduli de Rivo Cairo, et casa de filii quondam Pincioli in Pisimano, et casa Prunoli in Pistule. Item in civitate casa Cunundi, et casa Gridiperdi, (1387B)casa Epdicausi, casa Cunperti, casa Sichimundi. Hec autem case cum omne adjacentia ad eas pertinente et familie eorum habeat ipsum sanctum et venerabile locum. Similiter volo, ut habeat in loco Cotiano casa Barduli, et casa Mincioli cum adjacentia sua et familia eorum, quante exinde libere non admiserimus. Simul etiam abeat ipse monasterio medietate de mea portione de casa, que habemus in loco qui vocatur Burghermio, Lupinaria, Glucentiano, cum familie sue et adjacentia sua. Et habeat casa in loco qui vocatur Sarachamano, quem emimus de Juniperto, cum adjacentia sua. In tale enim tinore volo ego, qui supra Walfredi, res superius comprensa, omnia habere monasterio supra memorati sancti Petri, vel ea per solvant ad ipso monasterio tam (1387C)liberi quam et servi vel Aldioni, qui in ipse case resederunt. Itemque do et offero a suprascripto monasterio portionem meam de pecunia nostra in insula Corsica, cum casas, familias, territurias, et omne adjacentia ad ipse case pertinentes, et res donicata movilia et immovilia, ut dixi, mea portione de quantum in ipsa insula Corsica et omnia in integrum. Simul et abeat ipse monasterio portionem meam de prato ad Padule Actoni, et abeat portione mea ad Ursula, et orto, que vocatur ad Prato juxta Padule Auctoni, et portione mea de terra in Arna, medietate de mea portione. Simul et abeat portione mea de dicto in Verriana, et portione mea de casa Brunuli in ipso loco Verriana, cum familia, vel omne adjacentia ad ipse case pertinente mea portione. Itemque (1387D)dono et offero ad prefatum et ipsius nominato monasterio beatissimi sancti Petri in Ecclesia et monasterio sancti Petri in Accio, que est fundatum et constructo in jam predicta insula Corsica, cum omnia adjacentia, que ad ipsa ecclesia et monasterio est pertinente in integro. Abeat et possideat ipse sanctissimo et venerabile locu hec omnia superius comprensa, do et offero ego, qui supra Walfredi pro redemptione (1388A)anime mee in predicto monasterio sancti Petri, et abbas cum fratribus inibi congregatis Peto, ut pro meis peccatis, suis orationibus et vigiliis intercedere, ut mihi Dominus ignoscat, quod negligenter gessi, et oro pro me peccatore Dominus retribuere mercedem. Ecce meus qualiter complacuit animus, per hujus voluminis cartule confirmo sic, ita ut si aliquis de filiis aut eredes proeredes meos contra dotis meis pagina ire quandoque presumpserit, aut aliquid subtrahere aut molestare per se, aut supposita persona de omnia, que supra legitur, et adprobatum fuerit, componat ad pars ipsius monasterii sancti Petri, vel eis congregationis aurum solidum quingenti, et presens cartula dotis mee in sue firmitate et robore. Unde tres cartule pari tenore Asperto (1388B)notario scrivere.

Actum Pisa per indictione suprascripta feliciter.

Una ista cartule reservamus in prefato monasterio sancti Petri. Alia vero de iste cartule dedimus ad conservandum in domo sancte ecclesie Pisane, ubi domnus Andreas episcopus esse videtur. Tertia dedimus ad conservandum monasterio Domini Salvatoris, ubi abbas Gadisteo esse videtur.

Ego Walfredi filio quondam Ratehausi in hanc cartule dotis mee manu mea propria subscripsi, et testibus ubtuli roborandam.

Signum + manus Antiperti filio quondam Arieti teste.

Signum + manu Pertualdi filio quondam Arioldi (1388C)teste.

Signum manu + Beuti Alescarco teste.

Signum + manu Gadualdi.

Ego Marcio notarius rogatus a Walfredi in hanc cartule me testes subscripsi.

Ego Gundiperto filio quondam Burbensii rogatus ad Walfredi in hanc cartule me testes subscripsi.

Signum + manu Guliperti filio quondam Vitaliani testes.

Ego Ausperto notarius rogatus a Walfredi hac cartule subscripsi supplevi.

Ego Benedictus notarius autentico illum vidi et legi.

Ego Gospertus notarius autentico vidi et legi, unde uno exemplar factu est, et hic subscripsi.

(1388D)Ego Illo, notarius domni imperatoris autentico illo vidi et legi, et fideliter exemplavi, literis plus minus.

XXVII. Desiderius Langobardorum rex, et Ansa regina ejus uxor, monasterio sancti Michaelis et sancti Petri in civitate Brixiana multa donat (anno 758). . . . . . . . . Rex, et gloriosa atque precelsa Ansa . . . . . . Michaelis atque apostolorum principis Petri, quod . . . . . (1389A)intra civitatem nostram Brixianam, et Deo dicata Ansilperga abbatissa . . . . . . monacharum ibidem Domino servienti. Prophete electi, et regis David vatici . . . . . . mentum est Dominus timentium eum. Et quia confidimus omne Dominus nostrum firmamentum nostrum dignatus est . . . . hujus seculi possessione gloria nomini ejus ipsius sanctis locis dona tribuendo decora . . . . . . ipsius Prophete testimonium dicentis: Domine, dilexi decorem domus tue, et locum habitationis . . . . . . ut a peccatorum nexibus mereamur absolvi, et eterne vite gaudium consequamur, per nostre . . . . . preceptum offerimus in jure ipsius monasterii ex propria facultate nostra. Primum omnium . . . . . monasterii cum ecclesiis, et reliquis edificiis a nobis ibidem constructum atque area vel (1389B)omnia coherentia ibidem pertinentia, qualiter jam dudum a predecessore nostro domno Aistulfo rege nobis concessa fuit, aut qua . . . . ibidem post . . . . . . aut quolibet ingenio advenit, sicut posita, et clausa, atque . . . . . ibidem a nobis largito . . . . . ctionem. Itaque supradicta . . . . . largimus curtem nostram in loco, cui vocabulum est Cerr . . . . . in integrum ad ipsam curtem pertinentibus, qualiter nobis ab eodem . . . . . . concessa fuit, quod postea ibidem per comparationem, donationem, aut quocumque . . . . . decimis tocius terre, quam earum operarum alicubi laboraverunt, ad illarum commu . . . . . superius nominata, cum edificiis cum bovibus et . . . . . . . . utriusque sexus simul cum familiis, servis . . . . . liberos, liberis, cum omni et in omnibus mobilibus et immobilibus rebus in integrum, (1389C)sicut nostre pertinuit potestati in jura jam fati monasterii concedimus, et per presentem nostrum confirmationis preceptum . . . . . ab hac die . . . comitibus, gastaldiis, et gentibus nostris . . . . in aliquo audeat molestare . . . Et ut hec . . . . . . . . doale notar . . . . . mensis Januarii . . . . . . . nostri in Dei nomine secundo . . . . . . . . . ne XII . . . . . . . . XXVIII. Litterae Jobiani subdiaconi et aliorum ad Anselpergam abbatissam monasterii sancti Salvatoris Brixiani, in quibus eidem donant piscarias positas in territorio Feronianensi (anno 767). Regnante domni nostri Desideri et Adelchis reges, regni eorum undecimo et nono, die VI de mensi Decembris, per indictione VI feliciter. Dilectissima nobis (1389D)semper donna Anselperga a Deo dilecta abbatissa monasterii Domini Salvaturi, scita in civitate Brexia, quam domnus Desiderius rex a fundamentis edificavet. Ideoque nus Jobianus subdiaconus, Amantio filius Liberi, Martinorum, Stephano filius Albino, Beatus, Lupicenus, ac Martino. Cogitanti Jobiani Benenato donatores nus presentes presentibus dixi: Illas jura firmissima, que et spontanea conferitur voluntate, (1390A)scrivere providimus beatitudinis tue, ex nostri duno tibi concedere visi sumus piscarie sortis nostras, que ex integro in loco ubi nuncupatur Rio Torto, terreturio Feronianensi, per designatas locas, idem de uno lanterio, quod tenet fine inter ipsis donanti et Martino Gastaldius, et de alio lanterio, quod currit Cluza uno capo tenente in ipsa Cluza, et de alio capo Johannes filius Domineco habente, et infra designatas locas nobis nunc reservamus fini tua, que supra Anselperge abbatisse confirmamus potestate vestra habendas et possidendas, et tuis . . . . . defendendas, aut quicquid exinde facere aut judicare volueris, in vestra tribuimus potestate. Et nunquam nobis liceat nolle quod voluimus dare semel vobis concessa, sed omnia, sicut superius legitur . . . . . . nos (1390B)inviolabiliter conservare promitomus.

Acto in vico Bisbetum feliciter.

Ego Jobianus subdiaconus in hanc cartulam donationis a me facta manu subscripsi.

+ Signa manus Amanti filius condam Liveri, qui hanc cartola donationis fieri rogavit.

+ Signa manus Martini Feliculi, qui hanc cartula donationis fieri rogavit.

+ Manus Stephani filius memorati Albino, qui hanc cartula donationis fieri rogavit.

+ Signa manus Beati, qui hanc cartola donationis fieri rogavit.

+ Signa manus Benenati filius Stephani, qui hanc cartola donationis fieri rogavit, qui juxta lege sua Langobardorum recepit Launechit manente par (1390C)uno.

+ Signa manus Lupiceno, qui hanc cartola donationis fieri rogavit.

+ Signa manus Martino, qui hanc cartulam, donationis fieri rogavit.

+ Signa manus Johannis filius bone memorie Donati testis.

+ Vel Lampertus notarius rogatus ad suprascriptis donantis in hanc cartula manu mea testis subscripsi.

Ego Gaidoald rogatus ad suprascriptis donantis in hanc cartula donationis manu mea testis subscripsi.

Scripsit ego Godstalco notario prostradita coram (1390D)festibus relegi, complevi et dedit.

XXIX. Valeriani et Liodoaldi charta, concedentum Anselpergae abbatissae monasterii Brixiani sancti Salvatoris et sanctae Juliae jus canalis ad deducendam aquam in idem coenobium (anno 761). Regnante domno Desiderio et Adelgis, viros excellentissimos reges, anno regni eorum quinto et secundo, sub die VIII Kalendas Aprilis, indicione XIV. In (1391A)Christi nomine, promittimus atque spondimus nos Valerianus et Liodoaldus germani, filii quondam Leonis, habitatores intra muros civitatis Brixianae, tibi Anselpergae dicatae Deo abbatissae monasterii Domini Salvatoris intra civitatem Brixianam fundatum, de curriculo illo, per quem graditur aqua ad monasterium vestrum, et estat ex parte constitutum intra casam vel curtem habitationis nostrae, usque ad pedes quinquaginta sex juxta, ut deinceps et in perpetuum sine nostra heredumque nostrorum interdictione permaneat semper omni tempore, inter se qualebit conturbationem, vel rupturam, aut lesionem alia accesserit, liberam licentiam habeat pars monasterii vestri omni tempore fodere et aperire terram, que erga ipsum estat, ad recooperandum, in quo conturbatum (1391B)fuerit. Et si quis ex nobis, qui supra Valerianus et Liodoaldus heredes in aliquo disturbationem fecerimus ex ipso curriculo, aut quali in tempore oportuerit ad recooperandum eum interdixerimus, in quo superius legitur, et contra hanc cartulam promissionis ire quandoque temptaverimus per nos aut qualencumque personam, principi aut judici suplicandum, pro quo manifestum fuerit, componamus ad partem suprascripto monasterio tibi Anselpergae abbatissae, et successoribus tuis, auri solidos quinquaginta, et post pene solutionem presens pagina obtineat roborem: sic ita ut si aqua ex ipso curriculo foras ruperit, non sit negligentia jam dicti monasterii vestri ad recooperandum, ne vobis grave et impium inferat damnum, quod possibile videatur esse (1391C)aut intollerabile, prolongaverat dilationem. Unde accepimus nos Valerianus et Liodoaldus promissionis Launichild, secundum legem nostram, a te Anselperga abbatissa ex sacculo, ut supra, monasterii vestri, auri solidos numero sex, et duo tremisse, ut stabilis permaneat. Quam vero paginam promissionis Ton oaldi scribendum rogavimus, qui et ego ex dictato Laurentio notario scripsi.

Actum Brixia feliciter.

Signum + manus Liodoaldi recognoscentis ad omnia suprascripta.

+ Valerianus hanc paginam promissionis cautionis a nobis factam subscripsimus, relectae scribere obtuli, roboravi et subscripsi, auri solidos sex et duo tremisse (1391D)accepi.

(1392A)+ Leo rogatus a Valeriano et Liodoaldo germanis in hac pagina promissionis et obligationis testis subscripsi, et suprascriptas res Launichild dare vidi.

Pollecius rogatus a Valeriano et Liodoald germanis, etc., ut supra.

+ Ego suprascripto Tanoaldus huic pagine promissionis scripsi et subscripsi, quam post traditam complevi.

XXX. Donatio Gisulfi regis, pro Cassinensi monasterio (anno 768). (Ex Tosti, Storia della badia di Mont.-Cass.) . . . . . Nos vir gloriosissimus Gisolfus Dei providentia summus dux Longobardorum gentis, motus (1392B)Dei omnipotentis misericordia, et ob animae nostrae totiusque nostrae gentis salutem, quam et per rogum Majonis comitis nostri concessimus in monasterio beatae et gloriosae Dei genitricis semperque virginis Mariae, quod ab olim constructum est in locum, qui nominatur Cingla, in quo Acetruda Deo digna abbatissa praeesse videtur, inclitas duas curtes nostras, quas habemus in finibus Teano loco Bairanum, et sunt ambo conjunctae, quarum una nominatur ad Gruttule et altera ad Tora, habente finis praedictas curtes, ab una parte qualiter vadit per pedem de monte sancti Leuttherii; et ab inde qualiter juxta eundem montem descendit in fluvio Bulturno, ab alia parte qualiter ascendit per medium albeum praedicti fluminis usque in ribo qui nominatur de (1392C)Bagnula de tertia parte praedicto ribo, qui decernit inter has curtes et terra praefati monasterii, de quarta parte fine ribulus, qui intrat in praedicto ribo, et qualiter ascendit praedicto ribulus usque in eo loco, unde egreditur, et ab inde in ipsa surgente, ex quibus aqua viva egreditur, et ab inde in praedictum pedem de monte sancti Leuttherii, qui est prior finis. Has autem praedictas curtes qualiter de fine in fine praenotabimus cum diversis cespitibus suis, et cum biis et aquis, cum omnibus pertinentiis earum. Insimul cum ipsa ecclesia sancti Cecilii infra praedictas fines aedificata, et cum septem condomas de nostris serbis in praedictis curtibus habitantibus: id est filii et nepotes Gaidosolii cum filiis et filiabus (1392D)eorum et filii et nepotes Sinoaddi, et filii et nepotes (1393A)Marzuccoli, et filii et nepotes Lupicis cum filiis et filiabus eorum, et filii et nepotes Luperissi, et filii et nepotes Sanduli, et filii et nepotes Bonusoli, cum filiis et filiabus eorum. Haec omnia quae praediximus nostra excellentissima potestas in praedicto sancto coenobio concessi ad perpetualiter habendum, et possidendum. Scripto praecepto ipse per Bertari notario. Actum in hunc sacrum Benebentanum nostrum palatium, mense Septembrio, indictione quarta decima . .

