Migne Patrologia Latina Tomus 88
Diplomata regis Francorum (Auctores varii), J. P. Migne
Diploma Chlodovaei III, quo concessam Sithiensi monasterio immunitatem confirmat ( ann. 691). (1079A)
Chlodoveus, rex Francorum. Si illa beneficia, que parentes nostri ad loca sanctorum prestiterunt vel concesserunt, pro nostris oraculis confirmamus, et (1079B)regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Bertinus, abba de monasterio Sithiu quod est in pago Tarwaninse, in honore sancte Marie genitricis Domini nostri Jesus Christi nec non et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel ceterorum domnorum sanctorum constructum, ad nostram accessit presentiam; clementie regni nostri suggessit, eo quod avus noster Chlotarius [ Mab., Chlodovius] quondam rex, de omnes curticellas vel villas ipsius monasterii, quicquid presenti tempore possidebant, aut adhuc in antea ex munere regum, vel collato [ Mab., collata] populi, seu de comparato aut de quolibet recto (Mab., qualibet ) adtracto, in quibuslibet pagis atque territoriis inibi (1079C)erat additum vel collatum, integra emunitate antecessore suo Mummolino, quando vel ad predicto monasterio concessis, ut nullus judex publicus ibidem ad audiendas causas, freta exigenda, fideijussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendo, nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam (1080A)et servientes, super terras suas commanentes, distringendos, nec nullas redibitiones requirendas nec exactandas, nec judiciaria potestas ibidem ingredere quoquo tempore non deberet, nisi sub emunitatis nomen omni tempore cum omnis fretis concessis pars ipsius monasterii debeat possidere. Unde et praeceptionem principum, seu confirmationem avunculi (1080B)nostri [ Mab., avunculorum nostrorum] Chlothacharii et Childerici, seu et genitoris nostri Theoderici quondam regis, qualiter hec vel illa locella, que postea ipse Bertinus abba ad parte ipsius monasterii pro commutationis titulo vel strumenta accipere confirmaverunt, nobis in presente ostendit relegendas, et ipsis beneficiis concessis de tempore usque nunc asserit conservatas; sed pro firmitatis studium petiit memoratus abba celsitudini nostre, ut hoc circo [ Mab. circa] ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni pro mercedis nostre munere, vel reverentia ipsius sancti loci, ita prestitisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim ut, quicquid constat suprascriptos avos nostros Chlodovius quondam rex, (1080C)de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, prefato Mummolino, vel postea ipsi [ Mab., ipse] avunculi nostri Chlothacharius seu Childericus, seu et genitoris nostri Theodorici, quondam regis [ Mab., genitor noster Theodoricus, quondam reges], juste et rationabiliter consenserunt vel confirmaverunt, (1081A)et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inante pro nostro precepto plenius in Dei nomine confirmato, inspectas ipsas preceptiones suprascribptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipso abbati Bertino, vel successoribus suis, aut ipso monasterio Sithiu omni tempore ipsis beneficiis concessis, in omnibus valeat esse conservatum, et nulla refragatione vel nullo impedimento a judicibus publicis exinde quoquo tempore habere non pertimescant: unde et ipsa confirmatio [ Mab., congregatio] pro stabilitate regni nostri vel salute patrie Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et, ut hec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, nos et precelsa genitrix nostra Chrothechildis regina manus nostre (1081B)signaculis subter eam decrevimus confirmare.
Signum gloriosi Chlodovei regis.
Signum precelse genitricis nostre Chrothechildis regine.
Actum sub die I Kal. Junias, anno I regni nostri.
II. Placitum Chlodovei III, regis Francorum, de lite inter Chainonem, abbatem sancti Dionysii, et Ermenoaldum abbatem, qui vadimonium deseruerat ( ann. 692). Chlodovius, rex Francorum, vir inluster. Venientis agentis basilice domni Dionisii, ubi ipsi preciosus domnus in corpure requiiscit, et venerabilis vir Chaino abba preesse viditur, Noviento, in palaico nostro, nobis suggesserunt eo qod itemque venerabili viro (1081C)Ermenoaldo abbati ante hus annus vuaddio pro olio milli quignentas ( sic ) libera, et vino bono modios cento, pro Anseberctho episcopo ipsi Chaino abba ei conmendassit; et taliter ipsi Ermenoaldus spondedisset ut hoc ei dare et adinplire debirit, et hoc menime ficisset. Unde et ante dies per eorum noticias [ Felib., noctitias] paricolas ante domno Sygofrido (1082A)pontefeci placita inter se habuerunt, ut medio minse Aprile jam preterito, ipsi Ermenoaldus abba apud tris homenis sua mano quarta ante ipso pontefeci, aut hoc conjurare debirit, quod ipso vuaddio de mano memorato Chainone abbati numquam adchramissit, nec hoc ei dare et adinplire spondedisset, quod se menime faciebat, argento liberas dece ad ipso diae ei dare debirit. Quod se hoc non faciebat, postia istas Kal. madias jam preteritas ante nus debirint conjungire, et inspectas eorum [ Mab. et Felib., coram] noticias eorum inter se de ac causa debirint deducire racionis. Unde et per ipsas eorum noticias paricolas, taliter inter se placitum habuerunt initum. Sed venientes ad eo placitum ipsi agentis jam dicto abbati, Noviento, in ipso palacio nostro, (1082B)per triduo seu per pluris dies, ut lex habuit, placitum eorum vise sunt custudissent, et ipso Ermenoaldo abbati abjectissent vel solsadissent, ipsi nec vinissit ad placitum, nec misso in vice sua dirixsissit, nec nulla sonia nunciassit adfirmat. Proinde nus taliter una cum nostris procerebus constetit decrivisse, ut se evidenter per eorum noticias paricolas taliter inter se pro ac causa placitum habuerunt initum; et inluster vir Vuarno, comis palacii nostri, testimuniavit quod memorati agentis jam dicto Chainone abbati placitum eorum ligebus custudierunt, et superscriptus Ermenoaldus abba placitum suum custudire neclixsit, jobemmus ut quicquid lex loci vestri de tale causa edocit, memoratus Ermenoaldus abba, partibus ipsius agentibus ad parti superscripti (1082C)Chainone abbati, vel basilice sui domni Dionisii omnemodis vobis distringentebus componire et satisfacire non recusit. Aghilus [ Felib., Agnilus] recogn.
Datum quod ficit mensis Madius dies quinque, anno secundo rigni nostri, Noviento, in Dei nomene feliciter.
III. Diploma Chlodovei III, regis Francorum, quo immunitatem a teloneis monasterio sancti Dionysii concedit et confirmat ( ann. 692). (1083A) Chlodoveus, rex Francorum, vir inluster. Dum ante hus annus proavus noster Dagobercthus, condam rex, solidus cento eximtis de Massilia civetate, sicut ad cellario fisci potuerant esse exactati ad basileca peculiaris patroni nostri domni Dionisii, ubi ipsi preciosus in corpure requiiscit, et venerabilis vir Chaino abba preesse viditur, per sua precepcione concessissit, et parens noster Sygebercthus, seo et habuncoli nostri Chlotharius et Chyldericus, eciam et genetur noster Theudericus condam rigis, per eorum percepcionis hoc ibidem dinuo concesserunt (1083B)vel confirmaverunt; et taliter in ipsas precepcionis videtur habire insertum, ut tam in ipsa Massilia, quam et per reliqua loca in rigna nostra ubicumque telleneus, portaticus, pontatecus, rotatecus, vel reliquas reddebucionis a judicebus publecis exigebatur, de carradeci qui hoc inferrire vidintur, ad missus ipsius basileci nullatus requereritur nec exegiritur, nisi hoc in omnebus annis syngolis habirent concessum; ideo per presenti urdenacione vobis omnino jobemmus adque super omnia demandamus, ut quomodo missi ipsius basileci domni Dionisii vel memorato Chaenone abbati ad vos vinerint, ipsus soledus cento exemtis secundum consuetudinem in cellario absque ulla mora vel delacione; juxta quod urdo cadaboli fuerit, eis omnemodis dare et adinplire (1083C)faciatis: et de ipsa carradeci qui hoc inferrire vedintur, nec in ipsa Massilia, nec per reliqua loca in rigna, Deo propicio, nostra, nullo telleneo, nec portatico, nec pontatico, nec rotatico, nec nullas reddebucionis, nec vos, junioris vestri, nec quislibet de (1084A)parte fisce nostri, requerire nec exactare penetus non presumatis. Vidite ut aliud ob hoc non faciatis, se gracia nostra optatis habiri propicia.
Aghilus jussus recog. ( Locus sigilli. )
Datum qod ficit minsis Junius dies quinque, anno secundo rigni nostri, Noviento feliciter.
IV. Diploma Chlodovei III, regis Francorum, quo commutationem approbat quondam statutam inter Childericum regem et abbatem monasteriorum Stabulensis et Malmundariensis ( ann. 692) Chlodoveus, rex Francorum, inlustri Herico [Charavio] duce et Chareieivo [Aerico] comiti. Quotiens inter anteriorum regum celsitudinem et congregatione sancta monachorum pro instrumenta cartarum (1084B)de qualibet re facta fuerit commutatio, oportet scripturarum seriem inter partes per nostram praeceptionem confirmare. Ideo vir apostolicus et pater noster Papolinus [Papolenus], episcopus, clementiam regni nostri suggessit eo quod domnus noster et avunculus Childericus, quondam rex, una cum antecessore suo domno Remaclo, episcopo quondam, suis monachis, ubi ipse ad monasteria Stabulacho et Malmundario et [Stabulaus] custos esse videtur, locella aliqua commutassent. Unde et accepit pars domni et avunculi nostri Childerici, quondam regis, locellum cui nomen Athetasis, cum hominibus ibidem commanentibus, et omne peculiare eorum vel terras eorum, quas excolere videntur, his nominibus: Radefrido cum nepotibus suis; Bertranno [Bertramno, (1084C)Adelino], Gisfloberto, Aganulfo, item Radefrido, Sigofrido, Rigoberto: pro ipsa re in commutatione ipse pontifex accepit de fisco nostro locellum qui dicitur Maipa, cum hominibus ibidem commanentibus, his nominibus: Athelino, Albode et Vinegario, (1085A)cum terris quas excolere videntur, et omne peculiare eorum, ut haec pars ipsi pontifici et suis monachis in perpetuo tempore debeant permanere. Inde et commutationem ipsius principis tum a suis manibus roboratam, nobis in praesenti ostendit relegenda; quod pro firmitate studuimus petitiones eorum plenius circa ipsa monasteria vel congregationem sanctam confirmari praeceptum. Cui nos hoc beneficium praestitisse vel confirmasse, ac in omnibus concessisse cognoscite. Praecipientes enim ut, quicquid constat per inspectam ipsam commutationem ipsius principis juste et rationabiliter inter ipsum et gloriosum domnum Remalgum, jam dictum pontificem, fuit commutatum aut concambiatum, tam terris, curtilibus, casis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumve (1085B)decursibus, mancipiis, aedificiis, et reliquis rebus atque corporibus, domnus et pater noster Pabolenus ad partem jam dictam Stabelascho [Stabelaco] et Malmundario per nostrum praeceptum plenius confirmato, perennis temporibus habeat confirmatum atque stabilitum [atque indultum]. Et, ut haec praeceptio nostris et futuris temporibus firmiorem obtineat vigorem, manus nostrae signacula subter eam decrevimus adfirmare.
Signum Chlodovei, gloriosissimi [gloriosi] regis. Rex Francorum
Data quod fecit mense Junio XXV, anno secundo regni nostri, Namucno recognovi.
V. Diploma Chlodovei III, regis Francorum, quo immunitates et privilegia monasterii Anisolensis confirmat, a praedecessoribus suis concessa ( ann. 692). (1085C) Chlodoveus, rex Francorum, vir inluster, omnibus agentibus praesentibus et futuris. Si petitionibus sacerdotum, in quo, pro opportunitatibus ecclesiarum vel monasteriis nostris, patefecerint auribus, libenter audimus, regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Ideoque venerabilis Ibbolenus, abba de monasterio Anisola, quae est in pago Cenomannico, in honore peculiaris nostri patronisque pii Carilephi confessoris constructus, per missos clementiae regni nostri detulit in notitiam, eo quod consobrinus noster Guntramnus, quondam rex, ad (1086A)ipsum monasterium sub omni immunitate per suam auctoritatem concessisset, et hoc postea avi nostri Chlotarius et Dagobertus, seu et Chlodoveus, nec non item Chlotarius, quondam reges, vel domnus et genitor noster Theodericus, quondam rex, per eorum auctoritates ipsorum manus roboratas ipsi monasterio hoc confirmassent: unde et ipsas praeceptiones se ex hoc prae manibus habere affirmant. Et hoc circa ipsum monasterium nullo inquietante adserunt conservari; sed pro totius rei munimine postulat ut hoc nostra auctoritas in ipso monasterio plenius debeat observari: quod nos praestitisse et generaliter confirmasse vestra non dubitet magnitudo. Quapropter per praesentem praeceptum jubemus ut, sicut per auctoritates suprascriptorum principum (1086B)leguntur, et usque nunc fuit observatum, neque vos, neque juniores vestri, neque successores vestri, in curtes ipsius monasterii, neque ad causas audiendum, neque ad freda exigenda, nec mansiones requirendo, penitus ingredere non praesumatis, nisi per hanc auctoritatem firmatam ipse abba successoresque ejus in causis ipsius monasterii ibi Deo famulantes, quod ad praesens rationabiliter habere videntur, aut a Deo timentibus hominibus ibi fuerit additum vel augmentatum, sub omni immunitate, inspectas ipsas praecepciones supra memoratorum principum, quas se prae manibus habere affirmant, valeant habere, tenere, possidere, et ibidem ad ipsum locum sanctum per hanc auctoritatem nostram hoc quod est firmatum perenniter proficiat ad augmentum, ut (1086C)potius delectet eis melius pro stabilitate regni nostri Domini misericordiam exorare. Et, ut haec petitio nostra firmiorem obtineat vigorem, manus nostrae signaculis subter decrevimus adfirmare. Chlodoveus rex. + Data Kal. Septemb. anno II regni nostri, Compendio.
VI. Diploma Chlodovei III, regis Francorum, quo villam Nocitum, monasterio Sancti Dionysii ab Angantrude concessam, in placito asserit ( ann. 692). Chlodovius, rex Francorum, vir inluster. Cum nus in Dei nomene Lusarca, in palacio nostro, una cum apostolecis viris in Xpo patrebus nostris, Sygofrido, Constantino, Gribone et Ursiniano, episcopis ; necnon et inlustribus viris, Ragnoaldo, Nordeberctho, (1087A)Ermenfrido optimatis; Madelulfo, Erconaldo, gravionebus; necnon et Benedicto et Chardoino, seniscalcis; seu et Marsone, comite palati nostro, ad universorum causas audiendum, vel ricto judicio termenandum resederimus; ibique veniens venerabelis vir Chaino, abba de basilica peculiaris patroni nostri domni Dionisii, ubi ipse preciosus in corpure requiescit, adversus inlustris Deo sagrata Angantrude, filia Ebrulfo, relicta Ingoberctho quondam, suggeribat, dum dicirit eo quod villa nuncopanti Nocito, sitam in pago Camiliacinse, cum omni merito vel adjecencias suas ad se pertenentis vel aspicientis, quicquid ipse Ingobercthus vel memorata Angantrudis tam de alote parentum quam de conparato vel de qualibet adtractum ibidem tenuerunt vel (1087B)possiderunt, per suum strumentum ipsius abbatis in integritatem firmassit; unde et ipso strumentum seu et precarium, per quod ipsa Angantrudis pertinencium ipsius abbatis hoc possedibat, in presentem ostendedit religendas eas relictas; sed, dum memorata Angantrudis ad presens aderat, interrogatum ei fuit, se ipsa villa Nocito memorato Chainone abbati vel ad partes basilice sui Sancti Dionisii firmassit, aut se autur exinde adesse volibat; sed ipsa Angantrudis in presenti taliter fuit professa, quod memorata villa Nocito, una cum omne merito vel adjecencias suas ad se aspicientis vel pertinentis, quantumcumque ipsa vel jogalis suos Ingobercthus de qualibet adtractum ibidem tenuerunt vel possiderunt, memorato Chainoni abbati vel basileci sui (1087C)sancti Dionisii per ipso strumentum firmasset, et ipso strumentum vel precarium ob hoc fieri rogassit; et autur contra quemlibet exinde aderat, et inantia adesse disponibat; proinde nus taliter una cum nostris procerebus constitet decrivisse ut, dum inluster vir Marso, comis palati nostri, testimuniavit quod haec causa taliter acta fuissit denuscitur, jobemmus ut memoratus Chaino abba, vel pars basileci sui sancti Dionisii, ipsa villa Nocito una cum omnem merito vel integritate sua, inspecta ipsa strumenta, sicut per ipsas declaratur, absque repeticione, memorata Angantrude vel suis heridebus, omne tempure habiant evindegatas: et se ipsius Chainone abbati vel successorebus suis seu agentis basilice (1087D)inantia fuerit necessitas, memorata Angantrudis vel heridis sui in auturicio eum exinde contra quemlibet studiant defensare. Chlodoinus recognovit. ( Locus sigilli. )
(1088A)Datum sub die Kal. Novembris, anno secundo rigni nostri, Lusarca, in Dei nomene feliciter.
VII. Fragmentum diplomatis Chlodovei III, regis Francorum, quo privilegia concessa monasterio Grasellensi Ab Aredio, Vasionensi episcopo, confirmat ( ann. 692). Chlodoicus, rex Francorum, si facta sacerdotum, quae pro quiete servorum Dei ad loca sanctorum praestiterunt, per nostris oraculis confirmamus, nostra perenni stabilitate esse confidimus; ideoque apostolicus vir domnus Aredius, Vasensis urbis episcopus, missa petitione, clementiae regiae nostrae innotuit, eo quod monasterium in loco nuncupato (1088B)Grasello, in honore sancti Victoris martyris et sancti Petri, in sua proprietate pro amore Christi aedificasset, et partem maximam de facultatibus suis ipsi loco per sua instrumenta delegasset; etiam et privilegium, cum pluribus Pontificum, inibi firmasset vel concessisset, ut quidquid ibi ab ipso domno Aredio, vel pro Deo a quocumque homine, seu de collecta populi, vel de quolibet recto attractu erit collectum, absque ullo impedimento pontificum, vel archidiaconorum aut clericorum Vasensis, vel cujuslibet alius ecclesiae, perenniter congregatio ibi consistentium quiete deberet possidere, et sub regula sancta, per instituta Patrum ibidem deberet regi vel conservari; et, si abbas de ipso sancto loco migraverit ab hoc seculo, non aliunde, sed, sicut decet et (1088C)dignitas et ordo poscit, de ipsa congregatione quae in eo habetur monasterio, eligeretur alius abbas, absque ullo praemio, absque rixa, a tota eadem congregatione, vel a meliori et sanctiori parte ejus; et cum consilio Vasensis urbis episcopi, et voluntate, et benedictione, suscipere deberet dignitatem; et quod ejusdem civitatis episcopus, si aliquando opus esset, propter desidiam negligentiamque ab eadem congregatione propellendam, adjunctis sibi sacerdotibus abbatibusque spiritualibus, ipsum monasterium deberet adire, et paterno affectu fratres qui ibi essent ad consuetum regulae tramitem admonendo revocare, et quod idem episcopus sine praemio . . . . . . . nihilque ipse pontifex neque majoris potestatis aliquis, (1088D)ipsius civitatis vel alius loci, cujuscumque ordinis persona, contra tenorem decreti ipsius deberet venire, aut quicquam attemptare vel contigere. Audita itaque ejus petitione preceque suscepta . . . .
