Disputatio:De libertate arbitrii
Partem novam addereANSELMUS:
DE LIBERTATE ARBITRII
SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.205-226.
CAPITULA
1. QUOD POTESTAS PECCANDI NON PERTINEAT AD LIBERTATEM ARBITRII.
2. QUOD TAMEN ANGELUS ET HOMO PECCAVERUNT PER HANC POTESTATEM ET PER LIBERUM ARBITRIUM; ET QUAMVIS POTUERINT SERVIRE PECCATO, NON TAMEN EIS POTUIT DOMINARI PECCATUM.
3. QUOMODO POSTQUAM SE FECERUNT SERUOS PECCATI, LIBERUM ARBITRIUM HABUERUNT; ET QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM.
4. QUOMODO HABEANT POTESTATEM SERVANDI RECTITUDINEM, QUAM NON HABENT.
5. QUOD NULLA TENTATIO COGAT INVITUM PECCARE.
6. QUOMODO SIT NOSTRA VOLUNTAS POTENS CONTRA TENTATIONES, LICET VIDEATUR IMPOTENS.
7. QUOMODO FORTIOR SIT QUAM TENTATIO, ETIAM CUM AB ILLA VINCITUR.
8. QUOD NEC DEUS POTEST AUFERRE VOLUNTATIS RECTITUDINEM.
9. QUOD NIHIL SIT LIBERIUS RECTA VOLUNTATE.
10. QUOMODO PECCANS SIT SERUUS PECCATI; ET QUOD MAIUS MIRACULUM SIT CUM DEUS REDDIT RECTITUDINEM ILLAM DESERENTI, QUAM CUM REDDIT MORTUO VITAM.
11. QUOD ISTA SERVITUS NON AUFERAT LIBERTATEM ARBITRII.
12. CUR CUM HOMO NON HABET RECTITUDINEM MAGIS DICITUR LIBER, QUIA /206/ CUM HABET NON POTEST EI AUFERRI, QUAM CUM EAM HABET SERVUS, QUIA CUM NON HABET PER SE NON POTEST EAM RECUPERARE.
13. QUOD 'POTESTAS SERUANDI RECTITUDINEM VOLUNTATIS PROPTER IPSAM RECTITUDINEM' SIT PERFECTA DEFINITIO LIBERTATIS ARBITRII.
14. DIVISIO EIUSDEM LIBERTATIS.
*******************************************************
ANSELMUS:
DE LIBERTATE ARBITRII
1. QUOD POTESTAS PECCANDI NON PERTINEAT AD LIBERTATEM ARBITRII.
DISCIPULUS. /207/ Quoniam liberum arbitrium uidetur repugnare gratiae et praedestinationi et praescientiae dei: ipsa libertas arbitrii quid sit nosse desidero, et utrum semper illam habeamus. Si enim libertas arbitrii est 'posse peccare et non peccare', sicut a quibusdam solet dici, et hoc semper habemus: quomodo aliquando gratia indigemus? Si autem hoc non semper habemus: cur nobis imputatur peccatum, quando sine libero arbitrio peccamus?
MAGISTER. Libertatem arbitrii non puto esse potentiam peccandi et non peccandi. Quippe si haec eius esset definitio: nec deus nec angeli qui peccare nequeunt liberum haberent arbitrium; quod nefas est dicere. /208/
DISCIPULUS. Quid si dicitur aliud esse liberum arbitrium dei et bonorum angelorum, aliud nostrum?
MAGISTER. Quamuis differat liberum arbitrium hominum a libero arbitrio dei et angelorum bonorum, definitio tamen huius libertatis in utrisque secundum hoc nomen eadem debet esse. Licet enim animal differat ab animal) siue substantialiter siue accidentaliter, definitio tamen secundum nomen animalis omnibus animalibus est eadem. Quapropter talem oportet dare defini tionem liberta tis arbitrii, quae nec plus nec minus illa contineat. Quoniam ergo liberum arbitrium diuinum et bonorum angelorum peccare non potest, non pertinet ad definitionem libertatis arbitrii 'posse peccare'. Denique nec libertas nec pars libertatis est potestas peccandi. Quod ut plane intelligas, intende ad ea quae dicam.
DISCIPULUS. Ad hoc sum hic.
MAGISTER. Quae tibi uoluntas liberior uidetur: illa quae sic uult et potest non peccare, ut nullatenus flecti ualeat a non peccandi rectitudine, an illa quae aliquo modo flecti potest ad peccandum?
DISCIPULUS. Cur non sit liberior illa quae ad utrumque se habet non uideo.
MAGISTER. An non uides quondam qui sic habet quod decet et quod expedit, ut hoc amittere non queat, liberior est quam ille qui sic habet hoc ipsum, ut possit perdere et ad hoc quad dedecet et non expedit ualeat adduci?
DISCIPULUS. Nulli dubium hoc esse puto.
MAGISTER. Hoc quoque non minus indubitabile dices quia peccare semper dedecens et noxium est.
DISCIPULUS. Nullus sanae mentis aliter sentit.
MAGISTER. Liberior igitur est uoluntas quae a rectitudine non peccandi declinare nequit, quam quae illam potest deserere.
DISCIPULUS. Nihil mihi rationabilius assert posse uidetur. /209/
MAGISTER. An putas quod additum minuit et separatum auget libertatem, id aut libertatem esse aut partem libertatis?
DISCIPULUS. Non hoc putare possum.
MAGISTER. Potestas ergo peccandi, quae addita uoluntati minuit eius libertatem et si dematur auget, nec libertas est nec pars libertatis.