XXXI. Praeceptum Desiderii regis Longobardorum pro Theodemario abbate Cassinensis monasterii (anno 768). (Ex Tosti, ibid.) In nomine summae et individuae Trinitatis, Patris, (1393B)et Filii, et Spiritus sancti. Desiderius aeterni regis suffragante potentia Longobardorum rex. Regni nostri statum, et vitae augmentum ad hoc proficere credimus, si ecclesiarum Dei curam gerentes continuis eam, suosque servitores ditemus beneficiis atque muneribus. Quocirca nostrorum fidelium sagacitas noverit, qualiter ad petitionem nos religioso viro Theuttumari abbati ex monasterio sancti confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur Casinum Castrum, ubi sacratissimum corpus ejus humatum est, tale beneficium circa monasterium ipsum visi fuimus concessisse, unde monachi Deo servientes, et pro nobis, et cuncto populo Christiano exorantes, vivere valeant. Id est terras, et (1393C)silvas sacri nostri palatii pertinentes per has fines. A prima fine de ipsu Carnellu, et quomodo salit per ipsa Bantra, usque in rivo sicco, et saliente usque ad ecclesiam sancti Martini, et quomodo pergit per ipse criste de monte sancti Petri. De secunda parte fine serra de monte qui dicitur Cismo, et quomodo pergit per serra de monte qui dicitur Aquilone, et vadit ad locum qui dicitur de Pupplo, et quomodo pergit ad locum Viticusum, et vadit directum ad Aquam fundatam, et quomodo ascendit per ipsum montem qui est super Casale, et pervenit ad badum fluminis qui dicitur Rapidi, et pervenit in aquam Melarini, et quomodo pergit per ipsas cristas montium, et pervenit ad terram albam; inde venit ad furcam sancti Valentini, et quomodo ascendit per cristas montium (1393D)qui sunt inter Atina et Vallelucis, et recto tramite pervenit ad pretam scriptam, et ascendit ad serram montis qui dicitur Ordicosa, et pergit super ipse pesclora, qui dicitur Falconari, et pervenit ad ipse finis qui sunt inter montes, e quibus unus vocatur Spinacius, et alter Porcacius, et inde ascendit ad cristas montis qui vocatur Caira, et pervenit ad ipse petre super aqua vivola, et ascendit ad collem qui vocatur Gimbiruti. De tertia parte quomodo descendit per ipsum querquitulum et vadit directum in ipsum fossatum juxta ecclesiam sancti Damasi, et pergit directum in silice ad locum qui dicitur Arcu de Gixzuli, et quomodo vadit ad lacum Radeprandi, et inde pergit ad rivum qui vocatur Marozze, et qualiter descendit in fluvium qui vocatur Carnellu, et ascendente (1394A)per ipso fluvio usque ad aquam que dicitur Cosa, et salit per ipsum montem qui dicitur sancti Donati. De quarta parte fine media serra de monte sancti Donati, et quomodo descendit super ipsi monticelli de Marri, et vadit ad ipsi pescli qui sunt ad pede de monte qui dicitur Balba, et quomodo vadit inde super duos leones, et inde salit super ipse serre de Casale, et inde descendit super ipsum montem super ipsa villa de Gareliano, et inde vadit super ipsum pesclum qui nominatur Cripta imperatoris, usque in fluvio qui nominatur Gareliano, et ascendente per ipso fluvio usque ad priores fines. Confirmamus etiam in perpetuum eidem venerabili loco ecclesias has: sancti Jacobi in Tremiti, sancti Joannis in Venere, sanctae Mariae in Cingla, sanctae Mariae in Plumbarola, (1394B)sancti Focati in Lesina cum piscaria sua. In comitatu vero Marsorum cella sancti Benedicti in Tilia, sanctus Victorinus in Celano. In Teate sanctus Liberator super fluvium Laentum, sancti Angeli in monte Plano, castellum sancti Angeli, castellum sancti Petri, curtem sancti Januarii cum pertinentiis suis inter has fines; ab uno latere fine cripta Latronis quae est sub monticello Sarracenico, et inde ascendit in Stafilum de Magella; de alio latere quomodo descendit in aquam Frassiningam, ed inde mittit in rivum Bacinnum et vadit in puteum de Capetano, inde in fossatum sancti Januarii, et in Rosentem; de alio latere finis Bisara in viam que vadit in lacunam supra sanctum Donatum; hinc in Figarum, inde in fossatum de sancta Lucia, et ascendit per aquam frigidam (1394C)in limite de monte Plano, et sicut vadit sub ipsis limitibus in fossatu Garifuli, et ita vadit in Alento. Inter quos fines nulli homini aliquid dedimus, sed sicut fisco regali pertinebat omnia in eodem coenobio obtulimus. Dehinc ecclesia sanctae Mariae in Bacinno; sancti Felicis in Pastoricio; sancti Benedicti in Terri; sancti Viti supra flumen Lavinum: sancti Heliae in Selangario; sancti Comitii juxta rivum Trulum; sancti Felici in Pulverio; sancti Calisti in Hiano; sancti Mammetis ibidem; sanctae Mariae in Ponctiano; sancti Marci ibidem; sancti Eleutherii in Rupi; sancti Pali ibidem una cum Castro Calcaria; sancti Erasmi in Cerritu planu; sancti Salvatori et sancti Martini ibidem; sancti Benedicti, sanctae Mariae, et sancti Comitii in Orno; (1394D)sancti Calisti, sancti Petri in Mallianella; sancti Mauri, et sancti Renati in Taratonlano, et piczu Corvarium; sancti Calisti in valle supra Laentum; sanctae Mariae supra favam de Laento; sancti Savini in Trevanico, sancti Clementi in Plumbata, sanctae Mariae in fluvio Foro, sancti Petri in Lolliano, monasterium sancti Severini; sanctae Mariae in Ripa; sancti Andreae in colle de Albe, sancti Petri in Ari, sancti Angeli ante civitatem Ortonam. Castellum de Ungo, castellum de Prato, sanctae Crucis in Castro Casale, monasterium sancti Pancratii, sancti Petri in civitate Teatina vetere, sancti Pauli ibidem, sanctae Teclae in civitate Teatina nova, sancti Theodori, et sancti Salvatoris in Aternu cum portu suo. In comitatu (1395A)Pennensi ecclesia sancti Felicis in Stabulo, sancti Benedicti in Lauriano, sanctae Scolasticae juxta fluvium Tabe, sancti Angeli in Galbanice, sancti Felicis in Rosiecle, sanctae Mariae ad Paternum, sancti Martini in Genestrula, sancti Petri, et sancti Ceciliae in Castronlano, sanctus Petrus in Termule, sancti Benedicti, et sanctae Narie in Maurina cum portu suo; sancti Victoris in Silva plana, sancti Benedicti, et sanctae Scolastice in Pinne, sanctae Mariae, et sancti Benedicti, et sanctae Columbe in Alarino, sanctae Marie in Cosentia; sancti Benedicti in Bari; sancti Severi in Sorrentu; sancti Benedicti, et sancti Andrae in Caudi; sanctae Sophiae in Benevento; sanctae Ceciliae in Neapoli; sancti Benedicti in Salerno; sancti Benedicti in Gagieta; sancti Salvatoris (1395B)ibidem; sancti Laurentii in Majolisi; sancti Mauri in Meranisi; sanctae Mariae in Maritendulo; sancti Agapiti, sanctae Scolasticae in Teano; sancti Joannis in Irpinisi; sanctae Reparatae, sancti Maximi in rivo Bulanu; Campufriddu; sancti Martini in Vulturnu cum portu suo; sanctae Mariae in Turcinu; sancti Benedicti in Benevento; sancti Angeli in Alefrid; in cominu sancti Victorini; sancti Erasmi; sanctae Mariae, et sancti Quirici in Arci; sancti Comitii in Piscaria; sancti Petri in Ceccaum; sancti Liberatoris in Puscolle; sancti Lopardi, et sancti Petri in Tezzanico; sancti Angeli in Laianu; sancti Benedicti in Casagenzana; sancti Benedicti in Lauriana; sancti Benedicti in Cilicia, sancti Petri in Conca; sancti Benedicti in Pantanu; sancti Vigilii in monte, (1395C)sancti Angeli; sanctae Mariae in Calvo; sancti Mauri in gualdo Liburie; sanctae Scolasticae in Padule; sancti Martini in Cupuli; sancti Benedicti in Atina. In comitatu Mutinensi monasterium sancti Benedicti in Adili; monasterium sancti Martini justa stratam Petrosam; monasterium sancti Joannis in curte Frassenetula; monasterium sancti Domnini in curte Argele; monasterium sancti Vitalis in curte Calderaria; monasterium sanctae Mariae in Laurentiatico cum omnibus pertinentiis eorum, in quibuscumque locis positis, seu casalibus, aut fundoris tam domnicatum, villis cum rusticis et colonis, et cum colonis, et famulis utriusque sexus per singulas curtes, et per singula monasteria que superius leguntur, una cum terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, pescationibus, (1395D)venationibus, occupationibus, cultum, incultum, divisum, et indivisum, arboribus fructiferis, et infructiferis, et pomiferis diversi generis, et cum omnibus super se, et infra se habentibus in integrum in eodem monasterio Casinensi concessimus in perpetuum semper habendum. Pariter etiam in eodem loco concedimus cunctas res que in eodem loco oblata sunt per omnes regni nostri fines, seu et que amodo in antea qualiscumque homo donare vel offerre ex rebus suis. Item de terris, casis, vineis, molendinis in praedicto sancto et venerabili loco voluerint licentiam et potestatem habeant donare et offerire cum quali ratione voluerint suorum sint licentiam sine contrarietate principis, archiepiscopis, (1396A)comitibus, episcopis, castaldeis, judicibus; ut quemadmodum ad eumdem venerabilem monasterium sancti Benedicti possessae fuerunt, per hanc nostrae confirmationis auctoritatem nostris futurisque temporibus abbas ipsius loci sancti Benedicti firmiterque inviolabiliterque teneat, et possideat, prout facultas vel utilitas ipsius venerabilis loci exigerit. Ita ut nullus judex publicus, quislibet ex judicialia potestate in cellas et villas, aut agros, seu loca, sive reliquas possessiones nostri coenobii sancti Benedicti, quas moderno tempore in quibuscumque paginis, et territorio infra regni nostri dicione juste et legaliter possidet, vel quidquid deinceps divina pietas ipso loco voluerit augere ad causas audiendas, vel fredi aut tributa exigenda, vel mansiones aut paratas (1396B)faciendas, vel fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam liberos quam servos, seu cartulatos vel offertos, et qui super terra ipsius monasterii resident, nullatenus distringendos, nec ullas redivitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris futuris utrisque temporibus ingredi audeat, nec ea quae superius memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat praesente Theothmari venerabilem abatem, ejusque successores una cum congregatione ibidem Deo famulante sub nostrae munitatis defensione quieto ordine vivere ac residere, et Dominum pro nostra anima supplicare. Et quicquid fiscus, et jure jam prephati monasterii pars publica sperare poterat pro animae nostrae mercede luminaribus ipsius venerabilis monasterii nostra maneat (1396C)auctoritate concessum. Nec non etiam a nobis addi atque confirmari placeat, ut ex omnibus rebus vel mancipiis ex ipso monasterio pertinentibus cartulatis vel offertis, liberos atque servos ubi pars ipsius monasterii eligerint, atque adclamaverint ministri vel exactoribus publicus per tres aut duos circa manentes atque consistentes veraces homines quos ipsius monasterii monachi acclamaverint, inquisitio fiant qualiter et rei veritas facilius investigetur, et monachi ipsius monasterii suam valeant justitiam consequi. Ita ut post facta inquisitione rem quam clamaverint praedicti veraces homines jam praedicte pertinere monasterio liceat monachi quiete possidere, ut nulli liceat monachi de praedicta monasterio in (1396D)palatio quorumcumque taliter respondere aut sacramentum compellere. Si vero de servis aut ancillis vel de quibuslibet rebus horta fuerit intentio, liceat monachi ejusdem monasterium ipsos retinere, quousque in nostra presentia seu de eumdem predecessorum nostrorum praesentia veniat, et ibidem coram nobis deliberentur. Quicumque hanc nostram regalem adversus institutionem ire temptaverint, avetaque supra memorata vel comprehensa sunt minime observare quia fortasse violare aut dirrumpere temptaverint, sciat se pena persolviturum abatibus ipsius monasterii, et munitate nostra quam in omnibus constituimus ecclesiis, scilicet centum libras auri obtimi. Precipimus etiam ubicumque repertus fuerit ex rebus ipsius monasterii vel ceteris illicitas atque (1397A)damnosas seu inutiles quos scriptiones vel commutationes evacuentur, et ad ejus vel potestate ipsius monasterii restituatur. Ut cum haec nostra regalis perceptio per futura tempora firmiorem obtineat vigorem, anulo nostro subter insiguirii precepimus.

Paulus Diaconus et notarius sex jussione domini nostri Desiderii serenissimi regis scripsi.

Actum civitate Papia. Data vero anno regni ejusdem gloriosissimi regis quinto, mense Decembrio, per indictionem duodecimam--Desiderius gratia Dei rex Longobardorum.

XXXII. Manigundis Langobardae testamentum pro erectione puellaris monasterii Cairati (anno 768). (Ex Mabill., Ann. ord. S. Bened.) (1397B)In Jesu Christi nomine, regnante domno nostro Liutprando et Heldeprando nostris excellentissimis regibus, anno eorum vigesimo tertio, mense Julii, indictione quinta feliciter. Ego Manigunda, per Dei misericordiam Dei ancilla, et veste monialium induta sum, quae visa sum vivens lege Langobardorum, praesentibus dixi: Dominus omnipotens ac redemptor noster animas, quas condidit, ad studium salutis semper invitat. Et ideo ego quae supra Manigunda volo et judico pro amore Domini mei Jesu Christi, et ejus genitricis virginis Mariae, facere monasterium in suis proprietatibus, in loco Cariadae, juxta flumen Olona, comitato Sepriense; et ibi ab ipso monasterio volo facere pro amore Domini mei Jesu Christi, et ejusdem virginis Mariae, et animae meae, atque (1397C)genitoris et genitricis meae, atque aliorum parentum meorum remedium ab ipso monasterio; casis, curtis, sediminas, et omnibus rebus, territoriis et familiis juris mei, quibus habere visa sum in eodem vico et fundo Cariadae et in ejus territoreas, aut ubi per alias locis infra ipsum regnum Italicum habere visa sum. Et iterum volo et judico illas monachas, quae in ipso monasterio praeordinatas essent, habeant de praedictis casis et territoriis victum et vestitum, quicquid annue Dominus dederit, perpetuis temporibus ad suorum usum et benedictionem quod voluerunt, pro animae meae et parentorum meorum remedio. Et volo et judico, seu pro nunc meum judicatum confirmo, ut ipso monasterio sit in tali vero (1397D)ordine in potestate et consecratione Annextasii episcopi sanctae Ticinense ecclesiae et ipsius venerabilis locis, et ejus successoribus, ut pro omni anno per ferias de Domini nativitate debeant dare illa abbatissa, qui pro tempore in ipso monasterio praeordinata erat, perpetuis temporibus usque in perpetuum candelas duas, valente denarios quatuor, canadas duas de vinum: seu et oblatas duas de. . . . ad ipsum episcopum sanctae Ticinensis ecclesiae, in domo ipsius sanctae Ticinensis ecclesiae: ut de illis episcopis, qui pro tempore in ipsum venerabile loco praeordinati erant, alia super imposita fecerint plusquam sicut judicavit: tunc volo ego quae supra Manigunda, ut ipso monasterio habeat commendationem et consecrationem in potestatem sanctae Mediolanensis (1398A)ecclesiae: et si datum in ipsae sanctae Mediolanensis ecclesiae, sicut supra judicavit, quod dare debet dapar sanctae Ticinensis ecclesiae, et debet et facere dare et consignare abbatissa, quae pro tempore praeordinata erat, ad domum ipsius sanctae Mediolanensis ecclesiae antistitis, per ante dictas ferias de Domini nativitate. Et si dapar ipsius sanctae Mediolanensis ecclesiae antistitis alia superimposita facta fuerit, quam supra judicavit: tunc volo et judico, ut habeat potestatem commendationem et consecrationem in qualem episcopum ivi ipsa abbatissa, quae pro tempore praeordinata erat, cum ipsa munera, qualiter superius judicavit, alia superimposita eis da nulla par non fiat. Et si quis alios homo aut pontifex, aut episcopus, archiepiscopus, aut (1398B)qualibet potestas eis fecerint, Dominum Patrem omnipotentem habeat retributionem, et cum Judam traditorem ante tribunal Christi habeat rationem ante ejus majestatem ad omnia, sicut supra judicavit, omni tempore firmis et stabilis permaneat, quia sic decrevit mea bona voluntas firmum stare judicatum in supradicto loco Cariadae. Ego Manigunda, Deo dicata, veste monialis induta sum, in hoc judicato a me facto subscripsi. Signum manibus Vallerami de Abbiate, et Heldeprandi de Venegono. Isti testes Rimegasus in hoc judicato rogatus subs. Ursus judices de domo regis rogatus subsc. Signum manibus Gundefredi de vico Cariadae, et Agnelli de ipso vico testes. Signum manibus Brunengoni, et Mambritii de vico Seprio, testes. Ego Dominicus (1398C)presbyter et notarius hunc judicato ad jam dicta Manigunda rogatus scripsi, post tradita complevi et dedi. Theuprandus judex retuli exempla ex autentico edita subscripsi, et autentico hujus exempla vidi, et legi: et sic tenet in ipso autentico, sicut in ista legitur exempla, extra litteras plus minus. Arnaldus, qui et Bezo, judex sacri palatii, in hoc exemplo ex autentico subs, et autentico hujus exempli vidi, et sic tenet in ipso autentico, sicut in ista legitur exempla extra litteras plus minus. Nazarius, qui et Amizo, judex, autentico hujus exempla vidi et legi, et sicut ibi continebatur, sic in ista legitur exempla extra litteras plus minus. Ego Adam, qui et Hosbertus, notarius, haec exempla ex autentico (1398D)exemplari, et autentico hujus exempla vidi, et legi: et sicut ibi continebatur, extra litteras plus minus.

XXXIII. Hildeprandi regis praeceptum pro ecclesia Placentina. (anno 768). (Ex Mabill., ibid.) Flavius Hilprandus rex ecclesiae beatissimi martyris et confessoris Christi Antonini et Victoris, sita foris muris civitatis Placentinae, ubi eorum sancta corpora requiescunt humata, et beatissimo patre nostro Thomae episcopo custodi ejus. Dominus ac redemptor noster Jesus Christus, volens omnes per sanguinem suum pretiosum redemptos beatorum vita aggregare, etc. Idcirco manifestum est omnibus, quod non ante multum tempus, merentibus malis, (1399A)Placentina est urbs ignis incendio concremata, et omnes munimina ecclesiae vestrae, quae ab antecessorum nostrorum tempore nunc usque fuerant factae, ab eodem incendio sunt combustae, per quibus ibi singulis fuere rebus collatis. Unde vestra almitas postulavit excellentiam nostram, ut per serenissimum nostrum praeceptum omnia quidquid nunc usque habuistis, praescribere ecclesiae vestrae vel vobis deberemus firmare, etc., et firmantes in vos primum omnia quidquid ab antiquis temporibus nunc usque ecclesia ipsa possedit in casis, peculiis, atque familiis utriusque sexus vel aetatis, simul etiam et monasteria, id est beatissimi in Christo apostoli et martyris Thomae atque Syri confessoris prope civitatem nostram Placentinam, seu monasteria Florentiola (1399B)et Tolla, atque Graviaco, etc. Firmamus etiam vobis, ut omnes mulieres illas liberas, quae usque nunc, dum liberae essent, servis ecclesiae vestrae in matrimonio tradiderunt, vel filiis et filiabus qui ex eis nati sunt. Ita sane ut sint proaldiones, et habeant per caput unusquisque mundium solidos senos, sicut vobis antea a bonae recordationis domino et patre nostro concessa sunt. Similique modo firmamus vobis pensionem illam de sapone, hoc est libras XXX quae palatio nostro ex civitate Placentina inferebantur, et ab ipsomet patruo nostro ad pauperes lavandum concessa sunt. Verum, quia et suggessisti nobis, quod a bonae recordationis domino nostro concessa fuisse ex portu, quae dicitur Codaleto, quando ibi naves militorum applicaverint (1399C)ad negotiandum, navem unam tuleritis ad usum pauperorum; nos vero juxta qualiter tibi ab ipso concessa est, et usque nunc tulistis, ita tibi firmamus, ut taliter tollas in ante sicut ipso vivente, etc. Ex dicto domini regis, et ex dictato magistri notarii scripsi ego Andreas. Acto Ticino in palatio sub die II kal. Aprilium, anno felicissimi regni nostri nono per indictione XII feliciter.

XXXIV. Privilegium Ambrosii majoris domus regis Liutprandi (anno 713). Dum in Dei nomine ex jussione piissimi et a Deo conservati domini Luitprandi regis directus fuissem. Ambrosius illustris major domus partibus Tusciae . . . . in civitate Aretina, ibique veniens ad nos beatissimus (1399D)vir Lupertianus episcopus hujus Aretinae civitatis ecclesiae, suggessit nobis, eo quod multas violentias sustinuerit ab episcopo Senensi nomine Deodato de ecclesiis, vel plebibus, quas a tempore Romanorum sedes sancti Donati possidebat. Hoc audito fecimus suprascriptum Adeodatum una cum Taiperto castaldio Senensis civitatis. . . . in nostram venire praesentiam; quatenus, cum jam dictus Lupertianus episcopus Aretinae civitatis, de praedictis ecclesiis causam dicere deberet: sed cum se ambae partes in nostris conjunxerunt praesentiis in curte [ Al., curia] Domini regis, in loco qui dicitur ad sanctum Martinum; asserebat . . . . praenominatus (1400A)Lupertianus episcopus dicens: quod baptisterium sancti Felicis; baptisterium sanctae Mariae in Pacina, baptisterium sancti Viti juxta Vescona, baptisterium sancti Joannis; baptisterium sanctae matris ecclesiae in Sesciano; baptisterium sancti Andreae in Malceno; baptisterium sancti Andreae Asciano [ Al. Acciano]; baptisterium sanctae matris Ecclesiae in Cosona; baptisterium sancti Valentini in Urimo [ Al. Urcino; baptisterium sanctae matris ecclesiae in Castello Politiano, baptisterium sancti Viti in Rutiliano; baptisterium sancti Quirici in Osenna; baptisterium sanctae matris ecclesiae in Pava; baptisterium sanctae Restitutae, baptisterium sanctae matris ecclesiae in Misula, nec non monasterium sancti Angeli in Luco; monasterium sancti Petri in Axo, (1400B)una cum omnibus ecclesiis, et pertinentiis suis: ad praenominata baptisteria, a tempore Romanorum imperatorum semper sedes sancti Donati ipsas ecclesias praenominatas ordinavit; et sacramentum in presbyteros fecit, et chrisma semper de eadem sede petierunt, et presbyteros, qui modo praesentes in istis ecclesiis esse noscuntur, antecessores nostri, et nos ibidem ordinavimus. Ad haec respondebat praenominatus Deodatus episcopus Senensis civitatis; quod ecclesiae istae vel Tiocia [ Al., Diocia], unde agimus in territorio Senensi positae sunt, et ad Senensem ecclesiam debent pertinere, quia dum Longobardi Tusciam occupassent, in Senense civitate minime episcopus fuisset ordinatus: episcopus ille, qui in Aretino tunc temporis erat, ecclesias istas (1400C)possidebat, et etiam, quod certum est, presbyteros ordinavit, et sacrationem in ipsas fecit, sed per nostram petitionem; eo quod Sena minime haberet episcopum; et postquam Longobardi in Italiam ingressi sunt, primum quidem tempore Rotarii regis, ordinatus est in civitate Senensi episcopus nomine Maurus, et si per vestram petitionem ipsas ecclesias ordinasset, cui eas nobis ab ipso episcopo, vel ab ejus posteris dimissae sunt, sicut eas antea tempore Romanorum possedimus sicut Longobardorum tempore, sine aliqua querela a jure sancti Donati, pertinuerunt semper, et ut completum cognoscas esse manuscriptum presbyterorum, qui fecerunt ad sedem sancti Donati, quando in honore suo, a nobis ordinati sunt, et . . . . , sacramenti ubi juraverunt (1400D)ad praedictam sedem, secundum qualiter consuetudo est. Nunc nos qui supra Ambrosius, major domus illustris, dum ad tantorum annorum curricula possessionem sancti Donati in praedictis baptisteriis, vel Tiociis [ Al., Doceis] esse cognovissemus, justum nobis paruit, ut qualiter, quo tempore, quo Longobardi Italiam ingressi sunt, usque in praesenti tempore, sedes sancti Donati saepius repetitas ecclesias possedit; modo, et deinceps sine aliqua taxatione, eas liceat canonico ordine iudicare, et ordinare, et nullam facundiam [ Al., facultatem] habeat, neque Adeodatus episcopus Senensis, nec posteri successores ejus, contra Lupertianum, et successores (1401A)eius . . . . loquendi, vel causandi: sed in omni tempore in eadem deliberatione, ambae partes debeant permanere.