VIII. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo Villam Napsiniacum sancti Dionysii monasterio concedit ( ann. 695.) (1089A) Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Creatur omnium Deus delectatur oblacione fedilium, licet ipsi cunctis domenatur: sed vult ut quod dedit in omnem potestatem ejus climencia dibeat . . . . . . . dire precipui saecoli divetis, ut quantum amplius vidintur possedire, tantum magis oportit inpendire. Idioque cognuscat magnitudo seu hutilitas vestra, quod nos villa noncopanti Napsiniaco in pago Bitorico, cum omni merito vel adjecencias suas, quem apostholicus vir domnus Godinus, Lugduninsis urbis episcopus, de parti aecclesiae sue, pro alia villa noncopanti (1089B)villa Orbana, tempore bone memoriae germano nostro Chlodovio, condam rige, ad parti fisci in conmutacionis titulum visus fuit dedisse, et postia de fisco inlustri viro Pannichio fuit concessum, et post discessum predicto Pannichio ad parti fisci nostri fuit revocatum: hoc ad basilica pecoliaris patroni nostri domni Dionisii; ubi ipsi praeciosus domnus in corpure requiescit, vel ubi venerabelis vir Chaino abba preesse videtur, plina et integra gracia pro mercidis nostre augmentum visi fuimus concessisse: et congregacio ibidem consistencium solidus docentur, quod de sacello publico annis singolis ibidem fuit consuetudo in alemunia vel in lumenarebus ipsius sancti loci de palacio dandi; seu et solidus cento eximtis, quod de Massilia civetati (1089C)judecis publeci ad missus ipsius basileci consuetudinem habuerunt dandi, pro eo quod ipsa villa firmissimo jure pars ipsius domni Dionisii perenniter debirent possidire, ad parti fisci nostri relaxsassint. Idio per presentem precepcionem decernimus urdenandum quod in perpetuo volumus esse mansurum, ut neque vos, neque junioris, seu successoris vestri, nec quislibet, ipsa villa Napsiniaco, cum adjecencias suas, vel quod ibidem aspicire vedintur, de quicquid pars ecclisiae Lugduninsis civetatis ibidem possidet, vel in conmutacionis titulum pro ipsa villa Orbana fuit ad partem fisci conlatum, et ipsius (1090A)Pannichio fuit concessum, vel hoc moriens dereliquid, et ad fisco nostro fuit revocatum; nihil exinde contradicere, nec de parti ipsius domni Dionisii minuare, nec abstrahire, nec nulla calomnia ob hoc generare penitus non praesumatis, nisi predicta villa Napsiniaco, cum omni merito vel integritate sua, hoc est terris, domebus, edificiis, accolabus, mancipiis, viniis, silvis, campis, pratis, pascuis, paecoliis, praesidiis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, vel reliquis quibuslibet beneficiis utriusque genere sexsus, rem exquisita, quicquid dici aut nomenari potest, memoratus Chaino abba aut successoris sui, vel pars predicti basilici domni Dionisii, aut congregacio ibidem consistencium, ex nostro munere largetatis omni tempure sub emunetatis nomine valiat (1090B)esse concessum adque indulthum: ita ut, dum ipsa congregacio volomtario urdine ipsus solidus docentus, quod de saccello publico, seu et ipsus solidus cento eximtis, quod de ipsa Massilia annis singolis in lumenarebus vel in alimonia consuetudinem, juxta quod anterioris rigis hoc ibidem cinsiverunt, habuerunt recipendi; pars fisci nostri ipsus solidus trecentus in saccello nostro perennis temporebus debiant recipire, et ubi fuerit jussum debiant dispendire: et nulla reclamacio nullo umquam tempore de parti ipsius basilici domni Dionisii, ad fisco nostro nec ad successoris nostrus non perveniat, et predicta villa Napsiniacus ad ipso sancto loco perenniter proficiat in augmentis, unde ipsa congregacio pro stabelitate rigni vel salute patriae, Domini misericordiae (1090C)jugiter debiant exorare. Et taliter praecipemus ut pro mercidis nostre augimentum vel stabiletate circa ipsa basilica domni Dionisii vel nostro palacio pertenenti, duas praecepcionis uno tenure conscriptas exinde fieri jussimus, una in arce basilice Sancti Dionisii resediat, et alia in tessaura nostra. Et, ut hec precepcio firmior habiatur vel per tempora conservintur, manus nostre subscripcionebus subter eam decrivemus roborare.
Childeberthus rex subs. Vulfolaecus jussus optol. ( Locus sigilli. )
Dat. quod fic. mins. Decembris dies XIII, anno (1091A)primo rigni nostri, Conpendio villa nostra, in Dei nomene feliciter.
IX. Placitum Childeberti III, regis Francorum, quo locum Hordinium cum ecclesiis ibi constructis in pago Bellovacensi, Hainoni, abbati sancti Dionysii, asserit ( ann. 695.) Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Cum nos, in Dei nomene, Conpendium in palacio nostro una cum nostris fedelebus resederemus, ibique veniens inluster vir Aigobertus, menesterialis noster, in causa venerabile viro Hainone, abbate de basileca domni Diuninse, ubi ipsi ipse preciosus in corpore requiiscit, suggerebat eo qod ante os annus, qando genetur noster Theudericus quondam rex, partibus Auster hostileter visus fuit ambolasse; homo nomene (1091B)Ibbo quondam, nullatenus ibidem ambolasset, et ob hoc solidos sexcentus fidem ficissit, et pro ipso Ibbone ipsi Haino abba ipsus solidos sexcentus, eum roganti, pro ipso conposuisset, et pro ipsus solidos sexcentus porcione sua in loco noncopante Hordinio in pago Belloacense, ad integrum una cum illas ecclesias ibidem constructas, quicquid ibidem sua fuit possessio, ei pro suo estrumentum delegasset vel firmasset. Sed dum filius suos Bottharius clirecus ibidem ad presens aderat, interrogatum fuit ei, se ipsi genetur suos Ibbo qondam ipsa porcione sua in suprascripto loco Hordiinio ipsius Hainoni abbati per suo estrumentum delegasset vel firmasset, sed ipsi Bottharius clirecus in presenti taliter fuit professus, (1091C)quod ipsi genetur suos Ibbo ipsa porcione in suprascripto loco Hordino sepedicto abbati Hainone per suo estrumentum delegasset vel firmasset, et auctor ei exinde aderat: et ipsa estrumenta in presenti ostendedit relegenda, et visa eis ipsas esse cognovit. Proinde nos taliter una cum nostris procerebus constetit decrivisse, ut dum inluster vir Ermenricus, optimatis noster, testimoniavit, quod ac causa taliter acta fuisset denoscitur, jobimus ut memoratus Haino abba, ipsa porcione in suprascripto loco Hordinio cum illas ecclesias, contra ipso Botthario clirico, (1092A)quicquid antedictus genetur suos Ibbo in jamdicto loco tenuit vel moriens dereliquid, omne tempore habiat evindecatum: et se necessetas ipsius Hainonis abbatis aut heredis suos fuerit, ipsi Bottharius clirecus aut heredis sue in autoricio eus estodiant defensare.--Syghinus recognovit. ( Locus sigilli. )
Datum sub die X Kalend. Januar, anno primo rigni nostri, Conpendium, in Dei nomine feliciter.
X. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo immunitates concedit monasterio Tusonis-Vallis ( ann. 696) Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Rictum esse censimus, se peticionibus sacerdotum, qui (1092B)pro affectum eclisiarum pertenit, effectuae mancipamus, vel qui ab ipsis ibidem de qualibet adtractum, fuit additum vel conlatum, per nostris oracolis roboramus, qualiter postmodo et datoris mercis permaniat, et nus pro pristitum beneficium opinio bonis et premium sempeternum adcriscat. Idcircum venerabilis vir Magnoaldus, abba de monastirio Tusone-Valle, que est in pago Camliaciacinse, quem in honore sancti Diunisiae et sancti Marcelli, quem avuncolus suus Chardericus, quondam abba, super rem sua propria edeficavit, et monastirio sub sancta rigola ibidem constituissit, et ibidem ipso venerabili viro Magnoaldo abbati constituit esse rictorem: sed ipsi vir Magnoaldus abba petiit celsitudinem nostri, (1092C)ut quicquid ab ipso monastiriolo tam ab ipso abbate, quam et ad Deo timentis homenibus, in quibuslibet ribus adque corporibus ibidem fuit aut fuerit additum vel prolatum, unde et precepcione domno et genetore nostro Theuderico, quondam rege, se ex hoc pre manibus habire adfirmat, ut nullus judex poplicus ad causas audiendum vel fridda exigendum, ibidem introitum nec ingressum habire non deberit. Quod nus pro mercidis nostri augmentum concessisse vel pristetisse seo confirmasse cognuscite. Adio per presente preceptum ex hoc decernimus ordenandum, (1093A)quod in perpetuo volumus esse mansurum, ut neque vos, neque junioris, seo successorisque vestri, nec nullus quislibet ex judiciaria potestate quoque tempore accinctus, in curtis vel villas ipsius monastiriae, tam de quod ibidem presenti tempore est firmatum, quam quod inantea tam de ipso vir Magnoaldo abbate, quam et de reliquis Deo timentis homenibus, in quibuslibet ribus adque corporibus, ad causas audiendum, vel fridda exigendum, seo mansionis aut paratas vel qualiscumque retribucionis quod fiscus noster exinde accidere aut sperare potuerat, judiciaria potestas nec nostro tempore, nec successoribus rigibus, ingressum nec introitum penitus habire presummat, nisi quicquid fiscus noster exinde sperare potuerat in luminaribus ad ipso monastiriolo (1093B)vel ad ipsis monachis qui ibidem frequenter vedintur officium fungire, inspecta ipsa precepcione domno et genetore nostro Theuderico quondam rege, seo et nostro preceptum plinius in Dei nomine confirmatum debiat in augmentis profeciscere, unde mercis nostra apud Domino retributire perennis temporibus debiat convalere, et ad ipsa congregacione delictit pro stabilitate rigni nostri jugiter deprecare. Et, ut haec precepcio firmior sit, manus nostri subscripcionibus subter eam decrevimus roborare. ( Locus sigilli. )
Childeberthus rex subsc. Nordeberthus opt. Datum quod ficit minsis Aprilis dies octo, annum secundum rigni nostri, in Dei nomine, Noviginto feliciter.
XI. Placitum Childeberti III, regis Francorum, quo villa Nocitum adjudicatur Thunsonis-Vallis monasterio ( ann. 697). (1093C) Childebercthus, rex Francorum, vir inluster. Cum nus in Dei nomine, Conpendio in palacio nostro, una cum apostholecis viris in Xpo patrebus nostris Ansoaldo, Savarico, Turnochaldo, Ebarcio, Grimone, Constantino, Ursiniano, episcopis; nec non et inlustri viro Pippino, majore-domus nostro, Agnerico, Antenero, Magnechario, Grimoaldo, optematis; Ermentheo, Adalrico, Jonathan, comitebus; Vulfolaeco, Arghilo, Madlulfo, domestecis; Benedicto, Ermedramno, seniscalcis; seo et Hocioberctho comite palacii nostro, vel cunctis fedilebus nostris, ad universorum (1093D)causas audiendum vel ricto judicio termenandum resederimus; ibique veniens venerabilis vir Magnoaldus abba de monasthirio Thunsonevalle, quem habuncolus suos domnus Chardericus, condam episcopus, suo opere edeficavit, climenciae rigni (1094A)nostri suggessit eo quod agentis inlustri viro Drogone filio, itemque inlustri viro Pippino, majori-domus nostro, curte basileci sui nuncopanti Nocito, que ponetur in pago Camiliacinse, qui fuerat Gaerino condam, et de fisco per precepcione domno et geneture nostro Theuderico, condam rige, ad ipso monasthirio fuerat concessa; ipsi agentis memorato Drogone malo urdene de potestate ipsius Magnoaldo vel monasthirie sui tullissent vel abstraxsissent, seo et mancipia, pecunia, vel reliquas ris quampluris exinde naufragiassent vel devastassent. Intendebat ae contra ipsi Drogus, eo quod socer suos inluster vir Bercharius condam, ipsa villa de ipso Magnoaldo concamiassit, et eidem justisseme ad partem conjuge sui Adaltrute ligibus reddeberitur. Intendebat ae (1094B)contra ipsi Magnoaldus, quasi conlocucione et convenencia exinde apud ipso Berchario habuissit, ut ipsa inter se conmutassent: sed hoc numquam ficissent, nec de ipsa curte ipsi Bercharius mano vestita numquam habuissit, nisi malo urdene, per forcia et inico ingenium ipsi agentis predicto Drogone de potestate sua abstraxissent. Interrogatum est ipsius viro Drogone, quatenus intendebat quod exinde socer suos concammio apud ipso Magnoaldo ficissit, se talis epistulas conmucationis exinde inter se ficissent, aut se ipsas in nostri presencia presentare potibat. Sed ipsi strumentum exinde nullatenus presentavit, nec nulla evidenti potuit tradere racione, per quod ipsi Bercharius ipsa habire debuissit, nec per quo urdene ipsa ipsi Drogo ad parte conjuge (1094C)sui nec ad sua habire debirit. Sic ei a suprascriptis viris domnis episcopis vel optematibus nostris, in quantum ipsi inluster vir Hociobercthus, comis palacii noster, testimuniavit, nuscitur judecasse vel definisse, ut ipsi vir Magnoaldus ipso loco Nocito, quantumcumque exinde per precepcione ipsius domno et geneture nostro ad ipso monasthirio suo Tunsone-valle fuerat concessum, hoc ipsi Drogus ad sana mano eum exinde revestire debirit, et ipsi Magnoaldus illa fructa, hoc est vinus vel annonas aut fenus quod exinde missi sui devastaverunt, ei indulgire debirit: quod ita et ficit. Proinde jobimmus ut ipsa rem Nocito, quantumcumque ibidem Gaerinus possidit, aut undeque ad ipso pervinit, et ad ipso geneture nostro ab ipso monasthirio per (1094D)suum preceptum fuit concessum omne tempore; contra ipso Drogone et conjuge sua Adaltrute, aut herides eorum, vel cujuscumquelibet de parti eorum, omne tempore habiat evindecatum adque helitiatum, et sit inter ipsis in postmodum ex ac re subita (1095A)causacio. Aigobercthus ad vicem Chaldeberctho jussus recognovit. ( Locus sigilli. )
Datum quod ficit minsis Marcius dies XIV, anno tercio regni nostri, Conpendio, in Dei nomine, feliciter.
XII Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo Parthenoni S. Mariae Argentolii concedit silvam Cornioletum ( ann. 697). Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Se oportuna beneficia ad loca sanctorum, quod pro juvamen servorum vel ancillarum Dei pertinit, libenti hanimo prestamus, et hoc nobis ad aeterna retribucione pertenire confidemus. Ideoque cognuscat magnetudo seu hutiletas vestra, quod nus silva (1095B)nostra, qui vogatur Cornioletus, super fluvium Sequena, in pago Parisiaco, quicquid ibidem a longo tempore fiscus fuit, aut in giro tinuit, vel forestariae nostri usque nunc defensarunt, ad monasthirio Sancti Mariae, Sancti Petri et Pauli, vel citerorum sanctorum, que est constructus in villa Argentoialo, ubi preest inlustris Deo sacrata Leudesinda abbatissa pro mercidem nostri augimentum, vel pro consolacione ancillarum Dei inibe referenti, plena et integra gracia visi fuaemus concessisse. Adeo per presentem precepcione decernemus ordenandum, quod in perpetium volemus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores seu soccessores vestri, nec quislibit de ipsa silva nostra Cornioletum memorati Leudesindae, aut soccessoris suas, vel ipsius monasthiriae (1095C)suae Argentoialo contradicere, nec nichil exinde minuare, nec nulla calomnia generare non presumatis, nisi quicquid superius contenitur. Ipsa silva ad integrum, sicut fiscus noster fuit, aut foresteriae nostri defensarunt, jam dicta Leudesinda, vel pars ipsius monasthiriae suae Argentoiali, aut congregacio ibidem consistencium, omne tempore et nostra indulgencia sub aemunetatis nomene vidiat habire concessum adque indultum ita ut ad ipso sancto loco perenniter proficiat in augimentum. Et, ut hec precepcio firmior habiatur et per tempora conservitur, (1096A)manus nostris subscriptionebus subter eam decrivemus roborare.
Childeberthus rex, subscripsit.--Vulfolaecus jussus optolit.
Datum quod ficit minsis Abrilis diaes tres, anno tercio rigni nostri, Conpendio, in Dei nomene, feliciter.
XIII. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo donum ab Ephibio collatum Ecclesiae Viennensi confirmat ( ann. 697). Childebertus rex, Caeoldo patri et Euphibio abbati. Quod poposcistis quia digna est petitio et postulatio vestra, edictum nostrum de villis de Genecio, et si qua alia ibi pertinent, superscripsimus, ut (1096B)quia Viennensi Ecclesiae integre cum omnibus suis tradita sunt, et per votum tuum tibi, Ephibi, condonata, nostra auctoritate semper ibi permaneant, et quidquid fisco nostro exire inde poterat, totum Deo nostro et sanctis Dei apostolis ac ministris eorum permittimus, ut sub immutatione Viennensi Ecclesiae quod judices requirere poterant, omnes fines et districtus, sive de servis, sive de liberis, in villis vel terris vel silvis vel redhibitionibus, sine ullo umquam tempore maneat, neque ullus judex publicus, neque officialis ejus, ad judicandum vel distringendum locum ibi habere audeat, sed proficiat omni tempore ad victus et alimoniam servorum Dei, quidquid ad nostram gloriam vel ad judices et officiales nostros pervenire poterat, et utatur jure et potestate sua ex (1096C)hoc Ecclesia Viennensis a nobis sibi concesso. Edictum hoc ego Childebertus regno meo, in anno tertio constitutum roboravi.
XIV. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo villam Ardunum cum omni immunitate Ecclesiae Cenomanicae concessam asserit ( ann. 698). Childebertus, rex Francorum, vir illuster. Si facta parentum nostrorum conservamus, nostra perenniter stabilia esse confidimus. Ideoque apostolicus vir, pater noster in Christo Herlemundus, Cenomannicae (1097A)urbis episcopus, nobis suggessit, eo quod avunculus noster Childericus quondam rex, per suam praeceptionem taliter antecessori suo domno Berario quondam episcopo vel domno Aigliberto concessit, ut quidquid de villa ipsius Ecclesiae Cenomannicae nuncupante Erduno, in pago Pictavo, ad fiscum sperabatur, hoc nullus judex, nec quislibet exactare deberet; et in ipsa villa neque mansiones facere, nec freda exactare, nec causas audire, nec ulla parata, nec ullum lucrum terrenum requirere nec exactare praesumpserit, nisi hoc in luminaribus ipsius ecclesiae Cenomannicae, quae est in honore sanctae Mariae et sancti Gervasii et Protasii martyris patronis nostri constructa, deberet esse concessum; et postea denuo Aigliberto episcopo post Berarium quondam (1097B)ibidem fuit similiter concessum. Unde et ipsas praeceptiones ipse pontifex se prae manibus habere affirmat, et de eodem tempore usque nunc, ipsum beneficium asserit esse conservatum: sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo per nostram auctoritatem ipsi viro domno Herlemundo episcopo, vel ad ipsam basilicam sancti Gervasii et Protasii martyrum confirmare deberemus: cujus petitionem nos non denegasse, sed in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constituit avunculus noster Childericus, quondam rex, integras emunitates de ipsa villa Arduno ad ipsam ecclesiam fecit, ita et inantea nos per nostram auctoritatem concedimus et confirmamus, ut nullo umquam tempore ullus judex in ipsa (1097C)villa praesumat causas audire, nec ulla parata, nec freda, nec qualecumque censum aut lucrum terrenum, quod ad fiscum nostrum potuerit sperare, ullo umquam tempore praesumat requirere nec exactare, nisi inspecta ipsa praeceptione, ab avunculo nostro Childerico, quondam rege, in luminaribus suprascriptae basilicae sancti Gervasii et Protasii perpetualiter debeat esse concessum atque indultum. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare. Childebertus rex subscripsi.
(1098A)Data quod fecit mensis Martius dies iij, anno iiij regni nostri, Valencianas, feliciter.