DISCIPULUS. Nihil consequentius.
2. QUOD TAMEN ANGELUS ET HOMO PECCAVERUNT PER HANC POTESTATEM ET PER LIBERUM ARBITRIUM; ET QUAMVIS POTUERINT SERVIRE PECCATO, NON TAMEN
EIS POTUIT DOMINARI PECCATUM.
MAGISTER. Non ergo pertinet ad libertatem arbitrii, quod sic est extraneum a libertate.
DISCIPULUS. Rationibus tuis nullatenus contradicere queo; sed non parum me mouet quia et angelica et nostra natura in principio habuit potestatem peccandi, quam si non habuisset, non peccasset. Quare si per hanc potestatem quae sic est aliena a libero arbitrio, peccauit utraque praedicta natura: quomodo dicemus eam peccasse per liberum arbitrium? At si per liberum arbitrium non peccauit, ex necessitate peccasse uidetur. Nempe aut sponte aut ex necessitate. Nam si sponte peccauit: quomodo non per liberum arbitrium? Quare si non per liberum arbitrium, utique ex necessitate peccasse uidetur.
Est et aliod quod in hac potestate peccandi me mouet. Qui enim peccare potest, seruus potest esse peccati, quoniam "qui facit peccatum, seruus est peccati". Qui autem potest seruus esse peccati, huic potest dominari peccatum. Quomodo ergo libera facta fuit illa natura, aut cuiusmodi liberum arbitrium illud erat, cui peccatum dominari poterat?
MAGISTER. Et per potestatem peccandi et sponte et per liberum arbitrium et non ex necessitate nostra et angelica natura primitus peccauit et seruire potuit peccato; et tamen non illi dominari poterat peccatum, unde illa non libera aut eius arbitrium non liberum dici possit. /210/
DISCIPULUS. Opus habeo ut quod dicis aperias, quia clausum mihi est.
MAGISTER. Per liberum arbitrium peccauit apostata angelus siue primus homo, quia per suum arbitrium peccauit, quod sic liberum erat, ut nulla alia re cogi posset ad peccandum. Et ideo iuste reprehenditur, quia cum hanc haberet arbitrii sui libertatem, non aliqua re cogente, non aliqua necessitate sed sponte peccauit. Peccauit autem per arbitrium suum quod erat liberum; sed non per hoc unde liberum erat, id est per potestatem qua poterat non peccare et peccato non seruire sed per potestatem quam habebat peccandi, qua nec ad non peccandi libertatem iuuabatur nec ad peccandi seruitutem cogebatur.
Quod autem consequi tibi uidetur quia si potuit seruus esse peccati, potuit ei dominari peccatum, et ideo nec illum nec eius arbitrium liberum fuisse: non ita est. Etenim qui suae potestatis est ut non seruiat, nec alienae potestatis est ut seruiat, quamuis potestate sua seruire possit: quamdiu non illa quae est seruiendi sed illa quae est non seruiendi utitur potestate, nulla res illi dominari potest ut seruiat. Nam et si diues liber possit se facere seruum pauperis: quamdiu hoc non facit, nec ille nomen amittit libertatis, nec pauper illi dicitur posse dominari; aut si dicitur, improprie dicitur, quia hoc non in eius sed in alterius est potestate. Quamobrem nihil prohibet angelum et hominem ante peccatum liberos fuisse aut liberum arbitrium habuisse.
3. QUOMODO POSTQUAM SE FECERUNT SERVOS PECCATI, LIBERUM ARBITRIUM
HABUERUNT; ET QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM.
DISCIPULUS. Satisfecisti mihi, quia nihil certe hoc prohibet ante peccatum; sed postquam se fecerunt seruos peccati: quomodo liberum arbitrium seruare potuerunt?
MAGISTER. Licet peccato se subdidissent, libertatem tamen arbitru naturalem in se interimere nequiuerunt; sed facere potuerunt, ut iam non sine alia gratia quam erat illa quam prius habuerant, illa libertate uti non ualeant. /211/
DISCIPULUS. Credo sed intelligere desidero.
MAGISTER. Consideremus primum cuiusmodi arbitrii libertatem habebant ante peccatum, quando certum est eos liberum arbitrium habuisse.
DISCIPULUS. Hoc exspecto.
MAGISTER. Ad quid tibi uidentur illam habuisse libertatem arbitrii: an ad assequendum quod uellent, an ad uolendum quod deberent et quod illis uelle expediret?
DISCIPULUS. Ad uolendum quod deberent et quod expediret uelle.
MAGISTER. Ergo ad rectitudinem uoluntatis habuerunt libertatem arbitrii. Quamdiu namque uoluerunt quod debuerunt, rectitudinem habuerunt uoluntatis.
DISCIPULUS. Ita est.
MAGISTER. Dubium est adhuc, cum dicitur quia libertatem habuerunt ad rectitudinem uoluntatis, si non addatur aliquid. Quaero igitur: quomodo habebant illam libertatem ad rectitudinem uoluntatis: an ad capiendum eam sine datore cum illam nondum haberent; an ad accipiendum nondum habitam si daretur ut haberent; an ad deserendum quam acceperant et per se resumendum desertam; an ad semper seruandum acceptam?
DISCIPULUS. Ad capiendum rectitudinem sine datore non puto illos habuisse libertatem, quondam nihil habere potuerunt quod non acceperunt. Ad accipiendum uero a datore quam nondum habebant ut eam haberent, non est dicendum eos habuisse libertatem, quia non est credendum eos factos sine recta uoluntate. Quamuis non negandum sit eos habuisse libertatem recipiendi eandem rectitudinem, si eam desererent et ab ipso primo datore illis redderetur. Quod in hominibus saepe uidemus, qui de iniustitia ad iustitiam superna gratia reducuntur.