Unde hanc notitiam pro perpetua firmitate Sigifredum notarium regis scribere admonuimus, facta notitia mense Augusti, regnante excellentissimo domno Luitprando rege anno III, indictione 2.

Actum in curte domini regis in civitate Senis.

XXXV. Confirmatio Ambrosii donationis a rege Liutprando. (anno 713). Flavius Luitprandus perexcellens rex viro venerabili patri nostro Lupertiano episcopo. Obtulisti in praesentia regni nostri judicatum illustris majordomi nostri Ambrosii, in quo continebatur, eo quod (1401B)causa, quae vertebatur inter te et Deodatum episcopum civitatis Senensis, de ecclesiis sanctorum Dei in quibus baptisma consuetudo est faciendi, audierat, de qua respirasti ad nostram praeexcelsam potestatem, per Aldion [ Al., Aloinum] fidelem nostrum, ut ipsum judicatum qualiter a suprascripto Ambrosio finitum est, per nostrum praeceptum firmare deberemus. Nos quidem ipsius audientes . . . . et cognoscentes per ipsum judicatum, seu et per Taipertum castaldium; quia tua jam dictae ecclesiae Lupertianae longa est possessio; propter mercedem animae nostrae praesens firmitatis nostrae praeceptum tuae beatitudini emitti praecepimus; ita ut admodo eas dictas ecclesias, quae in judicatu leguntur, universae in tua potestate, ordinatione, atque dominatione permaneant, (1401C)sicut a longo tempore usque hactenus permanserunt. . . . Ad te vel tuos successores futuris temporibus conserventur, et custodes in eas ordinentur seu et presbyteri, vel omnis ordinatio a vobis canonice et regulariter fiat, atque baptisterium, et nullam facundiam jam dictus Adeodatus episcopus contra te vel tuos successores habeat, aliquod de suprascriptis ecclesiis loquendi: sed nec de consecratione earum, aut presbyterorum, aut qualemcumque ordinationem, aut dispositionem: sed ut supra praefati sumus per tuam instantiam, atque per successorum praedictae ecclesiae ordinentur, atque . . . sicut textus judicati noscitur contineri; vel a supradicto Ambrosio deffinitum atque sancitum est. Quatenus ab (1401D)hodierna die nullus dux, comes, castaldus, vel actionarius noster contra praesens nostrae firmitatis praeceptum ire quandocunque praesumat, sed ut supradictum est, jam praefatae ecclesiae in tua atque successorum tuorum permaneant potestate, secundum antiquam consuetudinem ex edicto domni regis per Posonem notarium, et ex edicto Sigifredi notarii.

Datum Ticini in palatio regio 6 die mensis Martii an. felicissimi regni nostri III, indict. 13, feliciter, et ut verius credatur de annulo nostro subtus sigillavimus.

XXXVI. Donatio Luitprandi pro monasterio sancti Evasii (anno 743). Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi (1402A)743. Ego Luitprandus rex regni, et in omnibus apostolicae sedis, et sanctae Ecclesiae defensor, do et concedo per hanc nostram confirmationis tabulam beato Evasio, et successoribus suis in perpetuum, quidquid habeo modo in meo dominio in hac civitate Sedulae, sicut a praedecessoribus meis usque nunc in mea potestate teneo, civitatem cum vicis omnibus, et territoriis ejus montanis, et litoribus, et portibus, ita tribuo sancto Evasio cum cunctis hominibus. Qui hoc infringere tentaverit, sive dux, sive marchio, sive alia potestas, sciat se compositurum centum quinquaginta librarum auri, medietatem camerae, et medietatem ecclesiae praefatae. Ego Joannes, judex sacri palatii, scripsi tabulam plumbeam in testimonium. Amantius de Valdebrat comes, et (1402B)Flondonius episc. testes.

XXXVII. Donatio Speciosi episcopi Florentini (anno 724). In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, regnante piissimo, atque perpetuo a Deo conservando domino Luitprando eccellentissimo rege gentis Lungubardorum, anno felicissimo regni ejus duodecimo, indictione septima feliciter. Et ideo Christo ductore ego Speciosus episcopus nimis peccator, et indignus per praesentem salutem, et aeternam, sic volo atque dispono, qualiter Domino adiuvante de curte, et rebus in eis, quae sunt positae in loco fluvio Greve, ubi etiam Cintoria nominatur, infra plebe, et episcopio beati Joannis Baptistae, vel Reparatae martyris, unde ego episcopus esse videor, seu infra (1402C)plebe, et territorio sancti Juliani, dicto septimo, qui fuerunt genitoris et genitricis meae, exinde fieri debeat.

Ideo confirmo, et statuo, atque offersionis nomine offero, et trado tam supradictam curtem, quam et cum omnibus rebus ad ipsam pertinentibus . . . . angarialibus, vineis, silvis, pratis, pascuis, locis aquariis, vel ubicumque ad praedictam curtem inveniri potest pertinentibus in ecclesia, et canonica beati Joannis Baptistae, tam ad ipsos canonicos, qui modo pro tempore sunt, quam qui tunc futuri erunt, ut habeant firmiterque teneant, possideant, laborare faciant, et ex ipsis frugibus communiter se reficiant, et haec chartula offersionis nomine firma et stabilis (1402D)permaneat semper. Unde precamur praedictos canonicos, qui modo sunt, aut in antea venturi erunt per timorem Domini, sanctorumque omnium, ut pro me, meisque genitoribus Dominum deprecari non cessent, quatenus nostra remittantur delicta, et consequamur requiem sempiternam. Ideo nec ego quidem Speciosus episcopus, neque ulli episcopi, qui post meum decessum sedem accepturi sunt sanctae Florentinae ecclesiae habeamus licentiam, et potestatem praefatam curtem, cum praefatis rebus ab illorum supradictorum canonicorum potestate, vel dominio retollere, et aliorum hominum manibus deputare, nec per chartulam concambiationis, neque per convenientiam libelli, neque per illum incaenium, nisi sicut supra diximus, ad illorum canonicorum, qui (1403A)modo sunt, aut in antea futuri sunt usque ad finem saeculi, maneant potestatem: et quod fieri non credo, si forsitan quislibet ex successoribus meis episcopus, vel magna, parvaque persona suprascriptam curtem cum jam dictis rebus de potestate supradictorum canonicorum retollere, minuere, intentionare, litis causationem immittere praesumpserint, aut sicut supradiximus, per chartulam cambiationis, vel per convenientiam libelli ab illorum dominio surripuerint, tunc componituri esse debeant poena nummorum per argentum libras centum ipsis canonicis. Insuper haec in die magni examinis ante tribunal aeterni Judicis, quando Christus cum omnibus angelis venerit judicare saeculum, mecum qui haec pro me, meisque genitoribus Deo, et praedictis canonicis obtuli rationem (1403B)conflicturus adsistat, et taliter ei eveniat in hoc saeculo, et in futuro, sicut quondam evenit Ananiae et Saphirae, qui defraudaverunt pretium agri, et posuerunt ante pedes apostolorum, et sicut contigit Judae Escariotis, qui Christum tradidit, cujus animae ejus anima sociata infernum sine fine possideat, et haec offersionis chartula omni tempore in sua maneat firmitate.

Actum Florentiae feliciter.

Ego Speciosus episcopus hanc offersionem a me factam manu subscripsi.

Ego Detifidi archipr. rogatus a domno episcopo ss.

Ego Utto archid. rogatus a domno Specioso episc. ss.

(1403C)Ego Alfusus primicerius rogatus a domno Specioso episcopo ss.

Ego Cillica presb. rogatus a domno Specioso epis. ss.

Ego Erminceo diac, rogatus a domno Specioso episcopo ss.

Ego Nora indignus presb. rogatus a domno Specioso episcopo ss.

Ego Gaudisteo rogatus a domno Specioso episcopo subscripsi.

Ego Alfuso Iscaurino ss.

Ego Reparatus rogatus a domno Specioso episcopo ss.

Ego Dardanus scriptor hujus chartulae post testium roborationem, complevi et dedi.

XXXVIII. Donatio Wanfredi pro monasterio sancti Eugenii (anno 731). (1403D) In nomine Domini Dei, ad Salvatoris nostri Jesu Christi, regnante excelsum regem Christum Filium Dei perpetuum regem, et salvatorem christianorum, atque domino praecelso Luitprandum Longobardorum, at famulum coelestis potestatis, anno regni (1404A)ejus XIX, die kalend. Decembrium, indict. XIV feliciter.

Quisque in hoc saeculo, dum advivere meruit semper de aeterna vita cogitare, et peragere videatur, ut dum venerit adveniente sancti Dei judicio, de gratia sua possidenda leviter possit ad vitam aeternam festinare, quod in hoc saeculo meliora esse cognoscitur, quam in Deo vivere semper, ut aliis Christianis etiam meliore mente ad vitam aeternam festinent. Ideoque ego Magnificus Warnefred castaldius civitatis Senense ecclesias beatissimi sancti Eugenii abbatis, et sanctorum singulorum beneficia, quae in ipsa ecclesia reconditi esse inveniuntur, et quia certum est, Deo, et omni eorum sacerdotio, vel exercitum Senensium civitatis. Notum est eo, quod ante hos dies (1404B)pro redemptione animarum genitoris, et genitricis nostrae, et in remedium animae nostrae, et pro animabus parentum nostrorum, qui jam fuere, et qui per futura tempora fuerint, ecclesias suprascriptorum sanctorum a fundamentis aedificavimus, etiam ibidem aliquantulum de propriis rebus nostris pro nostra redemptione offerimus, et per chartulam praesentem confirmamus, et in sacro altario ejusdem sancti Eugenii, manibus nostris posuimus. Modo quidem coelestis misericordia nobis inspiravit, et adhuc iterati de propriis rebus nostris ad ipso sancto, et venerabili loco monasterio sancti Eugenii offerre, et contra dare deberemus pro redemptione animarum nostrarum. In Christi nomine, in primis in curte nostra, quod prope fluvio Mersae in casali, (1404C)quod nominatur Taurisiano, de quantum in praesenti die ad ipsa curte pertinet, omnia et integrum, ac ubi ego Warnefred castaldius una vobiscum, et monachi sancti Eugenii in Christi nomine aedificare debeamus ecclesiam beatissimorum martyrum et confessorum Anastasii et Hilarii, et tamen ut ipso monasterio de iis permiserit nostra adimplere devotione, ut sub regula sancti Benedicti, et potestate sancti Eugenii, et de rectoribus ejus vivere, et permanere debeant, quia in Dei nomine damus ad ipso monasterio, vel ad suprascriptorum sanctorum virtutibus cicimari actor noster, una cum casas, vel abiacentia sua, quod a praesenti die . . . habere, et possidere visus est, cum omnia integra parte sua, vel cum omni ratione sua, quae a praesenti die, manu sua tenuit, vel excoluit, (1404D)de nostra propria pecunia ad eandem curtem pertinente, omnia in integrum, una cum casa servantur, atque aldiariva . . . singula casalata ad ipsa curte pertinente . . . in simul decem, et octo, id est in Orgia . . . Barisiano similiter Monteceprario in primis in Orgia . . casa Babulae, casa Tederisciupoli. . . . item in . . . casa Gungula Alchon in . . . casa singuli Massario. . (1405A). . Item in Barisiano casa Lucifredi Massario, et casa . . . seu praescriptum casae tam aldiaricios quam et servulos, quia ad ipsa cum nostra pertinuere, ubi . . . . . . . . Manus suas, vel laboravere, cum omnia integras partes suas similiter ad ipso venerabili loco . . . Alia porticella nostra in casali, qui nominatur Feriano prope montem Listinae, quae et ipsa curticella excolere, et regere videtur per te . . . Actor noster, et una cum casa ipsius tende . . bamaria vel cum omni portiuncula sua ubi . . sua tenuerit, vel cum casis massar . . . . . ad eadem curticellam pertinentes nunc quatuo, duas, ubi in Bultriviano una . . . exercentes per Gadulo Alfredulo, Misangeilo, Fracculo massariis . . similiter Aldione (1405B). . . . suprascripto, case, ubi cum omnia abiacentia sua, quod in praesente die ad manus suas possessis, vel justo ordine tenuere, similiter Gagiolo illo . . . et Gagiolo illo prope ipsa curte, ora praesepe circumdatus, una cum casa de fine Bultriviano, quae ad singulos homines comparare visus sum . . . Sura usque Filesta, quae mihi in comparatione advenit de Partulo . . . dusino, et Ursulo de Oppiana, omnia in integra haec supra scriptas curtes duas cum omnia, et in omnibus, quae in praesente die sub se habere, vel suprascripti . . . cum omnia ad ipso sancto, et venerabili loco tradere visi sumus, simul et de Gagiolo nostro hic da Surra campo uno, etc.

XXXIX. Testamentum Walprandi Lucensis episcopi (anno 739). (1405C) In Dei nomine. Regnante domno nostro Astulpho rege, anno regni ejus V, mense Julio, indict. VII feliciter. Certus sum ego Walprandus in Dei nomine episcopus quia ex jussione domni nostri Astulfi regis directus sum in exercitu ad ambulandum cum ipso, unde sic dispensare praevidi de omnibus rebus meis, ut dum advivere mer . . . in mea sit potestate vendendi, donandi quid facere, vel judicare adhuc voluero, et si mihi occasio obvenerit, volo ut omnes res meas quae addicata et non vendita, aut non donata remanserit, duas partes habeat ecclesia sancti Martini, ubi nunc praeses et ego pontifex esse videor, (1405D)et taliter, ut una pars de ipsis duabus portionibus, quas in ecclesia sancti Martini feci, debeat esse in xenodochio, quia domno Talerperano episcopo hic fore muro civitatis instructum tertiam partem habebat ecclesia sancti Fridiani, ubi ipsum sancti corpus requievit, et quarta parte habeat ecclesia sanctae Reparatae.

+ Ego Walprandus in Dei nomine episcopus in hunc judicati pagina a me facta sicut superius legitur propria manu mea subscripsi.

(1406A)+ Ego Oporto exiguus dux jussu dom. Walprandi episcopi in hac pagina judicati propria mea manu subscripsi.

+ Ego Bruccio presb. rog.

+ Ego Gualpertus exiguus clericus rog.

+ Ego . . . Orprandi subdiac. suprascr. scriptor.

XL. Privilegium Rachisii regis pro ecclesia Placentina (anno 746). Flavius Rathchis vir excellentissimus rex feliciter. Ecclesiae beatissimi martyris et confessoris Christi Antonini, et Victoris, sitae prope muros civitatis nostrae Placentinae, ubi sancta eorum corpora quiescunt humata, et viro beatissimo patri nostro Thomae episcopo custodi ejus. Detulit sanctitas tua (1406B)praecelsae potestati nostrae praeceptum cessionis, et firmitatis antecessoris Hilprandi regis, in quo legebatur, eo quod dum civitas nostra Placentina, quod omnibus notum est, ab incendio fuerat concremata, et omnia munimina praedictae ecclesiae tuae inibi combusta sunt, sicut et aliis rebus, et ipse Hilprant per ipsum praeceptum suum firmaverat omnia, quicquid ipsa sanctorum loca, et vos possidebatis, vel quod vestri possederant antecessores, sive de dono praedecessorum nostrorum regum, sive quod ab antiquis temporibus fuerat possessum in casis, familiis, territoriis, familia, et peculia, vel quod a singulis hominibus inibi collatum fuerat, seu ex comparatione, aut commutatione, vel undecunque habere, et possidere moderamine videbatis, simul et ecclesias (1406C)dioeceseas tuas ibi per singula loca statutas, a vobis ordinatas, vel a vestris decessoribus fuerant, seu et monasteria, id est beati apostoli et martyris Christi Thomae, atque Syri confessoris prope istam civitatem nostram Placentinam; atque firmaverat in ipsa venerabilia loca monasteria Florentiola, et Tolla, atque Gravaco: unde et asseruistis, quod sub vestra fuissent tuitione, et rectores suprascriptorum a vobis praejudicio fuissent convicti, et canonica obedientia vobis impendantur. Nec non etiam et confirmavit vobis omnes illas mulieres, quas servi ecclesiae vestrae acceperant in conjugio cum filiis, filiabus, qui ex eis nati fuerant per aldiones habentes mundium per caput solidos senos, et concesserat inibi pensionem (1406D)illam de sapone libras XXX, quae palatii nostri ex Placentina civitate inferebatur, et firmaverat vobis portum, qui dicitur Cotaleo, ubi naves militarem usum habeant vulatione illa de ripatico, vel justitia, quod et inde in palatio nostro veniebat, vos eam deberetis tollere: nec non et concesserat in ipsa sancta loca vel vobis lectum Padi, unde ante dies cucurrit prope suprascripta civitate Placentina fine caput de rivo, qui dicitur frigido usque in fine de Spaoraria, et vobis propriis manibus suis tradiderat. (1407A)De quibus omnibus speravit a nobis Almitas vestra, ut in ipsa venerabilia loca vel vobis nostrum exinde renovationis, et firmitatis praeceptum emittere deberemus. Nos vero attendentes Dei omnipotentis misericordiam, et vestram audientes congruam petitionem, hoc renovationis, et firmitatis nostrae praeceptum vobis fieri jussimus, firmantes in praescripta sancta loca, vel vobis omnia, sicut textus anterioris praecepti ejusdem Hilprandi continere videtur, et vos nunc praesenti tempore habere, et possidere rationabiliter videmini: quatenus ab hodierna die habentes hoc nostrum renovationis, et firmitatis praeceptum securiter, ac firmiter ipsa supradicta loca, vel vos et vestri successores possidere valeamini, (1408A)et nullus dux, comes, castaldus, vel actionarius noster contra praesentem nostrum novationis, et firmitatis praeceptum audeat ire quandoque, sed omni tempore vobis, vestrisque successoribus stabili ordine praesens nostrum praeceptum debeat permanere. Ex dicto domni regis per Andreatem illi referendarius scripsi ego Thomas notarius.

Actum Ticinio in palatio IV die mensis Martii anno 746 anno felicissimi regni nostri II. Ind. XIV feliciter.