XV. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo concedit Herlemundo, Cenomanensi episcopo, ut deinceps rex ducem seu comitem Cenomaniae non praeficiat, nisi quem episcopus et gens Cenomanica prius elegerint ( ann. 698). Childebertus, rex Francorum [ add. vir inluster], cum deceat clementiam principis justas sacerdotum petitiones exaudire et ad effectum perducere, ideo [ decet clementiae principali justis petitionibus sacerdotum libenter obaudire, vel effectum in Dei nomen mancipare, ideoque ] apostolicus vir in Christo pater noster Herlemundus, Coenomanicae urbis episcopus, clementiae (1098B)regni nostri fecit innotescere, quod ante multos annos antecessor suus dominus Berarius, quondam episcopus, praecelso avunculo nostro Clotario, quondam regi, vel aviae nostrae Bachildae reginae [ add. quondam], talem petitionem fecisset, et ab eis tale praeceptum praecepisset ut in pago Coenomanico nullus quislibet ullo quoque tempore in actione ducatus vel comitatus ingredi deberet, nisi tantum per electionem memorati pontificis aut successorum suorum seu abbatum ac sacerdotum atque pagensium Coenomanensium ibidem per voluntatem Dei consistensium, ibidem per jussionem ipsorum principum ac succedentium regum et ad agendum introire deberet; et ipse hoc taliter per suam praeceptionem, manu sua vel antedictae abaviae nostrae (1098C)firmatam, una cum consensu procerum suorum, eidem praestitisse, et ipsam praeceptionem se prae manibus habere affirmat. Sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo nostra plenius auctoritas praedicto pontifici ejusque per tempora successoribus et ipsis pagensibus confirmaret [ confirmare deberemus ]. Quod nos ita praestitisse et in omnibus confirmasse volumus omnes cognoscere [ confirmasse cognoscite ]: praecipientes enim jubemus et jubentes praecipimus (hae tres voces desunt) ut sicut constat memoratum avunculum nostrum Clotarium, vel aviam nostram Bachildam per eorum praeceptionem (1099A)Berario, quondam episcopo, antecessori hoc concessisse, ita nos hoc privilegium Herlemundo episcopo concedere [ antecessori memorato Herlemundo episcopo concessisse ] ut in ipso pago Coenomanico accipere non debeant ducem aut comitem nisi per electionem ipsius pagi, pontificis, et pagentium; et ita hoc sicut antea [ ita et inantea ] hanc auctoritatem concedimus et confirmamus ut nullo umquam tempore ullus actionem ducat [ ducatus ] aliter nisi, ut dictum est, nec in ipso pago Coenomanico habere debeat, nec quisquam cuilibet comiti ipsum pagum, sine electione ipsius pontificis civitatis Coenomanicae aut pagensium illorum [ add. vel abbatum] ingredi, aut agere debeat, nisi quem episcopus elegerit, ut ille ipsum pagum ad agendum per nostram (1099B)jussionem debeat habere. Quae vero auctoritas ut firmiter [ firmior ] habeatur, manus nostrae subscriptionibus hanc praeceptionem decrevimus roborare. Childebertus rex, inspectis anterioribus praeceptionibus. Datum mense Martio, die iij, anno xl regni nostri, Valentianas. Vulfoletus scripsit et subscripsit [ inspectas anteriores praeceptiones, subs. Data quod fecit mensis Martio dies iij, anno IV regni nostri. Valentianas. Vulfoëcus ].
XVI. Placitum in quo Childebertus III monasterium Lemausum asserit monasterio S. Vincentii seu S. Germani ( ann. 703). Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Cum nos in Dei nomine Carraciaco villa Grimoaldo majorem-domus (1099C)nostri una cum nostris fedilebus resederimus, ibiquae veniens venerabelis vir Chedelmarus abbas adversus misso Adalgude Deo sagrata, nomine Aigatheo, suggerebat dum dicerit eo quod monastheriolo in pago Stampinse, noncobante Lemauso, una cum adjecencias suas, in quibuscumquae pagis adquae terreturiis, villabus, domebus, aedificiis, accolabus, (1100A)mancipiis, libertis, campis, viniis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursebus, farinariis, gregis cum pastorebus, presidiis, mobilebus et immobilebus rem inexquaesita, ad integrum, quicquid possessio Gammone condam et conjoge suae memorata Adalgude fuerunt; per eorum strumenta [ad monasthyrio sancti Vincenti vel domni Germani, ubi ipsi preciosus domnus in corpore requiescit, quae est sub opidum Parisiace civetatis constructus, ubi Chedelmarus abbas preesse videtur, condonaverant et ipsa] strumenta in presenti ostendit ad relegenda, relecta ipsa strumenta, sollicetum fuit ipsi Aigatheo a nobis vel a proceribus nostris interrogasse, se alequid contra [ipsa] strumenta dicere aut obponere volebat, in presenti dicere debirit: (1100B)sed ipsi taliter adseruit quod ipsas donacionis, quem venerabelis vir Chedelmarus abbas proferebat, veracis aderant, et eas recognovit, et nihil contra hoc dicere nec obponire [ pristini edit., proponere] volebat. Qui et ipsi Aigatheus in presenti per sua strumenta, tam pro se quam et pro ipsa Adalgude, se in omnibus de ipso monasthyriolo Lemauso una cum adjacencias vel adpendiciis suis superius intematum dixit esse exitum. Proinde nos taliter una cum nostris procerebus constetit decrivisse, ut dum inluster vir Ghyslemarus, comes palacii nostri, testimoniavit, et inter ipsis fuit judicatum; ut, dum contra ipsa strumenta nihil habebat quod diceret nec quod obponeret, per sua festuca se exinde in presenti dixit esse exitum, jobemus ut ipso monasthyriolo (1100C)superius nomenato Lemauso cum omni integritate sua ad se pertenente vel aspiciente, quem jamdictus Gammo condam vel conjux sua Adalgudis, per eorum strumenta ad ipso monasthyrio sancti Vincenti vel domni Germani condonarunt, vel quicquid ipsi Gammo moriens dereliquit abisquae repedicione jamdicta Adalgude aut heridebus (1101A)suis omni tempore ad partem ipsius monasthyriae sancti Vincentii vel domni Germani aut rectoris suos habiant aevindecatum adquae aelidiatum: et sit inter ipsis ex hac re in postmodo subita causacio. Beffa [ pristini edit., Bessa] recog. ac subs.
Datum quod ficit mensis Febroarius dies XXV anno VIII regni nostri, Carracciaco feliciter.
XVII. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo plurima dona confert monasterio Fontanellensi ( ann. 704). In nomine sanctae et individuae Trinitatis, amen. Ego Hildebertus, Dei gratia Francorum rex, dono Deo ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo, necnon (1101B)piissimis confessoribus Vandregisilo, Ansberto, Wlfranno et Iteremberto, ob honorem et reverentiam translationis praedictorum sanctorum a domno et venerabili episcopo Baino, abbate illius coenobii Fontanellensis, nuper eidem coenobio facta, et fratribus qui die noctuque eidem coenobio Fontanellae Deo famulantur, in puram et perpetuam elemosinam: videlicet, in episcopatu Belvacensi, Revecuriam et ecclesiam cum decima et appendiciis suis; capellam de Faiel, in Chivericeriis sex hospites et partem decimarum; Rouvillare et prata ac silvas. In episcopatu Ambianensi, medietatem de Buxeio, et terram unius carrucae, et medietatem decimae, et tertiam partem decimae de Dors; apud Valiacum, quamdam particulam terrae: item, in eadem dioecesi, in pago (1101C)Vimacensi, Dareneyum et ecclesiam cum tota decima, Waucort et ecclesiam cum decima et hospitibus. In episcopatu Parisiensi, Alpicum et ecclesiam cum tota decima, et Ursiniolum ad De . . . . . vallem et dimidium, Viciniacas ac decimam Villioliscortis; et in Marolio census et decimam vinearum; Marcouchies (1102A)et ecclesiam cum decima et hospitibus: liberum insuper transitum baccorum dicti coenobii, seu navium vina aut alia aliqua deferentium ad usum monachorum per Vecanam, ab omni consuetudine et exactione, in eundo et redeundo, quantum se extendit justicia nostra. In episcopatu Carnotensi Raedonium et ecclesiam cum tota decima, et census, et compacionem vinearum de monte Nivelonis, et tres gordos ibidem, cum duabus sedibus molendinorum, ac mansum S. Martini cum aliqua parte decimarum; ecclesiam de Rolleboise cum decimis; Callifurnum et ecclesiam cum decimis, et duodecim mansos et dimidium; Francavillam et ecclesiam de Viletta cum tota decima, tam in molendinis quam in agris; et totum feodum Hulonis, et terram duorum (1102B)boum, terram de Orthmari villa, capellam juxta stolium, quod dicitur Fontana Bertholdi, cum terra et hospitibus, et terram de Duco campo, et dimidiam terram de Boscocorti, et totam decimam ipsius villae. Et, ut hoc donum nostrum seu largicio nostra futuris temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa permanere, manu propria subterfirmavimus, et anuli nostri impressione roborari fecimus.
Data cl. xiij Novembris, anno regni nostri X, indictione ij, feria secunda, anno dominicae incarnationis DCCIIII.
XVIII. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo privilegia confirmat a praedecessoribus suis monasterio S. Sergii Andegavensis concessa ( ann. 705). (1102C)Childebertus, rex Francorum, vir illustris, omnibus agentibus tam praesentibus quam et futuris. Quicquid pro coelesti amore, vel pro aeterna retributione ad loca sanctorum ab antecessoribus principibus parentibusque nostris fuit indultum, si hoc (1103A)nostris oraculis affirmamus, retributorem Dominum exinde habere confidimus. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod venerabilis vir Theodebertus, abbas de monasterio quod est in honore peculiaris patroni nostri S. Sergii et domni Medardi episcopi, in suburbio Andegavis urbis constructum, ad nostram accessit praesentiam, et clementiae regni nostri suggessit quod de curtibus praedictae sanctae basilicae, quae nominantur Marentius, Silviliacus, Taunucus, Noviliacus, Senona, et Genehonnus [ Editi, Genehtonnus], annis singulis inferendam, solidos seu [ Ed., sex] inferendales, et alios seu [ Ed., sex], de remissaria auri pugensis [ ed., pagensis], inferendo in fisci ditiones reddebant. Et tale beneficium bonae memoriae avus noster Chlodoveus et genitor (1103B)noster Theodericus, quondam reges, per eorum auctoritatem, ad ipsum monasterium, suae manus subscriptionibus, pro mercedis eorum augmento concesserunt, ut nullus judex publicus in ipsas curtes, ad agendum, nec ad freda exigendum, nec ad mansiones faciendum, nec ad causas audiendum, nec ad fidejussores tollendum, nec ad pastos nec ad paratas intraret, nec judiciaria potestate ullam redibitionem penitus exinde requireret, nisi quod ipsam inferendam idem abbas per se ipsum aut per missos suos annis singulis in sacellum publicum reddere deberet. Unde et alias praeceptiones seu et confirmationes a gloriosis parentibus nostris anterioribus, manibus eorum roboratas, se prae manibus habere affirmat, per quas ipsum beneficium ab ipsis principibus (1103C)fuit indultum, vel usque nunc conservatum. Ideoque pro firmitatis studio petiit nostram celsitudinem, ut nostra auctoritas circa ipsum monasterium vel ejus congregationem hoc denuo generaliter confirmare deberet. Cui nos hanc petitionem, pro reverentia sancti ipsius loci, sicut unicuique petenti nequivimus denegare; sed gratanti animo praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipimus (1104A)enim ut, sicut constat in respectu ipsius anterioris praeceptionis vel confirmationis, quod ipsum beneficium usque nunc, de tam longo tempore, absque ullo contradicente, ab ipsis principibus inibi legaliter fuit conservatum, ita deinceps teneatur, ut neque vos, neque juniores seu successores vestri, nec ullus quilibet de judiciaria potestate, ad agendum, nec ad freda exigendum, nec ad mansiones faciendum, nec ad causas audiendum, nec ad fidejussores tollendum, nec ad ullas quaslibet redibitiones ibidem penitus exactandum ingredi audeat; sed quodcumque pars fisci nostri exinde percipere aut exactare potuerat, nullus vestrum hoc penitus requirere praesumat, nisi tantum annis singulis ipsi solidi duodecim per ipsum abbatem, aut per missum suum, (1104B)nostris aerariis inferri debeant, ut dictum est, nostris et futuris, Domino auxiliante, temporibus. Igitur cum Dei et nostra gratia, per inspectas antedictas praeceptiones, sicut usque nunc ipsum beneficium semper fuerat conservatum, jubemus ut inantea pro mercedis nostrae intuitu in omnibus conservetur. Et, ut haec auctoritas pleniorem obtineat vigorem, Domini misericordiam frequentius deprecari, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare
Childebertus rex.
XIX. Diploma Dagoberti III, regis Francorum, quo dona plurima confert monasterio Petrimontis [seu S. Petri in Erefordia ] ( ann. 706). C. (1104C)gratia [in nomine] sanctae et individuae Trinitatis. Ego Tagebertus [Dagobertus], Francorum rex, notum facio tam clero quam populo, tam christianis quam paganis, quod urbem nostram nomine Merwigesburc [Merouegesburg], quae nobis haereditatis [haereditario] jure ab ipso avo nostro Merwigo [Meroveo], fundatore videlicet ejusdem urbis in Thuringia, obvenerat, Sancto Petro et suis monachis Daeo (1105A)[Deo] inibi servientibus, a quo et ipse mons post fundationem monasterii quod in honorem praefati apostoli construxi, vocabulum sumpsit, deleto paganico prius nomine avi nostro [mei], Poetri [Petri] mons vocitatus, cum omnibus servitiis suis post finem vitae meae [finem meum] possidenda [possidendam] regali potentia dedimus. Quali autem id Dei ordinatione factum sit indicabimus. Fuit in praefata urbe juxta ecclesiam Sancti Blasii martyris, homo Dei, nomine Adeodatus, rogatu meo a Moguntino aepiscopo Rigiberto inclusus; qui inclusus, ob periculum animae suae [ Deest suae], nolens uti communione clericorum uxoribus et armis utentibus [utentium], sepe me rogavit ut de aliquo meo monachum claustro [ut de aliquo claustro meo monachum] a (1105B)quo divinum officium et verbum verae fidei audiret et communionem sacri misterii percipiet [perciperet], sibi evocarem. Hujus ego ob intimam [mutuam] familiaritatem poetitioni [petitioni] annuens, misi ad monasterium monachorum quod simili modo construxi in Wizenburc [Selsenburg], venerabilem [et venerabilem] seniorem monachum nomine Trutchindum [Truchintum] inde evocans, praefato Adeodato incluso doctorem et rectorem direxi. Qui eo perveniens coepit paulatim, ex ejus doctrina et suasione inclusi, numerus credentium multiplicari, tum conversione paganorum ad baptismum, tum clericorum et laycorum ad monachicum habitum. Hoc ego cernens, et divinum in hoc favorem intelligens, tradidi sepe dictam urbem meam cum omnibus sibi pertinentibus (1105C)Sancto Petro et suis monachis ibidem monachicam religionem statuendam, et abbatiam meo auxilio faciendam. Dedi praeterea sancto Poetro et suis monachis ad usus diversos, silvam quae ob numerositatem cervorum Hirzbruil [Hirsbrulis] vocatur, a meridiana plaga urbis versus orientem, usque ad terminos regionis Orlaa [Orlavu], quam regionem Pippino palatino comite [comiti] in beneficium tradidi. Dedi nihilominus ad supradictum coenobium villas a Sclavis in eadem silva factas, scilicet Tunecdorf [Tuneckdorff], Tagebrechtestete [Tugebrachtest], Tutelstete [Tuttelstet], Neuchenrod [Neukenrodt], Hochdorf [Hochdorff], et alias plures, et aquam Geram ad capturam [captum] piscium monachis, a meridiana (1105D)parte urbis usque ad terminum curiae ministerialis mei Gisbodi [Gisboti]. Dedi etiam de curia mea, ad usus fratrum, C [quinquaginta] modios tritici, (1106A)C ordei, et totidem avenae, et caetera omnia mea in Thuringia. Ad hunc mihi dilectum locum contuendum [continendum] dedi ministeriales meos, cum omni eorum subole [sobole] et possessione, quorum haec sunt nomina: Gisbodum [Gisbotus], Elbertum [Gilbertus], Ekkehardum [Eckardus], Volfholdum [Vuolffoldus], Gisen [Hysen], Egenen [Egenhen], Woligisum [Vuolffgirus], Omarum [Omarus], Sigebertum [Sigebertus], Theodbertum [Theodobertus], Theodoricum [Theodoricus], Adelbotum [Adelbotus], Adelgozum [Adelgerus], Gelfratum [Gelferatus], Hyrfridum [Hingfridus], Gunzelinum [Huntzelinus], Guntramnum [Guntherinus], et caeteros omnes famulos meos [meos famulos], et famulas in Thuringia. Ut haec traditio domino meo Jhesu [Jesu Christo] firma eternaliter maneat, (1106B)literis nostris stabiliri fecimus, et banno Rigiberti [Rigberti], Mogontoni episcopi [episcopi Moguntini], confirmari rogavimus et anulo nostro colligavimus, et sigillo nostro adhibito complevimus.
Data [Karta] Magontiae, K. Martii, in presentia Rigiberti [Rigeberti] episcopi.
Signum invictissimi regis Tageberti Francorum [Francorum Dagoberti]. Testes omnium harum causarum sunt hii [hi]: Pippinus major-domus et filius ejus Carolus. Maguntinus [Moguntinus] episcopus Rigibertus. Guntamnus [Gunthernus] paganus comes. Ecchabertus [Eckebi] comes, et omnis aecclesia in Thuringia et circa Rhenum in Magontia [Moguntia]. Acta sunt hec anno dominicae incarnationis septingentesimo sexto, indictione IX.
XX. Diploma Childeberti III, regis Francorum, quo villam Solemium donat basilicae S. Dionysii ( an. 706). (1106C) Childebertus [Chilcedebertus], rex Francorum, vir inluster. Se aliquid [aliquis] ad loca sanctorum vel monasthirie, quod [monasteriorum, que] pro oportunitate locis sanctorum pertenit, pristamus vel concidemus: hoc nobis ad laudem vel ad aeternam retributionem in Dei nomene proficere [pervenire] confidemus. Igitur cognuscat magnetudo seu utilitas vestra, quod nus villa nostra nocopante Solemio, quae ponitur in pago Fanmartinse [Falmartinse], super fluvio Scalt [Sale], una cum omne mereto vel (1106D)adjacentias suas, et quicquid fiscus noster tam de garant. . . . quam et de. . . . cia [Graraniga quam de Remerteria] ibidem tenuit, vel de qualibet attractum (1107A)ibidem possiduit, etiam et oratorio illo ad cruce, qui conjungitur ad ipso termeno de ipsa villa Solemio, qui est constructus in honore sancti Martini, cum omnis res quae ibidem aspiciunt, ubi Madalgiselus, servus noster, custus praeesse veditur, id est in terris, domebus, aedificiis, accolabus, mancipiis, viniis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursebus, pecoliis, praesidiis, gregis cum pastorebus, farinariis, movilebus et immovilebus, totum et ad integrum [re exquisita ad integrum] ut dixemus quidquid ad ipsa villa aspicere veditur, et usque nunc ibidem fiscus noster tenuit, ad baselica domni Dionysii marteris, ubi ipse pretiosus domnus in corpore requiescit, et venerabilis vir Chillardus (1107B)[Tayledus] abba praeesse veditur, cum omni integritate ad ipsa villa pertenente vel aspiciente, plina et integra gratia, jure proprietario, sub emunitatis nomene, cum omnes redebiciones sibi concessas, ad opus ipsius domni Dionisii, vel congregacione sua ibidem consistente, vise fuimus concessisse. Ideo per praesente praeceptione decernemus urdenandum, quod in perpetuum volomus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores, seo successores vestri [nostri], nec quislibet de judiciaria potestate, de praedicta villa Solemio, sicut usque nunc fiscus noster tenuit, ad parte praedictae basilicae domni Dionisii, vel ad agentes suos, nulla refragatione [requisitione] nec nullo impedimentum facere non praesumatis: nisi, ut dixemus, ex nostrae munere (1107C)largetatis ipsa Solemius cum omne integritate vel soleditate [omnibus integretur vel solidetur] una cum adjacencias ad se pertinentes vel aspicientes, immoque (1108A)et suprascripto oratorio Sancti Martini ad cruce, seu quod ibidem aspecit, pars ipsius basilecae domni Dionisii, vel omnis congregacio sua, omne tempore, sub emunitatis nomene, absque [jure proprietario, absque] cujuslibet refragatione aut impedimentum, habeat concessum atque indultum; ac ipsa basileca domni Dionisii marteris [nostris] praesentibus et futuris Deo auxiliante temporebus proficiat in augmentis. Et, ut haec praeceptio firmior sit, manus nostrae subscriptionebus subter eam decrivemus roborare.
Childeberthus rex subscripsi
Blatcharius jussus subs.
Datum quod ficit minsis Marcius dies XII [Corsartince (1108B)Martii die duodecimo], annum XII rigni nostri, Mamaccas, in Dei nomine feliciter [caetera desunt, a voce Mamaccas ].