MAGISTER. Verum est quod dicis eos posse recipere perditam tectitudinem si reddatur; sed nos illam libertatem, quam habuerunt antequam peccarent, quaerimus, cum sine dubio liberum habebant arbitrium; non illam qua nullus indigeret, si numquam ueritatem deseruisset. /212/
DISCIPULUS. Prosequar igitur et respondebo ad ea, quae restant de iis quae interrogasti. Ad deserendum autem eandem rectitudinem eos libertatem habuisse non est uerum, quia deserere uoluntatis rectitudinem est peccare, et potestatem peccandi nec libertatem nec partem esse libertatis supra monstrasti. Ad resumendum uero per se desertam rectitudinem libertatem non acceperunt, cum ad hoc illa rectitudo data sit, ut numquam desereretur. Ipsa namque potestas resumendi desertam generaret neglegentiam seruandi habitam. Quapropter restat libertatem arbitrii datam esse rationali naturae ad seruandam acceptam rectitudinem uoluntatis.
MAGISTER. Bene ad interrogata respondisti; sed adhuc opus est ut consideremus, propter quid illam rectitudinem seruare debebat rationalis natura: an propter ipsam rectitudinem, an propter aliud.
DISCIPULUS. Si non illa libertas data esset illi naturae ut uoluntatis rectitudinem propter ipsam seruaret rectitudinem, non ualeret ad iustitiam; quoniam constat iustitiam esse rectitudinem uoluntatis propter se seruatam. Sed ad iustitiam prodesse arbitrii libertatem credimus. Quare indubitanter asserendum est rationalem naturam non eam accepisse nisi ad seruandam rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem.
MAGISTER. Ergo quoniam omnis libertas est potestas, illa libertas arbitrii est potestas seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem.
DISCIPULUS. Non potest aliud esse.
MAGISTER. Iam ergo clarum est liberum arbitrium non esse aliud quam arbitrium potens seruare rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem.
DISCIPULUS. Clarum utique est. Sed quamdiu rectitudinem ipsam habuit, seruare potuit quod habuit. Postquam autem illam deseruit: quomodo potest seruare quod non habet? Absente ergo rectitudine quae seruari possit, non est liberum arbitrium quod eam seruare ualeat. Non enim ualet seruare quod non habet.
MAGISTER. Etiam si absit rectitudo uoluntatis, non tamen rationalis natura minus habet quod suum est. Nullam namque potestatem habemus, ut puto, quae sola sibi sufficiat ad actum; et tamen cum ea desunt sine quibus ad actum minime perducuntur nostrae potestates, non minus eas, /213/ quantum in nobis est, habere dicimur. Sicut nullum instrumentum solum sibi sufficit ad operandum; et tamen cum desunt illa sine quibus instrumento uti nequimus, instrumentum nos cuiuslibet operis habere sine falsitate fatemur. Quod ut in multis animaduertas, in uno tibi monstrabo. Nullus uisum habens dicitur nullatenus posse uidere montem.
DISCIPULUS. Qui montem uidere non potest, profecto nullum habet uisum.
MAGISTER. Habet igitur potestatem et instrumentum uidendi montem qui uisum habet. Et tamen si mons abest et dicis ei uide montem, respondebit tibi: Non possum, quia abest. Si adesset, possem uidere. Item si mons adesset et lux abesset, responderet se montem uidere monenti quia non posset absente luce; sed si lux adesset, tunc posset. Rursum si uisum habenti et mons et lux praesens est et aliquid uisui obstet, ut si quis illi oculos claudat, dicet se non posse uidere montem; sed si nihil uisui eius obsisteret, tunc sine dubio montem uidendi potestatem haberet.
DISCIPULUS. Totum hoc omnibus notum est.
MAGISTER. Vides ergo quia potestas uidendi aliquod corpus alia est in uidente, alia in re uidenda, alia in medio, id est neque in uidente neque in uidendo; et ea quae est in medio alia est in adiuuante, alia in non impediente, id est cum nihil quod impedire possit impedit?
DISCIPULUS. Video plane.
MAGISTER. Quattuor igitur istae potestates sunt, quarum si una quaelibet desit, aliae tres nec singulae nec omnes simul aliquid possunt efficere; nec tamen absentibus aliis negamus aut eum qui uisum habet habere uisum uel instrumentum siue potestatem uidendi, aut rem uisibilem posse uideri, aut lucem posse uisum iuuare.
4. QUOMODO HABEANT POTESTATEM SERVANDI RECTITUDINEM, QUAM NON HABENT.
Quarta autem potestas improprie dicitur. Quod enim solet impedire uisum, non ob aliud dicitur dare potestatem uidendi cum non impedit, nisi quia non aufert. Potestas autem uidendi lucem non nisi in tribus rebus est, quia tunc est idem et quod uidetur et quod adiuuat. Nonne hoc omnibus est notum? /214/
DISCIPULUS. Nulli utique est ignotum.
MAGISTER. Si igitur absente re quae uideri possit, in tenebris positi et clausos siue ligatos oculos habentes, quantum ad nos pertinet, uidendi quamlibet uisibilem rem potestatem habemus: quid prohibet nos habere potestatem seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem, etiam ipsa absente rectitudine, quamdiu et ratio in nobis est qua eam ualemus cognoscere, et uoluntas qua illam tenere possumus? Ex his enim constat praefata libertas arbitrii.