XLI. Privilegium Rachis regis pro coenobio Ammiatino (anno 747). Rachis vir excellentissimus rex Erfoni venerabili (1409A)abbati deinceps futuris temporibus, patribus, seu fratribus cunctis. Cum praeceptis Tonantis arbitriis speciali saepe muniamur insignia, celsa regalium sublimati in fascia habitum ad januas praebere juge polorum, et tali itinere piis incedentibus gressibus, ea quae conveniunt subministrare solatia, operae pretium duximus inter salutarium monumenta virtutum, et temporalis lucri largiri subsidia. Nam conveniens esse videtur iis qui coelestis regni optata gaudia perfruuntur, terrenis ut gaudeat opibus. Necesse enim constat esse propter adventantium hospitum susceptionem quietemque fraternam, huc stabilitatem gentis nostrae, et regni opis unanime sanctae congregationis deferre: et quia cunctis patet te praefatum abbatem anxie ad monachalem habitum convolasse, (1409B)contemnendo divitias parentum accola desiderans effici paradisi, atque impetrasse nobis ut vobis in remotiore loco terrae istius aedificandi monasterii largiri potestatem votivum tui operis impletum esse prospicimus cursum, et aedificandi basilicam ad honorem Domini Salvatoris diversa tibi loca concessa sicut vestro relatum cognovimus nos Deo praesule maxima devotione ad perfectum cupimus perducere opus, et Christi famulis semper augmenta praebere. Quae dona nostrum stabilitati firmamus monimentum, diversaque loca nominatim decernimus, id est casalia duo, quae dicuntur Paliani, et Casulani, de ista duo casalia portiones tres, qui de uno capite tenentur in monte Amiato, et alio in Palia flumine, ab uno latere finis Suanense, ex alia (1409C)parte adjacit casali sancti Philippi, id est pro fossato qui vocatur Palia, et pervenit in rigo, qui dicitur Rigule, inde vero extendit usque in monte Amiato, et jam, et alia loca de finibus nostris super muris scilicet Clusinis haec sunt casalia duo, qui vocantur Reodola majore et Reodola minore, qui regitur per Bonvaldo, et Cuinullum, necnon Ursulvizo et Martino cum uxoribus, filiis, et familiis, vel quantum ad manum suam habuit, haec sunt uncias 35, et ipsa terra, quae vocatur Gualfridula, et casalibus, et terris cum filiis, qui vocatur Bitena, cum ipsa terra, qui vocatur Haundula, de uno lato est terra, qui vocatur Clantio, et de pede est Pojo, qui vocatur Arnanise per loca designata venit in Rivulo, et de alia parte est terra, qui vocatur Clausura, et (1409D)de capite est via publica, et curte illa mea, qui vocatur Moxona, qui regitur per Magnum, et Restitum L. Stephanum, necnon Ristulum Lonso, et Jordani Christiano, et Ronzino cum uxoribus, filiis, et familiis, et alia casalia, qui vocatur Erminule cum (1410A)casis, et filiis, et familiis, omniaque ad manus suas habentia, cum duodecim unciis in ipsis casalibus aldiis per alditiones servas, et servis utriusque sexus secundum pertinentiam suam, quod tuae venerationi eo cedimus ordine, ut sive in monasterium relinquere, sive liberas dimittere in tua maneat potestate, similiter et molinas tres, qui posita sunt in fluvio vivo cum casis, vel homines, et qui ipsas molinas regere videntur, et sicut tectas ipsis casis, vel molinas per taurula, et ursula cum omnia quicquid ipsis suas manus habere visa sunt, et sex uncias de terra adauximus illorum habendi similiter, et concessimus terras et silvas prope ipsas molinas, lacus, qui dicitur Cagiolo adveterreto Dominico simul in unum jugis numerum ducentis, et pertinere videtur jam (1410B)dictas casas, et molinas, vel terra cum silva de sub curte civitatis nostrae Clusinae, necnon etiam concedimus tibi intra finibus nostris Clusinis, et Suanenses singula loca, id est supradicto monte Amiato, ad locum, ubi dicitur Rivulo putrido, et venit usque ad Ripam albam, et inde per Serra venit per loca designata ad girum montis usque in rivo, qui dicitur Armine, et venit in rivulo qui dicitur Decadonem, atque exinde per arbores, et petras signatas usque in ripa de pratuscellus, et deinde in horto Laurentio, inde pervenit ad sanctam Mariam de Cantaria per arbores designatas, atque exinde vadit in viam publicam, inde per Cajolo descendit in fossato capu, inde mittit in rivulo, qui dicitur Burzolino, et inde descendit in fluvio Ministorne, (1410C)inde per signa, quae sunt inter serram de rugia, et de alia parte est vicum Spargaria, de alia denique parte finis Clusinus per Serras de rugia venit usque ad puteum, inde stendit per arbores designatas in fluvio Palia emittit se in fossato sicco, inde per fossato sicco usque in terram sancti Philippi, habentes de fluvio Palia usque in casale sancti Philippi Sugis numerum centum quinquaginta sex, et ipsas Sugas per unamquamque habentes pedes sexaginta ad pedes munichis, inde vero de terra Philippi recte in montecello ad ipsas quercias, ubi sunt cruces factas desuper campo, ubi dicitur Campo presb. inde recte ad alia quercia, qui est circa semita, qui venit de Paliano, et vadit recte vico Lordoniano, et habet ceclaturas, inde vero recte in fluvio Palia indirecte (1410D)intrat in fossato, qui vocatur Rigale, inde vero, ut superius legitur per fossato Rigale usque in monte Amiato. Quae omnia tam arboribus terra umbrata, quamque aperta in tua maneat potestate, et tua declaret veneratio, et nostram excellentiam monstret, (1411A)atque omnia tuae venerationi, vel ipsius sanctae congregationi concessisse videtur. Videtur etenim nos pro futuris temporibus amplissimam firmitatem praefatas res per nostram firmamus stabilitatem, quatenus omnium amodo jura potestatum reclusa, securi tam vos quam ipsa sancta congregatio possidere valeamini decenter, ut Domino devotas possetis dicere laudes, videlicet villis, mansis, domibus, servis, ancillis, terris, cultis, et incultis, silvis, pratis, pascuis, et redditibus, decimationibus, atque universis, quae ab eisdem, vel in eisdem utiliter, ac rationabiliter accipi, vel fieri possunt sibi, suisque successoribus per hanc nostri edicti praeceptalem paginam perpetuo habenda censemus. Statuimus, atque firmamus quod in ipsius, ejusque successorum sit dominio (1411B)praenominare curtes, et terras simul competenter regere, frui, atque ubi oportuerit, monachos ordinare omnium contradictione, inquietatione, ac contentione remota. Interdicentes omnimodis, et interminantes, ut nullus dux, aut marchio, episcopus, comes, vicecomes, seu dalchio, seu quis actionarius cujuslibet dignitatis, vel conditionis sublimis, humilisve personae contra hoc nostrae auctoritatis praeceptum qualibet praesumptione, vel occasione agere, aut tentare praesumat. Si quis autem, quod absit, ausu temerario infringere ipsum parvipendendo, aut annullare praesumpserit, debita ab eodem ultione, centum auri libras exsolvi indicimus, medietatem camerae nostrae, ac medietatem praedictae abbatiae, suisque rectoribus, et perpetuo anathemate in (1411C)ignea abysso ligetur. Et ut hoc praeceptum absque omni inquietudine in sua soliditate, et stabilitate perseveret, manu nostra illud firmavimus ac more nostro insigniri jussimus.

Signum domni Rachis regis invictissimi.

Winchinghus archicancellarius ad vicem Ledemari archicapellani recognovi, et subscripsi.

Datum Idib. Maii, anno incarnationis Domini 742, Indictione X, anno regni serenissimi Rachis regis III.

Actum civitatis Clusinae, in Dei nomine feliciter. Amen.

XLII. Aystulphi regis privilegium, quod Nonantulano coenobio concessit (anno 753). (1411D) Flavius Aystulphus vir excellentissimus rex monasterio beatissimorum principum apostolorum Petri et Pauli sito territorio Mutinense, loco qui dicitur Nonantula, et venerabili viro Anselmo abbati, seu cunctis congregationis ibidem consistentibus. Cum . . . nos non solum coram Deo, sed coram hominibus providere monuit bona. Quid aliud docuit quam nos omnes diligere homines, maxime venerabilibus locis, et sapientibus de nostris opibus subvenire? Manifesta (1412A)causa est, quoniam ante hos dies concessimus venerationi tuae silvam ex curte nostra Gena cohaerente per loca designata ex una parte fluvio Panario, et ab alia parte usque piscationes, et suprascripta silva usque in rivo mortuo, a tertia parte strata publica, a quarta vero, praedicta silva, et paludes una cum basilica beati Martini confessoris Christi, quatenus ibi jam fatum coenobium construeretis sicut et factum est. Nunc autem postulavit veneratio tua nostram praecelsam potestatem, et dilectam conjugem nostram Gisaltrudam, quatenus jam dicto monasterio, vel tuae venerationi jam dictam silvam, sicuti cohaerentia dicta est cum omnibus, quae superius sunt, per nostrum praeceptum confirmare deberemus. Aqua de fluvio Gena ut ad cujuspiam hominis potestatem subtractam (1412B)non fiat, atque subtus strata publica nullus molendinum aedificare praesumat usque fines illorum fluminum, praeter duos molendinos in curte Panciano aedificanda sine ipsorum licentia monachorum. Nos vero Dei omnipotentis confidentes misericordiam, et vestram congruam obaudientes petitionem, confirmamus in ipso sancto monasterio vel venerationi vestrae jam dictam silvam, juxta ut cohaerentia dicta est. Confirmamus etiam in eodem sancto monasterio vestro insulam unam, quae esse videtur inter Panarium et fossam quae dicitur Munda per designata loca, ab oriente praedictus fluvius Panarius, a meridie villa Saliceto, ab occidente praedicta fossa Munda, et Militantia, atque silva communis, et de subtus fossa mortua existente in Panario, ut nemo in praedictis fossis vel flumine (1412C)audeat molendinum aedificare absque consensu abbatis aut monachorum. Nec non confirmamus tibi omnes illas res, quas ante hos dies tuae largivimus venerationi. Curtem quoque Canetulo in territorio Mutinensi cum omnibus pertinentiis suis, sive duas portiones de silva Lupuleto, seu silvam Mutinensem, Madegaticum, Caprinam, Pontenariam, et paludes Gromulenses usque in limitem decimanum, qui percurrit inter Gavanum et villam Ulianam, et de ipso limite in Panarium veniente, et de via decimanense habeatis communiter usque in fossatum finale cum Decimanense, et Ulianense secundum eorum cohaerentias, atque ex ea parte fines Delamense in Casale Modenulam, et secundum vadit argine Salise cum paludibus (1412D)suis, seu vico Siculo cum omnibus pertinentiis suis in integrum, et porto cum ecclesia beati Petri apostoli, quae ab ipsis aedificata est massariis nostris, uno capite tenente in vico Guarcinense, veniente in Panarium, ex alio vero latere in finem Lamense, et fluvium Scultenam, qui et Panaris deducendi habent licentiam ubicumque alio visum fuerit, et ne ullus inferioris magnaeve potestatis homo molendina, vel portum cum Sandonibus, aut naves in ipso fluvio, vel in Lavatrinam aedificare audeat, aut piscationem facere, aut cum navigio pergere sine vestra licentia. Igitur secundum (1413A)hoc nostrum praeceptum silvas, et paludes, sive praedictam fossam Lavatrinam, cum omnibus fossis, et campis per legitimos fines percurrentibus, item ex alia parte fluvium Genam conjungentem se in Busalese, et utrasque vias fluvii Panarii usque ad duodecim pedes in latitudine, sicut ad publicum pertinet. Stabilimus autem vobis, vestrisque successoribus, qui in saeculum saeculi in jam dicto beati Sylvestri Nonantulanensi monasterio pro amore Christo servierint, silvam unam in Gajum Lamense, veluti ad curtem nostram pertinuit per designata loca, ex uno latere fluvius Muchlena, tenente uno capite in limite posito, et alio capite in loco Cornio, et Fraxeno usque in casale Modenule, ac Ludria intrante Mudena, et a strata publica usque in Padum, et ut infra scriptis (1413B)fluviis, Mudena, Lama seu Ludria, nullus audeat facere molendinum, nec portum aedificare, praeter abbates, et monachorum molendina quantum fines illorum continent, et per Padum de subtus usque in fossam, quae vocatur Canina, atque ex alia parte per Modenam in Josum usque in capite de praedicta fossa, et medietatem ex piscariis nostris in territorio Mantuano in loco Sarmata, et Bondeno, atque alias piscarias in finibus nostris Regissianis, et Flestisianis, sicuti vel quae modo habemus, ad curtem regis in integrum, ex una parte currente fluvio Mudena, de alia parte fluvio Bondeno, unum in fossa caput tenente, quae dicitur Fimana, seu villula, et laco per Floriana, sive fossa Scavanorum, seu Albaretum usque Vispinum. Alio item capite in Pado tenente una cum arboribus, (1413C)et limitibus, qui infra praescriptas cohaerentias esse videntur, omnia vobis, et posteris vestris in perpetuum confirmamus, tam silvas, quam pascua, seu limites, et paludes, omnesque alias fossas, et campos, seu paludes unde qualescunque piscationes fiunt exeuntes, vel intrantes a Trepuntio in Josum, quae usque in fossam latam, et Cambarionem, cunctas fossas, et paludes, quae fiunt de fluvio Bondeno, id est Seclia, cum campis suis, et campum formigosum inter ponticulum, et lacum fatuum cum ipso ponticulo, et omnes lacoras usque ad Grumam, seu syvam, et Lacorianum, atque terram, et ipsas lacoras per Trepontium, quae de Bondeno exeunt, et Spino, atque Trepontium in Bondenum, et lacum de Ulpino, simulque (1413D)Tubum, qui exit de Bondeno in Porcariam, et Sayclam, atque ex alio latere Sayclae exiente de Ulpino, intrante in lacum de Turatino, Bucineto, qui exit de Tubo mortuo, intrante in Cimarese, tenente unum caput in Canaliclo, et aliud in Durazzino, simul etiam et campum de Durazzino, atque Bonosula, quae ponit caput in Arcultas Arculus, simulque modo duas arculas contractionis lacos, et lacum de Fulgineo ponente caput in Bondeno, nec non et Virginiana cum omnibus lacis, ac fossis quibuscumque piscariis, sicuti nos usque nunc ad nostras manus tenuimus, ut nullus magnus, aut parvus homo in omnibus suprascriptis piscariis absque vestra licentia, successorumque vestrorum aliquo modo piscare praesumat. Insuper propter vestram insignitam praedictam petitionem (1414A)juste concedimus vobis, et successoribus vestris confirmamus monasterium sancti Salvatoris situm in Fananum cum universis legalibus ejus pertinentiis, et adjacentiis, terminis, et accessionibus, casalibus, alpibus, ripis, rupinis, planitiebus, cultis, incultis, aquis, aquarumque decursibus, finibus monte, et flumine, seu silva de Scoplano cum castro Sestula, monte Catino, Conianolo, et alpe currente, rivo Cerciliense, et Lardaniola fluvio percurrente. Nec non Masalizano, et Gabba cum viculis suis, id est Aquaviva, Rivo frigido, Viliciatico, Saxo Siliciano, Epicla, Variana et Porcile cum montibus, vallibus, alpibus, silvis, servos pro servis, liberos pro liberis, cultum, et incultum cum casis omnibus, quae modo inde aedificatae sunt, vel futuris temporibus aedificabuntur percurrentibus (1414B)ipsius Massae finibus. Ab uno latere fine Capuanense, et fluvio Cecla, ex alio latere Lardaniola Jugalo desuper ponente capite in monte Mulceto veniente usque in Gajum Deginae, desubtus autem veniente uno capite in fluvium Lio. Sancimus ergo ut nullam potestatem habeant homines ibidem residentes de ipsa Massa, vel ejus finibus praenominatis vendere per quemlibet titulum, neque extraneos homines illud vexare, aut introducere, nec placitum quis tenere praesumat, nisi rectores, et praepositi monasterii, et si per licentiam rectorum ipsius monasterii inter se vendiderint, censum solitum ad partem monasterii emptor persolvat. Quod si in ipsis silvis aliquis roncare fecerit, aut si peculia pabulaverit, redditum escaticum, seu caseum ad fratres Nonantulanae (1414C)famulantes perveniant totum. Similiter etiam plebem sanctae Mammae viligino constructam concedimus vobis, vestrisque successoribus eo ordine ut nullus episcopus Bon, vel aliunde in ea aliquid agere, aut ordinare praesumat, nisi tantum consecrationem, confirmationemque faciat, et presbyterum quem vos, vel vestri successores idoneum ibidem constitueritis, de potestate vestra nullatenus submovere praesumat, neque aliquam dominationem in condicta plebe facere, aut exinde quidquam tollere tentet. Et ut in omnibus silvis jam facti coenobii nullus comes, sive gastaldus, seu quilibet nobilis, vel ignobilis cum canibus, aut quocumque ingenio venationes exercere praesumat propter inquietudinem animalium monasterii. Necnon concedimus, ut in quibuscumque comitatis locis (1414D)cellas acquisiveritis, aut villas, ubi silvae communes sunt, vestram semper portionem habere. Praecipimus etiam ut nullus in regno nostro Italico, vel Romano cujuslibet ordinis praefati monasterii servos, aut ancillas, qui fuga lapsi fuerint contra abbatem, aut praepositum, vel advocatum, cum inventi fuerint, quoquo modo audeat retinere. Similiter donamus etiam praeceptales . . . . . videlicet 48 qui nunc sunt, vel futuris temporibus ex aliis esse voluerint, ut ad monachorum utilitatem peragendam habeant potestatem, remota vestrae potestatis inquietudine. Igitur prodonamus vobis, et eidem sancto coenobio vestro, ut notarii in omni dictione regni vestri chartas judicata emphyteutis, et libellos scribant absque ullius (1415A)personae impedimento. Confirmamus etiam vobis, et praedicto monasterio vestro, ut . . . civitatem sive de Ferrariam, vel Comaclium, ut quamlibet ubilibet functionem . . . in quibuslibet locis, et civitatibus, seu clusis regni nostri, atque negotiis, sive de instrumentis chartarum disrumpendis, seu de advocatis quales, et undecumque eligere voluerint liberam habeatis potestatem. Nec non et de inquisitionibus faciendis per idoneos homines de possessionibus, et rebus monasterii vestri per viginti annos, seu de placitis, et de pignorationibus vestrorum hominum, sive de immunitate, quae est triginta libras argenti, et de via per Wialzachinum, seu de aqua fluvii Genae ad Molendina. Similiter et confirmamus vobis, et in praefato coenobio vestro chartulas vestrae donationis, (1415B)quas vobis Anscausus episcopus et Guidualdus medicus emiserunt cum omnibus rebus illis in his, quibus in eis liberi homines per chartulas proscriptas contulerunt, ut firmiter vos et praefatum coenobium possideatis. Mercata etiam in propriis ejusdem ecclesiae agris et terris construendi licentiam habeatis, et conducendi ibidem diversa mercimonia, et negotiatores, cunctumque Tunoleum, et quicquid de ipsis mercatis exigi potest fratribus ibidem Deo famulantibus pertinere sine ullius contradictione. Jubemus itaque, ut quicumque ex liberis hominibus voluerit advocatus eorum hominum fieri, qui causas suas peragere nesciunt absque alicujus potestatis injuria libera potestate persistere faciatis, guardias eorum recipere volueritis, et abbas vel praepositus, seu advocatus, aut (1415C)missus eorum reddere voluerit, nullus impedire praesumat. Addimus quippe vobis, vestrisque posteris, et in praefato monasterio vestro, ut quaecumque persona nobilis, vel ignobilis in omni regno de sacro, vel saeculari ordine, ad praedictum sanctum coenobium refugere voluerit, aut res suas ibidem conferre quaesierit non comes, aut minister publicus videlicet missus noster, et contradicere audeat, sed liceat ei libera potestate de se, suisque omnibus rebus quidquid voluerit in eodem monasterio conferre. Volumus quoque, et concedimus, ut quandoquidem divina vocatione abbas ipsius monasterii, ejusque successores,. . . de ipsa congregatione qualem inter se digniorem invenerint, licentiam habeant eligendi abbatem. Iterumque (1415D)concedimus vobis, vestrisque successoribus, ut de singulis navibus portaticum libera vestra exigatis potestate; statuimus, et modis omnibus jubemus, prout supra dictum est, quatenus in praefati monasterii res nullas superioris, vel inferioris ordinis, vel episcopus, aut comes, aut gastaldus, vel rei publicae proximior in qualibet praedicta invasionem facere audeat, ullo in loco non ad causas judiciario more audiendas, vel fienda, exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, vel perafredos, aut fidejussores tollendos, aut homines tam ingenuos, libertos, quamque servos super terram ipsius ecclesiae manentes, sive emphyteuticarios, et suprascriptos . . . . nullo modo distrugendos, nec ullas publicas functiones, aut redhibitiones, vel illicitas occasiones inquirendas (1416A)consurgere audeat, vel exigere praesumat, sed liceat vobis, et vestris posteris cum omnibus rebus vobis subjectis, atque hominibus sub immunitatis vestrae defensionis quieto ordine consistere, ac pro nobis, nostraque conjuge, totiusque regni nostri stabilitate Dei misericordiam delectabiliter exorare. Praecipimus insuper, ut nec vos, nec futuri abbates audeant aliquorum hominum potestatem conferre scriptiones sine nostra, vel filiorum nostrorum jussione, aut consilio, vel consensu omnium monachorum, aut injuste disponendarum rerum munerationem delegare, nec ullus monachus aliqua praesumat confirmare scriptione, qui suae probatur non esse potestatis; quod si fecerit, robur nullum obtineant. Conferimus etiam vobis, et in ipsum vestrum sacrum (1416B)coenobium olivetum unum in luminaribus ecclesiae positae prope castellum Aginulfi, quod pertinuit de curte nostra Lucense, et duas casas masatitias ex ipsa curte, quae regebantur per Manifrit et Fulculonem germanos, et nepotes eorum Crespulo, Lucciolo et Bertulo. Quin etiam prodonamus sanctitati vestrae, vestrisque posteris in perpetuum, ut ex ipso sancto coenobio, et rebus, quas vobis, et ibi contulimus, vel futuris temporibus acquirere Deo propitio potueritis tam vos, quam posteri vestri, nullum servitium, vel donationes a nobis exinde exigantur pro benedictione in quadragesima majore 40 lucios, et in quadragesima sancti Martini similiter per missum ipsius monasterii consignatos in Papiam, aut in Mantuam, sive si fuerimus Ravennam. Cedimus (1416C)et vestrae reverentiae, successorumque vestrorum in sempiternum, ut habeatis licentiam retia trahenda per Padum ad pisces majores minoresve capiendos, a laco, qui dicitur Fossatum, usque in mare, et ubicumque in omni regno nostro habeatis nunc, vel habueritis in futuro, sylvas communes habeatis, et piscarias si ibi sunt, ac caeteri homines una cum medietate de porto in aqua longa, quae est juxta strata publica, et pertinuit de curte nostra civitati novae. Unde reliqua medietate ecclesiae sancti Geminiani habere probatur, atque granum illum quod annue colligitur de portatico in curte nostra, quae sita est in civitate nova, de quantum pro ipso colligitur portatico, quatenus ab hodierna die (1416D)nostrum habentes serenissimum praeceptum, ipsum sanctum monasterium vestrum firmiter superius comprehensa valeatis possidere, ut nullus episcopus, vel clericus, dux, comes, gastaldus, vel actionarius noster, aut quispiam magnus, parvusque Gasindius contra hoc nostrum firmitatis praeceptum audeat ire quandocumque, sed omni tempore, in jam sancto monasterio vestro, vel vobis successoribusque vestris stabilis permaneat in perpetuum. Si quis autem hujus nostrae inscriptionis temerario ausu violator exstiterit, et hanc nostram jussionem per omnia non observaverit, sciat se compositurum centum libras auri optimi, medietatem in palatio nostro, et medietatem supradicto monasterio vestro. Concedimus insuper omnia vobis, vestrisque successoribus in (1417A)perpetuum, ut si, quod absit, quicunque rex, vel imperator, seu quilibet sacrae legis canonici, aut praeceptorum praedecessorum nostrorum regnum, vel futurorum, contra hoc nostrum praeceptum donationis intentaverit, aut coenobium praedictum vestrum, sive res ejus in fratrum stipendiis collatas, et pauperum Christi deminorare praesumpserit, aut in aliquo alicui per beneficium, vel pro quocumque ingenio dederit, liceat vobis, vestrisque posteris cum omnia, quae suprascripta sunt, cuilibet sanctae sedis apostolicae PP. sive imperatoribus, atque regibus, seu aliis quibuscunque regibus catholicis subdere potestati, et veluti saeculum hominum secundum ritum antiquae legis per regum praecepta sua firmata tenentium securiter tenere, possidere, atque tradere, (1417B)quae vobis placuerit. Et ut certius ab omnibus credatur, inviolabiliterque a cunctis fidelibus praesentibus, futurisque observetur, annuli nostri impressione subtus jussimus sigillari. Ex dicto domini regis per Theut. per praeceptum ill. regis scripsi ego protonotarius.