XXI. Placitum Childeberti III, regis Francorum, quo adjudicat S. Dionysio Teloneum integrum nundinarum quae de vico S. Dionysii translatae fuerant Parisios, inter S. Laurentii et S. Martini basilicas ( ann. 710). Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Cum in nostra vel procerum nostrorum presencia, Mamacas in palacio nostro, venientes agentes venerabeli viro Dalfino, abbate de baselica peculiaris patronis nostri sancti Dionisii, ubi preciosus domnus in corpore requiescit, adserebant adversus agentes inlustri (1108C)viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, eu qod a longo tempore Chlodovius qondam, avus noster, seu et posthia avuncolus noster Childericus, vel domnus (1109A)et genetur noster Theudericus, eciam et germanus noster Chlodocharius, per eorum precepcionis, illo teleneu, quicquid de omnes neguciantes aut Saxonis, vel quascumquelibit nacionis, ad ipsa sancta fistivetate domni Dionisii ad illo marcado advenientes, ad ipsa baselica Sancti Dionisii in integretate concessissent, sic quoque ut nec posthia, nec tunc, pars fisce neve ibidem ad ipso marcado, neve infra pago Parisiaco, aut in ipsa civetate Parisius, postia nullus teleneus ad ipsus homenis negociantes de ipsa vice non exigintur nec tollintur, sed hoc pars predicte baselice domni Dionisii in integretate omne tempore habirit concessum adque indultum. Unde et talis precepcionis predictorum principum in presente ostendedirunt (1109B)relegendas. Relictas et percursas ipsas precepcionis, inventum est quod taliter ab ipsis principebus ad ipsa casa Dei in integretate fuit concessum. Postia dicebant quasi agentes ipsius viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, eciam et comis de ipso pago Parisiaco, medietate de ipso teleneu ejusdem tollerent, vel de parte ipsius baselice abstraerent. Aserebant e contra agentes ipsius viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, quase de longo tempore talis consuetudo fuissit, ut medietate exinde casa Sancti Dionisii receperit, illa alia medietate illi comis ad partem fisci nostri. Intendibant econtra agentes Sancti Dionisii, quasi hoc Gairinus, quondam, loce ipsius Parisiace comis, per forcia hunc consuetudinem ibidem misissit, et aliquando ipsa (1109C)medietate de ipso teleneu ejusdem exinde tullissit: sed ipsi agentes hoc ad palacium sogessissent, et eorum precepcionis in integretate semper renovassent.--Iterum inquisitum est per plures personas, eciam et per ipsas precepciones, qod antdicte princepis ibydem in primordio et in posterum in integretati concesserunt vel adfirmaverunt.--Syc asenciente ipso viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, eciam et alii pluris nostri fidelis visi fuerunt decrevissi vel judicasse, ut agentes ipsius viro Grimoaldo pro partem fisce nostri eusdem exinde per vuadio de ipso teleneu in integretate revestire debirent; qod ita et ficerunt. Sed, dum ac causa taliter acta vel definita seu inquisita vel judecata, in quantum inluster vir Sigofredus, comis palatie nostre, testemoniavit, (1109D)fuissit denusceter, jobimmus ut omne tempore pars predicti monastiriae sancti Dionisii, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, et Dalfinus, abba, vel successoris sui, ipso teleneu in integretati de ipsa fistivetate sancti Dionisii, tam qod ibidem super terras ipsius baselice resedire vedintur, quam et postia ipsa vice ad Parisius omne tempore, inspecta eorum (1110A)anteriores precepcionis, habiant evindicatum adque elidicatum. Et quatenus, antehactis temporebus, clade intercedente, de ipso vigo sancti Dionisii ipse marcadus fuit emutatus, et ad Parisius civetate inter sancti Martini et sancti Laurente baselicis ipse marcadus fuit factus, et inde precepcionis predictorum principum acceperunt, ut in ipso loco aut ubyque ad ipsa fistivetate resedibant ad eorum negucia vel conmercia exercienda, ipso teleneu pars predicte baselice domni Dionisii in integritate receperit; et se evenit aut pro clade aut per quacumquelibit delaecione interveniente, exinde aliuby fuerit ipsi marcatus emutatus, predictus teleneus in integretate ad ipsa casa Dei praesentis temporebus et futuris, in (1110B)lumenarebus ipsius Sancti Dionisii pro reverencia ipsius sancti loce permaniat concessus adque indultus: et sit tam inter parte fisci nostri, quam et inter agentes Sancti Dionisii, omnis lis et altergacio subita.--Actalius jussus recognovit ( Locus sigilli. )
Datum qod ficit minsis December, dies xiij, anno xvj rigni nostri, Mamaccas feliciter.
XXII. Placitum Childeberti III, regis Francorum, quo Cadolaici farinarium S. Dionysii monasterio asseritur ( ann. 710). Childeberthus, rex Francorum, vir inluster. Venientis agentes baselece peculiaris patronis nostri domni Dionisii, ubi ipse preciosus in corpore requiescit, (1110C)et venerabelis vir Dalfinus, abba, custus preesse veditur, Mamaccas in palacio nostro, nobis sogesserunt, eu quod farinario in illo in loco noncopante Cadolaïco, infra termemeno Verninse, quem a longo tempore antecessoris sui ad villa ipsius baselice Latiniaco semper posiderunt; agentes inlustri viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, cum contradicerent, et dicebant, qod a villa sua Verno fuissit aspectus. Dicebant posthia ipse agentes sancti Dionisii, eu quod de pluremum annorum spacia ipse farinarius ad ipso Verno nonquam aspexissit, nisi ad villa ipsius baselice Ladiniaco; Ebroinus, majorem-domus suo tempore, quando ipsa villa posedibat, ibidem eum fecissit aspectum, et justisseme eis vel ad casa Sancti Dionisii redebitur: sed postia ipse viro Grimoaldus, (1110D)majorem-domus noster, una cum nostris fedilebus, ac causa ante se jussit advenire, ut eam diligencius inquirerit; quod ita et ficit. Sic ad ipso viro Grimoaldo fuit judecatum, ut sex homenis de Verno, et sex de Latiniaco, bone fideus in oraturio suo, seu cappella sancti Marcthyni, memorate homenis hoc debirent conjurare, quod a longo tempore (1111A)semper ipse farinarius ad ipso Latiniaco, curte ipsius monastirie sancti Dionisii, aspexissit, et ibidem justissemi redebebatur. Set ipso sagramentum, sicut eis fuit judecatum, in quantum inluster vir Sigofridus auditur ipsius viro Grimoaldo testemoniavit, quod ipse homenis ipso sagramentum sicut ab ipso viro Grimoaldo fuit judecatum in omnebus vise fuerunt adimplisse: et tale judicio ipsius viro Sigofrido mano firmante, vel de anolo ipsius Grimoaldo, majorem-domus nostri, sigellatum, ipse agentes acepissent, ut ipso farinario ad parte ipsius Dalfino abbati, vel monastiriae sui Sancti Dionisii elidiato urdene debiant posedire vel domenare. Proinde nus taliter, una cum nostris procerebus, (1111B)constetit decrevisse, in quantum inluster vir Bero, comis palate nostre, qui ad vice itemque inlustri viro Grimberctho comite palati nostro adestare vedebatur, testemoniabit, quod memoratus Sigofridus suum prebuit testemonium, quod ac causa ante ipso viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, sit acta vel judecata fuissit, denuscetur; jubemus ut memorate agentes ipso farinario, ad parte ipsius Dalfino abbati vel monastirii sancti Dionisii, absque repeticione, superscripto Grimoaldo, aut agentes vel heridis aut successoris suos, vel contra quemlibit, inspecto illo judicio ipsius viro Grimoaldo, majorem-domus nostri, sicut per eudem declaratur, omne tempore habiant evindecatum adque elidiatum; et sit inter ipsis ex ac re in postmodum subita causacio.--Dagobertus, (1111C)ad vice Angilbaldo, recognovit. ( Locus sigilli. )
Datum qod ficit minsis December dies xiiij, ann. xvj rigni nostri, Mamaccas feliciter.
XXIII. Diploma Dagoberti III, regis Francorum, quo Anisolensis monasterii immunitates confirmat ( ann. 712). Dagobertus, rex Francorum, vir inluster, omnibus agentibus praesentibus atque futuris. Si petitionibus servorum Dei, in quo pro opportunitatibus ecclesiarum vel monasteriis nostris patefecerint auribus, libenter audimus, regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri stabilire confidimus. Ideoque venerabilis Ibbolenus abba de monasterio Anisola, qui est in pago Cynomannico, (1111D)in honore peculiaris nostri patroni pii, beati videlicet Carilefi confessoris, constructus, per missos suos clementiae regni nostri detulit in notitiam, eo quod consobrinus noster Guntramnus rex, (1112A)ad ipsum monasterium sub omni immunitate per suam auctoritatem concessisset, et hoc postea avi nostri Chlotarius, et item Dagobertus, seu etiam Chlodoveus, nec non et Chlotarius, etiam domnus et avus noster Theodericus, nec non et avunculus noster item Chlodoveus, et praecelsus domnus et genitor noster Childebertus quondam reges, qui per eorum auctoritates ipsorum manu roboratas, ipsi monasterio hoc confirmassent, unde et ipsas praeceptiones se ex hoc prae manibus habere adfirmant, et hoc circa ipsum monasterium, nullo inquietante, asserunt conservatum. Sed pro totius rei munimine postulat in hoc nostra auctoritas ut in ipso monasterio plenius debeat confirmare; quod nos praestitisse vestra non dubitet magnitudo. Quapropter praesenti (1112B)praecepto jubemus ut, sicut per auctoritates seu per scripturarum principum leguntur, et usque nunc fuit conservatum, neque vos, neque priores, neque successores vestri in causis ipsius monasterii, neque ad causas audiendas, neque ad freda exigenda, nec mansiones requirendo, penitus ingredere non praesumatis, nisi per auctoritatem firmatam ipse abba suique successores atque congregatio eorum in ipso monasterio, Deo auxiliante, consistentes, quod ad praesens rationabiliter habere videntur, aut adhuc a Deo timentibus hominibus ibi fuerit additum vel augmentatum, sub omni immunitate, inspectas ipsas praeceptiones supra memoratorum principum, quem se prae manibus ex hoc habere affimant, valeant tenere, (1112C)possidere, et ibidem ad ipsum locum sanctum per hanc auctoritatem nostram, ut hoc quod est firmatum perenniter proficiat ad augmentum, quod potius eis melius delectet pro stabilitate regni nostri Domini misericordiam deprecare. Et, ut haec praeceptio nostra firmum obtineat vigorem, manus nostrae subscriptionibus roborare, sigilloque nostro hoc decrevimus affirmare.
In Christi nomine Dagobertus rex. Data sub die XV cal. Februar.
XXIV. Diploma Dagoberti III, regis Francorum, quo, ad petitionem Herlemundi, Cenomanensis episcopi, immunitates confirmat a regibus Francorum concessas Cenomanensi Ecclesiae, pro villis et monasteriis huic Ecclesiae subjectis, praesertim pro monasterio Anisolensi ( ann. 713). (1112D) Dagobertus, rex Francorum, vir illuster. Tunc regalis celsitudo fundamenta sui culminis corroborat, (1113A)quando petitionibus sacerdotum aut pontificum, quod pro opportunitate pertineat, obauditur, et ad effectum in Dei nomine mancipatur. Ideoque apostolicus vir domnus Herlemundus, in Christo pater noster, Cenomannicae urbis episcopus, nobis suggessit eo quod antecessores sui ab anteriore rege parente nostro emunitates a malis hominibus fuissent furatae, et denuo domnus et praecelsus genitor noster Hildebertus, quondam rex, integras emunitates de omnibus villis et curtis ecclesiae suae, et monasterium Anisola, in quo D. Karileffus, Christi confessor, corpore requiescit, quod est suae juris ecclesiae sanctae Mariae, et sancti Gervasii et Protasii martyrum, in quibuslibet pagis, vel territoriis habere videntur, etiam et monasteria sua quae ipse in regimine habet, quae infra (1113B)urbem Cenomannicam sunt constructa, vel villas ac culta eorum in quibuslibet pagis ac territoriis, concessisset ut nullus judex publicus nec ad causas audiendas, nec ad freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec pastus, nec ullas reddibitiones requirendas, nec exactandas quoque tempore ingredi deberet, nisi cum omnis fretus concessus quietim deberent possidere. Unde et ipsa sibi praecepta per manus habere affirmat, et ipse beneficius de eo tempore fuisset conservatus, petiit celsitudini nostrae ut hoc circa eidem in idipsum confirmare deberemus. Cujus petitionem non denegasse, sed in omnibus ita praestitisse cognoscite. Ideo per praesentem praeceptionem decernimus, quod in perpetuum (1113C)volumus esse mansurum, ut inspecta ipsa anteriorem praeceptionem, nullus judex publicus, neque vos, neque juniores seu successores vestri, neque quislibet ex judiciaria potestate, in villis vel curtis ipsius pontificis vel ecclesiae suae Sancti Gervasii et Protasii martyris, vel monasteria sua, aut curtis vel villis ipsorum, nec ad causas audiendas, nec ad freda exigenda, nec fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas, nec pastus faciendo, nec ullas reddibitiones quod ad fiscum nostrum sperare videtur requirendis nec exactandis, judiciaria potestas inibi quoque tempore ingredere non praesumatur. Sed ipse pontifex aut agentis sui ill. cc. inferendalis, et ill. sol. alios ducentos auro pagins. quod ad fiscum nostrum de ipsa villa vel de ipsis curtis suis, (1113D)vel ecclesiis suis et monasteriis suis reddebantur, et in sacello puplico fuit consuetudo reddendi, ipse pontifex aut successores sui, per missos suos hoc debeant (1114A)reddere atque transsolvere, ut diximus, ex nostra indulgentia saepedictus Herlemundus episcopus aut pars ecclesiae suae vel monasteria sua, de omnes villas vel curtis suis, cum omnes fratres concessus sub emunitatis nomine omni tempore hoc debeat possidere et dominare, et nullas requisitiones neque impedimentum a judicibus publicis, quoque tempore, tam ipse pontifex, quam et successores sui habere non pertimescant, nisi nostris et futuris, Deo auxiliante, temporibus valeat esse conservatum, et ad ipsa sancta loca perenniter proficiat in augmentis. Et, ut haec praeceptio firmior habeatur, vel per tempora melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.
In Christi nomine, Dagobertus rex subscripsi.--Ingobaldus (1114B)optolit et subs.--Datum quod fecit mensis Martius dies ij, anno ij regni nostri, Mamaccas feliciter.
XXV. Diploma Dagoberti III, regis Francorum, quo confirmat, ad petitionem Herlemundi, episcopi Cenomanensis, immunitates cenomanensi Ecclesiae concessas pro villa Arduno ( ann. 713). Dagobertus, rex Francorum, vir illuster. Si facta parentum nostrorum conservamus, nostra perenniter stabilia esse confidimus. Ideoque apostolicus vir pater noster in Christo Herlemundus, Cenomannicae urbis episcopus, nobis suggessit eo quod avunculus genitoris nostri Hildeberti quondam regis, Hildericus (1114C)quondam itemque rex, per suam praeceptionem taliter antecessore suo quondam episcopo domno Berario et Aichilberto episcopo successori concessisset, ut quidquid de villa ipsius ecclesiae Cenomannicae, nuncupante Arduno, in pago Pictavio, ad fiscum sperabatur, hoc nullus judex neque quislibet exactare deberet, et in ipsa villa nec mansiones facere, nec freda exactare, nec ullas paratas, nec ullum lucrum terrenum requirere, nec exactare praesumeret, nisi hoc in luminaribus ipsius ecclesiae Cenomannicae, quae est in honore sancti Gervasii et Protasii patronis nostri constructa, deberet esse concessum; et postea denuo Aiberto episcopo, qui Berario post quondam ibidem fuit, similiter concessisset. Unde et ipsas (1114D)praeceptiones ipse pontifex se prae manibus habere affirmat, et de eodem tempore usque nunc ipsum beneficium asserit esse conservatum: sed pro integra (1115A)firmitate petiit celsitudinem nostram ut hoc denuo per nostram auctoritatem ipsi viro domno Herlemundo episcopo, vel ad ipsam sanctam basilicam sancti Gervasii et Protasii martyrum confirmare deberemus: cui nos non denegasse, sed in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constat ibi avunculus noster Hildericus quondam rex integra immunitate de ipsa villa Arduno ad ipsam ecclesiam fecit, ita et inantea nos per nostram auctoritatem concedimus et confirmamus, ut nullo unquam tempore nullus judex in ipsa villa non praesumat, nec causas audire, nec ulla parata, nec freda, nec qualemcunque censum aut lucrum terrenum, quod ad fisco potuerit sperare, nullo (1115B)umquam tempore non praesumat requirere, nec exactare, nisi inspecta ipsa praeceptione ab avunculo genitore nostro Childeberto quondam rege, nomine Childerico quondam rege, in luminaribus supradictae basilicae sancti Gervasii et Protasii martyrum perpetualiter debeat esse concessum atque indultum. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora conservetur, manu nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.
In Christi nomine, Dagobertus rex subscripsi.--Ingobaldus scripsi et subscripsi.--Data quod fecit mensis Martius dies X, anno ij regni nostri, Mamaccas feliciter.