DISCIPULUS. Satisfecisti intellectui meo potestatem hanc seruandi rectitudinem uoluntatis rationali naturae semper inesse, atque hanc potestatem in primi hominis et angelorum arbitrio liberam fuisse, quibus inuitis rectitudo uoluntatis non poterat auferri.
5. QUOD NULLA TENTATIO COGAT INVITUM PECCARE.
Sed nunc quomodo est humanae uoluntatis arbitrium hac potestate liberum, cum saepe rectam habens homo uoluntatem ipsam rectitudinem inuitus cogente tentatione deserat?
MAGISTER. Nemo illam deserit nisi uolendo. Si ergo inuitus dicitur nolens, nemo deserit illam inuitus. Ligari enim potest homo inuitus, quia nolens potest ligari; torqueri potest inuitus, quia nolens potest torqueri; occidi potest inuitus, quia nolens potest occidi; uelle autem non potest inuitus, quia uelle non potest nolens uelle. Nam omnis uolens ipsum suum uelle uult.
DISCIPULUS. Quomodo ergo dicitur inuitus mentiri, qui mentitur ne occidatur, cum hoc non nisi uolens facit? Nam sicut inuitus mentitur, sic inuitus uult mentiri. Et qui inuitus mentiri uult, nolens uuIt mentiri.
MAGISTER. Ideo forsitan, inuitus mentiri dicitur, quia cum sic uult ueritatem ut non mentiatur nisi propter uitam: et uuIt mendacium quia propter /215/ uitam, et non uult mendacium propter ipsum mendacium, quoniam uult ueritatem; et ideo uolens et nolens mentitur. Alia namque est uoluntas qua uolumus aliquid propter se, ut cum uolumus salutem propter se; et alia cum aliquid uolumus propter aliud, ut cum uolumus bibere absinthium propter salutem. Unde potest forsitan dici secundum has diuersas uoluntates, quia inuitus et non inuitus mentitur. Quapropter cum dicitur inuitus mentiri, quia non id uult, inquantum uult ueritatem: non repugnat illi sententiae qua dico neminem inuitum deserere rectitudinem uoluntatis; quia mentiendo uult eam. deserere propter uitam, secundum quam uoluntatem non inuitus eam deserit sed uolens, de qua uoluntate nunc loquimur. De illa namque loquimur qua uult mentiri propter uitam, non de illa qua non uult mendacium propter se. Aut idcirco certe mentitur inuitus, quia inuitus aut occiditur aut mentitur, id est: inuitus est in hac angustia, ut ex necessitate unum horum quodlibet fiat. Quamuis enim necesse sit illum aut occidi aut mentiri, non tamen necesse est illum occidi, quia potest non occidi si mentitur; nec necesse est illum mentiri, quia potest non mentiri si occiditur. Neutrum enim est determinate in necessitate, quia utrumlibet est in potestate. Ita quoque licet inuitus aut mentiatur aut occidatur, non tamen ideo consequitur ut inuitus mentiatur aut ut inuitus occidatur.
Est et alia ratio quam frequens habet usus, cur inuitus et nolens et ex necessitate dicitur aliquis facere, quod tamen uolens facit. Nam quod non nisi difficile facere ualemus et ideo non facimus, dicimus nos hoc facere non posse et necessitate nos siue inuitos deserere. Et quod sine difficultate dimittere nequimus et idcirco facimus, hoc nos inuitos et nolentes et ex necessitate facere asserimus. Hoc igitur modo qui mentitur ne moriatur, mentiri inuitus et nolens dicitur et ex necessitate; quia mendacium uitare non ualet sine mortis difficultate. Sigut igitur qui mentitur propter uitam, improprie dicitur inuitus mentiri, quoniam mentitur uolens: ita non proprie dicitur inuitus uelle mentiri, quoniam hoc non nisi uolens uult. Nam sicut cum mentitur, uult ipsum mentiri: sic cum uult mentiri, uult ipsum uelle. /216/
DISCIPULUS. Non possum negare quod dicis.
MAGISTER. Quomodo ergo non est libera uoluntas, quam aliena potestas sine suo assensu subicere non potest?
DISCIPULUS. Nonne simili ratione possumus dicere uoluntatem equi esse liberam, quia non appetitui carnis seruit nisi uolens?
MAGISTER. Non hic est similiter. In equo namque non ipsa uoluntas se subicit sed naturaliter subiecta semper necessitate appetitui carnis seruit; in homine uero quamdiu ipsa uoluntas recta est, nec seruit nec subiecta est cui non debet, nec ab ipsa rectitudine ulla ui aliena auertitur, nisi ipsa cui non debet uolens consentiat; quem consensum non naturaliter nec ex necessitate sicut equns sed ex se aperte uidetur habere.
DISCIPULUS. Satisfecisti huic obiectioni meae de uoluntate equi; redi ubi eramus.
MAGISTER. An negabis omnem rem liberam esse ab ea re, a qua cogi nisi uolens uel prohiberi non potest?
DISCIPULUS. Non uideo quomodo negem.
MAGISTER. Dic etiam quomodo superat recta uoluntas, et quomodo superatur.
DISCIPULUS. Velle ipsam rectitudinem perseueranter est illi uincere; uelle autem quod non debet, est illi uinci.
MAGISTER. Puto quia tentatio rectam uoluntatem non nisi uolentem aut ab ipsa rectitudine prohibere aut ad id quod non debet cogere potest, ut illam nolit et istud uelit.
DISCIPULUS. Nec hoc ulla ratione falsum esse uideo.