Data in palatio Otalii X die mensis Februarii an. felicissimi regni nostri . . . per ind. VII feliciter, anno Dom. Incarn. DCCLIII.

Actum Papia in Christi nomine feliciter.

XLIII. Capitulum Arichis principis pro ecclesia sanctae Mariae Beneventi (anno 769). In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Arechis Dominus vir gloriosissimus, atque summus (1417C)dux gentis Longobardorum, per rogum Arnoaldi abbatis nostri, absolutionem ecclesiae sanctissimae Dei genitricis Mariae, et sancti Martiani, quam quondam Gardino abbas a novo fundamine visus fuit in loco qui dicitur Platea, secundum qualiter per suum membranum firmitatis, et absolutionis, quod Joannes venerabilis episcopus sanctae sedis ecclesiae nostrae Beneventanae praedicto Gardino suo annulo sigillatum emisit: Nostra quidem gloriosa potestas, juxta membranum ipsius Joannis episcopi in praedicta sancta ecclesia hoc nostrum absolutionis praeceptum firmavit in ea ratione, ut tantummodo ad sacrum nostrum palatium audientiam habere debeat, sicut et caetera nostra monasteria in nostra sint semper potestate (1417D)ordinandi in ipsa nostra ecclesia, qualiter nostrae eximietati placuerit, et a nullo episcopo hujus sanctae sedis ecclesiae nostrae Beneventanae, vel a quibuscunque sacerdotibus unquam requiratur in sua jurisdictione, nec ullus ex nostris gastaldis, aut actionariis, vel quisquam homo contra ea, quae nostra firmavit potestas agat, sed perenniter in suae arbitrio libertatis, qualiter nostrae clementiae placuerit, vel nostris successoribus, ipse sacerdos qui ibidem ordinatus fuerit, libero nomine vivere valeat. Quod vero praeceptum firmitatis, et absolutionis ex jussione nominatae potestatis, scripsi ego Emerissus notarius.

(1418A)Actum Beneventi in palatio, mense Aprili, indictione septima.

XLIV. Donatio Teducii pro ecclesia Reatina (anno 772). + In nomine Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Regnante domno nostro Desiderio, et Aldechio filio ejus piissimis regibus, anno regni eorum XVIII. Ego in Dei nomine Teducius excellentissimus dux donamus, atque concedimus Isermundo sanctae sedis Reatinae ecclesiae venerab. episcopo pro redemptione animae nostrae. . . . . res, quae a nobis satis pertinet, hoc est res ipsae in territorio Reatino in loco, ubi dicitur Colline, ipsa curte de Varanis cum XXII mansos, et cum ipsa ecclesia sancti Manni, quae est ibidem aedificata cum terris, vineis, et cum omnibus (1418B)pertinentiis ejus cultis, et incultis, et cum omnibus aedificiis illorum, cum servis, et ancillis, sicuti nostrae potestatis est cum campis, et silvis, cum montibus et planitiis, cum selectis, et pratibus, et decursis aquarum, omnia in omnibus, sicut supradictum est, concedimus dictae ecclesiae et ejus successoribus. Insuper concedimus praedicto episcopo suaeque ecclesiae, suisque successoribus totam terram, ubi dicitur Manciannum, et. . . . . cum ipsae ecclesiae, quae ibidem sunt aedificatae tam in montibus quam in planitiebus. Insuper dedimus jam dicto episcopo etiam supradictae ecclesiae, suisque successoribus in territorio Narnatino, in loco qui dicitur ad Ulmum casae XII quae teguntur per Mellitum, et Palummum, Rac Ursillum, et cura fratribus, et filiis eorum. Haec omnia concedimus (1418C)qualiter supra legitur, ut dictae ecclesiae firmum, et stabile permaneat nostrum donum, et a nullo nostro colono, vel clientulo, seu nostro actore sibi, suisque successoribus aliquando contradicatur. Ex jussione nostrae potestatis scripsi ego Langiarius notarius.

Data jussio in curte nostra in Sabelli anno Ducati nostri in Dei nomine X, mensis Junius, ind. X, sub eodem actionario, et Fabiniario conductore.

Signum Theuduici, qui hanc . . . . . rogavit.

Signum manu Albininaci comitis rogatus testes sumus feliciter.

Signum man. Anastasii rogatus.

Signum man. Arderardi.

Signum man. Creventii rogatus testes sumus.

(1418D)Ego Cencius S. R. E. . . . civis Romanus natus Transtiberim tamquam inveni in . . . . . scripta per manum praefati Langiarii notarii bonae memoriae taliter scripsi non sponte addidi, nec minus complevi, et absolvi.

XLV. Privilegium Arichis pro ecclesia et monasterio sanctae Sophiae (anno 774). In nomine Domini Salvatoris Jesu Christi.

Regina dives opum mihi pulchris instructa gemmis excrescere coepit, dum diversa gemmarum metallorumque genera redundarent, et alia multa: quidquid (1419A)fere Indus, quicquid a se vana Creta, et mollis mittit Arabs, mandatque nigrae pellis Aethiops, et vestiunt Seres, huc mentis quae inventio, huc illucque ad usque mundi originem, finemque duxit, considerans quid fuere praeterita, quidve sint praesentia, quidve erunt futura, omnia sub sola physica conjectura vanitatem ratus sum; quorum essentia, ortus, tentatio, labor, et mors. Nil ergo rerum copia proderit, nisi Deo possessori oblata. Quingentos priscorum reminiscimur annos olim transcendisse. Vix jam sexagenarium aetatis contingit: etenim si quosdam ad centum retulimus pervenisse aestuant, ut saltim nocte quietem habere queant. Si novis alios incolumi dulcedine opibus esse potitos, nunc amarissimam deflent possidere egestatem. Cuncta quidem praetereunt, (1419B)deteriora quaeque, breviaque sequuntur. Jam mundus ingemiscens, egestatibus angustatus, moribundus diffugit: Salvatoris voce, coelum terraque transire dicuntur; praesertim mortales fragiles, quorum vita quasi flos egreditur, ac velut lampas apposita vento rapitur. Nil igitur utilius, nilque salubrius, nisi futurae vitae semper meminisse, quo omnia pergunt, et anticipantes nostra Domino offerre, ut in coelestibus, et aeternam vitam, et quietem perpetuam indeficientes, veras divitias habere, atque obtinere semper valeamus, sicut idem coelestis Magister discipulos docens pollicetur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et devorantur: thesaurizate autem vobis thesauros in coelo. Et reliqua. Nempe difficillimum (1419C)est, aut grates referre, tantaque pro Deo portare quanta pro hominibus miseratus pertulit; cum esset Dominus majestatis, rex angelorum, coelitus humillima terrae petiit, servilem dignatus induere formam, sponte sese sceleratae intulit neci, et resurgens aeterni Patris repetivit gloriam relinquens exemplaria, ut, inquam, in vestigii callem inoffenso pede gressum ponamus. Itaque quia pro me passus est, et quidem ex bonae voluntatis hilaritate quaecunque supra infra dicenda sunt, obtuli, non mea, sed quaecunque sunt Dei appetens: multa quidem, et innumera mihi donavit perfrui quibus indignus mereor. At ego, qui fragilis creatura sum, Arichis eximius princeps, caducae vitae casus percurrens, et perennis immortalitatis opes adipisci cupiens, credo equidem, nec vana (1419D)spe divinitus inspiratus consecravi aulam tuae sanctae (1420A)Sophiae nomine qui es vera Domini sapientia, Christe; in qua etiam xenodochium puellarum exstruens, obtuli ex tuis donis, atque datis: in primis ecclesiam sancti Benedicti, loco qui vocatur Xenodochium, quod positum est juxta ipsum monasterium, cum omnibus sibi pertinentibus. Hoc etiam statuimus, ut praepositus jam dicti sanctae Sophiae monasterii ibi sedeat, ibique sit porta ad hospites suscipiendos; pro quo et addimus, ut decima omnium frugum ibi annualiter ex monasterio detur ad stipendium peregrinorum; et sicut ab antiquis rectoribus praedicta sancti Benedicti ecclesia possessa fuit, amodo, et deinceps sanctae Sophiae monasterii potestati subjaceat. Sed et ecclesiam sancti Petri principis apostolorum, quae aedificata est in galo largiti sumus in territorium monasterio (1420B)sanctae Sophiae; a fine venatoris per serra usque in Strasfilum inter duo tora; et per Carbonarium de Osculo, usque in finem de novo Frontino; de alia vero parte primum per viam publicam usque ad fluvium Calabium. Deinde usque in terminum, qui dicitur a Latre. Ea concessi equidem sanctae Sophiae monasterio. Porro casae numero hae sunt. Casa quae regitur per Maurissionem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Francoaldum cum uxore, et filiis sibi pertinentibus: casa quae regitur per Anselmum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casa quae regitur per Ferrandum cum Germani et uxoribus, et filiis, et omnibus eorum: casa quae regitur per Scalconem cum uxore, et filiis suis, et omnibus sibi pertinentibus: (1420C)casa quae regitur per Vimulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus. Hi omnes cum mobilibus, atque immobilibus, et pascuis, et omnibus sibi pertinentibus, qui fuerunt de judicaria Foroaldi mare pazis nostro; necnon ecclesia sancti Abundi, quae sita est in galo nostro Paline: nostra vero potestas circa ipsam ecclesiam concessit territorium in sanctae Sophiae monasterio modiorum ducenta: necnon et ecclesia sancti Mercurii, quae posita est in jano nostro; et de ipso jano circa ipsam ecclesiam largiti sumus terram modiorum quingenta: sed et ecclesiam sanctae Reparatae, quae in ipso jano posita est, potestatem concessit in monasterio sanctae Sophiae territoria modiorum centum: necnon et ecclesiam sancti Magni, quae aedificata est in jano nostro (1420D)Noceto, et circa ipsam ecclesiam largiti sumus in (1421A)monasterio sanctae Sophiae terram modiorum centum: quantum presbyter ipsius ecclesiae, absque palatii concessione tenebat. Sed et ecclesiam sancti Joannis, quae fundata est in jalo nostro casa Polluci; et ab ipsa ecclesia largiti sumus in monasterium sanctae Sophiae territorium, hoc est ab ipsa ecclesia in fluvio Fertore, ubi Vaccina flumen se conjungit, et de alio latere quantum clausum habere videtur, et vineas quae ibidem positae sunt: necnon et ecclesiam sancti Angeli, quam aedificare praecepimus in loco qui dicitur Altissimus, et ex ipso galo circa ipsam ecclesiam largiti sumus in monasterio sanctae Sophiae territorium longitudine milliaria duo, latitudine autem unum, et concessimus in nominato monasterio sanctae Sophiae condomas 4 ex ipso Gataldo. Necnon ecclesiam (1421B)sancti Martini, quae posita est in Motolo, in nostro territorio, ubi Maurus presbyter sedere videtur, cum omnibus sibi pertinentibus, sicut ipse presbyter per suam chartam omnem conquestum suum sanctae Sophiae monasterio tradidit: similiter et substantiam que sub nostro palatio supradicti sancti Martini ecclesiae tradidit. Nostram vero potestatem omnino hic in sanctae Sophiae monasterio firmabimus possidendam, et concessimus nominato sanctae Sophiae monasterio ex ipso galo Motula territorium milliaria duodecim. Necnon et ecclesiam sancti Archangeli, quae sita est in galo nostri palatii, et constituimus, atque concessimus sanctae Sophiae in ipso loco Cortes, et condomas sex cum uxore, et filiis suis. Necnon, et ex ipso galo territorium milliaria (1421C)novem. Sed et ecclesiam sancti Stephani protomartyris quae posita est in strada, quam Rimus abbas a fundamentis aedificavit, et per suam chartulam ipsam ecclesiam cum omnibus sibi pertinentibus, monasterio sanctae Sophiae tradidit, nostra vero potestas omnia in monasterio sanctae Sophiae firmavit; et concessit supradicto sanctae Sophiae monasterio de galo nostro territorium, scilicet quod est supra sanctum Stephanum, usque in aliam viam publicam, et per longam usque in strada malorena, qui vadit in torrentum. Et concessimus in monasterio nominato condomam nostram in Canni, id est cum uxore, et omnibus sibi pertinentibus: necnon et ecclesiam sancti Angeli, et Mariae, quae posita est in galo nostro Manere, (1421D)largiti sumus et in monasterio sanctae Sophiae vineas, et territoria, quae presbyter ipsius ecclesiae sine palatii donatione tenebat. Et insuper concessimus in eodem galo pascuam ad pecualia monasterii sanctae Sophiae, sed et ecclesiam sanctae Mariae, quae sita est in Alifa, loco qui dicitur Massona cum omnibus sibi pertinentibus, sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam. Sed et ecclesiam sanctae Modestae, quam Leomianus aedificavit, et per suae offertionis chartulam omnes potestates suas eidem ecclesiae obtulit, et nostrae potestati praedictam chartulam tradidit, ut in nostro semper esset judicandi arbitrio. Quam et ecclesiam nostra potestas sanctae Sophiae monasterio firmavit possidendam. Sed et ecclesiam sancti Stephani, quae sita est ante civitatem (1422A)Beneventanam prope sanctum Paulum, quam Trasoaldus clericus possidere visus fuit, et sicut sortem suam ipse Trasoaldus in praedicta ecclesia obtulit nobis, et quod ad nostram pertinuit potestatem, ipsam ecclesiam cum omnibus sibi pertinentibus monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruendam. Nec non et ecclesiam sanctae Sophiae, quam Garobin abbas a fundamentis aedificavit, ubi et omnes facultates suas obtulit, et nobis offertionis chartulam tradidit, ut in nostro esset arbitrio judicandi; nostra vero potestas monasterio sanctae Sophiae confirmavit possidendam: necnon et ecclesiam sancti Gregorii, quam Felicitas ancilla Domini a fundamentis aedificavit, et per suam chartulam omnes facultates suas eidem ecclesiae obtulit, et eo quod ad manus (1422B)nostrae potestatis pertinuit, eamdem ecclesiam sanctae Sophiae cum omnibus sibi pertinentibus confirmavit possidendam. Concessimus etiam monasterio sanctae Sophiae substantiam, quae fuit Craderii filii, quam legibus per culpam suam perdidit, eo quod contra statum animum [ forte nostrum] consiliatus est, et furatus est nobis decem millia solidos de quibus unus nec comparuit: et pro his duabus perfidis offensis, equidem substantia ad nostrae potestatis manum pervenit. Itaque dum legibus ad nos pervenit, praedicto monasterio sanctae Sophiae integrum concessit possidendum, servos, et ancillas, universas cortes, casas, campos, prata, territoria, silvas, agros, mobilia, et immobilia, quaeque haberet nominatus Graderius praedictus: sed et substantiam germani equidem, (1422C)qui cum ipso familiaritates contra nostrum animum est consiliatus; et pro alia culpa, quod uxorem suam, nomine Simpliciam, quam in medio nostri palatii, sine culpa occidisse visus est; unde pro ipsa culpa debuit componere secundum legem solidos mille ducentos, et propter tam iniquum consilium, omnis substantia legibus ad nostram devenit potestatem; nostra vero potestas omnino integra, eam substantiam, quantum ipse possidere visus fuit, in monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruendam: sed et substantiam aliquam Domini ancillae, quae, derelicto religionis habitu, Tauro filio Ranifoni, illicito se tradidit matrimonio; unde secundum edictum, et ejus tenorem, omnis substantia ad nostram denuo devenit (1422D)potestatem; nostra vero potestas omnem hujus Alipergae substantiam integram, una cum ipsa Aliperga monasterio sanctae Sophiae tradidit possidendam: sed et Condomae Impronellae, hi sunt filii Aroaldi servi nostri, quos Stephanus stratos per praeceptum falsum liberavit, et res eorum abstulit; sed legibus servi, et res earum ad nostram potestatem devenerunt. Similiter et in Robbiano condoma una nomine Ursi, cum uxore, et filiis suis, quam nominatus Stephanus falso tenebat, ad nostram potestatem pervenit: nostra vero potestas has condomas cum omnibus sibi pertinentibus monasterio sanctae Sophiae donavit possidendas. Sed et substantiam Euphemiae, filiae Arichis, quae se religionis habitu in monasterio sanctae Sophiae tradidit, cum omnibus (1423A)suis facultatibus, tam maternam, quam paternam omnem suam pecuniam, quae tam illi ex parte sua quam sororibus contigit, omnem suam portionem, mobilia, et immobilia omnia, et in omnibus integram, praedicto sanctae Sophiae monasterio tradidit; unde et per hoc concessimus praeceptum, ex universis praedictae Euphemiae pecuniis sanctae Sophiae monasterio integrum constituimus, et firmavimus: necnon et terram in Apulia ad sanctum Felicem ad Sruxianum super viam, quam abbas monasterii sancti Joannis de porta aurea tenebat, contra rationem, quia ad servos nostros pertinuit, et dum comprobatum fuisset, ipsam aram integram recipere jussimus; et quia ad nostram pertinuit potestatem, praedicto sanctae Sophiae monasterio integram concessimus potestatem (1423B)possidendam. Sed et offertionem, quam in supradictae sanctae Sophiae monasterio Roderisius filius Rodichis habitatoris civitatis nostrae consentiente nostra potestate obtulit, servandum testimonium offertionis, firmavimus perfruendam. Nec non et casam in Papiano super Trane, quae fuit de servis palatii nostri, quam Joannes notarius per praeceptum falsum possidebat, unde legibus ad nostram devenit potestatem. Nostra quoque potestate largiti sumus in eodem loco casas sex, quae reguntur per Gaiderisium cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Creobaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Anseranum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Pertulum (1423C)cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Tantecaudum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Firmium, singuli cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae frater de judiciaria canosina de subauctione Roderisii gastaldio nostro. Sed et substantiam Teusprandi, et Joannis, et Frosolghi nostram propter furtum solidorum sex millium, quos nobis furati sunt; unde non plus quam quatuor millia recollegimus solidos, et res eorum omnes legibus ad nostram pervenerunt potestatem: nostra vero potestas ipsum locum intra sanctae Sophiae monasterium concessit possidendum: nec non et in Gastraldato Bisernensi concessimus Cortisanos, (1423D)hi sunt cum uxoribus suis, et omnibus sibi pertinentibus: sed et unam sororem Indari.