XXVI. Diploma Dagoberti III, regis Francorum, quo jus Ecclesiae Cenomanensis in Anisolense monasterium asseritur, juxta chartam Ibboleni abbatis ( Ann. 713). (1115C) Dagobertus, rex Francorum, vir inluster. Si petitionibus servorum Dei assensum praebemus, non solum regiam consuetudinem exercemus, sed ad aeternae felicitatis percipiendum praemium profuturum nobis esse confidimus. Igitur omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus et futuris, notum esse volumus, quia vir venerabilis Cenomannis civitatis, Berarius episcopus, nostram adiit praesentiam, afferens strumenta nobis cartarum, qualiter domnus Karileffus, sacerdos atque monachus, in sua parochia construxit quoddam monasteriolum, et suo antecessore domno Innocente per consensum Childeberti (1115D)regis tradidit: et postea ab eo per censum in precariam (1116A)accepit, suum praeceptum praedictus Childebertus rex fecit, et postea antecessor suus Domnolus similiter Gallo monacho et discipulo domno Carileffo, et ab ipso Domnolo abbate facto et ordinato, precariam fecit, et super ipsam precariam Chilpericus rex suum praeceptum fieri jussit. Haec omnia memoratus episcopus Berarius nobis ostendit, deprecans ut abbati suo, nomine Gundoleno, similiter, sicut antecessores nostri suis antecessoribus praecepta fecerunt, ita et nos fecissemus. Cujus petitionem libenti animo suscepimus, et sicut deprecatus est fieri jussimus. Proinde hoc auctoritatis nostrae praeceptum fieri jussimus, per quod firmiter mandamus ut, sicut praedicto abbati a memorato Berario episcopo praedictum monasteriolum jure beneficiario (1116B)datum est, ita deinceps in ejus beneficio et dominacione seu precaria diebus vitae suae absque ulla minoratione maneat; et censum, sicut in precariis eorum continetur, per singulos annos Ibbolenus abbas memorato episcopo Berario suisque successoribus solvat, id est, ad lumen matris et civitatis ecclesiae, de cera lib. iiij, et fratribus canonicis in civitate consistentibus ac praedictae ecclesiae servientibus, in coena Domini plenum modium de ovis, et buticulas plenas paratas de optimo vino solvat, et episcopo ejusdem civitatis unam cambuttam bene paratam, et duos subtalares ad officium suum peragendum tribuat: et, post ejus discessum, praedictum monasteriolam ad potestatem vel dominationem memoratae (1116C)matris ecclesiae, absque ullius detentione aut consignatione, cum omni integritate vel cum toto superposito immelioratum revertatur; et episcopi sive rectores matris ecclesiae, quidquid exinde juste et canonice facere disposuerint, liberam habeant potestatem faciendi. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare
XXVII. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo sancti Dionysii monasterio concessas immunitates confirmat ( ann. 716). Chilperichus, rex Francorum, viris inlustribus. Oportit climenciae princepale inter citeras peticionis (1116D)illut que pro salute adescribetur, et pro divine nominis (1117A)postolatur, plagabile auditum suscipere, et procul dubium ad aefectum perducere: quatenus de caduces rebus presentes secoli aeterna conquiretur, juxta preceptum Domini dicentis: Facetis vobis amicis de mamona iniquetatis. Ergo de mamona iniquaetatis juxta ipsius dictum nos oportit mercare eterna celestia: et, dum sacerdotum congrua inpertemus beneficia, retrebutorem Domino ex hoc habyre meriamur, in eterna tabernacola. Igetur venerabelis vir Chillardus, abba de baselica peculiaris patronis nostri domni Dionisii marthyris, uby ipse preciosus domnus in corpure requiiscit, climenciae rigni nostri supplicavit, ut juxta quod ab antecessorebus regibus parentebus nostris a longo tempure omnis emunaetas (1117B)de villa prefate sancti baselice fuit concessa, undae et ipsas precepcionis sae per manebus habire adfirmat, et hoc usque nunc inviolabiliter adserit esse conservatum. Unde petit ut hoc per nostra aucturetatem dinuo pro rei firmitatis circa ipso sancto loco, vel homenis qui se cum substancia eorum ad ipsa baseleca tradunt vel condonant, juxta quod anteriores parentis nostri vel precelsus avuncolus noster Theodericus, seo et consobrini nostri Chlodovius, Childebercthus et Dagobercthus quondam regis, per eorum aucturetatis ad ipsa baseleca hoc pristetirunt vel confirmaverunt: hoc iteratis circa ipso abbati concidere et confirmare diberimmus. Idio cognuscat magnetudo seu utilitas vestra, quod nos pro reverencia ipsius sancte loce, vel pro quietem (1117C)ibydem Deo famolancium, prumtessima volomtati dinuo concessissae et in omnebus confirmassae vestra cognuscat solercia. Quapropter per hunc preceptum, quod specealius decernemus et in perpetuo volemus esse mansurum, jobymmus ut neque vos, neque junioris seu successores vestri, nec quislibit de judiciaria potestate accintus, in curtis prefate sancte baselece domni Dionisii, uby et ubi, in quascumque pagus in rigna Deo propicio nostra, quod ad die presente pars ipsius monastiriae posedire vel dominare veditur, vel quod ad Deo timentebus hominebus per ligedema instromenta ibydem fuit concessum, aut inantia fuerit adetum adque delegatum, (1118A)nec ad causas audiendum, nec ad fidejussores tollendum, nec ad freda exygendum, nec ad mansionis faciendum, nec paratas, nec nullas redebuciones requerendum, ingredire, nec exygire quoque tempure penetus non presumatur, nysi quicquid fiscus noster exinde potuerat esperare, omnia et ex omnebus pro mercidis nostri conpendium, cum omnis fridus ad integrum sybymed concessus, ut dictum est, inspectas ipsas precepcionis anteriorum regum, parentum quondam nostrorum, vel juxta quod presens nostra contenire videtur aucturetas, quicquid ipse sanctus locus a diae presente, ut dixemus, habyre videtur, quam quod inpostmodum a Deo timentebus hominebus vel a nobis ibydem fuerit adetum vel conlatum, seu quicumquae justi et racionabyliter cum omne (1118B)substancia sua ad ipso monastirio se tradedirit, et res suas per ligidema instromenta ibidem delegaverit vel firmaverit, sub integra emunitati, ad diae presente valiat resedire quietus adque securus: et, ut dictum est, quicquid exinde forsetam fiscus noster sperare potuerat, in lumenarebus vel estipendiis seu et in elimoniis pauperum ipsius monastiriae perenniter pro nostris oracolis ad integrum in omnia et ex omnebus sit concessum adque indultum, ut eis melius dilectit pro estabilitate rigni nostri, vel pro quietem quibuslibit chunctis leodis nostrus Domini meserecordia adtencius deprecare. Et, ut hec aucturetas nostris et foturis temporebus circa ipso sancto loco perenniter firma et inviolata permaniat, vel per (1118C)tempora inlesa custodiatur adque conservitur, et ab omnibus judices melius credatur, manus nostri subscripcionebus subter eam decrivemus roborarae.--Chilpricus rex subscripsi.--Actulius jussus optolit.
Datum sub diae pridiae Kalendas Marcias, anno primo rigny nostri, in Dei nomine, Conpendio feliciter.
XXVIII. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo immunitatem a teloneis, monasterio sancti Dionysii concessam confirmat ( ann. 716). Chilperichus, rex Francorum, viris inlustrebus omnis tilenariis Masiliensis. Dum et ante hus annis (1119A)proavus noster Dagobercthus, quondam rex, solidus cento eximtis de Massilia civetate, sicut ad cellario fisce potuerant esse exactati, ad baseleca peculiaris patroni nostri domni Dionisii, uby ipse preciosus in corpure requiiscit, et venerabelis vir Chillardus abba preessae veditur, per sa ( sic ) precepcione, sua mano roborata, concessissit, seu et domnus vel genetur noster Childaericus, eciam et abuncoli nostri Chlodocharius et Theodericus, quondam regis, aeciam et nos postia per nostra precepcione hoc ibydem dinuo vise fuemus concessissae vel confirmasse; et taliter in ipsas precepcionis vedittur habyre insertum, ut tam in ipsa Massilia, quam et per reliqua loca in rigna Deo propicio nostra, ubycumque telleneus, portaticus, pontatecus, rotaticus, vel reliquas redebucionis, (1119B)quod a judicebus publicis exigetur, de carra eorum qui hoc inferre vedintur, ad missus ipsius baselice nullatenus requeratur nec exigiatur, nisi hoc in omnebus annis singolis habiant concessum. Idio per presente urdenacione vobis decernemus et omnino jobimmus ut, quomodo misse ipsius baselice domni Dionisii vel memorato abbati, hoc est. . . . . cum paris suos ad vos vinerint, ipsus solidus cento eximtis, sicut ex cellario nostro secundum consuetudinem, absque ulla mora vel delatacione, juxta quod ordo cataboli fuerit, omnimodis eis dare et adimplire faciatis: et de ipsa carra qui hoc inferre vedintur, nec in ipsa Massilia, nec per reliqua loca in rigna Deo propicio nostra, nullo telleneu, nec portatico, nec pontateco, nec rodatico, nec reliquas (1119C)redebucionis, nec vos, neque junioris vestri, nec quislibit de parte fisce nostri requireri nec exagetare penitus non presumatis. Videtis ut aliut ob hoc non faciatis, se gracia nostra obtatis habyre propicia.-- Chrodebercthus recognovit.
Datum qod ficit minsis Marcius dies, anno primo rigni nostri, Conpendio, in Dei nomine feliciter.
XXIX. Placitum Chilperici II, regis Francorum, quo terra sita in Superiore Bacivo praeposito monasterii sancti Dionysii asseritur ( ann. 716). Chilperichus, rex Francorum, vir inluster. Cum in nostra vel procerum nostrorum presenciae Conpendio (1119D)in palacio nostro, homo alicus, nomine Friulfus, (1120A)venerabeli viro Martino preposito de baselica peculiaris patronis nostri sancte Dionisii interpelavit, dum dicerit eu quod porcione sua de parte socero suo Edrone quondam, in loco noncopante Superiore Bacivo, ad eo ligebus pervenire deburat, ei malo ordine contradicerit, vel post se retenirit; qui ipsae Martinus dedit in respunsis, quod extromentum habibat, quem filius superescripto Edrone quondam, nomine Eodo, venerabili viro Chrodchario monaco sancti Díonisii vindedissit, et ipsa vindicione in presente ostendedit relegenda, relicta ipsa vindicione, sed, dum inter se intenderint, sic a procerebus nostris fuit inventum, ut illa medietate de ipsa porcione in jamdicto loco Superiore Bacio jamdictus Martinus ad parte ipsius Sancti Dionisii habire dibiad. (1120B)Proinde nos taliter una cum nostris procerebus constetit decrivissae ut, dum inluster vir Vuarno, comis palati nostri, testemoniavit, fuit judecatum; quod ac causa sic acta vel inquesita fuissit denuscetur, jobimmus ut memoratus Martinus ipsa medietate de jamdicta porcione in ipso Superiore Bacio, quicquid ad ipsa medietate aspicere veditur, una cum terris, domebus, edeficiis, acolabus, mancipiis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursebus, adjaecensiis, apendiciis ad se pertenentis, pecuniis, presidiis, farinariis, gregis cum pasthorebus, omnia et ex omnebus, rem exquesita, illa medietate ad integrum, inspecta vel estante eorum estromenta, absque repeticione superscripto Friulfo vel heridis suos, ad partes sancti Dionisii omne (1120C)tempure habiant evindecata adque elidiata, et sit inter ipso Friulfo suisque heridebus vel agentis domni Dionisii, omni tempure subita causacio. Et, dum ipse Martinus in causa ipsius baselice domni Dionisii contra ipso Friulfo, tam illa fructa de illa alia medietate, quam et illa fide facta per vuadio suo in presente visus fuit transsolsissae, jobimmus ut omne tempure tam ipse Martinus vel pars domni Dionisii, absque repeticione ipsius Friulfo vel heridis suos de ipsa fide facta vel ipsa fructa ducti et secure valiant resedire.--Ermedramnus recognovit et subsc.
Datum qod ficit minsis Marcius dies VII, anno I rigni nostri, Conpendio, in Dei nomine feliciter.
XXX. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo centum vaccas annuatim monasterio S. Dionysii concedit, sicut olim a Dagoberto rege concessae fuerant ( ann. 716). (1121A) Chilperichus, rex Francorum, vir inluster. Se facta parentum nostrorum conservammus, regia consuetudine exsercemus, et nostra in postmodum estabelis esse confidemus; precipuae peticionebus sacerdotum, quod pro eorum confirmanda beneficia pertenit, libenter obaudimus, vel effectui in Dei nomene mancaepammus, hoc nobis ad mercedis nostri augementum pertenire confidemus. Idioquae venerabelis vir Chillardus, abba de baselica peculiaris patronis nostri domni Dionisii marteris, ubi ipse preciosus (1121B)domnus in corpure requiiscit, climenciae rigni nostri sogessit eo quod bone memorius proavus noster Dagobercthus, quondam rex, per sua auctaretate mano sua roborata, vaccas cento soldaris quod in inferenda de pago Cinomaneco in fisce dicionebus sperabatur, ad ipsa sancta basileca annis singolis concessissit. Unde et cessionem ipsius princepae, seu et confirmacionis avo nostro Chlodovio et bone memoriae genetore nostro Childerico vel avuncolo nostro Theoderico, seo et consobrinus nostrus Chlodovio, Childeberctho et Dagoberctho quondam regebus, eorum manebus roboratas, se ex hoc per manebus habire adfirmat; et sicut ipse beneficius ad ipsa baseleca ab ipsis principebus fuit concessus vel indultus, annis singolis a judiciaria potestate loce illius (1121C)reddire vel adimplire conmemorat. Sed pro firmitatis estodium, petit celsaetudinem nostri ut hoc circa ipso abbati vel memorata sancta basileca nostra hoc plinius diberit aucturetas perpetualiter confirmare. Cujus peticioni, pro reverencia ipsius sancte loce, gradante animo pristetisse, vel in omnebus confirmasse vestra conperiat magnetudo. Precipientis enim jobimmus ut, sicut constat antedictus princeps Dagobercthus, quondam rex, ipsas vaccas cento inferendalis de superescripto pago Cinomaneco, quod annis singolis in fisce diceionebus sperabatur, per sua aucturetate ad ipsa baselica concessit, (1122A)et hoc a judiciari potestate annis singolis conservare vel adimplire vedintur: ita et deinceps inspectas ipsas aucturetatis vel confirmacionis predictis principebus per nostrum preceptum plinius in Dei nomine confirmatum circa ipso sancto loco perenniter in omnebus valiat esse conservatum adque indultum, et ibidem nostris et futuris, Deo ausiliante, temporebus proficiat in augementis: ita ut eis melius delectit pro estabelitati rigni nostri ad ipso sancto loco Domini meserecordia adtencius deprecare. Et, ut hec auctoretas firmior habiatur et per tempora conservitur, manus nostri subscripcionebus subter eam decrivemus roborare.
Chilpricus rex subscripsi.--Actulius jussus optolit.
(1122B)Datum qod ficit minsis Marcius dies XVI, anno primo rigni nostri, Conpendio, in Dei nomine feliciter.
XXXI. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo forestam de Gemetico et alia dona a praedecessoribus suis Fontanellensi monasterio collata confirmat ( ann. 716.). Chilpericus, rex Francorum, vir illustris. Decet clementia principali petitionibus sacerdotum quod pro oportunitatibus locis sanctorum pertinet obaudire vel effectu in Dei nomine mancipare. Ideoque venerabilis vir Benignus, abba de monasterio Fontanella, quod est in honore sancti Petri et Pauli apostolorum vel sancti Laurencii martyris, infra diocesim (1122C)Rothomagensem super fluvium Secana constructum, ubi ipse abba cum turba plurima monachorum sub sancta regula conversare videntur, nobis sugessit eo quod, cum pro preceptionibus avi nostri Clodovei regis, seu et avunculi nostri Clotarii et Theoderici vel genitoris Childerici et parentum nostrorum Childeberti et Dagoberti, etiam pro quolibet strumento cartarum ad ipsum monasterium a quibuslibet rebus atque corporibus, seu etiam forestam de Gemmetico, vel quod a Deo timentibus hominibus ibidem fuerit adductum vel conlatum, et adhuc inantea est melioratum vel donatum, per eorum auctoritates (1123A)concessissent vel confirmassent; unde et ipsas preceptiones suprascriptorum principum, seu et alias preceptiones avunculi nostri Theoderici et parentum nostrorum Clodovei et Childeberti quondam regum, qualiter hoc ibidem denuo concessissent vel confirmassent, vel totam ipsam forestam Gemmeticam ad ipsum sanctum locum concessissent, nobis in presenti ostendit relegendas, et ipse hoc presenti tempore quieto ordine possidere vel dominare probatur, sed pro integra firmitate petiit memoratus abba celsitudinem nostram, ut hoc circa ipsum locum sanctum per nostram plenius auctoritatem confirmaremus, cujus petitionem ita prestitisse vel confirmasse cognoscimus. Precipimus ergo ut quicquid per preceptiones suprascriptorum principum, seu confirmationes (1123B)vel vendiciones, donationes, cessiones, commutaciones, pactiones, vel pro quolibet strumento cartarum de fisco nostro, seu etiam forestam Gemmeticam, vel a Deo timentibus hominibus, in quibuslibet pagis, locis atque territoriis, ad ipsum monasterium Fontanellam fuit additum vel conlatum, aut delegatum vel concessum, et hoc presenti tempore ibidem justum aut legale videtur esse possessum, ita et inantea sit per nostrum preceptum plenius in Dei nomine confirmatum. + Inspectas ipsas preceptiones seu strumenta quae exinde habent confirmamus, et sicut per ipsas declaratur, memoratus Benignus abba seu successores sui aut ipsa congregatio qui in ipso monasterio Fontanella per tempora conversaverint, hoc habeant, teneant atque possideant, et ad ipsum (1123C)sanctum locum nostris et futuris temporibus, Deo auxiliante, jure proprietario proficiat in augmentum. Et, ut hec auctoritas firmior habeatur et in omnibus conservetur, manu nostra subter eam decrevimus affirmare. Chilpericus rex subscripsit. Datum quod fecit mensis Martius dies XXV, anno primo regni nostri, Compendio, in Dei nomine. Fredebertus scripsit.
XXXII. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo plurima dona confert monasterio Corbeiensi ( ann. 716). Chilpericus, rex Francorum, vir inluster. Omnibus agentibus tam presentibus quam et futuris. Quidquid in luminaribus locis sanctorum, vel pro oportunitate (1123D)servorum Christi concedimus, et quae parentes nostri pro eorum mercede concesserunt, pro nostris oraculis confirmamus, ad mercedem nobis vel pro stabilitate regni pertinere confidimus. Igitur religiosus et venerabilis abbas de monasterio cognominante Corbeia, qui ponitur in pago Ambianense, (1124A)quem praecelsus avunculus noster Chlodecharius quondam rex, vel domna et ava nostra Baldechildis, quondam regina, ob amorem Christi, in honorem SS. Petri et Pauli principum apostolorum, et sancti Stephani martyris visae fuerunt construxisse, ad nostram accessit praesentiam, clementiae regni nostri suggessit eo quod praefatus avunculus noster Chlotarius quondam rex, seu etiam dicta ava nostra domna Baldechildis regina, unde luminaria monachi ibidem consistentes habere deberent, de teloneo de fossas annis singulis ad ipso monasterio concesserunt: hoc est, oleo lib. X millia, garo modios XXX, pipere lib. XXX, cumino lib. CL, cariofilo lib. II, cinamomo lib. V, spico lib. II, corto lib. XXX, dactilibus lib. L, carigas lib. C, amandolus lib. C, pasticias (1124B)lib. XXX, olivas lib. C, hidrio lib. L, cicer lib. CL, oridia lib. XX, auro pigmento lib. X, seoda pelles X, cordellisae pelles X, carta tomi L: ita ut telonaria, qui post teloneo fossense agere videbatur anno illatione haec omnia ad missos ipsius monasterii, qui inde directi fuerint, dare et adimplere, imoque, et evectione ad ipsius missos, qui hoc exigere ambularent, perpetualiter, absque renovata tractoria, annis singulis dare praecipimus: hoc est veredos sive paraveredos decem, panisnited. decem, sequentes vegente, vino mod. I, cervisa mod. I, lardo lib. X, carne ponda vegente, cassio lib. XII, pisus lib. XX, capro I, pullos XI, ova X, oleo lib. II, garo lib. I, piper uncia I, cimino uncias II, sal, acetum, olera, lignum sufficienter. Haec omnia superius commemorata locis convenientibus, (1124C)annis singulis, eisdem tam euntibus quam redeuntibus absque mora dare et adimplere deberetis; etiam ad revertendum carra XII, de loco in loco, per loca consuetudinaria, usque quod ipse cellarius ad ipso monasterio perveniebat, eis dare deberetis, qualiter pro eorum mercede, absque dispendio ipsius monasterii, deberet provenire. Unde et ipsa praescriptione subscripto avunculo nostro Clodecario, nec non et ava nostra Baldechilde regina, sed et confirmatione domno et genitore nostro Childerico quondam rege, ipse venerabilis Sebastianus abba, nobis in praesente de hoc protulit relegenda, vel se ex hoc prae manibus habere affirmat; sed pro firmitate studium petiit ipse domnus Sebastianus celsitudine nostra, ut hoc circa ipso, vel ipso monasterio Corbeia aut successores (1124D)suos, vel ipsa congregatione quae in ipso monasterio consistere videtur, pro nostra auctoritate plenius in Dei nomine confirmare et concedere deberemus. Cujus petitionem gratante animo per mercedis nostrae compendium, vel pro reverentia ipso sancto loco, ita praestitisse et confirmasse, seu et ad (1125A)nostro praecepto concessisse et confirmasse cognoscite, praecipientes ut ipso cellario de jam dicto teloneo fossense, sed et ipsas tractorias vel inspectas ipsas praeceptiones memoratis principibus, sicut per easdem declaratur, pro hac nostra auctoritate plenius in Christi nomine confirmatum, telonario quam et reliqui judices subscripto cellario ad missos ipsius monasterii dare et adimplere procuretis, etiam dum in loco fuerint demorati, suprascripta praebenda eis dare studeatis; immoque et reliqui judices pro locis convenientibus de constituta evectione tam carrale quam navale, seu et suprascripta praebenda eisdem omnimodis nostris et futuris temporibus absque mora vel dilatione dare et adimplere annis singulis faciatis, quatenus pro nobis per beneficium integram et (1125B)perpetualem debeat pervenire mercedem. Et, ut haec praeceptio firmior habeatur, vel per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare.
Data sunt sub die tertio kal. Maii, anno primo regni nostri, Compendio, in Dei nomine feliciter.