MAGISTER. Quis ergo potest uoluntatem dicere non esse liberam ad seruandam rectitudinem, et liberam a tentatione et peccato, si nulla tentatio potest illam nisi uolentem auertere a rectitudine ad peccatum, id est ad uolendum quod non debet? Cum ergo uincitur, non aliena uincitur potestate sed sua.
DISCIPULUS. Hoc monstrant ea quae dicta sunt.
MAGISTER. Nonne uides ex his consequi quia nulla tentatio potest uincere rectam uoluntatem? Nam si potest, habet potestatem uincendi et sua: potestate uincit. Sed hoc esse non potest, quondam uoluntas non nisi sua /217/ potestate uincitur. Quare nullatenus potest tentatio uincere rectam uoluntatem; et cum dicitur, improprie dicitur. Non enim aliud intelligitur, quam quia uoluntas potest se subicere tentationi, sicut e conuerso cum imbecillis dicitur posse uinci a forti, non sua potestate posse dicitur sed aliena; quoniam non significatur aliud nisi quia fortis habet potestatem uincendi imbecillem.
6. QUOMODO SIT NOSTRA VOLUNTAS POTENS CONTRA TENTATIONES, LICET
VIDEATUR IMPOTENS.
DISCIPULUS. Quamuis sic omnia impugnantia uoluntati nostrae subicias atque nullam tentationem illi dominari permittas, ut in nullo possim obuiare assertionibus tuis: non tamen possum dissimulare quandam impotentiam esse in eadem uoluntate, quam fere omnes experimur cum uiolentia tentationis superamur. Quapropter nisi illam potentiam quam probas, et istam impotentiam quam sentimus, facias conuenire, non potest animus meus ad quietem huius quaestionis peruenire.
MAGISTER. Istam impotentiam uoluntatis quam dicis in quo putas esse?
DISCIPULUS. In eo quia non potest perseueranter rectitudini adhaerere.
MAGISTER. Si per impotentiam non adhaeret, aliena ui auertitur a rectitudine.
DISCIPULUS. Concedo.
MAGISTER. Quae est haec uis?
DISCIPULUS. Vis tentationis.
MAGISTER. Haec uis non eam auertit a rectitudine, si ipsa non uu1t quad suggerit tentatio.
DISCIPULUS. Ita est. Sed ipsa tentatio sua ui cogit eam uelle quod suggerit.
MAGISTER. Quomodo eam cogit uelle: an ita ut possit quidem nolle sed non sine graui molestia, an ifa ut nullatenus possit nolle?
DISCIPULUS. Quamuis fateri me oporteat nos aliquando sic premi tentationibus, ut sine difficultate non ualeamus nolle quod suggerunt, non tamen possum dicere quod sic nos umquam opprimant, ut quod monent nullatenus nolle possimus.
MAGISTER. Nescio quomodo possit dici. Si enim uuIt homo mentiri, ut non sustineat mortem et seruet uitam ad tempus: quis dicet impossibile uelle /218/ eum non mentiri, ut uitet aeternam mortem et sine fine uiuat? Quapropter iam dubitare non debes hanc impotentiam seruandi rectitudinem, quam dicis in nostra uoluntate cum tentationibus consentimus, non esse ex impossibilitate sed ex difficultate. Frequenti namque usu dicimus nos non posse aliquid, non quia nobis est impossibile sed quia illud sine difficultate non possumus. Haec autem difficultas non perimit uoluntatis libertatem. Impugnare namque potest inuitam uoluntatem, expugnare nequit inuitam. Hoc igitur modo puto te posse uidere quomodo conueniant potentia uoluntatis quam ratio ueritatis asserit, et impotentia quam humanitas nostra sentit. Sicut enim difficultas nequaquam uoluntatis interimit libertatem, ita illa impotentia, quam non ob aliud in uoluntate dicimus esse nisi quia non potest tenere suam rectitudinem sine difficultate, non aufert eidem uoluntati perseuerandi in rectitudine potestatem.
7. QUOMODO FORTIOR SIT QUAM TENTATIO, ETIAM CUM AB ILLA VINCITUR.
DISCIPULUS. Sicut nequaquam ualeo quod probas negare, ita nullatenus queo uoluntatem fortiorem esse tentatione cum ab illa superatur affirmare. Nam si uoluntas seruandi rectitudinem fortior esset quam tentationis impetus, fortius illa uolendo quod tenet resisteret quam illa insisteret. Non enim aliunde scio me magis uel minus fortem habere uoluntatem, nisi quia magis uel minus fortiter uolo. Quapropter cum minus fortiter uolo quod debeo, quam tentatio mihi suggerit quod non debeo: quomodo tentatio fortior non sit uoluntate mea non uideo.
MAGISTER. Ut uideo aequiuocatio uoluntatis te fallit.
DISCIPULUS. Ipsam uellem aequiuocationem cognoscere.
MAGISTER. Sicut uisus aequiuoce dicitur, ita et uoluntas. Vocamus enim uisum ipsum instrumentum uidendi, id est radium procedentem per oculos quo sentimus lucem et quae sunt in luce; et dicimus uisum ipsius opus instrumenti /219/ quando illo utimur, id est uisionem. Eodem modo dicitur uoluntas ipsum instrumentum uolendi, quod est in anima, et quod conuertimus ad uolendum hoc uel illud, sicut uisum ad uidendum diuersa conuertimus; et dicitur uoluntas usus eius uoluntatis, quae est instrumentum uolendi, sicut dicitur uisus usus eius uisus, qui est instrumentum uidendi. Sicut igitur uisum qui est instrumentum uidendi habemus, etiam cum non uidemus, uisus autem quod est opus eius non est nisi cum uidemus: ita uoluntas, iustrumentum scilicet uolendi, semper est in anima, etiam cum non uult aliquid, uelut cum dormit; uoluntatem uero quam dico usum siue opus eiusdem instrumenti, non habemus nisi quando uolumus aliquid. Illa igitur uoluntas quam uoco instrumentum uolendi, una et eadem semper est quidquid uelimus; illa uero quae opus eius est, tam multiplex est quam multa et quam saepe uolumus; quemadmodum- uisus quem etiam in tenebris uel clausis habemus oculis, semper idem est quidquid uideamus; uisus autem, id est opus eius qui et uisio nominatur, tam numerosus est quam numerosa et quam numerose uidemus.