Hos autem cum integra portione eorum sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendum.

Item, et in eodem gastaldato concessimus baccarios: hi sunt Grauso cum uxore, et filiis, sed et nepotes, omniaque eorum pertinentia: nec non et Syndonem cum uxore, et filiis suis; sed et Baccas, qui fuit servus Rimichi, et de germano qui carpentarii nostri. Sed et cortem ad sanctum Stephanum inter flumina, qui fuit Andoali Canosini, qui nobili Perachino omnes res suas tradidit: locum igitur istum sanctae Sophiae concessimus possidendum: sed et ecclesiam sancti Adjutorii in sancta Agatha in finibus limatam sanctae Sophiae monasterio integram (1424A)obtulit; nostra vero potestate secundum testimonium offertionis sanctae Sophiae semper firmavimus perfruendam: necnon et substantiam Cruarniperti, quam et ipsi sanctae Sophiae monasterio integram per omnia obtulit; ideoque nostra facultas omnem substantiam secundum textum offertionis monasterio sanctae Sophiae confirmavit possidendam: sed et substantiam majoris filii Drabunii, qui et ipse similiter sanctae Sophiae monasterio omnes res suas obtulit: nostra vero potestas sublimata, substantiam secundum textum offertionis in eodem monasterio firmavit possidenda: sed et substantiam Peregrinae filiae Theusperti, quam secum cum omnibus rebus sibi pertinentibus, mobilibus et immobilibus, sanctae Sophiae monasterio divina contemplata manu obtulit fideliter; (1424B)nostra vero potestas omnia quae ad eandem Peregrinae substantiam pertinent sanctae Sophiae monasterio firmavit possidenda: necnon in Salerno ad sanctum Salvatorem erga ipsum lacum, largiti sumus territorium, hoc est modia quinquaginta: sed et in Gualdo in fine confina, loco qui vocatur Ad monumenta, cum integris finibus suis sanctae Sophiae monasterio concessi perfruenda: necnon et concessi sanctae Sophiae condomas nomine Allerisii cum uxore, et germanis suis, et filiis, et filiabus, vel omnia eorum quae habuit in catula teneri Crastaldo: necnon et servos, seu ancillas, necnon et vineas, et territoria, quantum manchaldus presbyter in ecclesia sancti Petri ad aquam sanctam lavare visus est ad nostram potestatem pertinentia: unde et omnia, in et omnibus (1424C)sanctae Sophiae monasterio concessimus possidenda: sed et ecclesiam sancti Stephani in galo nostro equidem monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendam: necnon et curtem, quam Rimetusus abbas sine praecepto concessionis palatii tenuit, et ad nostram legibus pertinet potestatem: nostra vero potestas omnia in integrum sanctae Sophiae monasterio concessit possidenda: sed et ecclesiam sancti Marcelli, loco qui dicitur in Indilombato, qui ad nostram pertinuit potestatem: nostra quoque potestas in integrum praedicto monasterio sanctae Sophiae concessit possidenda. Sed et substantiam Thajarisi notarii, qui pro multis chartulis falsis est condemnatus, et insuper extra provinciam, id est in Neapolim fugatus est; unde legibus omnis substantia ad nostram (1424D)pertinuit potestatem, quam integram monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendam. Concessimus et praedicto monasterio sanctae Sophiae corvam, quae videtur esse in campo Senercunis, quam Arotarii filia comparavit, secundum textum chartulae, integram sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam: et insuper in eodem monasterio largiti sumus in praedicto loco de galo nostro in longitudinem milliaria tria, in latitudinem unum, quae fuit de subactione Faroaldi mare. Sed et corvam ad Pontem Bianum, quam comparavimus a Joanne filio Ursi, juxta textum chartulae omnia in integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda: necnon omnia quae comparavimus ab Ilprando filio (1425A)Alerissi, servos, et ancillas, casas, et vineas, territoria, campos, et sylvas, prata, mobilia, et immobilia in partibus Lucaniae, secundum textum chartulae integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum: sed et quod comparavimus in Ponticello casas cum curtibus suis de Egypto fluvius quidam qui est inter duas vias, una quae tendit ad sanctum Valentinum, altera ad sanctum Marcum per hos fines de capite finis usque ad res sanctae Sophiae de fine in ipso rivo, integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum; necnon et Gualdum in monte Virgineo, qui pertinuit ad Lucerinum cum integro fine suo, omnia monasteria sanctae Sophiae donavimus possidenda: sed et substantiam Calendini Cortisani nostri, qui habitare visus fuit in Uriniano, (1425B)omnia integra insuper, et in nominato loco qualiter ad nostrae potestatis manum devenit, monasterio sanctae Sophiae concessimus perfruenda: necnon et casas intra Beneventanam civitatem; sed et casales ejus, quos Grauso notarius per suae offertionis chartulam, integrum, et cum duobus servis Pitulo, et Mauro cum uxoribus, et filiis suis sanctae Sophiae monasterio obtulit; nostra vero potestas secundum textum offertionis chartulae, integrum praedicto monasterio firmavit possidendum: necnon et in Hiarino casas de Caballariis, cum caballis, et stadariis; hae sunt: casa quae regitur per Ursum cum uxore, et filiis suis, et omnibus sibi pertinentibus; casa quae regitur per Lupum, et Fuscillum germanos cum uxoribus, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa (1425C)quae regitur per Vitoaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casa, quae regitur per Joannem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Instalum, et Gaudissum germanos, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: secundum qualiter haec omnia pascua, clausaria, silvas, vineas, prata, campos, mobilia, et immobilia, quantum ipsi servi possidere visi sunt, et ad nostram potestatem pertinuerunt, omnia integra monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda: necnon et casas duas, quae reguntur cum uxore, et filiis suis. Et olivetum, seu vineas, in loco qui dicitur Sessa, quae fuerunt Godefridi notarii, quae propter multas chartulas falsas legibus perdidit, et (1425D)ad nostram devenere potestatem: nostra vero potestas, omnia, et in omnibus, quantum in ipso loco habere visus est nominatus Godefridus, monasterio sanctae Sophiae donavit possidenda. Necnon casam, quam Rodemundus illicite tenuit cum nepotibus suis, loco qui dicitur Peretola, et legibus ad nostram pertinuit potestatem, quam casam integram sanctae Sophiae monasterio concessimus possidendam. Sed et ecclesiam sancti Laurentii, quam Tiroaldus monachus aedificavit, loco qui dicitur Tenetentum, ubi et se, et uxorem suam nomine Gesfoara, et filium suum nomine Stephanum monasticae tradidit conversationi; postea vero, et ecclesiam, et omnes facultates suas ad seipsum, et uxorem suam, et filium suum monasterio sanctae Sophiae obtulit; nostra vero potestas, (1426A)omnia, et in omnibus, mobilia, et immobilia, secundum textum offertionis praedictae sanctae Sophiae monasterio firmavit possidenda. Concessi sanctae Sophiae monasterio possidendum Corvem in Lucania loco qui dicitur Quatra ad condomas duodecim, quae haec sunt: casa quae regitur per Fuscum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Pelagionem cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa, quae regitur per Maurinum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Gutaulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Fermotum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Bonitum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: (1426B)casa quae regitur per Marcum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Populum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casa quae regitur per Brutium, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus in eodem loco cum integris finibus, monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda, quae fuerunt de subactione Craimedarii referendarii nostri; sed et Corvem in fine cum Consina loco qui dicitur Ad monumentum, et condomam; duodecim casas, quae reguntur per Ursum, et Lupualdum germanos cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Ancellum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Malonem cum (1426C)uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Gaudiosum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus: casam quae regitur per Fuscum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Theospertum, et per Goaldum, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Catullum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Gutulum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Albinium cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae fuerunt de subactione Ursi gastraldi nostri: necnon Corvam in Luceria, loco qui dicitur Aquilone in territorio Cerboli servi nostri, et condomas tres ibidem permanentes, hoc est, casam quae (1426D)regitur per Teroaldum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Ferrandum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Pepinum, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, de subactione Gastari trasaldi nostri. Sed in Siponto condomas tres, loco qui dicitur Sapesso: casam quae regitur per Andifusum, cum uxore, et filiis, et omnibus eorum pertinentiis: casam quae regitur per Andualdum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam, quae regitur per Malonem, cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quae fuerunt de subactione Emerissi gastaldi nostri: necnon et in Salerno piscatorias, casas duas, id est, casam quae regitur per Malerinum cum uxore, et (1427A)filiis, et omnibus sibi pertinentibus; casam quae regitur per Radichisum cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus. Et lacum ad piscandum integrum, loco qui dicitur Ad sanctum Salvatorem, sed et ipsas casas duas ad salem laborandum, id est, casam quae regitur per Sircam cum uxore, et liberis, et omnibus sibi pertinentibus: necnon et in Viviamo condomam unam, nomine Lumchis cum uxore, et filiis, et omnibus sibi pertinentibus, quos Stephanus Sarto per praeceptum falsum liberavit, et res abstulit, sed et legibus, et ipsi et res eorum ad nostram devenerunt potestatem: nostra vero potestas nominatas condomas monasterio sanctae Sophiae concessit perfruendas; necnon et ex galo nostro largiti sumus praedicto sanctae Sophiae monasterio aliqua facienda (1427B)annualiter in eo loco, in quo commoditas fuerit ad nominata ligna adtrahenda: sed et porticum ex lignis per singulas portas civitatis nostrae Beneventanae, id est, de porta Turrea de lignis carra quinquaginta; de porta Rufini carra triginta: haec omnia monasterio sanctae Sophiae concessimus possidenda. Necnon et Sili, quem cum ex mercatu sancti Valentini integrum secuti, et ad nostram potestatem pervenire visum fuit, ita sanctae Sophiae monasterio concessimus exigendum: sed et annualiter de sacro nostro Palatio ad cardum eidem monasterio concessi porcos capita centum. Concessimus, etiam dicto sanctae Sophiae monasterio, ut habeat ex sacro nostro palatio annualiter aureos solidos ducentos pro vestitu comparando, et illa quae opus fuerint; necnon etiam et hos (1427C)statuere visi sumus, ut nostra concessio sit firma nominato monasterio; et insuper concessimus praedicto monasterio ipsum terminum intus portam summam cum aqua, et fistula pro ipso balneo in eodem monasterio, id est de porta Liscardi de lignis carra viginti, et ibidem casam cum parietibus suis. Haec omnia sicut supra legitur concessimus possidenda praedicto monasterio sanctae Sophiae possidere semper. Necnon etiam et hoc concessimus praefato monasterio omnia territoria et fundamentis pertinentia nostro sacro palatio, quae cum terris pertinentibus fuerint conjuncta, tam in finibus Beneventi, quam in Apulia, et ubicunque res ex fundamentis sacri nostri palatii pertinentibus, et in finibus Capuae, et (1427D)Alisanae finibus, et in aliis civitatibus et castellis, et omnia quae fuerint conjuncta cum rebus ejusdem monasterii, dono eidem monasterio sanctae Sophiae illa concessimus possidenda: sed et ecclesiam sanctae Mariae, quae sita est intra duas vias foris ante portam summam cum propria terra sua, quae dicitur Dominica per hos fines de capite usque ad ipsam ecclesiam habet passus sedecim de uno latere via, et de alio latere quoque via integrum monasterio sanctae Sophiae concessimus possidendum: necnon, et ecclesiam sancti Martini, quae in Matulo sita est cum omnibus suis reditibus, monasterio sanctae Sophiae concessimus: sed et ipsam curtem nostram, prata, in loco qui Pazzano dicitur, cum ipsa ecclesia sancti (1428A)Petri, et ipso Monte cum ipso plano, et ipsa ferrara; haec omnia sanctae Sophiae monasterio possidenda concessimus. Necnon et ipsam ecclesiam sanctae Mariae in finibus Janiensibus, loco qui dicitur Gunianus cum omnibus suis pertinentiis, monasterio sanctae Sophiae dedimus possidendam. Sed et ecclesiam Beati archangeli Michaelis, quae fundata est in galo nostro, terram modiorum centum erga ipsam ecclesiam, ubi Dacoaldus venerabilis abbas servire videtur; quae fuit sub actione Ferdolphi gastaldi nostri, secundo de ecclesia sancti Mercuri in galo nostro, haec omnia sanctae Sophiae monasterio concessimus possidenda, quod praeceptum oblationis ex jussione ac dictatu nostrae potestatis scripsi ego Entaldus notarius.

Actum Beneventi in felicissimo palatio, anno decimo (1428B)septimo mense Novemb. indictione XIII feliciter.

Donationes factae monasterio Pistoriensi sancti Bartholomaei (ab anno 748 ad annum 784.) (Ex Zacharia. Anecdota medii aevi.) I. Exemplar. In nomine Domini die octavo mense Septembris regnante domino Rachis vir excellentissimus regem anno quarto per indictione secunda. Feliciter . . . Ratpertus quondam filius quondam Guilichisi sperare in me divina potentia, dum complexus rejacere in infirmitate, sine fine ubi fures non effodiunt, nec furantur, ut illa voce audire merear, quam Dominus noster Jesus Christus, ac redemptor omnium in se credentibus promittere dignatus est, Venite, (1428C)benedicti Patris, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, et iterum ammonuit dicens; filius masculus previdi mihi in proprio meo edificare ecclesia monasterio beatissimorum sancti Petri, et Pauli, atque Anastasii, et inivi me vel anima mea commendare, atque offerri medietate de omnem parvitatem pecuniam vel adquisitum meum, quod nunc presenti die avere, et tuero tam case avitacionis meae, quam et casae masariciae, seo casalia, vinea, terra, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationibus, cultum, atque incultum, movilem, vel immovilem, seseque moventibus omnia, et in omnibus ad ipsum sanctum, et veneravile locum offerri, et condonare previdi, seu et ostruelda, qui veste monastica (1428D)induta esse videtur. In eum vero tenore, ut si jam dicta filia mea voluere cum genitrice mea Muntia, atque coniuge mea Persedrada, seo germana mea Ratperta in ipsum monasterio meo deservire in nodochio [ lege xenodochio] egenos vel pauperes recipiendum, et elemosina tribuendum, et guvernandum per ebdomota una pauperes vel peregrinas animas, et una cum dominico abbate rectore, quem inibi ordinare previdi; omnia, ut dixi, in sua habeat potestate regendum, elemosinam tribuendum, de quibus inibi dominus condonare dignatus fuerit et pro anima mea gravata ponderibus peccatis meis die noctuque omnipotentem Dominum, et ejusdem omnipotentis Domini genitrice Maria, vel beatissimi (1429A)sancti Petri, et Pauli seu Anastasii inc . . . . nimis peccator de vinculis penarum eripere dignetur, et inter sanctis, et electis suis aliqua parte vel societas tribuere jubeas, quia scriptum est per eloquium, et ministrationem Domini nostri Jesu Christi, Petite et dabitur vobis, querite et imvenietis. Pro ideo ego miser, et nimium peccator creditus in ejus magna misericordia, qui est pius Dominus, ac redemptor omnium celi et terre, de parvitatis mea terrenis tribuendum ad ipsa sancta virtute nominis beatissimi sancti Petri, et Pauli, seu Anastasii celeste gaudium coniuge mea Perterada carnale vitio fuerit consecuta, et in ipso senodochio, vel monasterio noluerit deservire, nulla de rebus meis avere debeant, nisi vacua, et inane exinde foris exire deveant, ambulando, (1429B)ubi voluerit, et forsitan filia . . . rio [ forte, monasterio] residere cum portione sua vadat, ubi voluerit, amplius de rebus meis, vel in ipso monasterio nulla posset avere, vel imperatione facere. Nam si inivi permanserit, omnia cum supradicto rectore, vel genitrice, atque coniuge, vel si . . . [ forte, mihi] Dominus vitam concesserit in hunc exilium mundi avitandum, omnia mea sit potestate regendum, remiliorandum, usufructu capiendum, nam non ad secularibus per nullo ingenio subtrahendum, nisi pro anima mea liveri demittendum, et si f . . . . . [ forte, fuerint] michi heredes, esse deveant secundum lex gentis nostrae, et ipse senodochio in suam haveat potestate, vel qui per ipso inibi fuerit ordinatum, et si ad secularibus voluerit permanere, portionem sua (1429C)suscipiat, et in ipso monasterio nulla imperatione . . . . ordinatione iusta Domino fuerit ordinatus, et quod a me optandum jam est, si sine filius masculo transiero, et antea de hac luce migratus fuero, quam ipse sanctum et veneravile locum consecratus sit, volo, atque decerno, ut ipso oratorio, vel senodochio jam dicti . . . . ge [ forte, coniuge], seu sorore, et filia mea, et omnia medietate rebus meis, quod inivi condonare visus sum diebus vite sue, in suam aveat potestatem, et post ovito eorum, qui per ipsi inivi fuerit ordinatus, et servi, vel ancillas meas pro anima mea liveri demittendum . . . ratum sic in ipsi livertas permaneat, sicut princeps Dominus bone memorie Luiprandus rex per edictum confirmavit, (1429D)et iterum confirmare previdi, et sub nullius mater Ecclesia subiacentem ipsum sanctum oratorium, vel senodochium parvitate mea . . . dominico abbas per me inivi positus, et ipsa genitrice, atque coniuge, seu germana atque filia mea in suam aveat potestatem diebus vite sue, aut fratri vel sorori, qui per ipsi inivi positi fuerint, vel postmodum unusquisque secundum Dominum electis spiriti . . . preces, et pro scelera mea Dominum deprecandum, nam per nullo titulo in alium hominem alienandum, aut per corruptione inivi alio superponendum, nisi quem ille (1430A)voluerit; qui inivi fuerit ordinatus, et nullus de heredibus, proheredibus meis, quecumque aliqua posses . . . tuis temporibus stavilitum permaneat. Et qui contra hanc cartulam, vel ipso monasterio, aut sanctum senodochio ire quandoque presumserit, aut eam inrumpere voluerit, inprimis in ira Dei, et omnis virtutis celorum, archangelorum, angelorum, pro . . . [profetarum] Scariot, qui tradidit Dominum nostrum Jesum Christum, et in tartaro sit consumptum. Ecce ut mea fuerunt desideria, adinplevi, et Avandus notarius scrivere rogavi. Actum Pistoria regnum et indictione suprascripta feliciter. Signum manus R . . . fredus medicus rogatus ad Ratperto manu mea propria teste subscripsi. Ego Lazarus rogatus a Ratperto manu mea testi subscripsi. Ego Rachiperto (1430B)rogatus ad Ratperto testis ss . . . Signum manus Maurelli quondam filio quondam Statari rogatus testis. Signum manus Anselmi quondam filii Baro fulitestis. Signum manus Tatoni quondam fili quondam Fusoni testis. Ego Avandus, qui supra scriptor hujus cartule post a testibus rovorata, et hadita, ipsius abbas presente Andrea filii domini Caroli [ num Rachis? ] anno regni eius quarto per indictione prima complevi, et dedi. Ego Gausperto Notarius sicut in autentica inveni scriptum, fideliter exemplavi.