XXXIII. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo silvam Roveritum donat monasterio S. Dionysii ( ann. 717). Chilperichus, rex Francorum, vir inluster. Se aliquid ad loca sanctorum de nostris munerebus pristamus vel concidemus, hoc nobis ad mercidem vel stabiletate rigni nostri in Dei nomene pertenire confidemus. (1125C)Ideo cognuscat hutiletas seo magnetudo vestra, quod nos foreste nostra Roverito, cum omnem jure vel termene suo ad integrum, que est in pago Parisiaco, super fluvium Sigona, una cum illo forestario nomene Lobicino qui conmmanit in fisco nostro vetus Clippiaco, una cum mansus quod in ipso Clippiaco tenire viditur, vel terras ad ipsus mansus aspicientes ad integrum, ad basileca peculiares patronis (1126A)nostri sancti Dionisii, ubi ipse preciosus domnus in corpore requeiscit, vel ubi domnus Turnoaldus episcopus custus preesse viditur, ad peticione inlustri viro Raganfredo majorim-domus nostro, plina et integra gracia ad diae presente vise fuemus concessisse. Quapropter per presente precepcione specialius decernimus urdenandum, quod in perpetuum circa ipso sancto loco mansurum esse volemus, ut ipsa foreste nostra Roverito, cum omnem jure vel termene suo ad integrum, una eum superscripto forestario vel mansus suos, cum terras vel prata in ipso Clippiaco ad integrum, ipse domnus Turnoaldus episcopus ad ipsa sancta basileca domni Dionisii martheris plina et integra gracia ex nostro munere largitates hoc habiat concessum adque indultum, ut eis (1126B)inantia semper melius delectit pro stabiletate rigni nostri, vel pro salute patriae, domini meserecordiae adtencius exorare, et nulla requesicione, nec nullo inpidimento ad judicibus publicis, tam in nostro tempore quam et ad succedencium rigum, ob hoc habire non pertemiscant, nise ad superscripta sancta basileca domni Dionisii, nostris et foturis temporibus, proficiat in augimentis. Et, ut haec precepcio firmior habiatur, vel per tempora conservitur, manus nostri subscripcionebus subter eam decrivemus roborare.
Chilpricus rex subs.--Raganfridus optolit. ( Locus sigilli. )
Datum pridiae kalendas Marcias, annum secundum rigni nostri, Conpendio, in Dei nomene feliciter.
XXXIV. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo Fossatensi monasterio concessa privilegia confirmat ( ann. 717). (1126C) Chilpericus, rex Francorum, V. I. Si justis petitionibus servorum Dei aures nostras accommodamus, consuetudinem regiam exercemus, et hoc nobis procul (1127A)dubio ad statum animarum nostrarum et ad profectum regni nostri prodesse credimus. Ideo venerabilis vir Waldomarus abbas, considerans infirmitatem et imbecillitatem corporis sui, et frequentes infirmitates quibus illum Dominus castigare dignatus est, pertractans cum omnibus fratribus qui monasterio Fossat., in pago Parisiaco, omnipotenti Deo deservire videntur, clementiae regni nostri suggessit ut, secundum eorum privilegium quod ab antecessoribus nostris et pontificibus conservatum fuit, a nobis etiam pro reverentia sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae et SS. apostolorum Petri et Pauli, et pro intuitu animae nostrae et aeterna retributione per cuncta tempora maneat confirmatum atque conservatum. Proinde ipsi abbati vel suis monachis tale praeceptum (1127B)et confirmationem fieri rogamus, una cum consensu majoris-domus nostrae Raganfredi, ut quicquid in ipso eorum privilegio loquitur, hoc nos pro nostra auctoritate et successorum nostrorum per tempora conservatum et inviolatum esse volumus atque decrevimus: et omnino hoc jubemus ut in ipso monasterio nulla extranea vel opposita persona sine voluntate abbatis vel fratrum suorum ad dominandum vel competendum ingredi praesumat; sed juxta privilegium quod nostrae praesentiae praesentaverant, quem abbas elegerit, et illa pars monachorum melior, de ipsa congregatione, vel si necessitas fuerit, de quolibet monasterio, post decessum abbatis, vel quandocumque ipse abbas voluerit, omnia cum ipsius consensu et voluntate subjectorum suorum, (1127C)licentiam habeant constituere abbatem, sicut in eorum privilegio manifestissime designatur. Ita tamen ut talis eligatur, qui corpore sit castus, mente devotus, sacris scripturis conditus, et conversatione regulari instructus; ut ipsi monachi sub quieto ordine viventes, nihil patientes inquietudinis, pro statu regni nostri vel pro salute totius populi melius et melius exorare delectet. Unde et confirmationem principis, consobrini nostri, Dagoberti quondam regis se ex hoc prae manibus habere affirmat; et ipsum beneficium concessum de eo tempore usque nunc videtur esse conservatum, ita et inantea inspectas ipsas praeceptiones suprascriptas principum, sicut per easdem declaratur, omni tempore ipsum beneficium concessum (1127D)valeat et conservatum. Et, ut haec praeceptio firmior sit, manus nostrae subscriptionibus subter ea decrevimus confirmare.
Chilpericus rex subsc. Ado jussus obtulit.
Data sub die viij kal. Maias, anno ij regni nostri, Parisius civitate, feliciter
XXXV. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo villam Martem donat Metensi basilicae sancti Arnulphi ( ann. 717). (1128A) Chelpericus [ Meuriss., Chilpericus], rex Francorum, vir inluster. Si aliquid ad loca sanctorum prestamus vel concedimus, hoc nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus, ut eis [ M., eos] melius delectet pro nos vel [ M., nobis vel pro] stabilitate regni nostri, Domini misericordiam jugiter deprecare. Ideo cognoscat utilitas seu magnitudo vestra, quod nos villam nostram nuncupante Marte, sitam in pago Moslinse [ M., Mollinse], una cum omni integritate sua, quantumcumque fiscus noster ibidem esse videtur, ad basilicam (1128B)sancti domini Arnulfi vel sanctorum apostolorum, ubi ipse pretiosus corpore requiescet [ M., in corpore requiescit], hoc est, sub oppidum Metensium civitatis, ubi venerabilis vir Leutbertus abba una cum norma plurima clericorum deservire videntur; pro mercedis nostrae augmentum [ M., augmento], vel pro reverentia ipsius sancti loci, a die presente, jure proprialtario [ M., proprietario], sub emunitatis nomine, plena et integra grata [ M., gratia], visi fuimus concessisse. Quapropter per hunc [ M., hoc] praeceptum specialius decernamus [ M., decernimus] ordinandum, quod perpetualiter erga ipsorum loco [ M., locum] mansurum esse volemus, ut ipsa villa superius nominata, hoc est, una cum terris, domibus, aedificiis, mancipiis, aclas [ M., aclis], vineis, campis, (1128C)pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, adjunctis, adjacentiis, apendiciis, gregis [ M., gregibus] cum pastoribus utriusque generis sexus, omnia et ex omibus, re exquisita, ad integrum, quicquid de rebus noster [ M., nostris] ibidem tenetur ipsa [ M. in ipsa] villa Marte, una cum omni merito vel soliditate ad se pertinente ipsius [ M., ipse] Leutbertus abba ad partem ipsius sancti domni Arnulfi [ M., Arnulphi] vel sanctis apostolis [ M., sanctorum apostolorum], ex nostrorum largitatis jure proprialtario, sub emunitatis nomine, cum omnis fiscus concessus hoc habeat concessum atque indultum: et quicquid ipse vel successores sui, pro opportunitate ipsius sancti loci exinde facere decreverint, liberam in omnibus (1128D)habeant potestatem, ex nulla requisitione, et ex nullo impedimento a judiciis publicis, cum nostro tempore, quam et succedentium regum exinde habere non pertimescat. Et [ M., et ut] haec praeceptio firmior sit, manus nostrae suscriptionibus subter eam decrevimus roborare.
Chilpericus rex subscrips
Dies [ M., datum] quod fecit mens. [ M., mensis] Jun. VIII, anno secundo regni nostri, Compendio placatio nostro.
XXXVI. Diploma Chilperici II, regis Francorum, quo Sithiensi monasterio collata dona et concessas immunitates confirmat ( ann. 718). (1129A) Chilpericus, rex Francorum [vir inluster]. Si facta parentum nostrorum, quod ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per nostris oraculis confirmamus, regia consuetudine hoc exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Erchembodus abba de monasterio Sitdiu, qui est in pago Tervannense in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, nec non et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel ceterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens praesentiam, (1129B)clementiae regni nostri suggessit quod avus noster Chlodoveus, quondam rex, de omnibus curtis vel villis ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum, vel collata populi, seu de comparato, aut de qualibet adtracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi est additum vel collatum, integra emunitate antecessori suo domno Bertino, quondam ipsius monasterii abbate, vel ad praedictum monasterium concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freta exactanda, vel fideijussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, nec ullas redibitiones requirendas, nec exactandas, judiciaria (1129C)potestas ibidem ingredere quoquam tempore non deberet, nisi sub emunitatis nomen omni tempore, cum omnes fretas concessas pars ipsius monasterii perenniter deberet possidere. Unde et praeceptiones ipsius videlicet principis avi nostri Chlodovei, et confirmationes praecelsorum avunculorum nostrorum Chlodocharii et Theoderici, seu et genitoris nostri Childerici, etiam et consobrinorum nostrorum Chlodovei et Childeberti, quondam regum, se ex hoc prae manibus habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videant esse conservata: sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram memoratus abbas, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cujus (1130A)petitioni pro mercedis nostrae augmentum, vel reverentia ipsius loci ita praestitisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim praecipimus ut, quicquid constat suprascribtum avum nostrum Chlodoveum, quondam regem, de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, praefato Bertino, vel postea ipsi avunculi nostri Chlodocharius et Theodoricus, seu et genitor noster Childericus, etiam et consobrini nostri Chlodoveus et Childebertus, quondam reges, juste et rationabiliter quondam concesserunt et confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea per nostro praecepto plenius in Dei nomine confirmare deberemus, inspectas ipsas praeceptiones suprascribtorum principum, sicut per easdem declaratur, (1130B)circa ipsum abbatem Erkembodum vel successores suos, et ad ipsum monasterium Sitdiu omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata, et nulla refragatione, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non debeant, unde ipsa congregatio, pro stabilitate regni nostri vel salute patriae, Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus roborare.
Datum anno regni nostri iij
XXXVII. Diploma Theoderici IV, Francorum regis, quo dona Sithiensi monasterio a majoribus suis collata et concessas immunitates confirmat ( ann. 721). (1130C) Theodericus, rex Francorum, viris inlustribus, gravionibus, seu et omnibus agentibus, vel junioribus eorum, tam praesentibus quam futuris, in quibuscumquelibet accionibus monasterii Sitdiu tenere vel habere videtur. Si facta parentorum nostrorum, quae ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per nostra oracula confirmamus, regia consuetudine exercemus, hoc ideo ut nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidamus. Igitur venerabilis vir Erkembodus, abbas de monasterio Sitdiu, qui est in pago Tervannensi, in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu (1131A)Christi, nec non et sancti Petri et Pauli apostolorum vel ceterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens praesentiam clementiae nostri regni suggessit eo quod proavus noster Chlodovius, quondam rex, de omnibus curtis vel villis ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant, vel adhuc inantea ex munere regum, vel de collatis populi, seu de comparato aut de comparando, aut de quolibet adtracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi est additum vel collatum, integra emunitate antecessori suo Bertino quondam, vel ad praedictum monasterium Sitdiu, concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freda exactanda, vel fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii tam ingenuos (1131B)quam servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, nec nullas redibitiones requirendas nec exactandas judiciaria potestas ibidem ingredere non praesumat, nisi sub emunitatis nomine omni tempore cum omnibus fredis concessis pars ipsius monasterii perenniter debeat possidere. Unde et praeceptione ipsius principis proavi nostri Chlodovei, et confirmationibus praecelsorum avunculorum nostrorum Chlotacharii et Childerici, seu et avorum nostrorum Theodorici et Childeberti, atque consobrini nostri Chilperici, quondam regis, ex hoc prae manibus se habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservata: sed pro integritatis firmitate petiit celsitudini (1131C)nostrae memoratus Erkembodus abbas, ut hoc circa ipsum locum per nostram auctoritatem plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Cujus petitioni pro mercedis nostrae aucmentum vel reverentia ipsius loci ita praestitisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim praecipimus ut quicquid constat suprascribtum proavum Chlodoveum, quondam regem, de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, concessisse praefato Bertino antecessori suo, vel postea ipsi avunculi, vel avus noster Chlotarius et Theodoricus, Childebertus et Childericus, etiam et confirmationes consobrini nostri Chilprici quondam regis, juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite sunt conservatae; ita et in postmodum (1132A)per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine confirmamus, inspectas ipsas praeceptiones suprascribtorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum Erkembodum abbatem vel successores suos, aut circa ipsum locum Sitdiu, omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata, et nullam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae, Domini misericordiam jugiter debeat exorare. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus adfirmare.
Signum gloriosi regis Theodorici.
(1132B)Data quando facit Marcius dies iij, anno primo regni nostri, Suessionis civitate, in Dei nomine, feliciter.
XXXVIII. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo immunitates confirmat monasterio Sithiensi concessas ( ann. 721). Theodericus, rex Francorum, vir inluster. Quem divina pietas sublimat ad regnum, condecet facta servare parentum; praecipue quae compendiis ecclesiarum aut locis sanctorum a regali clementia pro aeterna retributione probatur esse indultum, oportet conservare in aevum. Igitur cognoscat magnitudo ac utilitas vestra, venerabilem virum Erkembodum, abbatem (1132C)de monasterio Sitdiu, per missos suos clementiae regni nostri talem intulit notitiam, quod tritavus noster Theodericus, quondam rex, per praeceptionem suam sua manu subscribtam, antecessori suo Bertino quondam abbati, vel praedicto monasterio Sitdiu, tale beneficium concessisset, ut quod infra fisco nostro, ubi et ubi, in quascumque libet pagis vel territoriis comparatum habebat, aut inantea ad comparandum invenire poterit, vel quod boni homines Deum timentes pro animabus eorum ad suprascribtum monasterium dederunt, aut inantea dederint, hoc habuisset concessum, et quod de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea comparasset, praeter illam terram unde opera carpentaria exeunt, hoc habuisset indultum, ut nulla judiciaria potestas nullos redditus (1133A)terrae nec ullas functiones publicas eidem ob hoc exigere aut exactare vel requirere non deberet. Unde et ipsam praeceptionem jamdicti tritavi nostri se prae manibus habere ex hoc affirmavit, et nobis in praesentia ostendit ad legendum, et ipsa beneficia concessa de eo tempore usque nunc asseruit esse conservata: sed pro firmitatis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc circa ipsum locum sanctum pro nobis deberemus confirmare oraculis: quod nos, propter nomen Domini, et reverentia ipsius sancti loci, gratanti animo ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, quicquid constat suprascribtum tritavum nostrum Theodericum, quondam regem, de ipso beneficio, sicut superius est comprehensum, praefato Bertino vel ad (1133B)suprascribtum locum sanctum, pro aucmento mercedis suae concessisse, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea inspecta ipsa praeceptione praedicti principis, sicut per eadem declaratur, ita et inantea per nostrum praeceptum, plenius in Dei nomine sit confirmatum, sub eo ordine circa ipsum Erkembodum abbatem vel ad ipsum monasterium suum Sitdiu, omni tempore ipsa beneficia sint concessa, et in omnibus valeant esse conservata, et nullam refragationem, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant; unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri, vel pro salute patriae, Domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, vel (1133C)perenniter in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus adfirmare.
Signum gloriosi domni Theoderici. Datum quod facit Novemb. dies decem, anno primo regni nostri, Confelentis castro. Ego Conradus jussus recognovi et subscribsi.
CAPUT XXXIX. Diploma Theoderici IV, regis Francorum, quo immunitates confirmat concessas Anisolensi monasterio Cenomanensi Ecclesiae subjecto ( ann. 722). Theodoricus, rex Francorum, vir inluster. Tunc regalis celsitudo fundamenta sui culminis corroborat, quando petitionibus sacerdotum aut pontificum, (1133D)quod pro opportunitate ecclesiarum pertinet, obauditur et ad effectum in Dei nomine mancipatur. Ideoque apostolicus vir domnus Berarius, Cenomannicae urbis episcopus, qui matrem ecclesiam Cenomannicam, et monasterium Anisolae, in quo domnus Carileffus (1134A)requiescit in corpore, quod est suae sedis et matris ecclesiae, jure sanctae Mariae et sancti Petri et sancti Gervasii et Protasii martyrum, in regimine habere videtur, nobis subgessit eo quod antecessores sui, ab anteriore rege parente nostro, emunitates de omnibus rebus eorum vel ecclesiae sancti Gervasii et Protasii martyrum promeruissent, et postea ipsae emunitates a malis hominibus fuissent furatae. Ideo domnus et praecelsus antecessor noster Childebertus, quondam rex, necnon et genitor noster Dagobertus, quondam rex, et inpostea parens noster Chilpericus, quondam rex, integras emunitates de omnibus villis vel cartis ecclesiae suae Sancti Gervasii et Protasii martyrum, in quibuslibet pagis atque territoriis habere videntur, etiam et monasteria sua, quae ipse in (1134B)regimine habet, quae infra ipsam urbem Cenomannicam sunt constructa, aut curtis eorum, vel villas in quibuslibet pagis vel territuriis, vel quae per ipsam Ecclesiam sperare videntur, concessissent ut nullus judex publicus, nec ad causas audiendas, nec ad freda exigenda, nec mansiones aut paratas faciendas, nec pastus nec ullas reddibitiones requirendas, nec exactandas, quoque tempore ingredi deberet, nisi cum omnis fretus concessus atque indultus deberet possidere; unde et ipsam praeceptionem sibi per manus habere affirmat, et ipse beneficius de eo tempore fuisset conservatus; petiit celsitudini nostrae ut hoc circa eodem in id ipso confirmare deberemus. Cujus petitionem non denegasse, sed in omnibus ita praestitisse vel confirmasse cognoscite. Ideo praesentem (1134C)praeceptionem decernimus atque jubemus, sive in perpetuum volumus esse mansurum, ut inspecta ipsa anteriorem praeceptionem, nullus judex publicus, neque vos, neque juniores aut successores vestri, neque quislibet ex judiciaria potestate, in villis aut curtis ipsius ecclesiae suae sancti Gervasii et Protasii martyrum, vel monasteria sua aut curtis vel villas ipsorum, aut quae per ipsam ecclesiam sperare videntur, nec ad causas audiendas, nec ad freda exigenda, nec ad fidejussores tollendos, nec ad ullas inquietudines faciendas, nec mansiones aut pastus, nec paratas faciendo, nec ullas redhibitiones faciendo, quod a fisco nostro speratur requirendum, nec exactandas, judiciaria potestas inibi quoque tempore ingredi non praesumatur, nisi ipsi Berarius aut agentes sui ill. sol. (1134D)cc inferendalis, et illos alios cc auro pagens., quod a fisco nostro de ipsis villulis, vel de ipsis curtis suis, vel ecclesiae suae aut monasteria sua, vel qui ipsam ecclesiam sperare videntur, reddebatur, et in sacello (1135A)publico fuit consuetudo reddendi, ipsi aut successores sui promissa sub hoc debuerant reddere atque transsolvere; et, ut diximus, ex nostra indulgencia saepedictus Berarius aut pares ecclesiae suae Cenomannicae, vel monasteria sua, de omnibus villis vel curtis suis, vel qui per ipsam ecclesiam sperare videntur, cum omnes fructus concessos, sub emunitatis nomine, omni tempore hoc debeant possidere et dominare; et nullas requisitiones neque impedimentum a judicibus publicis quoque tempore hoc debeant possidere, tam ipse Berarius, quam et successores sui habere non pertimescant, nisi nostris et futuris Deo auxiliante temporibus valeat esse conservatum, et ad ipsa sancta loca perenniter proficiant in augmentis. Et, ut haec praeceptio firmior habeatur, (1135B)et per tempora melius conservetur, manus nostras subter eam decrevimus roborare.
Signum glorioso domno Theodorico rege. Ginantinus jussus obtulit et subscripsit.
Datum quod fecit Martius dies ij, anno ij regni nostro, Carisiaco feliciter.