DISCIPULUS. Plane uideo et amo hanc uoluntatis discretionem, et iam mihi uideor uidere quam ex eius ignorantia patiebar deceptionem. Sed tamen tu prosequere quod incepisti.
MAGISTER. Cum ergo uideas duas esse uoluntates, instrumentum scilicet uolendi et opus eius: in qua harum duarum intelligis fortitudinem constare uolendi?
DISCIPULUS. In illa quae est instrumentum uolendi.
MAGISTER. Si ergo scias uirum ita fortem, ut eo tenente taurum indomitum taurus non possit se mouere, et uideas eundem uirum ita tenentem arietem, ut ipse aries sese de manibus eius excutiat: putabisne illum minus fortem in tenendo arietem quam in tenendo taurum?
DISCIPULUS. Illum quidem non dissimiliter fortem in utroque illo opere iudicabo sed eum sua fortitudine non aequaliter uti fatebor. Fortius enim operatur in tauro quam in ariete. Sed ille fortis est, quia fortitudinem habet; actio uero eius fortis dicitur, quia fortiter fit.
MAGISTER. Sic intellige uoluntatem quam uoco instrumentum uolendi, inseparabilem et nulla alia ui superabilem fortitudinem habere, qua aliquan do magis, aliquando minus utitur in uolendo. Unde quod fortius uult, nullatenus /220/ deserit oblato eo quod minus fortiter uult; et cum offertur quod uult fortius, statim dimittit quod non pariter uult; et tunc uoluntas -- quam dicere possumus actionem instrumenti huius, quoniam agit suum opus cum uult aliquid -- tunc inquam uoluntas actio magis uel minus fortis dicitur, quoniam magis uel minus fortiter fit.
DISCIPULUS. Aperta iam mihi esse quae explicas necesse est ut fatear.
MAGISTER. Vides igitur quia cum homo habitam rectitudinem uoluntatis aliqua ingruente deserit tentatione, nulla ui aliena abstrahitur sed ipsa se conuertit ad id quod fortius uult.
8. QUOD NEC DEUS POTEST AUFERRE VOLUNTATIS RECTITUDINEM.
DISCIPULUS. Numquid uel deus potest illi aulerre rectitudinem?
MAGISTER. Vide quomodo non possit. Totam quidem substantiam quam de nihilo fecit, potest redigere in nihilum, a uoluntate uero habente rectitudinem non ualet illam separare.
DISCIPULUS. Huius tuae mihi inauditae assertionis multum a te rationem exspecto.
MAGISTER. Nos loquimur de illa uoluntatis rectitudine, qua iusta dicitur uoluntas, id est quae propter se seruatur. Nulla autem est iusta uoluntas, nisi quae uult quod deus uult illam uelle.
DISCIPULUS. Quae hoc non uult, plane iniusta est.
MAGISTER. Seruare igitur rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem est unicuique eam seruanti uelle, quod deus uult illum uelle.
DISCIPULUS. Sic oportet fateri.
MAGISTER. Si deus separat hanc rectitudinem ab alicuius uoluntate, aut uolens hoc facit aut nolens.
DISCIPULUS. Nolens non potest.
MAGISTER. Si ergo aufert alicuius uoluntati praefatam rectitudinem, uult quod facit.
DISCIPULUS. Absque dubio uult.
MAGISTER. Utique a cuius uoluntate uult separare eandem rectitudinem, non uult eum rectitudinem seruare uoluntatis propter ipsam rectitudinem. /221/
DISCIPULUS. Sic sequitur.
MAGISTER. Sed iam positum est seruare hoc modo rectitudinem uoluntaSis esse omni seruanti uelle, quod deus uuIt illum uelle.
DISCIPULUS. Si positum non esset, ita tamen esset.
MAGISTER. Ergo si deus saepefatam rectitudinem tollit ab aliquo, non uuIt eum uelle quod uult eum uelle.
DISCIPULUS. Nihil consequentius et nihil impossibilius.
MAGISTER. Igitur nihil magis impossibile, quam deum rectitudinem uoluntatis auferre. Quod tamen facere dicitur, quando non facit ut eadem rectitudo non deseratur. Porro diabolus uel tentatio ideo dicitur hoc facere siue uoluntatem ipsam uincere et a rectitudine quam tenet abstrahere, quoniam nisi permitteret ei aliquid aut minaretur auferre, quod magis quam ipsam rectitudinem uult, nullatenus ipsa se ab illa quam aliquatenus uuIt auerteret.
DISCIPULUS. Sic planum mihi uidetur quod dicis, ut nihil contra posse dici existimem.