Ego Gualbertus notarius et judex sacri palatii scriptor autenticum illud vidi, et legi: sic inibi continebatur, quomodo in hoc exemplar scriptum est, preter litera plus minusve, et manu mea propria scripsi.

II. (1430C) Exemplar. In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi die nono mense Julio anno regni domni Desiderii, et Adelgis regi anno octavo, et quinto per indictione secunda feliciter. Dum in hunc exilio hujus seculi avitare meruerimus, oportum est enim cogitare de Dei omnipotentis misericordia, et remissione animarum nostrarum, quatenus nos de vinculo penarum Dnus ac Redemptor omnium indulgentia pietatis sue condonare dignetur, et ad vera luce luminis pietatis sue inter sanctis, et electis eius parte aliqua, vel societas invenire mereantur, quam quidem magno consilio est seculi relinquere, et ad sanctis, et ad venerabilibus locis nos comendare, ut dum ultima die convinerit, ut nos in suis iudiciis (1430D)electionis ostenda, ut novis peccatoris preveniat salutem, et remedio animae. Ideo in Dei omnipotentis nomine ego Aivaldu presbiter de monasterio sancti Silvatoris, qui est sito prope muro civitatis nostra Pistorie iusta ecclesiam sancti beatissimi Bartholomei, dum michi divina adveniens inspirationem introendi in avito sancto monacorum inter alius fratres, quatenus me consideravi, et pertractavit de monasteria beatissimorum Silvatoris, atque beati sancti Angeli, qui est sito locus, qui appellatur (1431A)Monti Cunule prope flutio Neore, quem felicissimo presbiter, seo Geminiano a fundamenta erexerunt, seu et Totone, et Raspert Autperti q.q . . . in suo privilegio edificaverunt: modo viro ego, qui supra Aivald presbiter do, dono, trado, atque offero, do, datumque esse volo tam ipse predicte monasteria sancti Silvatoris, et sancti Angeli omne rebus substantia de quidquid ubique modo a presenti die ad ipse sanctorum loca pertenere denescetur, et unc in antea Deo protegente ividem condonaverit inlivato, et exinde fuerit, aut quod ad ipsi sancti et venerabilibus locis datum, vel autfertum fuit, quomodo ividem esse videntur, omnia et in omnibus inlivato offerre visus sum ad ecclesia beatissimi sancti Bartholomei. In tali vero tenore, ut omnia ris ipsa una (1431B)cum ipsa monasteria sicut regula sancti Benedicti condoce, esse deveat. In tali enim viro capetulo, u unam perordinationem de ipso monasterio beatissimi sancti Bartholomei, vel de eius rectoribus, quomodo est, vel imposterum fuerent, ut predicte Dei ecclesie, ut qui ividem per ipsi ordinatum fuerit per sancto iudicio canonica, vel sancta regula deveat, ut quatenus egenus vidua pauperibus elemosinis faciendum pro remissionem animarum felicissimi Geminiani presbiter, qui tunc antea presens fuerat de ipso monasteria, sed et Autperti, Tatoni, Ratperti, vel nostra facinora, ut novis minime perveniat ad condonationem, omnia ut supra decrevi; volo, ut ipsi sancti monasterii beatissimi Bartholomei, vel ejus deservientibus, qui modo sunt, vel imposterum (1431C)fuerit, firmiter possedire, avire deveas, ut quatenus ab hac die, ut non ego, qui supra Aivaldu presbiter, non aliquis de heredibus, atque posteris mei unquam ullo tempore aliqua possit inferri molestia, neque molestandum, neque per nullo argumento, ingenio exinde aliquid suptrahendum, neque ad alia ecclesia, neque ad secularia nisi tantum perpetuis temporibus firmum, et stavilitum permaneat ad ipso sancto monasterio beatissimi sancti Bartholomei, sicut supra decretum est. Ecce ut meis taliter fuirum desiderii erga me adimplevit, et ne michi lice facere ullo tempore nolle, quod voluit, sed quod a me facto vel confirmato inviolabiliter confirmare promitto; quam viro [ forte, iuro] cartula remissionis rerum dotalium Lucio notario scrivere rogavit.

(1431D)Actum Pistoria regnum, et indictione suprascripta. Feliciter.

+ Ego Aivaldu presbiter, qui hanc cartula rerum dotalium fieri rogavi, et manu mea propria suscripsi.

+ Ego Teudeiat presbiter rogatus ad Aivaldu presbiter testis ss.

Signum + manus Tanichisi quondam Tanolfi rogatus testis.

+ Ego Gumperto diaconus rogatus ad Aialdu presbiter testis ss.

+ Ego Guidolfo rogatus ad Aialdu presbiter testis ss.

(1432A)Signum + manus Luitpertuli quondam Chichisi rogatus testis.

Signum + manus Guinefredi quondam Guilifredi rogatus testis.

Ego qui supra Lucio notarius scriptor huius cartule post a testibus roboratam tradita complevi et dedi.

Ego Gualbertus notarius, et judex sacri palatii scriptor autenticum illud vidi, et legi, unde hoc exemplar exemplatum est, et quod inibi scriptum inveni, fideliter exemplavi.

III. In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi die quinto mense Februario regnante domnus Desiderius et Adelghis regibus anno regni eorum in (1432B)Dei nomine decimo indictione quinta feliciter. Gaidoaldus medicus regum cogitante me de omnipotenti misericordia, et remissione anime mee, quoniam vite temporum, et mortis exitum omnipotens Dominus sue modo tanta reservavi notitia, ob hoc ante quam repentinus superveniat interitus, nichil omne nostra deveniat disponere, atque . . . . . . . cum venerimus ante tribunal Christi, non nos de neglegentia judicet, sed de bonis operibus gratuletur, ut prius qua de re ego qui supra Gaidoaldus medicus, dum me previdisse in unc exilio mundi permanente, previdi de rebus meis per decreta loca offerri, et condonare pro anima mea, vel de parentibus meis, ut in perpetuum firmum permaneat ad ecclesiam, et monasterium sancti Bartholomaei, quas (1432C)foras muros civitatis Pistoriense in propriis rebus meis ad fundamentis construxi, vel eius sancte congregationis Domenico albati, et monachorum, qui inibi congregati esse videntur, aut in antea Deo iuvante. . . . . . facinoribus die noctuque operibus elemosina tribuere et Dominum deprecare non cessent, et nobis indignis perveniat ad salutem et remedium anime: primum omnium curte in loco, qui voceturus Neure cum omnia adiacentia et pertinentia ad ipsa curte pertinente in integrum simul et alia curte quae dicitur Adosare finibus Lucense cum ea, quae ad ipsa curte pertinent in integrum, quam etiam, et curtem in antuniana Lunisiana ubi et oratorium beatissimi sancti Angeli dedicavimus, necnon et curtem (1432D)in Barbiano finibus Creti cum omnia ad ipsa curte pertinente excepto due case due masseritie ad rivo, qui regere vise fuerunt per baronacculo et godisteo qui nobis da Aolfu evenerunt cum familie vel omnia ad ipsa pertinente, nam et alia omnia ad ipsa curte pertinente in integrum seu et curte in Bucardo cum omnia, et in omnibus, quidquid ad ipsa curte pertinent, et ad ipsum venerandum locum dilectissima Rotperga coniuge mea de suis rebus cum mea voluntate inivi offerri, et condonare previde tam ipsa, quam et suprascripta curti, quod superius decrevi cum omnia adiacentiam vel pertinentiam (1433A)seu, case, masseritia et de aldionibus, vineis, terris, pratis, pascuis, silvis, salectis, stationibus, padulibus cultum, et incultum, movilibus et inmobilibus res seque moventia omnia, et in omnibus quidquid ad iste curtis vel case pertinent ad ipsum venerabilem locum, vel eius sancte congregationis pro anime mee remedium dono meo, trado, atque offero possidendum, simul etiam et curte mea quod avere visus sum finibus maritima in locus qui vocatur Cornino cum omnia ad eam pertinentem ad eumdem sanctum convivium offerri, et condonare previdi. In eo modo, ut prepositus, vel rector qui in senodocio meo hic foras civitate Pistoriense propinquo ipso monasterio positus vel ordinatus fuerit, communiter suus nutrimina cum (1433B)ipsius monasterii in eodem loco Cornino pasceret si me ponere debeant. Hec autem omni in tempore ego decrevi ad ipsum sanctum et venerabile locum sit traditum et confirmatum ut ipse abbate vel monachi in ipso monasterio secundum Deum et sanctam regulam vivere et deservire debeant omni in tempore sanctum cenobium confirmandum ut nunquam destruatur set in perpetuum stabilitum permaneat sub nullius hominibus vel matris ecclesie potestas subiacente nisi in suo iure permanente in ius spiritualiter et regulariter deserviente et inter se in ipsa congregatione digentis abbate, qui in ipso monasterio vel sancta congregatione secundum Deum et sanctam regulam continet regere et ordinare debeant licentiam habeant quem de ipsius monasterii congregatione (1433C)de inter se in abbate elegerint stabilitum permaneat. Nam non de aliis hominibus vel monasterio non possent ordinationem facere aut abbatem ponere nisi qui de ipsa congregatione fuerint sicut sancta regula continet, inivibi abbatem fieri debeant vel si forsitan aliqua necessitate venerit causa in ipsum sanctum monasterium vel eius congregationis volo atque decerno ut si a parte monasterii utilitas fuere et filio meo Gaiprando adiuvare meruerit ipse vel heredibus, meis in ipso monasterio adiutorium prebeas et causam defendas. Nam non amplius nulla imperatione aut quali vere subterendum nullo modo facere possent. Et dum ego qui supra Gaidoaldus medicus adiuvare metuero in mea sit potestate sicut usque nunc defensandum dum (1433D)curam impendendo pro eorum difensione nam nulla de ea que inivi a me sunt collata aut unde que advenit alique subterendum est post obitum meum omnia sicut superius decrevi stabilitum permaneat, et nullus de heredibus pro heredibus meis contra hanc meam cartulam dictionis seu dispositionis offertionis mee ire quandoque presumas aut alique amplius in ipso monasterio imperatione facere possint (1434A)nisi eorum utilitas fuisse cause adiutorium prestando. Et hoc volo atque confirmo ut omnia quidquid superius leguntur ad ipsa ecclesia sancti Bartholomei confirmavi vel ipsum monasterium usque nunc possessum sue ut omni in tempore firmum ac stabilitum permaneat. De autem reliqua monasteria vel senodochia hic Pistoria vel Ticinensis civitate quam et Cassio et reliqua alia loca qui per me ordinata vel constructa sunt ita decrevimus ut per ipsum monasterium sancti Bartholomei. . . . ordinata et disposita sic ita ut nullus abbate qui modo est aut postmodum fuere minuandum de ipsa elemosina, aut qualive res inde subtrahendo nisi qualiter scripti instituemus omni tempore stabilitum permaneat in elemosinis pauperum. Et (1434B)si aliquis de ipsis abbatibus prepositi custodibus de ipsa elemosina subtraere voluerint de pecunia aut quales res non habeas licentiam. Et si factum aut subtractum fuere et ad veram causam apparuere filiis vel heredibus meis non permittant exinde minuare aut aliqua subtractione fieri simulque filius aut heredibus meis exinde minuare de ipsa elemosina sicut a me institutum est aut exinde quali iure subtraere voluere simili modo non permittat abbatem de ipso monasterio sancti Bartolomei fieri qui modo est aut qui postmodum fuere nisi ambe partim defensandum curam exinde peragendum ut neque minuatam neque subtractam nullo modo sit elimosina pauperum. Sed sicut per scripti firmavi in ipsa stabilitate defendatur nulla (1434C)exinde subripiendo et quis ille immemor contra hanc meam dispositionem et ordinationis cartula rerum sanctorum dotalium ire quandoque presumpserit aut eam irrumpere voluerit in primis iram Dei et omnes virtutes celorum archangelorum angelorum prophetarum apostolorum martirum et confessorum incurrant. Insuper socius sibi Juda Scariotthes qui per amarum osculum Dominum ac redemptor omnium tradidit. Et in tartarum sit consumptus. Ecce ut meis fuerunt desideriis implevi et si qualibet alio iudicatum apparuere in se habeas robore nisi iste qui nunc modo confirmavi. Et Gaubertus notarius scribere rogavi.

Actum Pistorie indictione ista feliciter.

Signum domini Gaidualdi medici qui hanc cartulam (1434D)fieri rogavit et eis omnia relecta est complacuit

Signum domni Bautoni decembrone ss.

Signum domnus Amati de alatione ss. Ego Gisilari rogatus ad Gadoaldus medicus testis ss.

Signum domnus Staneches de materno ss.

Signum domnus. Ansuloni filio quondam Rinfredi testis.

(1435A)Ego Johannes rogatus ad Gadualdus medicus barpanius testis ss.

Ego qui supra Gaubertus scriptor huius cartule post testibus roborata tradita complevi et dedi.

Ego quidem Gerardus notarius autenticum illud vidi et legi quantum legere et discernere potui unde hoc exemplar exemplavi.

IV. In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi die nono mense Aprile . . . . . . . Regnante domno Desiderio, et Adelgis anno undecimo et octavo per indictione quinta feliciter. Christi Jesum Domini nostri Jesu Christi assidue nos convenit precepta complere, ut cuius providentia mens nostra adcomodare dignatus est, ipsius auxillante quoniam vitam temporum, et (1435B)mortis exitum debemus obscripta patefacere, atque adversi sancti et venerabiles locis nos comendandum, ibi volemus festinare ubi semper debemus permanere, ubi iustis et benemerentibus sine fine in gaudio repausare festinant, ut pro his temporalibus rerum nobis omnipotens Dominus centuplum restituere dignetur. Unde modo ego Guinifredi quondam filio quondam Guillipad una cum dilectissimi filiis meis, id est Guillerad, Agrafi unanimiter bona et integra voluntatem nostra do, damus, tradimus, atque offerre visi sumus omnes res, quod nominative dixerimus, de res pecuniola nostra, quod habemus de cura genitori nostris, vel de eorum conquisito, similiter de nostro in aliquantu offerimus in ecclesia oratorio nostro beati Petris, et sancte Marie, quod nos indigni peccatoris (1435C)in nostro privilegio a fundamentis ereximus, ibidem offerimus, id est in primis case habitationis ubi habitamus, locus, qui appellatur pionte; una, cum solamentu de ipse case, seo curte, ubi ipse ecclesia superposita est una cum orto circa ipse case, seo et prato prope ipse case una cum arboribus, et insuper ibidem damus casa habitationis, quod habere visi sumus, locus, qui appellatur casule, una cum solamento suo, curte, orto, vinea, terra, pratis, pascuis, cultum, et incultum de quidquid ividem modo ad nostra dominatione pertinet in integrum, quod avemus in suprascripto loco, excepto sylva illa, qui fue de ipsa curtes, quod antea dedimus sancti Justis, et insuper dedimus ibidem casa habitationis cum solamento, curte, orto, pratis, pascuis, silvis, salectis, (1435D)sationibus, cultum, et incultum omnia in integrum, quod abere visi sumus, locus, qui appellatur ducenta, excepto cafagio illo in integrum ad catarattula da padule, quod nobis reservamus, et insuper casa, quod habere visi sumus, quod nobis de Guillerard gastaldio in cambio evenne, locus, qui vocatur Linquantula. admediana, cum omnia de quidquid ad ipsa casa pertenet curte, orto, vinea, terra, pratis, pascuis, cum omnia ad ipsa casa pertenet in integrum, ibidem dedimus, excepto una petias de terra, que fora ipsa clausura est, quod nobis reservamus. Item de case massaricie ividem damus, in (1436A)tali enim tinore, ut omnes Romani, qui modo sunt, vel eorum heredibus dare debeas per circulo annus per quemque casa sua luminaria in ipsa ecclesia oratorio nostro in valliente tremisse, olleo contra auro de ista tris res una quale habuerit, et massarii ipsi, qui modo sunt, per singulas case, vel heredibus eorum, faciat ad ipsa ecclesia angarias et edumas quattuor per annos, nam nulla reddito, vel angaria, neque via superponendum nullu homo possit, et insuper dedimus ividem silva donnica, qui appellatur Calamecca. Idem case massaricie sunt, in primis casa Godiperti di Calamicca, casa Istavili de Calamecca, casa Gaudimari de Cilonia, excepto silva donnica de Cilonio, casa Crespuli de fremiano, excepto sorte fosculi, qui fue barbano eius, quod nobis reservamus. (1436B)Suprascripta viro omnia qualiter superius ad ipsa ecclesia per nos datum, et confirmatum est; ipsa omnia volemus, ut aveas ipse sancta Dei virtute oratorio nostro, ut non nos suprascripti Guinifredi, Saxu, Guillerad, Agrafi, non aliquis de heredibus, atque posteris nostris nullatenus habeamus facondia alique de ris ipsa suptraendum, neque da ipsa ecclesia, neque da homini illi, nec in monasterio, ubi per nos contraditum, vel confirmatu fuerit. Sic tamen dicimus, atque decernimus, dum fuerit die vite nostre totorum omnium ris nostra, dum uno de nobis super vixerint, omnia in integrum aveant in sua potestatem, quis de nobis antea uno de altero defunctu fuerit, tunc ille, qui remansere, de portione defunctis faciant lemosina, unde nobis totorum (1436C)iustum comparuit, ut dum fuerit die vite nostre usofructo, in nostra abeamus potestatem homini libertandum, et omnes trinsecus case, eramentu, firramentu, nutrimentu nobis reservavimus eipso quod super exceptavimus faciendum quodvis bonum, et hoc quod antea dicere debuemus, de portione bellisarj, in ipsa subjaceat, sicut et illa nostra portionem unde, inter nos convinne, quia minime abente filii, vel filie, aut parente, in quem nobis oportum cadere, aut causa nostra commendare, nisi volemus, ut post nostro quandoquidem totorum obito tam ipse ecclesia, quam res pecunia, quod ibidem per nos datum, vel confirmatum est, ut subiaceat in monasterio beatissimi sancti Bartholomei, se ipse abbas Dominico, vel ille, qui pos ipso in ipso monasterio (1436D)ordinatum fuerit, tam ipsa ecclesia cum omnia ad ipsa ecclesia pertenente, ipsi eam abeant in sua potestatem regendum, gubernandum, sacerdotem vel monachi ividem congregandum, qui ibidem secundum sancta regula habitare et vivere debeas, et pro nostris peccatis, vel de parentibus nostris die noctuque Deo deprecare deveas, ut nobis ad remedio, et salute anime nostre perteneat, et quis ille de heredibus, atque posteris nostris contra ipsa ecclesia, vel ejus deservientis agere, aut causare aut aliquid subtraere, aut controversia facere voluerit, aut rectoris, qui fuere et neglectum posuerit pro (1437A)nos, orandi, in primis in ira Dei et ipsius sancte virtutis incurrat periculum, et si forsitans aliquis de heredibus, atque posteris nostris contra hanc cartulam agere voluerit, ad da ipso monasterio sancti Bartholomei ris ipsa subtrahere voluerit, componituri sit ad abbas monasterii sancti Bartholomei solidos mille, et post data compositio, et pena ab ipso soluta, presens cartula in sua maneat firmitate quam vero cartula autfertionis ad nos facta Lucio notarius scribere rogavimus.