XL. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo concessas cenomanensi Ecclesiae pro villa Arduno immunitates confirmat ( ann. 722). Theodoricus, rex Francorum, vir illuster. Si facta parentum nostrorum conservamus, nostra perenniter stabilia esse confidimus. Ideo fidelis, Deo propitio, (1135C)noster vir apostolicus et in Christo pater noster Herlemundus episcopus, illuster vir Charivius, qui matrem ecclesiae Cenomannicae sancti Gervasii et Protasii martyris in regimine habere videtur, nobis suggessit, eo quod antecessores sui ab anteriores reges parentibus nostris, hoc est avo nostro Childeberto et genitore nostro Dagoberto seu et parente nostro Chilperico, quondam rege, taliter per eorum praeceptionem concessissent ut quicquid de villa ipsius ecclesiae Cenomannicae nuncupante Arduno, in pago Pictavo, ad fiscum sperabatur, ut nullus judex, neque quislibet exactare deberet, nec in ipsa villa mansiones facere, nec freda exactare, nec causas audire, nec fidejussores tollere, nec ullas inquietudines faciendo, nec ullas paratas, nec ullum lucrum (1135D)terrenum requirere nec exactare praesumpserit, nisi (1136A)hoc ad luminaria ipsius ecclesiae Cenomannicae, quae est in honore sancti Gervasii et Protasii martyris patronis nostri constructa, deberet esse concessum atque indultum. Unde et ipsas praeceptiones ipse Carivius se prae manibus habere affirmat, et de eodem tempore usque nunc ipsum beneficium asserit esse conservatum, sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram ut hoc denuo, per auctoritatem nostram, ipsi Carivio atque ipsi ecclesiae sancti Gervasii et Protasii martyrum confirmare deberemus, cujus petitionem non denegasse; sed in omnibus ita praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constat ipse avus noster Childebertus vel genitor noster Dagobertus, seu et inpostea parens noster Chilpericus, antecessores (1136B)reges, integras emunitates de ipsa villa Arduno et ipsam ecclesiam fecerunt, ita et inantea nos per nostram auctoritatem concedimus et confirmamus, ut nullo umquam tempore ullus judex in ipsa villa praesumat nec causas audire, nec fidejussores, nec ullas paratas, nec freda, nec qualecumque censum aut lucrum terrenum, quod ad fiscum nostrum potuerit sperare, nullo umquam tempore praesumat requirere nec exactare, nisi inspectis ipsis anterioribus praeceptionibus antiquorum principum parentum nostrorum in luminaribus suprascriptae basilicae sancti Gervasii et Protasii martyrum perpetualiter debeat esse concessum atque indultum. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur et per tempora conservetur, (1136C)manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare. Signum glorioso domno Theoderico rege. Confisius jussus obtolit, scripsit et subscripsit.
Datum quod fecit mensis Martius dies V, anno ij regni nostri, Carisiaco feliciter.
XLI. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo concessa monasterio S. Dionysii privilegia confirmat ( ann. 723). Theudericus, rex Francorum, vir inluster. Oportet climencia principali inter ceteras peticiones, illud quod pro salute adscribitur, vel pro divinis nominis postulatur, plagabili auditu percipere, ad aeffectum (1136D)perducire, ut fiat in mercidem, dum pro quietem (1137A)servorum Dei vel congruentia locis venerabilibus impertitur petitio. Aergo dum et omnipotens Pater qui dixit de tenebris lumen expendiscire, per Incarnationis mystheriae unigeniti filii sui Domini nostri Jesu-Christi, vel inlustratione Spiritus-Sancti inluxit in corda sanctorum Christianorum, pro cujus amore et desiderium inter citerus gloriosus triumphus martyrum beatus Dionisius cum sociis suis Rustico et Eleotherio, qui primi post apostolos sub ordinatione beati Climenti, Petri apostoli successoris, in hanc Galliarum provinciam advenerunt, ibique praedicantes baptismum paenitentiae et remissionem peccatorum, dum in hunc modo concertabant, ibique meruerunt palmam marthyriae et coronas percipere gloriosas, ubi per multa tempora et usque nunc in (1137B)eorum basilecam, in qua pretiosa eorum corpora requiescire vedentur, non minima miracola virtute Christi per ipsus dignabatur operari, in quo etiam loco gloriosi parentis nostri, vel bonae memoriae proatavus noster Dagoberthus, quondam rex, videntur requiescire: utinam ut et nus per intercessionem sanctorum ipsorum, in caelestia rigna cum omnibus sanctis miriamur participare, et vitam aeternam percipere. Igitur venerabilis vir fidelis noster, Deo propitio, Berthoaldus abba, de ipsa basilica peculiaris patronis nostri domni Dionisii, missa petitione per illustri viro Carlo majorem-domus nostro, clementiae regni nostri reddedirunt, soggerentes eo quod a longo tempore a ponteficibus Parisiorum urbis integrus privilegius ad ipsa baselica domni Dionisii fuissent (1137C)concessus, et ad anterioris regis parentis nostrus de eu tempure usque nunc confirmatus, qui et ipso privilegio seu et ipsas praeceptiones vel confirmationes se prae manibus abire adfirmant: sed pro integra firmetate ipsi petiit vir Carlus vel ipsi abba celsitudinem nostra, ut et nus iteratis per nostra praeceptione hoc deberimus adfirmare; quorum tam religiosa petitione libentissimi suscepisse, et in omnibus confirmasse vestra comperiat magnitudo. Sed quia a suprascriptis principibus, vel a ceteris priscis regibus, etiam et ad Deo timentibus christianis omnibus, ipsi templus vel ipsi sanctus locus propter amorem Dei et vitam aeternam in rebus videtur esse dithatus, nostra integra devotio est, ut privilegio ad (1137D)ipsum sanctum locum abbati vel fratrebus ibidem consistentibus facere vel confirmare pro quieti futurae diberimus, ut facilius a congregatione ipsius liceat pro estabilitate regni nostri, ad limena vel ad sepulcra ipsorum marthyrum, jugiter exorare. Nus ergo per hanc seriem auctoritatis nostri, juxta quod per supradictum est privilegium a ponteficibus factum, vel ab antecessoribus regibus parentibus nostris confirmatum, (1138A)pro reverentia ipsorum marthyrum, vel nostra confirmanda mercide concedemus, ipsi sancto locus et a novo confirmamus: ut si qua ad ipsum sanctum locum tam in villabus, mancipiis, vel in quibusque rebus adque corporibus, a priscis principibus seu a genitoribus nostris, vel ad Deo timentebus hominibus, propter amorem Dei ibidem fuit deligatum aut deinceps fuerit addetum, dum et ex munificentia parentum nostrorum, ut dixemus, ipsi sanctus locus veditur esse ditatus vel conditus: nullus episcoporum, nec praesentis neque futuri fuerint successoris, aut eorum ordinatoris, vel quislibet persona, non possit quoque ordine de ipso loco aliquid auferre, aut per aliquam potestatem sibi in ipso monasthirio usurpare, vel aliquid quasi per commutationis (1138B)titolum, absque voluntati ipsius abbati vel ipsius congregationis aut nostrum permissum, neque calices, neque crocces, seu indumenta altarium, vel sagrus codices, aut aurum aut argentum, vel qualicumque especiem de quo ibidem conlatum fuerit aut inantia dedicatum, auferri aut minuare, nec ad civitatem deferri penitus eis non liciat, nec facere praesumant; sed liceat ipsi sancti loci vel ipsius congregationi, quod eis per rectam delegationem conlatum est, perpetim possidere. Et illut viro in hunc privilegio nostrae serenitatis placuit inserendi, ut cum abbas de ipsa casa Dei de hunc saeculo nuto divino fuerit evogatus, licceat ipsius sancti congregationi de ipso monasthirio ex semetipsis elegire, et quem bonum et condignum invenirent, qui honnus (1138C)abbatis secundum urdine sancto possit regere vel gobernare, et unanimiter consenserint, data auctoritate a nobis vel a successoribus nostris, ibidem in ipsa casa Dei instituatur abba, et pro estabilitate rigni nostri, vel pro cunctis leodis nostris seu saluti patriae, Domini misericordiam valeant exorare. Qua optematum inlustrium virorum nostrorum procerum gratissemo animo et integra devotione visi fuemus prestitisse vel concessisse, eo ex scilicet urdene, ut sicut temporebus anteriorum regum parentum nostrorum, ibidem in ipsa sancta baselica psallentius per turmas fuit institutus, sicut ordo sanctus edocit, die noctuque perenniter in ipso loco sancto celebretur. Quam urdenationis auctoritatem decrivemus, (1138D)Christum in omnibus nobis sofragantem confidemus, qui adjuvet illis conservantem, et dessipit illis distroire copientis. Et, ut firmiorem obtineat vigorem, et nostris et futuris, Deo auxiliante, temporebus inlaesa custodiatur et per tempora conservitur, manus nostrae [subscriptionebus] subter eam decrevimus roborare.
Data ipsa die kal. Martias, anno iij rigni nostri, Valencianis, in Dei nomine feliciter. Amen . . . . .
XLII. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo Mauri monasterium sub sua defensione suscipit, et confirmat quiquid eidem concessum fuerat ( ann. 724). (1139A) In nomine sancte et invididue Trinitatis. Theodoricus, divina favente clemencia rex Francorum, viro illustri Luthfrido. Si peticionibus Deo servientium, quae ad eorum quietem vel tranquillitatem pertinent, libenter prestamus atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, et ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Ideo notum esse volumus tam futuris quam presentibus, qualiter venerabilis Maurus, abbas de monasterio domni Leobardi, quondam abbatis, in honorem (1139B)sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Martini peculiaris patroni nostri constructo, clemencie regni nostri suggessit quod antecessori suo domno Leobardo, quondam abbati, qui ipsum monasterium suo opere a novo fundamento edificasse noscitur, inclitae memoriae parens noster Childebertus, quondam rex, ad oportunitatem ipsius monasterii, terram illam quam de deserto ipse ad excolendum vel comanendum preoccupaverat, per loca denominata, de ponticulo ad Suenheim usque ad publicam stratam Tabernensem, ac deinde ad stratam Marleiensem, hinc terminum de fonte Cisternata, cum adjacentibus suis, usque ad Gunsinum rivum, indeque ad montem Cuobergum, per fraxinetum, ad locum qui vocatur Oschowa, et sic per fluvium Sornam usque (1139C)ad crucem petrinam, tunc demum ad Mauri rivum, pro futura mercede eidem concessisset, ut nullus ibidem campos facere, nec porcos saginare, nec materiam (1140A)succidere, nec ipsius fines penitus irrumpere presumeret, sed hoc ipsi monasterio omni tempore concessum esse deberet, et quicquid intra vel extra prescriptos terminos, in quacunque provincia vel pago, ipse vel aliquis regum predecessorum ejus tradidisset, seu successorum, quaelibet potens vel vilis persona, memorato loco abbati, ejusque successoribus pro animae suae salute traditura esset, nullo contradicente aut resistente, libere atque licenter possidere liceret. Unde ipsam preceptionem memorati principis, seu dive recordationis Theodeberti, Clotharii, Dagoberti, Sigeberti, itemque Dagoberti, quondam regum, nobis confirmationem ostendit in praesenti relegendam; sed pro firmitatis studio nostrum sibi expetiit ex hoc ipso in eodem monasterio vel circa ejus (1140B)terminos, omniaque ad id pertinentia, confirmare preceptum. Cujus petitionem pro Dei intuitu vel mercedis nostrae augmento benigne suscipientes, ita et confirmasse et in omnibus prestitisse regia consuetudine cognoscite. Precipimus enim, ut quicquid per inspectas supradictorum regum preceptiones ad ipsum monasterium longe vel prope noscitur concessum fuisse, per hanc aucthoritatem nostram ipsi monaterio vel memorato Mauro abbati suisque successoribus omni tempore in Dei nomine, ipsum priveligium nostris et futuris temporibus stabile Deo auxiliante omnimodis conservetur. Similiter petiit ut eum cum omni familia rebusque monasterii sui longe vel prope constitutis, sub nostro mundiburdio et defensione reciperemus; quod nos pro mercedis nostrae augmentis (1140C)ita et prestitisse cognoscite et confirmasse. Quapropter per presens decernimus ac jubemus preceptum, ut neque vos, neque juniores vestri, seu (1141A)successores, nullaque omnino cujuscunque sit potentiae persona, ipsum abbatem neque monachum, vel certe homines suos, injuriari neque condempnare, nec ei infra vel extra monasterium rem irracionabilem facere penitus, neque de rebus ad se pertinentibus quippiam auferre presumat; sed liceat ei suisque, sub emunitatis titulo et nostro mundiburdio vel defensione, cum omnibus rebus suis et monasterii sui, secundum normam patrum domni Benedicti et domni Columbani, quietos residere atque securos, quo potius ipsam congregationem sanctam melius delectet pro stabilitate regni nostri misericordiam Domini die noctuque crebrius exorare.
Data Metis, in cenobio sancti Arnulphi, ejusdem loci episcopi, quod est constitutum in suburbio, sub (1141B)die kalendarum Maii, anno Dominicae Incarnationis DCCXXIIII, indictione tercia, anno vero regni Theodorici quinto.--Ego Grimaldus cancellarius recognovi.
XLIII. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo monasterium Honaugiense Tubano committitur ( ann. 725.) Theodericus, rex Francorum, vir illuster, Luitfrido duci, Eberhardo domestico, domino patri patrum (desunt haec duo verba ap. Gr.), ac venerabili in Christo domno Benedicto abbati. Quia convenit nobis pro voluntate nostra, vel antistitis nostri, seu ducum, comitum, domesticorum, vel pagisorum, vel (1141C)mei ipsius, ut in locum nostrum aliquem eligere debeamus ad onus abbatis; ideo, venerabilis frater Tubane, (1142A)commendamus sanctitati tuae hanc venerabilem regulam, quia sicut sol ab inchoatione diei totus flagrat et migrat, ita egregiae benevolentiae tuae in toto mundo longe lateque praeclare diffusa fulget opinio. Ideoque, sicut supra diximus, hunc porro locum et ipsam congregationem, ac sanctam regulam et stabilitatem monachorum, ad sanctitatem tuam trademus, a die praesenti, et exinde: qualiter evangelium Matthaeeos tibi testatur: Quia, qui bene ministraverit sibi bonum opus accipiet; et qualiter perpensare debes, quod pro unoquoque in die judicii rationem redditurus assistes, bone Pater, et qualiter congregatione hac conservata centuplam mercedem in die judicii tibi acquires. Christo igitur propitio, tibi hanc regulam fideliter [ Gr., firmiter] (1142B)commendamus. Signum Luitfridi ducis. Signum Eberhardi domestici. Signum domini Benedicti abbatis, qui hanc chartam fieri rogavit. (Hic Gr. habet multorum nominum intervalla.) Ego Haimo indignus peccator presbyter hanc chartulam, rogante domno Benedicto, scripsi et subscripsi.
XLIV. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo villam Baudrinum venditum monasterio sancti Dionysii, placito habito, asserit ( ann. 726). Theudericus, rex Francorum, vir illuster. Cum nos in Dei nomene Pontegurre in palatio nostro, una cum nostris fidelibus, ad universorum causas audiendas vel recta judicia terminanda resederemus, (1142C)ibique venientis agentis basileci peculiaris patroni nostri, domni Dionysii martyris, ubi ipse preciosus (1143A)domnus in corpore requiescit, et venerabelis vir Godobaldus abba praeesse videtur, adversus inlustri viro Ermenteo suggerebant, dum dicerint eo quod villa sua nuncopante Baudrino, super fluvium Hyssera sitam in pago Cameliacinse, quam de parte genetore suo Nordeberto, et germano suo Gunthechario, ambobus quondam ad ipso legitemi obvinit, venerabili viro Godobaldo abbati ad parte basileci domni Dionysii pro vindicionis titolum delegasit vel firmasit, qui et ipsa vindicatione in praesente ad relegenda relecta, ipsasque dum ipsi Ermenteus in praesente aderat; interrogatum ei fuit a procerebus nostris se ipsa villa Baudrinus ipsius Godobaldo abbati ad parte domni Dionysii vindedisit, aut se pretium exinde accipisit, (1143B)aut se auctor ei exinde aderat; sed ipsi Ermenteus in praesente taliter fuit professus, quod ipsa villa in suprascripto loco Baudrino in jamdicto pago Cameliacinse, ipsius Godobaldo abbati ad parte basileci sui domni Dionysii vindedisit, et juxta sui aprificatione precio exinde recepisit, et ipsa vindicione fieri et firmare rogasit, et auctor exinde aderat, et inantea adesse vellebat. Proinde nos taliter una cum nostris procerebus constetit decrevisse, ut dum inluster vir Cumrodobaldus, comes palati nostri, testeimeniavit quod taliter ac causa acta vel inquisita fuisit denoscetur, jobimus ut memorati agentis ad parte ipsius venerabeli viro Godobaldo abbati vel basileci sui domni Dionysii jamdicta villa Baudrinus in superescripto pago Cameliacinse, una cum terris, (1143C)domebus, superpositis aedificiis, acolabus, mancepiis, viniis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursebus, movilebus et immovilebus, peculiis, praesideis, farinariis, gregis cum pastoribus utriusque generis sexus, una cum omne adjecenciis vel appendiciis ad se pertinentis vel aspicientis, ad integrum omnia et ex omnebus, inspecta eorum strumenta, omne tempore habeant evindegata adque elediata. Et, se necessitas ipsius Godobaldo abbati vel basileci sui domni Dionysii aut successorebus suis inantea fuerit, memoratus Ermenteus vel heredis sui eos in auctoricio contra quemlebet studeant definsare. Gairebaldus ad vice Eonardo recognovit.
Judicatum quod ficit minsis Marcius dies iij, annum vj regni nostri, Pontegune in palatio nostro.
XLV. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo dona monasterio Morbacensi collata aut conferenda, et concessa privilegia confirmat ( ann. 727). (1143D) Theodericus, rex Francorum, viris apostolicis Patribus episcopis, necnon inlustribus viris, patricis, (1144A)comitibus, vel omnibus agentibus, tam presentibus quam futuris. Si petitionibus sacerdotum quod ad proprietatem ecclesiarum pertinet, devota mente prestamus, retributorem omnium bonorum Dominum Jhesum Christum ex hoc nos habere confidimus. Igitur dum et venerabilis vir Perminus, gratia Dei episcopus, nostris temporibus cum monachis suis, Deo inspirante, pro Evangelio Christi peregrinatione suscepta, monasterio virorum in heremi vasta, quae Vosagus appellatur, in pago Alsacinse, in loco qui vocatur Vivarius-peregrinorum, qui antea appellatus est Muorbach, in alodo fidele nostro Eborhardo comite, cum ipsius adjutorio, Deo donante, conatus est constituere, vel coenubio sancto ibidem instituere in honore Dei et genetricis Domini nostri Jesu-Christi, (1144B)semper Virginis Mariae, seu sancti Michahelis archangeli, vel sancti Petri et Pauli beatis apostolis, et sancti Leudegaris martiris cum sociis eorum, ubi ipsi famuli Dei sub sancta regula solitariam vitam fruantur: petiit ipse vir Dei Perminus episcopus serenitati nostre, cum ipso jam nominato fidele nostro Ebrochardo comite, talem ob hoc nostrum emanare preceptum de omni corpore possessionis ipsius monasterii, quicquid at praesens tenere vel donare videtur, aut quod inantea a quocumque, Deo inspirante, ibidem recte fuerit conlatum vel delegatum, per nostrum preceptum deberemus in Dei nomen plenius confirmare. Quod nos pro mercede nostra in omnibus fecisse cognoscite: et ad praedictis famulis Dei talem emisimus decretum, ut nullus (1144C)episcoporum, nec presentis, nec qui fuerint successores, nec eorum ordinatores, aut quibuscumque judiciaria potestas pro quacumque ingenio possint quocumque ordine de loco ipso aliquid auferre aut abstrahere; ut facilius liceat ipsa familia Christi, que ibidem in Dei nomine adunare desiderant, eorum rectam delegationem quiete per tempora possedere, et sancta regula conservantes proprio privilegio, que nobis pre manibus ostenderunt, Deo jubente, sub tranquillitate possint permanere: quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quicquid ad talem familiam Christi ad laudem Dei die noctuque canendam conceditur. Idcirco pro coelesti intuitu talem nobis benefitium prestetisse cognoscite, ut maneat (1144D)quicquid antefati viri Dei ad ipso monasterio conquesiverint vel laboraverint, et quod jam dictus fidelis noster Ebrehardus per sua strumenta ibidem adfirmavit, vel a caeteris conlata fuit aut fuerit, sub nostra emunitate ejus temporibus absque ullius inquietudine, Deo auxiliante, cuncta eis profitiant in augmentis. (1145A)Additur tamen, etsi abbas congregationis ipsius episcopis fuerit postulatus, ut ei presbiteros vel diaconos pro missas celebrandum debeat ordinare, absque commodi acceptione instituat; et si rogatus conditam ecclesiam, crisma, tabulas, grados ecclesiae, absque commodi acceptione faciat: quod si ipse renuerit, altero quemlibet pontificem, qui gratis haec tribuat, licentia habeat supplicare, et ille hoc facere; et nullo unquam tempore parrochiae ipsius pontificis, in cujus diocese situm est hoc monasterium, potestatem nullam habeat inquietandi, non ipse, non archidiaconus, non Ecclesiae judices, nec censum mittere, neque pastum, neque honorem in rebus monasterii requirere non audeant. Et si abba ipsius congregationis de hac luce vocatus fuerit, (1145B)nullus ibidem de alio monasterio, nec de civitate, nec pro parentela, nec ab episcopo ordinatus, neque per potestatem, neque per praemium, aut quolibet ingenio, cuicunque judici nullus praesumat in ibidem abbatem ordinare; nec quandocumque necessitas evenerit, abbatem instituere, nisi quem ipsa congregatio et melior pars elegerit, secundum quod regula et privilegius ipsorum continet, ipsi sibi dignum constituant pastorem. Et illud nobis placuit pro integramente vel stabilitate regni nostri innectere, ut ipse monasterius sub defensione et tuitione Dei et nostra stirpe regia per succedentia tempora valeat consistere inconvulsum, et nulla publica juditiaria potestas, nec praesente, nec futuro tempore, in curtis (1145C)vel territuriis ubicumque ipsius monasterii, ad causas audiendum, vel freda undique exigendum, non praesumat ingredere, nec fidejussores tollere, et quicquid tam de ingenuis quam de servientibus super territuriis ipsius monasterii omni commanentibus, fisco de freda aut harebannus, unde poterat sperare ad luminaribus vel stipendiis superscriptis famulis Dei et nostra indulgentia ad integrum mancipentur effectui, et nobis regnantibus, aut postmodum tempora succedentium regum, quod nos pro Dei amore et timore indulsimus, quemquam hoc non praesumat convellere; set omne quiete et integra emunitate hoc quod decrevimus inviolabilis auxiliante Deo perseveret. (1146A)Et, ut haec praeceptio erga ipso monasterio firmius habeatur, manus nostrae subscriptionibus subter decrevimus roborari.