9. QUOD NIHIL SIT LIBERIUS RECTA VOLUNTATE.
MAGISTER. Cernis itaque nihil liberius recta uoluntate, cui nulla uis aliena potest auferre suam rectitudinem. Nempe si dicimus quia cum uult mentiri ne perdat uitam aut salutem, cogitur deserere timore mortis aut tormentis ueritatem: non est uerum. Non enim cogitur magis uelle uitam quam ueritatem sed quoniam ui aliena prohibetur utramque seruare simul, ipsa eligit quod mauult; sponte utique et non inuita, quamuis in necessitate utramlibet deserendi posita sit non sponte sed inuita. Non enim minus fortis est ad uolendum ueritatem quam ad uolendum salutem sed fortius uuIt salutem. Nam si praesentem uideret gloriam aeternam quam statim post seruatam ueritatem assequeretur, et inferni tormenta quibus post mendacium sine mora traderetur: procul dubio mox uirium sufficientiam ad seruandum ueritatem habere cerneretur.
DISCIPULUS. Aperte hoc uidetur, cum maiores uires exhiberet ad uolendum salutem aeternam propter se et ueritatem propter praemium, quam ad seruandum salutem temporalem. /222/
10. QUOMODO PECCANS SIT SERVUS PECCATI; ET QUOD MALUS MIRACULUM SIT CUM DEUS REDDIT RECTITUDINEM ILLAM DESERENTI, QUAM CUM REDDIT
MORTUO VITAM.
MAGISTER. Semper igitur habet rationalis natura liberum arbitrium, quia semper habet potestatem seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem , quamuis aliquando cum difficultate. Sed cum lib era uolun tas deserit rectitudinem per difficultatem seruandi, utique post seruit peccato per impossibilitatem per se recuperandi. Sic ergo fit "spiritus uadens et non rediens", quoniam "qui facit peccatum, seruus est peccati". Quippe sicut nulla uoluntas, antequam haberet rectitudinem, potuit eam deo non dante capere: ita cum deserit acceptam, non potest eam nisi deo reddente recipere. Et maius miraculum existimo cum deus uoluntati desertam reddit rectitudinem, quam cum mortuo uitam reddit amissam. Corpus enim necessitate moriendo non peccat, ut uitam numquam recipiat; uoluntas uero per se rectitudinem deserendo meretur, ut illa semper indigeat. Et si quis sponte mortem sibi infert, non aufert sibi quod numquam erat amissurus; qui uero uoluntatis rectitudinem deserit, hoc abicit quod ex debito semper erat seruaturus.
DISCIPULUS. Verum ualde uideo quod dicis de seruitute, qua "seruus" fit "peccati" "qui facit peccatum", et de impossibilitate recuperandi desertam rectitudinem, nisi ab eo a quo prius data erat reddatur; et ut illam semper teneant, indesinenter considerandum est omnibus quibus datur.
11. QUOD ISTA SERVITUS NON AUFERAT LIBERTATEM ARBITRII.
Sed hac sententia multum repressisti exultationem meam, quia me iam putabam esse securum hominem semper habere libertatem arbitrii. Quare ipsam seruitutem exponi mihi postulo, ne forte praefatae libertati repugnare uideatur. Utraque enim, scilicet haec libertas et seruitus, in /223/ uoluntate est, secundum quam fiber aut seruus est homo. Si ergo seruus est: quomodo fiber? Aut si fiber: quomodo seruus?
MAGISTER. Si bene discernas, quando non habet praefatam rectitudinem, sine repugnantia et seruus est et liber. Numquam enim est eius potestatis rectitudinem capere cum non habet; sed semper eius est potestatis seruare cum habet. Per hoc quia redire non potest a peccato, seruus est; per hoc quia abstrahi non potest a rectitudine, liber est. Sed a peccato et ab eius seruitute non nisi per alium potest reuerti, a rectitudine uero non nisi per se potest auerti, et a libertate sua nec per se nec per alium potest priuari. Semper enim naturaliter fiber est ad seruandum rectitudinem si eam habet, etiam quando quam seruet non habet.
DISCIPULUS. Sufficit mihi haec huius libertatis et seruitutis, ut in eodem homine possint esse simul, facta concordia.
12. CUR CUM HOMO NON HABET RECTITUDINEM MAGIS DICITUR LIBER, QUIA CUM
HABET NON POTEST EI AUFERRI, QUAM CUM EAM HABET SERVUS, QUIA CUM
NON HABET PER SE NON POTEST EAM RECUPERARE.
Sed multum nosse desidero cur quando non habet rectitudinem magis dicitur fiber, quia non potest ei ab alio auferri cum habet, quam cum rectitudinem habet seruus, quondam non eam potest recuperare per se cum non habet. Per hoc enim quia redire non potest a peccato, seruus est; per hoc quia abstrahi non potest a rectitudine, liber est; et sicut numquam potest abstrahi si habet, ita numquam potest redire si non habet. Quapropter sicut semper habet illam libertatem, ita semper habere uidetur illam seruitutem.
MAGISTER. Ista seruitus non est nisi impotentia non peccandi. Siue enim dicamus eam impotentiam esse redeundi ad rectitudinem, siue impotentiam recuperandi aut iterum habendi rectitudinem: non ob aliud est homo seruus peccati, nisi quondam per hoc, quia nequit redire ad rectitudinem /224/ aut recuperare aut habere illam, non potest non peccare. Cum autem habet eandem rectitudinem, non habet impotentiam non peccandi. Quare quando habet rectitudinem illam, non est seruus peccati. Potestatem autem seruandi rectitudinem semper habet, et cum rectitudinem habet et cum non habet; et ideo semper est liber.