Actum Pistoria regnum et indictione suprascripta feliciter.

Signum + manus Guinifredi.

Signum + manus Saxoni.

Signum + manus Guillerad.

(1437B)Signum + manus Agrafi hanc cartula fieri rogavere et ipsorum relecta est.

Signum + manus Lazaro filio quondam Casinduli testis.

Signum + manus Johanni filio quondam Gregori rogatus testis.

Ego Anselmi rogatus ad Guinifredi, saxu, Guillerad, Agrafi testis ss.

Signum + manus Rotpulo filio quondam Ermifredi testis.

Ego + Tachimandu rogatus ad Guinifreddi, ad Saxu, ad Guillerad, Agrafi testis ss.

Ego qui supra Lucio notarius scriptor huius cartule post a testibus roborata, tradita complevi, et dedi.

(1437C)Ego Gualbertus notarius, et judex sacri palatii scriptor qualiter in autenticum scriptum inveni, fideliter exemplavi.

V. Exemplar. In nomine Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi die decimo mense Decembrio regnante domno Carolus rex Francorum et Longobardorum, quae in Italia Papia civitate ingressus est, anno secundo, per indictione quarta decima. Feliciter. Fermus clericus filio quondam Austripert, dum me previdisse in infirmitate positum, meus mea de recta in omnibus recte loquendum manifestus sum, eo quod antea jam plures tempus judicavi, et per (1437D)scripti confirmavi in te Dominicus quondam abbas monasterii beati sancti Bartholomei monasterio, quas bone memorie Austripert genitor meus in suis privilegii nomine dedicavit foras muro civitatis nostrae Pistoriense, vel res inivi firmata set minime poteo cartulas ipsas jungere fieri in te jam dicto abbas, per hanc cartulam confirmo ipso monasterio, qui per ipso genitore meo fuit constructum, adque in honore Domini et sancti beati archangeli Michaeli dedicatum, vel omnes res inivi firmata una cum omne rebus, et pecuniola mea, quidquid in fine Pacciana avere visus sum tam de conquisito, vel ondecunque inivi avere videor omnia una cum ipso monasterio, vel res impertinente, excepto casa, et portione quod Landuloni et Vitali, quod Gumpertulo et Jaculo, omnia in sua proprietate, (1438A)et libertate avere deveas, faciendum, vel avendum quidquid, aut in quale lex voluerit, et quicquid per ipsi factum fuere omni tempore, in sua permaneat stavilitate eo, quod pro benigno servitio eorum, que erga me inpendere visi sunt, ita eorum a me datum vel pro animabus mei firmari previdi, de autem alia res mea in suprascripto loco Pacciana una cum suprascripto monasterio, vel res inivi firmata, omnia et in omnibus in integrum in te jam dicto Domenicus quondum abbas confirmo, si me omnipotens Dominus de infirmitate ista avvocare jusseci in omnia secundum Deum ordinandum, vel peragendum pro animabus nostris, vel de parentibus meis quidquid melius aut secundum Deum appari fueri ordinandum elemosinandum, tu, vel qui per te (1438B)inivi fuerit ordinandum, in vestra sit potestate tam ipso monasterio vel res omnia suprascripta, quantum melius, et secundum Deum previderitis, pro animabus nostris dispensandum, vel si alique in judicatum reliquero, simili modo omnia pro anima mea tribuatur, sic tamensi michi omnipotens Dominus prestare iusseri evadendum, omnia, et in omnibus in mea sit potestate avendum, ordinandum faciendum exinde quidquid voluero aut michi bonum fuere, quam iuro forte viro pro vero cartula sicut michi complacue, in te Gautpert notarius scribere rogavi.

Actum Pistoria aput ipso monasterio regnum, et indictione suprascripta.

Signum + manus Fermoni, qui hanc cartula fieri (1438C)rogave, et propter infirmitate sua menime potue scribere.

Ego Guilipadu presbiter rogatus a Fermo clerico testis ss.

Ego Lazarus diaconus, et notarius rogatus ad Firmus clericus testis ss.

Ego Gisilari rogatus ad Fermo clerico testis ss.

Ego Martinus presbiter rogatus ad Fermo clerico testis suscripsi, et hec rememorare previdi, ut quidquid in omnibus meis aliquid dedi, aut largivi, perscripsi ut omnia in sua permaneant stavilitate.

Ego qui supra Gautpert scriptor huius cartulae, post a testibus rovorate tradita complevi et dedi.

Ego Gualbertus notarius, et judex sacri palatii scriptor, autenticum illud vidi, et legi unde hoc (1438D)exemplar exemplatum est, et quod inibi scriptum inveni, fideliter exemplavi.

VI. Exemplar. In nomine Domini die decimo mense Julio regnante domino Carulo postquam Papia civitate ingressus est sexto pro indictione secunda feliciter Aufuns quondam filio quondam Bonuti. Dum ex jussione ipsius principis predestinatus essem in partibus illis ambulandum, previdi de rebus meis judicare ut si me Dominus in hunc itiner advocare dignatus fuere, quatinus Dominicus abbas monasterii sancti Bartholomei vendere devea omnes res portio mea in integrum, et omnia pro anima mea in elemosina pauperum ad iuxta Dominum molius previdere (1439A)tribuatur excepto auliveto, ad quod avere visus sum ad Orbiniano, quod volo, ut aveat monasterio sancti Bartholomei, et de terra vinea, quod avere vissus sum in loco, qui dicitur petianese, et ad sancto Justo omnia quod ad ipsa casa pertenere volo, ut aveat Lucida pl die vite sue, si marito nupta non fuerit, ad usufruendum, et post decessum ejus omnia sit in potestate ipsius abbati, vel ipsius successoribus ad implendum, et faciendum sicut supra decrevimus. Si marito nupta fuere, nulla exinde avere deveas, ut si mihi omnipotens Dominus vita concessere, et ad propria mea regressus fuere, omnia sit in mea sit potestate in antea avendum, iudicandum, faciendum, quod aut qualiter michi placuere, et si filius legittimus de legitima muliere (1439B)abuero, ipse michi in omnibus heredes exista, et si filia legitima aut filius non habuero, omnia, sicut supra decrevi, adimpleatur, et si aliter judicavero in eo modo permanea, et si forsitans me mors sic preoccupavere, quod aliter a me judicatum non sit, omnia qualiter superius decrevi, et per hanc cartulam judicati mei decrevi in eo modo adimpleatur, stabilitum permaneat, et si ut dixi in hunc itiner mortuus fuero, omnes servi, vel ancellas meas livertare deveat, si ut dixi regressus fuero in mea sit potestate. Unde qualiter michi complacue, hanc cartulam Judicati mei Avundus diaconus scrivere rogavi. Datum Pistoria regnum, et indictione suprascripta.

Signum manus Aufuno, qui hanc cartulam fieri (1439C)rogave.

Signum manus Gualfuli filio quondam Fabelmi rogatus testis.

Signum Gisilari filio quondam Gisoni rogatus testis.

Signum manus Rachiperti filio quondam Padari rogatus testis.

Ego Selvinus rogatus ad aufusu testis subscripsi.

Signum manus Gregorii Ciavari rogatus testis.

Ego qui supra Avondus scripsi complevi, et dedi.

Ego Gualbertus notarius, et judex sacri palatii scriptor, autenticum illud vidi et legi unde hoc exemplar exemplatum est, et quod inibi scriptum inveni fideliter exemplavi.

VII. (1439D) In nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi quinto Kal. Magias regnante dominis nostris Carulo, et Pippino filio ejus regibus Francorum, et Longobardorum, hac patricio Romanorum in Italia, quod in Papia civitate ingressus est, anno octavo, et secundo per indictione quinta feliciter. Teuperto et Teuderamus . . . . clerici Barbas, et nepos filii quondam Blancari, et Teuderadus, qui fuit presbiter, manifesti sumus, eo quod ante hos plurimos annos ego Teuperto una cum jam dicto Teuderado, qui fuit presbiter, et germano meo in nostris privilegiis nomine a fundamentis construere, quam et dedicare previdimus ecclesia oratorio in onorem beate semperque virginis Dei genitricis Marie, et beati Petri (1440A)apostoli Domini nostri Jesu Christi in locus, qui dicitur Croci, et rebus nostris inivi per scripti confirmavimus modo quidem nos jam dicti Teuperto et Deuderemus una cum communi consilio eligimus, et confirmare previdimus in ipso sancto et veneravile loco vel rebus inivi servientibus Dominicus quondam abbas monasterii beati sancti Bartholomei, vel in successoribus suis qualiter subteranos fuerit institutum, dum ad vivere meruerimus omnia in nostra sit potestate regendum, usu fructu vivendum, serbus, vel ancillas nostras, vel omne partenente nostras pro anima nostra livere apsolvendum, vel omne movile res pro anima nostra dandum post hovito quidem quanto nostro decesso Monasterio una cum alia omnia rebus, nostra sit in potestate, et ordinatione (1440B)tua iam dictus Domenicus abbas, vel de subcessoribus tuis comanente ad ecclesia beati sancti Bartholomei secondum Deum monachus, aut monacas ordinandum regulario, ordine permanendum regendum, helemosinandum pro peccatis nostris, vel de parentibus nostris defunctis Deum deprecandum, ut dixerimus secondum Deum et regulariter permanendum omni tempore sub imperatione, et potestate tua iam dicto Domenicus abbas, vel de subcessoribus tuis permaneant; de autem Austriconda domna, et genitrice mea Teudeiam, volo et per hanc cartulam confirmo, ut si me supervixeret, ut diebus vitae suae in usufructu avere deveas de illa mea ratione ex omnibus medietate ajutandum, et desciviendum ad ipsa ecclesia, et si ejus fuere voluntas, (1440C)accipiendum da ipsas abbas, quomodo per tempus evadere aut sine necessitate vivere possit, si eius fuere volumtas, recipiendum res ipsa sit in potestate de ipsa ecclesia, vel ipsius abbas, vel de subcessoribus ejus, sicut supra dixemus, ordinandum, et omnia pro animabus nostris pertractandum, et si hec recipere noluere, sicut dixi ex omnibus rebus meis in usu fructu medietate in sua aveat potestate, post hovito ejus permaneat in ipsa ecclesia, sicut supra decrevimus. Similiter volomus, et per hanc cartulam confirmamus in te, Gisolfo clerico, ut si nos supervixeris, ut regendum, usu fruindum sine qualiued atione, in tua proprietate pro animabus nostris avere deveas, casa et portio rebus tuis. (1440D)Similiter volumus, et confirmamus in te, Teupulo, actore nostro, ut si nos supervixeris, die vite suae pro medella animabus nostris datione illa de casa. Guntuloni, et Octaloni, tivi avendum, vel in omnia occurrendum et post hovito decesso vestro omnia res ipsa sit in potestate de ipsa ecclesia, vel ordinatione suprascriptorum abbatibus, et omne acquisitum nostrum, quod acquistauimus, aut in antea acquirere potuerimus, in ipsa ecclesia vel ordinatione de iam dicto abbate Domenicus vel subcissoribus eius permanea, sicut supra dixemus, secondum Deum et regulari ordine permanendum, et ordinandum usque in sempiternum anteposito omnes personas hominibus, et movile res, quidquid modo avemus aut in antea de mouile res acquistare potuerimus, (1441A)quod in nostra reservavimus potestate, avendum vel faciendum quidquid voluerimus, et adhuc volumus, et per certulam confirmamus in te iam dicto Domenicus abbas, vel in subcessoribus tuis, ut quidquid de homiminibus pertenentibus nostris, aut de mouile res nostras sine judicata causa post decesso nostro resteterit, ut omnia pro anima nostra hominibus liveandum, et movile res nostras pro anima nostra dispensandum, in vestra sit potestate faciendum, et nulla sit detenentia ad hec faciendum, vel per cartula livertas in ipsis hominibus confirmandum quidem volomus, et per hanc cartulam confirmamus, ut aveant filii quondam Maurechioli, et Pertualdi in fundu Ischliniano post nostrum decessum de terra arva modico uno, et in tantum sit sui (1441B)contentus: nam alia omnia, qualiter superius legitur, omni tempore stauilitum permaneat, et nullus de heredibus pro heredibus nostris contra hanc cartulam in aliquo possit inferri molestia, sed sicut supra legitur, omnia in sua permaneat stavilitate, et ne nos lite facere ullo tempore, nolle quod volumus, sed quod ad nos semel factum, vel conscriptum est, inviolaviliter conservare et subsistere volumus, et hanc cartulam Gautperto notario scrivere rogavimus.

Actum Pistoria ad casa avitationis nostra in predicto loco Croci, regno, et indictione suprascripta feliciter.

Ego Teuderam notarius, qui hanc cartulam ordinationis, et confirmationis manu mess. et fieri rogavi.

Ego Gisilari rogatus a Teuperto, et Teuderamo testis ss.

(1141C)Ego Fuso rogatus a Tecperto, et Teuderamo testis ss.

Ego Austrifons clericus rogatus a Teuperto, et Tuederamo notario testis ss.

Ego Johannis presbiter rogatus a Teuperto, et Tuederamo clerici testis ss.

Ego Avuondus diaconus rogatus a Teuderam, et Teuperto Barba et nepote testis ss.

Ego qui supra Gautperto scriptor huius cartule post a testibus rovorata, tradita complevi et dedi.

VIII. Exemplar. In nomine Domini die septimo mense Magio, anno regni domini Caruli, postquam civitate Papia ingressus est, decimo, et domno Pipino filio (1441D)eius anno tertio, indictione septima feliciter. Manifestus sum ego Falco clerico filio quondam Falcualdi, eo quod ante os plurimos annos obbligationem facta habui una cum Amicastu barbanu meo, ut per nullo argumenti ingenio, nec ego, nec meis heredibus sine premisso ejus, vel de ipsius heredibus, de rebus nostris alienare aut obligare deveremus, et dum ipsa obligatione, seu dotis, quas ipse Amicastu fecit in ecclesia beati sancti Georgii, in tua Domenico abbas monasterii sancti Bartholomei devenisse potestate, et dominatione consideravi, quia in nullo alio possum aliquid de rebus meis dare, nisi in ipsa ecclesia beatissimi sancti Georgii, ubi prenominatus Amicastu fuerat confirmatus, et rebus suis per dotis (1442A)firmaret. Ideo ego indignus odie in Dei nomine do, dono, trado, offero in ipsum sanctum et veneravilem locum omnem modicam rebus meas, quidquid nunc presenti die avere visus sum tam casa avitationis mea, que est erga fluvio Umbrone, vinea, terra, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationibus, pumiferis, fructiferis et infructiferis, cultum atque incultum, omnia quicquid avere vissus sum, in ipsum sanctum locum offerri, condonare previdi, una cum dilectissimi Gisilari, et Castiprand filii mei qui sup potestate sanctae regulae et tuae dominationi, qui supra Domenico abbati, in ipsa sancta ecclesia et monasterii beati sancti Bartholomei in avitu monachorum, vivere, et deservire deveat, sicut sancta convenit regula, in palla altarii offerri previdi ipsi filii mei in (1442B)ipsum sanctum cenubium monasterii sancti Bartholomaei, ut inibi diebus suis monachica deveat vivere vita, sup potestate vestra, domno Domenico abbate, vel vestris successoribus, ut per vestra preceptione secundum Deo, et sancta regula vivere et Domino deservire, per ipsas modica res mea tam movile quam et inmovile, omnia in ipsum sanctum et veneravilem locum offerri et condonare previdi, ut omnia in tua, qui supra, Domenico abbati, vel de successoribus suis, sit potestate avendum, ordinandum, qualiter iuxta Deum et sancta regula nobis bono animo fuerit stabilitum, permaneat, sicut et iam ante os annos tibi Domenico abbati vel in ipsum sanctum monasterio beati sancti Bartolomei per cartis voluminatam dotes, quam et alia monimina facta (1442C)in sancto Georgio, tradedi atque dedi, ut omnia iuxta ipsi doti, quas inivi parentibus meis, vel ipse. Amicastu facti habuerunt, per vestra ordinatione, et sancta congregatione hujus monasterii sancti Bartolomei esset ordinatum, ipsa ecclesia sancti Georgii omni tempore stabilitum permaneat, et Arundus diaconus scrivere rogavi.

Actu ad Umbrone, casa avitationis mea, regnum et indictione suprascripta feliciter.

Signum + manus Falconi clerico, qui hanc cartulam fieri rogave, et nomen suum et signum cruci manibus suis fece, et eis relecta complacue.

+ Signum manus Altipert filio quondam Fratri rogatus testis.

(1442D)Signum + manus Pranduli filio quondam Finandi testis.

Signum + manus Pranduli filio quondam Bauti rogatus testis.

Signum + manus Fusoli filio quondam Bautoni rogatus testis.

Signum + Adunald filio quondam Achiput Coppi rogatus testis.

Signum + manus Gloriosi de Cucciano rogatus testis.

Ego Guilleradu clerico rogatus ad Falco clerico testis suscripsi.

Ego qui supra Avundus scriptor post a testibus roborata tradita complevi et dedi.

(1443A)Ego Gualbertus notarius et judex sacri palatii scriptor autenticum illud vidi, et legi unde hoc (1444A)exemplar exemplatum est, et quod inibi scriptum inveni, fideliter exemplavi.

(no apparatus)