Theodericus, rex Francorum. Data quod fecit mense Julio die xij, anno vij regni nostri; Gundulfi-villa, in Dei nomine, feliciter. Amen. Gerbaldus obtulit.
XLVI. Diploma Theodorici IV, regis Francorum, quo dona ecclesiae sancti Vincentii Parisiensis a Galterio et Goda conjuge ejus collata confirmat ( ann. 730). Theodericus, Dei gratia, rex Francorum. Si peticionibus servorum vel ancillarum Dei, in hoc quod ad loca sanctorum ac Deum timentium hominum adtinet assensum praebuerimus, hoc ad mercedem futuram, (1146B)et stabilitatem et tuitionem regni nostri, in Dei nomine prodesse confidimus, ut propter hoc inantea semper in melius delectentur erga culmen regale fidem servare, et pro stabilitate regni nostri Dominum cotidie deprecare. Ideoque notificamus cunctis nostris fidelibus quod quidam nostrorum procerum, nomine Galterius, ejusque conjux nomine Goda, adierunt nostram clementiam, suggerentes quatinus donum quod ex suis rebus in pago Bituricensi positis faciebant ad ecclesiam Sanctae Crucis Sanctique Vincentii in suburbio Parisiaco sitam, ubi preciosus confessor domnus Germanus in corpore requiescit, nostra auctoritate firmaremus. Sunt autem haec loca denominata, Fraxinum cum ecclesiis, Caldunum cum ecclesia domni monialis confessoris (1146C)super Chrosam fluvium, Graegilidum cum ecclesia domni Germani, Argentonem cum ecclesia, vel quicquid ultra Ligerim possidere videbantur, una cum domibus, aedificiis, accolis, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, decimis, greges cum pastoribus, servis et ancillis, aquis aquarumque decursibus, et insuper omnia ad integrum quicquid ad supradictas pertinent possessiones. Ita videlicet ut post obitum Galterii, si Goda ejus conjux superstes esset in corpore, Deo sacrata foret, et in ecclesia domni monialis, cum puellis Deo sacratis quampluribus sibi associatis, Deo serviret; ipsumque locum una cum (1147A)supradictis possessionibus, ad ecclesiam sanctae Crucis sanctique Vincentii levitae et martyris, ubi preciosus confessor Germanus in corpore requiescit, in suburbio Parisiacae urbis, sicuti vir suus Galterius et ipsa Goda, pari et communi assensu, nostra firmante auctoritate, decreverant, sub dominatione et providentia Autharii ecclesiae sanctae Crucis praedictorumque sanctorum abbate, legaverunt; ea scilicet ratione, ut praedictus abbas, post depositionem praedictae Godae, abbatissam ibidem debeat, aut post obitum ejus abbas qui sibi successerit, vel rectores qui sibi per futura secula successerint, in saepe dicta sanctae Crucis sanctorumque dictorum ecclesia eligere et constituere provideant. Quam testamenti paginam, (1147B)Dei ac praedictorum sanctorum amore, seu remedio nostri ac conjugis seu filiorum nostrorum vel genitoris Dagoberti secundi vel atavi nostri Childeberti, Francorum regum, salute ac requie, manu et auctoritate signaculi nostri firmavimus. Quin etiam, juxta precem fidelis nostri Galterii ac uxoris ejus Godae hoc etiam addidimus, quod si, quod absit vel quod minime credidimus fieri, hanc testamenti paginam reclamare vel violare conatus fuerit, vel a dominatione ecclesiae Sanctae Crucis Sanctique Vincentii levitae et martyris nec non domni beatissimique Germani vel rectorum, sive monachorum ejusdem ecclesiae subtrahendo auferre conatus fuerit, in primis iram Dei incurrat, et cum Juda traditore, simulque Dathan et Abiron, sine fine penas infernales (1147C)subeat, immo etiam trecentas auri libras fisco nostro persolvere cogatur et quod repetit minime assequatur.
XLVII. Diploma Chilperici (Childerici III), quo, ad petitionem Cauzioleni, Cenomanensis episcopi, confirmat immunitates villae Arduno concessas ( ann. 743). Chilpericus, rex Francorum, vir illuster. Si facta parentum nostrorum conservamus, nostra perenniter stabilia esse confidimus. Ideoque apostolicus vir pater noster in Christo Gauziolenus, Cenomannicae urbis episcopus, nobis suggessit eo quod sobrinus noster Dagobertus, quondam rex, per suam praeceptionem taliter domno Berario quondam episcopo et Achilberto episcopo nec non et domno Herlemundo (1147D)episcopo concessisset, ut quidquid de villa ipsius ecclesiae, nuncupante Arduno, in pago Pictavo, ad (1148A)fiscum sperabatur, hoc nullus judex neque quislibet exactare deberet, nec in ipsa villa mansiones facere, nec freda exactare, nec causas audire, nec ullas paratas, nec ullum lucrum terrenum requireret, nec exactare praesumpserit, nisi hoc in luminaribus ipsius ecclesiae Cenomannicae, quae est in honore sancti Gervasii et Protasii martyris patronis nostri constructa, deberet esse concessum; et postea Herlemundo episcopo, qui post Achilbertum episcopum ibidem fuit, similiter concessisset, unde et ipsas praeceptiones ipse pontifex se prae manibus habere affirmat, et de eodem tempore usque nunc ipsum beneficium asserit esse conservatum, sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae ut hoc denuo per nostram auctoritatem ipsi Gauzioleno episcopo, vel (1148B)ad ipsam ecclesiam sancti Gervasii et Protasii martyris confirmare deberemus: cui nos non denegasse, sed in omnibus ita praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constat ipse sobrinus noster Dagobertus, quondam rex, vel alii parentes nostri antecessores reges, integras emunitates de ipsa villa Arduno ad ipsam ecclesiam fecerunt, ita, et inantea nos per nostram auctoritatem concedimus, et confirmamus, ut nullo umquam tempore ullus judex in ipsa villa praesumat aut causas audire, aut ulla parata, aut freda, aut qualemcumque censum, aut lucrum terrenum quod ad fiscum nostrum potuerit sperare, ullo umquam tempore praesumat requirere nec exactare, nisi, inspectis ipsis praeceptionibus (1148C)antiquorum parentum nostrorum vel sobrini nostri Dagoberti regis, in luminaribus suprascriptae basilicae Sancti Gervasii et Protasii martyris perpetualiter debeat esse concessum atque indultum. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborare. Chilpericus rex subs. Data quod fecit mensis Martius dies ij, anno primo regni nostri, Compendio feliciter.
XLVII. Diploma Childerici III, regis Francorum, quo immunitates confirmat a Theodorico rege concessas monasterio Sithiensi ( ann. 743). Hildericus, rex Francorum, viris inlustribus Gravionibus, (1148D)atque omnibus agentibus, vel junioribus eorum tam praesentibus quam futuris, in quiscumque (1149A)accionibus monasterium Sithiu habere videtur. Quem divina pietas sublimat ad regnum, condecet facta conservare parentum, praecipue quae comdiis ecclesiarum aut locis sanctorum regali clementia pro aeterna retributione probatur esse indultum, oportet conservare in aevum. Igitur cognoscat magnitudo seu et utilitas vestra, quod venerabilis vir Waimarus, abbas de monasterio Sithiu, clementiae regni nostri detulit in notitiam quod parens noster Theodericus, quondam rex, per suam praeceptionem sua manu firmatam, antecessori suo Erkembodo abbati, vel ad praedictum monasterium suum Sithiu, tale beneficium concessisset, ut quod infra fiscum nostrum, ubi et ubi, in quibuscumquelibet pagis aut territoriis comparatum habebat, aut inantea ad comparandum invenire (1149B)poterat, vel quod boni homines Deum timentes, pro animabus eorum ad suprascribtum monasterium dederunt aut inantea dederint, hoc habuisset concessum; et quod de fisco nostro comparatum habebat aut inantea comparasset praeter illam terram unde opera carraria exeunt, hoc habuisset concessum, et nulla judiciaria potestas nullos redditus terrae nec nullas functiones pubplicas eidem ob hoc exigere aut exactare nec requirere non deberet: unde et ipsam praeceptionem ipsius jamdicti parentis nostri Theoderici quondam regis se prae manibus ex hoc habere adfirmat, et nobis in praesenti eam ostendit ad relegendum, et ipsa beneficia concessa de eo tempore usque nunc asserit esse conservata; (1149C)sed pro firmitatis studium petiit celsitudinem nostram ut hoc circa ipsum locum sanctum per nostris deberemus confirmare oraculis, quod nos propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. (1150A)Praecipientes enim praecipimus ut, quicquid constat suprascribtum parentem nostrum Theodericum, quondam regem, de ipso beneficio, sicut superius est comprehensum, praefato Erkembodo abbati vel suprascribto loco sancto, pro aucmento mercedis suae concessit, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum: ita et inantea inspectis ipsis praeceptionibus praedicti principis, sicut per easdem declaratur, ita et inantea per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine sit confirmatum, sub eo ordine circa ipsum Waimarum abbatem, vel ad ipsum monasterium suum Sithiu, omni tempore ipsa beneficia concessa, in omnibus valeant esse confirmata, et nullam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere (1150B)non pertimescant, unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae, Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et, ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus adfirmare.
Signum gloriosi regis Hilderici.
Datum quando fecit Aprilis dies xxiij, anno primo regni nostri, Crisciaco palatio, in Dei nomine, feliciter. Amen.
XLIX. Diploma Childerici III, regis Francorum, quo immunitates Anisolensi monasterio a praedecessoribus suis concessas, ad preces Gauzioleni, episcopi Cenomanensis, confirmat, simul et censum annuum, quem abbas dicti monasterii solvebat episcopis Cenomanensibus ( ann. 743.) (1150C) Childericus, rex Francorum, vir illuster. Si facta parentum nostrorum conservamus, nostra perenniter stabilia esse confidimus. Ideoque apostolicus vir, (1151A)pater in Christo noster Gauziolenus, Cenomannicae urbis episcopus, nobis suggessit eo quod de monasteriolo suae sedis ecclesiae, quod vocatur Anisolae, in quo domnus Karilefus corporaliter jacet, sobrinus noster Dagobertus, quondam rex, et antecessores sui, reges scilicet Francorum, ejus praedecessoribus domno Domnolo episcopo, et Hadoindo episcopo, et domno Berchario quondam episcopo, et Aigliberto episcopo nec non et domno Herlemundo episcopo praecepta fecissent, et emunitates sedis ecclesiae suae propriis manibus Deo confirmassent, qualiter a suo titulo et a sua ecclesia et civitate numquam alienatum aut subtractum etiam vel in futuro fieret, unde et ipsas praeceptiones ipse pontifex se prae manibus habere affirmat, et de eodem tempore usque nunc, (1151B)ipsum monasteriolum suae cathedrae ecclesiae asserit esse conservatum; sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram, ut hoc denuo per nostram auctoritatem ipsi viro domno Gauzioleno episcopo vel suae civitatis ecclesiae confirmare deberemus: cujus nos non denegasse, sed in omnibus praestitisse et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut, sicut constat ipse sobrinus noster Dagobertus, quondam rex, vel alii parentes nostri antecessores reges, integra emunitate de ipso monasteriolo ad ecclesiam fecerunt, ita et inantea nos per nostram auctoritatem concedimus, et confirmamus, ut nullo umquam tempore nullus judex in ipso monasteriolo et suis appendiciis non praesumat causas audire nec ulla parata, nec freda, nec qualemcumque censum, aut (1151C)lucrum terrenum quod ad fiscum nostrum potuerit sperare, nullo umquam tempore non praesumat requirere nec exactare, nisi inspectas ipsas praeceptiones antiquorum principum parentum nostrorum, vel consobrini nostri Dagoberti, quondam rege, in luminaribus suprascripta matre et civitate basilicae perpetualiter debeat esse concessum atque indultum. Insuper postulavit memoratus Gausiolinus episcopus ut super precariam, quam fecit de monasteriolo Anisolae cuidam abbati, nomine Didono, nostrum fecissemus praeceptum, sicut antecessores et parentes nostri memorati reges, suis antecessoribus et abbatibus praedicti monasterioli fecerunt; unde et (1152A)praedictorum regum praeceptiones, et sanctorum suae civitatis episcoporum precarias nobis ad relegendum ostendit, quae omnia ante nos recitari fecimus: in quibus insertum invenimus, qualiter censum abbates praedicti monasterioli Anisolae, pontificibus ejusdem civitatis persolverent et seniori ecclesiae, de cera lib. vj, et ad opus fratrum canonicorum in praedicta ecclesia Deo militantibus in Coena Domini plenum modium de ovis, et duas buticulas paratas, de optimo vino plenas; et ad opus episcoporum ejusdem civitatis, cambuttam unam optimam, et duos subtalares obtime paratos, et alia dona et opera multa: que omnia ad liquidum cognoscentes, hanc auctoritatis nostrae praeceptionem, sicut deprecatus est, fieri jussimus, per quam praecipientes (1152B)jubemus ut, dum advixerit praedictus pontifex, abbas per precariam et beneficium jamdicti Gauzioleni suorumque successorum, praedictum teneat monasteriolum; et memoratum censum, sicut in eorum precarias continetur, absque ulla dilatione per singulos annos persolvat, et ei obediens in omnibus semper existat; post ejus vero excessum, ipsum monasteriolum ad memoratam matrem ecclesiam et in jus et potestatem ejus et episcoporum sive rectorum, cum omni integritate et cum omni superposito immelioratum, absque ullius consignatione aut prohibitione revertatur, ut quicquid deinceps episcopi et rectores ejusdem sanctae ecclesiae canonice et rationabiliter facere disposuerint, liberum in omnibus perfruantur arbitrium. Et, ut haec auctoritas, tam praesentibus (1152C)quam et futuris temporibus, Dei adjutorio, firma stabilitate debeat perdurare, subter eam signaculis propria manu decrevimus roborare.
L. Diploma Childerici III, regis Francorum, quo immunitates confirmat monasteriis Stabulensi et Malmundariensi concessas ( ann. 744). Hildricus, rex Francorum, viro inclito Karlomanno majore-domus, rectori palatio nostro, qui nobis in solium regni instituit, viris apostolicis patribus nostris, nec non et imperatoribus viris, omnibus comitibus vel omnibus agentibus, tam praesentibus quam futuris. Oportet enim clementia principale (1153A)inter ceterum petitiones sacerdotibus quibuslibet benignum accommodare auditum, et quae pro timore Dei et pro timore nominis Christi postulatur, ponatur procul dubio ad effectum, ut fiat in mercedem conjunctio, dum pro quiete servorum Dei congrua impertitur petitio, qua fidus propheta non dubitat ad Altissimi gratiam pervenire, quod secundum sacro eloquio praecipue a domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ergo dum et Anglinus abba, qui etiam monasteria Stabulaus et Malmundario, quae ponuntur in foresta nostro Arduenna, vel super fisco nostro videntur esse constructa, et nostropromisso jussus est regere, vel ipsorum monachorum, ubi basilicas in honore (1153B)domnorum sanctorum Petri et Pauli et sancti Martini videntur esse constructas, vel turba plurima monachorum ad unitatem noscuntur, clementiae nostrae pro quiete ipsorum servorum Dei perceptionem vigoris nostri placuit propalare, sub quo tranquillitatis ordine, Domino protegente, ipsi monachi juxta religionis normam perpetim valeant residere, ut huic series planius declaretur, quia nihil de canonica institutione convelli; et quicquid a domesticis pro tranquillitate pacis conceditur: nec nobis aliquis detrahendum aestimet atque innova decernitur merito, dum ab antiquis, juxta pontificum institutionem, pro regale correctione monasteria sanctorum et Stabulaus et Malmundarium libertatis privilegio videntur consistere. Ergo si qua inibi illius (1153C)abbati est delegatum, aut deinceps fuerit additum, juxta quod ab Anglino abbate vel ceteris domnis abbatibus ad praefata monasteria vel monachorum ibidem deservientes, juxta quod eorum continent privilegia, quae nobis praefatus Anglinus abba protulit recensendum, sancitum esse cognovimus et scimus, nullus episcoporum, ut diximus, nec praesens, neque qui fuerit successoris ejus, seu archidiaconus, seu eorum ordinatores, vel quaelibet persona, post quoque ordine afferre de loco ipso, aut aliqua potestate sibi ipsa monasteria petere quod scriptum est adaptare, vel aliquid quasi pro commutationis titulo minorari, aut de monasteria illata abstollere, nec ad ipsa (1153D)monasteria vel cellulis ejus, quod facilius est secundum (1154A)delegationibus vitatam, vel hujus serie auctoritati ad ipsa monasteria absque illius inquietudine ibidem cuncta proficiant in augmentis. Addicientes ergo ut etiam in ipso privilegio de abbate ingressus ipsa loca congregatio post alius migravit, e semetipsis regulariter eligerint instituendo abbati potestatem habeant commitendo, et licentiam habeant terris fiscalis comparandi vel commutandi; adicientes ut nulli penitus judicum vel cujuslibet hominum licentia sit de rebus praefatis monasteria, absque voluntate ipsorum servorum Dei, iniquiter in aliquo defraudare, aut de monasterio pro suis usibus usurpare; nec, quod primitus est, et Dei iram incurrat et nostram offensam, vel fisco gravi damno sustineat. Illud nobis praecipue integram memoriam (1154B)nostram placuit addendo, ut tam quod ex nostra largitate, quam deliberatione ipsius vel ceterorum aut cujuslibet, aut fuerit devoluta possessio, quoquo tempore nulla judiciaria potestas, aut succidente, ad causas audiendas, aut aliquid exactando ibidem non praesumat ingredi, sed omne immunitate hic ipsum monasteria qui in Dionante castro et in Hogio commorari videntur, nullo theloneo ad usus exactare penitus non praesumatis; et quidquid exinde fiscus nostro forsitan de eorum hominibus, aut de ingenuos, aut de servientibus, quae ad ipsos casus legitimo redibunt mitio, et earum agros commanire videntur, vel unde quid poterit sperare ex indulgentiam nostram in luminaribus ipsius sancti loci vel stipendia sanctorum Dei, tamen nobis in Dei nomine (1154C)viventibus, tam pro tempore succedentibus, pro mercedis compendium debeant cuncta proficere, ut pro aeterna salute vel felicitati patriae seu regni constantiam, delectet ipsius monachis immensam Domini pietatem implorare. Quem praeceptum decretus noster in omnibus suffraganti, et, ut firmior habeatur et perhenniter conservetur, subscribtione manus nostrae estuduimus peragere. Cadecissamanus recognovit. Signum Childerico domno glorioso rege.
Emunata de monasterio Estabula seu Malmundario, ut non debeat alter abbas esse, nisi quos ipsi monachi voluerint eligere, ut Dei voluntas fuerit. (1154D)Data quod fecit mensis Julius.