Quod autem quaeris cur quando non habet rectitudinem magis dicitur liber, idcirco quoniam ab alio non ei potest auferri quando habet, quam tunc seruus cum habet rectitudinem, ideo quia non potest eam recuperare per se quando non habet: tale est ac si quaeras, cur homo cum sol abest magis dicitur habere potestatem uidendi solem propter hoc quia intueri illum potest cum adest, quam dicitur cum sol adest habere impotentiam uidendi solem, quoniam quando abest non potest eum sibi facere praesentem. Sicut enim, etiam quando sol abest, habemus in nobis uisum quo illum uidemus cum adest: sic etiam, quando rectitudo uoluntatis nobis deest, habemus tamen in nobis aptitudinem intelligendi et uolendi, qua eam possumus seruare propter se cum eam habemus. Et sicut quando nobis nihil deest ad uidendum solem nisi praesentia eius, tunc solummodo non habemus illam potestatem, quam nobis facit eius praesentia: sic tantummodo quando rectitudo illa nobis deest, tunc habemus illam impotentiam, quam facit nobis eius absentia. Semper igitur habet homo arbitrii libertatem sed non semper "seruus est peccati" sed quando non habet rectam uoluntatem.
DISCIPULUS. Si intente cogitassem quae supra dicta sunt, quando uidendi potestatem in quattuor potestates distribuisti, non hic dubitassem. Quare fateor culpam huius dubitationis meae.
MAGISTER. Parcam tibi nunc, si deinceps ea quae dicimus sic praesentia cum opus erit habueris, ut ea nobis necesse non sit repetere.
DISCIPULUS. Gratam habeo tuam indulgentiam; sed ne mireris, si ea quae non consueui cogitare, non sunt mihi propter unam auditionem omnia semper ad intuendum in corde praesentia.
MAGISTER. Dic adhuc si quid in definitione lib er ta tis arbi trii qua m fecim us dubitas. /225/
13. QUOD 'POTESTAS SERVANDI RECTITUDINEM UOLUNTATIS PROPTER IPSAM RECTITUDINEM' SIT PERFECTA DEFINITIO LIBERTATIS ARBITRII.
DISCIPULUS. Unum est quod adhuc aliquantulum in ea me sollicitat. Nam seepe habemus potestatem seruandi aliquid, quae tamen libera non est, ut aliena ui impediri non possit. Quamobrem cum dicis quia libertas arbitrii est potestas seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem: uide ne forte addendum sit, quod illam potestatem tam liberam esse designet, ut nulla ui superari possit.
MAGISTER. Si potestas seruandi rectitudinem uoluntatis propter ipsam rectitudinem aliquando inueniri posset absque illa quam perspeximus libertate, expediret ut quod dicis adderetur. Sed cum dicta definitio sic perfecta sit ex genere et differentiis, ut nec minus aliquid claudat nec plus quam illa quam quaerimus libertas, nihil illi addendum aut demendum intelligi potest. Est enim 'potestas' libertatis genus. Quod autem additum est 'seruandi', separat eam ab omni potestate quae non est seruandi, sicut est potestas ridendi aut ambulandi. Addendo uero 'rectitudinem' secreuimus eam a potestate seruandi aurum et quidquid non est rectitudo. Per additamentum 'uoluntatis' segregatur a potestate seruandi rectitudinem aliarum rerum, ut uirgae aut opinionis. Per hoc autem quod dictum est 'propter ipsam rectitudinem', diuiditur a potestate seruandi rectitudinem uoluntatis propter aliud, ut cum seruatur propter pecuniam aut naturaliter. Seruat enim naturaliter canis rectitudinem uoluntatis, cum amat catulos suos aut dominum suum sibi benefacientem. Quoniam igitur nihil est in hac definitione, quod non sit necessarium ad concludendam libertatem arbitrii rationalis uoluntatis et ad alia excludenda, et sufficienter illa includitur et alia excluduntur: nec abundans utique nec indigens est haec nostra definitio. Itane tibi uidetur?
DISCIPULUS. Mihi utique perfecta uidetur.
MAGISTER. Dic ergo si quid uis amplius de libertate hac, propter quam imputatur illam habenti, siue faciat bonum siue faciat malum. De hac enim sola nunc noster est sermo. /226/
14. DIVISIO EIUSDEM LIBERTATIS.
DISCIPULUS. Restat nunc ut diuidas eandem libertatem. Quamuis enim secundum hanc definitionem communis sit omni rationali naturae, multum tamen differt illa quae dei est ab illis quae rationalis creaturae sunt, et illae ab inuicem.
MAGISTER. Libertas arbitrii alia est a se; quae nec facta est nec ab alio accepta, quae est solius dei; alia a deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta autem siue accepta alia est habens rectitudinem quam seruet, alia carens. Habens alia tenet separabiliter, alia inseparabiliter. Illa quidem quae separabiliter tenet, fuit angelorum omnium, antequam boni confirmarentur et mali caderent; et est omnium hominum ante mortem, qui habent eandem rectitudinem. Quae uero tenet inseparabiliter, est electorum angelorum et hominum. Sed angelorum post ruinam reproborum, et hominum post mortem suam. Illa autem quae caret rectitudine, alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Quae recuperabiliter caret, est tantum in hac uita omnium hominum illa carentium, quamuis illam multi non recuperent. Quae autem irrecuperabiliter caret, est reproborum angelorum et hominum; sed angelorum post ruinam, et hominum post hanc uitam.
DISCIPULUS. De definitione et de diuisione libertatis huius deo annuente sic mihi satisfecisti, ut nihil queam inuenire, quod necesse habeam de illis interrogare.
Start a discussion about De libertate arbitrii
Talk pages are where people discuss how to make content on Wikisource the best that it can be. You can use this page to start a discussion with others about how to improve De libertate arbitrii.